De Beatitudine

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Plotin


I. Variae opiniones, quid sit bene vivere, quibusve conveniat.

Cum bene vivere atque felicem esse in eodem constituamus, nunquid hoc caeteris quoque animantibus concedemus? Si enim datur ipsis, qua ratione nata sunt, sine impedimento vitam transigerre: quid prohibet illa etiam bene, id est, feliciter vivere? Etenim, sive quis bene vivere posuerit in bene se hebendo, sive in opere proprio perficiendo, secundum ambo caeteris quoque animalibus competet. Nam et bene se habere possibile erit, et ipsum etiam opus naturale perficere: veluti musica bene se habent, et sicut naturaliter apta sunt, canunt: et hoc pacto fieri posse videtur, ut vitam optabilem consequantur. Quinetiam si finem quendam felicitatem esse ponamus, quod quidem extremum est in appetitu naturae, hoc quoque pacto illa fore felicia confitebimur, videlicet quando ad extremum pervenerint: quo cum processerint, sistit inipsis natura motum: quae totam vitam ipsis jam peregit, et a principio ad finem usque prorsus implevit. At si quis moleste ferat in bestias transferri felictatem, fore asserens, ut ita vel abjectissimis conveniat, et plantis insuter, ipsis quoque viventibus, vitamque ad finem proprium perducentibus: absurdus ille quidem videri poterit, dicens non posse caetera anmalia bene viverre: quoniam ipsi non multi pretii videantur esse censenda. Plantis autem concedere non cogetur, quod cunctis dat animalibus, propterea, quod sensu careant. Neque forte deerit, qui plantis quoque tradat felicitatem, siquidiem et vivere illis adest. Vivere autem partim quidem bene contingit, partim vero contra: sicut et plantis datum est, ut bene se habeant, ferantque fructum, atque non ferant. Proinde, si voluptas est finis, et in hac vivere bene consistit, absurdus erit, qui bene vivere brutis abstulerit. Quod si secundum naturam vivere esse dicatur ipsum bene vivere, idem sequi videbitur.

II. Falsas opiniones agitat, atque ex eis veri aliquid excutit, inquirendo utrum bene vivere conveniat rationali tantum, an etiam bruto, et plantis?

Quicunque vero plantis adesse negant felicitatem, quia non sentiant, videntur etiam neque cunctis eam animantibus tradituri. Si utique sentire hoc esse dicunt, scilicet affectionem non latere, oportet ipsum bonum affectionem ipsam esse ante id ipsum, quod dicitur non latere, veluti secundum naturam se habere, etiam si latuerit, et proprium esse, etiam si nondum proprium esse cognoscas. Quinetiam esse dulce: oportet enim dulce esse, antequam dulce id esse percipias. Quapropter, cum id sit bonum, atque adsit, quod ipsum habet, jam bene se habet. Itaque quidnam sensum oportet adjungere? nisi forte nonn in praesente quadam affectione vel constitutione bonum collocent, sed cognitione potius atque sensu. At vero sic sensum ipsum sensualisque vitae actionem dicent esse bonum: ideoque quodlibet percipientibus, bonum adesse confitebuntur. Sin autem ex ambobus bonum consittui dicant, velut certae cujusdam rei affectionisve perceptione: quonam pacto, cum utrunque sit indifferens, quod ex ambobus constat, bonum asserunt? At si bonum quidem affectionem, talemque statum esse bene vivere dicant, quando quis bonum praesens sibi cognoscit, interrogare eos expedit, Utrum congnoscens praesens hoc esse praesens, bene vivat? an nosse oporteat, non solum esse dulce, sed hoc ipsum esse bonum? Verum, si nosse oportet esse bonum, non sensus ipsius jam id opus erit, sed virtutis cujusdam sensu praestantioris. Non ergo voluptate perfusis bene vivere competet, sed ei, qui cognoscere valeat, voluptatem esse bonum. Atque ita bene vivendi causa non voluptas erit, imo quod judicare queat voluptatem esse bonum. Et id quidem, quod judicat, est affectione et passione praestantius: est enim ratio, vel intellectus: voluptas vero passio. Nullo autem modo, quod irrationale est, ratione est excellentius. Quomodo igitur ratio seipsam dimittens aliud ponet in opposito quodam genre constitutum seipsa praestntius esse? Sed videntur, quicunque plantis attribuunt, et quicunque sensui tali bene se habere, latere seipsos, dum bene vivere tanquam majus aliquid quaerunt: ipsumque, quod melius dicitur, in vita integriore quodammodo collocant. Rursus quotcunque in vita rationali esse dicunt, non autem in vita simpliciter, neque etiam, si fuerit sensualis, recte forsan dicere possent. Quam vero ob causam sic et circa rationale animal solum felicitatem ponunt, interrogare eos oportet, nunquid rationale adjungitis? quoniam ratio solertior sagaciorque sit, atque facilius prima secundum naturam investigare comparareque possit. Nunquid etiam si neque sagaciter investigare neque assenqui valeret? At vero si propter ipsam duntaxat inveniendi potentiam magis id dicatur, aderit felicitas etiam ratione carentibus: si modo absque ratione prima secundum naturam naturaliter assequantur. Itaque ministra erit ratio, nec ullo modo propter se eligenda, neque rursum perfectio ejus, quam dicimus esse virtutem. Sin autem dicatis, non haberedignitatem propter prima naturae, sed propter seipsam esse colendam: dicendum superest vobis, quidnam sit aliud ejus opus, et quae natura, quidve ipsam perfectam efficiat. Perfectam sane evadere eam oportet non ob ipsam circa haec inspectionem, sed in alio quodam perfectionem ejus consistere, aliamque ipsi inesse naturam: neque in numero esse horum secundum naturam primorum: neque ex quibus prima hujusmodi componuntur: neque omnino hujus generis esse, sed horum omnium praestantissimam: alioquin, quomodo sit veneranda, illos assignare posse non arbitror. At vero hi quidem, quousque naturam his inveniant meliorem, circa quae nunc immorantur, permittendi sunt ibi trahere moras ubicunque libuerit, ambigentes, quidnam sit bene vivere, quibus inesse potest, et quo pacto, et in quibus horum valeat reperiri.

III. Sieadem ratione gradusque perfectine viverent omnia, possent omnia bene vivere: quia vita ipsa est ipse intellectus: in aliis autem vivere distat ab intellectu, id est, ab ipsa vita plus quam genere.

Nos vero ab initio resumamus, quidnam felicitatem existimemus. Profecto cum felicitatem in vita constituamus, si vivere univocum putaremus, omnibus animalibus felicitatis facultatem tribueremus. Bene autem vivere actu illa opinaremur. quibus unum idemque adesset, cujus animalia omnia naturaliter capacia esse valeant. Neque sic rem hujusmodi partiremur, ut rationali quidem facultatem hujus condederemus, irrationali vero nequaquam. Vita enim esset ipsum commune, quod quidem ejusdem capax ad beatitudinem consequendam esse deberet: siquidem in vita quadam beatitudo consisteret. Quapropter et qui in vita rationali beatitudinem fieri dicunt, non in communi vita ponentes, non satis, ut arbitror, advertunt, se felicitatem ponerre non esse vitam. Qualitatem vero rationealem potentiam, circa quam felicitas consistit dicere compellentur: at subjectum apud eos vita rationalis existit: nam circa totum hoc felicitas ipsa versatur: quamobrem circa aliam vitae speciem ponenda videtur. Dico autem non tanquam aliae species adversus rationem distinguantur ex aequo, sed quemadmodum dicere consuevimus: hoc quidem prius, illud vero posterius esse. Cum igitur mulrifariam vita dicatur, differentiasque habeat secundum prima atque secunda, et deinceps: et vivere aequivoca ratione dicatur, aliter quidem de planta, aliter vero de bruto: et plenitudine atque exiguitate differentiam habeat, certe proportione quadam analogica, tam bene viverre, quam vivere de his omnibus dicitur. Atque si alterum vivens viventis alterius simulachrum est, similiter et alter bene vivendi habitus, alterius benbe vivendi simulachrum judicari debet: sin autem cuicunque satis adest vivere, hoc autem est, quod nulla ex parte a vita deficit, felicitas competit, certe soli sufficienter viventi felicitas aderit. Huic enim adest et optimum : siquidem in ipso entium ordine optimum est, quod vere est in vita, ipsaque est vita perfecta. Sic enim neque adventitium erit ipsum bonum: neque aliud quicquam aliunde adveniens efficiet, ut subjectum collocetur in bono. Quid enim perfectae vitae ad hoc, ut optima sit, est addendum? Siquis vero ipsam boni naturam dicat addendam, proprius quidem sermo nobis erit; neque tamen causam, sed quod inest nobis inquirimus. Saepe quidem, dictum est, perfectam, veramque vitam in illa intellectuali natura vigere: alias vero imperfectas esse, vitaeque imagines, neque perfecte vivere neque pure: rursus neque vitas magis esse, quam non vitas. Et nunc summatim dictum fuerit, quatenus omnia viventia ex uno principio vivunt, neque alia aeque vivunt, necessario sequi, ipsum vivendi principium primam vitam perfectionemque esse.

IV. Homo potest vitam beatam assequi, quatenus consequitur intellectum, quod actu totus animus fiat intellectus.

Si igitur homo potest vitam perfectam habere, certe homo hanc habens est beatus: alioquin diis tantum felicitatem attribuemus, si solis ejusmodi adest vita. Quoniam vero fatemur, hominibus quoque posse inesse felicitatem: quonam pacto id sit, nobis est cogitandum. Dico autem ita: Quod homo perfectam vitam habeat, non quidem si habeat sensualem solam, sed rationem quoque intellectumque verum, ex aliis potest esse perspicuum. Sed nunquid ipse, tanquam alius existens, id tanquam aliud habet? Aut certe omnino non est homo, nisi hoc vel potentia habeat vel actu, qualem dicimus esse felicem. Sed nunquid, tantquam ejus partem, id in ipso ponemus, dicemusque perfectam vitae speciem esse? Aut certe alium quidem hominem, velut partem id dicemus habere, potentia quadam habentem: illum vero felicem, qui jam id actu existit, ad idque pervenit, ut una cum hoc sit idem. Circumstare vero ipsum jam caetera: quae quidem aliquis non tanquam partes ipsius asseverabit, eo nolente videlicet, circumstantia: ipsius vero jam essent, si vellet esse connexa. Huic ergo quidnam est bonum? Forte ipse sibimet perid, quod possidet. Quod autem superius extat, causa ejus est, quod viget in ipso. Atque illud quidem aliter in se bonum est, altei vero aliter adest. Testimonium vero hinc haberi potest, quod, qui sic est affectus, nihil ultra desiderat. Quid enim quaerat? Deteriorum quidem nihil: optimo autem est conjunctus: Qui igitur ita vivit, vitam habet sufficientem. Ac si virtute sit praeditus, sufficiens ad felicitatem et ad boni possessionem erit. Nullum est enim bonum, quod non habeat. Quod autem quaerit, tanquam necessarium quaerit, non quidem sibi sed suorum slicui: corpori quidem annexo quaerit. Et si corpori viventi, certe, quae ad ipsum pertinent, non quae interioris sunt hominis propria. Profecto haec plane cognoscit, atque ita dat, quae tribuit, ut nullo modo a vita sua desciscat. Quamobrem in fortunis adversis nihilominus beatus erit: permanet enim quemadmodum ejusmodi vita: praeterea in domesticorum amicorumque obitu, quid sit mors non ignorat. Ipsi quoque qui talia patiuntur, si probi sint, idem plane moverunt. Familiares autem atque necessarii id patientes, siquam molestiam afferant, non ipsi inferunt, sed ei potius, quod in ipso est mente caturm, cujus quidem molestias proprias felix animus non accipiet.

V. Enumerat, quae Peripatetici huic definitioni felicitatis objiciant.

Dolores autem corporis, et morbi, et quae omnino actiones impediunt, quidnam poterunt? Quinetiam si per haec sibi minime constet, quid dicendum? Id enim ex veneficiis, et morbis quibusdam fieri potest. Quonam pacto in his omnibus bene vivere felixque esse poterit? Inopem quidem et abjectam fortunam missam in praesentia faciamus. Quamvis et ad haec aspiciens aliquis, nobis forsitan adversabitur, Priamque calamitates contra adducet in medium: haec enim etsi ferat, ac facile ferat, non tamen pro voto ejus eveniunt. Oportet autem vitam felicem ad votum esse. Quandoquidem probum himinem non esse solum animam talem dicent, sed hominis ipsius substantiae corporis passiones ad ipsum animum transferantur: rursusque corporis gratia hominem singula vel prosequi, vel declinare. Proinde cum vitae felici voluptas necessaria sit, quonam pacto angustiis et doloribus circumventus felix erit? etiam si bonus sit is, quem adversitas ejusmodi presserit? Atqui diis quidem pefectus ipse mentis solius habitus felix, atque sufficens. Hominibus autem quorum animis deterius aliud est adjunctum, circa totum compositum est quaerenda felicitas, non autem circa alteram duntaxat partem, quamvis praestnatiorem: quae quotiens altera male se habet, necessario afficia sua exequi prohibetur. Alioquin corpus, vel corporis sensum oportet abjicire, atque ita ad felicitatem nobis sufficientia quaerere.

VI. Respondet objectionebus, quod finis ultimus sit bonum simplex, scilicet intelligibile: caetera vero non finis, sed ad finem.

At si felicitatem in non dolendo et non aegrotando et non periclitando, neque in magnas adversitates incidendo ratio collocasset, nemo felix contrariis immenentibus esse posset. Sin autem in ipsa veri boni possessione id positum est: quidnam oportet hoc praetereuntes, et, quod praeterea accedit, prospicientes, judicare felicem, alia insuper quaerere, quae in felicitate minime numerantur? Si enim felicitas esset bonorum simul ac necessariorum accumulatio, sive bonorum majorum, atque minorum, quae nonmodo necessaria, sed etiam bona dicantur, haec insuper oporteret adesse. At si finem esse unum aliquid, nonautem multa oportet, (alioquin non finem, sed fines homo quaeret, ) illud consequi oportet solum, quod ultimum est atque praestantissmum, quodve intimum sibi fieri anima quaerit. Inquisitio vero haec atque voluntas noneo tendit, ut in hoc m9nime sit. Incommodorum enim declinationem haud praecipuo naturae voto eligit, sed praesentia solum fugit rationis discursio, atque proprellit: aut etiam commoda quaerit adjungerre. Ipsa vero apptitio principalis ad id, quod optimum est, dirigitur: quo praesente impletur et conquiescit. Atque haec vita est, quae voluntate praecipua exoptatur. Necessariorum vero aliquid adesse, nonvoluntas erit, si proprie ac praecipue, nec per abusum nomines voluntatem: quandoquidem et haec adesse existimamus oportere: quoniam videlicet a malis pro viribus declinamus: neque tamen hoc ipsum declinationis officium est principaliter exoptandum: optabilius enim est, declinatione hac nequaquam indiguisse. Testantur autem hoc eadem ipsa cum adsunt, velut sanitas et indolentia. Quid enim horum sanitas et indolentia negligi consuevit. Quae vero praesentia nequaquam habent blandam ad se animi convertendi virtutem, neque ad felicitatem nobis quicquam addunt: absentia vero propter contrariorum offendentium praesentiam requirumtur, rationi consentaneum est, necessaria potius quam bona censere. Neque igitur fini videntur annumeranda, sed et absentibus ipsis, eorumque contrariis imminentibus, finis integer est servandus.

VII. Felix bonum intelligibile solum vult: ab aliis vel bonis, vel malis non dependet.

Quam igitur ob causam felix appetit haec adesse, et contraria respuit? Forte dicemus, non quia ad beatum esse, sed ad ipsum esse potius aliquid conmferant; contraria veor horum vel ad non esse deducant, vel quoniam virum fine potitum occurrentia interpellent, non auferentia finem: sed quoniam qui optimo fruitur, ipsum solum optat habere, aliud vero quicquam una cum ipso nequaquam: quinetiam si occurrerit sliud, non aufert quidem finem, qui vel hoc praesente non abest. Omnino autem nonsi quid accidat felici, quod nolit, propterea ulla ex parte a beatitudine dicidit: alioquin quotidie permutabitur, a felicitateque excidet: veluti si filium amittat, vel jacturam quandam suppellectilium patiatur. Profecto innumerabilia sunt, quae praeter sententiam accidentia nihil finis praesentiae detrahant. At dicunt, magnas adversitates non quaslibet mutare felicitatem. Sed quidnam erit humanorum adeo magnum, quin ab eo despici queat, qui ad altiora his omnibus sese contulit, neque ab inferioribus ullis ultra dependet? Cum enim prosperitates quidem, qualescunque adsint, non magnas existimet: sicut regna, et civitatum gentiumque imperia, constitutionesque urbium, vel si ab ipso fiant: curnam dominationis, vel patriae jacturam grave malum existimabit? Sin autem malum ingens, aut omnino malum ejusmodi quicquam esse censeat, ridiculus erit habendus: neque amplius erit probus, ligna, et lapides, et, per Jovem, mortes mortalium magnum quiddam ducens: quem censemus debere mortem prorsus existimare esse vita corpora meliorem. Ipse autem si immoletur, num putabit malum sibi mortem, propterea quod juxta aras sit jugulandus? Quod nisi condatur, omnino tam super, quam sub terram corpus dissolvetur. Nunquid etiam multifaciet, quod tenui sumptu, ignobiliterque sepeliatur, altiori monumento dignus minime judicatus? Omnino vero pusillanimis est talia multifacere. Praeterea si captivus ducatur, aderit solvendi facultas, si non detur ibi esse felicem. Sin autem domestici ejus captivi ducantur, sicut tractae neptes, et filiae, num minus felix erit? Quid ergo dicemus, si decedat e vita nihil talium intuitus, perinde ac si haec accidere neqeant? Sed ita putans foret absurdus. An non igitur opinabitur fieri posse, ut sui fortunis talibus opprimantur? Nunquid ergo ob hanc ipsam opinionem quasi sit eventurum, felix minime sit futurus? Imo etiam opinatus ita, felix esse poterit. Quapropter etiam si acciderit in praesentia, considerabit enim eam esse universi naturam, ut talia ferat, atque sequi oportere. Multi quinetiam in captivitatem ducti melius agent. Praeterea in eorum arbitrio est, qui vincti sunt, se solvere. quod si permaneant, vel quadam ratione manebunt, atque ita nihil admodum grave fuerit: vel absque rarione, tum vero non decet, ut ipsi sibimet perturbationis causa sint. Sane vir probus neque unquam propter suorum inscitiam malo premetur, neque in aliorum fortunas, sive adversas sive prosperas, traducetur.

VIII. Beatus bonum intelligibile servat integrum in quolibet ictu fortunae.

Quando vero dolores ejus vehementes sunt, quatenus poterit ferre, feret: sin autem vehementer excesserint, efferent. Neque miserabilis erit positus in doloribus: sed ipsum suum lumen in suis penetralibus, velut facula quaedam in pharo, fulgebit assidue, etiam dum extrinsecus venti perflant, turbine procellisque frementes. At si minus sibinet ipse constet, vel si forte protendatur dolor adeo vehenens, ut ferve jam enecet, quid dicemus? Profecto si protendatur, quid oporteat facere consultabit: non enim in his liberum aufertur arbitrium. Nosse vero oportet, non qualia caeteris singula, talia viris virtute praestnatibus apparere: neque rursus singula usque ad hominis intima pervenire: neque alia quidem, neque curciatus, neque dolores: neque rursus, quando alii angustiis opprimuntur. Alioquin foret haec quaedam animae nostrae debilitas. Quod quidem perspicue tunc apparet, quando operae pretium, ut haec nos lateant, fore censemus: similiter quoque, si quando praestare putemus, imminentem mortem nos latere. Praeterea cum aliena incommoda latere nos cupimus, non illis jam, sed nobis ipsis prospicimus, ne molestiis ullis afficiamur. Id vero totum nostrae imbecillitatis est vitium, quam propulssare procul oportet: neque imbecillitati cedentes formidare ne quid molestiae accidat. Si quid autem objecerit, nos ita natura institutos, ut domesticorum casibus doleamus: is intelligat, primum quidem non omnes sic affectos esse: deinde virtutis officium esse, communem naturae conditionem ad id, quod melius est, perducere: atque ad honestius aliquid praeter vulgi sententiam: honestius autem est nequaquam his concedere; quae communi naturae gravia esse videntur. Non enim quasi rudem esse decet, sed tanquam strenuum certatorem fortunae ictus viriliter propulsantem. Quippe cum cognoscat communi quidem naturae talia displicere, suo autem ingenio perferenda non tanquam re vera gravia, sed velut pueris terribilia. Haec igitur num voluisset? Forte quidem nolebat: quando tamen accidunt, virtutem his opponit, per quam animus haud facile permutetur, atque patiatur.

IX. Beatus rationis suae superiorem oculum aeternae jam affixit intelligentiae, unde beatus est, etiam si inferior rationis oculus prospiciat alia.

Sed quando sibi minime constat vel morbis, vel magorum artibus obrutus, quidnam dicemus? At si concesserint ipsum eo statu virtutem propriam retinere, ac veluti dormientem, quid prohibet esse felicem? Quoniam neque in somnis illi felicitatem adimunt, neque momenti ullius tempus id aestimant, quo minus per omnem vitam felicem esse confiteantur. Sin autem probum esse negent, haud amplius de probato viro verba faciunt. Nos autem condedentes esse probum, utrum semper sit felix quatenus probus est, quaerimus. At si virtute praeditus, aiunt, neque tamen id sentiens, neque secundum virtutem agens. Quomodo ergo felix erit? Verum etsi non sentiat, se esse sanum, nihilomihus sanus erit: rursus si non advertat, se esse pulchrum, non minus erit pulcher. Si autem sapentem se esse non senbtiat, minusne erit sapiens? Sed forte quis dixerit, sapentiae quidem oportere sui ipsius sensum, animadversionemque inesse: sapientiae namque in actu suo positae adesse felicitatem. Caeterum si sapientia ejusque actio adventitia foret, ejusmodi sermo nonnihil forte convinceret. Sin autem substantia sapientiae in essentia quadeam, imo potius in essentia sita est: neque perit haec ipsa essentia in dormiente, vel in eo, qui sibimet constare vel conscium esse negatur: Atque est ipse essentiae actus in ipso, talisque actus perpetuo vigilans. nimirum tunc etiam ipse probus, qua probus,vel si dormiens, infirmusque sit, aget. Latebit autem actus ejsumodi no ipsum totum, sed partem potius aliquam: quemadmodum et vegetali actu vigente, non transmigrat in reliquum hominem talis actionis animadversio per ipsam sentiendi naturam. Quod si idem penitus, atque vegetalis nostra virtus, essemus, procul dubio agente illa nos ageremus. At vero id minime sumus, sed ipse intelligentis ipsius actus scilicet sumus: quapropter agente illo nos agimus.

X. Quare lateat hominem intelligentiae suae actus aeternus, et quomodo possit animadverti.

Latet vero forsitan propteream, quod non pervenit ad vim aliquam persentientem. Nam per sensum quendam quasi circa baec medium agere quoque ad haec oportet: Ipse vero intellectus cur non agat? rursusque circa ipsum anima, sensum animadversionemque praecedens? Oportet enim actionem aliquam ante animadversinem esse: siquidem idem est intelligere, atque esse. Videtru autem animadversio esse, fierique, quando intelligentiae actus reflectitur: et quando, quod agit secundum animae vitam, quasi iterum repercutitur, velut aliquid in speculo circa lene nitidumque quiescens. Ut enim in ejusmodi rebus, quando adest speculum, sit simulachrum: quando vero non adest, vel non rite se habet, actus quidem, cujus erat simulachrum, adest, simulachrum vero abest: sic et circa animam, quando quietem agit, quod tale est in nobis, ut in eo imaginationes sive notae quaedam cogitationis intellectusque refulgeant: tunc introspiciuntur imaginationes ejusmodi: et modo quasi sensibili jam agnoscitur, una cum cognitione priori intellectum cogitationemque agere. Cum vero id confunditur, propterea, quod perturbata sit corporis harmonia, tunc absque simulachro cogitatio intellectusque intelligit, ac sine phantasia tunc agitur intellectio. Quapropter ejusmodi quodam pacto considerari potest, cum phantasia intelligentiam fieri, cum tamen intelligentia phantasia minime sit. Multas utique reperiet quis etiam vigilantium speculationes, actionesque honestas, in quibus constituti speculari nos et agere non advertimus. Non enim necesse est, legentem quod legat agnoscere, praesertim quando attentione maxime legit: neque, qui fortiter agit, necessario cognoscit, se fortiter agere: alaque permulta similiter adeo, ut animadversiones videantur actiones, quas comitantur, debiliores reddere. Ipsae vero cum solae sunt, tunc purae sunt, plusque actionis et vitae habere cidentur. Jam vero cum probi viri in eo statu vivunt, eos magis vivere constat: quippe cum vita in eo tempore non in sensum diffusa sit, sed in ipsam eodem tenore collecta.

XI. Beatus maxime omnium vivit: et qua ratione.

At siqui objecerint, virum hujusmodi ne vivere quidem, profecto nos ipsum vivere affirmabimus: laterre autem illos hujusmodi felicitatem, sicut et vitam. At nisi crediderint, aequum censebimus, ut concedentes eum viverre, probumque esse, hoc pacto utrum beatus sit perquirant: ne forte detrahentes ei vitam, utrum bene vivat, inquirant: neque rursus hominem tollentes de medio, jam de hominis felicitate deliberent, demum neque cum probum concesserint ad intima esse conversum, mox eum in actonibus quaerant esternis: votumque ejus in extrinsecis esse positum arbitrentur: alioquin neque substantia ulla felictatis erit, si votum ejus ad externa posuerits, probumque talia quaedam dixeris affectare. Optat profecto omnes homines bene vivere, nullisque malis quenquam affici. Veruntamen si haec ad votum non succedant, nihilominus beatus erit. Siquis autem eum deceptumiri, et a ratione aberraturum dicat, si modo talia velit (quandoquidem impossibile sit non esse mala) is profecto concedet nobis voluntatem ejus ad intima convertentibus.

XII. Beatus non eget voluptate aliqua extra mentem: et cur?

At si voluptatem in hoc viro requirant, certe intemperantium, neque omnino corporis voluptates exquirent. Fieri enim non potest, ut haec adsint, quin felicitatem contaminent. Neque rursus affluentior laetitiae motus. Quam enom ob causam ejusmodi quaedam exposcent? sed eas duntaxat voluptates, quae ipsius boni praesentiam necessario comitantur: neque in motu sunt positae, neque nuper adveniunt. Jam enim adsunt bona: adest et ipse sibi, permanetque voluptas serenitasque sua. Serenus autem semper est probus, statusque ejus quietus, affectoque sufficiens: quam nullum omnino eorum quae mala dicuntur, si modo probus ille sit, perturbat. Siquis autem aliam voluptatis speciem in ipsa probi vita requirit, non jam probam amplius exigit vitam.

XIII. Actum aeternum mentis et rationis non impediri externis.

Neque vero actiones ejus ob fortunam prorsus impedientur, sed aliae potius in fortunis aliis erunt. Omnes autem honestae similiter, atque tunc forsan illae honestiores, quae circumstantia rite componunt. Actiones vero in contemplatione positae, si quae circa singula versantur, forsan tales erunt, quales cum ille jam quaesiverit, et consideraverit, proferet. Sed maxima doctrina expedita semper est penes illum: idque magis, etiam si in Phalaridis tauro sit collocatus. Quod quidem stulte jocundum dicitur, bis terve pronuntiatum. Ibi enim, quod ita pronum nuntiat, hoc ipsum est, quod in cruviatu est positum. Hic autem quod quidem dolet, aliud: hoc vero est aliud, quod secum habitans, quatenus ita secum necessario habitat, nunquam ab ipsa totius boni contemplatione deficiet.

XIV. Quid homo, quod homo beatus ab externo non impeditur. [Ed. pr. Homo est solus rationalis animus: homo beatus est animus, qui jam intellectus evaserit. Ideo quae ad sensum pertinent, beatus nihil pendit.]

Hominem vero praesertim probum non esse quiddam ex anima corporeque compositum, testatur etiam ipsa a corpore separatio, contemptusque eorum quae bona corporis appellantur. Ridiculum autem feret, siquis dixerit, felicitatem ad id quoque, quod in nobis est, animal pertinere. Quippe cum felicitas vita sit bona, quae quidem in anima ipsa consistit: cum haec scilicet vita bona actus sit, neque tamen totius snimae: non enim vegetalis, adeo ut et corpus attingat: non enim felicitas in magnitudine, bonoque corporis habitu collocatur: neque rursus in perspicacia sensus: quandoquidem nimia corporis sensuumque prosperitas gravans animum, hominem ad se detorquet. Dccet autem vicissim compensatione et diversione quadam ad optimum potius conferente quodammodo corpus attenuare, ut appareat hominem ipsum ab externis esse diversum. Homo tamen illle ex eorum qui inter nos sunt numero, esto et formosus et magnus et dives, hominum quoque omnium dominus, utpote qui regionis hujus civis habetur: neque illi ab his decepto est invidendum. Circa vero sapientem ipsum talia quaedam forte neque ab initio sunt: ac si adsint, comminuet ipse, si modo se ipsum colat: luxumque et dotes corporis per negligentiam atteret: deponet et principatus: praeterea sanitatem corporis ita curabit, ut morborum haud omnino imperitus esse desideret: similiter quoque dolorum: imo et nisi acciderint, in juventute volet discere, in senio vero neque his, neque etiam voluptatibus perturbari volet: neque a re ulla corporea, sive jocunda, sive molesta, ne videlicet ad corpus declinare cogatur. In doloribus vero positus, praesentem sibi sufficientemque ad haec virtutem his opponet: atque ita se comparabit, ut neque in voluptatibus, prosperaque valetudine, et vacatione laborum beatiorem esse se censeat, neque in eorum oppositis minus existimet se beatum. Cum enim priora illla felicitatem non augeant: certe neque eorum contraria minunt.

XV. Homini beato nihil addi, nihil demi posse. [Ed. pr. Ei qui bonum intelligibile possidet, nihil addi potest boni bonorum aliorum praesentia, nihil demi boni oppositione malorum.]

Quod si duo sapientes sint: quorum alter quidem habeat quaecunque naturae consentanea judicantur, alter vero contraria: nunquid pariter dicemus fore beatos? Dicemus utique: si modo aeque sapientes sint. Nempe si alter pulchro sit corpore, caeteraque possideat omnia, quae neque ad sapientiam, neque omnino ad virtutem, neque ad ejus quod optimum est contemplationem, neque ad vitam optimam conferant, nescio quid plus ob haec momenti reportet: quandoquidem neque etiam qui talia possidet gloriabitur, quasi eo, qui haec non possidet, sit beatior. Quinetiam neque ad ipsum tibicinis finem horum copia conferet. At nos ex infirmitate nostra felices consideramus, gravia, horribiliaque judicantes, quae beatus ipse non judicat. alioquin nondum sapiens, nondum beatus erit, nisi prius ejusmodi imaginationis fallacias omnes a se fugaverit: et quasi omnino jam factus, alter sibi ipsi confidat, tanquam nihil mali passuro. Hoc enim pacto in omnibus vivet intrepidus. Siquid vero metuat, nondum est virtute perfectus, sed dimidium duntaxat habere videbitur. Jam vero improvisos et qui ante judicium accidunt metus, si quando aliis intento accderint, sapiens propulsare conabitur: atque conjunctum sibi sensum quasi puerum dolore commotum, vel minis, vel ratone compescet, commintione, inquam, non perturbante: perinde ac si puer majorem quendam reveritus statim coerceatur: neque tamen ob haec vir talis ab amicitia erit et gratitudine alienus: talis enim est sibi ipsi atque suis. Cum igitur quae et sibi, esdem amicis attribuat, amicus erit praecipue, simulque mente vivet.

XVI. Vir sapiens, beatus futurus, solum se confert ad mentem: pendet ex Deo: caetera vel contemnit, vel sine perturbatione gubernat.

Si quis autem probum virum in hac excelsa nemte non constituerit, sed fortunae ictibus subjugaverit, eique ab his timuerit, is certe non qualem nos esse oportere censemus, probum virum adducet in medium, sed mediocrem quendam atque ex bono maloque permistum: mediam quoque vitam agentem ex bono simul et malo compositam. Qualem utique neque reperire facile est: neque si reperiatur, erit felicis nomine dignus: quippe cum nihil habeat nagnum, vel ad sapientiae excellentiam, vel ad boni pertinens puritatem. Non est igitur felictas in vita conjuncta. Recte enim Plato petendum desuper summum bonum judicat: ad ipsumque ei respiciendum, qui sapiens sit, beatusque futurus: studendumque ad similitudinem illidus accedere, illiusque vita vivere. Id ergo solum ad finis ipsius perfectonem est habendum. Caetera vero vir sapiens quasi quasdam loci mutationes existimabit, nullum ex locis ad felicitatem suscipiens incrementum, sed quasi conjectans alia insuper, quae circumstnat: velut si vel hic, et ita, vel ibi, et aliter disponantur: attribuens quidem huic, quodcunque necessitas postulat, et facultas praestat: ipse vero vivens alius, non impeditus conjunctum sibi dimittere: naturae quoque suo tempore concessurus, idque facile dimissurus: potest quoque de hoc pro arbitrio consultare. Quamobrem hujus officia partim quidem ad felicitatem conducent: partim vero neque finis, neque omnino sui ipsius gratia suscepta erunt, sed ejus duntaxat quod est adjunctum: quod quidem curabit, quamdiu poterit, atque sustinebit: quemadmodum si lyram musicus quamdiu uti valeat, curet: cum vero inutilis sit, vel mutet, vel usum omnio lyrae dimittat, actionibusque circa ltram prorsus abstineat, officium ipse absque lyra aliud habens: itaque jacentem prope despiciat lyram, ipse absque instrumenti ministerio cantans, neque tamen huic ab initio quidem instrumentum frustra tributrm fuit, quippe cum saepe jam ipso fuerit usus.