Commentaria in Apocalypsim (Primasius)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Praefatio (Primasius Adrumetanensis)
Saeculo V

editio: Migne
fons: [ Corpus Corporum]

Migne Patrologia Latina Tomus 68


Commentaria in Apocalypsim

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne 68.0936B

PROLOGUS.

68.0793C| Tuis, vir illustris et religiose Castori, suasionibus acquiescens, sic librum Apocalypsis beati Joannis multis mysteriis opacatum, in adjutorio Domini nostri Jesu Christi, licet exiguis susceperim viribus exponendum, ut non meis solis tantum fuerim contentus inventis, sed quanquam numero pauca, si qua tamen a sancto quoque Augustino testimonia exinde exposita forte reperi, indubitanter adjunxi, sed etiam a Ticonio Donatista quondam certa, quae sano congruunt sensui, defloravi, et ex eis quae eligenda fuerant, exundantia reprimens, importuna resecans, et impolita componens, catholico moderamine temperavi. Multa quippe in ipso ejus opere 68.0793D| reperi et supervacua, et inepta et sanae doctrinae contraria, ita ut de causa quae inter nos et illos vertitur, secundum pravitatem cordis sui loca nocentia captaret, nostraeque Ecclesiae noxia expositione putaret mordaciter illudendum. Nec mirum quod haereticus 68.0794C| rem sibi congruam fecerit, sed vel quod invenire potuit defloranda, quod tamen ille facere injuste tentavit, nobis curae fuit, locorum opportunitatibus nactis, veraciter exsequi, eorumque errorem convincendo cassare. Sicut autem pretiosa in stercore gemma a prudente debet curari, colligi, et reperta dignitati ingenuae revocari, ita undecunque veritas clareat, catholicae defendenda est unitati. Huic enim soli competit quidquid veritas foris etiam personarit. Juste namque fides a perfidis collegit, quod sui juris esse cognoverit; nec prodesse potest alienis usurpatum, sed filiis, cum verae matri fuerit redditum. Sic autem Donatistae hinc extolli non debent, sicut 68.0794D| de sermone Caiphae, quo dixit: Expedit ut unus moriatur pro populo (Joan. XI), Judaei non debent gloriari. Sed nec nostris debet esse offensio. Si qua enim fuerint ecclesiasticis utilitatibus profutura, nostris sunt instructionibus applicanda, neque attendenda 68.0795A| persona dicentis, sed qualitas consideranda est dictionis. Sic Moyses (Exod. XVIII) eruditus omnem sapientiam Aegyptiorum, post divini sermonis alloquium, cujus pridem meruit beati [ F. beari] consortio, Jethron socerum suum, mitissimus rudem, peritus ignarum, magister copiosae multitudinis singularem, Israelita gentilem devotus audivit, ejusque consilium sequens, utilitatem mox praedictam invenit, cum regendi populi communicata per multos onera portarentur specialiter levigatus, sic recte ab ethnicis auctoribus probabiliter dicta et apostolicis praedicationibus sociata nostro profectui jussu meliore cesserunt, unde tamen non sinuntur gloriari gentiles. Extenditur autem hoc opus in libros quinque. Quorum lectio qualem studiosis sit latura profectum, experto 68.0795B| melius quam nostra pollicitatione probabitur. Verum pro diversitatibus opinantium, diversis me modis arbitror fore culpandum, cum alii de hujus operis coeperint prolixitate causari, alii autem libri profunda pensantes, de exiguitate magis cepsuerint arguendum. Tali primos reor sermone placandos, quod satius me fatear de paucitate notandum, eo quod latentem ibi mysteriorum plenitudinem divinorum 68.0796A| nec penetrare competenter quiverim, nec ea quidem quae intelligi potuerunt, idoneo valuerim sermone proferre. Secundis vero hoc alloquio satisfactionis insinuem, nihil me dominis conservisque meis malevole subtraxisse, sed ignorantiae confessionem de exiguitate mallem veniam postulare. Si enim experto non crederem, sancti tamen Hieronymi edoctus sententia didicissem, qui de hoc libro loquens dicit: Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba, parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In his verbis singulis multiplices latent intelligentiae. His intercedentibus, et veniam humilis confessio promeretur, et praecelsi dignitas libri credentibus saltem, etsi necdum intelligentibus innotescit. Nam cum alibi raro interponi 68.0796B| soleat tropica proprietati narratio, hic tamen aut frequenter intexitur, aut condensior figura sensim generatur ex altera, aut una eademque res sic variis profertur adumbrata figuris, ut non eadem credatur repeti potuisse, sed altera, quod et in principio Ezechielis et in aliquibus Danielis visionibus invenitur, sed hic amplius. Pro qua re me infirmum nostis amplius vestris orationibus adjuvandum.

LIBER PRIMUS. 68.0795|

68.0795B| Adjuvante Domino, tractaturi debemus necessario interpretari titulum, designare locum, narrare sermonem, insinuare personam, ut ejus continentia nomine nuntietur, loco dignoscatur, et tempus [F. tempore]. Per causam dignitas clareat meritorum, persona unum significet in collegio caeterorum, cui assignare specialiter oporteat munus indultum. Cum enim singulos quosque libros diversis constet vocabulis titulari, ἐπιγραφὴν hujus, id est superscriptionem Apocalypsis decuit appellare. Inter Graecos enim positus, licet Hebraeus, tenorem libri, proprietate Graeci sermonis, expressit, ἀποκάλυψις enim 68.0795C| interpretatur revelatio. Cui autem Dominus Jesus Christus talia revelaret ac tanta, nisi illi quem prae caeteris discipulis sic praecipuo amore dilexit, ut hic adhuc positus, praesentia corporali super pectus suum faceret felici sorte discumbere, et de ipso vitae fonte spiritali veritatis arcana affluenter haurire, ut praeeunte hujus dilectionis indicio, nulli putaretur dubium, tali Joannem revelatione condignum? Magnitudinem quippe revelationis commendare primum decuit magnitudine charitatis. Haec autem eo tempore videre promeruit, 68.0796B| quo in Palmos insula pro Christo a Domitiano Caesare exsilio missus et metallo damnatus, terminis arcebatur inclusus. Congrue sane tempus adhibetur et locus, ut ubi vel quando humana putabatur vinciri custodia, ibi metas humanitatis mente transcendens, libero contuitu meruisset videre divina, et cui tunc certa terrarum spatia negabantur excedere, secreta concederentur coelestia penetrare. Sic fides Christi sibi etiam in terris vindicat coelum, cum bene utens temporalibus malis, bonis fruitur sempiternis. Generalia proinde universalis Ecclesiae bona uni quidem revelantur, sed profutura 68.0796C| omnibus praedicantur. Quae denique solus vidit, septem Ecclesiis scripta transmisit, ut unus unitati consuleret, et non sibi soli, sed omnibus etiam se laborasse doceret. Postea vero Evangelium scripsit, cum eum post Domitiani mortem exsilio liberum multorum precaretur congregatio sacerdotum, ne falsorum praedicatorum labe decipi sinisset ignaros. Valentinus enim, Cerinthus et Ebion multos suos falsitatibus irretire jam coeperant, quibus jure cassandis veri Evangelii fuerat novitate resistendum.

CAPITULA LIBRI PRIMI.

68.0795D|
I. Titulus, meritum, tempus designatur et locus.
II. Libri principium.
III. Ecclesiarum septem compellatio, interpretatio, et significatio memoratur.
IV. Visionum seriem orsus, exsequitur in candelabris aureis et caeteris.
68.0796D|
V. Angelorum Ecclesiarum septem qualitas laude insinuatur et culpa interposita mentione viginti quatuor seniorum, ostio aperto in coelo.
VI. De throno exire coruscationes et tonitrua dicit.
VII. De septem faculis et quatuor animalibus oculatis.

CAPUT PRIMUM. 68.0795D|

Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis. Revelatio est Jesu Christi, quam propterea Deus Pater ei dedisse dicitur, cum inseparabile Patris et Filii opus omne 68.0796D| probetur, imo etiam Spiritus sancti, cujus hic nomen frequenter insinuat, eo quod etiam in forma servi unus idemque et a Patre accipiat, et cum Patre concedat, quae oportet fieri in brevi. Omnis res quae 68.0797A| temporaliter geritur, habet exordium et cursum et terminum. Post exortum autem Ecclesiae, quae jam fuerat apostolorum praedicatione fundata, revelari oportuit, qualiter fuisset latius propaganda, vel quali etiam fine contenta, ut praedicatores veritatis hujus cognitionis fiducia freti, indubitanter aggrederentur pauci multos, inermes armatos, humiles superbos, infirmi nobiles, vivi tamen spiritaliter mortuos. In brevi sane apud Deum dicitur, quantiscunque in hac vita morulis aliquid proteletur, cui propheta (Psal. LXXXIX): Quoniam mille anni ante oculos tuos, inquit, tanquam dies hesternus qui praeteriit, et significavit nuntianda per angelum suum servo suo Joanni, qui praedicavit verbum Dei et testimonium Jesu Christi, ea quae vidit. Dicendo, significavit aliquid etiam 68.0797B| futurorum et mysteriorum ostendit, nec superficie litterae nos voluit remanere contentos, quos ad mysteria altius perscrutanda significationis verbo fecit intentos. Servo autem suo Joanni cum dicit, omni Ecclesiae in uno revelari voluit, quam in unitate fundavit. Ideo dicit palam facere servis suis, non solum uni ex multis, sed per unum potius universis, sicut regni coelorum solus Petrus claves accepit (Matth. XVI), qua tamen potestate omnis Ecclesia uti sublimata promeruit. Recte sane adjecit, per angelum suum a Christo fuisse discipulo demonstrata, cum per assumptam creaturam, non per divinitatis essentiam Christum semper clareat apparuisse mortalibus et ante Incarnationem et post Ascensionem, propterea is qui eum magistrum noverat in homine suscepto 68.0797C| testimonium perhibuit invisibili verbo, ac ne verbum tantum sentiendum quisque putaret, nomen rursus Jesu Christi subjunxit, quod ad suscepti hominis formam pertinere non nescit, Felix qui legit et qui audiunt verba prophetiae hujus, et custodiunt ea quae in ea scripta sunt. Dicendo, qui legit et qui audiunt, personam doctorum et discentium demonstravit, ut et studio legendi desidiam removeret, et servantibus beatitudinem desponderet, quibus etiam congruunt quae sequuntur, et servant ea quae in ea scripta sunt: quia utrisque servare competit, utrisque convenit. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Quia tempus jam in proximo est, scilicet ut singula quae dicenda sunt impleantur, cum et plantatae 68.0797D| jam Ecclesiae propagationis incrementa succedant de qua locuturus, ita praemittit: Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Id est uni, Ecclesiae septiformi. Septenario numero saepe universitas figuratur, eo quod ex primo impari et pari, id est, ternario et quaternario tanquam ex diverso universitas tota conficitur, nam et animae corporisque diversitas ipsam unitatem numeri hujus complectitur. Ad animam enim tria pertinent, ad corpus quatuor. Dicitur namque (Deut. VI) diligendus est Deus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; corporis autem notas habemus quatuor qualitates, calidam et frigidam, siccam et humidam. Propterea etiam canitur (Ps. CXVIII): Septies in die laudem dixi tibi. Quod alibi 68.0798A| dicit (Psal. XXXIII), Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo, et Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX), et caetera quibus Ecclesia praedicitur orbem possessura terrarum, quam sicut unam possessionem in haereditatem idem Christus accepit. Dabo, inquit, tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II). Hinc catholicum singulariter obtinet nomen, eo quod saeculum totum sola haereditaria possideat dignitate. Haec nunc Joannem audit, salutationeque perpetuam sperat redempta salutem. Gratia vobis et pax a Deo, qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens. Licet juxta Apostolum (II Cor. V) Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, vel sicut ipse testatur (Joan. VIII), 68.0798B| Qui me misit, mecum est, propter unitatem unius ejusdemque naturae: ad personam tamen Filii hic proprie redigendus est locus. Est enim, quia idem permanet; erat, quia cum Patre omnia condidit, non ex virgine initium sumpsit: venturus est ad judicandum, et a septem spiritibus qui in conspectu throni Dei sunt. Propter septenariam operationem Spiritus S. septiformis spiritale dicitur (Isa. II), id est, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Domini. Unius enim spiritus dona legaliter commendantur, quando a septem spiritibus pax et gratia devotis optatur, et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum. In homine suscepto testimonium perhibuit Patri, cum praedicans dicit (Joan. XVII): Et notum feci eis 68.0798C| nomen tuum, et notum faciam: quod Judaeis dudum negatum ostendens, dicit (Exod. VI): Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Credito enim Filio, Patris quoque notitia nihilominus revelatur: nam filius non diceretur, nisi patrem haberet; neque pater, nisi filium habuisset. Alter itaque alterius praedicatione cognoscitur, quia pater in filio, et filius in patre veraciter approbatur. Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V). Hinc etiam idem Joannes in sua Epistola dicit: Qui credit in Filium Dei habet testimonium Dei in se; qui non credit Filio, mendacem facit eum, quoniam non credit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio (I Joan. V). Et ab Jesu Christo, qui est testis fidelis, passus etiam suo nos sanguine solvit a peccato, qui resurgens 68.0798D| jure primogenitus a mortuis praedicatur (Colos. I), et fecit nos in regnum et sacerdotes Deo et Patri suo, sicut et Petrus apostolus dicit Gens sancta, regale sacerdotium, genus electum (I Petr. II), etc. Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus. Qui enim judicandus primo venit occultus, judicaturus veniet manifestus, videbitur ab incredulis carne in qua pati voluit, non divinitate, quae impassibilis invisibilisque permansit. Idcirco adjecit, et qui eum confixerunt. Et videbit illum omnis terra. Omnes etiam terreni vel omnes generaliter mali, maxime Judaei, qui eum ut minimum putavere necandum, cum talem viderint, qualem non credebant, sera semetipsos poenitentia lamentabuntur, et plangent 68.0799A| se adveniente eo. Ita, Amen, quod certissime novit Deo revelante futurum, interponens Amen, firmat sine dubitatione venturum. Ego sum Α et Ω, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus omnipotens, per quem facta sunt tempora, nullo defuisse tempore praedicatur. Hinc etiam docetur Omnipotens. Ego Joannes frater vester et particeps in tribulatione, et regno et patientia in Christo Jesu, fui in insula quae appellatur Pathmos, propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi. Fui in spiritu die dominico. Ut quae promisimus approbentur, locum, tempus hic insinuavit et causam. Haec, ne carnali phantasmate putaretur illusus, in spiritu se fuisse et vidisse testatur. Quorum autem conversatio in coelis est (Philip. III) et qui non sibi vivunt, sed ei qui 68.0799B| pro omnibus mortuus est et resurrexit (II Cor. V), diem semper dominicum credendi sunt gerere. Et audivi post me vocem magnam sicut tubam dicentem mihi: Quae vides scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, Epheso, Smyrnae, Pergamo et Thyatyrae, Sardis, Philadelphiae et Laodiceae. Suscepto operi puto congruere, si omnia non valemus, certa saltem ex septem Ecclesiis nomina perscrutari, quid interpretata in nostra resonent lingua, ut cum eorum titulo indicia nobis certa patuerint, subsequentia quoque divini considerata sermonis, conveniens sensus suis quibusque personis vel memoratis coaptetur Ecclesiis. Ac primum de Asia faciendum, in qua tanquam in saeculo istae septem enumerantur Ecclesiae. Asia enim interpretatur elatio. Universa itaque tanquam 68.0799C| in hujus mundi provincia in elatione posita commonetur Ecclesia, ut eadem elatione rejecta, leni jugo Christi subdenda mitis accedat; aut quae jam coepit ampliore pietatis cultu proficiat. Sic Saulus superbus arguitur, ut humilis acquiratur quando Saulus Dominus increpavit, et usque adeo Paulum tanquam paululum reddidit, ut qui nuper lupus rapax praedas in Christi discipulos anhelabat, Ananiae quoque (quod interpretatur ovis) devotus colla submitteret, et futurus magister, humilis discipulatum fidei praedicandae subiret. Ephesus proinde interpretatum dicitur voluntas sive consilium meum. Voluntatem vero pro charitate poni, consilium pro correctione negligentiae, frequenter novimus adhiberi. Hoc denique ibidem claret, cum et placita voluntati quae ex charitate 68.0799D| mulceant, enarrantur, et emendanda meliori consilio minaciter alligantur. Pergamus, interpretatum, dicitur dividendi cornua eorum, vel descindendi valles in sermone. Porro quia de ejus Angelo duas hominum species demonstravit in ipso tenentes fidem, in aliis autem tenentium doctrinam Nicolaitarum, nec immerito, inter justorum et peccatorum cornua (quod idem nomen resonat) dividit, nisi ut sicut legimus (Psal. LXXIV), Cornua peccatorum confringantur, et exaltentur cornua justi. Et descindendi vallem. Discernenda utique fuerat humilitas confessionis vallis nomine, designata ab illorum ruina, qui Satanae dicuntur doctrinis innexi. Illum enim de solo neglectu decuit poenitere, illos de gravi lapsu 68.0800A| exprobrari atque compungi. Sardis interpretatur princeps pulchritudinis. In ea quippe Ecclesia electorum memorat dignitatem dicens: Qui non inquinaverunt vestem suam, mecum ambulabunt in albis. Philadelphia interpretatur salvans haerentem Domino, propterea ad ejus angelum talis sermo dirigitur, quo et se diligi noverit, et a tentationis hora tuendum. Laodicea interpretatum, dicitur tribus amabilis Domino, sive fuerunt in vomitu. Ubi ostendit quid divinae charitatis munere ibidem impendatur: quid vitio humanae elationis qui se divites esse jactabant, justius imputetur. Denique amabilis Dominus dicit (Apoc. III): Ego quos amo, arguo et castigo, sed rursus tepiditatis arguitur, ut transgressionis foeditate repulsa, amabilis perseveret, cui et aurum 68.0800B| ignitum et albam vestem converso promittit (Ibid.). Gerentibus autem ibi cor impoenitens, ipsi fuerunt in vomitu, quibus et dicit: Incipiam te ex ore meo vomere, ut nomini sermo actusque concordet. Et conversus respexi ut viderem vocem quae mecum loquelatur. Et vidi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem Filio hominis. Id est, Christum, qui se hoc saepius nomine voluit nuncupari. Qui Christus indutus est ipsa septem candelabra. Sive autem septem candelabra, sive septem stellae, Ecclesia est. Bene autem in medio. Omnes enim (dicit Psalmus LXXV) qui in circuitu ejus sunt, offerent munera. Vel sicut Ezechiel ait, Ut sciant gentes quia in medio Israelis ego sum. Sed propter figuratas locutiones tropice causas dividit genus in 68.0800C| species, ita ut etiam in aliquibus speciebus genus tantum invenitur expressum. Certis namque locis propter subtiles minutias et eloquii divini altitudinem liquido genus non potest demonstrari, quod facilius videri quam exprimi potest. Dividit autem genus in partes hoc modo, ut arca Noe Ecclesia, et octo animae quae intra aream sunt, Ecclesia, cum unum sit et homo Juda, et quae habitat Jerusalem, et judices inter domum et inter vineam ejus, cum Jerusalem et habitantes in ea, et vinea Domini, Ecclesia sit. Sic enim conclusit, dicens: Vinea enim Domini Sabaoth, domus Israel est (Isa. V). Et in domo magna quod est Ecclesia, vasa aurea et argentea (II Tim. II), cum eadem vasa sunt domus Dei. Et iterum, Exite de medio ejus qui fertis vasa Domini, 68.0800D| cum qui fuerint, ipsi sunt vasa; et, Quis habitabit in tabernaculo Dei? innocens manibus et mundo corde (Psal. XIV), cum aliud tabernaculum Dei non sit in terris, quam innocentes et mundi corde. Ita et nunc inter septem candelabra discrevit Ecclesiam in Filio hominis. Erunt enim duo, inquit Apostolus (Ephes. V), in carne una: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Et ut supradictum est, in aliquibus speciebus genus a parte est. Aliter similem Filio hominis dicit, cum morte devicta ascendisset in coelum, adunato corpore Ecclesiae, quam amplius merito in coelestibus sedere dicit, non jam re, sed adhuc spe quasi Filium hominis ambulantem inter medium candelabrorum aureorum. Inter medium 68.0801A| dicit Ecclesiarum, sicut et in Salomone dicit: Inter semitam justorum ambulabo. Cujus antiquitas et immortalitas majestatis origo in capite candor ostenditur vestitum, inquit, podere sacerdotium ostendit. Juxta Zachariam enim poderis sacerdotalis est vestis. Singulari quippe suae carnis hostia Christus sacerdotium gessit quando se crucis patibulo pro nobis offerens Patri, seipsum crucifigi permisit. Et erat praecinctus supra mamillas zona aurea. Mamillas duo testamenta dicit, sicut in Cantico canticorum legimus: Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli qui pascuntur inter lilia, et ubera tua similia botris. Potest autem in hac specie genus videri et in testamentis Ecclesiarum intelligi, ut tanquam testamenta ex eo quod efficiunt, comparationem accipiant. Non 68.0801B| enim testamenta pascuntur, sed Ecclesia per testamenta nutritur. Hujus autem tropi species in Scripturis inveniuntur, ut factor ex eo quod facit, nomen accipiat. Mamillae ergo testamenta, zona vero aurea chorus sanctorum, qui adhaeret et amplectitur testamenta: vel Christum quem concinunt, significant, sed etiam charitatem, qua sibi nectuntur, servantes, ut Apostolus, unitatem spiritus in vinculo pacis. Caput autem et capilli ejus erant albi velut lana aut nix. Capillos albos, praecelsos quoque justitiae virtutibus enitentes, multitudinem candidatorum dicit, quos super nivem gratia dealbavit, quos per lanam propter oves quae sunt ad dexteram, significavit, et per nivem, propter dealbatorum innumerabilem turbam et coelo datorum: ipsi enim sunt 68.0801C| Jerusalem, quae quotidie de coelo descendit, ut adhuc peregrinantes ad eam tendendo suspirent. Aliter per lanam, propter stolam sanctam quae de ea conficitur, sine macula et ruga recte sentitur, oculi ejus ut flamma ignis. Oculos Ecclesiae aliquando praecepta Dei dicit, aliquando spiritales, sicut Salomon dicit (Prov. I), Mandatum lucerna est, et lex lux; et de spiritalibus Dominus dicit, Vos estis lux mundi (Matth. V). Quod autem ipsa praecepta sint ignis, sic dicit: Ignitum eloquium tuum valde (Psal. CXVIII); et de Joseph, Praeceptum Domini ignivit eum. Ignis autem hic praeceptorum, et fidelibus lumen, et incredulis praebet incendium. Ignis enim ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Pedes ejus similes aurichalco Libani, sicut de fornace 68.0801D| ignea. Pedes ignitos novissimi temporis Ecclesiam dicit. Pede enim novissima pars corporis ponitur. Tunc enim Ecclesia vehementia pressurarum probanda praedicitur (Dan. II); sicut lapis de monte praecisus statuam illam in pedibus percussit, id est, regnorum mundi corpus omne suo ictu contrivit. Sed ideo in pedibus, quia novissimo tempore. Aurichalco autem illa ratione comparavit, quod ex aere fiat, cum igne multo et medicamine adhibito producitur ad aureum colorem. Ideo autem Libani, quia electi: interpretatur enim candidatio. Et quod in Judaea Libanus mons sit, ubi circa finem mundi corpus Christi persecutionibus examinari significat, ubi et Dominus creditur passus. Et nox ejus sicut nox 68.0802A| aquarum multarum. In voce Ecclesiam ostendit praedicantem, cui dicitur: Clama, ne cesses (Isa. LVIII). Aqua autem multi populi sunt. Sed et donum baptismi quod emisit praecepto per apostolos ad salutem recte intelligitur. Hic psalmus: Dominus diluvium inhabitat (Psal. XXVIII); et, Vox, inquit, Domini super aquas, Deus majestatis innotuit (Ibid.); et caetera quae huic sensui suffragantur. Et habebat in dextera sua septem stellas. In dextera Christi est spiritalis Ecclesia; propterea astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate (Psal. XLIV), cui astanti dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV). Istae septem Ecclesiae, septem stellae sunt, quas nominatim vocat, non quia illae solae sunt Ecclesiae aut principes, sed quod uni dicit 68.0802B| omnibus dicit in unitate positis, secundum praedictam intelligentiae formam, qua septenario numero universitatem diximus figurari. Et ex ore ejus gladius utrinque acutus exierat. Ideo bis acutus, quia gladius militem armat, hostem necat, desertorem punit. Hinc Apostolus dicit (Ephes. VI): Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Omnis namque scriba eruditus, dicit Dominus (Matth. XIII), similis est patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera, novum videlicet testamentum et vetus. Ex hoc autem gemino testamento tanquam gladio bis acuto, nunc eruditur Ecclesia, ut quae aeternis deputetur bonis, bene uti praesentibus noverit. Hoc praecinctus Apostolus gladio, dicit (I Cor. VI): Per arma justitiae a dextris et a sinistris. Et facies ejus splendebat 68.0802C| ut sol in virtute sua. Splendorem ejus mani estam dicit in carne praesentiam, qua loquebatur hominibus facie ad faciem (Exod. XXXIII). Solis autem comparatio propter significationem congruam adhibetur: propter ortum et occasum et rursus ortum, quod natus sit et passus et resurrexit. Sed et similitudinem gloriae solis, futuram suae Ecclesiae Dominus repromittit dicens: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei (Matth. XIII). Cujus comparatione capitis Christi claritas magis est intelligenda sublimior, quippe cum justorum ipse sit claritudo, quam ideo post resurrectionem suis discipulis abscondit, ne eum nec agnoscere nec sufferre quivissent. Haec autem non caecitas debet vel agnosci vel dici, sed quaedam invisibilitas, quae in Graeco ἀορασία aptius vocitatur. 68.0802D| Per hanc neque Eliseum exercitus (IV Reg. VI) neque ostium populus saeviens agnoscebat, cum caetera praeter ipsa viderent. Hujus denique clarificationis speciem in monte sufferre non valuerunt. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus. Joannes, qui ista vidit, totius Ecclesiae figuram portat. Sed et singuli quoque apostoli vel prophetae, qui dicunt: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecclesia ergo tanquam mortua mundo ante Dominum Christum. Et posuit super me dexteram suam. Utique propter sacerdotium, quo Ecclesiae propositos novimus ordinari, sive quia omnis unius corpus est sacerdotis, dicens: Noli timere, Joannes Ego sum primus 68.0803A| et novissimus. Primus, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I); novissimus, quia in ipso instaurantur omnia, et vivus quia fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Omnis summa et spes consolationis ostenditur, cum dicitur ei qui mortuus jacet, Noli timere, sicut in Evangelio, Gaudete, inquit (Joan. XVI), quia vici saeculum. Ego sum vivus qui fui mortuus. Caput enim corporis similem spem resurrectionis veraciter pollicetur, cujus praecessio spes est certamen bonorum. Et habeo claves mortis et inferorum, id est diaboli et totius corporis ejus, ipsum mortis nomine signans. Inferorum autem, in quibus regnat. Qui omnes divini judicii non effugiunt potestatem tanquam clavem. Et ad Ecclesiam: In me habes, inquit, quas a me acceptas jure possides 68.0803B| claves mortis. Tu qui es velut mortuus, quia licet adhuc peregrinetur Ecclesia, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem (Rom. VIII). Accepit tamen ut in Deo suo solvendi et ligandi habeat facultatem; sive cum probabili dispensat cuncta judicio, sive cum in accipientibus nullo fides incredulitatis impeditur obstaculo. Cui, inquit (Joan. XX), dimiseritis peccata, dimittentur ei; quibus retinueritis, retenta erunt. Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec: sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextra mea, et septem candelabrorum aureorum. Septem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum. Sed et candelabra septem Ecclesia sunt. Stellas dixit angelos esse Ecclesiarum et candelabra Ecclesias: 68.0803C| quae diligenter consideranda sunt. Si enim una est Ecclesia septiformis, sicut describitur (Cant. VI), Una est columba mea, una est perfecta mea, Angeli quoque non erunt septem. Nam si septem sunt, istae solae quas specialiter nominavit, angelos habent, caeterae vero non habent. Nec putandum est quod hoc loco angeli singulis deputentur hominibus, quod incongrue ab aliquibus aestimatur: sed potius angeli Ecclesiarum hic intelligendi sunt rectores populi, qui singulis Ecclesiis praesidentes, verbum vitae cunctis annuntiant. Nam et angeli nomen nuntius interpretatum dicitur.

CAP. II.

Et angelo Ecclesiae Ephesi scribe. Dativo hic casu, angelo posuit, non genitivo. Ac si diceret: Scribe angelo huic Ecclesiae, ut non tam angelum 68.0803D| et Ecclesiam separatim videatur dixisse, quam quis angelus exponere voluisset, unam videlicet faciens angeli Ecclesiaeque personam. Quamvis enim sacramenti dispensatione praeponatur, compaginis tamen unitate connectitur. Nam hanc regulam a principio servans non septem angelis, sed septem Ecclesiis scripsisset: Joannes, inquiens, septem Ecclesiis quae sunt in Asia, et Dominus quem vidit, Scribe, inquit, in libro quae vidisti, et mitte septem Ecclesiis. Postea tamen angelis jubet scribi, ut ostenderet unum esse. Sed etiam si qua singulis partiliter Ecclesiis praedicat, universam generaliter convenire 68.0804A| docetur Ecclesiam. Neque enim dicit, Quid spiritus dicat Ecclesiae, sed Ecclesiis. Angelum ergo Ecclesiam significans, duas in eo partes ostendit, dum et laudat et increpat. In consequentibus autem manifestatur non eamdem increpare quam laudat, sicut Dominus in Evangelio (Luc. XII; Matth. XXIV) omne praepositorum corpus, unum servum dixit beatum et nequam, quem veniens Dominus ipse dividet, et non tantum servum, sed partem, inquit, ejus cum hypocritis ponet. Incipiens ergo bella intestina, et septiformis Ecclesiae diversa opera in praesentibus futura monstrare, non dixit: Scribe quae sunt; sed, Quae fieri oportet, praedicans usque in finem saeculi malos cum bonis in Ecclesia commisceri: quae sine dubio amplectenda pro bonis, non 68.0804B| tamen est deserenda pro malis. Angelo Ecclesiae Ephesi scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. Idem, qui vos in manu habet, suaque potestate regit et continet, Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. Id est in medio vestri. Scio opera tua et laborem et tolerantiam, et quia ferre non potes malos, et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces, et habuisti patientiam, et tolerasti propter nomen meum, nec defecisti. Tentasti, inquit, eos. Non tentantur, nisi quod intus sunt. Qui enim foris sunt, sine ullo tentamento foris esse manifesti sunt, nec eos tentari opus est: intus foris ne sint, qui non solum ex fructibus, sed etiam ex habitatione loci tanquam schismatici dignoscuntur. Non est autem 68.0804C| laudis quod eum dixit malos ferre non posse, sed indicium infirmitatis, in eo vero laus, quod dixit: Non potes, et sustinuisti propter nomen meum infirmitatem, quippe a longanimitate discernens, non istam dicit humano defectu succumbere, sed illa quae per se non poterat, pro Dei nomine subnixa patientiae robore sustinere. Ad hoc etiam malos dicitur ferre non posse, ut cognitos non imitaretur; ad hoc autem tolerasse, ne deserens ipse ab unitatis vinculo reddatur alienus. Ille enim reprobus judicatur, qui propter apertos malos etiam latentes deserit bonos. Partem porro angeli invehitur, dicens: Sed habeo adversus te, quoniam charitatem tuam primam reliquisti. Absit ut eum increpet quem ante laudabat, sed praedictam retinens regulam, mixtos 68.0804D| optimis pessimos peregrinantem habere docet Ecclesiam. Alius ergo qui dilectionem deserit inchoatam; alius qui propter nomen Dei circa malos quoque dicitur servare patientiam: uni denique dicitur, patientiam habes, et non defecisti alteri. Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera. Sin autem, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris. Ejus hic candelabrum movere dicit, quem ad poenitentiam gerendam invitat. Quod est angelus, hoc candelabrum cujus partem dicit non auferre, sed de loco movere, significans eum qui licet de Ecclesia non 68.0805A| praecidatur, donec ventilabro ultimi judicii separetur, propriam tamen salutem et omne candelabri lumen amisit: et si charismatibus honoratus videatur, sibi tamen mortuus esse cognoscitur. Nam quod in illo vivit alienum est. Parti rursus bene dicit, Sed hoc habes bonum quoniam odisti facta Nicolaitarum, sicut et ego odi. Id est, idololatriam et fornicationem, sicut consequenter ostendit. Omnes proinde Ecclesias docens, dicit: Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Qui vincet, dabo ei edere de ligno vitae, id est de fructu crucis, quod est, inquit, in paradiso Dei mei. Paradisus etiam Ecclesia intelligi potest, omnia enim in figura facta sunt, et Adam umbra futuri, Apostolo docente (Rom. XIII), praecessit. Lignum vero vitae, sapientia Dei Dominus 68.0805B| Jesus Christus, qui in cruce pependit, qui et in Ecclesia et in spirituali paradiso vitale alimentum coelestisque panis praebet fidelibus sacramentum, de quo legimus (Prov. III): Sapientia vita est amplectentibus eam. Et angelo Ecclesiae Smyrnae scribe: Haec dicit primus et novissimus, qui fuerat mortuus et vivit: Scio tribulationes tuas et paupertatem, sed dives es. Omni Ecclesiae dicit, quae spiritu pauper est et omnia possidet, unde Apostolus (II Cor. VI): Tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Et blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. Hic quoque ostenditur non speciali tantum Ecclesiae loqui, quia non Smyrnae tantum fuerunt aut sunt Judaei blasphemantes. Potest autem gemino modo Judaeorum hic nomen 68.0805C| intelligi, sive aperti foras Judaei, sive intus positi, id est falsi Christiani, Judaeorum enim religiosum est nomen, inde Apostolus (Rom. II): Qui in abscondito, inquit, Judaeus et circumcisio, cordis in spiritu, non littera, Itemque (Philip. III): Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, non in carne fiduciam habentes: nec ipsos autem non oportet deserere, cum dicantur etiam synagoga Satanae, cum noverimus (Joan. XIII) Dominum tolerando usque in finem Judam, exemplum nobis patientiae praebuisse. Nihil eorum timeas quae passurus es. Utique omnem Ecclesiam praemonet ut a toto corpore diaboli nullatenus metuat. Ecce missurus est diabolus quosdam ex vobis in carcerem, ut tentemini, et tribulationem habeatis dierum decem. Universali 68.0805D| Ecclesiae haec dicta conveniunt, adversus quam diabolus inextricabiles inimicitias semper exercet. Et propterea in decem diebus, praesentis vitae significatur excursus, propter Decalogum, in quo breviter legis summa consistit: hic enim sunt necessaria divina praecepta, ubi opus est continentia. Hinc divina (Matth. V): Consenti adversario tuo, id est, legi, cum es cum illo in via hujus saeculi, videlicet tempus omne significans, quando contra varias cupiditatum illecebras, lege instruente confligitur, ut per Dei gratiam subactis carnalibus quinque sensibus qui propter sensum geminum duplicati decem faciunt, victoria capiatur. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Qui perseverat usque 68.0806A| in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV). Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit non laedetur a morte secunda. Interdictae arboris (Gen. II, III) esus, hanc posteris procuravit. Christus autem ex lateris sui sacrario, aqua et sanguine profluente, crucis irrigans lignum, inde fecit salutis primitias germinare unde originale malum noverat surrexisse, dicens: Gaudete, quia vici saeculum. Quocirca si quis vincit, in ipso vincere poterit. Et angelo Ecclesiae Pergami scribe: Haec dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam. De gladio bis acuto satis dictum sit. Scio ubi habitas, ubi thronus Satanae est. Omni Ecclesiae dicit, quia ubique ille tentator est, cui dicitur: Illa tuum observabit caput, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III). Mundus 68.0806B| enim in maligno positus est. Thronus Satanae homines sunt, quos nequiter possidet. Revertitur ad speciem, quia licet istis septem locis tota septiformis figuretur Ecclesia, gesta sunt tamen in his specialiter quae laudat aut increpat. Et tenes nomen meum, et non denegasti fidem meam. In diebus illis Antiphas testis meus et fidelis, qui occisus est apud vos. Apud multos etiam Christus occiditur, sive qui eum resurrexisse non credunt, sive quia apud se vitiis damnabilibus negant, ubi Satanas inhabitat. Sed habeo pauca adversus te dicere. Utique adversus alia membra culpanda, non ea quibus dicit: Et non abnegasti fidem meam. Habes ibi tenentes doctrinam Balaam (Num. XXIV), qui docebat Balac mittere scandalum sub oculis filiorum Israel, edere de sacrificiis 68.0806C| et fornicari. Haec duo sunt principalia, quibus fruendis hypocritae militant, edere et fornicari, sicut Dominus dicit: Intus autem pleni estis rapina et incontinentia et omni iniquitate (Luc. XII; Matt. XXIII). Idololatria fornicatio est spiritalis. Perdidisti, inquit (Psal. LXXII), omnes qui fornicantur abs te. Similiter habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum: similiter age poenitentiam. Sin autem, veniam tibi cito et pugnabo tecum in romphaea oris mei. Id est gladio oris, intelligi debet Ecclesiae, secundum praecedentem intelligentiae formam. Romphaea autem utrius que testamenti praecepta sunt, quibus contemptores divinitus expugnantur. Quicunque enim in lege peccaverunt, per legem judicabantur (Rom. II). Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui 68.0806D| vincet, dabo ei de manna illo absconso, id est de pane invisibili, qui de coelo descendit, qui ideo factus est homo, ut panem angelorum manducaret homo (Joan. VI). In cujus figura illud in eremo manna praecessit, quod quia manducaverunt, ideo mortui a Domino perhibentur, quia increduli permanentes. De hoc abscondito et spiritali singulariter manna, quod immortalitatem fidelibus pollicetur, non manducaverunt, cum dicit (Ibid.): Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam aeternam in vobis. Nam qui etiam illo tunc cibo potuerunt spiritaliter pasci, eadem meruerunt immortalitate potiri, ut Moyses et caeteri. Eumdem enim cibum spiritalem, docente Apostolo 68.0807A| (I Cor. X), manducaverunt, quia non eis obfuit manna visibile spiritaliter utentibus cibo corporeo. Sicut nec hominibus praesentis temporis proderit spiritalis corporis dominici manna, si illud indigne suscipiant, quia judicium sibi manducant et bibunt. Et dabo ei calculum candidum, id est adoptionem in Filium Dei (I Cor. XI). Nam calculus gemma pretiosa est, quae ad morem illius margaritae quam negotiator inveniens, venditis omnibus, comparavit, intelligenda proponitur (Matth. XIII). Alia denique translatio margarita posuit. Et super calculum nomen novum, quod os Domini nominavit. Aliter super baptismum atque martyrium, quod nemo, inquit, novit nisi qui accepit. Hypocritae enim, licet habere superficiem eatenus videantur, ipsius tamen 68.0807B| virtutem intelligentiae (Isa. LXII), nequeunt penetrare. Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Hinc idem Joannes (I Joan. II): Qui dicit quoniam cognovit eum, et mandata ejus non servat, mendax est, et in ipso veritas non est. Et angelo Ecclesiae qui est Thyatirae scribe: Haec dicit Dei Filius, qui habet oculos ut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco, Scio opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam, et novissima opera tua plura quam priora. Hic plenius declaratur, in uno Ecclesiae corpore et bonorum partem laude mulceri, et malorum increpationibus exprobrari. Ubi opera simul charitatem, fidem, ministerium et patientiam, et laudando approbat, et augmento insuper novissima dicit amplificata prioribus. Sed 68.0807C| habeo adversus te multa, quod sinis uxorem tuam Jezabel (III Reg. XVI) quae se dicit prophetam, et sinis eam docere et seducere servos meos, fornicari et manducare de sacrificiis. Angelus, id est Ecclesia, nomen est generale; sed dictorum qualitas monstrat, cui sermo conveniat: quae pars, quae species, quod officium angelo conveniat, et quemadmodum a parte unius corporis, a parte vel a figura ad proprietatem transeat, et a proprietate ad figuram redeat. Facta sunt ista, et specialiter fuisse conjicitur mulier in supradicta Ecclesia, ex cujus forma speciali ad generalem totius orbis Jezabel sermo nunc figurate transfertur. Angelus itaque id est Ecclesia, quoniam adhuc ex bonis constat et reprobis, bipartito hic modo cognoscitur: verum quia et praepositos 68.0807D| habet et populos, idcirco in angelo praedicatorum significatur officium, quomodo si cum hominem referimus aliquid operis peregrinasse [ F. peregisse], nostri relatu sermonis singulorum monstratur qualitas denuntiata membrorum, ut si verbi gratia vidisse aut verba eum fecisse dicamus, illud ad oculos, hoc ad linguam sine dubio redigamus, quod huic angeli probatur convenire personae, siquidem angelus nuntius esse cognoscitur, cui ut pote speculatori, et videre convenit corrigenda, et nuntiare servanda, sic per caetera opera nominata membrorum significantur officia. Cum ergo opera nunc laudat majora prioribus, omnium generaliter personam inducit, et quia inter positos quosque sunt etiam negligentes, propterea 68.0808A| subinfert quod Jezabel fornicari permittat et a sanctorum specie, quibus potestas divinitus sinendi vel cohibendi tribuitur, ad totam propterea transit Ecclesiam, ideo praepositum constituens reum, non quod ipse fecerit, sed quod fieri permiserit, et permittendo transgressionibus particeps fiat, propterea sequitur dicens: Dedi ei tempus ut poenitentiam ageret, et poenitere noluit a fornicatione sua. Non dixit, dedi vobis aut tibi, aut nunquid qui fornicarie consentit, fornicarius ipse non erit? Sed quia ab specie transit ad genus, idcirco ab hoc crimine sic sanctos demonstrat alienos, ut per malorum exprobrationem, membrorum semper velit manere sollicitus, licet quid eorum agat dextra, nesciente sinistra, quod facile cognoscimus, si a pastoribus greges, et inferiora ab 68.0808B| eminentioribus membra spiritaliter discernamus, vel suis singula temporibus coaptemus. Fornicatio autem Jezabelis generalis, et corporale et spiritale adulterium praesignavit, quando sub Christi nomine fornicationem et idololatriam dicebat. Perdidisti enim, inquit, omnes qui fornicantur abs te. Ecce mitto illam in lectum, et eos qui cum ea moechati sunt, in maximam tribulationem, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis. Lectus hic datur intelligi securitas delinquentium, quam sibi per impuritatem criminum saepe flagitiosi promittunt, cum peccantes experti non fuerint praesentis irae vindictam, ex poenitentia eatenus negligunt, donec eis repentinus superveniat interitus, sicut dolor parturientis, et non effugient. A Deo autem in hoc securitatis neglectum 68.0808C| dari dicitur, cum latenti quidem, non tamen injusto judicio deseruntur. De hac securitate alibi legimus (Prov. I): Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos. Alia translatio luctum pro lecto posuit, quo aeternam miseriam designavit, nisi poenitentiam egerint ab operibus suis. Et filios ejus interficiam in mortem. Filios hic potestatem et opera mulieris figurari cognoscimus, mortem autem non momentaneam corporis, sed animae minatur aeternam. Memoratis excessibus, nec poenitentia ulla correctis, non temporalem disciplinam, sed aeternam poenam deberi apostolica saepe testatur auctoritas. Neque enim de illorum numero sunt de quibus dicitur: Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII), sed de illis quibus 68.0808D| dicitur: Israel, jam non irascar tibi: et, Zelus meus recessit a te (Ezech. XVI). Non quod propitiationem fuerant consecuti, sed quia indigni judicabuntur temporaliter flagellari. Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis (Jerem. XVII). Nunquid priusquam prodat adulteros et occidat, nesciunt Ecclesiae Deum scrutatorem esse renum et cordis? aut quomodo potest Ecclesiae dici, quia scitura sum et non initio fidei suae Deum occultorum scierit cognitorem. Non ergo experientia rerum, sed certa fide tenendum est non perspicua, sed occulta idololatria, sed adulteros morte punire. Hos enim aeterna dicit damnatione plectendos. Et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. Non 68.0809A| jam totum pro parte increpat, sed totum pro toto, cum singulis propria pollicetur. Unusquisque enim, ait Apostolus (Galat. VI), onus suum portabit. Et conversus ad partem bonam ejusdem angeli dicit: Vobis autem dico reliqui qui estis Thyatirae. Quotquot non habent doctrinam hanc, qui non scierunt altitudinem Satanae, quemadmodum dicunt. Non cognovistis, pro eo ponitur, ac si diciret, nullo consensu probastis. Nam et Dominus illos se nescire forte testatur, quos in suam non recepit disciplinam. Sequitur: Non mittam super vos aliud pondus, sed quod habetis, tenete usque dum venio. Hoc est, legis pondera vobis non ponam, de quibus Apostolus dicit (Galat. V): State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ideo tenete levem sarcinam vel leve jugum Christi (Matth. 68.0809B| XI), quod per spiritum adoptionis efficitur leve, sub quo nos perseverare volens, dicit: Sed quod habetis tenete usque dum veniam. Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea, sicut vas figuli confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem tanquam corpus in capite. Si quae enim digne corpori ejus adhaeserit, veraciter habere dicitur quod filius haereditario jure possedit, in quo (secundum Apostolum) nobis Deus omnia donavit. Virga ferrea inflexibilis omnino justitia regit mites, destruit contumaces, et dabo ei stellam matutinam. Stellam matutinam, et Christum intelligi, et resurrectionem primam convenit accipi, quia et ille apparens errorum tenebras repulit, et 68.0809C| resurrectione properante, mundanae noctis tenebrae fugabuntur. Haec enim stella sicut noctis finem, sic diei praebere videtur initium.

CAP. III.

Angelo Ecclesiae qui est Sardis, scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quoniam vivis, et mortuus es. Esto vigilans et stabilis, et confirma reliqua quae moritura erant. Non enim invenio opera tua repleta coram Deo meo. Memento quemadmodum acceperis, et audita custodi, et age poenitentiam. Nomen (inquit) habes quia vivis, et mortuus es. Non dicatur nisi qui mortale crimen admiserit. Non dicit: Confirma quae moritura erant, nisi ei qui viva adhuc aliqua habens in officio suo, in morte peccati non permanere permittitur. Non enim confirmari potest 68.0809D| qui officium doctoris amiserit. Non invenio opera tua repleta coram Deo meo. Non enim satis est arborem vivere et virere, fructus tamen debitos non habere. Commendat etiam poenitentiam praecedentium delictorum. Si autem non egeris poenitentiam, veniam et suscitabo adventum meum ad te, quasi fur veniam, et non scies qua hora veniam ad te. Ipsam enim ad vocem si fueris negligens, hora praeveniet improvisa vocationis. Sequitur: Verum habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestem suam et mecum ambulaverunt in albis, quoniam digni sunt. Magna laus paucorum inter malos inquinatos jugi virtutum nitore immaculatis vestibus permanere, ad quorum habitum Deus provocat dicens: Qui vicerit, 68.0810A| sic vestietur, albam vestem. Sciebant utique pauci sancti esse in medio sui inquinatorum multitudinem; ipsi tamen immaculati permanentes, ingemiscebant juxta Ezechiel (Ezech. III), et moerebant ab iniquitate quae fiebat in medio eorum. Et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis ejus. Sicut in Evangelio (Matt. X): Confitebor, inquit, et ego eum coram Patre meo qui est in coelis. Et (Luc. X), Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Angelo Ecclesiae qui est Philadelphiae, scribe: Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David, id est, regiam potestatem. Clavem porro David dicit, sive quia de ejus stirpe natus est Christus, sive quia ipse David multa de Christo praefatus est. Cujus dispensatione tanquam clave, legis 68.0810B| et prophetarum et psalmorum arcana patuerunt, ipso teste, cum dicit (Luc. XXIV): Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Qui aperit, et nemo claudit, et qui claudit quod nemo aperit. Legis divinae secreta solius Christi potestate panduntur fidelibus, clauduntur incredulis; illo autem solvente nullus claudit, quo ligante nullus absolvit. Ecce dedi in conspectu tuo apertum ostium, quod nemo claudere potest, quoniam pusillas habes vires. Ostium quod Christus aperit, tunc reserari Ecclesiae coepit, quando suis discipulis sensum aperuit ut intelligerent Scripturas (Ibid.). Hoc nullius unquam vi praecluditur, quod illis praedicantibus per totum mundum jam panditur. Unde Apostolus (I Cor. XVI): Ostium nobis, inquit, magnum 68.0810C| apertum est in Domino, et adversarii multi. Quod autem dicit, Pusillas habes vires, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum, causam ostendit, quod propterea haec dona promeretur Ecclesia, quia non suis viribus fidit, seque confitens parvas vires habere, non in se, sed in Domino redempta gloriatur. Ecce dabo de synagoga Satanae ex his qui se Judaeos dicunt esse, nec sunt, sed mentiuntur. Ecce facturus sum illos venire ante pedes tuos adorare, et scies quia dilexi te, quoniam servasti verbum tolerantiae meae. Hoc novum Ecclesiae tantum Philadelphiae tunc promisit, reliquum enim tempus et praecipue illud circa finem mundi praenuntiat, quando Judaei in Christum credentes, ejus Ecclesiae subjungantur, quae veraciter dicit (Psal. LVI): Mihi 68.0810D| alienigenae subditi sunt. Nam et de Judaeis Apostolus dicit (Rom. XI), quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium subintroiret, et sic omnis Israel salvus fieret. Et scies quia dilexi te, cum tibi videlicet Judaeos, qui de nobilitate quondam generis extollebantur, humiles in fide subdidero, et tu cognosces et ipsi qualem tibi dilectionem exhibeam. Multi enim ex Judaeis ad Ecclesiam veniunt, dicentes, sicut scriptum est: Jacta me in unam partem sacerdotii tui manducare panem. Quoniam servasti verbum tolerantiae meae, et ego te tuebor ab hora tentationis, quae ventura est universo orbi terrarum tentare eos qui inhabitant terram. Licet intestino exteriorique conflictu indesinenter exerceatur 68.0811A| Ecclesia, et sive partialiter singuli, sive generaliter hic impugnentur variis tentationibus, etiam tempus Antichristi significatur venturi, a quo omnem Ecclesiam quae constat in suis, liberaturum se Christus Dominus pollicetur, ut tentatio ruinae, deceptio cognoscatur. Venio cito, tene quod habes, ne quis alius accipiat coronam tuam. Hic electorum numerum quos secundum propositum vocatos apostolos memorat, stupenda prorsus consideratione cognoscimus. Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, ostendens huic numero nec addi quemquam posse, nec minui, cum sic istum propriam coronam dicit amittere, ut alius eam percepturus accedat. Unde intelligitur nec alium posse succedere, si quod ille tenuit, perseveranti fide custodiat. Sic etiam Judaeorum 68.0811B| elatio est frustrata, qui de stirpe Abrahae gloriabantur. Potens enim est Deus, inquit (Matth. III), de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, ut certa promissio maneret ex munere, et gloriatio carnalis vacuaretur in genere. Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei. Columna in fabricis et munimini congruit et decori; sic et mundi victores in Ecclesia eminent munere dignitatis, portant officio charitatis. Et foras, inquit, non exiet amplius. Exierat junior filius (Luc. XV), id est gentium populus, sed illius vituli saginati morte, id est Christi cruore reconciliatus atque redemptus, foras ultra non exit, quippe quem introduxit rex in cubiculum suum (Cant. III, 8), et quantiscunque aut schismatum aut persecutionum arietibus quatiatur, non movetur. 68.0811C| Firmum enim fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc (II Tit. II): Novit Dominus qui sunt ejus. Sic et hic et scribam super illum nomen Dei mei, quod videlicet filii Dei per adoptionem dicimur (Rom. VIII), et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de coelo a Deo meo et nomen meum novum. Titulus nominis eminentiam, dignitatis et pacis insinuat visionem. Jerusalem enim interpretatur (Rom. VI) visio pacis. Novae autem, propter novitatem vitae in qua jubemur incedere. Hoc autem Christi nomen, quod est super omne nomen (Philip. II), non ex tempore Filio Dei successit ut idem novum dici putetur, cum in eadem claritate Patri semper manserit coaeternus, de qua ad eum dicit (Joan. XVII): Quam habui apud te priusquam mundus 68.0811D| esset. Sed novum, pro humanitate, in qua et mori voluit et mortuus resurrexit; hinc per prophetam (Isa. XLIII): Nova, inquit, facio omnia quae nunc orientur; et Apostolus (II Cor. V): Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Hinc etiam meruimus Christiano censeri vocabulo. Angelo Ecclesiae Laodiceae scribe: Haec dicit quia est Amen testis fidelis et verus. Quod hic, est et Amen ponitur, animadvertendum existimo. Amen quippe interpretatum, dicitur verum sive fideliter. Unde hoc loco ad illam divinitatis essentiam procul dubio redigendum est de qua loquens Moysi Deus, dicit (Exod. III): Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ipse enim vere est, qui semper idem est. Verum quia in 68.0812A| unius Christi persona suscepta quoque humanitas fuerat praedicanda, consequenter dicit (Cap. III): Qui est initium creaturae Dei. Initium quippe creaturae Dei, Christum Dominum propter incarnationis mysterium convenienter decet intelligi, ex cujus persona scriptum legimus (Job X): Dominus creavit me initium viarum suarum; et Apostolus (Hebr. X): Habentes fiduciam in introitu sanctorum, in sanguine Christi, qui initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum, etc. Ipse enim est via, qui patria; ipse fidei auctor, qui etiam consummator; ipse Α et Ω, ipse initium quem nemo praecedit, ipse finis cui nullus in regno succedit. Scio opera tua, quia, neque frigidus es, neque fervens; utinam frigidus esses aut fervens! 68.0812B| sed quia tepidus es, incipiam te ex ore meo vomere. Potest hic quorumdam nobilium saeculi persona cognosci, quos ideo nec calidos dicit esse, nec frigidos, sed potius tepidos: quia cum talis copia divitiarum multa circumfluat, operibus tamen pietatis inveniuntur steriles, nec ad opera bona ullo miserationum accenduntur intuitu. Ideo et pauperes tanquam frigidi esse negantur et fervidi, qui et divitiis non abundant, quibus tepidi utendo torpescunt, et eas indigentibus non communicando, juste bonorum operum notantur carere fervore. Sed etiam illorum hic potest significare personam, apud quos intra cubiculum Scripturae tractantur, foris autem utrum fideles sint ignorantur, et fiducialiter ac tute praesumentes, inveniuntur operibus vacui. Ideo neque frigidos, 68.0812C| neque ferventes illos esse dicit, id est neque incredulos, neque fideles. Et quia hujusmodi tepiditate utrique sui nauseam faciunt: Vomam, inquit, te de ore meo; sed quia tempus est poenitentiae, non sibi blandiantur falso nomine divitum ac potentum, quorum egestas caecitasque increpatur et nuditas, sed audiant consulentem sibi, verasque divitias, videlicet scientiam, pollicentem. Utrisque enim convenit, ut ne ab imis visceribus evomantur. Nunc sibi aurum emant de quo dicit (Prov. XVI): Accipite sapientiam sicut aurum, et scientiam sicut argentum Kelimet [Kemite]. Si quid de Scripturarum divinarum fontibus tanquam sapientiae lumine radianti haurire potuerint, opere ipso perficiant, sive illi de largitate substantiae, visceribus pietatis ignitis, sive isti de 68.0812D| scientiae litteratura spiritaliter informati. Scriptum est enim (Prov. XIII): Redemptio animae viri divitiae suae. De illis vero (I Tit. III): Ab infantia tua sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem quae est in Christo Jesu. Bene autem aurum conflatum dixit, propter pressuram persecutionis, quam si eos contigerit pro Christo subire, optent devote suscipere. Tales enim de magno tepiditatis excidio utili compunctione conversi, non solum sibi, sed et aliis esse potuerint fructuosi, ipsique sint aurum tribulationis igne purgatum pariter et decoctum. Ut sis, inquit, dives et veste alba vestiaris, et non appareat in te foeditas nuditatis tuae, et collyrio unge oculos tuos ut videas: justitiae operibus destitutos 68.0813A| tanquam nudos notat, quos etiam arguit caecitatis. Ille autem vestimentis albis induitur qui baptismate Christi vestitur, et ea fide pollet quae per dilectionem operatur (Galat. V). Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Rom. VI); cum autem collyrio oculos dicit ungendos, inclinandum cor ad divina testimonia monet (Galat. III). Praeceptum enim Domini lucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII). Ego quos amo, redarguo, et castigo. Flagellat enim omnem filium quem recipit (Heb. XII). Crede ergo et age poenitentiam. Ostendit esse Laodiceae qui fuissent laudabiliter imitandi, vel alii corrigendi. Ecce ego sto ante ostium et pulso, si forte quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam. Ostium utique cordis ad recipiendum Christum per fidem et 68.0813B| obsequium praeceptorum. Sequitur: Introibo ad eum, et coenabo cum eo, et ille mecum in throno meo: hinc et Dominus (Joan. XIV): Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Vincenti dabo sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus. Consessorem participem potestatis dicit atque judicii, de qua Joannes (Joan. I): Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et (Matt. XIX): Sedebitis mecum in duodecim thronis, judicantes duodecim tribus Israel. Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Aures hic cordis ad mandatorum obedientiam intelligi convenit. Ostendit 68.0813C| autem quod illa quae singulatim denominans admonebat Ecclesiam, nunc generaliter Ecclesiis allegat praedicanda, descriptisque Ecclesiae operibus, quae esset et qualis futura praedici oporteret, recapitulata Christi nativitate, eadem aliter dicturus.

CAP. IV.

Postea, inquit, vidi. Post ipsam utique visionem se alteram memorat vidisse. Non gestorum est diversum tempus, sed visionum; ac si quis unam rem diversis modis enarret, enarrationes habebunt diversum tempus, non illud quod uno tempore gestum est; sic totum tempus Ecclesiae diversis figuris repetit enarrandum. Ecce, inquit, ostium apertum in coelo. Ostium apertum, Christum dicit natum et passum ac suscitatum, qui est janua, ipso dicente: Ego sum ostium. Coelum Ecclesiam dicit, eo quod sit 68.0813D| habitaculum Dei, ubi coelestia geruntur. Hoc est quod sicut in coelo voluntatem Dei, ita fieri postulamus in terra (Matth. VI). Aliquando autem coelum et terram et Ecclesiam dicit (Luc. XI), propter terram quae et coelum consistit, sive cum infideles rectis fidelium praedicationibus acquiruntur, sive cum caro spiritui subditur, sive cum terrena coelestibus reconciliata junguntur. Ecce vox illa prima quam audivi ut tuba loquentem mecum: Ascende huc, inquit, et ostendam tibi quae fieri post haec oportet. Vox praedicatio; ideo dicitur (Isa. LVIII): Quasi tuba exalta vocem tuam. Ascensus est, quando cum despectu mundi venire ad Ecclesiam quisque vel compellitur, vel 68.0814A| meretur. A convalle autem plorationis ascenditur ad hujus apicem dignitatis; hinc legimus (Isa. II): Venite, ascendamus in montem Domini et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas. Sed etiam fideles ad coelum invitantur ascendere, quando non quae super terram, sed coelestia appetere jubentur et sapere. Nam et quando rudis quisque in Ecclesia Christum passum, resurrexisse et ascendisse docetur ad Patrem, et super his quisque spiritaliter eruditus et doctor, eumdem secundum formam Dei contemplatur, in parte justi ascendere dicitur, credita mysteriorum secreta visurus. Hinc Dominus (Joan. XX): Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, tactum, volens credulitatem intelligi. Statim fui in spiritu, et ecce vidi thronum positum in coelo, 68.0814B| et super thronum sedentem. Et is qui sedebat, similis visui erat jaspidis, etc. Istae comparationes Ecclesiae conveniunt, quam ( sic ) Dominus indutus est jaspidis colorem, aquam sardinis, ignem significare puto, quibus duobus judicium novimus celebrari: primo per diluvium, in saeculi autem fine per ignem. Et arcus, inquit, erat in circuitu throni, similis visui smaragdino. Arcus, quoniam post diluvium securitatis praecessit indicio, nunc Ecclesiae ad propitiandum Deum convenienter aptatur. Nam cum nubes imbriferae splendore solis fuerint radiatae, arcus speciem reddunt, ad cujus comparationem cum sanctourm animae sole justitiae, quod est Christus, fuerint illustratae, eorum intercessu Divinitas propitiari dignatur. Et in circuitu throni, sedilia viginti quatuor, in quibus 68.0814C| seniores sedentes erant viginti quatuor, circumamicti veste alba, et super capita eorum coronae aureae. Seniores totam Ecclesiam dicit, sicut per Isaiam (Isa. XXIV): Regnavit Dominus in Sion et in Jerusalem, et in conspectu seniorum ejus clarificabitur. Viginti quatuor autem praepositos complexus est simul et populos, tanquam duodecim tribus Israel duplicans, propter geminum Testamentum, quia et in Veteri et in Novo eadem formatur Ecclesia, id est, quoniam Ecclesiam in duodecim ostendit apostolis, omne scilicet corpus praepositorum, sicut et invenimus in descriptione civitatis de coelo descendentis Jerusalem (Apoc. XXI). Isti viginti quatuor throni, excepta officiorum distributione, duodecim sunt, quia et praepositi ex duodecim tribubus promoventur. Sed duodecim 68.0814D| throni, excepto mystico numero, unus est thronus, id est Ecclesia. Solus enim Dominus Christus ad judicandum sessurus est; sedebit autem in sede, id est Ecclesia, judicans duodecim tribus: sed in Christo, in quo ipsa est tota, sedubunt et judicabunt membra, sed in unum et per unum caput. Aliter possunt viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem, quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consummant; nam quater seni, viginti quatuor faciunt. Et ex illorum throno exeunt coruscationes et voces et tonitrua. Tonitruis et vocibus, praedicatio veritatis; coruscationibus miraculorum figurantur insignia, sicut in Evangelio (Marc. 68.0815A| XVI): Illi autem, inquit, profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. Itemque (Psal. LXXVI): Vox tonitrui tui in rota; apparuerunt fulgura tua orbi terrae. His enim tanquam nubibus praeceptis tonantibus miraculisque fulgentibus mundus tremefactus formidavit et credidit. Et septem phialae ignis ardentes erant in conspectu throni. Illae septem phialae sunt septem Spiritus Dei. Si se ipse non exponeret, in his septem ardentibus phialis Spiritum sanctum nos intelligere conveniret, sive quod ignearum forma linguarum apostolis infusus est, sive propter ejus memorabilem septenariam operationem: quanto magis nunc, quando ipse subjunxit: Qui sunt, inquiens, septem spiritus Dei! Ubi autem convenientius Spiritus sanctus 68.0815B| diceretur adesse, quam in baptismatis tempore, quando unumquemque fidelium eum credimus rite percipere, quod nunc aquarum videtur mentio facta signare? Hoc enim sequitur, dicens: Et in conspectu throni mare vitreum, simile crystallo. In mari vitreo intelligitur baptismum, ubi corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X); propter fidem quippe refertur ad vitrum; non enim aliud in vitro videtur exterius, quam quod gestat interius. Nec inaniter in conspectu throni hoc baptisma esse commendat, nisi quia possunt hoc haeretici quoque foras habere vel dare. Sic ergo dicit (Exod. XXXIII): In conspectu throni, sicut Moysi dictum legimus: Est locus penes me. Vel ipse in Deuteronomio praemonet, dicens (Deut. XII, XIV, XVI, XXVI): In loco quem elegerit 68.0815C| Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi, quibus omnibus singularem Ecclesiae declaratam novimus unitatem, ubi baptisma Trinitatis haberi poterit ad salutem, quod foris generatus habet ad perniciem: non quia malum est quod datur, sed quia male utitur cui datur, sicut buccella manu Domini Judae porrecta (Joan. XIII). Quod autem alia editio ante solium transtulit mare vitreum esse, in solio potest sedes futuri judicii praesignari salubriter. Itaque vidimus ante judicii tempus salutaris baptismi concedi remedium, ut non reos et nudos, sed justificatos atque munitos futurum possit invenire judicium. Quis enim salvaretur, si mundum Deus, baptismo necdum concesso, vellet praevenire judicio? Crystallo aqua munda et stabilis credulitas figuratur, quae non circumferatur 68.0815D| omni vento doctrinae (Ephes. IV), quippe in Christo habens fundamenta subnexa, qui fundavit terram super aquas (Psal. XXIII). Medio autem throno et in circuitu throni quatuor animalia plena oculis ante et retro. Quatuor animalia sunt evangelistae quatuor, quibus propter congruentiam narrationis in singulis eminentem, specialis videtur coaptari proprietas, sicut quidam voluerunt: Matthaeo hominis, Marco leonis, Lucae vituli, aquilae Joanni. Cum autem omnium unum sit Evangelium, ideo quatuor principaliter demonstrantur, propter quatuor paradisi flumina, quibus orbis irrigari traditur universus, sicut horum praedicatione instruendus totus creditur mundus. Siquidem Ecclesia saepe paradisius accipi solet. Oculos 68.0816A| sane ante se et retro ob hoc animalia dicuntur habere, sive quod luminibus scientiae plena, sive quod perfecte Novi et Veteris Testamenti universa contineant sacramenta. Fides enim quae gemino Testamento profertur, omni temporum completur visu. Cum ergo quid ante in Veteri tantum Testamento congruebat, quid Novo succedente claruerit revelatum, quidve his docentibus sperandum fore cognoscitur, istis omnifarie quodammodo animalia probantur fulgure, luminibus. Praeterito namque tempori tanquam anteriora promissa dispensatio Christi Domini deputatur, quae sicut praedicta a prophetis legitur, peracta etiam perdocetur; praesenti, credulitatis augmenta et Ecclesiarum conveniunt incrementa; futuro, bonorum malorumque diremptio, quia justos in vitam, 68.0816B| impios in poenam futuros credimus deputandos (Matth. XXV). His quoque utriusque concordiam Testamenti novimus praesignari, cum posteriora prioribus, id est nova veteribus, iisdem probantur oculis, quae pariter refulgere et inter se plena fidei veritate concinere, cum, verbi gratia, in Veteri Testamento agno occiso, quinquaginta diebus exactis, datur lex ad timorem, scripta digito Dei in lapideis tabulis (Exod. XXI, XIX, XX). Nunc quando pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), id est juxta Joannem (Joan. I), Agnus Dei qui tollit peccata mundi, peractis quinquaginta diebus, Spiritum sanctum discipulis mittit de coelo promissum (Act. I), quem in sacris saepe paginis digito Dei legimus nuncupatum (Exod. VIII, 13), per quem vetusta lapidei cordis remota 68.0816C| duritia (Luc. XI), charitas datur, qua timor foris protinus pellitur (I Joan. IV), ut lex quae ante infirmis difficilis fuerat, impleretur. Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V), quo operante, Deus gratis colitur, non jam timore poenae, sed dilectione justitiae. Nam et ipsum caput nostrum, cum et passum resurrexisse, et nunc ad Patris dexteram sedere, et venturum judicem solemniter praedicamus, his tanquam luminibus quatuor animalium irradiatur Ecclesia. Qui evangelistis praedicantibus, cognoscit haec omnia, intentum etiam docet monetque lectorem, quod et in medio throno animalia memoret, et in circuitu throni eadem quatuor animalia; ac si diceret: In medio Ecclesiae Evangelium, et per circuitum 68.0816D| orbis fructificantem Ecclesiam, id est, Evangelium, quia etsi numerus praedicatorum augetur, unius tamen Evangelii veritas, nullius unquam novitatis diversitate mutatur. Idem quippe crescendo perseverat in orbe, quod intemeratum manet in origine, hoc est in medio throno, et in circuitu throni. Item cum superius dixerit vidisse se super thronum sedentem, et in circuitu throni sedilia viginti quatuor, in quibus seniores erant sedentes viginti quatuor, circumamicti veste alba, subsequenter in medio, inquit, throno et in circuitu throni quatuor animalia. Cum enim nos velit aliud sedentem, aliud seniores, aliud quatuor animalia vocabulorum diversitate cognoscere, unius tamen throni nomine, uno cuncta videtur loco miscere, 68.0817A| ubi intelligitur, quod Evangelia in senioribus, et seniores in Evangeliis, neque enim possunt ab alterutro separari; sic enim potuerunt esse animalia in circuitu sedis, ubi seniores esse jam dixerat, in medio quoque throno, in Christi videlicet corpore, quod est Ecclesia: ubi nec seniores sine Evangelio, nec Evangelium absque senioribus esse sanus permittit. Animal primum simile leoni. Licet superius multorum Patrum expositionem de animalibus maluerim praelocare, ordinem tamen hic relationi intendens, quod primum animal simile dicit esse leoni, Matthaeo magis vultum assero convenire leonis, qui et Evangelium in Judaea primus scripsit, et in Christo regiae dignitatis et prosapiam narrat, et gloriam insignanter praedicat. Hunc denique ordinem beatus etiam Augustinus 68.0817B| suadet ad sequendum, Matthaeo leonis, Marco hominis personam assignans, qui proprie humana videtur in Christo gesta narrasse. Tertium vituli, quae Lucae congruit propter vituli saginati hostiam singularem. Porro autem Joanni rectius aquilae significatio deputatur, qui Verbi Dei celsitudinem et perspicaciter videre, et veraciter meruit praedicare. Quocirca hinc Ecclesia regiae majestatis fortitudine fungitur et decore, quia vicit leo de tribu Juda. Catulus enim leonis Juda (Gen. XLIX), ex cujus tribu reges populo praeesse solebant. Et secundum animal simile vitulo. Hujus Ecclesiae virtus in vitulo etiam, prima scilicet victima illa ratione signatur, qua adhuc quisque fidelium vincit, quando pro Christo mactatur. Exhibete, inquit, corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo 68.0817C| placentem, rationabile obsequium vestrum (Rom. XII), ut quod caput pro corpore, corpus mereatur implere pro capite. Propterea et a Zacharia orsus est sacerdote (Luc. I). Tertium animal habens faciem quasi humanam. Illam hic humilitatem Ecclesiae commendari puto, qua cum spiritum adoptionis filiorum Dei perceperit (Rom. VIII), habeatque hunc thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV), libenter tamen humilis gloriari maluit in infirmitatibus suis (II Cor. XII), quam extolli virtutibus acquisitis, pic sequens magistri vestigia, qui factus obediens usque ad mortem (Philip. II), dicebat: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). Quartum animal simile aquilae volanti. Ecclesia spiritualibus membris coelestia meditantibus volare describitur, quae nullo 68.0817D| visu terrenae cupiditatis illecta, duorum Testamentorum gubernaculis regitur sublimius provehenda. Nam istis similitudinibus vultuum, Christi quoque persona convenienter aptatur, homini videlicet, quem non imaginarie, sed proprie veraciterque suscepit. Tribus vero residuis, quas figurali comparationis gratia gessit, ipse enim leo de tribu Juda, victor mortis illatae, quia leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum. Vitulus, qui pro mundi salute mactatus, insigniore victima commendatur. Aquila, quod et desursum ima mortalitatis nostrae petierit, atque isthinc rursus ad sedem coelestem ascenderit. Et quatuor animalia habebant singula alas senas per circuitum. Et in animalibus ostendit viginti 68.0818A| quatuor seniores, nam senae alae quatuor animalibus viginti quatuor alae sunt, etenim per circuitum throni vidit animalia, ubi se dixerat seniores vidisse. Quomodo autem animal cum sex alis potest simile esse aquilae, quae habet duas alas, nisi quatuor animalia unum sunt? quae habent viginti quatuor alas, in quibus intelligimus viginti quatuor seniores, qui sunt Ecclesia, quam similavit aquilae, quae sunt duae alae, id est duo Testamenta, quibus subvecta, sursum attollitur, ne implicita terrenis affectionibus, detardetur: aliter senas alas propter senarii numeri perfectionem positum arbitror, quia in sexta aetate, id est, adveniente plenitudine temporum, haec Apostolus peracta commemorat (Galat. IV). In novissimo enim animali conclusit omnia, quatuor enim sunt, 68.0818B| sicut et evangelistae. Unumquodque animal et suam et trium possidet formam, sicut per Ezechielem hae sedes et eadem animalia describuntur. Unumquodque quatuor formas dixit habuisse, et illas formas quas hic in Apocalypsi leonis, vituli, hominis, aquilae, has quatuor unumquodque animal habebat, ut si qui unum horum vidisset, quatuor vidisset. Unde intelligitur singula in solidum esse, et rotas ejusdem throni ita describit, ut una rota quatuor partes mundi respiceret, quod est et veluti rota, et ejusdem facturae omnes quatuor, ut id est, et una quod quatuor, ne esset locus ubi non thronus perfectus esset, nec ab aliqua parte mundi conversus secederet, inde per circuitum universum videlicet orbem possessura terrarum. Erant plena oculis ante se et retro. Vel, 68.0818C| sicut alia translatio dicit, intus et foris. Intus, eo quod dignum sit Evangelii lumen occultum. Si enim opertum est, inquit, Evangelium nostrum, in his qui pereunt est obvelatum (II Cor. IV). Aliter, ante et retro, quod ubicunque fructificans dilatetur Ecclesia, in lumine vultus Dei ambulat, et revelata facie gloriam Dei speculatur. Aliter, ante et retro alas senas, quae viginti quatuor subsumantur, Veteris Testamenti libros insinuat, quos ejusdem numeri canonica auctoritate suscipimus, tanquam viginti quatuor seniores tribunalia praesidentes (II Cor. III). Ideo autem est Novi Testamenti praedicatio fructuosa, quia testimoniis Veteris fulta firmatur. Hoc tenet Ecclesia ante et retro, id est, et tunc sub lege, et nunc sub gratia. Quae non habebant requiem, nocte ac die 68.0818D| dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui fuit, et est, et venturus est (Isa. VI). Cum Ecclesia circumquaque diffusa in singulis membris, professionibusque diversis, urbibus, regionibus, provinciis, linguis et gentibus variis, indesinenter Deum ore et opere in adversis et prosperis laudat, die ac nocte Dominum laudare non cessat, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude, super Jerusalem, ad cujus se instar informari peregrina laetatur Ecclesia. Et cum dederant illa animalia claritatem et honorem et gratiam sedenti in throno, viventi in saecula saeculorum, statim cadebant in faciem viginti quatuor seniores in conspectu throni, et adorabant viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas 68.0819A| suas ante thronum. Secundum praemissam intelligentiae formam, ex diversis membris universa aedificari videtur Ecclesia; nam quando animalibus personantibus laudem, id est, evangelistis praedicantibus Christi dispensationem, quae in trium temporum summa consistit, viginti quatuor seniores, id est omnes Ecclesiae, quae in praepositis constant et populis, statim cadens [cadentes] in faciem, adorant viventem in saecula saeculorum. Huic denique sensui Paulus apostolus protestatur et dicit (I Cor. XIV): Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, occulta quoque cordis ejus manifesta fiunt: et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis est. Mittentes coronas suas ante thronum, 68.0819B| Deo videlicet assignantes quidquid virtutis, quidquid habeant dignitatis. Illi enim quidquid boni conquiritur, jure tribuetur, a quo ille qui vicerit, 68.0820A| adjuvatur. Cujus in Evangelio actionis figura praecessit, quando praecedens populus Dominum sternebant vestimenta sua in via, accipientesque ramos palmarum, procedebant obviam ei et dicebant: Benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israel (Matth. XXI; Marc. XI; Luc. XIX; Joan. XII). Victoria coronarum palmarum signo aptius comparatur. Dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere claritatem et honorem et potestatem, quoniam tu creasti omnia, et ex tua potestate haec sunt constituta. Vel, sicut alia editione translatum invenimus, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Erant scilicet et in arte, priusquam formarentur in opere. Creata sunt autem, ut in suis quoque naturis secundum praescriptos in Dei sapientia terminos etiam visibiliter exstitissent. Quae autem 68.0820B| sequuntur, alterius libri tractanda sumantur exordio.

LIBER SECUNDUS. 68.0819|

CAPITULA LIBRI SECUNDI. 68.0819B|

VI. Terraemotus, solis obscuritas in sanguine lumine
I. Libri signati signis septem dignitas, acceptio patefacti memoratur et visio.
II. Primo signo, equi albi narratur inspectio.
III. Secundo equus rufus, et niger tertio memoratur.
IV. Equum quarto signo pallentem.
V. Quinto signo sub altare Dei animas occisorum.
68.0820B| converso, stellasque casuras.
VII. Quatuor angeli tenere quatuor terrae angulos perhibentur.
VIII. Numerus signatorum de singulis tribubus memorantur.
IX. Ventura ex gentibus praedicatur innumerabilis multitudo.
X. Agnus qui in medio throni est, reget eos.

68.0819C| Legem Dei posse tribus modis intelligi etiam multipliciter, recta duntaxat expositione cognosci, ejusdem testimoniis perdocetur; sicut enim in Salomone legimus (Prov. VII): Scribe ea tibi tripliciter; ita in libro Job (Cap. XI) scriptum meminimus: Atque utinam Deus loqueretur tecum, et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus! Verum quia uno spiritu probata sibi adversari nullatenus possunt, probabili ratione utrumque constare facile demonstratur. Hoc tantum est principali sollicitudine conservandum, ut sacris voluminibus exponendis illos sensus adhibere curemus, qui nec ab ipsorum locorum veritate resiliant: quin potius auctoris animum intentione sobria penetrantes, salubriter proferant, et qui fidei regulis coaptati, consona 68.0819D| semper veritati respondeant. Neque enim et illud sibi contrarium videri putandum est, quod cum Spiritus Dei legaliter insinuetur (Sap. VII) unicus vel simplex, mox perhibetur etiam multimodus vel multiplex, sicut se translationum diversitas habet. Simplex utique singulari proprietate naturae, multiplex distributionibus gratiae; vel tum tribus modis legatur peccatorum remissio celebrari, baptismate, poenitudine atque martyrio, juxta psalmum, quod 68.0820C| canimus (Psal. XXXI): Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, ut baptismo remitti, poenitentia tegi, martyrio non imputari credantur. Alii tamen Patres septem modis dixerunt relaxari, addentes eleemosynas debitae remissionis acquisitioni, proximi ab errore cohibiti, et abundantiam charitatis, per quam cooperiri abundantiam legimus peccatorum (Prov. X). Possunt autem intra illos tres modos isti quoque comprehensi manere, qui latius clareant expediti. Quorsum ista praemiserim, sequentis mox lectionis docebit excursus; exponendis namque locis arduis properantes nolumus aut temeritatis progressu notari, aut paternae traditionis obliviosi ab aliquo judicari.

CAP. 68.0820D|

 Et vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum, scriptum intus et foris, signatum signis septem. In dextra, in Christo dicit, ipse est enim brachium Dei, ipse dextera Patris; sive in summa beatitudine. Librum scriptum intus et foris, utrumque Testamentum. A foris, Vetus quod videbatur; ab intus, Novum quod intra Vetus latebat. Hinc Apostolus Hebraeos alloquitur, dicens (Heb. XII): Non enim accessistis ad tractabilem ignem et turbinem et caliginem, 68.0821A| et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum: quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum; non enim portabant quod dicebatur, etc. Nunc autem spiritalibus spiritalia comparantes, non contemplamur quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna. Propterea autem unus liber dicitur, quia nec Novum sine Vetere, nec Vetus sine Novo. Nam Vetus nuntius est et velamen Novi, et Novum adimpletio et revelatio Veteris; quia et Vetus quamvis a foris esset, non totum apparebat, non totum latebat. Vel, ut clarius exprimatur, omnis dispensatio Salvatoris, libri hic nomine frequentatur, quae in utroque Testamento vel promissa legitur, vel peracta. Signatum signis septem, multifaria 68.0821B| mysteriorum latitantium plenitudine tectum, inde et a monte umbroso et condenso. Et licet septenarius numerus universitatem sollicite complectatur, arbitror tamen septem modos tanquam septem signa in Scripturis divinis exercitiis palam debere quaeri, et pro se necessario reperiri non tantum proloquiorum, quos etiam mundani auctores in suis dictionibus regulariter Deo revelante animadvertere potuerunt, sed etiam intelligentiae salutaris, qui soli specialiter Christo reserandae dicuntur mansisse repositi. Quandiu enim aquam in illis sex hydriis tanquam sex aetatibus idem Dominus convertisset in vinum, id est, Vetus Testamentum intelligendum spiritaliter perdoceret, nec ebriare fervore spiritus lex quemquam poterat. Et illa signa clausa hactenus 68.0821C| permanebant: quocirca sacris diligenter paginis perscrutatis, septem primum modis locutionis videmus facile comprehendi, id est indicativum, pronuntiativum, imperativum, optativum, conjunctivum, infinitivum et impersonalem, ut, verbi gratia, indicativum sit in eo quod legimus (Mich. VI): Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te, utique diligere judicium et facere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Et, Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas (Isa. XLVIII). Itemque cum quaeritur: Quis est iste venit de Edon, tinctis vestibus de Bosra (Isa. LXIII)? indicando respondetur: Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum (Ibidem). Pronuntiativus, Audi me, Jacob, 68.0821D| et Israel, quem ego voco, ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus (Isa. XLVIII). Itemque: Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transiit? Nunquid nescis aut non audisti: Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus, qui dat lasso virtutem (Isa. XL). Vel, Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda Testamentum Novum (Jerem. XXI). Imperativus, Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum; et, Non habebis deos alienos praeter me (Exod. XX), vel his similia. Et, Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem 68.0822A| (Isa. LVIII). Optativus, Utinam attendisses mandata mea, et facta fuisset sicut lumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris (Isa. XLVIII); et, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas (Psal. CXVIII); et: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam (Psal. LVIII)? Conjunctivus, Si audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra, et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta (Exod. XIX). Alibi quoque: Habitabo in illis et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Lev. XXVI). Vel, Si stetissent in substantia mea, utique avertissem eos a pessimis cogitationibus suis (Jerem. XXIII). Infinitivus porro modus, qui et in ordine sextus 68.0822B| est: Scire et intelligere Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae (Jerem. IX). Itemque, Continere a malo, intelligentia (Mich. VI). Impersonalis, Quis adjuvit spiritum Domini? cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et viam prudentiae ostendit illi (Job XXVIII)? Vel in hoc quod est scriptum: Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura (Isa. XL)? Et, Quis est homo qui timet Dominum, legem statuit ei in via quam elegit (Psal. XXIV)? Vel, Intelligere legem, sensus est optimi; et, Quis loquitur potentias Domini (Psal. CV)? et caetera his similia, quae singulis poterunt modis congruenter copiosius applicari. Haec, inquam, verbis facile reperimus; hoc autem nunc justus ordo deposcit, ut in ipsis 68.0822C| proprie rebus tanquam septem signis regulares intelligentiae formas congruis testimoniis coaptemus, vel ipsa potius testimonia eisdem regulis servire probabiliter doceamus. Praemissos enim locutionis modos, etsi congruum utcunque videtur, ad illud tamen quod quaerimus, exiguum judicatur. Ideo namque librum signatum signis septem dicit, quia secretus altius [alius] modus, qui ibidem ante latuisse, ipsius autem Christi dispensatione asserit patuisse, admonet indicandus. Inquirentibus itaque nobis Scripturam primus historiae actionis textus occurrit, secundus allegoriae gestus; tertius, utriusque modus agnoscitur; quartus de incommutabili divinae Trinitatis essentia, quando proprie, quando tropice sacris insinuetur oraculis; quintus parabolarum, quia tam 68.0822D| relatu quam actu conficitur, ut quando aliud dicitur, et scripto aliud invenitur, ad pastum spiritalis intelligentiae animus erigatur; sextus de gemino Salvatoris adventu, vel ad eos pertinentia ( sic ), ne aut primus pro secundo, aut secundus intelligatur pro primo, ubi grandi intentione regula discretionis est adhibenda. Hinc enim et Judaeorum mentes adveniente Domino caligabant, et nunc usque eadem ignorantiae caecitate laborant, intantum ut nonnunquam de ipsis quoque peccatis hominum et transgressionibus aliquorum prophetia praetendatur operum futurorum, aut secreta spiritalium sensuum. Ille porro modus, id est, septimus, quo sic divinis praeceptis instruimur, ut certa vitae agendae forma, aliis vero vitae significandae 68.0823A| figura regulariter innotescat, sollicita intentione tractandus est, in his et quid foris scriptum, et quid intus sit discrete cognoscitur. Sed jam exemplis praefatos modos nos convenit docere. Historicus idem qui primus est, indicat nobis unum Deum esse hoc modo: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. IX), et quod ab ipso facta sint omnia, vel his similia. Secundus allegoriae, ut est illud, quod Abraham servum suum tanquam novo et insolito obtinet juramento, dicens: Mitte manum tuam subter femur meum, et jura mihi per Dominum Deum coeli (Gen. XXIV). Quod ideo figuratum agnoscitur, quod non usu omnium generaliter frequentatur, nisi Abraham et Jacob propheticis specialiter patriarchis, de quorum femore Christus speraretur 68.0823B| corporaliter nasciturus. Nam quod ex omnibus fidelibus Israel puella regi David quaeritur, et invenitur tam fervens, ut algentis membra senis congruo fovens calore mulceret (III Reg. I), tam casta, ut calefactum ad libidinem non provocaret; vel quod populus in eremo ignitis serpentibus flagellatus, aenei conspectione serpentis a serpentium morsu liberavit (Num. XXI); typice mutavit David vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum et abiit; cum in libro Regum (I, cap. XXI) coram Achis rege David vultum suum mutasse legatur, quando tympanizans ad ostia civitatis, propriumque corpus suis manibus portans, et salivam super barbam suam decurrere faciens, vel caetera more insanientis exercens, typum dominicae passionis expressit. Cum ergo mutatur 68.0823C| nomine pro Achis Abimelech, legentem admonuit ex ipsis interpretationum nominibus, latens altius penetrare mysterium. Abimelech enim interpretatum, dicitur patris mei regnum. Tunc ergo Dei Filius Jesus Christus coram regno Patris sui, id est coram Judaeis, vultum suum commutavit, quando in forma servi humilis veniens, factusque obediens usque ad mortem crucis (Philip. II), quod proprie in tympano figuratur, Judaeorum incredulitate despecta gentibus voluit Evangelium praedicare, ex quibus sibi Ecclesiam conquisivit. Hoc enim est: Dimisit eum et abiit, quod aperte Paulus apostolus dicit (Act. XIII): Vobis quidem missum est verbum hoc, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes; vel illud 68.0823D| in parabola vineae (Matth. XXI): Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Ex hac pene regula, illius quoque locutionis specimen puto descendere, quo legimus: Montes exsultaverunt velut arietes, et colles velut agni ovium (Psal. CXIII); et, Flumina plaudent manibus (Psal. XCVII); itemque, Ambulaverunt ligna ungere super regem (Judic.). His autem modis non quod actum contigit intimatur, cum utique deneget impossibilitas eis naturalis, sed aliquid per congruam significationem translate describitur. His quoque modis parabolas rerum a parabolis puto discerni verborum. Sextus sane modus, quo utique Christi dignoscitur adventus, id est, quae ad primum, quae localiter referenda sint ad secundum, aliud est cernere, id est, primus sibi humiliationis 68.0824A| vindicat loca, sicuti est quod Moyses dicit (Deut. XVIII): Prophetam vobis suscitabit Deus ex fratribus vestris; sicut me illum audietis; itemque, Posthaec in terris visus es, et cum hominibus conversatus es (Baruc.). Et iterum, Non est species ei neque decor, et vidimus eum, et non erat ei aspectus, despectum et novissimum virorum, virum dolorum (Isa. LIII). Et post paululum, Languores nostros ipse tulit (Ibidem), etc. Et iterum, Sicut agnus ad occisionem ducetur, et sicut ovis coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum (Ibidem). De secundo autem adventu legimus: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit (Psal. XLIX). Et, Aspicient ad te quem confixerunt (Zach. XII). Malachias quoque dicit: Accedam ad vos in judicio, et ero testis 68.0824B| velox super maleficos et adulteros et perjuros, et qui calumniantur mercedem mercenarii (Malac. III), etc. Quod autem diximus de peccatis quorumdam hominum, aliquid saepe figurare propheticum, ibi maxime intus et foris indicia videntur emicare signorum. Publicum namque peccatum David (II Reg. XI, XII) de uxore Uriae Hethaei patebat, sed de ipsius opere malo prophetia nobis boni aliquid figuravit. Bethsabee quippe interpretatur puteus satietatis, sive puteus septimus, quo proprie significatur Ecclesia. Quam Christus separato ab ea, occisoque diabolo, cujus non legitimo consortio tenebatur, sibi ex gentibus sociavit. De hac etiam in Cantico canticorum legimus (Cant. IV): Puteus aquae vivae; cui numero iste conjungitur, propter septenariam operationem 68.0824C| Spiritus sancti. Nam et in nomine Uriae Hethaei, evidenter ostenditur diaboli significari persona. Urias namque, quod interpretatum dicitur, Lux mea Dei; Hethaeus autem, abscissus, sive quia in veritate non stetit, sed a luce sua superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscissus est; sive cadendo veris viribus perditis, transfigurat se velut angelum lucis (II Cor. XI), audens adhuc dicere: Lux mea Dei est. Super tecta itaque domus delavantem se mulierem David rex manu fortis, petulanti oculo vidit, concupivit et abstulit (II Reg. XI). Christus sane Rex regum, Ecclesiam lavacro atque in verbo mundatam, terrena calcantem, coelestibus inhiantem praedestinans vidit, providus vocatam dilexit sponsus, ut justificatam sibi conjungeret legitimus conjugio spiritali 68.0824D| maritus, sicut etiam Moyses (Exod. II) in persona Christi de aqua susceptus, Aegyptium insidiantem Hebraeo, id est diabolum Israelitis infensum, calcis ictu prosternens, sub arena texit occisum. Omnes enim, dicit Apostolus (Galat. III), qui baptizati estis, Christum induistus. In quo faciemus virtutem, ut confidenter dicamus: In Idumaeam extendam calceamentum meum, mihi alienigenae subditi sunt (Psal. LIX). Qui conterens Satanam sub pedibus nostris, ejus morticinam in eis tantum latere permittit, quos stabiles non esse cognoscens, mobilitate arenae veraciter comparavit. Hoc etiam in Thamar nuru Judae (Gen. XXXVIII), aliisque compluribus novimus fuisse peractum, ut illis culpa cadentibus a Deo, qui novit bene uti etiam malis nostris, aliud de 68.0825A| illis mysterio gereretur. Omnia enim illius temporis in eodem populo gesta prophetiam esse futurorum docet Apostolus dicens (I Cor. X): Omnia enim haec in figura contingebant illis. Et licet illi aut purgatorias pro commisso poenas luerent, aut veniam poenitentiae remediis impetrarent, nobis tamen divina clementia dispensationis Christi praeparavit effectum. Foris ergo peccata parebant, intus autem mysteria latitabant. Quae ideo de nuru Judae malui praeterire, ne hoc opus multo ampliore longius sermone distendam. De unius denique facto, id est Loth uxorisque ejus (Gen. XIX), quid B. Augustinus contra Faustum Manichaeum perorans dixerit, pro generali similium intellectu locorum, huic operi conserendum putavi. Dicit enim: Sicut autem aliud genus hominum in 68.0825B| ejus uxore figuratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt, non sicut Paulus, qui ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt extenditur (Philip. III). Unde et ipse Dominus: Nemo, inquit, imponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX). Nec illud exemplum tacuit, quo nos tanquam sale condiret, ut non fatui negligeremus, sed prudentes caveremus hoc malum (Luc. XVII). Unde et illa ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est (Gen. XIX). Sic etiam in ipso Loth, quando cum illo filiae concubuerunt, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid figuratum est; nam tunc ille ipse Loth futurae legis videtur gestasse personam: quam quidam ex illa procreati et sub lege positi male 68.0825C| intelligendo, quodammodo inebriante aqua non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt: bona est enim lex, ait Apostolus (I Tim. I), si quis ea legitime utatur. Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth, vel ejus filiarum justificamus, quia significavit aliud quod futuram quorumdam perversitatem pronuntiaret: aliud enim illae, ut hoc facerent, intenderunt; aliud Deus, qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret, manente recto judicio super peccata hominum tunc praesentium, et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde aliud factum, cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est: cum vero in illorum vita qui hoc commiserunt, consideratur, flagitium est. Et haec quidem S. Augustinus sic intelligenda praemisit, ut de nuru Judae 68.0825D| vel similibus hoc doceat sentiendum. Septimus proinde modus, qui geminam praeceptorum retinet qualitatem, ille est vitae agendae, ut, exempli gratia: Diliges proximum tuum tanquam teipsum (Lev. XIX); qui enim diligit proximum, legem adimplevit, sicut Apostolus plenius disputat (Rom. XV); et vita figurandae circumcisionis et sabbati, vel carnalium victimarum. Qui modus cum secundo similis esse videatur; illa tamen ratione discernitur, quod hic ad mores tantum, ille etiam redigendus sit ad fidem. Propterea et Jacobus apostolus invicem utrumque discernit, dicens (Jac. II): Fides, si opera non habeat, mortua est in semetipsa; nam circumcisione carnalium detruncatio vitiorum, sabbato autem illa 68.0826A| requies intelligitur animarum, de qua dicitur (Psal. XLV): Vacate et videte quoniam ego sum Dominus; victimis autem, ut exhibeamus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). Aliaque ea quae fuerunt in Veteri Testamento praecepta, vitae actibus adimplenda, alia vitae significationibus adumbrata. Illis implendis suam Christus gratiam porrigi, istis removendis se pronuntiatum suo tempore voluit praesentari. Lex enim per Moysen data est (Joan. I), tanquam exterior in parte foris, id est, Non concupisces (Exod. XX), vel potius illud: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII). Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I), tanquam in parte intus occulta, adveniente plenitudine temporum revelata. In his namque quae 68.0826B| pro dilectione Dei et proximi apertius jubebantur, licet patens inde mutabilis praecepti forma permanserit, gratia tamen populus infirmus egebat, qui gemens sub legis pondere laborabat, in illis vero figuratis pecorum victimis offerendis, Agnus ille venturus exspectabatur, cui reposita fuisse veraciter praenuntiabantur, ut ipso veniente in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Colos. II), vitae agendae praecepta data gratia complerentur, figurae autem tanquam umbrae (Hebr. VIII), manifestata veritate, protinus fugarentur. Aliud quippe fuit in Veteri Testamento, quod sic occidente littera jubebatur, ut vivificante Spiritu, posset implere, sicuti est: Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII). Unde Paulus dicit (Rom. IV): Lex enim iram operatur. 68.0826C| Ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Quod licet foris sine tegmine audienti clareret, implere tamen suis viribus humana infirmitas non valebat. Aliud quod intus mystico velamine tectum, adventum Domini flagitabat, cui exemplar et umbrae deserviunt (Hebr. VIII). In illo enim nobis vitae coelestis forma consistit, ex cujus fide justus vivit (Hebr. II). Illis apertis lex convincebat reos (Rom. I), prodebat infirmos, ut salvatio quaereretur. Istis vero significantibus, tanquam in interiora velaminis Christum parturiebant fore venturum, quo veniente, remota celebratio destitit figurarum, quae umbra fuerat futurorum. Nec est ulterius quaerenda, ex quo ipsius vivi corporis veritas claruit manifesta (Hebr. VIII). Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti 68.0826D| (Rom. X). Ad hoc pertinere puto illorum bipartitam praeceptorum distributionem, de quibus tractans Apostolus dicit, enumeransque sane dicit (I Tim. I): Bona est lex, si quis ea legitime utatur. Dixerat enim (Ibid.): Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Quo dicto legem fidei evidenter insinuans, legem quoque factorum mox secutus expressit, dicens: Justis lex non est posita, sed injustis, impiis et peccatoribus, et caetera adversaria doctrinae. Unde quaeri potest, cum lex justo non ponitur, quomodo ea legitime justus uti dicatur, quia nos terrere non indiget poena poenantium praeceptorum, qui per gratiam libere jam fruimur perfectione virtutum. Jam quippe ei fides impetravit, 68.0827A| quod ne suis quisquam viribus assignaret, Apostolus dicit (Rom. III): Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Ostenditur quippe in nobis primum voluntas firma per legem, sed voluntatem gratia sanavit, et legem voluntas implevit. Ideo timere nolentibus impiis lex imponitur, ut eis impune peccare non liceat. Ideo autem justis non imponitur, eo quod sancti Spiritus charitate praecepta, eos ultra peccare non liceat. Utuntur autem lege justi ad alios vel erudiendos monitis praeceptorum, vel informandos imitabilium forma virtutum. Sic Apostolus utrumque discernit, cum dicit (Rom. VIII): Vos enim accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater. Hoc orante Apostoli consilio delectati, etiam dicit, ea postponentes, potiora dileximus. 68.0827B| Unde idem (I Cor. VII): De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, exhortatione id agens, non praecepto compellens monentis Domini magisterium sequens, quo dixit (Matth. XIX): Qui potest capere, capiat. Unde quia nunc operarius est, tractare suscepti operis non sinit intentio. Hanc interim speciem intra hunc modum tanquam genere suo concludi, nos dixisse sufficiat, scriptum intus et foris. Jure porro quaeritur de istis septem, quos praemisimus modis, qui debeant intus, qui forinsecus reputari. Est autem primus historicus foris. Secundus allegoricus, totus intus. Tertius utriusque geminam in se retinet formam, ut et praesentis tunc temporis congruum suppleret officium, et aliquid figurate gereret futurorum. Quartus de 68.0827C| Deo, apud quem non est commutatio, nec [momenti] vicissitudinis obumbratio, fide atque pietate. Uterque sensus intus debet accipi, nam intellectu non potest comprehendi. Pax enim Dei, ait Apostolus (Philip. IV), superat omnem sensum, quia et ejus essentia nostrae capacitatis metas excedit, et ejus clementiam, qua de se tropice multa narravit, nullus competenter attingit. Quintus sane, ubi aliud quam legitur invenitur, vel in parabolis saepe diffusus, ita est abstrusa quadam ambiguitate suspectus, ut intus sit modis omnibus reputandus. Sextus de gemino Christi adventu certis claret testimoniis, foris in promptu positus, certis intus latet occultis, ut apertis dubitationem auferat, abdita fidelis exerceat, fastidiaque detergat. Septimus in praeceptis vitae agendae, sicut 68.0827D| jam praemisimus foris apparet, in praeceptis autem vitae figurandae intus latet. Hinc Danieli quoque dictum legimus (Dan. XII): Claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia: Signatum signis septem. Septem quoque hominis interioris aetates, quibus per gratiam Dei Spiritu mentis salubriter innovamur, patres nostri animadvertere. De his in libro de Vera Religione beatus Augustinus sic dicit: Prima est in uberibus utilis historiae, qua nutrit exemplis, secundum Jacob obliviscentem humana, et ad divina tendentem, in qua non auctoritatis humanae continetur fine, sed ad summam et incommutabilem legem passibus rationis innititur. Tertiam jam fidentiorem 68.0828A| et carnalem appetitum rationis robore maritantem, gaudentemque intrinsecus in quadam dulcedine conjugali, cum anima menti copulatur et velamento pudoris obnubilatur, ut jam recte vivere non cogatur: si omnes concedant, peccare non libeat. Quartam jam id ipso multo firmius ordinatiusque facientem et emicantem in virum perfectum, atque aptam et idoneam omnibus et persecutionibus et mundi tempestatibus ac fluctibus sustinendis atque frangendis. Quintam pacatam atque omni ex parte tranquillam viventem, et abundantiam incommutabilis regni summae et ineffabilis sapientiae. Sextam omni modo mutationis in aeternam vitam, et usque ad totam oblivionem vitae temporalis transeunte perfectam formam, quae facta est ad imaginem et similitudinem 68.0828B| Dei. Septima enim quies aeterna et nullis aetatibus distinguenda beatitudo perpetua. Ut enim finis veteris hominis mors est, sic finis novi hominis vita aeterna. Ille namque homo peccati est, iste justitiae. Hos septem quinetiam gradus, quibus profectus, praeliare perhibemur, idem doctor amplissimus Augustinus multis memorat, ad Maximum denique scribens, dicit: Sic praeceptis Dei, quod ut bene agamus, accepimus, vitam tuam moresque confirmas, a religioso timore incipiens. Initium enim sapientiae timor Domini (Ps. CX), ubi frangitur et debilitatur humana superbia, deinde ut pietate mansuetus et mitis, etiam quae nondum intelligis, et quae imperitis videntur absurda, sibique contraria (Prov. I), in Scripturis sanctis non oblucteris animo ac contentione, 68.0828C| nec superimponas sensum tuum sensibus divinorum librorum, sed cedas potius atque intellectum mitis deferas, quam secretum immitis accuses. Tertius, cum tibi ad cognitionem tui aperire se coeperit infirmitas humana, et scis ubi jaceas, quam poenalia vincula mortalitatis de Adam propagatus tecum trahas, et quam longe peregrineris a Domino, atque pervideris aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati, quod est in membris tuis exclamas (Rom. VII): Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut te lugentem consoletur, liberationem ipsam pollicens gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quarto jam desiderare implere justitiam multo vehementius atque ferventius, 68.0828D| quam a nequissimis hominibus voluptates carnis desiderari solent, nisi quod in spe adjutorii divini est. In isto appetitu tranquillus ardor et flamma securior. In isto autem quarto vitae gradu orationibus instanter incumbitur, ut esurientibus et sitientibus saturitas justitiae concedatur, ut non solum onerosum non sit, verum etiam delectet abstinere a voluptate omnis corruptionis, sive suae, sive alterius, vel obluctando, quod ut facile divinitus tribuatur, quinto adjungitur consilium exhibendae misericordiae, ut in eo quod potes adjuves inopem, quia in eo quod nondum potest, ab Omnipotente adjuvari cupit. Munus autem misericordiae geminum est, cum vindicta donatur, et cum humanitas exhibetur. Quae duo breviter 68.0829A| Dominus ita complexus est (Luc. VI): Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis; hoc autem opus etiam ad mundationem cordis valet, ut quantum in hac vita licet, incommutabilem Dei substantiam pura intelligentia cernere valeamus. Tenetur enim aliquid adversus nos, quod relaxandum est, ut acies nostra erumpat in lucem, unde ipse Dominus: Verum date, inquit (Luc. XI), eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quapropter sexta consequitur cordis ipsa mundatio. Ut autem in lucem veram rectus et purus dirigatur aspectus, neque illa quae bene atque laudabiliter facimus, neque illa quae caute sagaciterque despicimus, ad finem placendi hominibus vel subveniendi necessitatibus corporis referenda sunt. Gratis enim se vult Deus coli, quia nec quidquam 68.0829B| est, praeter quod ipse appetendus sit, cum ad istam intelligentiae puritatem bonae vitae gradibus venerimus, sive tardius, sive celerius, tunc dicere audeamus, valere nos aliquantum mente contingere summae atque ineffabilis Trinitatis unitatem, ubi summa pax erit, qui ultra quod exspectetur, non est, cum reformati ad sui generis imaginem filii Dei ex hominibus facti paterna incommutabilitate perfruuntur. Primo enim, Beati pauperes spiritu (Matth. V), ubi timor Dei est; deinde, Beati mites, ubi pietas docilis; tertio, Beati lugentes, ubi scientia propriae infirmitatis; quarto, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, ubi fortitudo conandi domitas habere libidines; quinto, Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus, ubi consilium est adjuvandi, ut adjuvari 68.0829C| merearis; tunc ad sextum pervenitur gradum, in quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, ubi purus intellectus et habilis ad intelligendum. Quantulacunque ex parte Trinitatem servare non possumus, nisi et laudem humanam non appetamus, quamvis laudanda faciamus (Joan. XIV). Proinde septimo gradu pervenimus ad pacis illius tranquillitatem quam dare non potest mundus, nam etiam illis virtutibus quatuor, quas memoravi pridem, industria philosophi quoque judicare potuerunt, id est prudentiae, fortitudini, temperantiae atque justitiae. Si ad perfectum religionis cultum tria haec jungentes addamus, id est fidem, spem et charitatem, septenarium profecto numerum invenimus. Recte enim haec tria non omittuntur, sine quibus nec Deum 68.0829D| colere, nec ei quemquam novimus posse placere. Quae cum ita sint, sive scientiae salutares, arcanaque voluminibus sacris indita, in illis septem modis tanquam septem signis latentia, umbrosius opacantur, sive omnis summa perfectioque virtutum, quibus homo interioribus proficit incrementis, non indiscrete confusis, sed gradatim specialiter ordinatis, sive promissum salutis aeternae subsidium, Christo Domino misericorditer patiente, veraciter resurgente, mirabiliter ascendente, et semper in singulis operante, et revelare, et cognosci, et acquiri, et perfici potuisse vel posse cognoscitur. Illa signa in ipso et per ipsum revelata atque perfecta veraciter praedicantur. Quod testimoniis aestimo perdocendum, inter 68.0830A| alia enim sic dicit Apostolus (Col. I): Mysterium quod absconditum est a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, in quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus, in gentibus, quod est Christus in vobis spes charitatis, quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo, quod et laboro, contendens secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. In Veteri autem dicit: Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII). Cum itaque ipse sit principaliter via in qua nobis est salubriter ambulandum, ab ipso nihilominus viae, id est profectum gradus et instituta vivendi et legalium mysteriorum arcana aperiri novimus 68.0830B| atque conferri. Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere septem signacula ejus? Angelum fortem, legis praeconium dicit, siquidem eamdem legem in dictis angelorum datam, S. Stephano tractante, meminimus et acceptam, nec tamen ab omni populo custoditam. Cujus nunc praeco flagitans jure custodiam, nullum ejus apertione dignum se invenisse testatur. Cum autem primo signa solvantur, deinde liber aperiatur, certa ratione praeposteravit usitatum ordinem, quia tunc Christus aperuit librum, cum opus voluntariae passionis implevit, solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum in decretis evacuans (Eph. II), utriusque Testamenti praeconia in seipso perfici comprobavit, templique velum sua 68.0830C| passione recessit, tanquam si remoto legalium figurarum velamento, signa septem, id est omnia divinae legis profunda mysteria revelasse affectu patitur actuque probatur. Nullus proinde dignus dicitur fuisse repertus, neque in coelo, hoc est angelicam scilicet significans excedere facultatem, non quod futurum dominicae incarnationis et dispensationis mysterium angeli ignorarent, sed quod per angelicam creaturam implendum non esset. Homines enim redempturus Filius Dei, vera humanitate suscepta, cuncta per se voluit adimpleri. Hinc Isaias dicit (Isa. LXIII, juxta LXX): Non angelus, inquit, non legatus, sed ipse Dominus salvos fecit eos, neque super terram, nullus utique etiam perfecte justorum in hac vita morantium. Reficiendus enim homo, solius creatoris 68.0830D| egebat auxilio, neque sub terra. Nullus sanctorum etiam defunctorum librum aperire dignus inventus est, sed neque perspicere illum. Perspicere dicit comprehendere. Unde Paulus incomprehensibiles dicit (Eph. III) divitias Christi se gentibus praedicare, de quibus Dominus dicit, id est charitatem Novi Testamenti, quia in lege latebat, et quam suae Christus praesentiae reservaverit, nullus sic idoneo potuit visu conspicere, ut valeret actu quoque peragere, eo quod eam sua Christus dispensatione potuit adimplere; ab illis enim praevideri tantum potuit, non etiam perfici. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus esset, qui aperiret librum aut solveret signacula ejus. Ecclesia in Joanne 68.0831A| flebat, gravata operibus peccatorum, implorans sui redemptionem quam [Redemptoris auxilium, quod], in illius apertione libri consistere demonstravit. Et unus ex senioribus dixit mihi: Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum et solvere septem signacula ejus. Unus ex senioribus, totum corpus prophetarum agnoscimus, quorum certis Ecclesia consolabatur oraculis, Christum de tribu Juda, mundum suo sanguine redempturum. De quo praedictum legimus (Gen. XLIX): Catulus leonis Juda, ad praedam, fili mi, ascendisti; requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena, quis suscitabit eum? Idem quippe agnus dicitur et leo, qui innocens mortem devotam suscepit, et potentiam susceptam occidit, cui justas pridem minas veraciter intentavit, dicens 68.0831B| per Oseam (Ose. XIII): Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Et Isaias (Isa. XI): Ecce radix Jesse ascendet in salutem populorum; ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Nam et particulariter quisque fidelium, cum sua studet flere peccata, et promissae redemptionis meminit per consolationem Scripturarum, aeternae salutis [ Supp. spem] habere cognoscitur, ab uno seniorum simili, ut ita dicam, responso firmatur. Propterea autem praetecum et futura promiserit, quia subtiliter Spiritus in rita refert, praeteritis futura demonstrat (Rom. XV). Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum, Quod est thronus, hoc animalia, hoc et seniores, id est, Ecclesia. In medio enim Ecclesia est, quod sequitur et describit, dicens: Agnum stantem 68.0831C| quasi occisum. Quoties enim occisus Christus in medio Ecclesiae praedicatur, toties idem Agnus pro mundi crimine quasi immolari videtur. Quae rudibus ignota panduntur, et Filium [ F. fidelium] memoria devoto cultore sculpetur; nam etiam quando Ecclesia, quam Christus induit, seipsam mortificat mundo, ut vivat Deo, Agnus dicitur immolari tanquam pro corpore caput. Denique sequitur, Habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrarum. Diversitas vocabulorum unum proferri docuit intellectum, cornibus significans excellentissima sancti Spiritus munera, quibus per orbem in sua Christus regnat Ecclesia. Sequitur, Qui sunt septem spiritus Dei. Non est enim quae per omnem terram juste eminens principetur, quaeque Spiritus sancti 68.0831D| munere dilatata specialiter glorietur, nisi Ecclesia Christi. Septem sane pro universo poni, dictum meminimus. Verum quia cornua super caput sunt, recte exaltatio singularis Ecclesiae super Christum collocatur. Propter quod, Super hanc, inquit, petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), ac si diceret, Super me aedificabo te (Sap. I). Spiritus autem Domini replevit orbem terrarum (Psal. LXXIV). Quod ut fieret, confractis cornibus peccatorum, exaltari dicuntur cornua justi. De quo Isaias praedixerat (Isa. XXIV): Ex finibus terrae laudes audivimus annuntiantes gloriam justi. Septem ergo cornua habere tanquam omnem mundum intelligitur possidere, in quo septiformis gratiae Spiritus principatur, propter memorabilem 68.0832A| ejus operationem septenariam, quam hic propter illuminationem oculorum memorat, de quibus Zachariam dixisse puto (Zach. IV): Septem isti oculi Domini, qui discurrunt in universam terram. Sed et ipsius excellentiae dignitatem non incongrue cornibus videtur exprimere. Cornua enim naturalia locorum jura tanquam rumpendo nascuntur, nec carnis aequalitate contenta residunt, sed crescendo altiora magis ac magis petunt. Spiritualis enim omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II). Nec judicare quemquam posset, nisi non jam carnalis in corpore, quadam praestantiore specula sublimatus, caeteris praesideret. Hinc et Apostolus (Rom. VIII): Vos, inquit, in carne non estis, sed in spiritu. Et venit, et accepit librum de dextra Dei sedentis in throno. Librum de dextra 68.0832B| Dei, ipsam dispensationem a Patre et a seipso dispositam accepisse Filius hominis dicitur, quia uterque cum spiritu suo in throno habitat. Dexteram hic etiam pro felicitate victoriae debemus accipere, nec carnaliter intelligi debet, tanquam de alia Patris dextera librum dicatur accipere, cum idem Filius Patris, idemque ipse sit dextera. Sed cum semper vincit in suis, qui dicit (Joan. XVI): Gaudete, quia ego vici saeculum, suamque Ecclesiam victricem fecit existere, de ipsa declaratur librum accipere. Et cum accepisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores prostraverunt se ante Agnum, habentes singuli aureas citharas et phialas aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum. Animalia et seniores, id est omnis Ecclesia 68.0832C| cadit ante Agnum, non sine peractarum narratione virtutum. Ideo habentes singuli aureas citharas et phialas aureas citharis, in quibus ligno imminentes chordae tenduntur, Christi passio figuratur, quam pro Christo Ecclesia jugiter imitatur, ut juxta Apostolum adimpleat ea quae desunt passionum Christi in carne sua (Coloss. I). Phialis, accepta Deo pia confessio, ubi non duplici quoquam corde clauditur, sed effectu patulo reseratur. Haec sunt etiam vasa aurea in domo magna (II Tim. II), boni odoris Christi suavitate fragrantia. Orationes porro sanctorum gratiarum actiones sunt congratulantium pro mundi salute, et intercessiones pro parvulorum stabilitate. Christus, inquit, pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus (I 68.0832D| Pet. II). Quando igitur qui sunt Christi, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V), tanquam citharis concinunt Christo, ut quod ipse pro eis, illi pro ipso aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum (Heb. XII): qui cum se illis septem insignibus titulis revelare voluit agnoscendum, secreta probatur septem peregisse signorum, cum se coaeternum Patri Deum docuit, qui natus de virgine hominem gessit, passus etiam resurrexit, in coelum ascendit, Spiritu sancto misso, Ecclesiam etiam ex gentibus acquisivit, seque futurum judicem nuntiavit. Quid denique Judaeis Isaias dicat, audiamus (Isa. XXIX, juxta LXX): Erunt vobis verba omnia haec tanquam verba libri signati. Ubi litterarum peritum pariter et 68.0833A| ignarum, scientiae dicit fructu fraudari, cum et ille signis prohibetur interiora penetrare secreta, et ille praepeditur ignorantia. Hanc scientiae clavem principes Judaeorum Dominus increpat abstulisse, dicens (Matth. XXIII): Vae vobis, legis doctores, qui abstulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et introeuntes non sinitis intrare. Negantes enim Christum, cujus adventus opus est prophetarum, clavem scientiae auferebant. Cognitionem quippe legis, quae Christum continet, fides negata praecludit. Et cantantes novum canticum. Consona utriusque Testamenti veritate novum Christus canticum reddit, quando idem in principio permanens verbum, novo ortu per virginem genitus, novo more indutus hominem Deus, potestate propria occidentibus traditus, a morte mirabiliter 68.0833B| suscitatus, super coelos quando voluit elevatus, misso desuper Spiritu sancto gentes acquirens, novum omnibus Ecclesiae conquisitae canticum dereliquit jugiter decantandum, quo secura posset judicem sperare venturum, ut in novitate vitae ambulemus (Rom. VI), dicens: Si quis vult meus esse discipulus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). Dicentes: Dignus es, Domine accipere librum et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et natione, et fecisti nos regnum Deo nostro et sacerdotes, et regnavimus super terram. Illam ipsam Christi dispensationem laudibus prosequuntur, libri nomine designatam, quam soli fatentur Christo competere. Hic amplius declarantur animalia 68.0833C| et seniores Ecclesia esse, cum dicunt: Redemisti nos sanguine tuo. Neque enim hoc nisi Ecclesiae convenit dicere. Ostendit etiam in quo coelo sint animalia et seniores, cum dicunt: nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnavimus super terram, et jam si superiorum partium intelligentia permanente, aliquas in coelo quoque hujusmodi credantur congratulari virtutes, ostendit etiam Ecclesiam in Christo librum accipere, cum redempti ex omni populo, et tribu, et gente, et lingua, se potestatem accepisse fatentur et regnum. Qui enim adhaeret Deo unus spiritus est. Erunt, inquit, duo in carne una (I Cor. VI). Ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Eph. V). Ipse ergo in ea accepit quod dedit, ipse coronatur quam coronat. Propterea Isaias ait: Quasi sponsum decoravit 68.0833D| me corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Et vidi et audivi vocem multorum angelorum in circuitu throni et in circuitu animalium et seniorum. Qui sit thronus, animalia, seniores, in quorum medio vocem audivit, ostendit. Si enim filii Dei dicti sunt justi, cur non angeli nuncupantur? utrumque autem gratia, non natura, licet coelestis quoque militia angelorum propriae possit unito laudis praeconio cum animalibus et senioribus, de tanto redemptionis nostrae munere congratulando ista concinere. Et erat numerus eorum millia millium, utique innumerabilium, dicentium voce magna: Dignus est Agnus qui occisus est, accipere potestatem et divitias, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et claritatem, et benedictionem, et omnem 68.0834A| creaturam quae est in coelis, et in terra, et subtus terram, et in mari, et quaecunque sunt in eis. Licet ista jure capiti nostro competant Christo, potest tamen et de ejus Ecclesia non inconvenienter intelligi, ita duntaxat, ut quae soli competant capiti, quaedam etiam corpori (Coloss. II). Dignus est Agnus qui occisus est accipere potestatem et divitias, etc. Ipse est enim thesaurus bonorum omnium et sapientia Dei. Ipsum namque cunctis facit gentibus dominari, dicens (Psal. LIX): Mihi alienigenae subditi sunt; et, Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII); et, Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Et deinde transit ad caput, dicens: Et omnem creaturam quae est in coelis et in terra et subtus terram, et in mari, et quaecunque sunt in eis. Nec hoc durum sit, accepisse 68.0834B| Ecclesiam cum illo, cum quo resurrexit, si durum non est, habere membrum quod habet caput. Nec illud injustum potest videri, quod dicit Ecclesiam dignam esse omni creatura, quia etsi unumquodque membrum religiosa humilitate hac se indignum judicat, totum tamen corpus particeps esse dicimus capitis sui de quo legimus: Omnia cum illo nobis donavit. Itemque, Et sedere nos fecit in coelestibus. Aliter, creaturam homines significare frequenter novimus, sicut Apostolus: Nam et ipsa, inquit, creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII). Et Dominus (Marc. XVI): Praedicate Evangelium omni creaturae. Omnia enim quae universis competunt creaturis, inveniuntur in homine: esse, vivere, moveri, sentire, 68.0834C| intelligere. Ergo et hic omnem creaturam dicit omne humanum genus, id est totius orbis. Hinc et ipse dicit (Matth. XXVIII): Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Nec suam ex tempore accepisse potestatem, sed in hominibus Ecclesiae significare voluit dignitatem. Ille utique, qui se per omnia Patri docet aequalem, ut et quod dicit, qui est in coelo, ipsa humana in Christo natura angelis praelata, dominetur in coelo: praedicata hominibus, regnans dominetur in terra: quae solutis gemitibus inferorum praevalens, dominata docetur et sub terra. Omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et Agno, id est, Patri et Filio, benedictio et honor et dignitas et potestas in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. Ecclesia utique dicit: Amen, id est, verum, fideliter. 68.0834D| Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum. Eadem animalia sunt seniores, qui perhibuerunt testimonium, dicentes: Amen. Descripta Ecclesia cum officiis debitaeque laudis operibus, fuerat properandum, quo singulorum apertione signorum insinuata clarerent. Nihil quippe his septem signis deesse potuit, ut in eorum arcano et affectu et intellectu et actu omnis doceretur inesse perfectio. Describit denique, et aliquando ab initio finem assumens, et tam de Christi triumpho quam et de impugnationibus futuris Ecclesiae, signorum continentias singulorum suo more percurrit, ut et consolationem daret de prosperitate 68.0835A| victoriae, et sollicitudinem de futuro certamine et de stupendo indixisset examine.

CAP. VI.

Et cum aperuisset Agnus unum ex septem signis. Apertio signi, revelatio est sacramenti. Verum quia non unum, sed multa sunt sacramenta; nec unius modi, sed, sicut apostolus Paulus dicit (Hebr. I): Multifarie multisque modis olim Deus locutus est patribus in prophetis, postremo in his diebus locutus est nobis in Filio suo, etc.; et longum est de sacramentorum diversitate tractare, quibus futura Christi dispensatio, et Ecclesiae praeparabatur ventura salvatio, in his certe tribus, quos praemisimus modis, sermonis, intelligentiae, actionis, possunt breviter universa restringi, ut locutio omnia in se praecepta totius coelestis concludat oraculi. Ideo, Multifarie, 68.0835B| inquit, multisque modis locutus est, ut cognitio regulariter adhibendae intelligentiae formas insinuet. Unde in Evangelio Dominus dicitur (Luc. XXIV) post resurrectionem discipulorum sensus aperuisse, ut intelligerent Scripturas; et corda salubriter accendisse, ut praedicarent caeteris revelatas, adimplentes nihilominus (juxta Apostolum) ea quae desunt passionum Christi in carne sua (Coloss. I), veraciterque dicentes: Facti sumus forma omnibus credentibus (I Thes. I). Itemque, Ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos (II Thes. III). Qui si non fecissent, frustra Scripturas retentas memoria canerent, quas penetrare intelligentia, actuque perficere nequissent. Et quoniam latentes pridem modos affaminis et intelligentiae salutaris superiore disputatione peregimus, 68.0835C| nunc quae in actu latebant singulorum apertione signorum, intentius audiamus. Nam si apertio signi, revelatio creditur sacramenti, ejusque mysterium in sermone dicimus, intellectu actuque consistere, videamus quomodo haec simul tria certis etiam possint locis dicta, intellecta atque peracta probabiliter inveniri, ut eadem dicta intellectu sobrio capiantur, et intellecta opere comprobentur. Verbi gratia, Ecce venio (Psal. XXXIX), in capite libri scriptum est de me; dicendo: Venio, se adhuc quidem praenuntiat esse venturum. Cum autem quis iste sit quaeritur, desideratus cunctis gentibus intelligitur, Christus, praesertim quia et in capite libri Psalterii, et in capite libri Geneseos ipse scriptus legitur: In principio fecit Deus coelum et terram. Omnia enim, inquit 68.0835D| (Psal. CIII), in sapientia fecisti, qui requirentibus quisnam esset, principium se esse respondit (Joan. VIII). Verum cum quaeritur propter quid venerit, sequitur: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX). De qua in Evangelio idem dicit (Joan. IV): Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit. De qua ab eo intelligimus circa horam passionis expressum (Joan. XIV): Ut sciat mundus quoniam voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Quocirca hujus facta libri signati tunc revelasse cognoscitur, quando se unum cum Patre docuit manere principium: atque ex virgine natus, gessit hominem verum: indebitam quoque pro mundi salute suscipiens passionem, triumphali morte resurgens 68.0836A| aperuit tumulum, postquam confregit infernum; et quando velut repetens coelum, promissum discipulis misit Spiritum sanctum, quo replente orbem terrarum, gentium multitudinem acquisivit, seque sperandum judicem futurum edocuit. Et cum aperuisset unum ex septem signis, audivi unum ex quatuor animalibus, dicens tanquam vocem tonitrui: Veni et vide. Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, tenebat sagittam, et data est ei corona, et exiit ut vinceret, et victor exiit. Primum, sicut praemisimus, in affamine diversatur, cui intelligentia sociata, penetralia ipsius mox supplet actionis, et quod in actu procedit, verbo concordat, intelligentiaeque relatu, quod in caeteris signis animadvertere intentum volo lectorem. Dixit enim: Audivi unum ex quatuor animalibus, dicens: Veni et vide. 68.0836B| Quod est unum animal, hoc omnis Ecclesia, quae voce magna praedicationis intonat, succedentem invitans ad fidem Ecclesiam: Veni et vide (Joan. I): Si quis sitit, veniat et bibat (Joan. VII): Accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII): Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Eph. V). Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, tenebat sagittam, et data est ei corona, et exiit ut vinceret, et victor exiit. Iste equus potest in apostolis et praedicatoribus veritatis Ecclesiae intelligi, super nivem gratia dealbatae (Psal. L), cujus sessor est Christus. Ideo ei per prophetam dicitur (Hab. III): Quoniam ascendisti super equos tuos, et equitatus tuus sanitas. Propter quod et sagittam tenere dicitur, quae praedicatione verbi Dei aptius comparatur, qua hominum 68.0836C| interiora transfixa possint fidei fructum afferre. Hinc legimus (Psal. XLIV): Sagittae tuae acutae, Potentissime populi sub te cadent. Coronam sane praedicatoribus deberi significat. Et cum aperuisset signum secundum, audivi secundum animal dicens: Veni et vide. Quod eadem exhortationis verba veniendi et videndi in causa dissimili repetuntur, cum equus albus in bono, roseus autem ponatur in malo, illud esse puto quod sicut de bono laetitiam pro Ecclesiae victoria pollicetur, sic de malo cautelam denuntiet ex praescientia futurorum. Sequitur enim, Exivit alius equus rufus, et sedenti super eum datum est, ut tolleret pacem de terra, et ut invicem se occiderent, et datus est ei gladius magnus. Iste equus rufus velut cruentus sanguine alieno, non suo, contrarius victrici 68.0836D| Ecclesiae praedicatur repugnare, quando pacem, quae praecellit omnem scientiam, de terra insinuatur auferre, quod et actu docetur et gladio. Et cum aperuisset signum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni et vide. Et vidi equum nigrum, et qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. In qua mensura simulati significantur examinis, per quam singulorum merita perpendunt. Quidquid enim justo congruit judici, et transgressores usurpant. Inde est illud: Ponam thronum meum ad aquilonem (Isa. XIV). Et quia Deo sinente potuerunt temporaliter praevalere, hoc modo docet: Vinum et oleum ne laeseris. Et audivi vocem in medio quatuor animalium, dicentem: Bilibris tritici denario uno, et tres bilibres 68.0837A| hordei denario uno, et vinum et oleum ne laeseris. In tritico et hordeo Ecclesia dixit, sive in magnis et minimis, sive in praepositis et populis. Non est autem minus una bilibris a tribus. Eadem quippe et in singularitate et in Trinitate perfectio. Sic Dominus (Matth. XIII; Luc. XIII) in farinae mensuris tribus fermentum dicit absconditum, ostendens sapientiae et doctrinae ex modico omnem populum mystico individuae Trinitatis numero consecrari. Sed et pretium docet unum esse tritici atque hordei, etsi merito alter alterum praecellit, uno tamen utrique redempti sunt pretio. Aliter propter diversitatem professionum, positum puto disparem numerum unius et trium. In denario vero vitam aeternam significari, quae inter mansiones multas communis est omnibus, 68.0837B| ut etsi per differentiam meritorum ibi alius alio possit esse sublimior praemio potiore ditatus, nullus tamen sit in alterius comparatione longaevus; ubi erit una immortalitas singulis, communis aeternitas permanet universis. In vino itaque et oleo vim sacramentorum prohibet violari, ut pote unctionem pretiosumque cruorem. Hinc legimus (Zach. IX), Quid bonum ejus, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Et in psalmo: Vinum laetifilicat cor hominis, et exhilaratur facies in oleo (Psal. CIII). Et cum aperuisset signum quartum, audivi quartum animal, dicens: Veni et vide. Et vidi equum pallidum, et qui sedebat super eum, nomen ei erat Mors, et infernus sequebatur eum, et data est ei potestas super quartam partem 68.0837C| terrae, ut interficeret gladio, fame et morte et bestiis eos qui sunt in terra. Duae partes sunt in mundo, una Dei et altera diaboli. Sed diaboli in tres subdividitur partes, intus ac foris, id est, gentilitas, falsi fratres, et aperto errore vel schismate separati. Tres sunt itaque partes, quae contra unam militant. In qua nunc quartam dari praedixit potestatem. Hanc dicit Ecclesiam, qua ex parte consistit variis malorum gladiis exercendam. Quod etiam in numero cognoscendum est angelorum, ut contra unum eumdemque bonum tres ex adverso malos opponeret. Cum gladio rufum, secundum cum statera nigrum, tertium vero mortis signo pallentem, gladio bellum, nigro famem, pallente denuntians mortem. Et cum singulis plagas deputaret, insuper et ipso tertio, vel 68.0837D| per ipsum omnia numerando praedicit futura plagarum, adjecto nomine bestiarum. Et quia etiam sic latere possit, utrum simplex sit an figurata locutio, eo quod gladius et corpori visibilis et animae soleat spiritalis inferri; sic etiam de fame, utrum verbi Domini an corporis memoretur, sed etiam de morte, utrum animabus aeterna, an corporum momentanea hic minetur, claret tamen illam quartam bonam, cui tres econtrario malos opponit, his omnibus visibilibus temporaliter persecutionibus exerceri. Nam si qui secundum propositum voluntatis Dei vocati sunt (Ephes. I), in electorum plenitudine permanebunt, praesertim circa quos illaesa servari voluit vini et olei sacramenta, dicendo: Vinum et oleum ne 68.0838A| laeseris: in vino pretium redemptionis, oleo significans chrisma baptismatis. Hordei quinetiam et tritici facta mentione, demonstrat Ecclesiam usque ad finem saeculi nulla posse malorum persecutione perire, in eo quod easdem species non ignobiliter, sed cum sacrato numero et pretii numerat quantitate. Quod denique illi ad suam malevole poenam exercent, Deus summe bonus ad suorum redigens utilitatem, opportunitatem nobis praebet spiritualium triumphorum. Sequitur denique, Et cum aperuisset quintum signum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei et martyrium suum; et clamaverunt voce magna, dicentes: Quousque, Domine, sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris habitant? Et datae 68.0838B| sunt eis singulis stolae albae. De illis utique reliquis, quos etiam inter adversaria Deus secreto operationis suae reddit consilio tutiores, martyrum se dicit reliquias [reliquas] (id est animas) perspexisse, non vili loco, nec qualicunque, sed sub ara Dei, id est, sive in Ecclesiae unitate perseverantes, sive sub testificatione nominis Christi tanquam sub ara Dei usque ad mortem viriliter dimicantes, sicut de Machabaeis dictum est, sub testamento Dei: Beati autem mortui qui in Domino mortui sunt. Multo itaque amplius, qui et in Domino scientes se habere domum non manufactam, aeternam in coelis, habitationem suam quae de coelo est, superindui cupientes (II Cor. V), propterea interpellare dicuntur. Sic autem ista conjicimus, ut per Domini passionem inferni 68.0838C| gemitibus jam solutis, sanctorum animas venire ultra ad inferos non putemus. Quod hic aptius significari puto, ut ad similitudinem Veteris Testamenti, ubi interius ara aurea fuisse describitur, hic per memorabilis arae vocabulum cognoscatur intellectuale secretum, velut interiora Sancta sanctorum, in qua hic pignore salutis accepto, peregrini suspirant, habentes spem sicut anchoram animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi pro nobis praecursor introivit Jesus, juxta Apostoli dictum (Hebr. VI), qui sic intentione Christi insinuabat praesentia, ut exponeret figurata. Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et non vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris habitant? Quod non carnali sensu credendum est, animositate eos 68.0838D| ultionis accendi, cum ab eis hic positis, per affluentiam charitatis inimicos quoque diligi noverimus (Marc. V), sed eos manifestum est contra peccati regnum orasse, et talia illius regni desiderio postulasse, de quo dicimus: Adveniat regnum tuum (Matth. VI). Et hoc eis divinae sapientiae praesentia intelligimus revelatum, quod et impii aeterna sint inevitabiliter poena plectendi, et usque in finem saeculi fonte coelestis gratiae profluente, multi sunt adhuc sanctorum martyrum consortio sociandi. Quo isti accepto responso, inenarrabili laetitia cumulantur, quam stolis albis recte credimus figuratam. Acceperunt ergo singuli stolas albas, id est, ut per charitatis perfectionem, quae per Spiritum sanctum 68.0839A| infunditur in corda credentium, hac consolatione contenti ipsi mallent pro caeterorum numero fratrum supplendo differri. Quod enim per benevolentiam votis gerunt divinitus inspirati, interpellantes dicuntur responso protinus informari, nec fas est eos credere contra Dei nutum quidquam cupere, cum eorum desideria ex ejus pendeant voluntate. Et vidi, et cum aperuisset sextum signum, et terraemotus magnus factus est, et ecce sol factus est niger ut saccus cilicinus. Sexto signo sexta aetas cognoscitur mundi, circa cujus finem novissima persecutio nuntiatur, cujus vehementi impetu tanquam terraemotu orbem dicit universum concuti. Sol et luna, Christus et Ecclesia, quam quia novissima persecutione territi multi negabunt, ideo sol dicitur obscurari. Si enim 68.0839B| obscuratum est, inquit (II Cor. IV), Evangelium nostrum, in his qui pereunt est obvelatum, in quibus Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. Hinc dicitur (Matth. XXIV): Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Hoc modo sol niger dicitur factus, tanquam Christi vel opera potentia, vel doctrina temporaliter obscurata, vel defensione dilata, cum impii in sanctos grassari sinuntur. Hinc propheta (Habac. I): Dissimulabis in hoc, ut deglutiat impius justum? De ipso denique Christo legimus (Luc. II): Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur. In ipso certi capientes profectum, a quo alii aversi, incurrunt defectum. Luna in sanguinem, 68.0839C| Ecclesiam solito amplius pro Christo sanguinem fundere praedicatur, magno persecutionum incumbente fragore. Sanguine itaque suo, non sanguine alieno, sicut ille rufus equus, alieno rufus describitur sanguine. Stellae ceciderunt in terram eo modo quo ficus vento magno agitata, amittit acerbos fructus suos. Illi significantur in stellis, qui in Ecclesia, cum de electorum numero ab omnibus aestimati, videntur temporaliter eminere, rabie tamen persecutionis acrius incumbente, de culmine status sui tanquam de coelo cadere perhibentur, quod Dominus in Evangelio praenuntiat, dicens (Matth. XXIV): Erit autem tribulatio qualis nunquam fuit neque erit. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos abbreviabuntur dies illi. 68.0839D| Arborem Ecclesiam ponit; fructus acerbos, quos alia translatio grossos dicit, homines; venti exagitationem, persecutionis commotionem, per quam homines concussi, ab Ecclesia divelluntur. Proprie autem acerbis fieri fructibus comparantur, sive pro infidelitate, quam conversi in arcum pravum (Psal. LXXVII), relicta malunt fide repetere; sive propter immaturitatem temporis, per quam contigit ut cum felicem eorum Ecclesia concipiendo quaesierit ortum, infelici tamen eventu flebilem de eis patiatur abortum. Et coelum recessit ut liber cum evolvitur. Recte coelum (id est Ecclesiam) ut evolutum et non involutum librum insinuat recessisse. Quidquid enim fuerit involutum agnosci a quoquam nullatenus potest. 68.0840A| Nam quod evolvitur, detectum protinus declaratur. Ita et haec cum manifesta fuerit persecutione discreta, evitans recedit, ut ab extraneis abdita non videatur, sibi tantum (id est quibus se credere potest) per unitatem spiritus cognita, incognitos et alienigenas praecavit, seque per discretionis spiritum, ne intellecta prodeatur, occultat. Hinc Joannes: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si a Deo sint (I Joan. IV). Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt, et reges terrae, et magistratus, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber. Etiam Ecclesia per montes et insulas figuratur. Ipsa est enim civitas super montem posita (Matth. V). Propter quod legimus (Psal. XII): Montes in circuitu ejus; et (Isa. XXIV), In insulis maris 68.0840B| nomen Domini Dei Israel. Quam persecutionis impulsu moveri loco praenuntiat. In utraque autem parte accipi potest, in bonis scilicet praecavens fugiendo movetur, in malis vero, perfida voluntate in deterius mota convertitur, sicut dicit (Apoc. II): Movebo candelabrum tuum de loco suo. Reges terrae, potentes accipimus, idoneos scilicet judicio suae discretionis certo subsistere. Magistratus, tribuni et divites et fortes, hos omnes pro diversitate officiorum et qualitate virium vult intelligi, nullumque ab illius persecutionis molestia praedicit alienum, quamvis electorum numerum nullus dubitet liberandum. Et omnis servus et liber. Liber a vinculo conjugali, servus autem conjugio copulatus agnoscitur. Absconderunt se in speluncis et in petris montium, dicentes 68.0840C| montibus et petris: Cadite super nos (Luc. XXIII), et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus irae ejus. Et quis poterit stare ante illum? Speluncas petrasque montium convenienter intelligimus fidei Christianae refugia. Scriptum est enim (Prov. XXXIX): Lepusculus plebs invalida collocat in petra cubile sibi: cui sensui psalmus concinit, dicens (Psal. CIII): Montes altissimi cervis, petra refugium erinaceis et leporibus. Ubi etiam praecelsos in Ecclesia cognoscimus montium vocabulo designari, propter eminentem scientiae charitatem Christi (Phil. III). Hos ergo nunc fragore persecutionis urgente consulunt parvuli, muniminis remedia perquirentes, firmae petrae receptacula dicuntur appetere; ad quemcunque enim 68.0840D| talium refugiant montium, ad petram in eis habitantem fugere dicuntur. Petra autem, inquit (I Cor. X), erat Christus. Cum ergo illorum montium consiliis muniuntur, salutaribus tegendi monitis et obumbrandi consiliis, quasi ipsos super se montes per affectum compassionis cadere deprecantur. Illius enim quisque sub umbraculo tegitur, cujus remedio exhortationis praemunitur. Hinc Isaias (Cap. II): Et tunc [tu], inquit, ingredere in petra, abscondere fossa humo a facie timoris Dei et a facie furoris ejus, cum surrexerit percutere terram. Quod hic illos dicit gravi persecutione compulsos petere, hoc propheta videtur hortari, ut in ipsa quoque persecutione, quae similem non habet, Christi quaeramus 68.0841A| Ecclesiaeque refugium, capitis invicti et corporis gloriosi. Quod autem dicit, a facie Agni sedentis super thronum, ut eos scilicet, non reprobos, sed in fide stabiles venturus inveniat. Advertendum praeterea locutionis genus, quod huic libro Spiritus sanctus involvit. Usque ad sextum enim signum ordinem custodivit; et praetermisso paulisper septimo, eadem recapitulat; et duas narrationes intexens, quasi ordinem secutus, septimo concludit. Sed ipsa recapitulatio pro locis intelligenda est. Aliquando enim ab origine dispensationis Christi, aliquando passionis, aliquando medio tempore, aliquando de sola ipsa persecutione, aut non multo ante dicturus recapitulat. Nunc ergo descripto sexto, ad originem redit, eamdem breviter aliterque dicturus.

CAP. VII. 68.0841B|

 Post haec vidi, inquit, quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, in terris ne flarent, neque in mari, neque in ulla arbore. In quatuor angulis istis, regna quatuor designari Ecclesia in Joanne cognoscit, Assyriorum, et Medorum, et Persarum, et Romanorum: quae suo quodammodo potentatu omnia praefocantia, nullum pro libitu sui juris sinerent respirare. Ideo: Ne in terris, inquit, flarent, id est habitantes terram, neque in mari, neque in ulla arbore. Ideo autem quatuor, propter totidem mundi notissimas partes, qui sunt quatuor anguli, id est quatuor intelligendi sunt venti, juxta Danielis prophetiam (Cap. VII) dicentis: Ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae ascendebant 68.0841C| de mari diversae inter se. Et quoniam Ecclesia per omnes quatuor mundi cardines partem suam regnis adhuc mundi videtur habere permixtam, et apud alienigenas suos, et intra se cognoscitur habere alienos: in terris, diversitas provinciarum; in mari, insularum; in arboribus, quia genus est silvae, pro diversitate diversa etiam officia atque hominum praesignare voluit qualitates. Et vidi angelum ascendentem ab oriente sole, habentem signum Dei vivi. Hic Domini nostri Jesu Christi primus declaratur adventus, qui alibi magni consilii Angelus appellatur (Isa. IX). Ideo ab oriente sole secundum quod de illo in Zacharia legimus (Zach. VI): Ecce vir Oriens nomen ejus. Et exclamavit voce magna ad quatuor angelos, eo quod datum esset illis laedere 68.0841D| terram et mare, dicens eis: Non laeseritis terram, neque mare, neque ullam arborem, donec signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Exclamare dicitur, eo quod potestate saluberrimae praedicationis adversarias cohibuerit potestates, ne solito mundum indebitae dominationis crudelitate comprimerent. In his autem regnis, in quibus fervens idololatria principabatur, etiam noxiorum quatuor angelorum fortitudo frustratur, tanquam in ministris auctores, illa scilicet voce: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Quod et de ipso numero daemonum aliqui confitentur, dicentium Domino (Matth. VIII): Venisti huc ante tempus torquere nos? De hoc adventu Daniel dicit (Cap. II): Lapidem 68.0842A| abscisum de monte sine manibus, qui percussit statuam sibi oramate revelatam, cujus caput aureum, pectus et brachia de argento, venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae. In hac autem statua memorata regna quatuor designantur: in auro, Assyriorum; in argento, Medorum; in aere, Persarum; in ferro, cognoscitur Romanorum, sicut Daniel angelo exponente narravit (Cap. II) subsequens: In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus populo alteri non tradetur; comminuet autem et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. Lapis porro ille, percussis quatuor regnis, tanquam destructo supercilio indebitae tyrannidis, crevit; et factus est mons magnus, et implevit omnem 68.0842B| terram. Istos ergo quatuor angelos hac nunc dicit potestate frenari, ne solitis ausibus memorata regna laedere sinerentur, donec cognitus Deo numerus electorum signo inviolabili censeretur; de quibus Apostolus dicit (Ephes. I): Qui elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Hanc porro multitudinem sacramenti numero opportune nunc insinuans, sequitur: Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel. Hoc autem numero omnis significatur Ecclesia, nam et trinitas quaternate ratio est, ut ter quaterni, decus dipondius et duodecies decus dipondius centum quadraginta quatuor facit. 68.0842C| Nam et ipsa civitas duodecim stadia quaquaversum habere describitur; et ambitus civitatis in solidum centum quadraginta quatuor cubitos, unde evidenter agnoscitur, hoc mystici numeri indicio innumerabilem electorum multitudinem praesignari, tanquam numerum finitum pro infinito significative commendari. Sequitur denique designans numerum signatorum, mentionem faciens tribuum singularum. Ex tribu, inquit, Juda, duodecim millia signati. Sic per caeteros excurrit, quorum stirpe Israeliticae plebis prosapies traditur descendisse. Ex tribu Juda, duodecim millia signati. Ex tribu Ruben, duodecim millia. Ex tribu Gad, duodecim millia. Ex tribu Aser, duodecim millia. Ex tribu Nephtali, duodecim millia. Ex tribu Manasse, duodecim millia. Ex tribu Simeon, 68.0842D| duodecim millia. Ex tribu Levi, duodecim millia. Ex tribu Isachar, duodecim millia. Ex tribu Zabulon, duodecim millia. Ex tribu Joseph, duodecim millia. Ex tribu Benjamin duodecim millia. Omnium tribuum nomina decursurus, mirum non est quod a Juda orsus, eadem nomina [eas nominatim] revolverit; de tribu enim Juda nasci voluit Dominus Jesus Christus: neque enim de terrenis generationibus hic ordo contexitur, ut majores natu ex more proferens, ad Judam, qui quartus est, perveniret; sed decreto numero redemptorum, quo plenitudinem significare voluit electorum, ad quam volens intentionem nostram necessaria consideratione dirigere, in caeteris quoque fratribus nominandis non nativitatis ordinem 68.0843A| reservavit [custodivit], ita ut et post Ruben majoribus natu inferiores praeponeret, quod ex collatione librorum Geneseos (Gen. XXVI, XXX, XXXV) et Exodi (Exod. I) doceri potest. Unde si plenius loqui velimus, hoc opus amplius oneramus. Judas sane interpretatum, dicitur laudatio sive confessio, sicut et in paterna benedictione docetur: Juda, te laudabunt fratres tui. Ruben, videns filium, vel videntes filium. Simeon, audivit tristitiam, vel nomen habitaculi. Levi, additus. Isachar, est merces. Zabulon, habitaculum fortitudinis. Benjamin, filius dexterae. Dan, judicium sive judicans Hebraeorum transeuntium. Nephtali, latitudo. Gad, tentatio sive accinctus aut latrunculus. Aser, beatus. Joseph, augmentum. Manasses, oblitus vel necessitas. Cum varias noverimus 68.0843B| fidelibus singulis inesse virtutes, ut verbi gratia, in alio plenitudo scientiae salutaris emineat, in alio autem sola mansuetudo praecellat, hic tamen necessario pro donorum ordine et gradibus proficientium animarum, ipsa duodecim nomina disponi videmus, non sicut geniti, nec sicut intrantes Aegyptum fuerant nominati: quia illic terrenae generationis origo, et in Exodo Aegyptiae regionis cohabitatio memoratur. Unde curavi, praemissa eorum serie, quae in hoc libro conscribitur, etiam nativitatis eorum ordinem adhibere, cum interpretationibus singulorum, si quomodo valeam demonstrare, non hoc inaniter fuisse mutatum. Praenoscendum sane parvulos etiam commonemus, ne istum numerum ad infantium mortes, quos Herodes occidit (Matth. II), aestiment redigendum, 68.0843C| sicut quosdam sumus ignaros experti. Ut enim caetera sileam, de una tantum tribu Juda Herodes infantes necasse cognoscitur, ubi pro quantitate juris sui, quod tetrarches sinebatur habere dominium, prout libuit, insanus exarsit, hic autem omnes memorat tribus, quorum consequentias nominum suis tribubus subjungentes, ac numero coaptantes, praemissam in electorum plenitudine significationem dilucidare amplius poterimus, si hujus loci secreta rimemur. In Juda enim et confessio peccatorum, et laus claret, praedicanda virtutum, quae de eadem tribu nascenti numero convenit signatorum. Nam et confessio in sacris paginis non tantum ad peccata redigi, sed et pro laude saepius solet intelligi. Hinc psalmus dedicationis domus David, id est vicesimus nonus: 68.0843D| Cantet tibi gloria mea, et non compungar; Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi, et Dominus nullum habens omnino peccatum. Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Ruben, videns filium, vel videntes filium. In filiis opera saepius significari cognoscimus. Filiis autem lucis in lumine ambulantibus dicitur: Videas filios filiorum tuorum, pax super Israel (Psal. CXXVII), cujus nunc filii in disputatione spiritaliter assumuntur. Hoc autem et Apostolus dicit (Gal. VI): Pax super Israel Dei. Recte itaque ex nomine ipsius tribus, signatorum numerus adhibetur, quibus et congruit, videntes filium. Talibus namque Dominus dicit (Matth. V): Ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui 68.0844A| est in coelis. Simeon, audivit tristitiam, vel nomen habitacula. Eos hic arbitror designari, de quibus Dominus: Beati, inquit, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Sic enim audiunt tristiam, ut obedientes hic habere malint devote susceptam, seminantes in lacrymis, quae in gaudio metant (Psal. CXXV): non hic intentionem habitationis suae locantes, sed sursum cor habentes, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Colos. III), habitationem nostram quae de coelo est, superindui cupientes, sicut Abel, qui exspectabat manentem in coelis civitatem, cujus artifex et conditor Deus. Ideo et nomen habitaculi Simeon interpretatum dicitur, ut scilicet audiat, et quid hic habendum, et quid sit a fidelibus exspectandum; quia nunc tempus tristandi, et ad 68.0844B| aliud melius habitaculum suspirandi. Hinc Dominus discipulis dicebat: Vos plorabitis et flebitis, mundus autem gaudebit. Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI). Levi, additus. His convenit quod et in Salomone legimus (Eccl. XXVI): Numerus dierum ejus duplex, qui sic bonis vitae praesentis utuntur, ut temporalibus potius aeterna mercentur, ne terrenis impediti, coelestibus defraudentur. Quibus Job novimus laudabilem formam praebuisse (Job XLII), qui sic temporalia recte dudum possessa contempsit, ut annorum numerus et substantiae modus ei duplaretur additus, maneret adjectus. Hinc Isaias (Isai LXI): In terra, inquit, sua duplicia possidebunt, et perpetua felicitas erit eis. Isachar, est merces; hinc Jeremias: Quiescat, 68.0844C| inquit (Jerem. XXXI), vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia merces operibus tuis. Et audientes Apostolum tanquam athletam spiritualem, non in incerto pugnantem dicere (Gal. VI): Fratres, non deficiamus, tempore enim suo metemus; ipsumque Dominum dicentem (Matth. VI): Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea exterminat, novimus utique quod est fidelibus merces, quorum pro hac quoque tribu numerus claret, et profecto electorum judicio et vocabuli sacramento, quibus maxime dicitur: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V). Zabulon habitaculum fortitudinis. Illorum hic puto significari militiam, qui spiritaliter in martyrio dimicantes, corpore quoque suo tanquam habitaculo 68.0844D| fortitudinis inimici rabiem vincunt; et divinitus juti, de infirmitate secundum Apostolum (I Cor. XII) convalescentes, in praelio fortes existunt. Ideo titulo nominis et effectu gloriosae virtutis celebres, gloriarum titulos victores acquirunt. Benjamin (Gen. XXXV), filius dexterae. Laboris non est, illos agnoscere filios dexterae, quos agnorum nomine Veritas in Evangelio figuravit, dicens (Matth. XXV): Agnos ad dexteram, ut cujus in saeculo dextera confortantur, ejus in futuro felicitate fruantur. Dan, judicium sive judicans Hebraeorum transeuntium. Judicium illorum hic aestimo poni, qui sic inter Novi et Veteris Testamenti tempora moderamine spiritali discernunt, ut nec gentes judaizare existiment debere, 68.0845A| nec in condemnationem Veteris Testamenti putent aliquid mutilandum. De hac denique quaestione non inter solos tantum apostolos, sicut beatus Paulus ad Galatas (Cap. II) memorat, sed etiam inter spiritales postmodum viros talis fuerat quaestio nata, quae, sicut hoc interposito dignoscimur [dignoscimus] nomine magno, indigens fuisset judicio referenda. Quocirca Dan, judicium sive judicans Hebraeorum transeuntium, subaudimus aut tempus aut typum, id est Judaeorum transeuntium figuratas actiones, venturo Christo Ecclesiaeque servientes; ideo transeuntium, quia non ad se, sed ad aliud sunt potius referendae. Omnia enim haec, ait Apostolus (I Cor. X), in figura contingebant illis; et (II Cor. V), Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova, secundum 68.0845B| eundum quod de eisdem superius caeremoniis memini disputatum, nec toties repetenda sunt omnia, quoties exponendi horum fuerit exorta necessitas. Nephtali, latitudo, sicut in benedictionibus Sem et Japhet dictum legimus (Gen. IX): Dilatet Deus Japhet, et habitet in tabernaculis Sem, quod interpretatur nominatus. Intelligitur autem Christus, qui sic in omni orbe nominatus excellit, ut in ejus nomine omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Propterea et unguentum effusum ejus nomen esse legimus (Cant. I), quod nomen clauso vetuit negari silentio, cum indesinenti praedicatione lac jussit flagrare praeconio. Ita etiam hic latitudinem fructificantis Ecclesiae in filiis adoptionis videmus ostendi, quos bonis gaudemus operibus dilatari. 68.0845C| Gad, tentatio sive accinctus, aut latrunculus. Quoniam, sicut legimus (Job VII, juxta LXX), haec vita tentatio est, convenit milites Christi quod ipse praecipit adimplere, et contra omnes tentationes accinctos jugiter dimicare; dicit enim (Luc. XII): Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes, ut scilicet et illicitas concupiscentias reprimendo frenemus, et bonis operibus insistendo luceamus, ut idem dicit: Sic luceat lux vestra coram hominibus (Matth. V). Et quia bonorum operum finem ad Deum dirigere, non ad favorem laudis humanae retorquere debemus, ob hoc etiam latrunculus interpretatum dicitur nomen ejus tanquam bona cordis latenter acquirens, Deo offerat approbanda, non humanis obtutibus detegat praeferenda, ut, secundum quod ipse 68.0845D| promisit (Matth. VI), Pater tuus, qui videt in occulto, reddat tibi in palam. Ideo latrunculus, eo quod lateat oculos. Aser, beatus. Illiusmodi beatitudinem hic arbitror designari, quam Dominus in Evangelio memorat, dicens (Matth. V): Beati eritis cum vos maledixerint et persequentur vos, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me, ut is sacratus in electis numerus designetur. Joseph, augmentum. Tale hic augmentum datur intelligi, quod et praepositis et diversis debeat in unitate Ecclesiae membris aptari, illis videlicet quos de commisso spiritalis substantiae talento dupliciter Dominus dicit (Matth. XXV) lucrari: istis vero, quando aut virginitatis propositum, aut professum continentiae 68.0846A| perficiunt caelibatum, quod utique non vovere, non vocatur in culpam; sed implere susceptum ore proficit ad coronam: quia licita videntur melioris electione postponere. Unde Apostolus (I Cor. VII): De virginibus praeceptum, inquit, Domini non habeo, sive cum instar Zachaei dicentis (Luc. XIX): Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. In Ecclesia si quidam emerserint, qui amore vitae aeternae similiter faciant. augmento utique amplissimae devotionis accensi, recte hujus nominis proprietate potuerunt applicari. Sive quia et praepositi solerti industria pecuniam duplicant, quam Dominus nummulariis praecepit (Matth. XXV) dandam, ut veniens cum usuris exigat praerogatam; sive cum caelibes qui 68.0846B| gratia divina praeventi, incentiva carnis ubertate spiritus vincunt; sive hi qui de suis facultatibus non solas decimas secundum praeceptum, sed ampliorem offerunt partem. Augmento enim virtutis et cumulo devotionis excitati, non tantum praecepto parere, sed etiam potiore Deo cultu virtutum se commendare festinant, non utique jam ne poenam incurrant, sed ut mercedem acquirant. His, inquam, nomen Joseph, id est augmentum, arbitror convenire: qui Joseph inter alienigenas exaltatus felici cognoscitur successu crevisse, et Manassae filium suscepisse, quod interpretatur oblitus vel necessitas, ut pote durissimae servitutis et captivitatis oblitus. Jam nunc si secundum nominum qualitates singulasque rerum congruentias praefatis nuper vocabulis applicatas, ordinem 68.0846C| nativitatis eorum velimus exsequi, praemissae expositionis exitum minime reperimus: ut, verbi gratia, si a primogenito Ruben velimus inchoare, quod dicitur videns filium, vel videntes filium; et quarto suae nativitatis loco Judam intexere, sano intellectui omnino repugnat; ante initia enim confessionis culmen bonorum operum nullus apprehendit, quia nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis et placitis. Quocirca ut probemus eorum seriem nominum non inaniter hic fuisse mutatam, sed ut evidenter significatum valeat agnosci, quanta sit distantia, discernendum inter exortum naturae culpabilis et ordines gratiae salutaris. Hujus nunc libri ordinem exsequentes, eosdem sensus quos interpretationibus nominum digessimus, recapitulantes, 68.0846D| huic ordini quasi quibusdam catenulis breviter connectamus, hoc modo: Nostrae confessioni et divinae laudi operum succedit de more perfectio, tanquam Judae Ruben ut nec poenitenda libeat ultra repetere, nec probabilia in quibus Deus laudetur, pigeat adimplere. Propterea huic in ordine Ruben subjungitur, ut et qui operatur, spe gaudeat, et videntes ad Dei laudem referant operantem. Verum quia adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam (Sap. IX), et ingemiscimus gravati (II Cor. V), et quandiu in corpore sumus, peregrinamur a Domino (Ibid.), et per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV), sicut scriptum est, succedit Gad, id est tentatio: succedit, inquam, non 68.0847A| nativitatis ortu, sed militiae spiritalis excursu; etiam talibus enim non desunt tentationes vitae praesentis, quibus exerceantur in agone, et accincti cingulo spiritali, non sinantur desidiae torpore marcescere; licet enim et in bono et in malo ponatur saepe tentatio, hic tamen ut ad virtutem bono usu redigatur, intelligenda proponitur. Propterea ut et accinctus, ut pote spiritualiter praelians, dignoscatur: Praecinxisti me, inquit (Psal. XVII), virtute ad bellum. Unde legimus (Jacob. I): Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, sicuti et Abraham tentatus emicuit. Nam etsi mala quidem sit tentatio, jure tamen beatos dicimus tentationem vincentes, vel ex tentatione victores. Ideo post Gad, Aser, id est beatus, ponitur, 68.0847B| juxta acceptam a Domino regulam veritatis qui dicit (Matth. V): Beati eritis cum vos oderint homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Hujus beatitudinis fida promissione securi, non angustiantur, sed cum Apostolo (II Cor. VI) dicunt: Cor nostrum dilatatum est. Et psalmo concinunt (Psal. CXVIII): Viam mandatorum cucurri, cum dilatares cor meum. Propterea Nephtali succedit, quod est latitudo, ut non solum non deficiamus, verum etiam quae retro sunt obliviscentes, sic in ea quae ante sunt (secundum Apostolum) extendamur, ut sola necessitate humanae conditionis obstricti, curam carnis non in desideriis faciamus. Conversatio enim nostra, inquit (Rom. XIII), in coelis est, et quamvis desiderium sit dissolvi 68.0847C| et esse cum Christo (Philip. III), adhuc tamen portamus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV). Ideo post Nephtali Manasses ponitur, id est oblitus vel necessitas. De hac necessitate dicit Apostolus (Rom. XIII): Carnis curam ne feceritis in desideriis, cum non concupiscentiis serviendum, sed necessitatibus praemonet consulendum, de quibus propheta meliora suspirans precabatur, dicens (Psal. XXIV): De necessitatibus meis erue me. Huic supponitur Simeon, id est, audivi tristitiam vel nomen habitaculi, ut etiam hujus qualitate vocabuli evidentius inculcaret, et quid hic habendum, et quid salubriter exspectandum. Illis enim habitaculi coelestis gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa poenitentia contristatur, quibus et dicitur: Tristitia vestra vertetur 68.0847D| in gaudium (Joan. XVI). Proinde Levi subnectitur, id est, additus, in quo intelligimus vel illos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon dicit (Prov. XIII): Redemptio animae viri, divitiae suae; sive illos qui Domini sequendo consilium (Matt. XIX), percipiunt in hoc saeculo centuplicia, in futuro autem saeculo vitam aeternam. His et quod scriptum est convenit, quod qui addit scientiam, addit laborem. Nam et sancto Job ad hoc tribulationum acerbitas addebatur, ut probato praemiorum merces amplior redderetur. Nec immerito Isachar ei ordine recto succedit, quod interpretatum dicitur, est merces, nisi quia, sicut docet Apostolus (Rom. VIII): Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram 68.0848A| gloriam quae revelabitur in nobis. Fructuosius quippe pugnatur, ubi merces esse praedicitur. Haec autem in habitaculo fortitudinis Deus operatur et perficit, quod dicitur Zabulon, quando virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII), ut corpus quod ab inimicis putatur infirmum, et per cujus materiam animo quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante experiantur invictum, augmento succedente infelici, id est, Joseph, quod interpretatur augmentum, atque in hoc contextum ordine augmenta significat gratiarum, sive de talentorum dupla redhibitione usuras, augmentum commodi spiritalis intelligas: sive in his quae votiva fidelium religione Redemptori Deo redduntur, accipias. Atque ut hos omnes, quos et ordo et interpretatio nominum hic significative positos, in futuro 68.0848B| judicio ad dexteram Christi regis aeterni futuros intelligas, Benjamin in postremo loco supponitur, id est filius dexterae, tanquam ipse sit finis ordinis, quae felicitas promittitur perfectae mercedis. Tunc enim novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV), ut sive unusquisque fidelium filius dexterae jure dicatur, sive omnis Ecclesia, de qua canimus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). Nequaquam sane praetereundum existimo quod hic in Apocalypsi Manasses, qui non filius Jacob, sed nepos erat, licet inter filios adoptatus, sexto loco ponitur: cum Dan, qui utique filius est, et sive in Genesi, sive in Exodo cum caeteris fratribus annumeratus ostenditur, hic omnino praetermittitur, tanquam Ecclesia ex gentibus adoptata, sexta mundi 68.0848C| aetate Judaeorum perfidia reprobetur. Nec vacat quod Manasses in Aegypto inter alienigenas natus, merito adoptionis, significationis gratia, sexto interseritur loco, Dan autem nullo, ut vel sic evidentius comprobetur, significationis merito hic omnia geri, non transitorio relatu componi, ut proprie in Dan judicans Hebraeorum transeuntium tempus manifestius demonstretur, quo lex caeremoniarum in circumcisione carnalibus victimis caeterisque talibus gerebatur transisse, tanquam non necessarium cognoscatur, docente Apostolo (II Cor. VII), cum dicit: Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova; itemque (Hebr. VII): Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Quae cum ita se habeant, cognoscendum allego non me dictis Domini 68.0848D| aliquatenus adversari, quibus tres tantum professionis parabolas insinuatas ostendit, triceno fructu conjuges, sexageno viduas et continentes, centeno (Matth. XIII; Marc. IV; Luc. VIII) insinuans virgines, vel etiam martyres. Nam cum in agro activam clericorum militiam, et electorum contemplativa significaret otia monachorum, vel excursus molendi laicorum ( Sic ), quamvis varia significatione, eumdem tamen numerum non videtur excedere, sed in eisdem tribus omnes hos modos inveniri vel intelligi posse, et salutari doctrina, et evidenti experientia comprobatur. Quos enim nescio de numero monachorum et de ordine clericorum, et de agminibus conjugatorum saepe tales existere, qui ad confessionem tanquam in Juda 68.0849A| laudabiles, et in Ruben operibus clareant efficaces, et in Gad tentationum exercitiis fortes, et in Aser beati, et in Nephtali largis misericordiae operibus dilatati, et in Manasse posteriorum obliti, et in Simeon quasi tristes adhuc in convalle plorationis, semper autem gaudentes, nomen habitaculi in Jerusalem coelestem suspirantes; et in Levi qui promissione vitae praesentis et futurae congaudeant, additis bonis temporalibus aeterno bono fundati; et in Isachar, futurae mercedis contemplatione firmati; et in Zabulon, qui pro Christo dimicantes, suas animas ponant; et in Joseph, qui et in augmento spiritalis substantiae studeant, et super Dei praecepta aliquid amplius vel in virginitate, vel ex facultatum suarum offerant quantitate; et in Benjamin felicitatis aeternae dexteram 68.0849B| sortiantur, ut novissima inimica morte destructa (I Cor. XV), sit Deus omnia in omnibus, intantum ut nec ipse Dominus suis dictis adversari putetur in eo quod alibi, octo beatitudines memorans, admirabili prorsus dispositione describit. Quas utique ab illis tribus professionibus non separavit, sed in ipsis inveniri, et ex ipsarum membris refulgere perdocuit: in quibus et horum patriarcharum et intelligentiam ex nominibus tractam, animadvertere poterimus, et ipsa nomina iisdem congruenter gradibus coaptare, non parilitate muneri, cum isti octo, illi vero duodecim constent, sed intelligentiae qualitate relata, sibique altrinsecus e regione disposita. Nam primam beatitudinem pauperes spiritu nominavit, id est humiles, qui timore Dei praediti, infirmitatum suarum 68.0849C| confessione salvantur, quibus dicitur: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI). Pauperes ergo spiritu, in Juda per confessionem laudabilem et veracem decet intelligi. Unde et Isaias: Super quem, inquit, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Secunda proinde beatitudo mitibus deputatur. Mites autem sunt qui sacris obedientes eloquiis, et quae audiunt, sine repugnantia credunt; et quae tradita in Ecclesia viderint, sine reprehensione sectanda suscipiunt, qui in Ruben non incongrue figurantur, qui est videns filium, vel videntes filium. Tertia est, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Huic Gad, quod interpretatur tentatio sive accinctus, tertio positus loco, concurrit secundum praemissam expositionem. 68.0849D| Quarta, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quo etiam numero positus comparatur Aser, quod est beatus. Nulla quippe melior beatitudo poterit inveniri, quam ut amator justae ipsius veritatis satietur auctore, quae reficit nec deficit, sufficiens singulis, et integra permanens universis. Quinto loco, Beati misericordes; huic quinto ordine relatus occurrit Nephtali, vere latitudo, quae sic opera pietatis exercet, ut angusta cupiditate remota, dapsili semper liberalitate hilariter dilatetur. Sexto loco dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Manasses quoque in suo ordine sextus occurrit, id est, oblitus vel necessitas. Manasses ille, qui ex nepote adoptatus in filium, illius quoque Ecclesiae hic figuram 68.0850A| gerit, cui dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui (Psal. XLIV). Talibus quoque convenit Deum mundo corde videre, qui posteriorem obliti, et in anteriora extenti (Philip. III), dicunt: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII). An hoc mihi pertinere videtur, quod et ille botrus inter duos de terra promissionis allatus (Num. XIII), hos duos figuraverit populos, Judaeorum priorem, tanquam post tergum botrum (id est Christum) habentem, gentium vero sequentem, Christum coram oculis semper habentem. Septimo loco dicitur: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Huic Simeon septimus coaptatur, id est, audivit tristitiam vel nomen habitaculi; tales jam sapientiae largitate locupletati, dicunt: 68.0850B| Cum his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. CXIX). Illo enim hic zelo tristantur, quo propheta dicebat: Vidi insipientes, et tabescebam (Ps. CXVIII); et Defectio animae tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Ibid.). Octavo loco dicitur: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V). Cui beatitudini Levi, qui est in ordine numeri, Zabulon autem puto pro proprietate vocabuli coaptandum, id est habitaculum fortitudinis, quo martyres veritatis diabolum vincere designantur natura fortiorem, licet nec in Levi sensus abhorreat, si super baptismum honor martyrii additus cognoscatur. Verumtamen ne humanis viribus horum merita praestitorum quis assignanda putaret, sed illius esse munere probaretur, qui dividit propria 68.0850C| singulis prout vult (I Cor. XII). Septenaria quoque operatio Spiritus sancti unicuique beatitudini vel nomini comparata, consono videtur tramite concordare, ita duntaxat, ut cupientibus nobis ad portum sapientiae pervenire, a timore noverimus inchoandum. Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX). Unde enim enumerans propheta incipit, illud perficiendus quisque praeveniet. Timor itaque in Juda, cui pauperes spiritu comparantur; pietas in Ruben, cui mites aptantur; scientia Gad, id est tentatio vel accinctus, cui lugentes tertius ordo connectit. Fortitudini quartus Aser, cui esurientes sitientesque justitiam congruunt. Consilium deputatum est Nephtali, cui quinta beatitudine misericordes jure conveniunt. Remedio quippe regitur salutari, ut qui vult a superiore 68.0850D| juvari, inferiores alios, prout poterit, juvare festinet. Intellectus Manassae conjungitur, obliviscenti terrena, et puro cordis oculo intuenti divina, cui sexta beatitudo videndi Deum relata consentit. Sapientia autem in Levi, cui praecipue convenit portare logium, quod est rationale, quia perfectorum est solidus cibus. Sapientiam enim, inquit, loquimur inter perfectos, quae sic in animam hominis divinorum capax contemplatione perficitur, ut efficax inveniatur, atque ex utraque, composita veniens, tanquam theo rice actio addita dicat: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis. Illi autem hoc potissimum congruit, de cujus specialiter tribu sacerdotes jubebantur altari legaliter subrogari, qui sic inhaerebant 68.0851A| Deo, ut sacrorum quoque officiis consulerent proximo vel potius populo. Nam et Dominus de utraque tribu sacerdotali vel regia, (id est Levi et Judae) natus, pacificavit terrena coelestibus. Ipse est enim pax nostra (Ephes. II), qui se et regem et sacerdotem verum esse docuit. Hinc Elisabeth cognata Mariae in Evangelio perhibetur (Luc. I). Verum quia ex circumcisione et praeputio (id est Judaeis et gentibus), Ecclesiam sibi Christus Dominus acquisivit, quando pinguedini oleae Israeliticae plebis, gentes tanquam oleastrum inserens applicavit (Rom. XI), utriusque populi redemptio evidens monstratur in numeratis nominatim cunctis, principaliter tribus, ut salvationem quoque gentium memoraret, dicens: Post haec vidi turbam multam, quam dinumerare nemo poterat, 68.0851B| ex omni gente et ex omni tribu et populo et lingua. Quos ante singulatim nominaverat, nunc in unitate consociat, stantes ante thronum et in conspectu Agni, et erant amicti stolis albis, et palmae fuerunt in manibus eorum, et magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, et Agno. Stolis baptismum, palmis triumphum crucis insinuat, et quod saeculum in Christo vincerent, licet charitatem quoque quae per Spiritum sanctum datur (Rom. VIII), stolae significent. Hanc, inquam, multitudinem electorum, quos Deus praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus, sacrati numeri signo praenuntiat. Et illi enim qui ex gentibus veniunt, Israel fiunt, sicut et filii Abrahae jure dicuntur, non carne, sed fide, in illo scilicet semine, quod est Christus lapis 68.0851C| angularis, de quo Apostolus (Ephes. II): Ipse est, inquit, pax nostra, faciens utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in semetipsum in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem. Quod autem manibus palmas gestare dicuntur, aut bonorum operum perseverantiam insinuat manibus: hinc legimus: Confirmavit Dominus brachia ejus in opus bonum (Psal. LXXVI), et, Manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus; sive illam potestatem significat manibus, quam ut filii Dei per adoptionem fierent, acceperunt, sicut de Joseph (Gen. XLI): Et omnia, inquit, dederat Dominus in manu ejus, id est in potestate ejus. Et magno clamore 68.0851D| dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum, et Agno. Magna voce, grandi devotione et indesinenti laude proficientes, in throno, id est in Ecclesia Patrem Filiumque regnare, Spiritu sancto nihilominus conregnante. Est enim hic talis ordo verborum: Deo nostro et Agno sedenti super thronum salus, sicut in Evangelio pari locutione legimus (Joan. XVII): Ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum; ac si diceret, Ut te et quem misisti, Jesum Christum, cognoscant unum et verum Deum. Uno autem throno, unius naturae potestas, agni autem nomine, personalis designatur in Patre Filioque proprietas, sicuti et quando solo sancto Spiritu nominato ibi intelligendus est et Pater 68.0852A| et Filius; nam et cum in libro Actuum apostolorum dictum legamus; Attendite omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos, confestim adjecit, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Sanguinem porro pro nobis effudisse, nonnisi Christi novimus convenire personae, unde satis elucet, uno etiam nominato, omnem debere intelligi Trinitatem. Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et circa seniores et circa quatuor animalia. Quid esset ipsa turba, his exponens nominibus declaravit: universam enim discrevit Ecclesiam. Omnes, inquit, qui in circuitu ejus sunt, offerent munera, et mox ceciderunt in facies suas ante conspectum throni, et adoraverunt Deum, dicentes: Amen. Ut ostenderet eamdem turbam innumerabilem, quam vidit stantem in conspectu 68.0852B| throni, tanquam sibi probabiliter cognitam, ipsos esse angelos qui ceciderunt in faciem et adoraverunt, neque ipsam turbam, neque animalia, neque seniores hoc loco memorat adorasse, sed solos angelos. Ipsi enim sunt turba, ipsi seniores et animalia, ipsi prociderunt et adoraverunt Deum, dicentes: Amen. Propterea et scriptum legimus (Rom. XV): Laetamini, gentes, simul cum plebe ejus, et adorent eum omnes angeli Dei. Propterea et benedictio et claritas et sapientia et gratia et honor et potestas et virtus Deo nostro in saecula saeculorum. Enumerato septenario virtutum numero, illa potissimum ratione monemur aliquid quaerere, quod eas hic nominaverit, quarum suam Deus Ecclesiam voluit esse participem, ut cum ista Deo in laudibus dantur, ab ipso 68.0852C| se ea percepisse singuli fateantur. Considerandum namque est, non hic nominari illa quae soli competunt Deo, sed quae etiam fidelibus donare dignatur. Benedictio et claritas et sapientia et gratia et honor et potestas et virtus, quorum omnium participationem bonorum Christi Ecclesiam habere gaudemus. Non hic omnipotentia, non hic majestas, non hic sempiternitas sonuit, quam solus Deus semper jure possedit, sed illa septem in quibus etiam universae possunt fidelibus concessae virtutes intelligi ab illo qui eis potestatem dedit filios Dei fieri, ut si quid bonorum acquirimus, Dei largitate nos habere veraciter noverimus. Ex abundanti sane video probare de caeteris. Nam et benedictio Ecclesiae potissimum convenit, ut legimus (Psal. III): Super populum tuum 68.0852D| benedictio tua. Eis quippe benedictionem dabit, quibus et legem et claritas, de qua canimus (Psal. LXXXIX); Sit splendor Domini Dei nostri super nos, ut revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformari in claritate in gloriam (II Cor. III), lucis nomine censeamur, et sapientia non illa genita, Deo Patri coaeterna, sed in nobis angelisque creata [credita], quam ut lex ab invicem discrevisset, dicit (Eccli. I): Sapientia a Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum; et subjungit de creata (Ibid.): Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Et gratia, de qua dicitur, Gratia salvi facti estis per fidem (Ephes. II); et honor, de quo legimus: Gloria autem 68.0853A| et honor et pax omni facienti bonum, et virtus (Rom. II): de qua Isaias memorat (Isa. XL): Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Et respondit unus ex senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? Et dixi ei: Tu scis, Domine. Et dixit mihi: Hi sunt qui venerunt ex tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni. Unum ex senioribus vel prophetarum corpus, vel Ecclesiam ponit, tanquam praepositos inferiora membra dicentes quae sit remuneratio futurae mercedis laborantibus speranda, sicut Apostolus de Evangelio (Rom. I): Justitia, inquit, Dei in eo revelatur ex fide in fidem, ex fide scilicet praedicantium, in fidem audientium. Cum autem fidelium 68.0853B| numerus ex magna dicitur tribulatione venisse, quid aliud demonstratur, nisi quod alibi legimus (Act. XIV): Oportet nos per multas tribulationes in regnum Dei intrare? Propterea et Apostolus (Galat. I): Fratres, inquit, non deficiamus, tempore enim suo metemus. Sic enim per exercitia pressurarum fidelium numerus eliquatur, sicut pondere prelorum adhibito, oleum diligenti cura conficitur; et per trituram tribulae recondendum horreo frumentum tritum colligitur. Quod autem stolas in sanguine Agni lavisse dicuntur, fructus mercedis ostenditur, ut praefati certaminis labor aequanimiter toleretur. Bene autem adjecit: Et candidas eas fecerunt in sanguine Agni. Ac si diceret: Stolas quas alii inquinaverunt vel neglectu, vel ignorantia, vel contemptu post gratiam 68.0853C| baptismi, isti candidas fecerunt in sanguine Agni, id est in gratia Christi, aut etiam in susceptione martyrii. Hoc meritum illis in Ecclesia specialiter assignari debet, quos pro Christo contingit sanguinem fundere, et stolam baptismi Agni sanguine cultu meliore reddere clariorem. Quod si ad omnes generaliter fideles haec redigenda est gratia, contuendum ad summam, quia et si quis Domini sui fonte mundatur, carne pascitur Agni, igne spirituali succenditur, sic juvatur. Sunt enim qui etsi martyrium habere publico non videntur in actu, coram Deo tamen habere probantur in habitu. Propter hoc sunt in conspectu throni Dei et deserviunt ei die ac nocte in templo ejus, et in conspectu throni Dei Ecclesia est, cui ascensiones in corde disposuit 68.0853D| (Psal. LXXXIII), in convalle plorationis, in locum quem disposuit, serviens ei die ac nocte, hoc est, et in prosperis et in adversis. Ipsa autem intelligitur templum, quia servire memoratur in templo, sicut et thronum. Sequitur denique: Et is qui sedit in throno, inhabitavit in eis. Anima enim justi, sedes sapientiae. 68.0854A| Sapientia autem Christus, Christus vero Deus. Sequitur: Non esurient, neque sitient unquam, neque sol super eos cadet, nec ullum aestum patientur. Non esurient, quia pane vivo vescuntur. Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi. Neque sitient, quia tam praeclaro calice ebriantur, ut eis si quod Veritas dixit (Joan. VI): Et qui credit in me, non sitiet unquam; itemque (Joan. IV): Qui biberit ex aqua quam ego dedero ei, fiet in fons aquae salientis in vitam aeternam. Neque sol super eos cadet, nec mortiferis aestuum incentivis uruntur. Simile quiddam per Isaiam suae Deus promittit Ecclesiae, dicens (Isa. XXV): Spes a turbine, umbraculum ab aestu, ubi sacramentorum suorum integritatem in suis vigere pronuntiat, nec ulla posse tentationis 68.0854B| adustione vexari. Quoniam Agnus qui in medio throni est, reget eos. Superius Agnum de dextera sedentis in throno librum dixerat accepisse. Nunc autem dicit, quoniam Agnus qui in medio throni est, reget eos, ut doceret unum esse Patri et Filio thronum: quia Pater in Filio, et Filius in Patre, id est in medio Ecclesiae, in qua per fidem inhabitat unus tota Trinitas Deus. Et deducet eos ad vitae fontem aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ex oculis eorum. Hic fons significatur, de quo legimus (Psal. XXXV): Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen, ad quem suos Christus ducit regendo seipsum, viam praebens, perducendo patriam manifestans, ut impleat quod ante oraculis vitae promisit: aquarum enim tanquam praeconiorum posuit. Hunc 68.0854C| fontem Salomon designans, dicit (Prov. XVIII): Torrens inundans, fons sapientiae. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, illis dicentibus: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). Consolationis tempore dicuntur auferri, quando adepta immortalium plenitudine gaudiorum, omnis moeror poterit oblivioni mandari. Quia ecce ego, inquit Isaias (Cap. LXV), creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium, nec erit ibi vox clamoris et vox fletus.

CAP. VIII.

 Et cum aperuisset signum septimum, factum est silentium in coelo fere semihora. In coelo, id est in Ecclesia silentium semihorae, initium ostendit quietis aeternae et partem silentii vidit, quia eadem adhuc visurus erat. Quod septimo signo non 68.0854D| quantum futurum sit vidit, ut apertius ei multa ostenderentur. Et interruptum est silentium, quod si esset juge, hic narrandi finis fuisset. Verum adhuc fuerat iterandum, idcirco series narrationis ordiendae convenienter post silentium pariter meum, sequenti libro resumptum, sortietur exordium.

LIBER TERTIUS. 68.0853| CAPITULA. 68.0853D|

I.
Septem angelos cum totidem tubis, et alium super altare Dei cum thuribulo aureo, et primo angelo tuba canente, grando et flamma in sanguine mixta [commixta] jactatur. 68.0854D|
II.
Secunao canente angelo, mons igneus in mare missus parsque maris in sanguinem versa.
III.
Canente tertio, stella ardens de coelo dicitur cecidisse.
IV.
Angelo tuba canente, tertia pars solis, lunae et stellarum dicitur obscurari. 68.0855A|
V.
Vidi alium angelum ut aquilam volantem in medio coelo, dicentem tertio: Vae, vae, vae!
VI.
Quinto canente, stella cadit de coelo, cui clavis putei abyssi data, unde fumus et locustae prodeunt.
VII.
De cruciatu quinque mensium vel sex ut scorpionum.
VIII.
Ubi equus paratus ad praelium, locustas similans, haeresiarchas significat.
IX.
Vae unum abiisse, et duo sequi denuntiat.
X.
Sexto angelo personante, solutio quatuor angelorum dudum super Euphratem ligatorum, et de numero octogenario vel bis myriadum.
XI.
De equilibus loricas igneas, spineas et sulphureas habentibus.
XII.
De errore gentilitatis.
XIII.
Angelum sedentem, nube amictum, cujus vultus ut sol, et de septem tonitruis. 68.0856A|
XIV.
De diebus vocis angeli septimi, et consummatione sacramenti divini.
XV.
De amaritudine, quam de comesto libro sentire praedicitur, et arundinis accepta mensura.
XVI.
De duobus martyribus, qui prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta [nonaginta ].
XVII.
Vae tertium venisse dicitur.
XVIII.
Septimi angeli tuba voces a senioribus memorat factas.
XIX.
Templum Dei in coelo apertum, et arca testamenti visa.
XX.
Rufi draconis parturientisque mulieris.
XXI.
Accusatorem fratrum ad terram de coelo mitti diabolum.
XXII.
ù

Duas alas mulierem accepisse, quibus alenda in eremum fugeret.

68.0855B| Et vidi septem angelos in conspectu Dei stantes, et datae sunt eis septem tubae. In septem angelis Ecclesiam repeti juxta praecedentem regulam noverimus, quae propter universitatem septiformi saepenumero commendatur. Haec firmissimam praedicationis tubam dicitur accepisse, qua praevalescente, saeculum omne fidimus credere; legimus enim (Isa. LVII): Sicut tuba, exalta vocem tuam. Et alius angelus venit, et stetit super altarium Dei, tenens thuribulum aureum, et data sunt ei supplicamenta multa ut daret orationes sanctorum omnium ad aram Dei auream, quae est in conspectu throni. Hoc quoque narrationis genus animadvertendum est; frequenter enim aliquis aliter quam proponit, breviter enarrat; et finito eo quod ad obscurandum interposuerat, ad propositum redit. 68.0855C| Proposuit enim septem angelos accepisse tubas, et alius angelus venit, ut putetur post septem hunc venisse, cum uno tempore id viderit, et angelo veniente, illi septem tubas acceperint, id est, Christo Domino veniente, ejus Ecclesia praedicandi acceperit potestatem; ipsum enim super altarium intelligimus advenisse, id est super Ecclesiam, quae Ecclesia ejusdem corpus accipitur sacerdotis, ad quam Petrus dicit (I Petr. II): Gens sancta, genus electum, regale sacerdotium. Habens thuribulum aureum, id est corpus immaculatum Spiritu sancto superveniente conceptum, quod pro mundo universo redimendo obtulit oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, et mundavit conscientiam omnium ab operibus mortuis. Accepisse autem de orationibus sanctorum idem 68.0855D| dicitur et obtulisse, quia per ipsum omnium possunt preces ad Deum suaviter pervenire. Hinc Apostolus (Hebr. XIII): Per ipsum, inquit, offerimus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Ob hoc ipse interpellare dicitur non tantum pro peccatis nostris, sed etiam totius saeculi [ mundi ], sicut etiam beatus Joannes: Et ipse, exorat, inquit, pro peccatis nostris. Et ascendit, inquit, fumus supplicationum, orationum sanctorum de manu angeli ante conspectus Dei. Et accepit angelus thuribulum; et implevit illud de igne irae Dei, et misit in terram. Bene thuribulum igne plenum dicit. Non enim ad mensuram, inquit (Joan. III), dat Deus spiritum, quod proprie de Christi humanitate novimus 68.0856B| adimpletum, in quo innabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos. II). Et quoniam ejusdem spiritus participem suam tantum Ecclesiam voluit, hoc hic specialiter demonstravit. Hinc et Dominus in Evangelio dicit (Luc. XII): Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Hunc ignem nunc significari puto. Hoc autem igne peccatores tanquam vasa fragilla in fornace fatiscentia novimus reprobari: quia per unum ignem, non eumdem pars impiorum cum justis sortitur effectum, sicut nec stipula et aurum, quorum alterum consumi, alterum probari cognoscimus, quemadmodum et sub uno prelo dispar ab amurca oleum obtinere certum est meritum. Hic itaque ignis missus in terram, praedicatorum mentes ignivit. Tertiam vero partem terrae, 68.0856C| arborum et feni ac viriditatis incendisse dicitur, ac si diceret: Vasorum inutilium partem reprobans perdidit, sive exterius, sive intra Ecclesiam positam. Si quis enim superaedificaverit supra fundamentum ligna, fenum, stipulam, igne cuncta depereunt (I Cor. III). Aliter: Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne arae Dei, et misit in terram. Et accepit Dominus corpus suum, id est Ecclesiam; et perficiendo Patris voluntatem, implevit illam ex igne arae, id est ex potestate solvendi atque ligandi, quae consistit in sacrificiis et propitiatione Dei. Hinc dicitur etiam (Psal. CIII): Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem. In his enim accepit Ecclesia omnem potestatem in coelo et in terra, dum Dei sacrificium perfecit, offerente Domino 68.0856D| se principaliter, et exhibentibus sanctis sua corpora hostiam vivam, sanctam (Rom. XI). Et misit eum in terram. Quoniam per Ecclesiae praedicationem veniet futurae indignationis mundo notitia, sicut Zacharias dicit (Zach. XII): Ponam tribunos Juda sicut torrentem ignis, etc. Ad utrumque autem sensum hoc quod sequitur, poterit coaptari, et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus. Omnia haec spiritalia sunt, Ecclesiae sunt, id est voces increpantium in igne: Genimina viperarum (Matth. III), etc., vel, Agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum coelorum. Tonitrua, praedicationes fidei Christianae; fulgura, virtutes sanitatum; terraemotus, persecutiones, quas et praedicavit venturas, et variis 68.0857A| patitur temporibus venientes. Repetit autem quae proposuerat, eadem dictare consuetus per partes. Et septem angeli habentes, inquit, septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent. Ecclesia septiformi numero commendata, se ad praedicandum fiducialiter praeparavit. Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et flamma commixta in sanguinem, et in terra jactata est, et tertia pars terrae dearsit [ Vulg. combusta est], et tertia pars arborum dearsit, omne fenum viride dearsit. Quod est terra, hoc arbores, sed de ipsis tertia pars, de feno autem totum dicit arsisse. Terra enim hic terreni, arboribus autem homines figurantur infidelitate nutantes, tanquam omni vento doctrinae commoti (Eph. IV), de quibus Judas apostolus dicit (Cap. I), arbores autumnales, infructuosae, 68.0857B| eradicatae, bis mortuae; fenum autem et viride, dicit carnem luxibus saginatam; omnis enim caro fenum (Isa. XL). Sed licet tres quartas contra unam, quae est Ecclesia, anteposuerit, modo tamen contrariam Ecclesiae partem ad duas tertias coarctavit, tertiam scilicet bonis intra Ecclesiam mixtam in falsis fratribus, et aliam in errorem gentilitatis et haereseos pravitatem aperto schismate, separatis, ut Ecclesia (id est una tertia) contra geminum dimicet malum, tanquam simplicitas duplicitati resistens. Sic rex cum decem millibus contra viginti millia habentem in Evangelio (Luc. XIV) pugnaturus dicitur processisse; sic Deus per Zachariam promittit, dicens (Zach. XIII): Et erunt in omni terra, dicit Dominus, partes duae in ea disperdentur et deficient, et tertia 68.0857C| pars relinquetur in ea, et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum; ipse invocavit nomen meum, et ego exaudiam eum; et dicam, Populus meus es; et ipsi dicent, Dominus Deus meus es. Memoratam malorum partem in duabus tertiis consistentem, propter unius corporis formam tanquam unam personam Scriptura saepius memorat, alias singulariter eam inducens. Et secundus angelus tuba cecinit, et ut mons magnus igne ardens, missus est in mare; et facta est tertia pars maris in sanguine, et mortua est tertia pars piscium, et tertia pars navium periit. Mons ardens in mari diabolus est, missus in populos; tertia pars maris in sanguinem, sanguinem ponit sapientiam carnis, quae inimica est Deo. Propterea 68.0857D| dicitur quia per eam anima humana perimitur. Hinc Apostolus (Rom. XVIII), Sapere, inquit, secundum carnem, mors est, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Maris vero nomine et arborum, navium et piscium, saeculum cum habitantibus suo more complectitur. Denique, cum unam tertiam versam dixisset in sanguinem, animarum significans morte consumptam, eamdem postmodum in duas dividit tertias, dicens: Et mortua est tertia pars piscium, et tertia pars navium periit. In una illa genus mortis ostendit, in istis numerum assignavit. Alia editio, dicendo, habentium animas ostendit 68.0858A| evidenter spirituali eos morte necatos, sicut de vidua Apostolus dicit (I Tim. V): Quae in deliciis agit vivens mortua est. Idcirco sicut sonat, tanquam tertia aliam tertiam occiderit, noxia traditione et inutilis imitatione doctrinae. Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella magna, ardens ut facula, super tertiam partem fluminum, et super fontes aquarum, et nomen stellae dicitur absentius, vel, sicut alibi dicitur, absentium, et facta est tertia pars aquarum sicut absentium, et multi homines mortui sunt ab amaritudine aquarum. De coelo tanquam de Ecclesia homines cecidisse designat, tales scilicet quos homines putabant bonis meritis praefulgere. Ideo stellae et faculae comparantur, quos Judas apostolus arguit, dicens 68.0858B| (Jud. I): sidera seductionis. Seducunt enim superficie ipsa nitoris. Hos Dominus (Matth. XXV) etiam parietibus et sepulcris comparat dealbatis. Et quia ruina majorum solet vexare complures, ideo super partem fluminum et fontium stellam memorat decidisse, cujus nomen absentium, pro grandi amaritudine ponit. Talibus enim cadentibus, plures novimus infirmari, et pessima doctrinae imitatione corrumpi. Hos autem recte absentia comparavit, cujus si amaritudo modica dulci potioni misceatur, omnis in amaritudinem vertitur. Hoc Scriptura alibi quoque significans, talibus dicit (Jerem. II): Plantavi te quasi vineam electam, quomodo versa es in amaritudinem vitis alienae? Hanc autem ponit tertiam partem malorum, cum alii qui cadentium debuerant 68.0858C| experimento reddi cautiores, eorum incurrunt imitatione defectum. Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut minus lucerent, et dies eamdem partem amitteret, et nox similiter. Sol, luna, stellae, Ecclesia ponitur. Aptius sane quarto angelo memorato, horum voluit facere mentionem, quae quarto die in conditione mundi facta narrantur, ut praeessent diei et nocti, et dividerent lucem ac tenebras, ut cum isti mali, quorum unum est corpus exterius apertum intusque latens, ab Ecclesia separatur, minusque lucere suis transgressionibus Ecclesiae faciunt dignitatem, quasi tertiam partem solis, et tertiam partem lunae, et tertiam partem stellarum suis obscuritatibus adimentes, contra ordinationem 68.0858D| convincantur facere Creatoris: qui, sicut solem, lunam, stellas loco vel specie caeteris eminere voluit visibiliter conditis, ita Ecclesiam suam, quam dignitate et gloria per totum mundum dominari praecepit, velle obscurare notantur: Nomen enim Dei, inquit Apostolus (Rom. II), per vos blasphematur in gentibus. Per quos enim blasphematur bonum nostrum, lumen videntur obscurare genuinum. Verum ne pro libito hoc fieri posse et sine modo ab hominibus putaretur, mensurae quodammodo terminum praefigit, illam ipsam malorum partem diversa narratione significans. Quam enim in tertio angelo unam memoraverat 68.0859A| tertiam, hic in tripartito modo commemorat, dicens tertiam partem solis, tertiam lunae, et tertiam stellarum fuisse diminutas, ut videlicet in istis luminaribus duae partes integre in suo statu permanserint, nec quemquam de electorum numero perditio aut obscuritas illa contigerit. Non enim periit, inquit (Job XVII), nisi filius perditionis. Et (II Tim. II), Novit Dominus qui sunt ejus. Aliter: Regni cujusque perfectio in duodecim unciarum summa consistet; idcirco tertiam solis, tertiam lunae, et tertiam stellarum dicit obscuratas, id est, quaternas uncias, ex quibus conficitur corpus omnium malorum, multis se potius ( Sic ) varie designatum. In bonis autem datur intelligi, octo in singulis uncias remansisse, ter octoni, viginti quatuor, tanquam perfectionem quae 68.0859B| in praepositis constat et populis. Tertia hic nomen partis malorum, id est duae partes, una diei, altera noctis, cui Jeremias dicit: Nocti assimilavi matrem vestram. Ad hoc ergo percussa est, ut appareret tertia diei et tertia noctis, quae Christi et quae diaboli. Non autem dixit, Percussa est et obscurata est tertia eorum, et apparuit tertia diei et noctis, sed obscuraretur et appareret, quia non ut percussa est apparuit, sed ad hoc percussa est, id est, suis voluptatibus tradita, ut redundantibus peccatis in suo tempore revelaretur. Potestas in caudis earum erat laedendi homines mensibus quinque. Scriptum meminimus in Isaia (Cap. IX): Longaevus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse causa est. Et erunt qui beatificant populum meum, 68.0859C| seducentes; et qui beatificantur, praecipitati. Unde claret istos ex ea parte dominari velle, quam omnes sancti veritatisque doctores studeant magnopere praecavere, id est gloriam saecularem et noxiae praedicationis errorem. Ideo in caudis earum, potestas earum quinque mensibus, hanc vitam rursus insinuat, ubi potest valere mendacium, vel ad capiendum inutiles, vel ad cruciandum temporaliter spiritales; hinc legimus (Psal. CXVIII): Vidi insipientes, et tabescebam, et taedium detinuit me a peccatoribus. Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Armageddom, Graeca autem lingua Apollyon, et Latina lingua nomen habens, Exterminans. Deus summe bonus, licet occultis, justis tamen judiciis, congruum talibus angelum praeesse permisit. A quo 68.0859D| enim quis devictus est, huic et servus additus est; idcirco apostolus dicit (II Petr. II) tradi eos in omni seductione iniquitatis, eo quod charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. Et ideo mittit illos Deus in operationem erroris (II Thes. II), ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consentiunt iniquitati. Convenit autem in eo actionis qualitas et nominis expressa proprietas, id est, exterminans. Vae unum abiit, et ecce alia duo vae sequuntur. Et sextus angelus tuba cecinit. Primum vae dicit abiisse, et sexti angeli tubam personasse, hic novissima praedicatio sextae aetatis denuntiatur. Et audivi unum ex quatuor cornibus arae Dei, arae quae sub oculis Dei est, dicentem sexto angelo 68.0860A| qui tubam portabat: Solve quatuor angelos qui sunt vincti super flumen illud magnum Euphraten. Hic ostendit eosdem significari ventos, quos angelos; dixerat enim superius ventos teneri ab angelis, nunc angelos dicit ab angelo solvi, quae est Ecclesia, solvendique et ligandi acceptam retinet potestatem (Matth. XVI, XVIII; Joan. XX). Ideo habet, inquit, tubam, id est praedicandi potentiam. Hinc dicitur: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII). Solve quatuor angelos qui sunt vincti super flumen Euphraten, quos dixerat in quatuor angulis terrae, ut ostenderet Euphratis nomine mundani regni potentiam et persecutorum multitudinem designari, in quo diaboli noxia voluntas ideo ligata dicitur, quia non quantum vult nocere permittitur. Euphrates enim fluvius est 68.0860B| Babyloniae, quam in divinis Scripturis in malo poni frequenter scimus. Jeremias quoque dicit (Cap. XLVI): Dies ille Domino Deo nostro dies ultionis, ut ulciscatur inimicos suos, et devorabit eos gladius, et implebitur sanguine eorum, quoniam sacrificium Domini sabaoth in terra aquilonis, in flamen Euphraten. Sacrificium hic non placationis, sed jugulationis annuntiat: novissima quippe persecutio ideo caeteris vehementior futura praedicitur, quia tunc cum suis ministris soluto diabolo, amplius aut nocere aut exercere permittitur. Sequitur denique: Et soluti sunt quatuor illi angeli, inchoare persecutionem significat, qui erant parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. Quatuor hic tempora, quibus persecutio ipsa grassabitur, 68.0860C| congrua sensuum significatione praenuntiat, id est triennium et sex menses. Propterea autem dixit, in horam et diem et mensem et annum, quia et horis gradatim dies, et diebus menses, et mensibus certum est annos impleri. Parati autem ut diceret, proprietatem diaboli et angelorum ejus expressit, qui contra Ecclesiam Christi inextricabiles inimicitias gerentes, nocendi habent jugiter voluntatem, sed divina potentia, ne quantum volunt noceant, refrenantur; merito et praemisit de locustis, similes esse equis paratis ad bellum. Nam cum dicat angelos solutos, equos se dicit vidisse. Et numerus, inquit militantium equitum illius, octoginta millia, audivi numerum illorum, ut occiderent tertiam partem hominum. Illud corpus omne malorum, multis modis rursus 68.0860D| insinuat. Octoginta porro millia, sicut a senarii numeri perfectione sexagenarius, bonorum nobis specimen praefigurat: unde scriptum legimus (Cant. VI), Sexaginta sunt reginae; ita octogenarius in malo nonnunquam poni solet. Surgit enim a quaternario propter quatuor notissimas corporis qualitates, frigidam et calidam, humidam et siccam, vel propter quatuor perturbationes, quibus immane saepe vita vexatur, metum, cupiditatem, dolorem et gaudium: quae propter sexum geminum duplicata octo faciunt. Hic numerus per denarium similiter surgens, octogenarium conficit, in quo malorum quodam modo partem ostendit militantium equitum contra corpus Christi, quod est Ecclesia; idcirco et illic sequitur: 68.0861A| Et octoginta sunt concubinae, tanquam non legitimo sociatae conjugio, sed potius fraudulento. Quod omnibus proprie haereticis congruit, quia sic temporaliter fidei sacramenta, Christi nomine palliati, pertractant, ut sicut concubinae non semper in domo mansurae, sic et isti momentaneum, vel principatum, vel humanae laudis plausum de Christi nomine habere desiderent. Nec laboris est inter merita reginarum et concubinarum recta ratione discernere, cum ipsis quoque nominibus reginarum eluceat dignitas, et concubinarum deformitas pateat. Alia porro translatio, quam Tychonius exposuit, habet, Et numerus equestris exercitus bis myriades myriadum. Ubi expositionem praeteriens, hoc tantum adjecit, non dixit quot myriadum. Videtur autem nobis etiam in ista translatione 68.0861B| totam perditorum hominum partem non incongrue figurasse. Bis myriades enim viginti millia faciunt. Hunc autem numerum Dominus in Evangelio ponit de rege habente viginti millia, tanquam malorum duplicitas Christianae simplicitati resistat. Secundum hanc igitur intelligentiae regulam, qua simplici denario vicenarius duplex objicitur, subjecit dicens, myriadum; et silendo, quantorum, multos supernumerari figuravit, quasi congregati, non tamen fuerint reputati, de quibus propheta (Psal. XXXIX): Annuntiavi, inquit, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Hujus multitudinis indiscreta confusio in prima quoque piscatione discipulorum (Luc. V) ante Domini significata est passionem, per quam et navigia premebantur, et retia excindebantur, ut 68.0861C| proprie haereticis falsisque Christianis, contentionibus [contendentibus] tantum, quia et intestinis contentionibus Ecclesia plerumque gravatur, et haereticorum impugnationibus exercetur, ut retia scissa, schismata cognoscantur fuisse commissa. In hac piscatione numerus similiter siletur, sicut hic bis myriades myriadum. Ac si diceret, Vocati quidem, nec tamen inter electorum plenitudinem computandi. Multi enim sunt vocati, inquit, pauci vero electi. In alia denique piscatione (Matth. XX; Joan. XXI) post Domini resurrectionem, et numerus dicitur, et magnitudo piscium praedicatur, et illaesum rete narratur. Quocirca sicut bis myriades myriadum haereticis falsisque Christianis convenit applicandum, sic residuis malorum, quos etiam in gentibus esse superior 68.0861D| expositio continet, et subsequenti nunc ordine memoratur, ut ex istis omnibus personis diaboli corpus omne consistat, imo consistere demonstretur, id est Judaeorum et haereticorum, falsorum Christianorum et gentilium. Post paululum denique sequitur, ipsorum insinuans gentilitatis errorem: Et caeteri, inquiens, homines qui his plagis non sunt interempti, neque egerunt poenitentiam factorum suorum malorum, ne adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea, et aerea et lapidea et lignea, et caetera quibus ostenditur, in pleno circumscriptum hic insinuare corpus omne malorum. Et vidi equos in visione, et sedentes super eos habentes loricas igneas et spineas et sulphureas, et erant eis capita ut leonum. Equi, homines 68.0862A| sunt sessores hic in malo, spiritus nequam. Sicut enim in bono legi praemisimus, Qui ascendis super equos tuos, id est, praedicatores, et equitatus tuus sonitus, ita hic econtrario malis spiritibus equitatus adjunguntur. De capitibus leonum satis superque jam dictum est; verum quod praeteriri non debet, etsi aliqua similitudo locustarum in equis, et equorum non invenitur in locustis, sicut et in leonibus, utraque tamen per significationem haereticorum congruunt adducta personis. Unam enim rem dissimiliter discrevit divini eloquii latitudo. In descriptione autem vel qualitatibus loricarum, poenae significatae sunt impiorum, ut legimus eis qui adorant bestiam promitti: Ignis et sulphur et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendit. Et quia haec 68.0862B| translatio adjecit spineas, praecedens monstravit meritum tormentorum, spinis significans vitia, cujus intelligentiae ordinem et Apostolus exprimit (Hebr. VI), dicens de simili terra, eo quod spinas et tribulos germinans, maledicta est, cujus consummatio in combustionem. Unde dicitur et in illa originalis poena peccati: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III). Et Salomon (Prov. XXVI): Spinae, inquit, nascuntur in manibus temulenti. Et de ore eorum exiebat ignis et fumus et sulphur. Bene hic significatur quod procuratur, eo qui procurat. Illi enim inducuntur haec habere et ex ore proferre, quorum noxia praedicatione seducti intereunt, cruciandi igne, fumo et sulphure, quod exiebat ex ore eorum. Verbis ergo capitum suorum, id est principum doctrinis, has plagas 68.0862C| incurrere perhibentur. Nam potestas equorum in ore et caudis eorum erat, id est in sermonis officio. Caudas enim praedicatores reprobos ponit. Nam caudae eorum erant similes serpentibus, habentes capita draconum, de quibus nocebant. Bene hic in similitudinem praevaricationis antiquae, serpentum meminit, cujus sibilo mulier seducta, audacter inconcessa egit, et juste perdidit quod accepit, sicut isti capita draconum, id est mundi principes; dracones enim animalia sunt terrena, saepe in aquis habitantia, omnibus pene bestiis grandiora. Principum ergo patrocinio noxia praedicantes, amplius nocent quam si solo sermone suaderent. Ideo ait, capita draconum de quibus nocent. Jam nunc de gentibus dicit: Et caeteri homines qui in his plagis non sunt interempti, 68.0862D| neque egerunt poenitentiam factorum suorum malorum, ne adorent daemonia, et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire, neque ambulare, et poenitentiam non egerunt ab homicidiis neque a veneficiis suis. Haec praeoccupans ante praemisit, ut omnes ad sinistram futuros circumscribendo concluderet. Veneficia hic in malo commemorat, veneficos enim saepe maleficos appellamus. Narrationis proinde considerandus est textus, descripto enim novissimo certamine et gentium more, praetermisit septimum angelum, sub quo novissima persecutio et Domini manifestus speratur adventus, et praesentis temporis Ecclesiam memorat, ut diversis hoc modis insinuans, cum ea quae omiserat 68.0863A| recapitularet, duos fines narrare videretur. Meminerimus itaque, cum orationem ad finem usque perduxerit, deberi finem ordini conciso subjungi. Praeter solitum enim fecit, ambas narrationes non uno fine concludendo. Discrevit enim praedicationem futurae pacis, quam sit fortis, quam terrae marique perspicua.

CAP. X.

Et vidi, inquit, angelum alium fortem, descendentem de coelo nube amictum, et arcus super caput ejus, et vultus ejus erat ut sol, et pedes ejus ut columnae ignis. Dominum Christum descendentem de coelo, nube amictum, id est Ecclesia, sive nube carnis indutum, quae nova nupta alibi (Apoc. XXI) dicitur de coelo descendere. Vel sicut Daniel dicit (Cap. VII) Filium hominis venisse in nubibus coeli; et arcus 68.0863B| super caput circa bonos propitiationis promissio perseverans, sed etiam illos significans, quos ante Domini adventum martyrio contigit decorari, ut Abel et caeteri. Bene autem super caput arcum dicit, quod alia translatio irim posuit (Gen. IV), quo Ecclesia circumamicta describitur, tanquam membra sic tempore praemissa, ut tamen capiti cohaerentia demonstrentur. Et vultus ejus erat ut sol, manifestato per resurrectionis gloriam Domino Jesu Christo, de quo legimus (Psal. XVIII): In sole posuit tabernaculum suum, ubi scilicet clareret. In vultu enim manifestatio praesentiae designatur, quam expetens, dicebat (Psal. LXXIX): Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Ejus pedes, id est, apostoli eloquiis Dei et Spiritu sancto ad praedicandum igniuntur. 68.0863C| Nonne cor nostrum, inquit (Luc. XXIV), ardens erat in via, dum loqueretur et aperiret nobis Scripturas? Columnae autem propter firmitatem dicuntur Ecclesiae; de his per prophetam dicitur: Ego confirmavi columnas ejus (Psal. LXXIV); et, Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem (Isa. LII)! et Apostolus, Qui videbantur columnae esse Ecclesiae (Galat. II), inquit. Et habebat in manu sua librum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, et sinistrum super terram. Si superius in libro signato Veteris Testamenti profunda cognoscuntur latuisse secreta, aptius hic in libro aperto Novi Testamenti revelata claruisse creditur gratia, ita ut confidenter Apostolus dixerit (II Cor. III): Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, 68.0863D| in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. Ideo utique et vultus ejus ut sol dicitur refulsisse; pedem porro dextrum super mare, fortia quaeque membra ad sufferendos persecutionis impetus, tanquam marina discrimina prudenter misisse probatur; sinistrum autem super terram, illos qui non sunt periculis majoribus committendi. Non enim patitur nos Deus tentari super id quod possumus, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possimus sustinere. Certum tamen quod terra marique ejus praedicatio propagetur. Et exclamavit voce magna tanquam leo rugiens, id est, per servos suos cum fortitudine fiducialiter praedicatus obtinuit; inde propheta: Et posuit, inquit, charitatem 68.0864A| firmam fortitudinis suae. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua. Propter cognitam septenarii numeri operationem, septem tonitruis significari puto omnifariam praedicationis ecclesiasticae modificationem. Quam Paulus apostolus servans, aliis dicebat (I Cor. III): Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. De aliis autem (Hebr. V), Perfectorum est solidus cibus; sed et de aliis (Tit. III), Haereticum hominem post primam et secundam admonitionem devita. Ecclesia igitur solitis recte praedicationis officiis dicitur proclamare. Et quae locuta sunt septem tonitrua, scripturus eram, et audivi vocem de coelo dicentem: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, ne scripseris ea. Jubetur ne sicut audivit in aperto describeret, sed discrete signata modificans 68.0864B| temperaret, ne aut omnibus indiscrete paterent, aut facile intellecta fastidium generarent. Propterea ergo dicit: Nota tibi, vel, sicut alia translatio habet; Signa, inquit, tibi, et ne scripseris ea, ut signo allegoriam indicaret, non pastum intelligentiae denegaret. Merito et Danieli dicitur (Dan. XII): Signa librum, et claude sermonem usque ad tempus statutum; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia, id est, aut differenda tempore, aut pro capientium distribuenda qualitate. Hinc Dominus (Joan. XVI): Multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Et angelus, inquit, quem vidi stantem super mare et super terram, sustulit manum suam dexteram in coelum, et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui coelum constituit et quae in eo, et terram, et quae in ea: quoniam 68.0864C| tempus jam non erit, sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, finietur sacramentum Dei, quemadmodum evangelizavit per prophetas servos suos. Septimi angeli tuba, finis est persecutionis et adventus Domini. Propterea et Apostolus dicit (I Cor. XV): In novissima tuba, canet enim, et mortui resurgent incorrupti. Tempus ergo Ecclesiae praedicit de futuro, cum eam susceperit promissa bonorum aeternitas supernorum, ut non jam temporum varietati subjaceat, sed stabili felicitatis aeternitate fruatur. Finitur sacramentum, dixit quod perficiatur promissum, non quod consummatur ablatum. Et audivi vocem de coelo iterum loquentem mecum: Vade et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare et super terram. Vox e coelo, imperium est Dei, qui Ecclesiae cor inspirat, 68.0864D| et jubet percipere ea quae Ecclesia futura pace aperto libro praedicavit. Videtur etiam nobis, quia hoc est librum apertum de manu angeli accipere, legis et prophetarum in Christo manifestatam intelligere veritatem. Ideo non sicut superius signatum, sed apertum dicit librum accipere. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Qui Christus, id est Veritas, tunc de terra, id est de Maria, nasci voluit, quando justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV). Propterea hic dici puto, Vocem audivi de coelo loquentem mecum, sicut ipse dicit (Joan. VIII): Ego sum principium, qui et loquor vobis. Et abii ad angelum, dicens ut daret mihi librum. Ecclesia divina inspiratione compungitur super hoc mysterio perdoceri. 68.0865A| Et dicit mihi: Sume et comede eum, id est, in secretis reconde visceribus, et amarum faciet ventrem tuum, sed in ore tuo dulcis erit quasi mel. Id est, cum perceperis, oblectaberis divini eloquii dulcedine et spe salutis promissae, et divinae suavitate justitiae, sed amaritudinem profecto senties, cum hoc et devotis et indevotis coeperis praedicare. Audita enim praedicatione divini judicii, alii certe poenitentiae amaritudine in melius conversi mutantur, alii vero offensi insuper indurantur, et odia circa praedicatores acriter gerunt. Corripis (inquit) sapientem, et amabit te; coarguis insipientem, et adjiciet odire te (Prov. IX). Ex utrisque autem praedicator amaritudinem sumit, sive compassionis affectu cum poenitentibus communicans lacrymas, sive de illorum defectu amaritudinis 68.0865B| capiens cruciatum. Hinc Apostolus dicit (Rom. IX): Quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis. Hanc nunc amaritudinem memorat. Quod si ex devotis dulcedo, et ex indevotis solis amaritudo tribuenda intelligitur, aptius aestimo convenire. Spiritales enim dicere possunt: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). Et cum accepissem, inquit, libellum de manu angeli, et cum comedissem eum, statim repletus est venter meus; et ait mihi: Oportet te iterum prophetare in populo, et in nationes et linguas et reges multos. Sicut solet Scriptura divina de genere ad speciem sermonem saepe deflectere, sed etiam consequenter utraque complecti, sic et 68.0865C| nunc ad Joannem quidem intentio certa dirigitur, quem adhuc oportebat de exsilio liberatum, non tantum hanc revelationem in notitiam Ecclesiae Christi deferre, sed etiam Evangelium in populos, in nationes, in linguas et reges multos altius praedicare. Verumtamen omni quoque Ecclesiae hanc vocem nullus ambigit convenire, quae nunquam debet a praedicatione desistere. Hanc autem evangelizandi fiduciam in arundine accepta ad similitudinem virgae, non sine rationabili significatione monstravit ab eo quod efficit, id quod efficitur. Evangelium quippe arundinis officio scribitur; verum ne aliqua inanitas in arundine putaretur, recte virgae similis dicitur, in qua propter naturale robur soliditas designatur, quae ad fidei referenda est firmitatem, sive porrectae credulitatis 68.0865D| transgressibilem regulam, in qua et mensura necessario memoratur, propter variam distributionem gratiarum, quam Apostolus memorat, dicens (Ephes. IV): Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. In hac fide nitorem quoque sapientiae in auro cognosce cum manifestatione carnis accepta, quam in una Christus persona gestare dignatus est, sicut eam Joannes et agnoscere meruit, et praedicare curavit. Opportune autem hic membris ad mensuram donatio gratiarum dari describitur, ut capiti Christo non ad mensuram data specialiter declaretur, de quo ibidem Joannes dicit (Joan. III): Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. In quo enim sunt omnes thesauri sapientiae 68.0866A| et scientiae, et in quo omnis plenitudo divinitatis inhabitat (Colos. II), nulla eum mensura determinat.

CAP. XI.

 Dedit mihi, inquit, arundinem auream similem virgae, dicens: Surge et metire templum Dei, et aram Dei, et adorantes in eo. Surge. Affectus excitationis indicitur Joannis vel Ecclesiae coaptandus, ut impedimentis saecularibus enodati, aeternorum bonorum simus officiis aptiores. Metire templum, et aram, et adorantes in eo. Ecclesiam jubet, id est templum Dei praemissa divinorum mensura donorum spiritaliter informare, praecipue in ara, id est in fide, sine qua impossibile est placere Deo (Heb. XI). Adorantes autem in eo expressius inculcavit, quia in spiritu et veritate student Dominum adorare, ut in veritate credulitas, et in spiritu vita probabilis clareat. 68.0866B| Nam et Pater, inquit, tales quaerit qui eum adorent, veros adoratores. Aliter: In ara sacerdotes, in templo fideles significat. Multi enim superficie tenus adorare videntur, et in libro non scribentur. Hoc significans sequitur: Aram autem quae est a foris templi, ne metiaris. Omnis enim gloria ejus filiae regis intrinsecus (Psal. XLIV); quoniam data est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Credulitatis malae doctrinam et consuetudinis infaustae contagia in haereticis, Judaeis et gentibus foris jubentur expelli, quoniam ad Sancta sanctorum tales indignum est properare. Quid enim mihi, ait Apostolus (I Cor. V), de his qui foris sunt judicare? Omnes enim Judaei, haeretici atque gentiles Ecclesiam diversis modis indesinenter impugnando 68.0866C| quasi conculcant. Numerus autem mensium non novissimam tantum persecutionem significat, sed etiam Christianitatis tempus omne designat, propter sex mundi aetates et septem dies, quibus praetermeantibus et remeantibus, omne tempus evolvitur. Nam sexies septem, quadraginta et duo efficiunt, sed ad utrumque arbitror referendum. Et dabo, inquit, duobus martyribus meis, ut prophetent diebus mille ducentis sexaginta, saccis amicti. Quod dixerat, Oportet te iterum prophetare, hoc est, dabo duobus testibus meis, et prophetabunt. Quod est enim Joannes, hoc duo testes, id est, Ecclesia duobus Testamentis praedicans et prophetans. Aliter: Duo genera esse martyrii Veritas protestatur, unum in habitu, alterum in actu. In habitu, soli Deo cognitum, corde gestatur, 68.0866D| etiamsi aliquando patiendi tempus minime suffragatur. In actu vero etiam publice coram hominibus adimpletur, quando opportunitas persecutionis innascitur. Aliquando enim videtur martyrium deesse animo, aliquando in aliis animum deesse martyrio. Hinc beatus Cyprianus dicit: Primus est victoriae titulus, gentilium manibus apprehensum, Dominum confiteri: secundus ad gloriam gradus est, cauta secessione subtractum Domino reservari. Illa publica, haec privata confessio est. Ille judicem saeculi vincit, hic contentus Deo suo judice, conscientia pura cordis integritatem conservat. Quod etiam de duobus filiis Zebedaei manifestissime comprobatur, quod Jacobus ab Herode necatus, publica confessione martyrio dedicatur: 68.0867A| frater vero ejus Joannes Evangelista (Act. XII) secreto apud Dominum martyrio coronatur. Claret quippe, Dominum pridem utrisque dixisse: Calicem quidem meum bibetis (Matth. XX), unus videlicet in actu, alter in habitu. Saccis amictos, in exomologesinis humilitas ostenditur. Proinde quod non de futuris, sed de praesentibus loquitur, dicens: Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, consistentia sub conspectu Domini terrae. Quod potest de Ecclesia accipi, quae duorum Testamentorum lumine radiata formatur. Et de memoratis duobus martyrii generibus, quae in diversis membris divinitus tribuuntur armatis. Nam et duo candelabra, Ecclesia est, sed pro numero testamentorum dixit duo, vel quod ex circumcisione et praeputio conquisita, lapidi cohaerens angulari 68.0867B| consistat, ita et ex septem candelabris, si unum vel amplius pro locis nominet, tota Ecclesia est. Et si quis eos vellet nocere, ignis exiet de ore eorum, comburens inimicos eorum, et si quis eos vult laedere, sic oportet et illum occidi. Hoc est, si quis Ecclesiam laedere cupit, ejusdem laesionis reciprocante judicio, igne consumitur condemnatus, hoc recipiens juste, quod ingerere affectat injuste. Sive in bono precibus oris Ecclesiae igne spiritaliter consumitur in melius commutandus, cum errore pereunte homo salvatur ab errore conversus. Hi habent potestatem claudere coelum, ne imbrem pluat in diebus prophetiae ipsorum. Habent, ait, non, habebunt, tanquam modo non habeant. Data quippe omni potestate in coelo et in terra Filio hominis (Matth. XXVIII), etiam de ejus corpore 68.0867C| quod est Ecclesia, intelligi potest, quod coelum claudat, quando ab ea in terra sterili benedictio non descendit, sicut Dominus de parte vineae suae dicit (Isa. V): Et nubibus meis mandabo, ne pluant super eam imbrem. Potestatem habent omnium aquarum convertendi eas in sanguinem, et ferire terram in omni plaga quotiescunque voluerint. Non solum aquas suspendunt, sed etiam quae descenderant, inutiles faciunt, hoc est, vertere aquas in sanguinem, propter eos qui ea quae Ecclesia spiritaliter examinanda tradit, carnaliter sapiunt, meritoque ab Ecclesia justo anathemate percussi, moriuntur: et unde aliis spiritalis vita et profectus accedit, inde ipsi defectum mortis incurrunt; sapere enim, ait Apostolus (Rom. VIII) secundum carnem, mors est. Bonus ergo odor Christi de Ecclesia 68.0867D| fragrans, aliis odor mortis cedit in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II). Hinc etiam dicitur terrenos plagis percutere, cum pro diversitatibus meritorum atque peccantium ligandi ac solvendi potestate percepta, recta singulos sanctione dijudicat. Et cum finierint martyrium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet cum eis bellum, et vincet eos et occidet eos. Hic liquido claret, ante novissimam persecutionem haec fieri, cum dicit, dum finierint martyrium suum, utique illud quod perhibent usque ad revelationem bestiae, quae ascensura est ex abysso, id est ex latebris nequitiae cordis Judaeorum. De tribu enim Dan Antichristus traditur nasciturus. Vincet eos, dixit, in his qui succubuerint. Occidet autem, illos 68.0868A| significans qui pro Christi nomine laudabili patientia fuerint interempti. Et corpora eorum ponet in medio civitatis illius magnae quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Alia translatio corpus posuit. Duorum dixit corpus unum, aliquando in subsequentibus corpora, ut et numerum Testamentorum servaret, duoque martyria, et Ecclesiam unum corpus ostenderet; non solum de occisis, sed et de vivis dixit. Projicietur, id est spernetur, sicut projecisti sermones meos retro (Psal. XLIX). In medio, hoc est in promptu. Illa scilicet Jerusalem, quae occidit prophetas, juxta verbum Domini increpantis (Matth. XXIII), et ad se missos lapidavit, meritoque reprobari, non instaurari promeruit. Et videbunt de populis et tribubus, linguis et gentibus, et 68.0868B| corpora eorum non sinent poni in sepulcris. Cum corpora prohibentur locis debitis recolligi, dies memoriae ipsorum non sinunt sacra viventium celebritate signari. Aliter vota talium exprimuntur, quibus impii Ecclesiam Christi de mundo nituntur auferre, sicut psalmus dicit (Psal. CVIII): Et non sit in memoria nomen amplius, quod licet implere non valeant, noxiam tamen exerunt voluntatem. Et inhabitantes, inquit, terram, gaudebunt super eos, et jucundabuntur, et munera invicem mittent, quoniam hi duo cruciaverunt eos qui inhabitant terram. Mirum non est, si terrena sapientes, justorum mortibus gaudeant: nam praeter plagas quibus propter testamentum Dei humanum genus arguetur, etiam visus ipse justorum gravat injustos, sicut scriptum est (Sap. II): Gravis 68.0868C| est nobis etiam ad videndum, non solum gravat, sed etiam tabescere facit. Hinc psalmus (Psal. CXI): Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet. Et post tres dies et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in illos, et steterunt super pedes suos: et quicunque eos viderunt, pertimuerunt. Tres dies et dimidium possumus intelligere tres annos et sex menses, quos in ultima hebdomada Danielis quoque prophetia (Dan. IX) praenuntiat adfuturos. More Scripturae loquentis utentes, quod dictum legimus de quadraginta diebus quibus exploratores terram Chanaan circuierunt (Num. XIII), annus pro die reputabitur, ut hic versa vice dies pro anno positus agnoscatur. Et ne ex incerto nostrae expositionis surgat intentio, oportet ipsius loci verba cum congrua expositione 68.0868D| nos principaliter ponere, si quomodo valeamus hujus loci abdita penetrare; cum enim de septuaginta hebdomadibus loquitur, sic ait (Dan. IX): Ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem hebdomades sexaginta duae erunt, et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus, et jam non erit ejus populus qui eum negaturus est, et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo (Ibid.). Et post paululum: Confirmabit, inquit, pactum multis hebdomada una, et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis. Haec cum ad primum Christi referantur adventum, in quo et peracta sortiuntur effectum, illud tamen quod post divisionem 68.0869A| hebdomadarum, quam secretiore supernae inspirationis typo distribuit, primum memorans septuaginta, postea sexaginta duas, postremo unam, quam et ipsam in duas dividit partes, non incongrue et ad finem primi adventus Christi hebdomada ipsa finalis aptatur, quando et secundus inchoatur. Quod ut clarius disseratur, ad utrumque puto cum congrua expositione necessario referendum. Nam quod post septuaginta et sexaginta duas hebdomades Christus veniens occidatur, seque occidentes reprobans, sicut dictum est, eadem gens non ejus, et quod confirmaverit pactum multis hebdomada, cum omnia Testamenti Veteris dicta vel gesta, quae Christi adventui typice serviebant, ipsius praesentiae veritate completa sunt, qui finis est legis (Rom. X), recte quidem accipitur; 68.0869B| praecipue tamen etiam ad finalem mundi decursum hujus hebdomadis intelligentiam pertinere convenienter existimo, cum ibidem mox audio: Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Nam et in subsequentibus dicit (Dan. IX), quia in tempus temporum et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus [Sic. Forte omnis] populi sancti, complebuntur universa haec; et post paululum: Cum ablatum, inquit, fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolatione, dies mille ducenti nonaginta, qui numerus circa trium annorum et sex mensium curricula diversatur, quando maxime illa duo martyrii genera, quae in habitu actuque constare praemisimus, sic dimidio hebdomadis praedicationis Eliae firmantur, ut nullo possint venturae mox persecutionis 68.0869C| impetu dejici, quia sicut tunc acrior persecutio, ita in militibus Christi invicte certantibus enitebit amplior fortitudo. De ipsis enim et Joannes dicit: Et dabo duobus martyribus meis, ut prophetent diebus mille ducentis sexaginta, saccis amicti. Licet enim residuis tribus annis et sex mensibus ante Antichristi violentiam, aut secessione locorum tanquam mortui cedant, aut congrue latibulis recepti non pareant, eo quod divinitus moniti delitescant: sic tamen stabiliri, ejusque pugnae certamine instaurato reddendi narrantur, ut per spiritum vitae super pedes suos stabiles perseverent, quando novissima vel praedicatione vel persecutione confirmabit pactum multis hebdomada una, sed etiam aliis martyrio consummato peremptis, aliisque fugatis, pro unius compage 68.0869D| corporis ipsi resurgere praedicentur, eo quod uno spiritu armati, et una fide fundati, spiritaliter demigrant, quia si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII). Propterea et Dominus de Joanne dicit (Luc. I): In spiritu et virtute Eliae; vel illud (Matt. XVII), Elias jam venit, et fecerunt ei quaecunque voluerunt, Joannem volens hoc dicto intelligi, de quo nascituro promiserat, quod in spiritu et virtute Eliae fuerat praecursurus, ut per ejusdem spiritus gratiam et unius officii formam alteram pro altera cognoscatur aptius insinuare personam, Eliae scilicet pro Joannis, quia sicut ille in primo, ita iste in secundo praecedit adventu. Hic et Dominus, Elias, inquit (Ibid.), veniet, et ipse restituet 68.0870A| omnia. Quando enim implebit promissa, tunc restituet adumbrata. Tunc etiam confirmabit pactum multis hebdomada una, quae omnia in ipsius Eliae persona prophetice cognoscuntur quondam fuisse praemissa, quando eodem temporis intervallo, id est tribus annis et sex mensibus, ne plueret latuit (III Reg. XVII); divinoque nutu iterum pluvias impetraturus, apparuit; et per sacrificium quod oblatum fuerat, aversos Israeliticae plebis animos Deo reconcilians acquisivit (III Reg. XVIII). Nec frustra hic ipsius quoque pluviae factam existimo mentionem, nisi ut de praecedentibus exspectemus futuris reddenda sit operibus veritatem ( Sic ), aliis videlicet residuis tribus annis et sex mensibus, persecutione Antichristi occiso Elia, grassante, antequam medio hebdomadis 68.0870B| hostiam dicit sacrificiumque deficere, quod in Ecclesia nunc solemniter immolatur, Antichristi scilicet tunc saevitia praevalente. Ipso denique praedicante, in Christum Judaei sunt credituri, quo increpante, ab idololatria quondam meruere converti. Jam nunc quaeri potest utrum ad tempus trium annorum sexque mensium praedicatio Eliae, horum resurrectio debeat coaptari, an ad residuos tres annos persecutionis Antichristi, propter quod praemisit: Et corpora eorum non sinet poni in sepulcris, et inhabitantes terram gaudebunt super eos, et caetera quae aut praeoccupata narrantur, cum futura tanquam praeterita conscribuntur, aut ideo forsitan ambigue contexuntur, quia et in dimidia hebdomada praedicationis, et in dimidia hebdomada persecutionis tales futuri 68.0870C| non deerunt. Et in illa hora factus est magnus terraemotus, et decima pars civitatis cecidit, et occisa sunt a terraemotu numero septem millia hominum. In terraemotu persecutionem aut recapitulando significat, aut clarius illis visis, qui jam mortui putabantur, exaggeratam fuisse denuntiat. Hora enim est omne tempus, et denarius numerus perfectus est, et septenarius. Quod si non esset, a parte totum intelligendum erat. Dicit enim civitatem in parte scilicet malorum interisse collapsum, ita ut etiam illi intelligantur, et de quibus legimus (I Joan. II): Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Duo quippe sunt aedificia, unum supra petram, alterum super arenam (Matth. VII), hoc dicit 68.0870D| cecidisse. Et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt claritatem Deo coeli et terrae. Isti sunt supra petram aedificati (Luc. VI), qui aliis terraemotu, id est persecutione cadentibus de stabilitate sui recta, Deum confessione clarificant. Finita recapitulatione, quam praetermisso septimo angelo ingesserat, repetit ordinem, dicens: Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Dixerat enim, confecto praelio locustarum, vae unum abiisse, et altera dicit duo venire, ne statim tertium describere putaretur, quoniam recapitulandum erat. Nunc finita ipsa recapitulatione, vae inquit, secundum abiit, non recapitulationis, sed equorum: quibus descriptis, vae non reddiderat. Vae ergo secundum abiit, equorum est, quod sequitur 68.0871A| tertium vae. Et septimus angelus, in quo finis: hinc videtur duos fines fecisse, unum recapitulationis, alterum ordinis. Dicit enim finem in resurrectione tertium, et indicit alterum, qui pugnae debebatur, dicens: Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. Et septimus angelus tuba cecinit, et factae sunt in coelo voces magnae, dicentes: Factum est regnum Dei nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Et viginti quatuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et fuisti, quod potestatem tuam magnam accepisti, et regnasti. Et gentes iratae sunt, et advenit ira tua, et tempus mortuorum judicare, et reddere mercedem servis prophetis, et timentibus 68.0871B| nomen tuum, pusillis et magnis, atque exterminandi eos qui terram corruperunt. De senioribus satis fuerit superque praemissum, quid intelligi debeat. Initium autem nunc memoravit, et finem dispensationis Christi: nam dicendo, regnasti, et gentes iratae sunt, primum Christi demonstrat adventum. Quod vero sequitur, Venit ira tua et tempus mortuorum, vel, sicut alia translatio habet, quo [quod] mortuis judicetur, secundus adventus ostenditur, quando et mercedem sancti et prophetae timentesque nomen ejus recipiunt pusilli et magni, perfecti et parvuli, quia imperfectum meum, inquit, viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Ps. CXXXVIII). Et ne sibi impunitatem mali promitterent, subjecit: Atque exterminandi eos qui terram corruperunt, sicut 68.0871C| psalmus dicit (Psal. XXXIII): Vultus autem Domini super facientes mala. Ecce, inquit, vae tertium venit in voce septimi angeli; et cum cecinisset, non nisi Ecclesiam dixit laudantem Dominum et gratias agentem, unde intelligimus bonorum remunerationem non esse sine vae malorum. Inde psalmus (Psal. II): Cum exarserit, inquit, in brevi ira ejus, utique super malos, beati omnes qui confidunt in eo. Sic et nunc ipsa Ecclesia dicit: Venit ira tua et tempus mortuorum judicare, et dare servis tuis mercedem, etc. Hoc est vae novissimum. Recapitulata sane Domini nativitate corporea, eadem aliter ac latius dicturus insinuat. Et apertum est templum Dei in coelo, id est Ecclesia. Templum Dei, Christi corpus intelligi potest. Unde idem Dominus: Solvite, inquit (Joan. II), templum hoc, 68.0871D| et in tribus diebus resuscitabo illud. Aliter hic sub multiplici significationum varietate certa potest intelligentia vestigari, ut unaquaeque res suae proprietati aptius reddita, lucidius possit agnosci. Cum enim arca plerumque significet Ecclesiam, hic in templo arcam testamenti aliquid altius intelligendum admonuit; dicendo etiam in coelo, secretum nos aliquid penetrare persuadet, ut iste sit intellectus: templum Ecclesia; arca testamenti mysterium incarnationis Christi qui ad mortem illius arcae et tabulas intra se testamenti gerebat, qui legem non solvere venerat, sed adimplere (Matth. V). Quotquot enim promissiones Dei sunt, ait Apostolus (II Cor. I), in illo est. Et unam auream habentem manna (Hebr. IX): quia spirituale 68.0872A| pabulum intra corpus sapientiae fulgore decorum gerit intellectum aliis praerogandum. Panis enim Dei est, qui de coelo descendit et dat vitam mundo (Joan. VI). Et virgam Aaron, eo quod intemerata virgine singulariter novo ortu progenitus, intra tectorium carnis instar amygdalae, omnes thesauros sapientiae et scientiae penes se habere narratur (Colos. II) absconditos. Hinc psalmus: Exsurge, inquit, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae, et caetera quae eidem concinunt sensui. Sic enim promittit Deus per Jeremiam aboleri arcam testamenti de cordibus hominum, illam utique Hebraeorum, et Jerusalem, id est Ecclesiam vocari thronum Domini, dicens: Cum multiplicati fueritis et creveritis super terram, dicit Dominus, non dicent 68.0872B| jam, arca testamenti Domini, neque ascendet super eor. In illis diebus et in tempore illo vocabunt Jerusalem thronum Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini (Jerem. III). Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua et terraemotus et grando magna. Fulgura, virtutes, quibus suos Christus Dominus fecit fulgere discipulos. Voces et tonitrua, praedicationes, quibus tanquam nubes apostoli populis intonabant. Terraemotus strepitus, concitatus populorum, qui persecutiones crescentis Ecclesiae saepius ingerebant. Grando semper se plus frangendo fluctibus illisa nocet, seque vastando comminuit. Sic etiam saeva gentilium multitudo, quae fidem Christi persequebatur, ipsum postea sectando, facta est numero vel parva vel nulla. Haec dixerat facta et in 68.0872C| descriptione praedicationis septem angelorum ab ipso adventu Domini, et generaliter ab origine in finem; deinde per partes quemadmodum facta sint, ita et nunc ut templum Dei in coelo apertum sit, et pugnae secutae, dicens:

CAP. XII.

Signum magnum visum in coelo. Quod nunc quoque videtur in Ecclesia, id est sapientiae Dei humanam naturam sancto Spiritu operante conjungi, et ex utraque unum eumdemque Christum mediatorem Dei et hominum fieri, praedicari vel credi, ipso dicente (Joan. II): Solvite templum hoc, et in tribus diebus resuscitabo illud; et evangelista, Ipse autem dicebat de templo corporis sui. Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Frequenter dictum est genus in multas dividi species, quae unum sunt, nam quod 68.0872D| est coelum, hoc est templum in coelo, hoc mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, id est Ecclesia Christo induta, propter ejus dilectionem mutabilia cuncta calcantem. Neque enim his mutabilibus rapitur, quae stabili cohaerens bono veraciter dicit (Psal. LXXII): Mihi autem adjungi Deo bonum est. Hinc illae voces sunt quas de Ecclesia legimus (Cant. VI): Speciosa sicut sol, perfecta sicut luna; et iterum: Sic ut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII). Peregrinantem sane Ecclesiam dicit; aliter, post humanam Christi nativitatem vidimus multas haereticorum easdemque falsas proferri sententias. De hoc namque templo aliud Valentius, aliud Bardezanes, aliud Apollinaris, aliud Nestorius 68.0873A| aliud Eutyches, aliud Timotheus Hilarus, haeresiarchae, prout libuit mentiti, dixerunt, ut tanquam veritas de terra orta sit et pugnae secutae sint, ut unde orthodoxi et fideles acquirunt praemium, inde haeretici male de Christi incarnatione sentientes, incurrant damnationis aeternae supplicium. Hinc de ipso a Simeone dictum in Evangelio (Luc. II) meminimus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Et in capite ejus corona stellarum duodecim, id est Ecclesiae; duodenario apostolorum numero primordia dicit fundatae mox Ecclesiae, decorari. Hinc psalmus dicit (Psal. XX): Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Et erat praegnans mente, non ventre; et clamabat. In valle plorationis 68.0873B| gemebunda et quos parturit, parit; et jam genitos parturire non desinit. Hinc Apostolus (Galat. IV): Filioli mei, inquit, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Et visum est aliud signum in coelo, et ecce draco rufus magnus, cruentus videlicet et saevus, habens capita septem et cornua decem, et super capita ejus diademata septem. Capita septem reges sunt septem, cornua vero regna, de quibus suo loco erit plenius disputandum, et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et dejecit eas in terram. Cauda, prophetae iniqui sunt, per quos suam inimicus nequitiam implet. Hinc Isaias dicit (Isa. IX): Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Qui eorum doctrinis inhaerent, in terram praecipitari dicuntur. Tertiam porro partem stellarum coeli, illud 68.0873C| memorat omne corpus malorum, sive in angelis quos de coelo secum pari ruina detraxit, sive in hominibus quos seduxit. Stellas autem, quos de bonis diabolus reprobos facit. Et draco stetit in conspectu mulieris quae paritura erat, ut cum peperisset, natum ejus comedisset. Id est insidiator diabolus novum hominem qui secundum Deum creatus est, et in quo renovamur spiritu mentis nostrae justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV) in Ecclesia molitur occidere, cum in unoquoque fidelium ejus exortum captiose nititur operire vel profectum exstinguere. Hoc etiam in unum haereticum contigisse meminimus, qui lethali somnolentia suum natum usque ad mortem legitur praefocasse, in quo nativitas vitae, in qua ambulare jubemur, necari prophetice figuratur. In conspectu 68.0873D| autem mulieris stetisse dicitur, quoniam illa, inquit, observabit caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III). Et peperit masculum qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Ideo masculum, quod virili sexui noverimus tanquam superiori, jure deberi victoriam. Recte hic caput Ecclesiae Christus in singulis membris dicitur nasci, qui cognoscitur principari. Ipse enim auctor et consummator est fidei, in quo faciemus virtutem. In virga ferrea, id est in inflexibili justitia. Reget, in bonis; confringet, in malis. Quod etiam ejus Ecclesiae tanquam corpori coaptatur et capiti. Omnes enim (inquit) qui in Christo Jesu baptizati estis Christum induistis (Galat. III); et, Erunt duo in carne una. Quod in Christo intelligendum, 68.0874A| dicit Apostolus, et in Ecclesia (Eph. V). Raptus est filius ejus ad Deum et ad thronum ejus. Licet in capite Christo praecesserit, qui peracta dispensatione ascendit ad Patrem, congruit tamen et corpori. Hinc sunt illae voces Apostoli (Eph. II): Qui nos resuscitavit, et consedere fecit in coelestibus: et (Philip. III): Conversatio nostra in coelis est; et (Colos. III): Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quod si etiam de Christi persona specialiter velis accipere, excepto cruciatu, quem in partu B. Mariam non est credendum habuisse, quam novimus nullum in conceptu peccatum libidinis contraxisse, recte potes caetera coaptare, si rufi draconis insidias, persecutiones quas ab ipsis incunabulis ab Herode 68.0874B| (Matth. I) Christus pertulit; et deinceps usque ad mortem crucis subire voluit cognoscamus, qui cum mortem ejus inhians appetisset, ejus resurrectionem frustratus, ad thronum Dei, id est ad dexteram Patris raptum ingemit. Et mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut eam illic alat. Diebus mille ducentis sexaginta. Solitudinem ponit hujus vitae peregrinationem, in qua singulari spe beatae remunerationis ut passer singularis (Psal. CI) vivit Ecclesia, quae a rege suo potestatem accepit calcandi supra serpentes (Marc. XVI; Luc. X) et scorpiones, et super omnem virtutem inimici jam draconis rufi: nam etiam populus Israel per eremum ductus (Num. XXI), ignitos serpentes aenei visu potuit superare. Omnia enim haec, inquit 68.0874C| Apostolus (I Cor. X), in figura nostri facta sunt, et sicut illos manna visibili, sic nunc Ecclesiam pascit pane coelesti. Praeparatum autem locum habet, de quo propheta dicit (Psal. LXXXIII): In loco quem disposuit: quodque eum nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. III), quia cor hominis illuc debet ascendere, humani sermonis pace mutua compellente, locum dispositum et locum praeparatum potuit utrumque proferre, cum antea praemitteret, dicens (Psal. LXXXIII): Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine, ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit. Idem namque et refugii locus est peregrinis, et refectionis cibus esurientibus servis, qui merces promittitur regnaturis. Haec ergo quae 68.0874D| paravit Deus Apostolo dicente (I Cor. II), diligentibus se: Nobis, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum, quo uno revelante, haec profunda etiam beatus Joannes potuit penetrare, isto sane dierum numero, qui tres annos et sex menses faciunt, omnia Christianitatis tempora etiam hoc loco significat ex quo Christi praedicatio coepit, et usque in finem fructificans crescit. Et accidit praelium in coelo Michael et angelis ejus, ut pugnarent cum dracone, etc. Non hic putandum est, angelos Dei in coelo ausos fuisse impugnare, cum nec Job hic posset, nisi Deo permittente, tentare (Job I). Sed coelum hic Ecclesiam manifestius declaravit, ubi contra spiritalium nequitias ab unoquoque fidelium jugiter dimicatur. Hinc 68.0875A| Apostolus (Ephes. VI): Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum. Ideo autem hic Michaelem cum angelis suis contra diabolum confligere dicit, quia secundum voluntatem pro peregrinante Ecclesia orando et adjutorio ministrando, recte intelligitur pro ea confligere. Nonne sunt omnes, inquit Apostolus (Hebr. I), administratores spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis aeternae? Nam et nomen ipsius Michael, adjutorium Dei interpretatum dicitur, et congrue hoc ei opus specialiter deputatur. Ipsum enim et Daniel in novissima pressura in adjutorium dixit Ecclesiae esse venturum. In tempore, inquit (Dan. XII), illo consurget Michael princeps 68.0875B| magnus, qui stat pro filiis populi tui, et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Quod vero angeli ejus esse dicuntur, eo hic locutionis genere usus est, quo legimus (Matth. XVIII): Quoniam angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est, eorum scilicet quorum cives esse in Christum credendo coeperunt, sicut et hic angeli ejus: quia uno praesidente rege munerari, et uno Spiritu creduntur vivificante beatificari. Et draco pugnabat et angeli ejus, neque valuerunt, neque locus eorum amplius in coelo inventus est. Diabolus et angeli ejus intelligendi sunt, qui ei natura et voluntate similes sunt, sed et homines, qui eorum 68.0875C| laqueis irretiti, talium fuerint sectatores. Nam pro qualitatibus voluntatum et de diabolo dictum est: Malus homo hoc fecit (Matth. XIII), et de Juda, diabolus est (Joan. VI). Bipartito quippe corpore diabolus in suis traditur, victus autem ab eis dicitur expelli, qui post renuntiationem ejus, fide Christi percepta, errores ejus ultra non repetunt, sed in eis charitas perseverat de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I); sive quando ab omni malorum commixtione jam separata Ecclesia, et futura beatitudine glorificata, diabolo et angelis ejus nullus neque seducendi malos, neque probandi bonos, locus amplius tribuetur. Unde psalmus ipsum notans, dicit (Psal. XXXVI): Transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Et missus 68.0875D| est ille draco, serpens magnus et antiquus, qui dicitur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem terrarum, missus est in terram, et angeli ejus cum eo missi sunt in terram. Hic terrena sapientes dantur intelligi, in quibus illa sententia praevalente diabolus cognoscitur habitare. Terram comedes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III). Ab spiritalibus enim exclusus, suis meritis aptos terrenos invadit, hoc est de coelo praecipitari et in terram mitti. Et audivi vocem magnam in coelo dicentem: Nunc facta est salus et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus. Evidenter ostenditur, in quo nos coelo intelligere ista conveniat. In Ecclesia namque factam novimus victoria Christi salutem, per quam cognitam 68.0876A| accepit etiam potestatem ligandi soluta et solvendi ligata, cum in uno Petro generali significatione omnis audivit: Quae ligaveris super terram, ligata erunt et in coelis; et quae solveris, soluta (Matth. VI). De hac Dominus dicit (Matth. XXVIII): Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, non quam semper ipse habuit, sed quam in Ecclesia ex tempore quo voluit tanquam caput in membris habere coepit. Quoniam praecipitatus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos in conspectu Dei nostri diebus ac noctibus. Exsuperatus est ab ipsis propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii eorum. Praemisso nuper locutionis genere, ex persona angelorum dicit: accusator fratrum nostrorum, id est, civium in futuro nostrorum, nunc autem peregrinorum. Ad illam 68.0876B| quippe civitatem coelestem Jerusalem fideles nunc tendunt, quam angeli feliciter incolunt. Quod autem de coelis exclusum, in terram missum gaudendo dicere perhibentur, illorum redemptioni congratulantur, quos sibi Dominus ad inhabitandum praeparare dignatus est templum. Anima enim justi sedes sapientiae. De terrenis autem, in quos dicitur descendisse, divinae justitiae penetralia angeli cognoscendo collaudant, eique misericordiam et judicium super beati decantant, cum et in redemptis bonitas, et in perditis aequitas divina monstratur. Nam et illi vincentes per Agni sanguinem dicuntur diabolum superare potuisse. Et quod sequitur, Nec amaverunt animas suas usque ad mortem, illam utique accepisse credendi sunt charitatem, quae diffunditur in cordibus nostris, non 68.0876C| ex nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V). Huic tam magno bono congratulandum docens, dicit: Propter hoc exsultate, coeli, et qui habitatis in eis. Hic si ut superius in angelis coelum Ecclesia cognoscatur, utrisque convenit in Domino concorditer gratulari, cum et homines angelis sociari creduntur, et angeli hominum in Christo substantiae famulantur. Sequitur, Vae vobis, terra et mare, quoniam descendit ad vos diabolus cum ira ingenti, sciens modicum sibi tempus superesse! Sicut redemptis exsultatio, sic pereuntibus planctus debuit exhiberi. Hinc Ezechiel dicit (Cap. II) se librum accepisse habentem scriptum lamentum, carmen et vae. In lamentatione poenitentium fletus, in carmine jucunditatem sanctorum insinuat. Vae autem, malorum 68.0876D| condemnationem proprie manifestat. Quod etiam hic memorat, dicens: Vae vobis terra et mare, etc., usque, sciens modicum sibi tempus superesse. Hinc Domino invicta potestate coactus confiteri, dicit: Venisti ante tempus torquere nos? Et cum vidisset draco quod esset dejectus in terram, persecutus est mulierem quae illum masculum pepererat. Hoc est, quod praemisimus inextricabiles inimicitias contra Ecclesiam diabolum gerere. Quando enim vincendus excluditur, tanto acrius suas non desinit multiplicare versutias. Et datae sunt mulieri duae alae quasi aquilae magnae, ut volaret in solitudinem in locum suum. Ecclesia in modum alarum duobus utitur Testamentis, quibus edocta, insidias inimici et praeceptis defugere 68.0877A| studet instructa, et exemplis superat informata. Gemina quoque regitur Dei et proximi charitate. Locus autem solitudinis, est hujus mundanae peregrinationis. Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V). Quo maxime cor dirigit, qui non loco, sed affectu de mundo discedit, et propheta dicit (Psal. LIV): Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me faceret. Congrue autem hic aquilae similitudinem memorat, qui cum prae caeteris avibus cognoscatur altius evolare, viso tamen eminus cibo, indigentia naturali subacta, mox ad ima descendit, sicut Ecclesia in spiritalibus membris cum ea quae sursum sunt (Colos. III) mente petat et sapiat, infirmitate tamen corporis aggravata, necessitatibus subjacet indigentiae 68.0877B| corporalis, pro quibus ingemiscit et parturit usque adhuc; vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII), non volens, sed propter eum qui subjecit eam in spe. Item: Sive enim mente excessimus, Deo, sive temperantes sumus, vobis (II Cor. V). Ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis ab Antichristi facie, id est illius serpentis, trium annorum tempore et sex mensium. Hoc rursus significat tempus, quo usque ad finem Christi Dei Ecclesia propagatur, idolorum culturam fugiens, omnesque serpentis errores, hoc est quod dicit, a facie illius serpentis, quem draconem superius memorat, quod eum in sanguine Agni vicit, ut veraciter cantet (Psal. XC): Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. Et misit ille serpens 68.0877C| ex ore suo post mulierem aquam in modum fluminis, ut eam perderet. Impetum persecutorum aqua significat. Hinc psalmus (Psal. CXXIII): Cum insurgerent homines in nos, forsitan vivos absorbuissent nos. Cum irasceretur animus eorum super nos, forsitan velut aqua deglutissent nos. Torrentem pertransivit anima nostra, etc. Sed adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen quod draco ex ore suo emiserat. Licet terra possit hic quoque 68.0878A| Ecclesia intelligi, sicut in psalmo (CII): Qui fundavit terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in saeculum saeculi, id est in sanctis, quorum preces atque doctrinae et dispensatio salutaris, inimici versutias detectas evacuant, melius hic tamen intelligitur terra humana in Christo natura, ipsa est veritas quae de terra orta est (Psal. LXIV), qui vultui Dei semper apparens, sicut Apostolus dicit (Hebr. IX), pro nobis interpellat. Haec enim terra susceptam in se deglutiens mortem, tanquam os dicitur aperire, quando abundantia vitae suae auctorem mortis cognoscitur sorbuisse (Rom. VIII): et absorbebam [absorbendum] nihilominus docuisse, quando in monte sedens (Matth. V), aperiens os suum, ampliora praecepta discipulis tradidit, legem mandatorum evacuans (Ephes. 68.0878B| II). Et iratus draco mulieri, abiit facere bellum cum reliquis de semine ejus qui observant praeceptum Dei, et habent testimonium Jesu Christi. Videns non posse continuari persecutionem, neque ad effectum noxia vota perduci, quibus Ecclesiam Christi de mundo auferri posse putabat vel affectabat, scilicet dominici corporis tropaeo in coelestibus praevalentem, et in terrestribus dominantem, atque inferis imperantem. Ad hoc enim, inquit Apostolus (Rom. XIV), Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur; itemque (Philip. II): Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Hoc, inquam, videns, bellum quidem cum reliquis de semine Ecclesiae per singulas generationes indesinenter molitur ingerere, quam 68.0878C| se jam novit de mundo eradere omnino non posse, quia portae, inquit, inferorum non praevalebunt adversus eam (Matth. XXVI). Illo utique Christus mirabiliter utens, multiplicatos sibi martyres opportune conquirit. Draconem vero cum sociis acrioribus plectendum judiciis definivit. Quocirca hunc librum ejusdem Ecclesiae puto memorabili aptius concludi victoria, cujus de mundo non potest perire memoria.

LIBER QUARTUS. CAP. XIII. 68.0877|

Et vidi bestiam ascendentem de mari, habentem cornua decem et capita septem, et super cornua 68.0877D| ejus diademata. Hoc hic mare posuit, quod ante abyssum, de qua dixerat ascendere istam bestiam. In utroque autem significatur populus: populum quippe videt e populo ascendere, et de populo bestiam surgere. Bestia autem generale nomen est, agno contrarium, sed in narratione pro locis intelligendum est, quam partem bestiae dicat. Aliquando enim diabolum dicit bestiam, aliquando corpus ejus, aliquando unum ex capitibus ipsius bestiae, quod quasi occisum in mortem resurrexit, quod est simulatio verae fidei: aliquando solos praepositos dicit bestiam. Nunc autem bestiam ascendentem de mari, corpus diaboli dicit, habentem cornua decem et capita septem, et super cornua ejus diademata, et super capita ejus nomen blasphemiae, in eo quod 68.0878C| se deum vult haberi, juste dicitur blasphemiae nomine titulari. De decem vero cornibus et septem capitibus, 68.0878D| aptiori subsequenti loco dicitur, quod utrumque ubique sufficiat. Et bestia quam vidi similis erat pardo, et pedes ejus tanquam ursi, et os ejus ut os leonis. Pardo propter varietatem gentium comparatur, urso propter malitiam bestialem, leoni propter virtutem corporis et linguae superbiam. Et dedit ei draco virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam. Sic Apostolus de diaboli corpore loquens, Cujus est, inquit (II Thess. II), adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacii, his qui pereunt. Et unum caput ex septem capitibus quasi occisum fuerit ad mortem, et plaga mortis ejus curata est. Unum ex capitibus ejus dicit Antichristum, quia septem non numero sunt, sed significatione universitatis regni terreni agno 68.0879A| contrarii. Huic draconem, id est diabolum, suam dare certum est potestatem et thronum suum. Sicut enim in bono anima justi sedes sapientiae, sic in malo illis inimicus dare dicitur thronum, quos maxime possidens ad alios utitur seducendos, admiranda per eos Deo sinente frequenter exercens, qui tanta impietate progreditur, ad eludendos animos parvulorum, unum ex capitibus septem imitatione veri capitis se quasi occisum resurrexisse, et pro Christo, qui hoc vere perfecit, suscipiendum audeat exhibere. Et admiratae sunt gentes inhabitantes terram. A bestia translationem nominum fecit, ne diceret, mirata bestia secuta est bestiam. Terram enim posuit pro terrenis, qui eum et sequi et adorare maluerint, id est, sui qui in Antichristo tanquam in simulacro 68.0879B| diabolum adorare dicuntur, hoc est quod dicit: Et adoraverunt draconem, eo quod tradidisset omnem potestatem suam bestiae. Iterum adoraverunt bestiam, dicentes: Quis similis illi bestiae? Et quis poterit belligerare cum ea? Cum a suis sectatoribus eminere laudatur, sicut legimus, et aperire os gentium ac virtutes bonorum, et admirationem habere rem animalem ad terram: cum ergo, inquam, a suis laudatur, et in magniloquio extollitur, totum bestiae corpus omnino describitur. Et data est ei potestas faciendi mensibus quadraginta duobus. His etiam mensibus tres anni cum sex mensibus adimplentur, quibus superius quidem praesentis, nunc autem specialiter novissimae persecutionis praenuntiatur asperitas: nam propter quatuor notissimas orbis partes, si quater 68.0879C| legalem decalogum duxeris, in quo perfectionis est signum, quadragenarium comples: his cum duo charitatis praecepta actu adjeceris adimplenda, quadraginta duo perficiunt. Nihil enim juvissent enuntiata verbis, si non perficerentur operibus; his enim Ecclesia dicitur sicut alis aquilae temporaliter praemuniri, in solitudinem fugiens draconis insidias, alenda diebus mille ducentis quadraginta, quibus menses quadraginta duo supplentur, ut idem numerus non inani clareat significatione taxatus. Aperuit autem in blasphemia os suum adversus Deum in blasphemandum nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant, id est adversus Deum et Ecclesiam quae in coelo habitat, propter quod Apostolus (Philip. III): Conversatio nostra in coelis est, inquit; et (Rom. VIII): Nunc 68.0879D| autem in carne non estis. Aliter: Templum hic etiam corporis Christi glorificatum puto significari tropaeum, quem tunc Antichristus dicitur blasphemare, quando dignitatem ei specialiter debitam, sibi ausus fuerit assignare. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Unde seducantur, si fieri potest, etiam electi: confestim tamen sequitur: Sed propter electos abbreviabuntur dies illi (Matth. XXIV): Et data est ei potestas faciendi bellum cum sanctis, et vicit eos. Dicendo, aperuit os suum, ostenditur in hanc damnabiliter fiduciam prorupisse, ut quod ante occulte, nunc publice audeat blasphemare, quando dignitatem ei specialiter debitam sibi ausus fuerit assignare, et iniquitatem in excelso loqui, ut contrarius Christo, se velit pro eo accipiendum 68.0880A| vel vi ingerere, vel fraude supponere: potestatem temporaliter accipiet, qua ille male utens, nocere volens corpori Christi, sicut persecutores Christo patienti, amplius extollitur, et cum suis acrius cruciatur: de hac Dominus dicit (Joan. XIX): Non haberes in me potestatem, nisi datum tibi fuisset desuper. Si ergo circa suam passionem hanc ad momentum suis persecutoribus Christus dederat (Joan. XIV), cum in eo princeps hujus mundi nihil dignum morte reperiret, quid mirum si in sua Ecclesia sic ad tempus malos grassari permittat, ut eos vicisse dicat? licet a toto pars intelligi debeat, quae vinci potest. Et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem; et adoraverunt eum omnes inhabitantes terram, quorum nomina non sunt 68.0880B| scripta in libro vitae Agni occisi, qui est ab origine mundi. Parum quippe videretur, si de ea bestia quae Agno contraria toties ponitur, diceretur: Non est Agnus aut non est Christus, quod se fingit, sed nec in libro Agni scriptus esse quispiam meruit, aut ipse aut qui ei consentiunt; licet possit etiam bestiae corpus intelligi, propter quod praemisit: Adoraverunt eum omnes inhabitantes terram, id est, terreni diabolum, cui dictum est: Terram comedes (Gen. III); de quibus Jeremias dicit: Recedentes a te in terra scribentur (Jerem. XXXII); vel psalmus, Et cum justis non scribantur (Psal. LXVIII). Si quis habet aures audiat. Qui captivum duxerit, et ipse capietur. Quoties hic ea spiritus dicit, quae intentius audienda sunt, ita praemittit. Facta enim mentione illius potestatis 68.0880C| quam accepturus est diabolus et bestia, ne magni pendendum esse ruinosi culminis momentaneum supercilium putaremus, tanquam cogitationibus humanis occurrens, instruit, dicens: Qui captivum duxerit, et ipse capietur: ac si diceret, Diabolus et bestia qui suis nunc retibus gentes captivare videntur, ipse erit cum suis cito captivus. Et qui gladio occiderit, et ipsum oportet gladio occidi. Sciens talia adventu Domini protinus vindicanda, propterea dicit: Et ipsum gladio oportet occidi, absolute ponens diaboli et Antichristi personam, tanquam habitantem cum habitaculo: idcirco indefinite: Qui captivum, inquit, duxerit, et ipse capietur; et qui gladio occiderit, et ipsum gladio oportet occidi: hinc Apostolus loquens, dicit (II Thess. 2): Tunc revelabitur ille iniquus, 68.0880D| quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Tunc utique cum absorpta fuerit mors in victoriam (I Cor. XV), quando sanctos omnes oportet patienter et longanimiter exspectare; idcirco subjecit: Hic est patientia et fides sanctorum. Unde idem apostolus (Galat. VI): Fratres, inquit, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem cornua duo similia agni, et loquebatur ut draco: et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in terra. Duo cornua agni similia, duo Testamenta vero Agno competentia, sibi more usurpare tentavit. Ut draco tamen loqui dicitur, quia in hypocrisi, id est simulatione veritatis, quos seduxerit, 68.0881A| decipit. Agno enim similis non esset, si aperte ut draco loqueretur. Nunc autem agnum fingit ut Agnum invadat, id est Christi corpus; ut draco loquitur, quod eum quaerentes a via veritatis delusos expellat; et omnem potestatem prioris bestiae faciebat in terra. Prioris dixit, quam de mari ascendentem se vidisse praemisit, cui diabolus dederat potestatem suam magnam. Hanc potestatem dixit facere bestiam coram bestia. In praepositis enim quos distribuit, est omnis potestas populi, tanquam locustarum et equorum in caudis. Astante enim populo faciunt praepositi quod diaboli voluntati proficiat, sub velamento hypocrisis Ecclesiae. Intantum autem utramque bestiam claret unum corpus esse, et unius nequitiae cultum exercere, ut etiam sequentis bestiae hypocrisis 68.0881B| illi priori bestiae militare dicatur. Ideo subjecit: Ut inhabitantes terram, adorarent bestiam illam priorem, cujus curata erat plaga mortis, et fecit signa ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere sub oculis hominum; et seduxit eos qui inhabitant terram; vel, sicut alia translatio habet, Terram et qui habitant in ea. Translationem iterum nominum facit. Bestiam illam cum capitibus vocavit terram, caput ejus bestiam. Dixerat enim ejus capitis curatam esse plagam. Nunc bestia, inquit, cujus curata est plaga, ostendens quia omnes partes bestiae, bestiam vocat, quia in omnibus ejus officiis diabolus est, qui est bestia. Bestia ergo cum duobus cornibus, quae est pars bestiae, facit bestiam, adorare bestiam, quia dixit et terram, ut in caput veluti occisum bestiae nomen 68.0881C| transferret, nec diceret: Fecit bestia ut adoraret bestia bestiam. Nam aliud est bestia, aliud terra, cum bestia populus sit, terra occiderit. Terram autem et eos qui habitant in ea, non sine ratione dixit. Nam sufficeret, terram aut eos qui habitant terram, sed vim seductionis ostendit, et animam et corpus sibi miserabiliter mancipasse. Qui enim vi cadit, non seductus, solo corpore captivus est. Qui autem seducitur, et corpore captivatur et mente. Propterea dixit: Facit terram et eos qui inhabitant eam, adorare bestiam, cujus curata est plaga mortis, et vixit. Intentius perspiciamus. Dominus noster Jesus Christus habet plagam de gladio, et vixit; hic autem dixit bestiam, quae habet plagam factam de gladio, et vixit. Dicit adoratum draconem et adoratam bestiam. Recedebam 68.0881D| cum solus draco adoratur a suis. Non enim sicut Ecclesia habet mediatorem corporaliter inter se et Deum, ita et diabolus inter se et suos, sed solo nomine de imitatione Christi. Bestia ista quam dixit, inter diabolum et suos personam non habet, quia in solo est vocabulo, quo dicunt se adorare Christum, qui mortuus est et resurrexit (Rom. VIII). In quo vocabulo diabolum adorant, qui hoc simulacrum suis invenit. Ipse enim Satanas transfigurat se velut angelum lucis (II Cor. XI), exhibens suis fallaciter solo nomine Christum. Porro ipse et suum et mediatoris implet locum, quod mediatorem non habet, nisi simulacrum Christi. Ipsam insimulationem dicit bestiam habere plagam gladii, et vivere. Bestia est 68.0882A| enim, quae hoc nomine inter se et suos conversatur. Propterea si quando dixit bestiam adorare, quae habet plagam de gladio, et vixit, diabolum ostendit, de quo Apostolus (II Thess. II): Qui adversatur et extollitur, inquit, supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus. Tres itaque, diabolus, bestia velut occisa, populus cum praepositis suis, duo sunt mediante imagine. Et si quando mediam dicit adorari, in diabolum res cadit, qui suum et hujus medii nominis implet locum, cum se suis opponit damnabiliter adorandum, de imitatione furti simulata obumbratione vocabuli. Et fecit signa magna, ita ut ignem faceret descendentem de coelo sub oculis hominum. Cum multa eum dicat signa facturum, hoc signum 68.0882B| memorabile caeteris praetulit. Haec translatio quasi de praeterito loquitur, cum futurum nuntiet. Alibi autem futurum significans, dicit: Ita ut ignem faciat de coelo descendere, id est, de Ecclesia ad terrenos, cum sive ex varietate gentium, sive ex inimicis fallentis astutia, linguis novis ac plurimis suos faciat loqui ministros, ut hoc quasi indicio donum sancti Spiritus se garriant percepisse, qui ignearum formam linguarum super singulos quondam veraciter legitur (Act. II) Christi enuntiasse discipulos. Hoc enim praecipue signum credentium Dominus quoque commendat, dicens (Marc. XVI): Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, etc. Non ergo mirum si illa bestia quae sibi simulate Agni occisi 68.0882C| et viventis nomen usurpat, hanc etiam sancti Spiritus per imitationem fraudulenter vindicet specie tenus largitatem, suisque ministris simulet damnationem, sicut Simonem quondam affectasse, nec potuisse meminimus. Nam et de expulsione daemonum signisque compluribus cum ipsi ministri Satanae enumerantes dixerint (Matth. VII): Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus? etc., non approbat Dominus gloriantes, sed damnat et reprobat contumaces. Et ideo fortasse hoc excellens de igne signum, quo Spiritus sanctus figuratur, voluit specialiter nominare, quod potior illo inveniri non poterat. Nam cum multa nobiscum haereses videantur habere communia, hoc specialiter donum sola se habere Christi gloriatur Ecclesia. 68.0882D| Magos denique Pharaonis similia Moysi miracula facientes (Exod. VIII), Spiritus sanctus legitur frustravisse, cum in suis assertionibus succumbentes, vera victi confessione, dixissent: Digitus Dei est hic. Digitum autem Dei Spiritum sanctum dici, Evangelium protestatur, cum unus dicit (Matth. XII): In spiritu Dei ejicio daemonia; alius (Luc. XI): In digito Dei ejicio daemonia. Quocirca hinc vehementia seductionis ostenditur, ut illum habere spiritum bestia putetur, quo resistente, magorum fraudulentia vacuabatur. Ob hoc sequitur: Et seduxit eos qui inhabitant terram propter signa quae data sunt illi facere coram bestia, et dicit incolis terrae, ut imaginem bestiae faciant, quae habet plagam factam de gladio, et 68.0883A| vixit. Quale si diceret: Haec simulatio eousque praevaluit, ut terreni seducti propter signa bestiae, ipsi bestiae miserabili assensu faventes, mutua se devotione cohortentur, bestiae in cordis phantasmate imaginem fabricare, sicut qui jam non aestiment dubitandum, certo quasi memorati ignis judicio confirmati, quod vere ipse sit Christus, cum sit in Antichristo diabolus, idemque malignus in imagine spiritus, qui tales lacus seductionis Deo sinente praetendat, ut dare dicatur spiritum imagini illius bestiae, et ut loquatur imago bestiae. Gemino modo hic locus intelligi potest, sive quia judicio compeliente virtutis jam persuasum est omni corpore malignorum, tanquam diabolo operante, et insistentibus praepositis populo, ut una esset omnibus eademque professio, sicut uniformem 68.0883B| observationem ab omnibus proferendam, ut si quis hoc per imaginem bestiae, id est mutuam imitationem non loqueretur, necaretur. Sic denique dicit: Ut imago bestiae loqueretur et faceret, ut quicunque non adorarent imaginem bestiae, occiderentur. Aliter, ut sicut primo homini seducendo, ore colubri sermocinatus est feminae (Gen. III), simili tunc fraude multos deludat cum per simulacrum fecerit consulentes suos responsa percipere: id est per Antichristum, cui ut Deo honorem aestimant deferendum, cum sit homo peccati et filius perditionis (II Thess. II), tanquam hoc sit, Et datum est illi dare spiritum imagini illius bestiae, et ut imago bestiae loqueretur, et faceret ut qui non adorarent imaginem bestiae, occiderentur. Et fecit omnes magnos et pussillos et 68.0883C| divites et servos habere notam in dextera manu aut in frontibus. Singulos voluit per membra singula dividere, quos confuse in uno saepius complectitur corpore et in bestiae nomine. In manu significat opera, in dextera simulationem veri, in fronte fidei professionem. Et quia utroque bono fraudati sunt, ideo dicuntur utrobique notati. Ne quis posset quidquam mercari aut vendere, nisi habens notam nominis bestiae aut numerum nominis ejus. In hac mercandi et vendendi mentione docuit, quod sicut in bono symbolum tradit Ecclesia profuturum nostrae saluti, ita et illi in malo tali se defensione quasi noverint coarctari atque vinciri, ut nec mercandi aut vendendi sinantur habere licentiam, sicut mercatores, qui una videntur nave portari, uniformi cognoscuntur signo teneri; 68.0883D| nisi habens notam nominis bestiae et numerum nomini ejus. Hic est sapientia qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Hominis enim numerus est et numerus sexcenti sexaginta sex. Unum est autem, Qui habuerit notam aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus. Supra denique notam solam dixit, postea per synonyma ostendit, et notam dicit et nomen et numerum nominis, hic est sapientia, qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est, inquit. Faciemus ergo numerum quem dixit, accipi, ut in numero nomen etiam cognoscamus et notam. Numerus ejus, inquit, est sexcenti sexaginta sex, quem faciemus secundum Graecos, praesertim quia ad Asiam scribens, et secundum 68.0884A| idioma linguae eorum: Ego sum, inquit (Infr. XXII), α et ω.. Praemissis quantum potuit simulationibus partis adversae, quibus sibi indebitum Deitatis honorem diabolus nititur usurpare, ut Antichristum exprimeret divino honori contrarium, sive per notam, sive per numerum nominis ejus, id est bestiae ipsius nequissimae voluntatis atque actionis, indagandum praemonet qualitatem. Est enim nomen quod nomen (sic) mensi si per characteres suos quibus numeros Graeci lectitant, supputetur, sexaginta sex impleri profecto reperies; interpretatum quoque dicitur, honori contrarius, quo dicitur ineptus, importunus, incongruus: 68.0884B| neque enim honor ei, sed anathema convenit. Quocirca per numerum nomen, et ex nomine supputatus numerus invenitur, atque ipsius interpretatione nominis, qualitas meritorum agnoscitur. Item aliud nomen, quod ejusdem numeri complectitur summam, prudenter animadverti potest, qui simul ducti, faciunt sexcenta sex. Interpretatio autem eis intelligitur, nego. Nec mirum quod hoc vocabulo dignus dicatur Antichristus, id est negationis, cum Christo nomen congruat credulitatis, ipso testante cum dicit (Joan. VI): Hoc est opus Dei, ut credatis in eum qui me misit; itemque (Joan. XIV): Creditis in Deum; et in 68.0884C| me credite. Ac per hoc sive honori contrarium dixeris, quod est ᾶντεμος; sive nego quod est ἀρνσυμε, jure ad Antichristum potest utrumque referri, ut pote per duas partes orationis, nominis scilicet et verbi, et personae qualitas, et operis insinuetur asperitas. Nam et Christi nomen, quem super falsa imitatione Antichristus accipi desiderat, proprie illum dierum perficit numerum, quem in persecutione Antichristi libenter hic saepius praenuntiat adfuturum, id est dierum mille ducentorum viginti quinque, in cujus se specie fraudulenter opponit adversitas. Hoc in nota, id est in monogrammate, quod in hunc modum fit, exprimitur, ubi compendio totum Christi nomen includitur. Verum solutus quoque nominis numerus praefatus, rursus dierum mille ducentorum viginti quinque perficit summam, eo quod in numero quadragenario et senario nobis insinuatam meminimus dominici corporis formam quam pro primi Adam erroribus corrigendis, secundus Adam Christus de Maria suscepit, propter quod in Evangelio dicit (Joan. II): Solvite templum hoc et post tres dies resuscitabo illud; et respondentibus Judaeis: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et 68.0885A| tu dicis, in tribus diebus suscitabo illud? Quod evangelista exponens, ait: Ipse autem dicebat de templo corporis sui. Nec immerito. Nomen quippe Adam per Graecas litteras quadragenarium et senarium complet hoc modo, qui faciunt XLVI. Cum autem ipse quoque numerus fuerit solutus et per semetipsum scriptus et ductus, id est, quadraginta sex, illum Graecis litteris numerum nihilominus complet, modo qui in unum redacti, faciunt mille ducentos viginti 68.0885B| quinque. Superius in monogramma diximus. Nunc soluti nominis digesta serie, demonstratur ejusdem numeri summa concludi, ut cum sibi utraque conveniant, non inanis, sed certi causam mysterii indubitanter insinuent. Ad hoc fortasse pertinet, quod de simulatione Antichristi Apostolus loquens ait (II Thess. II): Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, nam et in hoc libro: Apertum est, inquit, templum Dei in coelo, videlicet ex Virgine nato, ut sicut falsa Agni occisi imitatio rerumque similium, sic etiam templum Dei se arte, non veritate transfiguret. Quosdam autem moveri posse non dubito de numero mille ducentorum viginti quinque, quod tres anni et sex menses non eamdem numeri conficiunt summam. Sed sciendum quod nec uno modo, nec sub unius ejusdemque numeri 68.0885C| definitione, Scriptura divina ipsum semper tempus insinuat. Nam et in justo [F. isto] libro de muliere quidem patiente loquens, dicit (Sup. XII): Aleturque per tempus et tempora et dimidium temporis. Alibi autem de dracone et bestia (Sup. XI): Data est ei, inquit, potestas mensibus quadraginta duobus; itemque, Dabo, inquit, duobus martyribus meis, ut prophetent diebus mille ducentis sexaginta, cum constet, inter quadraginta duos menses et mille ducentos sexaginta dies, decem et septem dierum numerum discrepare; nec in isto tantum libro hunc numerum varie positum noverimus, cum etiam in visionibus Danielis diversa numeri quantitate hoc tempus significari noverimus. Nam dicit (Dan. IX, 68.0885D| XI, XII), Tempus temporum, id est unum et duos annos Hebraeorum more significans. Item dicit, Dies mille ducentos nonaginta. Alibi autem in decima visione mille trecentos nonaginta quinque dies ponit, quae omnia circa ipsius temporis significationem sic demonstrari videntur, ut et dies judicii vel secundi adventus non divulgaretur humanae notitiae, et opulentia divini sermonis diversaque relatio possit exercere devotos. Inquirentibus denique discipulis, si hoc tempore praesentaveris, et quando regnum Israel, ita Dominus respondit: Non est vestrum nosse tempora quae Pater posuit in sua potestate. Nam et in Graeco, id est, quadraginta sex, per suos characteres scriptum, specialibus numeris si subsumetur, 68.0886A| ab ipsius significatione temporis non elongat, facit enim mille trecentos septemdecim:

CAP. XIV.

Et ecce vidi Agnum astantem in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia; et habent nomen ejus, et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Ostensa similitudine quam colit, et cui se similem facit adversitas, invicta quoque Ecclesiae castra oportuit declarari, ne tam vehementi persecutionis impetu vel succubuisse, vel periisse eamdem Ecclesiam infirmus animus aestimaret, ac ne de electorum numero quemquam cecidisse putaret, illorum maluit facere mentionem, qui arctioris viae et angustioris semitae apprehendere statuerunt 68.0886B| tramitem, atque ut ostenderet adversantium imitationis esse, non veritatis, quam bonos noverant viri Dei jure gestare: Habebant, inquit, nomen ejus (id est Agni) et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis. Numerus autem hic finitus, pro infinito debet intelligi, et sacratus secreti significatione mysterii. Nam ternario numero triplicato fit novenarius, et quaternario quater ducto, sexdecim fiunt. Novies autem sexdecim, centum quadraginta quatuor adimplentur, in quo numero virginei examinis mystice insinuata est plenitudo, ut cum de istis tam copiosa dicitur multitudo, de caeteris Ecclesiae membris non dubitetur. Et audivi vocem de coelo quasi sonum aquarum multarum aut magni tonitrui, et vox quam audivi, quasi citharoedorum citharizantium, 68.0886C| et cantabant novum canticum in conspectu throni et in conspectu quatuor animalium et seniorum. Nec quisquam poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti erant de terris. Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit. Quibusdam visum est, hunc locum sic accipiendum exponere, ut non de solis fide et carne virginibus, sed etiam qui legitimo temperanter uti potuerint conjugio, dicerent agnoscendum: addentes prophetarum et patriarcharum exempla, quos Deo novimus summo sanctitatis studio placuisse, ne tam excellentis vitae viros ab ipsorum consortio virginum separatos judicarentur excipere. At cum diligenti intentione perspicitur ex 68.0886D| divinorum distributione donorum, evidens in Ecclesia Christi differentia meritorum, in professione, ordine, votoque dissimilis, sequestrata illorum principali specialiter dignitate, qui habendo conjugia non solum nulla contrahere probantur offensa, sed etiam his qui propagandae tantum prolis gratia utendo, magna insuper conquirere potuerunt merita, eo quod venturo Christo talium conjugiorum prophetica militabat intentio, ut de aliis virtutibus sileamus, quibus eos floruisse Scriptura teste didicimus: eorum, inquam, excellenti culmine sequestrato, nullus unquam putaverit virginale decus vel pudicitia conjugali, vel etiam viduali continentiae coaequandum. Quod licet multis divinae Scripturae contestantibus 68.0887A| probetur oraculis, hoc tamen loco praecipue declaratur, cui exponendo B. Augustinus properans, eumque suscipiens exponendum, quid vel praemiserit vel senserit, ex ejus libro quem de sancta Virginitate edidit, in hoc opus curavi transferre, quo clareat, virgines honorabilem prae caeteris locum habere, quae super rectitudinem fidei, secundum quam virgo est omnis Ecclesia, se Christo voverunt, etiam carnis integritate servata. Dicit enim: Habeant conjugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter procreant, et procreatos pariter, salubriter, instanterque educant: quia thori fidem invicem servant, quia sacramentum connubii non violant. Haec tamen omnia humani 68.0887B| officii sunt munera. Virginalis autem integritas et per piam continentiam ab omni concubitu immunitas, angelica portio est, et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. Cedat huic omnis fecunditas carnis, cedat pudicitia conjugalis. Illa non est in potestate, ista non est in aeternitate. Fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam conjugalem non habet coelum. Profecto habebunt magnum aliquid praeter caeteros in illa communi immortalitate, quae habent aliquid jam non carnis in carne. Et post paululum: Propterea, inquit (I Cor. VII), praeceptum Domini non habeo de virginibus praedicare, quo praedicator docetur aeternae saluti prospicere, ab hoc quod nuntiatur, ille qui nuntiat, indicatur. Hinc psalmus 68.0887C| (CIII): Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem. Sequitur: Metuite potius Deum, et date ei claritatem, quoniam venit hora judicii ejus. Licet ab exordio fidei Christianae noverimus regnum coelorum appropinquare, hic tamen instantissime horam judicii ejus jam jamque nuntiat adfuturam, ideo hujuscemodi praedicationem necessario praemisit omnibus exhibendam, sicuti et Dominus dicit (Matth. XXIV): Praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, et tunc veniet consummatio. Atque ut ostenderet illum temporis articulum, in quo novissimae persecutionis instabit adversitas, adjecit, potius, ac si diceret parvipendendam temporalem bestiae potestatem, et Dominum potius metuendum quam homines, quem memorata 68.0887D| ejus creatura fatetur in aeternum. Et adorate eum, inquit, qui fecit coelum et terram, mare et fontes aquarum. Et alius secundus angelus secutus est eum dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna a vino irae fornicationis suae. Babylon interpretatur confusio. Significatur autem in ea diaboli civitas ac populus, omnisque corruptela vitiorum, quam in sui pernicie et humani generis semper exercet. Hanc ruituram jam cecidisse dicit, sine usitata Scripturae locutione, quae solet praeteritum tempus pro futuro contexere, quando id de quo praenuntiat, novit inevitabiliter adimplendum, sicut: Diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. XXI), et his similia; sive quia tunc jam superbi cognoscuntur cadere, 68.0888A| quando ausi sunt superbire. Hinc psalmus (LXXII): Dejecisti eos, inquit, dum extollerentur, tunc utique dejecti, quando elati. More autem suo dixit Scriptura, A vino fornicationis suae ceciderunt universae gentes, cum haec civitas quae optatur, atque ex omnibus conflata gentibus aggregatur, ipsa biberit ex vino fornicationis. Omnes enim gentes erroribus debriatae, ipsa est civitas, sed unam dividit more suo. Et tertius angelus secutus est eum, dicens voce magna: Si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus, et acceperit nomen ejus in fronte aut in manu sua, et bibet ipse de vino irae Dei, mixto in poculo irae ipsius. De bestia et imagine ejus satis superque jam dicta sint, verum quia certi haeretici mala a nobis credulitate desciscunt, alii autem dissona morum 68.0888B| pravitate a traditionibus nostris exorbitantes, hostili utique malo perire monstrantur, omnes hic breviter in fronte aut in manu complectitur inscriptio bestiae adjecta viventibus. Calix autem irae non solus illius hic intelligi debet, quam Dominus dicit (Joan. III): Ira Dei manet super eum, monstrans originale peccatum; sed etiam illa de qua Judaeis contumacibus loquens, ait (Joan. VIII): In peccato vestro moriemini, adjecta damnabilium merita significans actionum. Et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum angelorum, et sub oculis Agni, et fumus de tormentis eorum ascendet in saecula saeculorum. In conspectu Agni dicit, cujus judicium patientur, quem contemnebant superbe, et cujus dominari affectabunt membris injuste, angelorum 68.0888C| sane ejus, qui eos poenas justas luere Deo revelante cognoscunt. Nec habebunt requiem die ac nocte quicunque adorant bestiam et simulacrum ejus, et quicunque notam sumit nominis ejus. Ex mortuis et viventibus adhuc hujus narrationis genere totum bestiae corpus astruxit. Quod enim jam torqueri dicitur in defunctis, hoc adhuc adorare in superstitibus constat. Quod autem die ac nocte requiem non habebunt adorantes bestiam et simulacrum ejus, id est diabolum, aut in illo capite occiso aut in corpore toto. Haec est sapientia sanctorum, qui servant praecepta Dei et fidem Jesu. Hinc Dominus (Matth. X): Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, et Apostolus (Heb. X): Patientia enim vobis necessaria est. Sic et hic in hoc sanctorum patientia 68.0888D| constare dicitur, ut usque in finem perseverantes, societatem bestiae et notam nominis ejus aufugiant. Et audivi vocem de coelo, dicentem mihi: Scribe: Felices illi mortui qui in Domino mortui sunt. Illi in Domino dicuntur mori, qui fide vitaque probabiles, hinc meruerunt evocari. Denique sequitur: Ab hinc etiam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Sicut econtrario illos impios dixit die ac nocte requiem non habere, sic nunc fideles requiem dicit ex bonis operibus meruisse. Oportebat enim malorum facta mentione, bonorum quoque beatitudinem ac plenitudinem praedicari: quae quia in praepositis constat et populis, breviter hic utrumque complectitur, dicens indefinite primum: Felices illi mortui 68.0889A| in Domino moriuntur; propter eos autem qui in vinea laborant, Requiescant, inquit (Matth. XX), a laboribus suis, sic videlicet universis pollicens felicitatem, ut in vinea laborantibus specialis requiei fructus despondeat post laborem. Hinc Apostolus. Rogamus, inquit (I Thes. XX), vos, ut noveritis eos qui laborant in vobis, et praesunt vobis in Domino et monent vos, ut habeatis illos abundantius in charitate propter opus illorum. Vel etiam de se (I Cor. XV): Plus omnibus laboravi, Nam opera eorum, inquit, comitantur eos. De his propheta dicit (Psal. LXXXIX): Et opera manuum nostrarum dirige super nos. Et vidi, et ecce nubem albam, et super eam sedentem similem Filio hominis, habentem super caput suum coronam auream, et in manu sua falcem acutam. 68.0889B| In nube incarnatio nostri capitis Jesu Christi, vel Ecclesiae corpus, quam Christus induit, post persecutionum incendia nivatam ostendit, habentem in capite coronam auream. Ipsi sunt seniores cum coronis aureis, sive duodecim apostoli, quos initio praedicandi, fidei principaliter acquisivit. Hinc legimus (Psal. XX): Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Falcem porro acutam, judicialem dirimendi sententiam impiis debitam, eisque divino judicio propter Ecclesiam justius irrogandam, pro qua defendenda pastor Christus semper evigilat. Hinc Zacharias: Haec est, inquit (Zach. V), devoratio, quae exivit in faciem totius terrae. Et alius angelus venit, proclamans ad illum sedentem super nubem: Mitte falcem tuam et mete, quoniam 68.0889C| venit hora metendi, quia jam seges arida est. Terrae messores, angelos, Domino exponente (Matth. XIII), futuros novimus, et saeculi finem maturae messis judicio praesignatum: in qua segete, quia et in culmis aristisque fragilibus paleae, et in granis frumenta cognoscuntur inesse, aptius hoc loco bonorum et malorum debitos fines significare recognoscimus, quando falcem maturis dicit messibus admovendam. Cui autem hoc potissimum fuerit intimandum quam Ecclesiae? Tunc ille sedens super nubem misit falcem suam super terram, et demessa est terra. Novissimi examinis tempore, peractis cum bestia spiritaliter praeliis, ampliore poterit Ecclesia illuminatione cognoscere, quos suos debeat, quos vel alienos firmiter reputare. Hoc est enim super nubem sedere, 68.0889D| tanquam judiciaria divinitus potestate percepta, inter bonos malosque discernere. Sedebitis, inquit Dominus (Matth. XIX), mecum super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel. Quod autem de aliis angelis sequitur, Domini prorsus videtur obtinere sententia, dicentis (Matth. XIII): Messores angeli sunt. Quod autem valet tritura ad messem, hoc torcular ad uvarum expressionem ut et paleis exurendis, vinaceisque projiciendis tempus adveniat, et fructibus recondendis coelestis habitationis receptacula secreta succedant. Et alius angelus processit de templo, quod est in coelo, et ipse habens falcem acutam. Item et alius angelus, habens potestatem super ignem. Qui habet falcem messoriam, ipse habet 68.0890A| et vindemiatoriam; et qui dixit messori: Mete, ipse et vindemiatori, Vindemia. Unum est enim, et uno tempore fiet. Sed in messe et vindemia, sicut in agricultura et aedificatione Ecclesiae, figurata latitudo divini sermonis ostenditur, cum Apostolus dicit (I Cor. III): Dei agricultura estis: Dei aedificatio estis. Et misit in torculari irae Dei magnum, et calcatum est in torculari extra civitatem, et manavit inde sanguis usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta. Dicendo irae Dei, sententiam hic pro ira Dei posuit, quam superbo dicit inflictam, quem etiam magnum vocat. Tu, inquit, humiliasti sicut vulneratum superbum, nam torcular, sicut Graeca exemplaria continent, feminini generis posuit, et magnum masculini. Extra civitatem, extra Ecclesiam, 68.0890B| futura videlicet discessione facta, foris erit omnis homo peccati calcatio. Hic torcularis vel tritura areae inutilia contexit, et imputribilia probat ut ignis vasa, et justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII). Sanguis exiens usque ad frenos equorum, ultio usque ad rectores perveniens populorum. Cum enim persecutionis illatae poenas diabolus cum suis complicibus coeperit luere, sanguis sanctorum qui effusus est, usque ad eum principesque ejus non incongrue dicitur pervenire, id est, equos illos per quos in persona haereticorum bella moventur, et quaecunque eorum sectantur errores. Sicut ante praedicatum est, in sanguine peccasti, et sanguis te persequetur per stadia mille sexcenta, id est per quatuor omnis mundi partes. Quaternitas est 68.0890C| enim conquaternata, sicut in quatuor faciebus quadriformibus et rotis. Quater enim quadringenti mille sexcentos faciunt.

CAP. XV.

Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile, angelos septem habentes plagas septem novissimas. Instaurato rursus ordine, easdem plagas persecutionis novissimae narraturus, attentum fieri voluit auditorem, dicendo: Signum magnum et admirabile. In septem plane angelis Ecclesiam figurari intelligimus, quoniam in illis indignatio Dei consummata est. Et vidi, inquit, velut mare vitreum igni permixtum. Aquam videlicet baptismi, igne sancti Spiritus consecratam, vel etiam quod ad ignis pertinet qualitatem, martyrio rubricatam. Hinc legimus: Vasa figuli probat fornax, et homines justos 68.0890D| tentatio tribulationis. Et super instantes vidi eos qui de bestia et imagine ejus victoriam ferrent. Super stantes, stabiles demonstrat in fide. Hos psalmus simili pene sermone describit, qui posteaquam dixit: Qui fecit coelos in intellectu, spirituales scilicet designans, supernae veritatis serena intelligentia perfruentes, subjecit: Qui fundavit terram super aquas, super baptismum utique immobiles. Licet enim videantur lacte nutriti, non tamen circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. IV). Ideo et hic dicuntur de bestia ejusque imagine triumphare. Habentes citharas Dei. Laudibus corda dicata, et utriusque Testamenti consona veritate canora, vel carnem ligno passionis extentam, ubi non tantum vocis sonus, sed 68.0891A| etiam boni operis signatur effectus. Propterea et tanti viri Moysi interposuit mentionem, sicut Deus testimonium perhibens dixit (Num. XII): Servus meus Moyses, qui fidelis est in omni domo mea. Et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum agni. Plenius hic electorum intentionem expressit, qui dicunt ex corde: Viam iniquitatis amove a me, Domine, et de lege tua miserere mei (Psal. CXVIII); vel, Propter legem tuam sustinui te, Domine (Psal. CXXIX), hisque similia, ut istos quoque de fidelium numero intelligi voluerit, ut pote victoriae memoratae participes. In Moyse autem vetus, in Agni vero cantico novum significatum est Testamentum, ut plenitudinem electorum ex utroque armatam, in utroque doceat exstitisse perfectam, dicentes: Magna et mirabilia sunt 68.0891B| opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae sunt, rex omnium gentium. Utriusque paginae Testamenti hoc nobis consona veritate testantur, quia universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV). Omnium autem gentium rex hic aptius dicitur, quia non jam apud Judaeam tantum Deus notus, neque in solo adhuc vellere ros coelitus videtur influere (Judic. VI), sed sicut Malachias dicit (Cap. I): A solis ortu usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Quod hic etiam sequitur: Quis non timebit et dabit claritatem nomini tuo? quoniam tu solus pius es, quoniam omnes gentes venient, et adorabunt coram te, quoniam justa judicia tua manifesta sunt. Haec ex abundanti exponuntur, quippe 68.0891C| jam opere impleri cernuntur. Post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi martyrii in coelo. Hic jam reserari dicit abdita testimoniorum arcana de Christo Ecclesiaque promissa. Et processerunt septem angeli cum septem plagis de templo. De Ecclesia, contra quam pars adversa indesinentibus rebellavit insidiis, ideo dicit plagas procedere, sive pro defensione sanctorum, in quibus antea Dominus Christus contumelias sustinuit, sicut Paulo dicitur (Act. IX): Saule, Saule, quid me persequeris? sive quia sicut Petrus memorat (I Petr. IV), tempus inchoationis judicii de domo Dei. Gemino siquidem modo homines certum est flagellari, ut aut peccata, sicut in Pharaone (Exod. XIV) Divinitas justa castiget; aut sicut in Job exercitio ampliore virtutis examinet (Job I). 68.0891D| Nec immerito ab eo dictum legimus (Psal. CXVIII): Probavit me Dominus sicut aurum quod transit per ignem; vias ejus custodivi, et a mandatis labiorum ejus non recessi. Angelorum autem numero vel plagarum, universitatem consummationis arbitror praesignari, sicut in Levitico frequenter dicit: Et percutiam vos septem plagis. Vestiti lintea munda et candida. Mortificatio assolet in linteo figurari. Unde si etiam in candore irreprehensibilia Dei judicia cognoscantur, congrue in mundis linteis sensus putatur, ut mortificati hoc candore utantur, cum revelata facie judiciorum Dei gloriam speculantur (II Cor. III). Et cincti circa pectora zonas aureas. In auro sapientiam poni, Scriptura teste, docemur, quae dicit 68.0892A| (Prov. XVI, juxta LXX): Accipite sapientiam sicut aurum. Et bene circa pectora, ubi etiam sacerdotale pectus legaliter saepe jubetur gestare logium, id est rationale, ut sibi mens bene conscia divina non audeat reprehendere, sed laudare judicia et illius auri fulgore alios quoque ad laudandum indubitanter hortetur. Et unum ex quatuor animalibus, dedit septem angelis septem phialas, plenas irae Dei viventis in saecula saeculorum. Superius septem angelos cum totidem phialis memorat, habentes orationes sanctorum; nunc autem plenas irae Dei dicit. Eaedem quippe phialae et suavitates supplicationum, et iram suppliciorum continere dicuntur, cum a sanctis pro regni Dei adventu funduntur, quando judicia Dei non jam occulta sicut abyssus, sed aperta ut phialae, justis 68.0892B| latura salutem, impiis vero praedicuntur (Psal. XXXV) inferre perniciem, sicut Apostolus dicit (II Cor. II): Quia Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam. Si enim de Domino nostro dictum est (Luc. II): Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum, quid mirum si phialae justis suavitatem praebeant, impiis autem plagarum irrogent ultionem, si tamen ipsas, et non alias hic debemus accipere? Et repletum est templum fumo de claritate et virtute Dei. Illud in fumo significari puto, quod non ab omnibus judiciorum Dei arcana penetrari queant, mentesque mortalium inflictarum consideratione plagarum caligent palpitantes: quas nunc statuit enarrare, et usque ad earum phialarum 68.0892C| exitum, fumum in templo asserit perdurare. Merito sequitur, Nec quisquam poterat intrare in templum, id est illud penetrale secretum, donec finirentur septem plagae septem angelorum. Unde et psalmus (LXXII): Hoc laborem, inquit, ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Aliter in fumo assolet significari confessio. Sicut enim fumus praecedit incendium, sic flammam fidei et charitatis praecedit confessio peccatorum. Propterea psalmus tales designans, dicit (Psal. CIII): Qui respicit terram et facit eam tremere, qui tangit montes, et fumigant. Respexit denique Dominus Petrum (Matt. XXVI), et confessionum lacrymis diluit, quod negans pavore contraxit, ut iste sit sensus: Ne quisquam poterat intrare in templum, donec finirentur septem 68.0892D| plagae, id est, nullus adhuc poterat dicere: Deambulabam in innocentia cordis mei in medio domus tuae (Psal. C), et, Introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I), nisi qui omnia praeterita reproborum actuum confessione curaverit delere commissa. Quoniam cogitatio, inquit (Psal. LXXV), hominis confitebitur tibi. Ecce fumus et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi tanquam impetratae justificationis secura laudatio. Itaque donec omnes plagae finiantur, in lamentabili confessione Ecclesia demonstratur, et in illis quos diximus offensae prioris poenas luere fructuosas, et in illis quos meliore constituit cultu probari.

CAP. XVI.

Et audivi vocem magnam de templo, dicentem 68.0893A| septem angelis: Ite et septem phialas (quas accepistis) irae Dei effundite in terram. Inevitabilis hic divinae jussionis exitus revelatur, sed etiam illa potestas quam divinitus accipere Ecclesia specialiter meruit, judicium irrogare damnandis, et absolutionem misericorditer dare conversis. Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum ac pessimum super omnes qui habent inscriptionem nominis bestiae, et qui adorant simulacrum ejus. Mortiferi vulneris qualitas ita sese habet, ut plus praevaleat modicus, quem obtinuerit in corpore, locus ad inferendam mortem, quam residua corporis pars sana vel amplior ad servandam hominis sanitatem. Et licet praedicatio Domini nostri Jesu Christi, sicut credentibus salutis adjutorio, sic damnationis 68.0893B| testimonio cesset incredulis, potest omni corpori perditorum ex hac labe vulnus pessimum irrogatum intelligi, de Christo enim legimus (Luc. II): Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur. Plus tamen gens Judaeorum, ex qua Antichristus traditur nasciturus (Gen. XLIX), hoc uno peccato si quas habere possent legis justitias, perdiderunt, et ipsi irremediabiliter perierunt, eo quod Christum sibi promissum suscipere noluerunt, ex quorum persona a fratre majore dicitur patri (Luc. XV): Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer, etc. Ille enim populus qui Agnum sprevit, tanquam dexteriora contemnens propter agnos ad 68.0893C| dexteram haedum amplexus est (Matth. XXV), ut pote in sinistram damnandus exorbitans, despiciens videlicet Christum, suscipiens Antichristum. Ideo fortasse hic dicit: Factum est vulnus saevum ac pessimum super eos homines, qui habent inscriptionem nominis bestiae, et qui adorant simulacrum ejus, ut hoc uno vulneris reatu confusi, aeterna judicentur poena plectendi. De hoc peccato tanquam de ulcere pessimo Dominus dicit (Joan. XV): Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. Hoc est irremediabile vulnus. Verum quia multos habebunt imitatione pessima sequaces, 68.0893D| ideo in fine dixit, super eos homines qui habent inscriptionem nominis bestiae, ne de sola Hebraeorum hoc putaretur gente dixisse. Nam sicut in bono per imitationem fidei gentes quoque filios Abrahae lex vocitat, non de ejus carne nascendo, sed confitendo Christum de tribu Juda a mortuis resurrexisse victorem: sic in malo Judaeos ex gentibus sectatores credendum est habituros, qui Antichristum, qui de tribu Dan dicitur (Gen. XLIX) nasciturus, suscipiendo atque sequendo, eorum notentur esse complices in nota criminis, quorum participes erunt in poena sempiternae damnationis. Et secundus effudit phialam suam in mare, et factum est sanguis, et omnis anima mortua est in mari. Aqua versa in sanguinem, 68.0894A| facile est animadvertere de spiritualibus rebus sentire carnaliter, quo in illa prima plagarum, quas legimus (Exod. VII) Aegyptiis illatas sine aliqua difficultate cognoscimus figuratum. Sed tunc aquas dulces in sanguinem dicit fuisse conversas, sive flumina Aegypti, sive pluviales, sicut quaedam translationes ostendunt, dicentes: Et pluviales aquas eorum in sanguinem, quod Graeci quoque ebremata posuerunt. Hoc autem nunc in quaestionem venit, quod isto loco in mare, id est in aquas amaras et salsas, secundam phialam dicit effusam. Et factum est, inquit, sanguis, et omnis anima mortua est in mari. Unde illos significari puto, qui in populo Judaeorum non solum spiritualem legem carnaliter sapere studuerunt, unde nec Christum in ea cognoscere potuerunt, Si 68.0894B| enim cognovissent, ait Apostolus (I Cor. II), nunquam Dominum gloriae crucifixissent; sed eo usque etiam sunt pondere meritorum adducti, tanquam secundo vulnere deterioris plagae percussi, ut simulacrum bestiae exoptent, et inscriptionem nominis ejus habentes, Antichristum pro Christo adorandum existiment. Ideo fortasse hic in secunda phiala ponitur, quod in Exodo (Cap. VII) in prima plaga contigisse describitur, ut pote de sterilibus aquis ad feculentiam insuper transierunt sanguinis, per quam omnem dicitur animam in mari, id est, in isto saeculo, fuisse necatam, a toto partem, sicut: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII). Aperta quippe sterilitate notantur, de quibus dicitur: Sustinui ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isa. V). Illi utique super quos sic 68.0894C| infirmata est lingua eorum, ut in sui condemnationem dixissent: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matt. XXVII). Et tertius effudit phialam suam super flumina et fontes aquarum, et facta sunt sanguis. Caeteras concludit gentes generaliter, quae sicut fuerant naturali errore praeventae ac lutulentis desideriis implicatae, adjecerunt de divinis etiam carnaliter sapere, unde in fontibus intelligi possunt doctrinae gentilium. Ideo dicit: Facta sunt sanguis, sicut etiam in Genesi: Non permanebit spiritus meus, inquit (Gen. IX), in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt. In Sapientiae quoque libro ait: Sanguine sordido turbati in redargutione; et quia sapere secundum carnem, ait Apostolus (Rom. VIII), mors est, et sapientia carnis inimica est Deo. Propterea de 68.0894D| hujusmodi hominibus, qui et talibus dicuntur peccatis offendere, et poenalia rursus scelera notantur incurrere: Audivi, inquit, in laudibus Dei (sic) vox personet angelorum. Et audivi, inquit, angelum aquarum dicentem: Justus es, qui es et qui fuisti. Angelus aquarum, nuntius populorum interiore effectu divinis laudibus concrepantium; et qui es pius, quoniam sic judicasti, qui sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, ideoque dedisti eis sanguinem bibere, quoniam digni sunt. Licet corporaliter et Judaei et gentes sanctorum sanguinem fuderunt, quem Dominus memorat exigendum, A sanguine Abel justi, inquit (Matt. XXIII), usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae: potest tamen etiam illius plaga caecitatis intelligi, ut et illi 68.0895A| cognoscantur sanguinem prophetarum fudisse, qui eis abutentes eorum sensus in aliud derivarunt: quomodo si diceret, qui spiritualem legem carnaliter sapuerunt, juste corruptioni carnis et sanguinis addicti traduntur, ubi et peccatum et poena cognoscitur peccatorum. Hinc Apostolus dicit (II Thes. II), eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Et audivi aliam vocem, dicentem: Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et justa sunt judicia tua. Hic etiam aliquid tale, quale in psalmis (XL, LXXI, LXXXVIII, CV) saepe dicitur, Fiat, fiat. Hoc autem imitando debemus dicere, non exponendo sensum apertum 68.0895B| moras innectere. Et quartus angelus effudit phialam suam super solem, et datum est ei aestum et ignem injicere hominibus. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super plagas istas. Non solidatum est, sed ei angelo qui solem perfudit. Non autem hic gehennae putandus est ignis, neque ibi blasphemandi jam locus ulli relinquitur, quando damnatis infructuosae tantum poenitudinis tempus adveniet, ita ut dicturos lex memorat: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis (Sap. V)? Quocirca ignem hic et aestum arbitror debere cognosci, quod diaboli corpus de stabilitate sanctorum irremediabiliter cruciabitur, et ad blasphemandum ipso aestu excitati coguntur. Fortasse enim super sole dicitur, sole videlicet 68.0895C| justitiae, tanquam de sole ablativo casu posuerit; sicut: Evigilabo super verbum meum ut faciam illud (Jerem. I), et Daniel: Quaeramus, inquit (Dan. II), misericordiam a facie Dei omnipotentis super sacramento isto, ut unde electi illuminationis percipiunt firmitatem, inde impii dicantur sumere incendium. Neque egerunt poenitentiam, ut darent ei claritatem. Blasphemantium ipsa mors est, ut non se impietatis, sed Deum malint iniquitatis arguere: nec post plagas poenitentiam agere, sed flagellati contumelias irrogare. Sicut enim vasa aenea incendio grandi subacta, ab intimis exsiliendo scatentia foris ebulliunt, et suae capacitatis metas excedunt, sic et pars bestiae in vasto resistens, cum Christi Ecclesiam infatigabili viderint constantia dimicare, intolerabilis 68.0895D| invidentiae facibus inflammati, conceptum in corde incendium oris impuri exhalant blasphemiis, de hoc igne legimus: Zelus apprehendit populum ineruditum et nunc ignis adversarios consumet. Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiae, et obscuratum est regnum ejus, et comederunt linguas suas prae dolore. Sedes bestiae, vel regnum ejus, tanquam judiciaria potestas dicitur ideo obtenebrari, quia aeternae felicitatis contenebrati laetitia, cum bona praesentia pro summa felicitate possidendo collaudant, et veritatem in iniquitate detinent, linguas suas comedunt. Huic sensui psalmus (CXLIII) concinit, dicens: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, et (Psal. LXXII). Iniquitatem in 68.0896A| excelso locuti sunt. Supercilio enim momentaneae prosperitatis ut fumus elati, unde poenitendo converti debuerunt, contenebrati laetantur. Ducunt enim (ut Job dicit) in bono dies suos, et in puncto ad inferna descendent (Job. XXI). Et sextus angelus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten et siccata est aqua ejus, ut praepararetur via venienti regi ab oriente sole, id est Christo, de quo legimus: Ecce vir, Oriens nomen ejus, cui venturo ad judicandum via praeparatur. Nomine porro fluminis Euphraten, sicuti mare, flumina, fontes aquarum, sol, thronus bestiae, super quae angeli suas phialas effudisse dicuntur, homines immundos designant. Et siccata est aqua ejus, id est nihil in se jam prioris populi habebunt quod non igne congruat judicii propinquantis, 68.0896B| sicut superius maturitate messem dicit aruisse, et vindemiam occurrisse, sic et hic tropice dicit aquam fluminis fuisse siccatam, nihil utique remansisse jam viridium, sed totum divini igne judicii examinandum, quo vel impii consumantur ut fenum, vel sancti approbentur ut aurum. Et vidi de ore draconis et de ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae spiritus tres immundos exeuntes in modum ranarum. Licet pro variis passionibus vexationum vitiorumque cunctorum, diversas qualitates maligni spiritus habere dicantur, nec immerito (in Evangelio quidem alibi [Marc. VI] dixit: Surde et mute spiritus; alibi autem [Ibid.] spiritum immundum; alibi propheta [Ose. IV]: Spiritus fornicationis perdidit eos, non ob aliud, nisi quod ad perpetrandas immunditias flagitiorum praecipitatur) 68.0896C| hic tamen omnes tres propterea immundos posuit, quia unum diaboli corpus solitis compactum differentiis designavit, illam memorans quam majorem obtinet potestatem, draconem inducens diabolum, bestiam Antichristum cum suorum doctoribus dogmatum. Unum ergo spiritum vidit, et pro numero partium unius corporis, tres dicit, ut omnis numerus perditorum, uno maligno spiritu agi proderetur. Fortasse enim idcirco et tam horrendam ranarum foeditatem eorum comparans temeritati, subjunxit: Istis enim pseudoprophetis ranarum more tanquam animantibus coaccusatis nocte damnabiliter erroris latratu convenit perstrepere. Ranae enim et loco et visu molestoque strepitu sic odibiles habentur, sicut diabolus cum suis agnoscitur abominabilis 68.0896D| veritati, meritoque aeterno juste igne damnandi. Licet aperto simili tamen sermone beatus Apostolus loquitur, cum praemitteret, dicens (II Cor. IX): Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim portio justitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Ita et hic, cum de ore illorum immundum spiritum in modum dicit prodire ranarum, ac si diceret: Quid autem coenum compares coelo quod convenit habitationi ranarum tanquam horrendis pseudoprophetae blasphemiis? Tantum distare asserens doctores veritatis, quantum ranas ab hominibus sanctis, ut etiam qui idonei non sunt 68.0897A| ejus fraudes potentia discretionis repellendas agnoscere, ranarum saltem horrore perculsi tales studeant devitare, qui sicut ranae ignaros impediunt, ne quieto devotionis cultu percipiant veritatem. Sunt enim daemoniorum spiritus, inquit, signa facientes. Ipsi enim, sicut etiam magi Pharaonis (Exod. VII), credendi sunt signa facturi. Nec immerito eorum meminit, facta mentione ranarum, nisi ministros Satanae tunc quoque praediceret similia signa facturos, usque ad signum enim ranarum suis magi incantationibus valere permissi sunt. Et exeunt ad reges totius terrae contrahere illos in pugnam: non quod ex toto orbe ad unum locum colligant, sed quod unamquamque gentem in loco habitationis suae suis captam velint superstitionibus militare. In diem illum 68.0897B| magnum omnipotentis Dei. Dies Domini pro locorum diversitate debet intelligi. Aliquando enim pro toto tempore a passione Domini, qui futuri sunt ultimo judicio condemnati, nunc congregari dicuntur, ac si diceret praeparari. Aliquando diem Domini, diem judicii oportet intelligi; aliquando persecutionis tempus: unde manifestum est, per totum tempus vitae praesentis hujusmodi homines congregari. Qui venit subito sicut fur. Hinc Apostolus (I Thes. V), sicut fur in nocte, inquit, ita veniet. Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videat turpitudinem suam. Quicunque, inquit (Galat. III), in Christo baptizati estis, Christum induistis. Haec puto vestimenta immaculata hic commendari servanda, ut nec iterato baptismate rescindantur, nec reproborum 68.0897C| respersa maculis inquinentur. In utroque enim praevaricatorum detegitur turpitudo, quam vigilantius perseverans devitat intentio. Et congregavit illos in locum qui vocatur Hebraice Armageddon. In alia recapitulatione interpretatus est locum, dicens (Inf. XX): Congregavit eos in bellum quorum est numerus sicut arena maris. Et septimus angelus effudit phialam suam in aere, et exivit vox magna de templo a throno, dicens: Factum est: Finitum est. Et facta sunt fulgura et voces, et tonitrua, et terrena, et terraemotus, et signa magna. Recapitulata eadem persecutione, commotionem incomparabilem memorat, in qua miracula et praedicationes quidem dicit inesse; sed utrum a parte bonorum falsitati contradicentium, an a parte malorum illa signa quae memorat, 68.0897D| perseverent ad exercendum bonos et obdurandum malos, an ex utraque parte signa sibi altrinsecus vocant, non hic satis elucet sicut a Moyse et magis factum est Pharaonis (Exod. VII). Si quid tamen horum sit, etiam signa, sicut terraemotum, praenoscendum est, instante dubio, amplius incomparabiliter emicare. Et civitas illa magna in tres partes divisa est. Civitas magna pro multitudine populorum et supercilio factus, quod immodicis ausibus ferebatur, quae fiet in tres partes: unam gentilitatis, alteram in haereticis et in Judaeis, et unam tertiam quae in falsis fratribus reprobatur, qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant cum abominati sint et increduli, et ad omne opus bonum reprobi (Tit. I). Sequitur 68.0898A| namque: Et civitates gentium ceciderunt. Id est omne robur fiduciaque gentilium, et Babylon illa magna recordata sub conspectu Dei venit. Confusam designat omnium multitudinem perditorum. Ut daret, inquit, ei de vino irae suae indignationis. Debitae ultionis retributio malis reddi praescribitur. Et omnes insulae fugerunt et omnes montes non sunt inventi. Nomine insularum simul ac montium, Ecclesiae figuratur cognitio propter stabilitatis eminentiam, quibus per Isaiam dicitur (Cap. XXIV): In doctrinis glorificate Dominum, in insulis maris nomen Domini Dei Israel. Itemque (Isai. II): Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini super cacumina montium. Fuga haec quando malorum societas sic postremo fugietur, ut illa deinceps Ecclesiae cum malis 68.0898B| non inveniatur confusa permixtio. Hinc Propheta (Jerem. LI): Fugite, inquit, de medio Babylonis, et salvate unusquisque animas vestras. Tunc autem Babylonia cadit, quando novissime potestatem persequendi sanctos acceperit. Propterea ante ruinam exaltabitur (inquit) cor, et ante gloriam humiliabitur spiritus. Et grando ingens talenti ponderis de coelo super homines ruit, et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna plaga a grandine facta est. Iram ultionis in grandine ponit, de qua alibi legimus: Ira Domini sicut grando descendens. Ab hac se suos munire Dominus pollicetur, dicens per Apostolum (I Thes. I): Qui eripuit nos ab ira ventura. Nec immerito talenti ponderis memorat, nisi quod divini aequitate judicii pro diversitatibus 68.0898C| culparum singulis infligatur. Talentum enim alterius apud Graecos, alterius apud Romanos quantitatis aestimatione pensatur. Verum quia alia sunt peccata, alia flagella, alia utrumque, unde nunc disputare perlongum est, hic blasphemare Dominum propter grandinem, et peccatum cognoscitur et plaga peccati, qua sic impii secantur, ut nec correcti resipiscant, et ipsis plus deteriorati flagellis insaniant. Isaias denique dicit: Domine, tu iratus es, et ecce peccavimus (Isa. XLVI).

CAP XVII.

Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum, dicens. Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, sedentis super aquas multas. Simile quiddam de diabolo Isaias quoque ponit quem sub figurata persona principis 68.0898D| Babylonicae praedicit ruiturum (Isa. XIV): Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? etc. Considerans Spiritus sanctus corpus omnium perditorum, quod diversis quidem, sed congruis nominibus vocitat, variis jam diu superbientem excessibus progredi, corrumpi flagitiis, erroribusque raptari, tantaque impietate saevire, ut mitibus etiam adversetur, congrua petiturum circumscriptione depingit, meretricem vocans, quia relicto Creatore, daemonibus se prostituit constuprandam. Magnam, propter immanitatem praevaricationis, per quam sanctis diutius insultabat. Super aquas multas, populos scilicet multos, cum qua fornicati sunt, inquit, reges terrae, id est regna terrena superbe petentes. 68.0899A| Sic autem eam in reges et terrigenas dividit, ut ex eis eam existere noverimus. De vino fornicationis ejus. Praemissa vitiorum insinuant corruptelam, sicut enim vinum mentem extollit, sic libido vitiorum excaecat nutabundos. Et duxit me, inquit, in desertum in spiritu. Desertum ponit Divinitatis absentiam, cujus praesentia paradisus est. In spiritu, quia spiritu possunt ista discerni. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam. In cujus eam potissimum sermo divinus specie subornaret, nisi mulieris, a qua initium peccati, et propter quam, ut scriptum est (Eccli. XXV), morimur omnes? Super bestiam sedere dicitur, ut pote de qua fastu praesumptionis extollitur. Coccineam, cruentam bestiam, ut dictum est, corpus agno contrarium, in quo nunc diabolus, nunc 68.0899B| caput velut occisum, nunc ejus accipiendus est populus, quod totum Babylon est, id est confusio. Coccineam itaque impietate cruentam, et corruptionibus tanquam sanguinibus debriatam, plenam nominibus blasphemiae, cum plus sit opere perficere blasphemiam quam vocari blasphemus, hic tamen etiam eam in pleno dicit abundare nominibus, ut nequaquam ejus putetur deesse excessibus. Et quia aliud est peccare Deo, aliud est peccare in Deum, qui blasphemat, ampliore in Deum reatu delinquit. Habentem capita septem et cornua decem. Persecutione novissima properante, decem reges futuros sancti quoque Danielis prophetia testatur (Dan. VII). Hos nunc in septem capitibus et decem cornibus bestiae hic liber saepe designat, super quos ideo superius etiam diademata 68.0899C| esse dicit, quod regnis omnibus interemptis, soli poterunt in toto orbe regnare. Devictorum quippe signa regnorum diademata, ut tropaea superbis dicit praeferri capitibus. Propterea autem septem capita septem montes, per sapientiae sensum monet consequenter intelligi, ut Romam quae super septem montes praesidet significans, omni quod orbe monarchiae praefuit dominatu, ad istorum regnum similitudinem adduxisset, et in Romae nomine totius regni potentiam figuraret. Septenario enim numero universitatem voluit ipsius dominationis ostendere, eo quod ex ternario et quaternario, id est ex impari et pari tanquam ex diverso confectus, universitatem insinuet, sicut satis superque jam dictum est, quod de septem Ecclesiis in bono praemisimus figuram, cum una 68.0899D| Christi Ecclesia praenuntiatur orbem possessura terrarum, cum nunc idem numerus ex adverso in istis quos memorat septem capitibus videtur apponi, in quibus significata universitate potentiae fore dicitur principari, et in bono enim, et in malo septenarium numerum frequenter poni sancta Scriptura testatur. Nam cum Spiritus sanctus pro septenaria operatione. Isaia propheta testante (Isa. XI), septiformis esse credatur in bono, spiritus etiam nequam septiformis saepius designatur. Et quoniam horum monarchia regnumque Christi Ecclesia contraria frequenter opponitur, non solum aperta oppressione potentiae fideles impugnat, sed etiam sub mentita specie veritatis illaqueare desiderat, manifestam ejus potentiam 68.0900A| in decem cornibus, verisimilem fraudem in septem capitibus designavit. Propterea et vehemens eadem persecutio futura praedicitur, in qua et ars fallendi potentiae suffragatur; et quod simulationi deerit potestate suppletur. Hujus praestigia fraudis superius memorat, dicens: Et unum caput ex capitibus septem quasi occisum fuerit ad mortem, et plaga mortis ejus curata est, id est, ex universo potentatu saecularis regni Ecclesiae contrarium est unum caput, id est Antichristus, qui se pro Christo vult suscipi, asserens se quasi mortuum revixisse, cum incautos quae rit a Christo, qui vere mortuus est et resurrexit, impie separare. De hoc etiam praemiserat quod ei draco, id est diabolus, virtutem suam et dederit et thronum et potestatem magnam: idcirco et plenam 68.0900B| dicit nominibus blasphemiae. Deterior autem inveniri non potest blasphemia, quam ut contrarius Christo, quod et nomen ejus Antichristus indicat, se velit haberi pro Christo, ut quos non potest violenter terroribus frangere, adumbrata studeat veritate seducere; et apertum declinantes errorem, verisimilem incurrere addicat falsitatem. Hanc Dominus pestem in Evangelio docuit praecavendam, haec dicens (Matth. XII; Luc. XI): Cum immundus Spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non invenit, et dicit: Vadam ad domum meam unde exivi; et tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Nonne de uno spiritu immundo superius 68.0900C| loquebatur? Cur alios septem nequiores se dixit, nisi quia septiformis immundus spiritus agnoscitur, ut etiam latentibus malis nequior septempliciter inveniatur? Et ut quod dicimus plenius lucescat, intentum decet esse lectorem. Spiritus bonus, spiritus sapientiae, cui contrario malus opponitur spiritus insipientiae; alter pejor, simulatio sapientiae. Spiritus bonus, spiritus intellectus, malus autem spiritus stultitiae; alter pejor, simulatio disciplinae. Spiritus bonus, spiritus consilii, malus autem spiritus imprudentiae; alter pejor, simulatio prudentiae. Spiritus bonus, spiritus fortitudinis, cui opponitur malus apertae ignaviae spiritus; alter pejor, infirmitas fallens obumbratione virtutis. Spiritus bonus, spiritus scientiae, cui contrario malus spiritus ignorantiae, 68.0900D| nequior autem usurpatio scientiae. Spiritus bonus, spiritus pietatis, malus vero spiritus impietatis; alter pejor, falsae pietatis obtentus. Spiritus bonus, spiritus timoris Dei, cui contrarius est spiritus temeritatis; alter pejor, dolus fictae religionis. Idcirco ad ostendendam simulationem partis adversae, hic paulo latius voluit demorari, ut haec expositio ad multorum nobis locorum proficiat intellectum. Hanc omnifariam persecutionem in potentatu vel fraudulentia futuram Apostolus quoque denuntiat dicens (II Thess. II): Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum, cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis 68.0901A| mendacibus, et in omni seductione iniquitatis, in his qui pereunt, virtute potentiam, seduction hypocrisin mendacii significat. Circumdata purpura et coccino. In purpura succus simulati regiminis, in cocco cruentus impietatis habitus demonstratur, et curata auro et lapide pretioso et margaritis, id est omnibus illecebris simulatae veritatis, quam in illis spiritibus nequam satis ante expressimus. Quid sit denique intra hanc pulchritudinem exponit, dicens: Et habebat poculum aureum in manu sua plenum abominationum et immunditiae fornicationis totius terrae. Aurum ergo hypocrisis, quia, sicut Dominus dicit: Foris quidem parent hominibus quasi justi, intus autem pleni sunt omni immunditia. Et in fronte ejus nomen scriptum sacramenti: Babylon mater fornicationum 68.0901B| et exsecrationum totius terrae. Ne superstitio erroris palam falleret veritatis incautos, ex titulo frontis sciat esse sollicitos. Et vidi mulierem illam ebriam factam de sanguine sanctorum, et de sanguine testium Jesu Christi. Competenter eam largitas divini sermonis intus insanientem ostendit. Et miratus sum cum vidissem eam miraculo magno. Et dixit mihi angelus: Propter quid admiratus es? Ego tibi ostendam sacramentum hujus mulieris, et bestiae quae portat eam, quae habet capita septem et cornua decem: Bestia quam vidisti, fuit, et non est, sed ascensura est ex abysso, et in perditionem vadit. A mundi exordio duarum civitatum exortus ac series hactenus currere sacris litteris edocetur, quarum est una Dei, altera diaboli: quae hic bestia designatur: tanquam totum 68.0901C| corpus omnino malorum. Et ideo dicit, fuit, et non est; quia decedentium et succedentium sibi generationum ordine supplendum exstruitur. Idcirco sequitur: Et ascensura est de abysso, et in interitum vadit. Divino enim judicio, occulto quidem, sed justo peragitur. Hinc psalmus (XXXV): Judicia tua abyssus multa. Sive quod de cordibus proditura sit impiorum. Unde psalmus (XLI): Abyssus abyssum invocat. Et admirabuntur omnes inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni qui occisus est, ab origine mundi, videntes bestiam quae erat et non est, et ventura est. Eosdem ipsos ponit ex quorum membris damnandum corpus exstruitur, sed si nomina faciunt ambiguitatem. Idem namque in epistola sua cum singulari numero diceret, Sicut audistis 68.0901D| quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi sunt. Et post paululum, Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Ideo non sunt in libro vitae eorum nomina scripta, ipsi ergo quos finis mundi invenerit viventes, suae damnationis experientes interitum, sera cogitationum mirantur non ipsum Christum fuisse quem putabant, obumbrata bestiae seductione decepti: sed Christum nostrum, quem judicem profecto sentient justissime condemnati. Sequitur: A constitutione mundi. Sicut novit Dominus qui sunt ejus, quibus etiam se dicturum promisit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi 68.0902A| (Matth. XXV); ita et qui non sunt ejus, non habet scriptos in libro vitae a constitutione mundi, incognitos et a longe praescitos aeterni ignis est supplicio damnaturus, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Excelsus enim Dominus et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Ps. CXXXVII): Inde dicit (Matth. VII): Et non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis. Videntes bestiam quae erat et non est. Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Illa septem capita, septem montes sunt super quos mulier sedet, et reges septem sunt. Aliter frequenter diximus in unaquaque specie genus ostendi. Nam quod est omnis bestia, hoc septem capita. Denique capita et septem montes esse dicit, et septem reges, id est universam malorum partem quae in praepositis tanquam in regibus 68.0902B| constat et subditis. Qui ideo vocabulis variis nuncupatur, propter diversitatem actionum, quae vi premit et fraude decipit, quando lubricis mentibus serpit rerum sensibilium oblectationibus interceptis: sicut scriptum legimus (Jerem. IX): Intravit mors per fenestras vestras, quod proprie ad quinque partitum sensum arbitror redigendum, visum, auditum, gustum, odoratum et tactum, unde Dominus illi Samaritanae mulieri dicit (Joan. IV): Quisque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir. Quod ibi viros, hoc hic reges intelligas, quorum tanquam regimine humanae vitae primordia regi atque administrari cognoscimus, quae nobiscum bestiae videntur habere communia. Ad quod ibi sequitur: et nunc quem habes, non est tuus vir, non legitimo 68.0902C| eam uti viro designans, id est errore, hoc hic positum jam dixit: Quinque ceciderunt, unus autem superest. Quod autem dicit, alius autem nondum venit, residuam ejusdem mali corporis partem decidenti successuram generationi, eodem maligno spiritu designat similiter possidendam, quem septiformem constare praemisimus. Quinque autem quos cecidisse, et unus quem superesse dicit, et alius quem venturum esse nuntiat, septem faciunt, et cum venerit, inquit, oportet illum brevi tempore manere. Et bestia quae fuit et non est, et ipsa octavo loco est, cum sit ex septem, et in perditionem ibi. Hunc quem octavum dicit, ne alterius generis existimares, subjecit: Ex septem est, et in perditionem ibit, ut et ejusdem generis maligni eum ostenderet, et septenarium numerum 68.0902D| excedendo illos nequiores in hypocrisin designaret. Sicut enim praefato Domini testimonio de uno spiritu immundo loquens septem memorans, repente subjecit, dicens (Luc. XI): Assumit secum septem alios spiritus nequiores se: sic nunc a septem inchoans, alios septem in uno ejusdem generis, id est octavo voluit designare. Propterea dicit: Ex septem est, et in perditionem ibit, et [ut] eadem poena unius generis meritum perduceret, nec immerito dicit ex septem est, quem octavum quoque numero ponit, et subjecit, et in interitum vadit. Futuro judicio omnem malorum dicit finiri nequitiam. Et dicit qualiter: Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, hi regnum nondum acceperunt. Ipsum saeculi regnum omne designat, quod sicut paulo ante, 68.0903A| in regibus subjectisque describit, sed potestatem regni una hora accipiunt cum bestia. Horam hic pro tempore accipi, exemplo docetur et sensu, a passione scilicet Domini ex quo apostolica voce clamatur: Novissima hora est. Quandiu ergo, quod futurum est, consumentur, dicit eos regnum necdum accepisse; quia licet nunc quoque plurimis dominetur, acrior tamen erit gloriationis ejus insana potentia, cum etiam signis deceperit plurimos. Hi omnes unam sententiam habebunt et vim et potestatem suam bestiae tradent. Quod superius ait cum bestia, hoc nunc apertius, potestatem suam bestiae tradent, illi scilicet capiti, quod quasi occisum simulate revixit, pari consensu omnem suae intentionis deferent cultum et exhibent famulatum. Hi adversus Agnum pugnabunt, 68.0903B| et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum. Cum partis adversae describeret potestatem, aptius hic Agni victoriam praedicavit, quem in suis triumphare designans, adjecit: Et qui cum eo erant electi et fideles et vocati. Bene praemisit electi, propter quod Dominus dicit (Matth. XX): Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Et dixit mihi: Aquas quas vidisti super quas sedet meretrix illa, populi et turbae iniquorum et linguae sunt. Aquis populos saepius figurari, hic facile perdocetur, decem vero cornua quae vidisti et bestiam, odio insectabunt meretricem, et desertam et nudam facient illam. Quomodo si diceret, corruptiones carnalium desideriorum quas nunc velut ipsam diligunt, eis in odium vertuntur, cum circa finem se inevitabili judicio 68.0903C| damnandos agnoverint, manifestamque Agni victoriam viderint, bestiam proinde in partes dividi: quod gemino modo intelligi potest, sive quia sicut legimus (Prov. XIII): Inter superbos semper jurgia sunt; sive quia omnis qui diligit iniquitatem, odit animam suam 68.0904A| (Psal. X). Qui enim sibi nequam, cui bonus erit (Eccl. XIV)? et carnes ejus devorabunt, et ipsam igne cremabunt. Quomodo si ex persona Ecclesiae angelus diceret, illi nocentes qui in me insurgunt ut edant carnes meas (Psal. XXVI), suas manducabunt, et igne cremabunt postea quam eorum excessibus Deus ad iracundiam provocatus, desolaverit mundum, ut ipsis proprie blasphemiis hanc vastitatem angelus successerit, ipsos dicit facere quod in ipsis jure contigerit. Deus enim in cordibus eorum injecit, ut perficiant quod illi placitum est, et esse illos in consensu et metu, et tradere bestiam regnum donec consummentur verba Dei. Quod Apostolus dicit (Rom. I), tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt, hoc etiam nunc dicitur: Dominus enim 68.0904B| in cordibus eorum injecit ut faciant quod illi placitum est. Placet enim Deo justitia, per quam novimus impiis irrogare vindictam, et ut qui regnum suum bestiae dederint, poenas cum ea justas exsolvant donec sermones Dei consummentur, qui videlicet in judicio misericordiaque consistunt, universae enim viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV). Et mulier quam vidisti, civitas magna est, quae habet regnum super reges terrarum. Illa ipsa est quam corruptionibus carnis et sanguinis debitam, mundanaque regni praemisit floruisse potentia. Quae cum ex ipsis regibus constet, super eos ipsam dicit regnare, more suo unam dividens, eam demque per partes, tanquam a genere ad speciem, in muliere, in civitate, in regibus, super hanc verba Domini complebuntur, 68.0904C| cum et misericorditer redemerit suos, et juste damnaverit contumaces. Ubi autem consummationis mentio, ibi eadem hujus libri fiat opportuna conclusio.

LIBER QUINTUS. CAP. XVIII. 68.0903C|

Et post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam, et terra illuminata est a claritate ejus. Destructione mundanae sapientiae, quam Jericho quoque destructa significat. Sed de terreni ruina regni dicturus, magnam dicit 68.0903D| hunc habere angelum potestatem, ut puto contra fortem venisse insinuans fortiorem, et ad bellandum venire similem: obumbransque sapientiae mundanae vestigium, veram nunc sapientiae lucem venisse testatur, quae sapientibus mundi terrenisque regibus suae virtutis in robore fidentibus, se et virtute et scientia monstraret invictam. Et terra illuminata est, inquit, a claritate ejus. Et exclamavit voce magna, et forti, dicens: Cecidit Babylon illa magna, et facta est habitatio et refugium daemoniorum, et omnis spiritus immundi, et omnis bestiae immundae, et omnis avis immundae et odibilis. Adventum Domini nostri Jesu Christi, quem magni consilii angelum in Isaia legimus (Isa. IX), significari puto. Qui in primo adventu, dicens (Matth. III): Agite poenitentiam, appropinquabit 68.0904C| enim regnum coelorum, ipsius saecularis potentiae molimina destruebat. Illuminata est autem terra a claritate ejus, quia ipse est lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Quod autem sequitur, potest permovere 68.0904D| legentem, dicit enim: Et facta est habitatio et refugium daemoniorum, etc. Si enim cecidit, quomodo daemonibus et spiritibus immundis ac volucribus inhabitatio et refugium dicitur exstitisse? nisi quia multa transgressionum immanitate cadendo dignam se daemonum habitationi praebuerit, in parte utique sui salubri conversatione destructa: et quae in hujus saeculi mare contra fidem Christi validis persecutionum fluctibus insurgebat, terminis nunc arctioribus gemit frenata, et in modum utris fremit inclusa. Hinc in psalmo canimus (Psal. XXXII): Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. Nam quae dudum a Christianis timebatur, ipsa nunc metuit Christianos, cum eorum privilegio religiosorum quoque lata principum decreta 68.0905A| militare conspiciunt. Residua tamen pars ejus facta est habitatio et refugium daemoniorum, quo circumquaque et in melius aedificanda destruitur, et in superbis dejecta confringitur, jureque destructa ruisse narratur. Nam et per volucres spirituales nequitias significari, ille quoque libri Geneseos locus affirmat, ubi inter divisiones carnium irruentes aves Abraham dicitur abegisse (Gen. XV). Quia de vino irae fornicationis ejus liberunt omnes gentes, et reges terrae cum ea fornicati sunt, et mercatores terrae de potestate deliciarum ejus locupletati sunt. Tria hic vitiorum nominat genera, totidemque praevaricationum personas inducit: avaritiam, quae juxta Apostolum idolorum servitus dicitur (Ephes. V); lasciviam, in nomine fornicationis (Col. III): et in deliciis 68.0905B| gastrimargiam, quam Dominus cavendam praemonens, dicit (Luc. XXI): Non graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Et reges terrae, inquit, cum ea fornicati sunt. Avaritia enim in eo quod dicit, mercatores locupletati sunt, licet quidam hic divitias peccatis non facultatibus ( Sic ) existimare maluerint, gentes permixtam vulgi ignobilis multitudinem designavit, reges vero, qui inter eos temporaliter videntur excellere, mercatores, qui terrenis lucris inhiantes, pro abundantia temporali suas infelici mercatu animas commutant, contraria doctis Domini peragentes, qui dicit (Matth. XVI): Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et audivi aliam vocem de coelo dicentem. Vocis coelestis auditus ille est, quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii 68.0905C| sui (Rom. VIII); et, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II); et his similia. Sequitur denique: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum. Hucusque ad primum mihi pertinere videtur adventum, quando usque ad finem saeculi sic permixtos sibi boni tolerant malos, ut pro eis nec bonos existiment deserendos, nec ipsos noxia imitatione sectandos. Sic enim et illud propheticum adimpletur (Isa. LII): Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis, cum non utique discessu corporis, sed discessu nequissimae voluntatis rectus non commisceatur pravis. Sequitur: Et ne perstringaris plagis ejus, quoniam delicta ejus usque ad coelum pervenerunt, et meminit Dominus Deus iniquitatum ejus, et ideo reddit ei duplicia, et in quo populo miscuit, duplum remixtum 68.0905D| est ei: et inquantum se clarificavit, et deliciarum habuit, intantum datur ei cruciatus et luctus, quoniam dicit in corde suo, quia regina sum, et vidua non possum esse, nec luctum visura sum. Propterea una hora venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames, et igne cremabitur, quia fortis est Dominus qui eam judicabit. Haec omnia secundo quidem adventui futura creduntur convenire, quando examine supremi judicii societas impiorum exclusa, retributione justa plectetur, ut qui temporaliter peccaverunt, in perpetuum puniantur. Hoc est enim quod ait: Reddite ei duplicia, et duplum remixtum est, ut qui transitoriis deliciis fruebatur, aeternis crucietur tormentis. Et nis usuris liberare suos Christus psalmo praecinitur 68.0906A| (Psal. LXXI): Ex usuris et iniquitatibus, inquit, redimet animas eorum. Illi vero igne insuper perpetuo comburi dicuntur, fame affligi: tunc utique quando illi qui nunc esuriunt sitiuntque justitiam (Matth. V), saturitatem percipient incorruptam. Mori vero, eo quod eos deserat Deus. Sicut enim anima discedente moritur corpus, sic anima, Deo deserente, mori credenda est. Luctus porro illis est, quem Christus in Evangelio dicit (Luc. VI): Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam lugebitis et flebitis; ab his plagis suos volens Deus indemnes ostendere, dicit: Et ne perstringaris plagis ejus, ac si diceret: Quorum voluntatem conversi habere noluistis in peccatis similem, parem non recipietis ultionem. Neque enim viribus nostris easdem possumus plagas evadere, cum nobis 68.0906B| hoc solo Dei beneficio concedatur. Sed rectum ordinem tenens Spiritus sanctus, voluit declarare illos, qui in pietate in corde ( Sic ) non captivantur, assensu nullatenus impiorum perstringi tormentis. Justorum enim animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum malitiae (Sap. III). Sic autem haec quae tunc futura sunt circumscribit, ut opera expresserit inferenda, quae supplicia non tamen saeculi hujus putanda sunt, finalia mox finitura curricula, sicut ex subsequentibus approbatur. Nam et Dominus contritionem mundi praedicens, subjecit (Luc. XXI): Sed non statim finis. Et flebunt et plangent se reges terrae qui cum ea fornicati sunt, et in deliciis conversati, cum viderint fumum incendii ejus, et de longinquo stantes propter metum poenae ejus, dicentes: Vae vae, civitas illa Babylon, civitas 68.0906C| illa fortis, quia una hora advenit judicium tuum. Et mercatores terrarum flebunt, plangentes eam, quoniam merces eorum nullus mercabitur. Quomodo sit certum, eamdem Babyloniam diversis significari vocabulis, et sive ex regibus terrae, sive ex gentibus, sive ex mercatoribus existere, si ipsa succensa illi dicuntur a longe consequenter stare, eamque non communem dolendo cruciatum, sed libera consideratione miserabiliter deplorare, nisi quia, ut praemisi, aut non hic omnimodum jam finem mundi debemus accipere, sed diminutionem rerum humanarum et contritionem gentium diversarum? Saecularium quippe divitiarum pompam dicit auferri, per quam pravis voluntatibus adimplendis circumfluens carnalium deliciarum opportuna, quodammodo importunitatem suffragabatur 68.0906D| occasio. Qua sublata per defectum et desolationem divinis modo judiciis irrogata, certi superstites aliorum perhibentur interitum plangere. Ideo dicuntur a longe stare et metu poenae similis formidare. Fortassis enim ad hoc pertinet, quod fumum incendii videre dicuntur tanquam specimen ignis aeterni. Fumus enim futuris dat flammis indicium. Enarrat proinde si qua humanis usibus necessaria, si qua saecularibus novit utilitatibus a cupidis atque carnalibus magnopere concupisci, sed et illa quae notissimis quinque sensibus carnis delectabiliter novit hauriri, eaque pronuntiat defutura, hoc modo: Merces auri et argenti et lapidum pretiosorum et margaritarum et serici. Hucusque utilitate locorum ( Sic), et purpura 68.0907A| coccineae, et vestis et omnis ligni cedrini et omne vas eburneum de pretioso ligno, et aere, et ferro, et marmore. Hucusque etiam ad sensum pertinentia memorat oculorum. Idem quod ad olfactum pertineat, sequitur: Et cinnamomi, et incensum, et unguentum. De unguento etiam tactum interserit: et thus, inquit. Proinde quae ad gustum rediguntur et usum adjecit, dicens: et vinum, et oleum, et triticum. Jumenta porro et pecora, et equorum, et rhedarum vehicula atque mancipia, et diversi generis animalia utilitatis causa ponit. Pomorum quoque tuorum, inquit, concupiscentia animae abiit abs te. Hoc quoque ad aspectum redegit et gustum. Et omnia illa pinguia et clara perierunt abs te, nec jam ea ultra invenies, mercatores tui quoque, qui divites facti sunt 68.0907B| ab ea longe stabunt propter timorem poenae ejus, flentes et plangentes, et dicentes, Vae, vae illa civitas magna, velata purpura et byssino et coccino, et culta auro et lapide pretioso et margarita, et una hora exterminatae sunt tantae divitiae. Horam hic pro tempore poni, multorum testimoniorum probatur judiciis, et omnis gubernator, et omnis per mare navigans, et nautae et qui morantur in mari, longe stabunt: videntes fumum incendii ejus, dicentes: Quae similis civitati huic magnae? Et super capita sua mittentes pulverem, id est, principum suorum faciem exprobrantes, a quibus seducti periebant, clamabunt flentes, et lugentes, et dicentes voce magna: Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari de claritate ejus, quia una hora exterminata 68.0907C| est. Verum quia multos ex hac contritione novimus saepe compungi, si ad eorum personam ea loca quibus permonemur, redigi debent, non inconvenienter accipitur, id est, longe stabunt et clamabunt, videntes fumum incendii ejus, ut longe sit non cum perditis cadere, sed subita potius conversione stabilitatem accidere, propterea suo Domino stat aut cadit, quod non corporaliter stare, sed animi debet intelligi stabili in fide conversio; ut et quod se plangere dicuntur aliis pereuntibus, ipsi intelligantur poenitentiam gerere fructuosam. Hinc enim Apostolus dicit (Ephes. II): Cum mortui essetis delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui 68.0907D| nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis, facientes voluntates carnis nostrae et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri, vel his similia. Secundum haec, inquam, Apostoli dicta, potest hic locus conversorum personis aptari. Non enim quis inveniri potest bonus, qui non prius fuerit malus. Hinc psalmus (CXVIII): Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae; fortasse enim inde hic sequitur: Exsultate super eam, coeli et sancti, et apostoli et prophetae. Tanquam isti conversi super judicio Dei delectati gaudeant, quoniam judicavit Deus, inquit, de ea judicium vestrum. Et sustulit angelus fortis lapidem ad magnitudinem molae magnae, et misit in mare, 68.0908A| dicens: Hoc impetu demolietur Babylon illa magna, et amplius non invenietur. Novimus Dominum in Evangelio dixisse (Matth. XVIII): Vae mundo ab scandalis, et subjecisse: Vae homini per quem scandalum venit; utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis, significans auctores scandali tali poena plectendos. Ubi non de solo scandalo litis puto accipiendum, sed de omni specie peccatoris frequentat, secundum illam regulam quam sancta Scriptura, sive Domino dicente (Matth. I): Si scandalizaverit te oculus, pes, manus, sive Paulo apostolo (I Cor. XI): Quis scandalizatur, et ego non uror? Cui sensui psalmus (CII) concinit, dicens: Per diem sol non uret te, neque luna per 68.0908B| noctem, ubi cum etiam malae credulitatis de Christo et Ecclesia, id est de sole et luna intellectus admittitur, vel de peccatis adversitatis et prosperitatis, quod ad lunam referendum est, vel ad solem, omnes tanquam in genere transgressionum species nomine scandali videntur includi. Quod hic quoque auctoris scandali, id est totius peccati ad modum molae mergendus insinuat. Lapis vero molaris hic pro peccatorum pondere, quae ex rebus temporalibus contrahuntur poni mihi videtur. Molam enim in saecularium rerum circuitu poni Dominus docet, cum dicit: Duae molentes in mola. Et vox citharaedorum, et musicorum, et symphoniacorum, et tubicinum, jam non audietur in te. De illis quinque sensibus sonum distulerat, quem nunc satianter expressit, quem etiam 68.0908C| inter alia de modo auferri praedixit, ac si diceret: Quidquid visu pulchrum, auditu canorum, tactu blandum, odoratu suave, gustu delectabile, de saeculo transiturum est. Et ne his contentos esse sivisset, adjecit etiam de his quae ad usum humanae vitae pertinent, dicens: Neque ullus artifex ullius artis invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te, jam neque lumen lucernae lucebit tibi, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius. Et dicit quo merito: quia negotiantes tui fuerunt magistratus terrae, quia maleficiis in tuis exerraverunt omnes gentes. Ac si diceret: Quia in vita tua male usa es temporalibus bonis, et ipsis juste ultra fraudaberis, et poenis aeternis damnanda restringeris. Et in te sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium occisorum 68.0908D| super terram. Hic apertius declaratur, totum in una civitate Babyloniae corpus diaboli de suis excessibus increpari. Neque enim in qua civitate prophetas, in eadem novimus occisos martyres, quantum attinet ad loci significationem, cum tamen una sit civitas impiorum societate. Sequitur.

CAP. XIX.

Post haec audivi vocem turbarum ingentium clamantium voce magna in coelo, dicentium: Alleluia. Salus et claritas Deo nostro, quoniam vera et justa sunt judicia ejus, quia sic judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram per fornicationem suam, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. Et iterum dixerunt: Alleluia. Simile quiddam in Evangelio Dominus testabatur, dicens de 68.0909A| hujus corporis persona justorum generaliter sanguinem exigendum: A sanguine, inquit (Matth. XIII) Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, populorum scilicet et sacerdotum insinuatam complectens breviter summam. Ideo et ibi et locum memorat, quem occidistis, inquiens, inter templum et altare, templum ad populum, altare ad sacerdotes redigens. Quod autem iterum dixerunt, Alleluia, Ecclesia Deum super judiciis ejus indesinenti affectu collaudat. Alleluia enim dicitur, laudate Dominum. Sequitur de illa meretrice: Et fumus de illa ascendit in saecula saeculorum. Ecclesia scilicet perseverante in illius laude laetitiae, perditionis fumus permanet impiorum. Sicut enim fumus ignis initia, sic igne perseverante fumum dicit inesse. Horum specimen bonorum atque malorum, 68.0909B| in paupere et divite Dominum arbitror figurasse (Luc. XVI). Et prostraverunt se viginti quatuor seniores et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem in throno. Ecclesiam memorat. Sequitur, dicentes: Amen: id est, verum, fideliter. Et vox exivit de coelo, dicens: Laudate Deum vestrum, omnes servi ejus, et qui timetis Deum, pusilli et magni. Cum hoc imperat faciendum et memorat factum, illius rei dedit indicium, quod suorum laudem placitam susceperit electorum, approbans scilicet praemissam, indicensque perpetuam. Magni autem sunt in Ecclesia, de quibus Apostolus: Sapientiam, inquit (I Cor. II), loquimur inter perfectos. Et Dominus (Matth. V): Qui docuerit, inquit, sic homines, magnus vocabitur in regno coelorum. Pusilli, de quibus dicit (I Cor. III): 68.0909C| Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Et audivi vocem tubarum magnarum et quasi vocem tonitruum fortium, et quasi sonum aquarum multarum dicentium: Alleluia. In tubis illa praedicatio designatur, quam Isaias dicit (Isai. XVIII): Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, in qua praedicatione insinuatur etiam divini formido judicii; hanc puto nomine significari tonitrui, quoniam hominibus congruunt. Idcirco aquis multis populos certum est solite figurare, qui Deum laudant, dicentes: Alleluia; Ecclesia itaque cum et praedicat et metuit et laudat, cum tremore, sicut legitur, exsultat: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Quoniam regnavit Dominus omnipotens. Recte hic omnipotentiam ejus meminit. Fecit enim ex 68.0909D| nihilo quae non erant, quaesivit qui peccato perierant, invenit puniendos: et ex eis quos voluit, fecit misericorditer justos; ex his denique tanquam ex membris sibi Ecclesiam construens, tali redemptam munere [dignitate] donavit, ut eam sibi sponsam faceret, cum nec serva esse meruerat. Sequitur denique: Gaudeamus et exsultemus, et demus ei claritatem, quoniam venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Et datum est ei ut vestiretur byssinum candidum mundum. Byssinum enim mundum, justitiae sanctorum sunt. Haec omnia electorum Ecclesiae convenire nullus ambigit spiritalis. Illi sane ejus se dicuntur spiritali conjugio praeparare, qui operibus justitiae maluerint semper insistere. Et ait mihi: 68.0910A| Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. De hac Dominus dicit (Matth. VIII): Et recumbent cum Abraham et Jacob in regno coelorum; itemque: Transiens ministrabit illis, illos videlicet significans, qui secundum propositum vocati sunt sancti, et in plenitudinem transeunt electorum. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Et iterum dixit mihi: Haec verba vera et justa Dei sunt. Tunc Ecclesiae divinitus dicitur, quando Verbum Dei eademque veritas revelatur. Et prostravi me ad pedes ejus ut adorarem eum. Et ait mihi: Vide ne feceris, quoniam conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu Christi. Deum adora. Licet in principio hujus libri dixerim per assumptam angeli creaturam Dominum Christum Joanni omnia revelasse, 68.0910B| quod etiam hic maxime claret intellectui, cum se non sinit adorari ut Deum, sed potius monet reputari conservum, unumque Deum perdocet adorandum, potest tamen permovere legentem, quod etiam ille dicit: Ego sum primus et novissimus (Sup. I): Sed hoc ex persona Christi angelum dixisse noverimus. In fine denique dicit: (Inf. XXII): Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in Ecclesiis. Sequitur: Sanctificatio enim testificationis est spiritus prophetarum. Omnis quippe summa prophetiae et sanctificatio spiritus in testimonio Jesu Christi consistit, cui omnis lex et prophetia deservit. Propter quod et in monte se manifestans (Matth. XVII; Marc. IX; Luc. IX) inter Moysen et Eliam, vultus vestisque claritate resplenduit, seque testimonium a lege et 68.0910C| prophetis habere veraciter declaravit. Si quid enim praenuntiaverunt, Christo et Ecclesiae famulari ipse testatur, dicens de Moyse (Joan. V): De me ille scripsit. Nam et resurgens, Necesse, inquit (Luc. XIV), est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis, de me. Neque ibi videntur fortasse Christi nec sonare nec significari mysteria; ad hoc interseruntur ex quibus omnis Scripturae illius series dicendi instrumento consurgens aptius construatur, sicut in organo. Nam quidquid locorum tetigerint sonat, sed ut sonabilis locus necessariae modulationis cantum exerat, et religata deservit omnis illorum instructura vasorum. Deinde latius praemissa, brevi recapitulatione retexit. Vidi coelum apertum; et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur 68.0910D| Fidelis et Verus. Hic est quem superius dixerat debitam victoriae percepisse coronam, aequum et justum qui judicat, et praeliabitur ut rex omnium saeculorum praeliatur, qui in suis semper membris compatitur, dimicat cum vincit, in seipso coronat, sed virtutem certantibus praebens, qui pollicetur vincentibus praemium (Sap. II). Oculi autem ejus erant ut flamma ignis, et super caput ejus diademata multa. In quo faciemus virtutem (Psal. LIX), in ipso multitudo sanctorum, coronatum dicitur habere decorem. Et habens nomen magnum scriptum quod nemo novit nisi ipse. Verbi Dei perfecta cognitio illis manifestatur qui corpus Christi et membra esse meruerint, ut pote corpori caput notitiam sui specialiter tribuit, ipse 68.0911A| autem novit quod Ecclesia in ipso scire meruerit. Qui enim adhaeret Domino, ait Apostolus (I Cor. VI), unus spiritus est; erunt enim duo in carne una. Hoc nomen nec Judaei, nec alienigenae, nec haeretici cognoverunt. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Itemque: Mundus te, inquit (Joan. XVII), non cognovit; suisque rursum discipulis dicit (Joan. XIV): Vos autem videbitis me, quia ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis quia ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Unde etiam a discipulis respondetur (Ibid.): Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es te ipsum, et non mundo? Quod autem attinet ad haereticos, idem rursus dicit eis (Matth. XIII; Marc. IV): Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, 68.0911B| illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, ut videntes videant et non intelligant. Habens nomen magnum scriptum, quod nemo novit nisi ipse. Cavendum sane est, ne carnali prudentia subripiente, nomen Filii, de quo nunc agitur, aut Patri aut Spiritui sancto putetur incognitum, sed potius hujus loci opportunitatem nacti, usitata Scripturae locutione, hoc ex mero noverimus expressum, quod sicut solus Filius nosse dicitur, omnis prorsus Trinitas scire doceatur: sicut et si quid Pater solus scire narratur, cum sua proculdubio sapientia quae Christus est, vel cum suo Spiritu, qui Patris et Filii Spiritus creditur, nosse probetur. Nam cum diem judicii solus Pater nosse perhibetur, scire profecto et Filius et Spiritus sanctus non negatur: sic etiam cum Spiritus sanctus solus 68.0911C| aliquid scire dicitur, et per similem locutionis modum Patris nomen vel Filii reticetur, scire tamen modis omnibus declaratur, ubi Apostolus dicit (I Cor. II): Nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, ita et quae in Deo sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei, a qua scientia aut Patrem, aut Filium separare dementis est. Neque enim qui alibi dicit (Ephes. IV), Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis, in diem redemptionis vestrae, quia Patrem et Filium siluit, id est, eorum personam ab opere nostrae redemptionis exclusit, cum per individuam unius naturae potentiam inseparabilia doceantur opera Trinitatis. Nam quod Dominus in Evangelio dicit (Marc. XIII), diem illum judicii neque Filium, sed Patrem solum scire, 68.0911D| illa regula locutionis hoc dicitur: quia sciendo aliquid scientes facit, et nescientes efficit nesciendo. Quocirca per insinuatam intelligentiae regulam, nomen Filii quod illi soli dicitur cognitum, et Patri et Spiritui sancto cognoscimus manifestum. Nam de Filio dici evidens consequentia protestatur, cum dicitur: Et erat coopertus vestem aspersam sanguine, et dicitur nomen ejus Verbum Dei. Si nulli nomen ejus nosse conceditur, cur aperte Verbum Dei nunc praedicatur? Sed sicut legimus (Joan. III), Nemo ascendit coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo, ut sic intelligamus quod, si quis membrorum ascenderit, in ipso capite et per ipsum caput meretur ascendere: qui hoc suis membris 68.0912A| et sperari dedit promittendo, et possideri faciet implendo. Ita et hic solus Christus nosse dicitur, quod ejus sponsae in ipso scire conceditur: per quem et in quo Ecclesia perdocetur. Sparsam porro dicens sanguine vestem Christi, passionis ejus indicia describuntur, sive in ipso capite, sive in corpore quod est Ecclesia. Hinc Apostolus ad Hebraeos docet (Heb. III), ab initio sine sanguine remissionem peccatorum non celebrari in illis legalibus pecorum victimis. De Ecclesia quoque dicit (Colos. I), Ut adimpleam ea quae desunt passionum Christi in carne mea, memor vocis auditae (Act. III): Saule, Saule, quid me persequeris? Quidquid enim Ecclesia patitur, Christus pati veraciter dicitur. De quo idem Apostolus dicit (Hebr IX): Semel passus est ad multorum exhaurienda peccata. 68.0912B| Hujus vestis sic Isaias quoque habitum memorat (Isa. LXIX): Quis est iste qui venit de Edom. tinctis vestibus de Bozra? Iste formosus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum, etc. Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis. In coelo, in Ecclesia, tanquam revelata facie gloriam Domini speculantes (II Cor. III). Omnes mundi corde super nivem gratia dealbati (Psal. L), Christum sequi dicuntur. Induit byssinum album mundum, quod superius justitias definivit esse sanctorum, quibus cum sua unicuique distribuunt, corpus 68.0912C| que et animum Deo subjiciunt, in equis albis, id est cor pore et mente candidi semper incedunt, praecedentes [F. supp. et] sequentes Christi vestigia, cui in Cantico canticorum dicitur (Cant. I): Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Et de ore ejus exibat gladius utraque parte acutus, ut ex eo percuteret nationes, et ipse reget eas in virga ferrea. Utrinque acutus, sive acie gemini testamenti significat, sive quod de Sapientia legimus (Prov. XXXI): Legem et misericordiam in lingua portat, tanquam judicium et misericordiam. Virga autem ferrea, justitiae inde mutabilis rectitudo, et ipse calcavit torcular vini irae Dei magni omnipotentis. Sicut accedente tritura exuta paleis frumenta in horreis recluduntur, sic in torculari, pondere depressionis adhibito, aut vinum a vinaceis, aut 68.0912D| oleum ab amurca de more perspicaciter eliquatur. Quod de vinea propheta describens, dicit (Isa. V): Et torcular fodi in ea. Hoc fit in Ecclesia cum aut adversitate persecutionis extorta, aut occasione alicujus calamitatis adempta, alii tanquam amurca corruunt irremediabili lapsu praecipites, alii probabili cultu enitent clariores. Habet etiam in veste et in femore suo nomen scriptum, Rex regum, et Dominus dominorum. In veste, in Ecclesia quam Christus indutus est, quam, secundum Apostolum (Ephes. V), mundavit lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse Ecclesiam gloriosam, non habentem maculam neque rugam. Ut vestis enim mundatur, ne maculam incurrat; extenditur, ne rugam contrahat. Sed et 68.0913A| femore illius posteritas seminis designatur, in quo benedicentur omnes gentes, juxta Apostolum docentem (Gal. III): Non dixit: et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Cui tanquam mortuo fratri, secundum vetustae consuetudinis legem (Deut. XXV), semen spiritaliter idem Apostolus suscitans, dicit (I Cor. I): Ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis, cum ab Jerusalem usque ad Illyricum se dicat omnia Evangelio replevisse (Rom. XV), quibus gentibus veraciter diceret (I Cor. IV), In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. In hoc ergo femore tanquam in filiis propagatis Christi notitia non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus scribitur (II Cor. III). Qui cum Regem regum et Dominum fatentur omnium dominorum 68.0913B| (I Tim. I), quibus haec inscriptio femoris reputatur credentibus in eum, et benedicentur cum fideli Abraham. Et vidi unum angelum stantem in sole. Angelum Ecclesiam praedicantem dicit. Recte sane adjecit unum. Una est enim columba mea (Cant. VI), propter servandae unitatis mysterium, in sole, ubi jam clareat, nec propter metum ulterius lateat. Et clamavit voce magna. In magna voce, libertas intelligenda est magnae fiduciae, dicens omnibus avibus coeli. Aves pro locorum qualitatibus aliquando intelliguntur malae, aliquando bonae. Hic sane sicut dudum (Sup. VIII) aquilae volantis species inducitur, ita nunc invitantur spirituales ad coenam. De qua Petro, qui praesentis figuram gestabat Ecclesiae, dicebatur 68.0913C| (Act. X): Macta et manduca, cum occiduntur quod fuerunt ut fierent quod ipse, id est fidelis, et in corpus transeuntes Ecclesiae membris Christi complantati conregnant. Si quid enim manducamus, in corpus nostrum trajicimus. Venite, inquit, ad coenam magnam Dei, ut edatis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium super eos, et carnes omnium liberorum et servorum, et pusillorum et magnorum. Equorum et sedentium in eis intelligi potest praepositorum, quod erroris et eorum quos seducebant ante fallaciis, eo quod de eorum quoque numero conversos suscipit Ecclesia, liberos caelibatum tenentes, servos, conjugatos, pusillos, promiscuum et ignobile vulgus, magnos, aut philosophos, aut vel genere vel facultate 68.0913D| sublimes. Et vidi bestiam, id est diabolum, et reges terrae, et exercitus eorum collectos ad faciendum bellum cum sedente super equum album et cum exercitu ejus, id est cum Christo et Ecclesia. Praemissa similium expositione locorum, hic quoque potest locus agnosci. Et apprehensa est bestia, et cum illa pseudopropheta, diabolus et Antichristus, vel praepositi totumque corpus ejus, qui fecerat signa sub oculis ejus, quibus signis seducti erant adorare imaginem bestiae, et qui acceperant charagma illius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis igne et sulphure. Duo, caput et corpus diaboli ejusque societas, praeoccupata narratione; quod adhuc futurum erat extremo tempore. Et caeteri occisi sunt gladio sedentis super 68.0914A| equum album, qui exierat de ore ejus. Unum corpus divisit in partes, volens ostendere etiam pridem mortuos esse illos, quos viventes Christi invenerit secundus adventus, sicut legimus (II Thess. II): Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum. Non usque adeo debemus carnaliter sapere, ut sanctos tanquam altiora petentes carnibus impiorum saturari credamus, sed revelata sanctis divina aequalitate judicii, qua plenitudinem redimens electorum, damnandos caeteros sanxerit, saturari dicuntur hujus cognitione justitiae, quam in hac vita esurire et sitire quis poterit (Matth. V), non perfecte comprehendere. Nam et Isaias Dei nutu de impiis loquens (Isai. LXVI), Et erunt, inquit, usque ad satietatem visionis omni 68.0914B| carni. Hanc puto saturitatem hic poni avium praemissam. Nam et Apostolus quoque fatetur hic se necdum perfecte percepisse, dicens (Philipp. III): Non quod jam perceperim, aut jam perfectus sim, sequor autem si et comprehendam, in quo et comprehensus sum, a Christo. Non itaque eorum damnatione gaudebunt, sed quod divinae justitiae luce satiati jam gaudeant. Aliter possunt et in malo aves intelligi angeli transgressores, qui cum suos ad interitum perduxerint sectatores, sic malo desiderio expleto satiari dicuntur carnibus perditorum, de eorum captantes damnatione satietatem, quibus se auctores praebuerant ad errorem.

CAP. XX.

 Et vidi angelum fortem descendentem de 68.0914C| coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et Satanas, et alligavit eum mille annis. Angelum descendentem de coelo, Dominum nostrum Jesum Christum accipimus, qui magni consilii Angelus nuncupatur (Isai. IX), quique mortalium visitans regionem, fortior alligare voluit fortem, ut ei vasa quae dudum irae fuerant, vasa misericordiae perfecisset, hoc peragens opere, quod ante promiserat praedicatione: Nemo, inquiens (Matth. XII; Marc. III; Luc. II), potest domum fortis intrare, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, id est diabolum. Clavis abyssi est divinorum profunditas judiciorum. Judicia enim Dei abyssus multa (Psal. XXXV). Soli quippe cognitum est, qui de 68.0914D| multitudine peccatorum in plenitudinem devocat intellectorum. Hinc alibi legimus, Qui clausisti abyssum et signasti super eum. In eo autem diabolum catenis dicitur alligasse, in quo ejus potestatem a seducendis hominibus, qui liberandi fuerant cohibens refrenavit. Mille autem anni duobus modis possunt intelligi, aut quia multis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum millenario, quantumcunque usque ad finem saeculi proteletur, cujus nunc spatia posteriora volvuntur, secuturo deinceps sabbato quod non habet vesperam, requies scilicet sanctorum quae non habet finem, ut hujus millenarii tanquam diei novissimam partem quae remanebit usque ad terminum saeculi, mille annos appellet, eo loquendi modo 68.0915A| quo pars significatur pro toto, aut certe mille annos pro annis omnibus hujus saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. Decem quippe decies ducta, faciunt centum, quae jam figura quadrata, sed nondum plena est; ut autem in altitudinem surgat et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur, et mille sunt. Nec illud melius intelligitur, quod in psalmo (CIV) legitur: Memor fuit in saeculum testamenti sui, verbi quod mandavit in mille generationes, id est omnes. Et misit illum, inquit, in abyssum. Utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate adversum Ecclesiam Dei multum profunda sunt 68.0915B| corda. Non quia ibi diabolus ante non erat, sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus, plus coepit impios possidere. Plus namque possidetur a diabolo, qui non solum alienatus a Deo, verum etiam gratis odit servientes Deo. Et clausit, et signavit super eum, ut non seduceret jam gentes, donec finiantur mille anni. Clausit super eum, dicit, interdixit ei ne vetitum transgredi ulterius praesumpsisset. Signavit autem quod addidit, significasse mihi videtur, quod occultum esse voluit, qui pertineant ad partem diaboli, et qui non pertineant. Aliquanti enim de stabilibus cadunt, et de reprobis certi fructuosa compuncti conversione salvantur. Ab eis autem gentibus seducendis hujus interdicti vinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quos pertinentes 68.0915C| ad Christum seducebat antea vel tenebat. Hos enim Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum, et transferre in regnum Filii dilectionis suae, sicut Apostolus dicit (Eph. I). Jam seducere illum gentes etiam nunc, et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatos in aeternam vitam, quis fidelis ignorat? Novit enim Dominus qui sunt ejus (II Tim. II). Ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. Ad hoc enim diabolus ligatus est et inclusus abysso, ut jam non seducat gentes ex quibus constat Ecclesia, quas ante seductas tenebat antequam essent Ecclesiae. Neque enim dictum est, ut jam non seduceret aliquem, sed ut non seduceret, inquit, jam gentes, in quibus Ecclesiam procul dubio voluit intelligi. Donec finiantur, inquit, mille anni, id 68.0915D| est, aut quod remanebat de sexto die qui constat ex mille annis, aut omnes anni quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. Donec autem sic imposuit, non quia postea sit seducturus eas duntaxat gentes, ex quibus praedestinata constat Ecclesia, a quibus seducendis illo est vinculo castoque prohibitus, sicut illa locutione jam dictum est. Sic et in psalmo (CXXII): Sicut oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. Neque enim cum misertus fuerit, ad Deum servorum oculi ultra non esse putandi sunt, aut certe iste est ordo verborum: Et clausit et signavit super eum donec finiantur mille anni, ut non seduceret jam gentes, id est, ideo clausit, donec finiantur mille anni, ut non seduceret 68.0916A| jam gentes. Post haec, inquit, oportet eum solvi brevi tempore. Si hoc est diabolo ligari et includi Ecclesiam, non posse seducere, hoc ergo erit solutio ejus ut possit? absit. Nunquam enim ab illo Ecclesia seducitur, praedestinata et electa ante mundi constitutionem (Ephes. I), de qua dictum est (II Tim. II): Novit Dominus qui sunt ejus; sed alligatio diaboli est, non permitti exercere totam tentationem quam potest, vel vi, vel dolo, ad seducendos homines in partem suam, vel cogendo violenter, vel fallendo. Quod si permitteretur, in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum plurimos tales, quales Deus id perpeti non vult, et fideles dejiceret, idcirco alligatus est: tunc autem solvetur, quando et breve tempus erit. Nam tribus annis et sex mensibus legitur 68.0916B| totis suis suorumque viribus saeviturus, et tales erunt cum quibus belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Si autem nunquam solveretur, minus appareret ejus maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique perspiceretur quam magno ejus malo tam bene fuerit usus omnipotens Deus. Haec autem alligatio diaboli, non solum facta est ex quo coepit Ecclesia praeter Judaeam terram in nationes alias dilatari, sed etiam nunc fit et fiet usque ad terminum saeculi, quo solvendus est, quia et nunc homines, quando ab infidelitate in qua eos possidebat, convertuntur ad fidem, ille utique fortis alligatur, quando ab eo vasa ejus eripiuntur (Matth. XII; Marc. III; Luc. XI). Et vidi, inquit, sedes in visione 68.0916C| et sedentes super eas, et judicium datum est eis. Cum dixisset alligato diabolo per mille annos seducendi ademptam fuisse solitam potestatem, ejusque solutionem futuram brevi tempore praedixisset, tunc recapitulando quid in istis mille annis agit Ecclesia, vel agatur in ea, dixit: Et vidi sedes et sedentes super eas, et judicium datum est eis. Non hoc putandum est de ultimo judicio, sed de regimine potius intelligendum est praepositorum, per quos nunc praesidentes Ecclesia gubernatur, quae a suo rege probabili meruit audire sanctione: Quae ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo; et quae solveris in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI). Unde Apostolus (I Cor. V): Quid enim mihi est, inquit, de his qui foris sunt judicare? nonne de his 68.0916D| qui intus sunt vos judicatis? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei. Subauditur quod postea hic dicturus est, regnabunt cum Jesu mille annis, animae scilicet martyrum, nondum sibi corporibus suis redditis, neque enim piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi; alioqui nec ad altare Christi fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi. Quamvis ergo cum suis corporibus nondum, jam tamen eorum animae regnant cum illo, cum isti mille anni decurrunt. Unde in hoc libro dicitur (Sup. XIV): Beati mortui qui in Domino moriuntur. Regnat itaque cum Christo nunc primum Ecclesia in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut 68.0917A| ait Apostolus (Rom. XIV), Mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Sed ideo martyrum tantum animas commemoravit, quia ipsi praecipue regnant post mortem, qui usque ad mortem pro veritate certaverunt. Sed a parte totum etiam caeteros mortuos intelligemus pertinentes ad Ecclesiam, quod est regnum Christi. Quod vero sequitur, Et si qui non adoraverunt bestiam nec imaginem ejus, neque acceperunt scriptionem in fronte aut in manu sua, simul de vivis et mortuis debemus accipere. Quae sit porro bestia ista quam jussit, diligentius requirendum; non tamen abhorret a fide recta, ut ipsa impia civitas intelligatur, et populus infidelium contrarius populo fideli et civitati Dei, imago vero ejus, simulatio ejus mihi videtur, in eis videlicet 68.0917B| omnibus qui velut fidem profitentur et infideliter vivunt. Fingunt enim se esse quod non sunt, vocantur quod veraci effigie, sed fallaci imagine Christiani, ad eamdem namque bestiam pertinent. Non solum aperte inimici nominis Christi et ejus gloriosissimae civitatis, sed etiam zizania quae de regno ejus, quod est Ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem ejus, nisi qui faciunt quod ait Apostolus (II Cor. VI): Ne sitis jugum ducentes cum infidelibus? non adorant enim, id est, non consentiunt, non subjiciuntur. Neque accipiunt inscriptionem, notam scilicet criminis in fronte propter professionem, in manu propter operationem. Ab his igitur malis alieni, sive adhuc in ista mortali carne viventes, sive defuncti, regnant 68.0917C| cum Christo jam nunc modo quodam huic tempori congruo per totum hoc intervallum, quod numero mille annorum significatur. Reliqui eorum non vixerunt, inquit. Hora enim nunc est, cum mortui audiunt vocem Filii Dei (Joan. V), et qui audierint, vivent. Reliqui ergo eorum non vivent. Quod vero subdidit, donec finiantur mille anni, intelligendum est quod eo tempore non vixerunt quo vivere debuerunt, ad vitam scilicet de morte transeundo; et ideo cum dies venerit quo fiat et corporum resurrectio, non ad vitam de monumentis procedent, sed ad judicium, ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. Donec finiantur enim mille anni, quicunque non vixerunt, id est toto isto tempore quo agitur resurrectio prima, et non audierint vocem 68.0917D| Filii Dei, ut ad vitam de morte transeant, profecto in secunda resurrectione quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibunt. Sequitur enim et dixit: Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus qui habet partem in hac prima resurrectione. Id est, particeps ejus fuerit. Ipse autem est particeps ejus, qui non solum a morte, qua in peccatis est, reviviscit, verum etiam in eo quod revixerit permanebit. In istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: Reliqui eorum non vixerunt, donec finiantur mille anni, quoniam toto isto temporis intervallo quod mille annos vocat, quantumcunque in eo quisque eorum vixit in corpore, non revixit a morte. Quod autem cum 68.0918A| dixisset, in istis secunda mors non habet potestatem, adjunxit dicens: Sederunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annis, non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, sed etiam sicut omnes Christos dicimus, propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam omnes membra sunt unius sacerdotis, de quibus apostolus Petrus: Gens, inquit (I Petr. II), sancta, regale sacerdotium. Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, solvetur Satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quatuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eas in bellum, quorum numerus est ut arena maris. Ad hoc ergo tunc seducit, ut eos in bellum trahat: nam et antea modis quibus poterat, per mala multa et varia seducebat. Exivit 68.0918B| autem, dictum est, in apertam persecutionem de lateribus erumperet odiorum novissima persecutione judicio, propterea antequam tota Ecclesia et civitates Christi ab universa diaboli civitate patietur quantacunque erit utraque super terram. Gentes porro istae Gog et Magog, quidam suspicantur Getas et Massagetas propter primas horum nominum litteras. Sed interpretationem nominum intendentes, meliorem his coaptare cognoscimus intellectum. Nam Gog dicitur tectum, Magog de tecto, tanquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt in quibus diabolum velut in abysso superius intelligebamus inclusum, et ipse de illis quodammodo sese efferens, et procedens ut illae sint tectum, ille de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum, et tectum ipsae 68.0918C| sunt, quia in eis nunc includitur et tegitur inimicus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium erupturae erunt. Quod vero ait: Et ascenderunt super latitudinem terrae, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem, non utique ad unum locum venisse vel venturae esse significatae sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta civitas, cum haec non sit nisi Christi Ecclesia, toto terrarum orbe diffusa. Ac per hoc ubicunque tunc erit quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ubi erunt castra sanctorum, ibi dilecta Deo civitas erit, ibi ab omnibus inimicis suis persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est, in angustiis tribulationis arctabitur, urgebitur, concludetur: nec militiam suam deserit, quae 68.0918D| vocabulo est appellata castrorum. Quod vero ait: Et descendit ignis de coelo, et comedit eos, non extremum putandum id esse supplicium, quo impios novimus cruciandos (Matth. XXV), sed ignis potius invidentiae quo cruciabitur adversitas de firmitate sanctorum; firmamentum enim est, unde quia sanctis stabilitas veniat, merito persequentibus quoque inde ignis dicitur advenire. Hinc legimus, Zelus apprehendit populum ineruditum, et nunc ignis adversarios consumet. Haec persecutio novissima, quae futura est ab Antichristo tribus annis et sex mensibus, erit. Quod tempus quamvis exiguum, utrum ad mille annos pertineat, quibus et diabolum ligatum 68.0919A| dicit, et sanctos regnare cum Christo, an in eisdem annis hoc parvum spatium superaddatur, atque extra sit, merito ambigitur: quia si dixerimus ad eosdem annos pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi, quam diabolus alligari. Profecto enim sancti cum suo rege etiam in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta vincentes, quando jam diabolus non erit alligatus, ut eos persequi omnibus viribus possit. Quomodo ergo ista scriptura eisdem mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet alligationem regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensium intervallo prius designatur alligatio diaboli, quam regnum sanctorum finiri in his annis mille cum Christo? Si autem dixerimus parvum persecutionis 68.0919B| hujus hoc spatium non computandum in mille annis, sed eis impletis potius adjiciendum, ut proprie possit intelligi. Quod cum dixisset, Sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis, adjecit: Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur Satanas de custodia sua. Isto enim modo et regnum sanctorum et vinculum diaboli simul cessaturum esse significat. Unde si persecutionis illius tempus, nec ad sanctorum regnum, nec ad custodiam Satanae, quorum utrumque in mille annis est, pertinere, sed superadditum et extra computandum esse credatur, cogimur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non esse cum Christo; sed quis audeat dicere tunc cum illo non regnatura sua membra, quando ei maxime atque fortissime cohaerebunt, et quo tempore 68.0919C| quanto erit acrior impetus belli, tanto major gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii! Quocirca cum Christo regnantium sanctorum plures anni fuerunt quam vinculi diaboli atque custodiae, quia illi cum rege suo Dei Filio, jam diabolo non ligato, etiam per tres illos annos ac semissem regnabunt. Remanet igitur ut cum audiamus, sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, et cum finiti mille anni solvetur Satanas de custodia sua, aut non regni hujus sanctorum intelligamus annos mille finiri, sed vinculi diaboli atque custodiae, ut annos mille, id est annos omnes suos quaeque pars habeat diversis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliores sanctorum regno, breviores diaboli vinculo; aut certe quia brevissimum tempus triennii et sex mensium 68.0919D| computari noluit, sive quod amplius videtur regnum habere sanctorum, sicut talia in sacris saepe litteris invenimus. Post hanc autem commemorationem novissimae persecutionis breviter complectitur totum, quod ultimo judicio diabolus et cum suo principe civitas inimica passura est. Dicit enim: Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Bestia bene intelligitur ipsa impia civitas, pseudopropheta vero ejus aut Antichristus est, aut imago illa, id est figmentum de quo hic locutus est: Et vidi, inquit, thronum magnum et candidum, et sedentem super eum, a cujus facie fugit coelum et terra, et locus eorum inventus 68.0920A| non est. Eum se vidisse dicit in throno sedentem, cujus a facie fugit coelum et terra. Postea quippe peracto judicio esse desinunt coelum et terra, cum incipiet esse coelum novum et terra nova, mutatione scilicet rerum non omnimodo interiturarum, transibit hic mundus, unde et Apostolus dicit (I Cor. VII): Praeterit enim figura hujus saeculi. Figura ergo praeterit, non natura. Et vidi, inquit, mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri, et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscujusque, et judicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua. Libros dixit esse apertos et librum, sed librum cujusmodi non tacuit. Illi itaque intelliguntur Novi et Veteris Testamenti, ut cum in eis ostenditur quod Deus fieri praecepisset, in illo clareret quid 68.0920B| horum quisque fecisset sive non fecisset. Qui liber non carnaliter cogitandus est, nec tanquam scripto exaratus vitas continere putandus est singulorum judicio recensendas. Quaedam enim vis est intelligenda divina, qua fiet ut cuicunque opera sua, vel bona, vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et omnes et singuli judicentur, quae nimirum divina vis libri nomen accepit. In ea quippe quodammodo legitur, quidquid eo faciente recolitur. Ut autem ostenderet qui mortui judicati sunt pusilli et magni, recapitulando dicit, tanquam rediens quo praeterierat, potius distulerat. Et exhibuit mortuos mare qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos quos 68.0920C| in se habebant. Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui judicati. Ideo recapitulavit quod intermiserat, nunc autem ordinem tenens, dicit: et judicati sunt singuli secundum facta sua. Sed qui sunt mortui quos exhibuit mare, nisi illi quos in saeculo positos secundus Christi invenit adventus? et bonos scilicet et malos mortuorum significans nomine, bonos, quibus dicitur (Coloss. III): Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; malos vero, de quibus dicitur (Matth. VIII, Luc. IX): Sine mortuos sepeliant mortuos suos. Possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora; unde Apostolus (Rom. VIII): Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum, spiritus autem vivit propter justitiam, utrumque in homine vivente 68.0920D| in hoc corpore esse demonstrans. Mare itaque, ait, exhibuit: quia sicut inventi sunt, adfuerunt. Mors vero et infernus reddiderunt, quoniam vitae de qua jam exierunt, revocaverunt. Nec frustra fortasse non satis fuit, ut diceret: Mors aut infernus, sed utrumque dictum est, mors propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; infernus autem, propter malos qui et poenas apud inferos pendunt. Si enim non absurde credi videtur, antiquos etiam sanctos qui venturi Christi tenuerunt fidem, locis quam a tormentis impiorum remotissimis et apud inferos fuisse, donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles, effuso illo pretio jam redempti, 68.0921A| prorsus inferos nesciunt, donec receptis etiam corporibus, bona recipiant quae merentur. Cum autem dixisset, et judicati sunt singuli secundum facta sua, breviter subjecit, quomodo: Mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis. His nominibus significat diabolum, quoniam mortis est auctor infernarumque poenarum, universamque simul daemonum societatem. Hoc est enim quod supra evidentius praeoccupando jam dixerat: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod vero ibi obscurius adjunxerat, dicens quod et bestia et pseudopropheta, hic apertius, Et qui non sunt, inquit, inventi in libro vitae scripti, missi sunt in stagnum ignis. Necdum liber iste commemorat ne oblivione fallatur, sed praedestinationem 68.0921B| significat eorum quibus vita dabitur aeterna. Neque enim nescit eos Deus et in hoc libro legit ut sciat, sed potius, ipsa ejus praescientia, de illis quae falli non potest, liber est vitae in quo sunt scripti, id est ante praecogniti. Finito autem judicio, quo praenuntiavit judicandos malos, restat ut etiam de bonis dicat.

CAP. XXI.

 Et vidi, inquit, coelum novum et terram novam. Nam primum coelum et terra recesserunt, et mare jam non est. Isto fiet ordine quod superius praeoccupando jam dixit vidisse se super thronum sedentem, cujus a facie fugit coelum et terra. Judicatis videlicet impiis atque damnatis, tunc figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium, ut coelo et terra in melius 68.0921C| commutatis incorruptione et immortalitate sanctorum corpora congrua utriusque mutatione qualitate conveniat, mundusque in melius innovatus, apte accommodetur hominibus etiam in melius innovatis. Quod autem ait: Et mare jam non est, utrum maximo illo ardore siccetur, an et ipsum vertatur in melius, non facile dixerim. Coelum quippe novum et terram novam futuram legimus (Isa. LV). De mari autem novo aliquid me uspiam legisse non recolo. Quod si forte ut assolet prophetica locutio propriis verbis translata miscere, ac si quodammodo velare quod dicitur, de illo mari potuit dicere, cujus vocabulo hoc saeculum significasse cognoscitur. Jam enim tunc non erit hoc saeculum vita mortalium turbulentum ac procellosum, quod maris nomine figuravit. 68.0921D| Et civitatem, inquit, magnam Jerusalem novam, vidi descendentem de coelo, a Deo aptatam quasi novam nuptam ornatam marito suo. Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et erunt ipsi populus ejus, et ipse Deus erit cum eis. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors jam non erit, neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, quia priora transierunt. Et dixit sedens in throno: Ecce nova facio omnia. De coelo descendere dicitur ista civitas, quoniam coelestis est gratia, qua Deus eam fecit, propter quod ei dicit etiam per Isaiam: Ego sum Dominus faciens te (Isa. XLV). De coelo quidem ab initio suo descendit, ex quo per 68.0922A| hujus saeculi tempus gratia Dei desuper veniente per lavacrum regenerationis in Spiritu sancto misso de coelo, subinde cives ejus accrescunt, sed per judicium Dei, quod erit novissimum per ejus Filium Jesum Christum, tanta ejus et tam nova de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis, quandoquidem et corpora ad incorruptionem atque immortalitatem nova ex veteri corruptione ac mortalitate transibunt. Hinc enim promittit, dicens: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors jam non erit, neque luctus, neque clamor, sed nec dolor ullus: quae omnia non huic, sed futurae vitae certum est convenire. Nunc enim in hac vita quanto quis fuerit sanctior, sanctisque desideriis plenior, tanto est in oratione fletu 68.0922B| superior. Hinc legimus (Psal. XIV): Factae sunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, et (Psal. XLVI), Lavabo per singulas noctes lectum meum, hisque similia. Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt et vera, et dixit mihi: Factum est. Haec credi oportet, non exponi, praesertim quia sic dicit factum esse de praeterito, ut dubitare quemquam non sinat de futuro. Ego sum Α et Ω, primus et novissimus (Sup. I). Sicut in initio libri hoc esse testatus est, in hoc tertio oportuit repeti, ut neque ante eum Deus, sicut Isaias dicit (Isa. XLI), neque post eum alius credatur. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. De hoc fonte irrigat non credentes in via, quem vincentibus ubertim hauriendum praebet in patria. Ne peregrini in hac eremo siti deficiant, cum pluuntur, ut cives 68.0922C| facti, ex torrente deliciarum Dei jugiter ebrientur. Utrumque autem gratis, quia gratia Dei, inquit Apostolus (Rom. VI), vita aeterna. Sequitur: Qui vicerit, possidebit haec, et ero ei Deus, et ipse erit mihi filius. Illam hic generationem memorat, de qua Apostolus dicit (Galat. IV): Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba Pater. Si autem filii et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Spe autem salvi facti sumus (Rom. VIII). Cum per spem pervenietur ad rem, ipse Deus erit electis aeternae beatitudinis praemium, quod ab eo possessi possideant in aeternum. Dubiis autem et infidelibus. Duobus hoc loco debet intelligi, de quo Jacobus apostolus (Jac. I): Vir, inquit, duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Et abominatis, 68.0922D| et homicidis, et fornicariis, et veneficis, et his qui idolis serviunt, et omnibus mendacibus pars erit in stagno ignis quod ardet, et sulphure, quod est mors secunda. Haec vel vitia criminum, vel flagella poenarum non exponenda sunt ut intelligantur, sed cogitanda potius quomodo per Dei gratiam devitentur. Et venit unus ex septem angelis, habentibus phialas septem, plenas septem plagis ultimis. Sicut in bono universitas septenario saepenumero figuratur, sic et in malo potest universitas plagarum eodem numero comprehendi. Quod si illas quas superius memoravit effusas, nunc asserit plenas, mirandum quomodo mundo siluerit irrogatas, nisi forte hic sensum maluit perstringere, quod se jam latius noverat digessisse, 68.0923A| ut nec malorum omitteret mentionem, et intentionem suam ad bonam mox Ecclesiae figuram diverteret, de quibus cantat (Psal. XXVI): Credo videre bona Domini in terra viventium. Sequitur denique: Et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi novam nuptam, uxorem Agni, id est Ecclesiam. Et duxit me in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de coelo a Deo. Haec est, testimonio Veritatis, civitas super montem posita (Matth. V). Hinc Isaias (Cap. III): Erit, inquit, in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; sive pro illius summitate justitiae de qua legimus (Isai. XLI): Justitia tua sicut montes Dei; sive quia montes quidem et apostoli et prophetae nuncupantur. 68.0923B| Omnibus tamen praecellens eminet Dominus Christus tanquam mons in vertice montium, de cujus plenitudine nos, inquit, accepimus, et gratiam pro gratia. Et bene de coelo a Deo; tunc enim amplius decora videtur, quando per Spiritum quo ejus sponsus creditur conceptus et genitus, imaginem meruerit portare coelestem. Ipsa ergo sponsa, quae et civitas. Habentem, inquit, lumen claritatis Dei. Cui Dominus dicit (Matth. V): Vos estis lux mundi, quae vox omni corpori competit Christi, quam ex ore Veritatis tunc apostoli susceperunt tempore meritisque priores. Et quod illuminat eam simile est pretiosissimo lapidi, quasi lapidi jaspidis, refulgenti in modum crystalli. Cum sit diversi generis et coloris jaspis et crystallus, bene tamen pro similitudine 68.0923C| hic utrumque conjuxit, cumque pretiosissimis mox comparat apidibus, cum Christo revelatum vellet intelligi, de quo beatus Petrus: Lapidem, inquit (I Petr. II), angularem pretiosum, in fundamento fundatum. Et habet murum magnum et latum, qui habet portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israel. Murus Ecclesiae Christus, quem et magnum legimus et excelsum. Magnus Domino et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus, et excelsus Dominus super omnes gentes (Psal. XLVII; Psal. CXLIV; Psal. CXII). De muro autem Isaias propheta dicit (Cap. XXVI): In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostrae Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale. 68.0923D| Aperite portas, et ingrediatur gens justa custodiens veritatem; vetus error abiit. Uno spiritu eadem continentes, similia narrate videntur. Sequitur denique etiam de portis dicens: Et portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israel. Scimus quidem per duodecim apostolos Dominum nostrum universis ad fidem introitum primordia aliter praebuisse. Hujus tamen circumstantia loci ab hac nos intentione revocavit, quando duodecim tribuum filiorum Israel interposuit mentionem, tanquam duodecim patriarchas primum hic intelligi volens, ex quorum stirpe novimus universam Israelitarum gentem specialiter propagatam, et ex quibus, secundum apostolum Paulum 68.0924A| (Rom. XI), reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt, adjungens (Ibidem) quoniam non repulit Deus plebem suam, atque ideo duodecim patriarchas in totidem portis debemus accipere, praesertim audientes quod non tu radicem portas, sed radix te. Evidenter enim dicit, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israel. Hinc enim Apostolus confidenter clamat (Rom. IX): Qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa, quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Angelos autem hic significari puto illos seniores ac proceres quorum illa gens dispensatione ac ducatu mirabiliter regebatur. Quod si 68.0924B| deos saepe dici meminimus (Psal. XLVI), quid mirum si angelos appellare credamus? Applicabitur, inquit (Exod. XXII), ad deos; et (Psal. LXXXI), Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes, ut universitatem totius plebis complexus ostenderet, quae in praepositis constat et populis. Ab Oriente portae tres, ab Aquilone portae tres, ab Austro portae tres, ab Occidente portae tres. Illum hic duodenarium numerum complectitur, qui et in apostolis simul ac sedibus pro universitatis plenitudine nobis insinuatur saepe sacratus. Sedebitis, inquit, mecum super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Impar enim, id est, ternarius, per parem quaternarium multiplicatus, id est, ter quaterni, duodenarium facit. Sequitur: Et muri civitatis habent fundamenta duodecim, et super 68.0924C| ea, nomina duodecim apostolorum et Agni. Patriarcharum praemissa mentione, apostolos memorat. Cum noverimus Ecclesiam unum tantum fundamentum habere, id est Christum, moveri non debemus quid hic eam duodecim habere dicit. In Christo enim apostoli meruerunt esse Ecclesiae fundamenta, de quo Apostolus (I Cor. III): Fundamentum, inquit, aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, Christus Jesus. In ipso etiam lux apostoli esse dicuntur, cum eis dicit (Matth. V): Vos estis lux hujus mundi, cum sol Christus sit, lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Christus itaque lumen illuminans, illi autem lumen illuminatum. Multa nobis similibus dictis Scriptura sancta frequenter insinuat. Jacobus denique 68.0924D| apostolus dicit (Jac. I): Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Securus tamen Paulus apostolus praebendi ( Sic ) alloquitur dicens (I Cor. IV): In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. Generat autem Deus per adoptionem gratiae, generat vero Paulus in Christo vel sacramenti administratione, vel praedicatione doctrinae, memor tamen divinae admonitionis, quae dicit (Matth. XXIII): Nolite vobis dicere magistros super terram, unus est enim magister vester qui in coelis est. Similiter et patres. Idem Paulus alibi dicit (I Cor. I): Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis? ut omnium fidelium intentionem et spem ab omnibus suspendens, 68.0925A| in Deum salubri doctrina defigeret. Hoc sensu psalmus (CXX) quoque cecinit, dicens: Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi, montes intelligi volens apostolos et prophetas, quos Sol justitiae Christus principaliter irradiavit. Ac ne in nominibus fidere putaretur, mox secutus adjunxit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram (Psal. CXX). Sicut etiam hic duodecim fundamenta apostolos, in uno tamen fundamento Jesu Christo vocatos debemus agnoscere. Ad hoc pertinet quod etiam hic nomen Agni non siluit, dicens: Et super ea nomina duodecim apostolorum et Agni. Fundamenta itaque apostoli, sed in uno fundamento Jesu. Et solus Christus sine apostolis jure dicitur fundamentum, apostoli autem sine Christo fundamenta 68.0925B| Ecclesiae nullatenus dicentur. Sic etiam caetera quae huic loco comparationis gratia putavimus applicanda. Meruerunt enim illi in Christo fideles spiritaliter generare, quos sine ipsis solus Christus, si vellet, incomparabiliter adoptaret. Meruerunt etiam populorum in Christo esse magistri atque pastores, sed ut coelesti Patri, magistro atque pastori eorum servitus militaret. Illi ergo secundum mensuram quam eis partitus est Christus beneficio Domini sui, ipse autem Christus potentia singulariter naturali, de quo dictum in Evangelio meminimus. Non enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. III), in ipso enim inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos. II), de cujus plenitudine nos omnes accepimus (Joan. I), et gratiam pro gratia. Sequitur: 68.0925C| Et qui mecum loquebatur, habebat arundinem auream ad mensuram, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et muros ejus; et civitas in quadrato posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo. Superius sibi Joannes dicit arundinem datam, tanquam praedicationis dispensationem sibi commissam: nunc vero angelum qui ei loquebatur, auream habere dicit arundinem, ut metiretur, inquit, civitatem et portas ejus et muros. Christum itaque oportet intelligi, qui est sapientia Dei (I Cor. I) attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII). Inde legimus (Prov. XVI): Accipite sapientiam sicut aurum. Et revera soli Christo licet metiri civitatem, qui unicuique fidelium spiritualium distribuit dona gratiarum, qui etiam, sicut legimus, omnia in numero, et mensura, et pondere disposuit (Sap. XI). 68.0925D| Haec nimirum dimensio civitatis ab Apostolo memoratur, cum dicit (Ephes. IV): Secundum mensuram donationis Christi; itemque (Ephes. III): Mihi minimo omnium sanctorum data est haec gratia in gentibus evangelizare. Ideo sane civitas in quadrato posita, et omni ex parte aequale dicitur dimensione locata, qua nulla sinitur in aequali diversitate mutari. Perfecti enim secundum Apostolum (I Cor. I) esse, idem sapere, pacem habere, vere est in soliditate quadra subsistere. Ipsa est civitas quam super montem aedificatam, id est, super se fundatam, in Evangelio Dominus protestatur (Matth. V). Ad hoc et Petro, qui figuram totius gestabat Ecclesiae, dicit (Matth. XVI): 68.0926A| Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Ac si diceret: Super me aedificabo te. Petra enim erat Christus: sic ergo a petra Petrus, sicut a Christo Christianus. Docens utique fugienda humani erroris inventa, et sola divinae veritatis munimenta sectanda. Et mensus est, inquit, civitatem arundine stadiorum duodecim millia, longitudine et latitudine et altitudine aequali. Hic est illa soliditas veritatis invictae, qua Christi Ecclesia rite subnixa circumferri non sinitur omni vento doctrinae (Ephes. IV). Duodenarius autem numerus centum quadraginta quatuor conficit, per se subsummatus, duodecies enim decus dipondius, centum quadraginta quatuor faciunt. Sequitur autem: Murus autem dimensus est centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae 68.0926B| est angeli. Angelum hic Ecclesiam saepe poni aperta locorum frequentia protestatur. Et quoniam ex hominibus conquisita constat Ecclesia, et Christi promissionibus sublimata, angelorum aequalitatem sperat, omnisque ejus intentio eorum societati suspirat. Propterea dicit mensura hominis quae est angeli, vel quod illa civitas partim ex angelis ibi jam perpetua felicitate manentibus, partim ex peregrinis, id est hominibus constat plenius regnatura. Aliter sive quia detractum coelesti habitationi angelorum quodam numero transgressorum hominum, numero redemptorum fidimus instaurandum. Facile enim uberiore copia subrogabitur, non tamen minuetur. Hinc enim in Deuteronomio canitur (Cap. XXXII): Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, etc. 68.0926C| Et fuit aedificatio muri ejus ex lapide jaspide. Beatus Petrus plebem exhortatur (I Petr. II), ut tanquam lapides vivi aedificentur in domum spiritualem. Sequitur: Ipsa vero civitas ex auro mundo similis vitro mundo. Ad hoc inconvenientia quoque memorat, ut omnibus similitudinibus uni singulari lapidi Christo singularem deferens dignitatem, ut ei omnia doceat militare. Quis enim nesciat aurum vitro merito differre et colore distingui? Et licet novum non sit auro Ecclesiam figurari, quae et in candelabris aureis et phialis propter sapientiae cultum saepe concepta describitur, hoc tamen permovet quod aurum mundum vitro mundo consimilat. Illud autem significatum existimo, quod praedixit Apostolus, dicens (I Cor. IV): Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, 68.0926D| et manifestabit consilia cordium. In vitro enim non aliud manifestatur exterius, quam quod continetur interius. Quocirca illud tempus hic liber annuntians, quo sibi invicem cogitationes in alterutrum perspicaciter declarantur, fidenter vitro aurum voluit comparare; quidquid autem tunc inerit cogitationi sanctorum, sapientiae fulget honestate decorum, cui merito congruit comparatum. Nunc enim quantacunque quis virtute praecellat, nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II). Aliter, vel quod vitrum pro suo modo in genere suo prorsus emineat. Fundamenta autem ex omni lapide pretioso. Et in cantico legimus Tobiae 68.0927A| (Cap. XIII): Lapides pretiosi omnes muri tui. Et in Isaia sic (Cap. LIV): Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles; et quomodo si exponeret quod dicebat, ne terrenae fabricae ambitum carnaliter cogitares, subjecit atque ait (Isai. XLV): Universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis, etc. His beatus Paulus concinens sensibus, dicit (Ephes. II): Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. Primum fundamentum jaspis. Hoc quod dudum dixit, fundamenta autem ex 68.0927B| omni lapide pretioso, nunc enumerans nominatim, excurrit. Secundum, sapphirus; tertium, chalcedon; quartum, smaragdus; quintum, sardonyx; sextum, sardius; septimum, chrysolithus; octavum, beryllus; nonum, topazius; decimum, chrysoptasus; undecimum, hyacinthus; duodecimum, amethystus. Istis similitudinibus lapidum omnium, significantur decora ac firmamenta virtutum quibus et unusquisque sanctorum spiritaliter perornatur; et in ipso tota civitas iisdem tanquam lapidibus et robore firma, et varietatis cultu compta describitur. Et duodecim portas, singulae ex singulis margaritis. Quod de uno fundamento Christo et duodecim apostolis Agni satis superque diximus, hoc etiam de una margarita, id est, Christo, quam negotiator inveniens venditis omnibus comparavit 68.0927C| (Matth. XIII), et de duodecim decet considerare legentem. Et plateas ejus ex auro limpido, sicut vitrum limpidum. Jam dixerat quod civitas ex auro mundo, similis vitro mundo, vel quod fundamenta ejus sint ex omni lapide pretioso. Quod ad potentes Ecclesiae aestimo referendum. Nunc de plateis adjecit dicens, et ipsas ex auro limpido sicut vitrum, inquit, limpidum, tanquam plateae ad descriptam dudum non pertineant civitatem; sed illos hic parvulos significari conjicio, de quibus nunc dicitur (Psal. CXXXVIII): Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Itemque (Prov. III), Et cum simplicibus sermocinatio ejus, quod scilicet ipsi quoque hoc munere non fraudentur, suasque cogitationes vice mutua contemplentur. Sicut enim plateae inferiori 68.0927D| loco poni, sic tales humili videntur loco salvari: quod si in plateis latitudo intelligenda est charitatis, diversis voluit vocabulis significare perfectos. Tunc autem jam nullus ibi indignus, nullus invenietur parvulus aut infirmus, licet alius alio praemiorum clarius emineat disparilitate sublimior: stella enim ab stella differt in claritate, ait Apostolus (I Cor. XV), sic et resurrectio mortuorum. Templum autem in ea non vidi, Dominus enim Deus omnipotens et Agnus templum illius est. Sicut membris singulis corpus exstruitur, sic pretiosis lapidibus templum, et quoniam non vult nos materialibus machinis deditos, carnale aliquid hic ex inolita consuetudine cogitare, ab hac nos intentione suspendens, dicit: Templum in ea 68.0928A| non vidi, Dominus enim Deus omnipotens et Agnus templum illius est. Ecclesia enim, praesertim remotis jam zizaniis, in solis electis exsultans, in Domino sacrata manet, tanquam in templo tutius requiescens, ut a quo existendi sumpsit originem, et redemptionis experta est lenitatem, in ipso beatam quoque obtineat mansionem. His enim tribus omnis ejus summa perficitur esse, nosse, diligere. Deus autem eam condidit informandam, illuminavit vocatam, beatificavit electam, cum se facit promissa glorificatione habitare perfectam, non jam per fidem ambulantem, sed in specie congaudentem. Et civitas, inquit, non eget sole et luna, ut luceant ei; nam claritas Dei illuminat eam, et lucerna ejus Agnus est. Volens nos ab usitata diurni nocturnique luminis vicissitudine omnino suspendere, 68.0928B| et ad illud lumen incommutabile revocare, dicit: non eget sole et luna; nec eodem ordine illam irradiari asserit civitatem, sed longe meliore et ineffabili luce, Sole scilicet justitiae, quem propheta memorans dicit (Malach. IV): Et sanitas in pennis ejus. Ipse est enim verus filius, et vita aeterna, veraque lux quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Quod qui in hoc saeculo in Deitate nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II), melius ac quod hic dixit, explicari non potuit: Claritas, inquiens, Domini illuminat eam, et lucerna ejus Agnus est; quid enim potissimum daretur vincenti, quam ut ipsum mereatur munerum largitorem potiri? Ipso quippe lumine fruetur in patria, quo nunc regimur gradientes 68.0928C| in via: eodem informati inter bona et mala discernimus, quo tunc beatificati sola quae bona sunt cernimus. Et ambulabunt, inquit, gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent claritatem suam in eam. Hoc sane voluit his dictis intelligi, quod idem ipse Agnus sit peregrinantibus via, qui tunc civibus vita. Quidquid enim adepti fuerint dignitatis, debitis necesse est laudibus honori conferant largitoris. Reges autem hic spiritales dicit, de quibus legimus: Potens est, et dat virtutem regibus nostris, et exaltavit cornu Christi sui (I Reg. II). Et portae ejus non claudentur die, nox enim ibi non erit. Lumen Agni perpetuum, imo ipsum pro lumine sempiternum, in illa civitate sublato noctis tempore memorat profuturum, sicut Isaias: Erit, inquit, (Cap. LXVI), eis mensis ex 68.0928D| mense, et sabbatum ex sabbato, in mense significans lumen, propter plenissimum lunae fulgorem, in sabbato perpetuam requiem. Ac si diceret: lumen eis ex lumine, et requies aeterna eis continuatur ex requie. Quod autem portae non claudentur, plenissimae securitatis judicia declarantur. Non enim ibi jam dicitur, Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem (Matth. XXVI), sed potius, Vacate et videte quoniam ego sum Dominus (Psal. XLV). Ibi honeste diligitur quod videtur, sine cessatione laudabitur quod amatur; ibi nec marcescit quisquam otio, nec fatigatur laudis perpetuatae negotio. Et ponent honorem et majestatem gentium in ea. Eo quod ex omnibus gentibus congreganda. Et non intrabit in 68.0929A| ea omne immundum, et faciens abominationem vitae, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni. Futuri temporis circumscribit Ecclesiam, quando non sicut nunc permixtos cum bonis cohabitantes patitur malos, quia soli cum Christo boni regnabunt, cum quo et in quo eadem Jerusalem coelestem matrem omnium fideliter permanebunt. In ejus sane Agni libro dicit scriptos, qui dicit: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X). Sequitur:

CAP. XXII.

Et ostendit mihi flumen aquae vitae, candidum quasi crystallum, exiens de sede Dei et Agni, per mediam plateam ejus. In flumine vitae civitatis medio per mediante ( Sic ) non adhuc celebratio indicatur baptismi, sed fructus jam ipsius revelabitur sacramenti. Modo enim in lacrymis seminatur, quod in 68.0929B| gaudio tunc metetur (Psal. CXXV). Et ideo nunc Ecclesia seminat in spiritu, ut de spiritu metat vitam aeternam (Galat. VI). Cum itaque experientia probavimus, quando nos utilitatis fructus invenerit percepti gratia sacramenti, tunc manifestari in Joanne Ecclesiae perhibetur flumen aquae vitae candidum quasi crystallum, id est stabilitas in fide. Qui enim perseveravit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, XXIV). Hoc significans, sequitur: Et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per singulos menses reddentes fructum suum, et folia ligni in curationem gentium, neque ullum maledictum jam erit. In duodecim mensibus omne tempus insinuat, et perpetuitatem omnino designat. Quocirca ubi vigor aeternus, nulla unquam inesse significatur finiri 68.0929C| ariditas: ubi perfecta et stabilis sanitas, nulla interpellat prorsus infirmitas. Quod propheta promittit, dicens (Isa. XXXV): Gaudium et laetitiam obtinebunt, fugiet dolor et gemitus. Lignum illud est quod plantatum legimus secus decursus aquarum (Psal. I), de quo et Jeremias dicit (Cap. XVII), quod ad humorem mittet radices suas, qui spem et fiduciam in Domino collocat. Aliter flumen aquae vitae, etc., recte ipse fons vitae Dominus Jesus Christus significari cognoscitur, de quo legimus (Psal. XXXV): Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Ipse est enim, quemadmodum legimus (Sap. VII), Imago majestatis Dei, omnia potens, et permanens in se, omnia innovat et per gentes in animas sanctas requiescit. Ille itaque fons, qui fluvius: fons, eo quod in se incommutabilis 68.0929D| maneat; fluvius, quod ad societatem sanctorum se largiter et jugiter praebeat. Nam et ubi fons dicitur, etiam torrens nominatur. Cum enim psalmus (XXXV) diceret, Ex torrente deliciarum tuarum potabis eos, secutus adjunxit (Ibid.): Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Bene autem per mediam plateam, tanquam commune omnibus sanctis bonum quod nulli negetur digno, nulli donetur indigno. Qui enim habitant in Jerusalem, montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV). Itemque: Deus, qui glorificatur in concilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu ejus sunt. In medio quippe est tanquam indivisum patrimonium cunctis 68.0930A| videntibus Deum. Hinc legimus (Psal. CXXI): Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Si autem fructus mortis beatae immortalitatis accipitur, recte folia perpetuae laudis intelligitur cantus, quod in sanitate cadit felici jam sorte canentibus: ibi enim gentium curatio vera, redemptio plena, et felicitas sempiterna. Sed thronus Dei et Agni erit in ea. Non dixit erunt, neque throni; ubi enim unitas est naturalis et indifferens, gloriam Deitatis ibi maxime commendari oportuit, unus thronus indivisibilis sessionis, qui nec Arianae pravitatis astu dividi, nec Sabellianae vanitatis possit suspicione confundi, sed catholicae tantum veritatis, quae adoptionem videre, cujus etiam recta credulitatis probatur confessione teneri. Et videbunt faciem ejus. Considerans 68.0930B| visionem Dei, quae sanctis in futuro promittitur, magni esse meriti causam, et excellenti prorsus aestimatione pendendam. Legi [F. elegi] S. Augustini dicta huic loco congrua deflorare, ut ipso docente possimus qualis futura promittatur, indubitanter agnoscere. Nam de visione Dei ad Paulinam scribens dicit: Donec diligenti inquisitione, si Dominus adjuverit, reperiatur quid secundum Scripturas de spiritali corpore quod in resurrectione promittitur, probabilius sentiendum sit, interim nobis sufficiat quod unigenitus Filius, idemque mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II) ita videt Patrem sicut videtur a Patre. Nos autem ad illam visionem Dei, quae nobis in resurrectione promittitur, non ex hoc mundo istam concupiscentiam oculorum transferre conemur, 68.0930C| sed mundandis cordibus pio studeamus affectu; nec corporalem faciem cogitemus, cum dicit Apostolus (I Cor. XIII): Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; praesertim quia expressius dixit (Ibid.): Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. Unde quis eum non intelligat eo loco etiam nostram faciem illam significare voluisse de qua dicit alio loco (II Cor. III): Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu: de gloria scilicet fidei, in gloriam contemplationis aeternae. Hoc quippe agit haec transformatio, qua interior homo renovatur de die in diem (II Cor. IV); de quo et apostolus Petrus, cum eum moneret ornari: Non 68.0930D| quae a foris ornatur, inquit (I Petr. III), capillorum incrispationibus, aut auro, aut margaritis et veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui est ante Deum locuples. Item in libro vicesimo secundo de Civitate Dei, sic dicit: Praemium fidei nobis visio Dei servatur, de qua et Joannes apostolus loquens: Cum apparuerit, inquit (I Joan. III), similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Facies autem Dei manifestatio est ejus intelligenda, non aliquod tale membrum quale nos habemus in corpore, atque isto nomine nuncupatur. Et post paululum dicit: Ita Deus erit nobis notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis, videatur ab altero in alterum, videatur in seipso, videatur in coelo novo et terra nova, 68.0931A| atque in omni quae tunc fuerit creatura. Et nomen ejus scriptum in frontibus eorum. Per fidem justificari hoc templum, per quam vitae etiam aeternae conferri declarat meritum, cum in frontibus eorum nomen Dei et Agni ibi quoque sic gestari facit scriptum, tanquam pro titulo cognoscatur praeferri gloriatum. Hanc sane fidem in uno complectitur nomine. Neque enim dixit, et nomina Dei et Agni scripta in frontibus eorum, cum geminam videatur significasse personam, ut illius dogmatis regulam custodiret loquens de regnantibus sanctis, quam pridem Dominus servandam discipulis tradiderat peregrinis: Ite, inquiens (Matth. XXVIII), baptizate omnes gentes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Sollicite enim fuerat commendandum hoc, sanctos visuros et habituros in 68.0931B| specie, quod credebant viventes ex fide. Et nox jam non erit, neque opus erit lumen lucernae, neque lumen solis, quoniam Dominus Deus lucebit super eos, et regnabunt in saecula saeculorum. Nostrorum fragilitas corporum his nunc et vicissitudinibus temporum et conturbationibus elementorum, ut ad exercendum diurna opera noctis quiete reddatur idonea, utatur etiam nocte pro consolatione lucerna. Tunc autem quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV), qui est lux vera, his elementis nullus ibi indigus, nullus erit unquam obnoxius, quando ipse lumen erit regnantibus sanctis, qui totius auctor est operis, neque perfectorum exhortationeque legis divinae praedicatio, quae nunc lucerna esse dicuntur in obscuro loco, quia in Dei contemplatione rebus expletis 68.0931C| tenetur perfecta promissio. Et dixit mihi: Hi sermones fidelissimi et veri sunt. Non de Joanne diffidentia dubitabat, sed veram visionem omni Ecclesiae, in qua et parvulos futuros noverat, commendabat. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri. In brevi docuit omnium se utilitati generaliter prospexisse. Ipse est autem Spiritus prophetarum, qui etiam Spiritus sanctus, qui utique Dominus, propterea propheta. Audiam, inquit (Psal. LXXXIV), quid loquatur in me Dominus Deus, et principium loquendi Domino in Osee (Cap. I). Nam propter unius divinae Trinitatis essentiam, opportune hic etiam Spiritum sanctum nominavit, quando Patris et Filii nuper fecerat mentionem. Quod enim legimus (Joan. IV) quia 68.0931D| Deus spiritus est, ad totam pertinet Trinitatem. Ecce venio cito. Felix qui observat verba prophetiae libri hujus. Servare dicit hic, reverenter credere et purioris vitae proposito custodire. Et ego Joannes, qui audivi et vidi haec. Revelationis attestatio insinuatur in hominis firmari judicio. Et cum audissem, inquit, et vidissem, prostravi me ante pedes angeli ut adorarem eum, qui mihi ista ostendit; et ait mihi: Vide ne feceris, quia conservus tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum servantium verba prophetiae libri hujus. Magis Deum adora. Aut semel factum iteravit quod cohibitus non repetivit, aut magno visionum stupore perculsus, adorare se iterum voluisse confitetur, sicut et propheta: Expavit, inquit, venter meus a voce 68.0932A| deprecationis labiorum meorum, et introivit tremor in ossa mea, et intra me conturbata est virtus mea. Et ait mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia tempus jam in proximo est, et qui perseverant nocere noceant; et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Occulta hic Dei judicia, sed justa demonstrat, quibus mali homines in pejus proficere permittuntur. Nocere autem hic non tantum aliis, sed sibi potius debet intelligi. Unde sequitur: Et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Qui enim sibi nequam, cui bonus erit? Nam et alia translatio: qui injustus est, inquit, injuste faciat adhuc, justus autem justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. Puto autem quia propterea dicit, ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia futuro propinquante judicio manifestari 68.0932B| oportuit divina praecepta, judicia atque promissa, quorum observatione praemium mites acquirant, negligentes ac contumaces poenam incurrant. Ante enim dixerat, signa quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere; modo autem, ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua. Satis dictum est. Ego sum Α et Ω, primus et novissimus, initium et finis. Fidelis praedicatio veritatis, ut irreprehensibilis forma virtutum quoties repetitione firmatur, ampliore cultu spiritalis animus informatur, quod ad finem libri breviter quidem, sed competenter exprimitur, in Α verbi divinitatem, in Ω, susceptam humanitatem assignans, principium sine termino. Quod autem in praesenti libro toties Α et Ω 68.0932C| repetitum video, non inaniter factum fuisse cognosco. Sive enim propter unius Christi divinitatem et humanitatem saepius insinuandum, in qua totius Christianae fidei summa constare praemisimus, sive ut unius naturae tota Trinitas intimetur, qui per prophetam dicit (Isa. XLIII): Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ego sum Deus, et non est absque me Salvator; vel cui per prophetam dicitur: Tu es Deus, et ante et praeter te non est alius Deus; sive aliud aliquid melioris lateat secretiorisque mysterii, non tamen dubito ad hoc saepius iteratum, ut intelligendi gratia fidelibus maneret fructuosa. Nam et ipsa elementa Graeci alphabeti Α et Ω, ejusdem numeri conficiunt summam, quam columbae nomine in Graeco novimus comprehendi. Columba enim dicitur 68.0932D| a quo nomine octingentesimus et unus numerus subsummatus, quem etiam adimplent In columbae autem specie recte nobis sancti Spiritus novimus significari personam (Matth. III), in cujus specie descendens, voluit apparere: ut scilicet Arianorum aliorumque haereticorum frustraretur insania, qui eum a Patris et Filii natura asserunt alienum, cum etiam per hujus convenientiam numeri hic quoque revelatio coelestis consubstantialem et coaeternum Patri et Filio sanctum Spiritum manifestet, et in 68.0933A| stolis lotis divinorum dicens custodiae mandatorum. Nam et exordium Evangelii sui iisdem Joannes sensibus, licet diverso orsus sermone composuit, dicens (Joan. I): In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et post pauca (Ibid.), Et Verbum caro factum est. Ubi totius fidei summa consistit, ut in uno eodemque Christo perfecta deitas et vera credatur humanitas. Quod vero ad morum attinet probitatem, dicit (Ibid.): Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, subjungens utique fidei charitatem, quae mercedem, quod paribus his quoque videtur narrasse tramitibus, in Α et Ω Christum insinuans, immaculatam vero vitam stolis significans candidis, cui eumdem similiter praemium 68.0933B| pollicetur, dicens: Ut sit potestas eorum super lignum vitae. Lignum autem vitae Christus est, ut legimus: Sapientia lignum vitae est amplectentibus eam (Prov. III). Non autem super Christum hi esse putandi sunt, quia non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum (Matth. X). Sic autem hic dixit super lignum vitae, quomodo si dicet. Infirmitas eorum super lignum vitae consistet, id est super Dominum Christum, de quo propheta etiam dicit, Et super sanctum Israel stabiliti sunt. Unde enim virtus accipitur, super hos esse narratur. Eodem intellectu et sancto Petro dicitur (Matth. XVI): Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, id est super me. Et propheta diverso sermone, sed eodem sensu dicit (Psal. LVIII): Fortitudinem meam ad 68.0933C| te custodiam. Et per portas intrent in civitatem sanctam. De quibus portis scriptum puto (Psal. CXVII): Aperite mihi portas justitiae, ut ingressus in eas confitear Domino; haec porta Domini, justi intrabunt per eam. Aliter enim illa civitas intrari non potest, nisi per Christum, qui dixit (Joan. X): Ego sum ostium, et nemo venit ad Patrem nisi per me. Foris autem remanebunt canes, et malefici, et fornicarii, et homicidae, et sesrvientes idolis, et venefici, et omnes qui amant et faciunt mendacium. His hominibus non diligentia adhibenda est exponendi, sed sollicitudo impendenda cavendi. Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in septem Ecclesiis. Seriem libri resumpturus intentionem primae relationis assignat, ut prioribus posteriora conveniant. Ego sum radix et origo David. 68.0933D| Divinitatis Christi praedicatione praemissa, secundum quod dudum exposui, formam quoque servi quam pro nobis assumpsit, praedicat, dicens: Ego sum radix et genus David, stella splendida et matulina. Novi Testamenti gratia refulgente, primae resurrectionis tempus ostendit, quando Christus a mortuis resurrexit. Hinc legimus (Psal. CXXIX): A vigilia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Et spiritus et nova nupta dicunt, Christus et Ecclesia: Exhortamur, Age. Et is qui audit, dicat: Veni. Seque exponens pandit suae exhortationis affectum, et dicit: Et qui sitit veniat et bibat; et qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Quomodo qui vult accipiat, cum dixerit (Joan. VI): Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit 68.0934A| me, traxerit eum; nisi quia ex nolente prius fieri, novimus, divina inspiratione volentem? Nam et hic sic liberum convenienter arbitrium, dicendo: Qui vult accipiat, ut confestim gratia, praedicetur in eo, quod dicit, aquam vitae gratis, nullis itaque bonis praecedentibus, accipiat aquam vitae gratis. Quid enim inquit Apostolus (I Cor. IV), habes quod non accepisti? Ergo et voluntatem veniendi a Deo gratis accipimus, cui nil praemii contulimus ut essemus, quanto magis ut justi ex peccatoribus redderemur! Testor ego Joannes omnes qui audiunt verba prophetiae libri hujus. Haec dicit qui jussit testimonium perhibere. Quem testem fidelem superius memorat, de ipso nunc quod jusserit testimonium perhibere, ne hujus libri tam salubris contemnenda putaretur 68.0934B| utilitas, suam personam laudabili humilitate postposuit, et contemptoribus Christum opponit. Quod ergo testis fidelis caput implevit, cum dixit (Joan. IV): Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit, vel similia, hoc juvet implendum et corpori. Si quis addiderit ad haec, adjiciet Deus super eum plagas scriptas in libro hoc. Et si quis dempserit, adimet Dominus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta in libro hoc. Et Salomon dicit (Prov. XXX): Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris inveniarisque mendax. Hic autem etiam terrorem plagarum adjecit, ut non solum pondere auctoritatis monendo urgeret, sed etiam minis vel desides excitaret, vel temerarios coerceret. Dicit qui testimonium perhibet de his: Etiam venio cito: Amen. Veni, Domine Jesu. Idem 68.0934C| Christus testimonium perhibet, qui se Ecclesiae venturum annuntiat, cui more Cantici canticorum (Cant. II, IV, V, VII) Ecclesia devota respondit: Etiam veni, Domine Jesu Christe, quae dicit orans, Veniat regnum tuum (Matth. VI), et in via immaculata venies ad me.

 Quoniam suscepti operis plenitudo devoto et debito propterea fine concludi, et diffusa latius multipliciterque digesta, cum difficultate novimus comprehendi, quia nec competens cunctis memoria suffragatur, nec relata rebus singulis loca velox intentio poterit coaptare, necessariis agendum existimo compendiis, ut totius libri auctoritate decursa, conclusionis series brevi recapitulatione iterum evolvatur insinuata per partes, ut omnium quinque librorum textus uno summatim 68.0934D| loco clareat definitus, cum et partitionem recepit singulorum, et plenitudinem videtur obtinere per totum.
 In septem itaque angelis Ecclesiarum totidem, universalis Ecclesiae unitas cum necessaria nominum interpositione describitur, quam in candelabris quoque aureis designatam, malos bonis docet habere permixtos, quorum diversa qualitas vel mulcetur laudibus ad profectum, vel increpationibus culpatur ad notam. Hanc etiam in viginti quatuor senioribus cognoscendam per Christi dispensationem et evangelistarum praedicationem iterata significatione describit. Haec quidem in primo.

In secundo autem libro hujus capiti Christo signati dignitas libri peractae dispensationis merito dicitur 68.0935A| retribui, ut duo in carne una (Ephes. V) Christus et Ecclesia possit intelligi, et in ipso omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ante latuisse, in quo docentur (Colos. II) revelati suo tempore refulsisse. Idem in equo albo actu pridem paruit missus, qui visu processisse dicitur revelatus. Post Christi de morte triumphum impugnationes futuras Ecclesiae et humani generis plagas enumerat, quas per significationes equorum rufi, nigri, pallentisque, dicit irrogandas. Quibus nascitur sub ara Dei martyres memorat, sextam mundi aetatem sexto signo denuntiat, grandi persecutionis impetu in fine venturam. In quatuor angelis regna mundi quatuor consona Danieli voce testatur, quos electorum numero laedere Christi primus vetus enarrat adventus, qui nec transitorio fuissent praetereundi relatu duodecim 68.0935B| tribuum nomina cum numero indidit signatorum. Atque ut unam ex genere Israel et ex gentibus existere monstraret Ecclesiam, gentium mox vocationem adjunxit. Quorum ex operibus fidem, et fidei voluit narrare mercedem.

 In tertio quoque libro Ecclesiam in septem angelis ac tubis grata repetitione suo more describit, quam externis et intestinis memorat persecutionibus ac periculis exercendam, quando post unum angelum, qui super altare Dei stabat cum thuribulo aureo, secundum, tertium et quartum videtur opposuisse contrarios, et interposita rursus aquilae mentione Ecclesia, de puteo abyssi in locustis fumo equisque bellantibus, prodire dicit haereticos: quorum morsus ut scorpionum, in quibus unum vae dicit abisse. Angelorum quatuor solutio cum numero octogenario et bis myriadis myriadum, 68.0935C| quibus equites cum loricis igneis et sulphureis juges haeresiarchas diverso modo describit, et errorem mox gentilitatis annectit, quod ad vae secundum est redigendum. In angelo nube amicto primus Christi designatur adventus, cujus praedicatione ex bonis in ore dulcedinem, ex malis in ventris infirmitate dicit amaritudinem procreari. In voce autem septimi angeli, finis sextae aetatis et initium septimae nuntiatur. In duobus martyribus duo martyrii genera cognoscenda, et vae tertium venisse dicit. Secundi adventus interposita mentione, Christi rursus nativitas aperto Dei templo narratur in coelo, id est Ecclesia, quae vestigia sui capitis sequendo victrix, de pugna dicitur exstitisse draconis.

In quarto proinde libro, de bestia disputatur, 68.0935D| quam habere dicit capita septem, et cornua decem, in qua adversitas designatur Christo Ecclesiaeque contraria, quam etsi ad tempus signis dicit Antichristi valituram, patienti attamen tolerandam esse sanctorum prudentiam. Notam vel nomen bestiae vel numerum 68.0936A| praemonet indagandum. Post haec constantem in electis Ecclesiam circumscribit, nomine Agni censitam et sacruto numero titulatam. Item Christum diverso schemate super nubem albam sedentem asserit coronatum, cum falce messoria septem plagarum mentione subjuncta, et sanctorum relata victoria, cum Judaeorum manente duritia et incomparabili persecutione, futuram memorat damnationem meretricis, quam fucato mulieris cultu describit, cui in capitibus septem et cornibus decem, et saecularem potentiam, et occultam dicit inesse nequitiam.

 Quinto etiam libro, diverso relatu idem Christi insinuatur adventus. Quem nomine angeli dicit de coelo descendere, suaque potestate et claritate illuminatam terram. Babylonem memorat fuisse destructam, quae 68.0936B| cum multis significata vocabulis praedicitur ruitura, commissae iniquitatis debita monstratur multari vindicta, ubi sanctorum profecto dignitas in senioribus et Agni nuptiis, et byssino mundo fuerat memoranda. Hinc diadematis insigne gestantem equo albo sedentem cum bestia certasse describit, suisque catenis diabolum per annos mille dicitur religasse, ut solitam seducendi gentes amiserit potestatem, profuturi forma judicii in throno candido sedentem. Ipsius memorans Christi, secundum rursus designat adventum, quando elementorum innovatione coelum novum terraque futura describitur, et novam Jerusalem sponsam. Agni patriarcharum apostolorumque fundamine solidatam, promissa dicit potiri mercede, cum agni lumine irradiari atque vitae fonte potari, ejusque visione dicitur perfrui. Se proinde Α et Ο iterata praedicatione frequentat, ut unius naturae divinae insinuet Trinitatem, et futuri Evangelii sui cum hoc libro sermonem videatur habere concordem. Septem Ecclesiarum iterata mentione scopum libri, id est intentionem assignat, seque Christus Ecclesiae venturum annuntiat.
 Considerans autem hujus operis quantitatem, arbitror quosdam de ejus quam putant prolixitate posse causari, alios autem divinae legis vel lectionis fervore flagrantes, de tanta libri profunditate ampliora potius flagitare. Sed cum diu inter fastidiosos et avidos nutabundus aestuarem, timui ne aut immodicis profusionibus ingessissem otiosis errorem, aut exiguitate necessaria subtraxisse invidus judicarer: sicque stylum putavi, regente Domino, temperandum, ut illustrandis 68.0936D| obscurioribus locis plus sermonis impenderem, apertis exiguum, ut nec esurientes fraudarem inventis, nec peritos ausus prolatis offenderem. Me tamen fateor non quantum ardua mysteriorum dignitas exigebat, sed quantum paupertas virium ope divina potuit, debitis exhibuisse servitiis.