Confessiones (ed. Migne)/12

E Wikisource
LIBER XII
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


 LIBER XI LIBER XIII 


12[recensere]

LIBER DUODECIMUS. Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus coelum et terram. Illic nomine coeli significatam putat spiritualem vel intellectualem illam creaturam, quae semper faciem Dei contemplatur; terrae autem vocabulo informem materiam, ex qua rerum corporearum species fuerunt posthac formatae. Verum alias interpretandi rationes haudquaquam improbandas esse; imo ex Scripturae divinae profunditate multiplicem posse erui sensum confitetur. CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri. 1. Multa satagit cor meum, Domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae Scripturae tuae: et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intelligentiae; quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. Tenemus promissum; quis corrumpet illud? Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur (Matth. VII, 7, 8). Promissa tua sunt; et quis falli timeat, cum promittit Veritas?

CAPUT II. De duplici coelo et terra. 2. Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti coelum et terram; hoc coelum quod video, terramque quam calco, unde est haec terra quam porto, tu fecisti. Sed ubi est coelum coeli, Domine, de quo audivimus in voce Psalmi: Coelum coeli Domino; terram autem dedit filiis hominum (Psal. CXIII, 16)? Ubi est coelum quod cernimus, cui terra est hoc omne quod cernimus? Hoc enim totum corporeum, non ubique totum ita accepit speciem pulchram in novissimis, cujus fundus est terra nostra; sed ad illud coelum coeli, etiam terrae nostrae coelum terra est. Et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est, ad illud nescio quale coelum quod Domino est, non filiis hominum.

CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi. 3. Et nimirum haec terra erat invisibilis et incomposita, et nescio quae profunditas abyssi super quam non erat lux; quia nulla species erat illi; unde jussisti ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum (Gen. 1, 2); quid aliud quam lucis absentia? Ubi enim lux esset, si esset, nisi superesset eminendo et illustrando? Ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras, nisi abesse lucem? Super itaque erant tenebrae, quia lux super aberat; sicut sonus ubi non est, silentium est. Et quid est esse ibi silentium, nisi sonum ibi non esse? Nonne tu, Domine, docuisti hanc animam quae tibi confitetur? Nonne tu, Domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid; non color, non figura, non corpus, non spiritus? Non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.

CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita. 4. Quid ergo vocaretur, quod etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo vocabulo? Quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informati omnimodae, quam terra et abyssus? Minus enim speciosa sunt, pro suo gradu infimo, quam caetera superiora perlucida et luculenta omnia. Cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut appellaretur terra invisibilis et incomposita?

CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis. 5. Ut cum in ea quaerit cogitatio quid sensus attingat, et dicit sibi, Non est intelligibilis forma sicut vita, sicut justitia, quia materies est corporum; neque sensibilis, quoniam quod videatur et quod sentiatur in invisibili et incomposita non est: dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam vel nosse ignorando, vel ignorare noscendo.

CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo. 6. Ego vero, Domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cujus antea nomen audiens et non intelligens narrantibus mihi eis qui non intelligerent, eam cum speciebus innumeris et variis cogitabam; et ideo non eam cogitabam; foe das et horribiles formas perturbatis ordinibus volvebat animus, sed formas tamen; et informe appellabam, non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum aversaretur sensus meus, et conturbaretur infirmitas hominis. Verum autem illud quod cogitabam, non privatione omnis formae, sed comparatione formosiorum erat informe: et suadebat vera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si vellem prorsus informe cogitare; et non poteram. Citius enim non esse censebam, quod omni forma privaretur, quam cogitabam quiddam inter formatum et nihil, nec formatum nec nihil, informe prope nihil Et cessavit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum, et eas pro arbitrio mutantem atque variantem; et intendi in ipsa corpora, eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant, et incipiunt esse quod non erant; eumdemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari. Et si totum tibi confiteatur vox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? Nec ideo tamen cessabit cor meum dare tibi honorem et canticum laudis de iis quae dictare non sufficit. Mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium in quas mutantur res mutabiles. Et haec quid est? Numquid animus? numquid corpus? numquid species animi vel corporis? Si dici posset, Nihil aliquid, et, Est non est, hoc eam dicerem; et tamen jam utcumque erat, ut species caperet istas visibiles et compositas.

CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos; et terram, id est informem materiam. 7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed idipsum et idipsum et idipsum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens (Isai. VI, 3); in Principio quod est de te, in Sapientia tua quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim coelum et terram; non de te: nam esset aequale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo fecisti coelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram, duo quaedam; unum prope te, alterum prope nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset.

CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia. 8. Sed illud coelum coeli tibi, Domine; terra autem quam dedisti filiis hominum (Psal. CXIII, 15) cernendam atque tangendam, non erat talis qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut, Tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2), id est, magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde faceres magna quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc coelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, Fiat; et sic factum est (Ibid., 6, 7). Quod firmamentum vocasti coelum; sed coelum terrae hujus et maris quae fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiae quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed coelum coeli hujus; quia in principio feceras coelum et terram. Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum: de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres haec omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.

CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram. 9. Ideoque Spiritus doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio coelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis; quanquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas, terra invisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo; nec venit quidquam, nec praeterit: et ubi hoc non fit; non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium.

CAPUT X. A Deo cupit edoceri. 10. O Veritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi. Defluxi ad ista et obscuratus sum; sed hinc etiam, hinc adamavi te. Erravi et recordatus sum tui. Audivi vocem tuam post me ut redirem, et vix audivi propter tumultus impacatorum. Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et hinc vivam. Non ego vita mea sim; male vixi ex me, mors mihi fui: in te revivisco. Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana valde.

CAPUT XI. Quid a Deo didicerit. 11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens immortalitatem (I Tim. VI, 16); quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quae non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est quod non est, motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est; quia talis motus delictum atque peccatum est: et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus voluntas tu solus es, teque perseverantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nunquam et nusquam exserit, et te sibi semper praesente ad quem toto affectu se tenet, non habens quod exspectet futurum, nec in praeteritum trajiciens quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum existimem Coelum coeli Domino, quam domum tuam, contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud; mentem puram, concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, civium civitatis tuae in coelestibus super ista coelestia.

13. Unde intelligat anima cujus peregrinatio longinqua facta est, si jam sitit tibi; si jam factae sunt ei lacrymae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 3, 4, 11)? si jam petit a te unam et hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies vitae suae (Psal. XXVI, 4): (Et quae vita ejus nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui qui non deficiunt, quia idem ipse es [Psal. CI, 28] )? hinc ergo intelligat anima quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus; quando tua domus quae peregrinata non est, quamvis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur vicissitudinem temporum. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

14. Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum. Et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatibus vagatur et volvitur; quis nisi talis dicet mihi, quod diminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et vertebatur, possit exhibere vices temporum? Omnino enim non potest, quia sine varietate motionum non sunt tempora: et nulla varietas, ubi nulla species.

CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore. 15. Quibus consideratis quantum donas, Deus meus, quantum me ad pulsandum excitas, quantumque pulsanti aperis; duo reperio quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit. Unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo intervallo mutationis, quamvis mutabile tamen non mutatum, tua aeternitate atque incommutabilitate perfruatur: alterum quod ita informe erat, ut ex qua forma, in quam formam vel motionis vel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. Sed hoc ut informe esset non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem, in principio coelum et terram, haec duo quae dicebam. Terra autem invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum. Quibus verbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei privationem nec tamen ad nihil perventionem cogitare non possunt, unde fieret alterum coelum, et terra visibilis atque composita, et aqua speciosa, et quidquid deinceps in constitutione hujus mundi non sine diebus factum commemoratur; quia talia sunt ut in eis agantur vicissitudines temporum, propter ordinatas commutationes motionum atque formarum.

CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram. 16. Hoc interim sentio, Deus meus, cum audio loquentem Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram: terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 1), neque commemorantem quoto die feceris haec. Sic interim sentio, propter illud coelum coeli, coelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum; sed et toto, in manifestatione, facie ad faciem (I Cor. XIII, 12): non modo hoc, modo illud; sed quod dictum est, nosse simul sine ulla vicissitudine temporum: et propter invisibilem atque incompositam terram sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud; quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud. Propter duo haec primitus formatum et penitus informe; illud, coelum, sed coelum coeli; hoc vero, terram, sed terram invisibilem et incompositam: propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere Scripturam tuam, In principio fecit Deus coelum et terram. Statim quippe subjecit quam terram dixerit. Et quod secundo die commemoratur factum firmamentum, et vocatum coelum; insinuat de quo coelo prius sine diebus sermo locutus sit.

CAPUT XIV. Scripturae profunditas. 17. Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens parvulis: sed mira profunditas, Deus meus, mira profunditas! Horror est intendere in eam; horror honoris, et tremor amoris. Odi hostes ejus vehementer. O si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes ejus! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant tibi. Ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: Non, inquiunt, hoc voluit in his verbis intelligi Spiritus Dei, qui per Moysen famulum ejus ista conscripsit; non hoc voluit intelligi quod tu dicis, sed aliud quod nos dicimus. Quibus ego, te arbitro, Deus, omnium nostrorum, ita respondeo.

CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare. 18. Num dicetis falsa esse, quae mihi veritas voce forti in aurem interiorem dicit de vera aeternitate Creatoris, quod nequaquam ejus substantia per tempora varietur, nec ejus voluntas extra ejus substantiam sit? Unde non eum modo velle hoc, modo velle illud; sed semel et simul et semper velle omnia quae vult; non iterum et iterum, neque nunc ista nunc illa, nec velle postea quod nolebat, aut nolle quod prius volebat: quia talis voluntas mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est; Deus autem noster aeternus est. Item quod mihi dicit in aurem interiorem, exspectatio rerum venturarum fit contuitus cum venerint; idemque contuitus fit memoria cum praeterierint: omnis porro intentio quae ita variatur, mutabilis est: et omne mutabile aeternum non est: Deus autem noster aeternus est. Haec colligo atque conjungo, et invenio Deum meum, Deum aeternum, non aliqua nova voluntate condidisse creaturam, nec scientiam ejus transitorium aliquid pati.

19. Quid ergo dicetis, contradictores? An falsa sunt ista? Non, inquiunt. Quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamve formabilem non esse, nisi ab illo qui summe bonus est, quia summe est? Neque hoc negamus, inquiunt. Quid igitur? an illud negatis, sublimem quamdam esse creaturam tam casto amore cohaerentem Deo vero et vere aeterno, ut quamvis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum varietatem et vicissitudinem ab illo se resolvat ac defluat, sed in ejus solius veracissima contemplatione requiescat? Quoniam tu, Deus, diligenti te quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei; et ideo non declinat a te, nec ad se. Haec est domus Dei non terrena, neque ulla coelesti mole corporea, sed spiritualis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. Statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit (Psal. CXLVIII, 6). Nec tamen tibi Deo coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

20. Nam etsi non invenimus tempus ante illam, prior quippe omnium creata est sapientia (Eccli. I, 4); nec utique illa Sapientia tibi, Deus noster, Patri suo plane coaeterna et aequalis et per quam creata sunt omnia, et in quo Principio fecisti coelum et terram; sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est: dicitur enim et ipsa, quamvis creata, sapientia. Sed quantum interest inter lumen quod illuminat et quod illuminatur, tantum inter sapientiam quae creat et istam quae creata est; sicut inter justitiam justificantem, et justitiam quae justificatione facta est. Nam et nos dicti sumus justitia tua. Ait enim quidam servus tuus, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 21). Ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae civitatis tuae, matris nostrae quae sursum est, et libera est (Galat. IV, 26) et aeterna in coelis, (quibus coelis, nisi qui te laudant coeli coelorum (Psal. CXLVIII, 4); quia hoc est et coelum coeli Domino?); etsi non invenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit, quae prior omnium creata est; ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamvis non temporis quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

21. Unde ita est abs te Deo nostro, ut aliud sit plane quam tu, et non idipsum. Quoniam etsi non solum ante illam, sed nec in illa invenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper videre nec uspiam deflectitur ab ea, quo fit ut nulla mutatione varietur; inest ei tamen ipsa mutabilitas unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tanquam semper meridies luceret et ferveret ex te. O domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum, et locum habitationis gloriae Domini mei fabricatoris et possessoris tui (Psal. XXV, 8)! Tibi suspiret peregrinatio mea; et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. Erravi sicut ovis perdita (Psal. CXVII, 176); sed in humeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi (Luc. XV, 5).


22. Quid dicitis mihi quos alloquebar, contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum Dei, et libros ejus oracula sancti Spiritus creditis? Estne ista domus Dei, non quidem Deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in coelis, ubi vices temporum frustra quaeritis, quia non invenietis? supergreditur enim omnem distentionem, et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est (Psal. LXII, 28). Est, inquiunt. Quid igitur ex iis quae clamavit cor meum ad Deum meum, cum audiret interius vocem laudis ejus, quid tandem falsum esse contenditis? An quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? Ubi autem nullus ordo erat, nulla esse vicissitudo temporum poterat; et tamen hoc pene nihil, in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. Hoc quoque, aiunt, non negamus.

CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae. 23. Cum his enim volo coram te aliquid colloqui, Deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet veritas tua, vera esse concedunt. Nam qui haec negant, latrent quantum volunt et obstrepant sibi; persuadere conabor ut quiescant, et viam praebeant ad se verbo tuo: quod si noluerint et repulerint me; obsecro, Deus meus, ne tu sileas a me (Psal. XXVII, 1). Tu loquere in corde meo veraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in pulverem, et excitantes terram in oculos suos; et intrem in cubile meum, et cantem tibi amatoria, gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea, et recordans Jerusalem, extento in eam sursum corde, Jerusalem patriam meam, Jerusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, illustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias, et solidum gaudium, et omnia bona ineffabilia simul omnia; quia unum summum et verum bonum: et non avertar, donec in ejus pacem matris charissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde mihi ista certa sunt, colligas totum quod sum, a dispersione et deformitate hac, et conformes atque confirmes in aeternum, Deus meus, misericordia mea. Cum his autem qui cuncta illa quae vera sunt, falsa esse non dicunt, honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam Scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor: Tu esto, Deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest. 24. Dicunt enim: Quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum spiritu revelante diceret: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Non coeli nomine spiritualem vel intellectualem illam creaturam, semper faciem Dei contemplantem significavit; nec terrae nomine informem materiam. Quid igitur? Quod nos dicimus, inquiunt, hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est. Quid est illud? Nomine, aiunt, coeli et terrae, totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quae sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda judicaret. Terram vero invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt.

25. Quid si dicat alius, eamdem informitatem, confusionemque materiae, coeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui coeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? Quid si dicat et alius, coelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam; ac per hoc universam creaturam quam fecit in Sapientia, id est in Principio, Deus, hujuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam: verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aeterna domus Dei; sive mutentur, sicut anima hominis et corpus; communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret coelum et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur Terra invisibilis et incomposita, et, Tenebrae super abyssum: ea distinctione, ut terra invisibilis et incomposita intelligatur materies corporalis ante qualitatem formae; tenebrae autem super abyssum, spiritualis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem Sapientiae?

26. Est adhuc quod dicat si quis alius velit, non scilicet jam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas, coeli et terrae nomine significari cum legitur, In principio fecit Deus coelum et terram; sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc jam digesta suis ordinibus vocantur coelum et terra; illa spiritualis, haec corporalis creatura.

CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis. 27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14). Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 8, 5). Et novit magister noster in quibus duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit (Matth. XXII, 40). Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quae tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi hoc non sensit ille quem legit; cum et ille verum, nec tamen hoc senserit?

CAPUT XIX. Quae liquido vera. 28. Verum est enim, Domine, fecisse te coelum et terram; et verum est Principium esse Sapientiam tuam in qua fecisti omnia (Psal. CIII, 24). Item verum est, quod mundus iste visibilis habet magnas partes suas coelum et terram, brevi complexione factarum omnium conditarumque naturarum. Et verum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quamdam informitatem, qua formam capit, vel qua mutatur et vertitur. Verum est, nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut quamvis sit mutabile, non mutetur. Verum est, informitatem, quae prope nihil est, vices temporum habere non posse. Verum est, quod unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere jam nomen ejus rei quae inde fit; unde potuit vocari coelum et terra quaelibet informitas unde factum est coelum et terra. Verum est, omnium formatorum nihil esse informi vicinius quam terram et abyssum. Verum est, quod non solum creatum atque formatum, sed etiam quidquid creabile atque formabile est, tu fecisti ex quo sunt omnia. Verum est, omne quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.

CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum. 29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae spiritualis et corporalis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quae nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In ipso exordio faciendi atque operandi fecit Deus informem materiam confuse habentem coelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus quae in eis sunt.

CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum. 30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Corporale illud quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum corporeum et terra corporea, cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli (Psal. CXIII, 16); et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc coelum corporeum; id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; non illam informitatem nomine coeli et terrae Scriptura appellavit; sed jam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse praedixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Informitas quaedam jam materies erat, unde coelum et terram Deum fecisse Scriptura praedixit: totam scilicet corpoream mundi molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat. 31. Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita tentaverit: Si non vultis hanc informitatem materiae coeli et terrae nomine appellatam videri; erat ergo aliquid quod non fecerat Deus, unde coelum et terram faceret; neque enim Scriptura narravit quod istam materiem Deus fecerit, nisi intelligamus eam coeli et terrae, aut solius terrae vocabulo significatam cum diceretur, In principio fecit Deus coelum et terram; ut id quod sequitur, Terra autem erat invisibilis et incomposita, quamvis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intelligamus nisi eam quam fecit Deus in eo quod praescriptum est, fecit Deus coelum et terram. Respondebunt assertores duarum istarum sententiarum quas extremas posuimus, aut illius, aut illius, cum haec audierint, et dicent: Informem quidem istam materiam non negamus a Deo factam, Deo a quo sunt omnia bona valde: quia sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem commemorasse Scripturam, quod hanc informitatem fecerit Deus, sicut alia multa non commemoravit, ut Cherubim et Seraphim (Isai. VI, 2; et XXXVII, 16), et quae Apostolus distincte ait, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates (Coloss. I, 16), quae tamen omnia Deum fecisse manifestum est. Aut si in eo quod dictum est, fecit coelum et terram, comprehensa sunt omnia; quid de aquis dicimus, super quas ferebatur Spiritus Dei? Si enim, terra nominata, simul intelliguntur; quomodo jam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas videmus? Aut si ita accipitur; cur ex eadem informitate scriptum est, factum firmamentum et vocatum coelum, neque scriptum est factas esse aquas? Non enim adhuc informes sunt et invisae, quas ita decora specie fluere cernimus. Aut si tunc acceperunt istam speciem cum dixit Deus, Congregetur aqua quae est sub firmamento (Gen. I, 9), ut congregatio sit ipsa formatio; quid respondebitur de aquis quae super firmamentum sunt? quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est qua voce formatae sint. Unde si aliquid Genesis tacuit Deum fecisse, quod tamen Deum fecisse nec sana fides, nec certus ambigit intellectus; nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas Deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audivimus, ubi autem factae sint non invenimus: cur non informem quoque illam materiem, quam Scriptura haec terram invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum appellat, docente veritate intelligamus a Deo factam esse de nihilo, ideoque illi non esse coaeternam, quamvis ubi facta sit, omiserit enuntiare ista narratio?

CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis. 32. His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti Deo meo, duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur: unum si de veritate rerum, alterum si de ipsius qui enuntiat voluntate dissensio est. Aliter enim quaerimus de creaturae conditione quid verum sit; aliter autem quid in his verbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intelligere lectorem auditoremque voluerit. In illo primo genere discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt, se scire arbitrantur. In hoc item altero discedant a me omnes qui ea quae falsa sunt, Moysen dixisse arbitrantur. Conjungar autem illis, Domine, in te, et delecter cum eis in te, qui veritate tua pascuntur in latitudine charitatis; et accedamus simul ad verba Libri tui, et quaeramus in eis voluntatem tuam per voluntatem famuli tui, cujus calamo dispensasti ea.

CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen. 33. Sed quis nostrum sic invenit eam inter tam multa vera, quae in illis verbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus; ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen, atque hoc in illa narratione voluisse intelligi, quam fidenter dicit hoc verum esse, sive ille hoc senserit sive aliud? Ecce enim, Deus meus, ego servus tuus qui vovi tibi sacrificium confessionis in his litteris, et oro ut ex misericordia tua reddam tibi vota mea; ecce ego quam fidenter dico in tuo Verbo incommutabili omnia te fecisse, invisibilia et visibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc attendisse Moysen cum scriberet: In principio fecit Deus coelum et terram? Quia non sicut in tua veritate hoc certum video, ita in ejus mente video id eum cogitasse cum haec scriberet. Potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret, In principio: potuit et coelum et terram hoc loco, nullam jam formatam perfectamque naturam sive spiritualem sive corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem velle intelligi. Video quippe vere potuisse dici, quidquid horum diceretur; sed quid horum in his verbis ille cogitaverit, non ita video: quamvis sive aliquid horum, sive aliquid aliud quod a me commemoratum non est, tantus vir ille mente conspexerit, cum haec verba promeret, verum eum vidisse apteque id enuntiasse non dubitem.

CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt. 34. Nemo mihi jam molestus sit dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu dicis; sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: Unde scis hoc sensisse Moysen quod de his verbis ejus eloqueris? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi, vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico; neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse: o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt; sed quia superbi sunt; nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt; non quia ipsorum est, sed quia verum est; et ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est et meum est; quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. Illud autem quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt; nolo, non amo: quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae sed audaciae est; nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt judicia tua; quoniam veritas tua nec mea est, nec illius aut illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est; a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44).

35. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui legitime utuntur Lege usque ad finem charitatis (I Tim. I, 8); attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me; sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus; cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus ut videtur incommutabilis Veritas; quando si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset, Hoc cogitavi; nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum (I Cor. IV, 6). Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37). Propter quae duo praecepta charitatis sensisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit, nisi crediderimus; mendacem faciemus Dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt temere affirmare, quam earum Moyses potissimum senserit; et perniciosis contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere.

CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam. 36. Et tamen ego, Deus meus celsitudo humilitatis meae, et requies laboris mei, qui audis confessiones meas, et dimittis peccata mea; quoniam tu mihi praecipis ut diligam proximum meum sicut meipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae, Litterae illae dispensarentur, quae tauto post essent omnibus gentibus profuturae, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses (ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es ejus? [Psal. VIII, 5] ), vellem ergo, si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, et eum texendi sermonis modum, ut neque illi qui nondum queunt intelligere quemadmodum Deus creat, tanquam excedentia vires suas dicta recusarent; et illi qui hoc jam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset.

CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus. 37. Sicut enim fons in parvo loco uberior est, pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat, quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur; ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura, parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis: unde sibi quisque verum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum haec verba legunt vel audiunt; cogitant Deum quasi hominem, aut quasi aliquam molem immensa praeditam potestate, novo quodam et repentino placito, extra seipsam tanquam locis distantibus fecisse coelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt, Dixit Deus, Fiat illud, et factum est illud; cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod jussum est ut existeret: et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tanquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant Deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus, extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser. Et, Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam; et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut vivat donec volet.

CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura. 38. Alii vero quibus haec verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant laetantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt, tua, Deus, aeterna et stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris: cujus voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium; sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. Vident haec, et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.

39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, In principio fecit Deus, et respicit Sapientiam Principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, In principio fecit, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, In principio, quod in Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terrae sic esse credit cognominatam: alius jam formatas distinctasque naturas: alius unam formatam, eamdemque spiritualem coeli nomine; aliam informem corporalis materiae, terrae nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terrae, adhuc informem materiem, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisque creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas coelum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam, quaeque in eis sunt.

CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius. 40. At ille qui non aliter accipit, In principio fecit, quam si diceretur, Primo fecit; non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiam coeli et terrae intelligat, videlicet universae, id est intelligibilis corporalisque creaturae. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps: et post universitatem non inveniet; ac per hoc audiet invitus, Quomodo illud primo, si postea nihil? Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quae commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum quae fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam sonus speciosus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam coelum et terram, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo factam; quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis; jamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis. 41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa Veritas; et Deus noster misereatur nostri, ut legitime Lege utamur, praecepti fine, pura charitate: ac per hoc si quis quaerit ex me, quid horum Moyses ille tuus famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. Si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus de quibus quantum existimavi locutus sum: quos tamen bonae spei parvulos haec verba Libri tui non territant, alta humiliter, et pauca copiose. Sed omnes quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem, pariterque diligamus te Deum nostrum fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus; eumdemque famulum tuum Scripturae hujus dispensatorem, Spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te revelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis, et fruge utilitatis excellit.

CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri. 42. Ita cum alius dixerit, Hoc sensit quod ego; et alius, Imo illud quod ego; religiosius me arbitror dicere, Cur non utrumque potius, si utrumque potius, si utrumque verum est? Et si quid tertium, et si quid quartum, et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt; cur non illa omnia vidisse credatur, per quem unus Deus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de corde meo pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem; sic mallem scribere, ut quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem caeteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis, atque cogitavit cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire, et quidquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest.

CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur. 43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo minus videt, numquid et Spiritum tuum bonum qui deducet me in terram rectam (Psal. CXLII, 10), latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit caeteris excelsior. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error illudat. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus? Quae nostrae vires, quae tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient? Sine itaque me brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meae, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba Veritas tua dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.