De Continentia liber unus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Continentia
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

DE CONTINENTIA


In opus introductio.

1. 1. De virtute animae, quae continentia nominatur, satis convenienter et digne disputare difficile est; sed exiguitatem nostram sub tanti ponderis sarcina ille, cuius haec virtus magnum munus est, adiuvabit. Nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermonem de illa loquentibus ministris suis. Denique de re tanta quod ipse dederit locuturi, Dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. In libro Sapientiae scriptum habemus, nisi Deus det, continentem esse neminem posse 1. Dominus autem de ipsa maiore et gloriosiore continentia, qua a coniugali vinculo continetur, ait: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 2. Et quoniam ipsa quoque castitas coniugalis, nisi contineatur ab illicito concubitu, non potest custodiri, utrumque Apostolus donum Dei esse praedicavit, cum de vita utraque, id est et coniugali et ea, quae est sine coniugio, loqueretur dicens: Vellem omnes homines sic esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic 3.

Os cordis interius.

1. 2. Et ne in sola inferiorum partium carnis libidine continentia necessaria videatur a Domino speranda, etiam in psalmo canitur: Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea 4. In hoc autem divini eloquii testimonio, si os intellegamus, sicut intellegere debemus, ibi posita continentia quantum sit Dei munus agnoscimus. Parum est quippe os corporis continere, ne aliquid inde quod non expedit per sonum vocis erumpat. Intus est enim os cordis, ubi sibi custodiam et ostium continentiae poni desideravit a Domino, qui verba illa dixit nobisque dicenda conscripsit. Multa enim corporis ore non dicimus et corde clamamus; nullum autem procedit rei alicuius ex ore corporis verbum, cuius est in corde silentium. Inde igitur quod non emanat, foris non sonat; quod vero emanat inde, si malum est, etsi non moveat linguam, inquinat animam. Ibi ergo ponenda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. Fit enim per ostium continentiae, ut inde non exeat, quod etiam clausis labiis carnis vitam polluat cogitantis.

Cordis continentia.

2. 3. Denique ut apertius os interius, quod per illa verba significavit, ostenderet, cum dixisset: Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea, continuo subdidit: ne declines cor meum in verba maligna 5. Declinatio cordis quid est nisi consensio? Nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus quorumque visorum nulla cordis declinatione consensit. Si autem consensit, iam corde dixit, etiamsi ore non sonuit: etiamsi manu vel qualibet corporis parte non fecit, quod tamen cogitatione faciendum sibi esse iam statuit; divinis legibus reus quamvis humanis absconditus sensibus, verbo in corde dicto nullo facto per corpus admisso. Nequaquam vero membrum foris movisset in facto, cuius facti initium non intus praecessisset in verbo. Neque enim mendaciter scriptum est: Initium omnis operis verbum 6. Multa quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, voce frenata; sed tamen nihil agunt corporis opere, quod non prius dixerint in corde. Ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non sunt in exterioribus factis; nulla sunt autem in exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis; erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia ponatur ostium continentiae.

Doctrina evangelica de interiore continentia.

2. 4. Propter quod etiam ipse ore proprio Dominus ait: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt 7. Itemque alio loco cum Iudaeorum stultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis eius non lotis manibus manducantibus: Non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem 8. Quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est. Neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat vomitus. Cibus quippe in os intrat, vomitus ex ore procedit. Sed procul dubio priora verba pertinent ad os carnis, ubi ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem; posteriora vero ad os cordis, ubi ait: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Denique cum ab illo apostolus Petrus veluti parabolae huius expositionem exquireret, ille respondit: Adhuc et vos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? 9. Hic certe in quod intrat cibus os carnis agnoscimus. In his vero, quae adiungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare veritas dignaretur. Ait enim: Quae autem de ore procedunt, de corde exeunt 10. Tamquam diceret: Cum audis de ore, de corde intellege. Utrumque dico; sed alterum ex altero expono. Habet os interius homo interior, et hoc discernit auris interior; de hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Deinde iam relicto oris nomine, quod potest et de corpore intellegi, apertius quid dicat ostendit. De corde enim exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant hominem 11. Nihil est certe istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis possunt, quod cogitatio non antecedat mala et coinquinet hominem, etiamsi aliquid impediat, ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosa membrorum. Si enim potestas non datur, vacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo mundum est ab scelere cor homicidae? Aut si rem subripere alienam, non ut quis vult potest, numquid ideo in ipsa voluntate fur non est? Aut si casta est, quam vult adulterare non castus, ideo eam non est in corde moechatus? Aut si meretrix non inveniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non fornicatur in mente? Aut si cupienti per mendacium laedere proximum, tempus vel locus desit, ideo falsum testimonium non ore interiore iam dixit? Aut si quisquam homines timens lingua carnis non audeat sonare blasphemiam, ideo non est huius criminis reus, qui dicit in corde suo: Non est Deus 12? Ita cetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos habent, quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, id est interioris verbum malignum. In quod timens ille declinari cor suum ostium continentiae circum labia oris huius poni poscit a Domino, quod contineat cor, ne declinetur in verba maligna; contineat autem non sinendo cogitationem procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum apostolicum non regnat peccatum in nostro mortali corpore neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato 13. A quo praecepto implendo alieni sunt utique, qui ob hoc ad peccandum membra non movent, quia potestas nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum velut armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. Proinde quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis peccato, quia hoc volunt, quod propterea non exhibent, quia non possunt.

Cordis continentia et mores externi.

2. 5. Ac per hoc illa, quae in genitalibus membris pudicitia refrenatis solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla transgressione violatur, si superior continentia, de qua iam diu loquimur, in corde servetur. Propterea Dominus cum dixisset: De corde enim exeunt cogitationes malae, deinde quid pertineat ad cogitationes malas secutus adiunxit: homicidia, adulteria 14 et cetera. Nec dixit omnia; sed quibusdam exempli gratia nominatis et alia intellegenda commonuit. Quorum nihil est, quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua intus instituitur quod foris agitur; et ex cordis ore procedens iam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa foris per membra corporis non agatur. Posito igitur ostio continentiae in ore cordis unde cuncta exeunt, quae coinquinant hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur munditia, qua possit iam gaudere conscientia, quamvis nondum sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum vitio continentia. Nunc autem quamdiu caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem 15, sat est nobis non consentire malis, quae sentimus in nobis. Cum autem fit ista consensio, tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. Cum vero per continentiam consensio non tenetur, malum concupiscentiae carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritalis, nocere non sinitur.

De interiore pugna. 3. 6. Sed aliud est bene pugnare, quod nunc est quando mortis contentioni resistitur, aliud adversarium non habere, quod tunc erit, quando mors novissima inimica 16 destruetur. Nam et ipsa continentia, cum frenat cohibetque libidines, simul et adpetit bonum, ad cuius immortalitatem tendimus, et respuit malum, cum quo in hac mortalitate contendimus. Illius quippe amatrix et spectatrix, huius vero et hostis et testis est; et decus adpetens et dedecus fugiens. Non utique in cupiditatibus frenandis continentia laboraret, si nihil nos contra quod decet liberet, si nihil nostrae bonae voluntati ex mala concupiscentia repugnaret. Clamat Apostolus: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio 17. Nunc enim fieri bonum potest, ut malae concupiscentiae non consentiatur; perficietur autem bonum, quando ipsa mala concupiscentia finietur. Itemque idem Doctor gentium clamat: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 18.

De lege et gratia.

3. 7. Hanc pugnam non experiuntur in se ipsis nisi bellatores virtutum debellatoresque vitiorum; non expugnat concupiscentiae malum nisi continentiae bonum. Sunt autem, qui legem Dei omnino nescientes, malas concupiscentias nec in hostibus deputant, eisque miserabili caecitate servientes, insuper etiam beatos se putant, satiando eas potius quam domando. Qui vero per legem cognoverunt eas (Per legem enim cognitio peccati, et, concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces 19) et earum tamen oppugnatione vincuntur, quia sub lege vivunt, qua iubetur quod bonum est, non et datur, non vivunt sub gratia, quae dat per Spiritum Sanctum quod per legem iubetur: his ideo subintravit lex, ut in eis abundaret delictum 20. Auxit prohibitio concupiscentiam eamque fecit invictam, ut accederet praevaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum fuit. Ubi enim non est lex nec praevaricatio 21. Ita lex gratia non iuvante, prohibens peccatum, virtus est insuper facti peccati, unde ait Apostolus: Virtus peccati lex 22. Nec mirandum est, quod humana infirmitas etiam de lege bona vires malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis viribus fidit. Ignorans quippe Dei iustitiam, quam dat infirmo, et suam volens constituere, qua caret infirmus, iustitiae Dei non est subiectus 23 reprobus et superbus. Si autem lex factum praevaricatorem, tamquam ad hoc gravius vulneratum, ut desideret medicum, tamquam paedagogus perducit ad gratiam 24; contra suavitatem noxiam, qua vincebat concupiscentia, Dominus dat suavitatem beneficam, qua delectet amplius continentia, et terra nostra dat fructum suum 25, quo pascitur miles, qui debellat Deo iuvante peccatum.

Concupiscentiae obsistendum. 3. 8. Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in proelium. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo, peccatum enim vobis non dominabitur; non enim estis sub lege sed sub gratia 26. Et alio loco: Ergo inquit, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spirito facta carnis mortificaveritis, vivetis, quotquot enim spirito Dei aguntur, hi filii sunt Dei 27. Id ergo nunc agitur, quamdiu est mortalis haec vita nostra sub gratia, ne peccatum, id est concupiscentia peccati (hanc enim hoc loco peccati nomine appellat), regnet in nostro mortali corpore. Tunc autem regnare ostenditur, si desideriis eius oboeditur. Est ergo in nobis peccati concupiscentia, quae non est permittenda regnare; sunt eius desideria, quibus non est oboediendum, ne oboedientibus regnet. Propter quod membra nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi vindicet continentia ut sint arma iustitiae Deo, ne sint arma iniquitatis peccato; sic enim nobis peccatum non dominabitur. Non enim sumus sub lege bonum quidem iubente, non tamen dante, sed sumus sub gratia, quae id quod lex iubet faciens nos amare potest liberis imperare.

Carnis opera et fructus Spiritus.

3. 9. Itemque cum hortatur, ut non secundum carnem vivamus, ne moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus, ut vivamus, tuba utique quae canit, bellum, in quo versamur, ostendit et, ut acriter dimicemus et hostes nostros mortificemus, ne ab eis mortificemur, accendit. Qui sint vero isti hostes, satis evidenter expressit. Quos enim a nobis mortificari voluit, ipsi sunt, opera scilicet carnis. Sic enim ait: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 28. Et ista quae sint ut sciamus, eumdem itidem audiamus scribentem ad Galatas et dicentem: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 29. Ipsum enim etiam ibi bellum, ut haec diceret, ostendebat et ad hos hostes mortificandos eadem caelesti et spiritali tuba Christi milites excitabat. Supra enim dixerat: Dico autem, spiritu ambulate et desideria carnis ne feceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis. Quodsi spiritu ducimini, non estis sub lege 30. Ergo sub gratia constitutos vult istum adversus opera carnis habere conflictum. Et haec opera carnis ut demonstraret, adiunxit, quae supra commemoravi: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes 31 et cetera, sive quae commemoravit, sive quae intellegenda commonuit, maxime adiciens: et his similia. Denique in hoc proelio adversus carnalem quodam modo exercitum velut aliam producens aciem spiritalem: Fructus autem spiritus est, inquit, caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex 32. Non ait "adversus haec", ne sola esse putarentur - quamvis et si hoc diceret, omnia deberemus intellegere, quae eiusdem generis bona cogitare possemus - sed ait: adversus huiusmodi, et haec scilicet et quaecumque similia. Verumtamen quod in eis bonis quae commemoravit, loco ultimo posuit continentiam, de qua nunc disputare suscepimus et propter quam multa iam diximus, praecipue voluit eam nostris mentibus inhaerere. Ipsa quippe in hoc bello valet plurimum, in quo adversus carnem spiritus concupiscit, quoniam ipsas carnis concupiscentias quodam modo crucifigit. Unde cum haec dixisset Apostolus, continuo subiecit: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 33. Haec est actio continentiae, sic opera carnis mortificantur. Mortificant vero eos, quos deficientes a continentia ad consensionem perpetrandorum talium operum trahit concupiscentia.

A praesumptione cavendum.

4. 10. Ut autem a continentia non deficiamus, adversus illas diabolicarum suggestionum insidias praecipue vigilare debemus, ne de nostris viribus praesumamus: Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine 34. Et quis est iste nisi homo? non potest ergo veraciter dicere, non se spem ponere in homine, qui eam ponit in se. Nam et hoc, secundum hominem vivere, quid est nisi secundum carnem vivere? Audiat ergo, qui tali suggestione temptatur, et, si ullus ei christianus inest sensus, contremiscat, audiat inquam: Si secundum carnem vixeritis, moriemini 35.

Opera carnis perficiendo, morimur. 4. 11. Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum hominem viverem, aliud secundum carnem vivere: quia videlicet homo rationalis creatura est, et in eo rationalis est animus, quo distat a pecore; caro autem est infima et terrena pars hominis et ideo secundum eam vivere vitiosum est. Propter quod ille, qui secundum hominem vivit, non utique secundum carnem, sed potius secundum eam partem hominis vivit, qua homo est, hoc est secundum spiritum mentis, quo pecoribus praeeminet. Verum haec disputatio valet fortassis aliquid in scholis philosophorum; nos autem ut intellegamus Apostolum Christi, libri christiani quemadmodum loqui soleant debemus advertere. Fides certe omnium nostrum est, quibus Christus vivere esto, hominem a Verbo Dei adsumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam haeretici volunt, et tamen legimus: Verbum caro factum est et habitavit in nobis36. Quid hic caro intellegenda est nisi homo? Et videbit omnis caro salutare Dei 37, quid potest intellegi, nisi omnis homo? Ad te omnis caro veniet 38, quid est nisi omnis homo? Dedisti ei potestatem omnis carnis 39, quid est nisi omnis hominis? Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro 40, quid est nisi nullus iustificabitur homo? quod idem Apostolus alibi manifestius exprimens: Non, inquit, iustificabitur homo ex operibus legis 41. Corinthios quoque increpat dicens: Nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? 42. Cum carnales eos dixisset, non ait: "secundum carnem ambulatis", sed: secundum hominem, quia et hoc quid voluit intellegi nisi secundum carnem? Nam utique si culpabiliter quidem secundum carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, id est viveretur, non exprobrans diceret: Secundum hominem ambulatis. Agnoscat homo opprobrium, mutet propositum, vitet interitum. Audi, homo; noli secundum hominem ambulare, sed secundum eum, qui fecit hominem; ab eo, qui fecit te, noli deficere nec ad te. Homo enim dicebat, qui tamen non secundum hominem vivebat: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est 43. Vide, si secundum hominem vivebat, qui veraciter ista dicebat. Admonens ergo Apostolus hominem, ne vivat secundum hominem, hominem Deo reddit. Qui autem non vivit secundum hominem, sed secundum Deum, profecto non vivit etiam secundum se ipsum, quia homo est et ipse. Sed ideo dicitur etiam secundum carnem vivere, cum ita vivit, quia et carne sola nominata intellegitur homo, quod iam ostendimus, sicut sola anima nominata intellegitur homo; unde dictum est: Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit 44, id est omnis homo, et: Septuaginta quinque animae descenderunt in Aegyptum cum Iacob 45, id est septuaginta quinque homines. Noli ergo vivere secundum te ipsum, o homo; inde perieras, sed quaesitus es. Noli, inquam, vivere secundum te ipsum; sic perieras, et inventus es. Noli carnis accusare naturam, quando audis: Si secundum carnem vixeritis, moriemini 46. Sic enim dici potuit et verissime potuit: Si secundum vos vixeritis, moriemini. Nam diabolus non habet carnem et tamen, quia secundum se ipsum vivere voluit, in veritate non stetit 47. Quid ergo mirum, si secundum se ipsum vivens, cum loquitur mendacium, de suo loquitur 48? quod verum de illo veritas dixit.

Sibi nemo fidat.

5. 12. Cum ergo audis: Peccatum vobis non dominabitur 49, noli de te fidere, ut peccatum tibi non dominetur, sed de illo, cui dicit orans quidam sanctus: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas 50. Etenim ne fortasses, cum audissemus: Peccatum vobis non dominabitur, nos ipsos extolleremus et viribus nostris hoc tribueremus, statim hoc vidit Apostolus atque subiecit: Non enim estis sub lege, sed sub gratia 51. Gratia itaque facit, ut peccatum tibi non dominetur. Noli ergo de te fidere, ne multo amplius inde tibi dominetur. Et cum audimus: Si spirito actiones carnis mortificaveritis, vivetis 52, non hoc tantum bonum spiritui nostro, quasi per se ipsum possit ista, tribuamus. Nam ne istum carnalem sensum spiritu mortuo potius quam mortificante saperemus, illico addidit: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 53. Itaque ut spiritu nostro opera carnis mortificemus, Spiritu Dei agimur, qui dat continentiam, qua frenemus, domemus, vincamus concupiscentiam.

De peccati vulneribus. 5. 13. In hoc tam magno proelio, in quo vivit homo sub gratia et, cum bene pugnat adiutus, exsultat in Domino cum tremore, non desunt tamen etiam strenuis bellatoribus et operum carnis quamvis invictis mortificatoribus, aliqua vulnera peccatorum, propter quae sananda cotidie veraciter dicant: Dimitte nobis debita nostra 54, contra eadem vitia et contra diabolum principem regemque vitiorum, multo vigilantius et acrius ipsa oratione certantes, ne aliquid valeant mortiferae suggestiones eius, quibus instigat insuper peccatorem ad sua excusanda potius quam accusanda peccata, ac sic illa vulnera non modo non sanentur, verum etiam, etsi mortifera non erant, graviter et letaliter infligantur. Et hic ergo cautiore opus est continentia, qua cohibeatur superbus hominis adpetitus, quo placet sibi et non vult culpabilis inveniri, dedignaturque, cum peccat, convinci quod ipse peccaverit, non salubri humilitate suscipiens accusationem sui, sed excusationem potius ruinosa elatione conquirens. Ad hanc superbiam cohercendam continentiam petivit a Domino ille, cuius superius verba iam posui et, sicut potui, commendavi. Namque cum dixisset: Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea; ne declines cor meum in verba maligna; unde hoc diceret evidentius explicans, ad excusandas excusationes, inquit, in peccatis 55. Quid enim malignius his verbis, quibus malus malum se negett, etiam de opere malo convictus quod negare non valeat? Et quoniam factum non potest tegere, nec benefactum potest dicere et a se factum videt patere, quaerit in alium referre quod fecit, tamquam inde possit auferre quod meruit. Nolens se esse reum addit potius ad reatum et sua excusando non accusando peccata ignorat non se poenam removere, sed veniam. Apud homines enim iudices, quoniam falli possunt, quacumque velut purgare fallacia quod perperam factum est prodesse aliquid videtur ad tempus; apud Deum autem, qui falli non potest, non est adhibenda fallax defensio, sed verax confessio peccatorum.

A quibus peccare pendeat.

5. 14. Et alii quidem, qui sua consueverunt excusare peccata, fato se ad peccandum queruntur impelli, tamquam hoc decreverint sidera et caelum prius talia decernendo peccaverit, ut homo postea talia committendo peccaret. Alii fortunae malunt imputare, quod peccant: qui omnia fortuitis casibus agitari putant nec tamen hoc se fortuita temeritate, sed perspecta ratione sapere atque asseverare contendunt. Qualis ergo dementia est disputationes suas rationi tribuere et actiones suas casibus subiugare? Alii totum, quod male faciunt, in diabolum referunt nec volunt cum illo habere vel partem, cum illum sibi occultis suggestionibus mala suasisse suspicari possint, se autem illis suggestionibus, undecumque fuerint, consensisse dubitare non possint. Sunt etiam, qui excusationem suam extendunt in accusationem Dei, divino iudicio miseri, suo autem furore blasphemi. Etenim adversus eum ex contrario principio inducunt mali substantiam rebellantem, cui non potuisset resistere, nisi substantiae naturaeque suae partem eidem rebellanti contaminandam corrumpendamque miscuisset, et tunc seu peccare dicunt, quando natura mali praevalet naturae Dei. Haec Manichaeorum est immundissima insania, quorum machinamenta diabolica facillime veritas indubitata subvertit, quae Dei naturam incontaminabilem atque incorruptibilem confitetur. Quid autem flagitiosae contaminationis et corruptionis de istis merito non creditur, a quibus Deus, qui summe atque incomparabiliter bonus est, contaminabilis et corruptibilis creditur?

Peccatum quod ipse permittit abominatur Deus. 6. 15. Sunt et hi, qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant Deum, ut dicant ei placere peccata. Nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret. Quasi vero impunita peccata esse permiserit, etiam in eis, quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. Nullus quippe debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debebat, solverit poenam; atque ita impertitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam iustitia disciplinae. Nam et peccatum, quod inultum videtur, habet pedissequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat aut caecitate non doleat. Sicut ergo tu dicis: Cur permittit ista, si displicent? ita ego dico: Cur punit ista, si placent? Ac per hoc sicut ego confiteor, quod omnino ista non fierent, nisi ab Omnipotente permitterentur, ita tu confitere facienda non esse, quae a iusto puniantur, ut non faciendo quae punit, mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. Perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus 56, in quo hi, qui bene profecerunt, iam intellegunt ad omnipotentiam Dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio voluntatis venientia mala esse permitteret. Tanta quippe est omnipotens bonitas eius, ut etiam de malis possit facere bona, sive ignoscendo, sive sanando, sive ad utilitates piorum coaptando atque vertendo, sive etiam iustissime vindicando. Omnia namque ista bona sunt et Deo bono atque omnipotente dignissima nec tamen fiunt nisi de malis. Quid igitur melius, quid omnipotentius eo, qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis facit? Clamant ad eum qui male fecerunt: Dimitte nobis debita nostra 57; exaudit, ignoscit. Nocuerunt sua mala peccantibus: subvenit eorum medeturque languoribus. Saeviunt suorum hostes: de illorum saevitia facit martyres. Postremo etiam condemnat eos, quos damnatione iudicat dignos: sua licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. Non potest enim bonum non esse, quod iustum est; et utique sicuti iniustum est peccatum, ita iustum est peccati supplicium.

In vita futura nulla erit homini facultas peccandi.

6. 16. Non autem potestas Deo defuit talem facere hominem, qui peccare non posset; sed maluit eum talem facere, cui adiaceret peccare, si vellet, non peccare, si nollet; hoc prohibens, illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non peccare et postea iustum praemium non posse peccare. Nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. Tales habet quippe etiam nunc angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidemus. Quod de nemine homine iusto in huius vitae mortalitate praesumimus. Tales autem omnes futuros in illius vitae immortalitate confidimus. Omnipotens enim Deus, qui operatur etiam bona de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberaverit ab omnibus malis? Multa de bono usu mali copiosius possunt et subtilius disputari; sed neque hoc isto sermone suscepimus et eius nimia vitanda est longitudo.

De continentia et iustitia.

7. 17. Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, redeamus. Continentia nobis opus est, et eam divinum esse munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis. Cui autem peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si fuerit nefaria superbia defendatur? Universaliter ergo continentiam nobis opus est, ut declinemus a malo. Ut autem faciamus bonum, ad aliam videtur virtutem, hoc est ad iustitiam pertinere. Hoc nos admonet sacer psalmus, ubi legimus: Declina a malo et fac bonum. Quo autem fine ista faciamus, mox addidit dicens: Quaere pacem et sequere eam 58. Pax enim perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra Creatori suo inseparabiliter cohaerente nihil nobis repugnabit ex nobis. Hoc et ipse Salvator voluit, quantum mihi videtur, intellegi, ubi ait: Sint lumbi vestri praecinctiab et lucernae ardentes 59. Quid est lumbos praecingere? libidines cohercere, quod est continentiae. Lucernas vero ardentes habere est bonis operibus lucere atque fervere, quod est iustitiae. Neque hic tacuit, quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis 60. Cum enim venerit, nos remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas et ea quae imperavit caritas fecimus, ut in eius perfecta et sempiterna pace, sine ulla mali contentione et cum summa boni delectatione regnemus.

Licet infirma, hominis bona natura.

7. 18. Omnes ergo, qui credimus in Deum vivum et verum, cuius summe bona immutabilisque natura nec mali aliquid facit, nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod etiam minui potest, et qui suo bono quod ipse est omnino minui non potest, cum audimus Apostolum dicentem: Spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 61; absit, ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se principiis confligentes, unam mali, alteram boni. Prorsus ista duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est et caro bonum; et homo, qui ex utroque constat, uno imperante, alio serviente, utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri non posse nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum creatum, sive parvum sive magnum; sed quamlibet parvum, a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo tamen factoris magnitudini comparandum. Verum in hac bona hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc bellum est, quoniam salus nondum est. Languor sanetur, pax est. Languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. Quam sane culpam per lavacrum regenerationis Dei gratia fidelibus iam remisit; sed sub eiusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. In tali autem pugna sanitas erit tota victoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna; ubi non solum finiatur hic languor, verum etiam deinceps nullus oriatur. Propter quod adloquitur iustus animam suam et dicit: Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos 62. Propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit, sanat languores, cum desideria prava compescit; propitius fit iniquitatibus dando indulgentiam, sanat languores dando continentiam. Illud factum est in baptismate confitentibus, hoc fit in agone certantibus, in quo a nobis noster per eius adiutorium vincendus est morbus. Etiam nunc illud fit, quo exaudimur dicentes: Dimitte nobis debita nostra; hoc autem, cum exaudimur dicentes: Ne nos inferas in temptationem 63. Unusquisque enim temptatur, sicut ait Iacobus apostolus, a concupiscentia sua abstractus et illectus 64. Contra quod vitium medicinale poscitur adiutorium ab illo, qui potest omnes huiuscemodi languores sanare, non a nobis alienae separatione, sed in nobis nostrae reparatione naturae. Unde et praedictus Apostolus non ait: unusquisque temptatur a concupiscentia, sed addidit: sua, ut qui hoc audit intellegat quomodo clamare debeat: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 65. Non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando vitiasset, ut adversus eam sua caro concupisceret, id est ipsa sibimet ipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret.

Caro diligitur cum vitiis eius resistitur.

8. 19. Caro enim nihil nisi per animam concupiscit; sed concupiscere caro adversus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Totum hoc nos sumus, et caro ipsa, quae discedente anima moritur, nostra pars infima est, non fugienda dimittitur, sed recipienda deponitur nec recepta ulterius relinquetur. Seminatur autem corpus animale, resurget corpus spiritale 66. Tunc iam caro nihil concupiscet adversus spiritum, quando et ipsa spiritalis vocabitur, quoniam spiritui non solum sine ulla repugnantia, verum etiam sine ulla corporalis alimenti indigentia in aeternum vivificanda subdetur. Haec igitur duo, quae nunc invicem adversantur in nobis, quoniam in utroque nos sumus, ut concordent oremus et agamus. Non enim alterum eorum putare debemus inimicum, sed vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum: quod sanatum nec ipsum erit et substantia utraque salva erit, et in utraque nulla pugna erit. Audiamus Apostolum: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum 67. Hoc utique ait, quia vitium carnis in re bona non est bonum: quod cum esse destiterit, caro erit, sed iam vitiata vel vitiosa non erit. Quam tamen ad nostram pertinere naturam, idem Doctor ostendit prius dicendo: Scio, quia non habitat in me, quod ut exponeret, addidit: hoc est in carne mea, bonum. Se itaque dicit esse carnem suam. Non ergo ipsa est inimica nostra: et quando eius vitiis resistitur, ipsa amatur, quia ipsa curatur. Nemo enim umquam carnem suam odio habuit 68, sicut ipse Apostolus dicit. Et alio loco ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 69. Audiant qui aures habent: Igitur ipse ego; ego mente, ego carne; sed mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quo modo carne legi peccati? numquid concupiscentiae consentiendo carnali? Absit; sed motus desideriorum illic habendo, quos habere nolebat et tamen habebat. Sed eis non consentiendo mente serviebat legi Dei et tenebat membra, ne fierent arma peccati.

Denique tandem finis erit pugnandi.

8. 20. Sunt ergo in nobis desideria mala, quibus non consentiendo non vivimus male; sunt in nobis concupiscentiae peccatorum, quibus non oboediendo non perficimus malum, sed eas habendo nondum perficimus bonum. Utrumque ostendit Apostolus, nec bonum hic perfici, ubi malum sic concupiscitur, nec malum hic perfici, quando tali concupiscentiae non oboeditur. Illud quippe ostendit, ubi ait: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non 70; hoc vero, ubi ait: Spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis 71. Neque enim ibi dicit non sibi adiacere facere bonum, sed perficere; neque hic dicit: Concupiscentias carnis ne habueritis, sed ne perfeceritis. Fiunt itaque in nobis concupiscentiae malae, quando id quod non licet libet; sed non perficiuntur, cum legi Dei mente serviente libidines continentur. Et bonum fit, cum id, quod male libet, vincente bona delectatione non fit; sed boni perfectio non impletur, quamdiu legi peccati carne serviente libido illicit et quamvis contineatur, tamen movetur. Non enim opus esset ut contineretur, nisi moveretur. Erit quandoque etiam perfectio boni, quando consumptio mali: illud summum, hoc erit nullum. Quod si in ista mortalitate sperandum putamus, fallimur. Tunc enim erit, quando mors non erit; et ibi erit, ubi vita aeterna erit. In illo enim saeculo et in illo regno erit bonum summum, malum nullum, quando erit et ubi erit sapientiae amor summus, continentiae labor nullus. Non igitur mala est caro, si malo careat, id est vitio, quo vitiatus est homo, non factus male, sed ipse faciens. Ex utraque enim parte, id est anima et corpore a bono Deo factus bonus ipse fecit malum, quo factus est malus. A cuius mali reatu iam etiam solutus per indulgentiam, ne leve existimet esse quod fecit, adhuc cum suo vitio pugnat per continentiam. Absit autem, ut insint ulla vitia in illa quae futura est pace regnantibus, quandoquidem in isto bello cotidie minuuntur in proficientibus, non peccata solum, sed ipsae quoque concupiscentiae, cum quibus non consentiendo confligitur et quibus consentiendo peccatur.

Dei munera culpabiliter amissa largius redonat Redemptoris gratia.

8. 21. Quod ergo caro concupiscit adversus spiritum, quod non habitat in carne nostra bonum, quod lex in membris nostris repugnat legi mentis, non est duarum naturarum ex contrariis principiis facta commixtio, sed unius adversus se ipsam propter peccati meritum facta divisio. Non sic fuimus in Adam, antequam natura suo deceptore audito ac secuto, suum contempsisset atque offendisset auctorem; non est ista prior vita creati hominis, sed posterior poena damnati. Ex qua damnatione per Iesum Christum gratia liberati cum poena sua dimicant liberi nondum salute plena, sed iam pignore salutis accepto; non liberati autem et peccatis rei sunt et suppliciis implicati. Post hanc vero vitam reis manebit in aeternum poena pro culpa; liberis non remanebit in aeternum nec culpa nec poena; sed permanebunt in aeternum substantiae bonae spiritus et caro, quas Deus bonus et immutabilis bonas, quamvis mutabiles, condidit. Permanebunt autem in melius commutatae, numquam in deterius iam mutandae consumpto penitus omni malo, et quod homo fecit iniuste et quod passus est iuste. Quibus duobus mali generibus omnino pereuntibus, quorum unum est praecedentis iniquitatis, alterum consequentis infelicitatis, erit hominis sine ulla pravitate voluntas recta. Ibi omnibus erit clarum atque perspicuum, quod nunc a fidelibus multis creditur, a paucis intellegitur, malum non esse substantiam, sed sicut vulnus in corpore ita substantia, quae se ipsam vitiavit, esse coepisse peste inchoata atque ibi esse desinere sanitate perfecta. Omni ergo malo exorto a nobis et perdito in nobis, bono etiam nostro usque ad culmen felicissimae incorruptionis et immortalitatis aucto atque perfecto qualis erit utraque nostra substantia? Quandoquidem nunc in ista corruptione et mortalitate, cum adhuc corpus corruptibile adgravat animam 72 et, quod Apostolus dicit: Corpus mortuum est propter peccatum 73, tale tamen testimonium perhibet idem ipse carni nostrae, id est parti nostrae infimae atque terrenae, ut dicat, quod paulo ante commemoravi: Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, statimque subiungat: Sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam 74.

Manichaeos delirantes confundit verbum Domini.

9. 22. Quo igitur, non dico, errore, sed prorsus furore Manichaei carnem nostram nescio cui fabulosae genti tribuunt tenebrarum, quam volunt suam sine ullo initio malam semper habuisse naturam, cum verax doctor viros dirigere uxores suas exemplo suae carnis hortetur, quos ad hoc ipsum Christi quoque et Ecclesiae hortatur exemplo? Totus denique ipse apostolicae epistulae locus valde ad rem pertinens recordandus est. Viri, inquit, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita, inquit, et viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua. Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit 75. Deinde subiunxit, quod iam commemoravimus: Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut Christus Ecclesiam 76. Quid ad haec dicit immundissimae impietatis insania? Quid ad haec dicitis, Manichaei? qui nobis vel ex apostolicis litteris duas sine initio naturas, unam boni, alteram mali, conamini inducere et apostolicas litteras, quae vos ab ista sacrilega perversitate corrigant, non vultis audire. Sicut legitis: Caro concupiscit adversus spiritum 77, et: Non habitat in carne mea bonum 78, ita legite: Nemo umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam 79. Sicut legitis: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae 80, ita legite: Sicut Christus dilexit Ecclesiam, ita et viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua 81. Nolite in illis sanctae Scripturae testimoniis esse insidiosi, in his surdi, et eritis in utrisque correcti. Haec enim si accipiatis, ut dignum est, conabimini et illa intellegere, ut verum est.

Quae Paulus doceat de hominis natura.

9. 23. Tres quasdam copulas nobis insinuavit Apostolus: Christum et Ecclesiam, virum et uxorem, spiritum et carnem. Horum priora posterioribus consulunt, posteriora prioribus famulantur. Omnia bona sunt, cum in eis ordinis pulchritudine quaedam excellenter praeposita, quaedam decenter subiecta custodiunt. Vir et uxor quales secum esse debeant, praeceptum accipiunt et exemplum. Praeceptum est: Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino, quia vir caput est mulieris 82, et: Viri diligite uxores vestras 83. Exemplum autem datur mulieribus de Ecclesia, viris de Christo. Sicut Ecclesia, inquit, subdita est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus 84. Similiter et viris dato praecepto, ut uxores suas diligant, adiecit exemplum: Sicut Christus dilexit Ecclesiam 85. Sed viros et a re inferiore adhortatus est, id est a corpore suo, non tantum a superiore, id est a Domino suo. Non enim solum ait: Viri diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam, quod est a superiore, verum etiam dixit: Viri debent diligere uxores suas sicut sua corpora 86, quod est ab inferiore: quia et superiora et inferiora bona sunt omnia. Nec tamen mulier a corpore vel carne accepit exemplum, ut ita esset subdita viro, sicut spiritui caro; sed aut consequenter Apostolus intellegi voluit, quod dicere praetermisit, aut forte quia caro concupiscit adversus spiritum in huius vitae mortalitate atque languore, ideo de illa noluit mulieri exemplum subiectionis adhibere. Viris autem ideo voluit, quia, etsi concupiscit spiritus adversus carnem, etiam in hoc ipso consulit carni, non sicut caro concupiscens adversus spiritum nec spiritui consulit tali repugnatione nec sibi. Non tamen ei spiritus bonus, sive eius naturam per providentiam nutriendo ac fovendo sive eius vitiis per continentiam resistendo consuleret, nisi utraque substantia utriusque artificem Deum etiam decore sui huius ordinis indicaret. Quid est ergo, quod vos vera dementia et christianos esse iactatis et contra Scripturas christianas oculis clausis, vel potius extinctis tanta perversitate contenditis, et Christum asserentes in falsa carne apparuisse mortalibus, et Ecclesiam in anima ad Christum, in corpore ad diabolum pertinere et sexum virilem atque muliebrem diaboli opera esse, non Dei, et spiritui carnem tamquam malam substantiam bonae substantiae cohaerere?

Manichaei sibi et Dei sermonibus contradicunt.

10. 24. Si parum vobis videntur respondere, quae de apostolicis commemoravimus litteris, audite adhuc alia, si aures habetis. Quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? Quod non fuerit vera, sed falsa. Quid ad hoc dicit beatus Apostolus? Memor est Christum Iesum surrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum 87. Et ipse Iesus Christus, Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere 88. Quomodo est in eorum doctrina veritas, quae praedicat, quod in carne Christi erat falsitas? Quomodo in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam grande mendacium? Quia videlicet hominibus nimium mundis malum est caro vera et non est malum falsa pro vera: malum est caro vera nascentis ex David semine et non est malum lingua falsa dicentis: Palpate et videte quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere! 89. De Ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? Quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte corporum ad diabolum? Quid ad haec dicit Doctor gentium in fide et veritate? Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi? 90. De sexu masculi et feminae quid dicit filius perditionis? Quod uterque sexus non ex Deo sit, sed ex diabolo. Quid ad haec dicit Vas electionis? Sicut, inquit, mulier ex viro ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo 91. De carne quid dicit per Manichaeum spiritus immundus? quod sit mala substantia nec Dei, sed inimici creatura. Quid ad haec dicit per Paulum Spiritus Sanctus? Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus 92. Et paulo post: Posuit, inquit, Deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit 93. Item paulo post: Deus, inquit, temperavit corpus, ei cui deerat maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra. Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 94. Quomodo est mala caro, quando ipsae animae, pacem membrorum eius ut imitentur, monentur? Quomodo est inimici creatura, quando ipsae animae, quae corpora regunt, ut inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de membris corporis sumunt, ut quod praestitit Deus corpori per naturam, ament et ipsae hoc habere per gratiam? Merito ad Romanos cum scriberet: Obsecro, inquit, vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem 95. Sine causa non tenebras lucem et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam vivam, sanctam, Deo placentem de gentis tenebrarum corporibus exhibemus.

Populus renatorum finem exspectat languorum suorum.

11. 25. Sed, inquiunt, quomodo caro per quamdam similitudinem comparatur Ecclesiae? Numquid Ecclesia concupiscit adversus Christum, cum idem Apostolus dixerit: Ecclesia subdita est Christo 96? Plane subdita est Christo Ecclesia, quia ideo spiritus concupiscit adversus carnem, ut ex omni parte Christo subdatur Ecclesia; caro autem concupiscit adversus spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa est, accepit Ecclesia. Ac per hoc Ecclesia subdita est Christo ex pignore salutis et caro concupiscit adversus spiritum ex infirmitate languoris. Neque enim non Ecclesiae membra erant iidem, quibus ista dicebat: Spiritu ambulate et desideria carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 97. Haec utique Ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non esset, non in ea spiritus adversus carnem per continentiam concupisceret. Propter quod poterant quidem concupiscentias carnis non perficere, sed carne concupiscente adversus spiritum non poterant ea facere, quae volebant, id est etiam ipsas carnis concupiscentias non habere. Deinde, cur non confiteamur in hominibus spiritalibus Ecclesiam Christo subditam, in carnalibus autem adhuc concupiscere adversus Christum? An adversus Christum non concupiscebant, quibus dicebatur: Divisus est Christus? 98. Et: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, tamquam parvulis in Christo. Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed ne nunc quidem potestis: adhuc enim estis carnales. Cum enim sint in vobis aemulatio et contentio, nonne carnales estis? 99. Adversus quem concupiscit aemulatio et contentio, nisi adversus Christum? Has enim carnis concupiscentias Christus in suis sanat, sed in nullis amat. Unde sancta Ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum est sine macula et ruga. Huc accedunt et illa peccata, pro quibus cotidiana vox totius Ecclesiae est: Dimitte nobis debita nostra 100; a quibus ne spiritales putaremus alienos, non quicumque carnalium nec ipsorum quicumque spiritalium, sed qui super pectus Domini discumbebat, et quem prae ceteris diligebat 101; si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 102. In omni autem peccato, plus in maiore, minus in minore, tamen contra iustitiam concupiscitur. Et de Christo scriptum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 103. In omni igitur peccato contra Christum sine dubio concupiscitur; sed qui sanat omnes languores 104 nostros, cum perduxerit Ecclesiam ad promissam languoris sanitatem, tunc in nullo membrorum eius quamlibet minima erit ulla macula aut ruga. Tunc nullo modo caro adversus spiritum concupiscet, et ideo nulla erit causa, cur adversus carnem etiam spiritus concupiscat. Tunc finem accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum erit summa concordia, tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, ut etiam ipsa caro sit spiritalis. Quod ergo nunc agit cum carne sua quisque secundum Christum vivens, cum et concupiscit adversus eius malam concupiscentiam, quoniam sanandam continet, quam nondum sanatam tenet, et tamen eius bonam nutrit fovetque naturam, quoniam nemo umquam carnem suam odio habet105: hoc etiam Christus agit cum Ecclesia, quantum fas est comparare minora maioribus. Nam et correptionibus eam reprimit, ne impunitate inflata dissiliat, et consolationibus erigit, ne gravata infirmitate succumbat. Hinc est illud Apostoli: Si enim nos ipsos iudicaremus, non iudicaremur; cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur 106, et illud in psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae iucundaverunt animam meam 107. Tunc ergo speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione perfecta sanitas, quando erit Ecclesiae Christi sine ullo timore certa securitas.

Vera falsaque continentia.

12. 26. Haec adversus Manichaeos fallaciter continentes, pro veraci continentia disputare suffecerit, ne continentiae fructuosus et gloriosus labor partem infimam nostram, id est corpus, quando ab immoderatis et illicitis voluptatibus cohibet et refrenat, non salubriter castigare, sed insectari credatur hostiliter. Corpus quippe ab animi est quidem natura diversum, sed non est a natura hominis alienum. Non enim animus constat ex corpore; sed tamen homo ex animo constat et corpore: et utique Deus quem liberat, totum hominem liberat. Unde totum hominem etiam Salvator ipse suscepit, dignatus in nobis totum liberare quod fecit. Qui contra istam sentiunt veritatem, quid eis prodest libidines continere? si tamen aliquas continent. Quid in eis per continentiam potest fieri mundum, quorum continentia talis immunda est? quae nec continentia nominanda est. Sentire quippe quod sentiunt, virus est diaboli; continentia vero munus est Dei. Sicut autem non omnis, qui aliquid patitur, aut quoslibet dolores tolerantissime patitur, habet eam virtutem, quae similiter Dei munus est et patientia nuncupatur (multi enim tolerant multa tormenta, ne in suis criminibus prodant aut male sibi conscios aut se ipsos; multi pro explendis ardentissimis libidinibus et obtinendis, vel non relinquendis eis rebus, quibus vinculo pravi amoris obstricti sunt; multi pro diversis et perniciosis, quibus vehementer tenentur, erroribus; quos omnes absit ut dicamus veram habere patientiam) ita non omnis, qui aliquid continet, vel ipsas etiam carnis aut animi libidines mirabiliter continet, istam continentiam, de cuius utilitate et decore disserimus, habere dicendus est. Quidam enim, quod mirum dictu videri potest, per incontinentiam se continent; velut si se mulier contineat a marito, quia hoc iuravit adultero. Quidam per iniustitiam, velut si miscendi sexus non reddat coniux coniugi debitum, quia ipse vel ipsa iam potest vincere talem corporis appetitum. Item quidam continent decepti fide falsa et vana sperantes, vana sectantes: in quibus sunt omnes haeretici et quicumque sub nomine religionis aliquo errore falluntur; quorum continentia vera esset, si esset et fides vera; cum vero illa propterea nec fides sit appellanda, quia falsa est, sine dubio et ista continentiae nomine indigna est. Numquid enim continentiam, quam munus Dei verissime dicimus, dicturi sumus esse peccatum? Absit a cordibus nostris tam detestanda dementia. Beatus autem Apostolus ait: Omne, quod non est ex fide, peccatum est 108. Quae igitur non habet fidem, nec continentia nominanda est.

Coniugum continentia ad quid tendat.

12. 27. Sunt etiam, qui aperte malignis serviendo daemonibus a corporis voluptatibus continent, ut per eos expleant nefarias voluptates, quarum impetum ardoremque non continent. Unde ut aliquid dicam et cetera propter sermonis longitudinem taceam, quidam etiam non attingunt uxores suas, dum quasi mundi per magicas artes pervenire ad uxores moliuntur alienas. O mirabilem continentiam, immo vero nequitiam atque immunditiam singularem! Si enim vera esset continentia, magis ab adulterio, quam propter adulterium perpetrandum carnis concupiscentia debuit a coniugio continere. Hanc quippe concupiscentiam carnis relaxare solet continentia coniugalis, eiusque frenis hactenus moderamen imponere, ut nec in ipso coniugio immoderata licentia diffluatur, sed custodiatur modus, aut infirmitati coniugis debitus, cui hoc non secundum imperium praecipit, sed secundum veniam 109 concedit Apostolus, aut filiis procreandis accommodatus, quae una fuit causa miscendae invicem carnis et patribus quondam et matribus sanctis. Id autem faciens continentia, id est moderans et quodam modo limitans in coniugibus carnis concupiscentiam et eius inquietum atque inordinatum motum certis quodam modo finibus ordinans, bene utitur hominis malo, quem facit et vult perficere bonum, sicut Deus utitur etiam hominibus malis propter eos, quos perficit bonos.

De continentiae finibus et officiis.

13. 28. Absit ergo, ut continentiam, de qua Scriptura dicit: Et hoc ipsum erat Sapientiae, scire cuius esset hoc donum 110, etiam eos habere dicamus, qui continendo vel erroribus serviunt, vel aliquas minores cupiditates ideo vincunt, ut alias expleant, quarum granditate vincuntur. Ea vero, quae vera est desuper veniens continentia, non aliis malis mala premere alia, sed bonis mala sanare vult omnia. Cuius ut breviter complectar actionem, omnibus prorsus delectationibus concupiscentiae, quae adversantur delectationi sapientiae, cohercendis atque sanandis invigilat officium continentiae. Unde angustius eam sine dubitatione metiuntur, qui solas libidines corporis cohibere definiunt; melius profecto illi, qui non addunt corporis, sed generaliter libidinem sive cupiditatem regendam dicunt ad continentiam pertinere. Quae cupiditas in vitio ponitur, nec tantum est corporis, verum et animi. Etenim si corporis cupiditas est in fornicationibus et ebrietatibus, numquid inimicitiae, contentiones, aemulationes, postremo animositates in corporis voluptatibus, ac non potius in animi motibus et perturbationibus exercentur 111? Carnis tamen opera haec omnia nuncupavit Apostolus, sive quae ad animum sive quae ad carnem proprie pertinerent, ipsum scilicet hominem nomine carnis appellans. Opera quippe hominis sunt, quae non dicuntur Dei, quoniam homo, qui haec agit, secundum se ipsum vivit, non secundum Deum, in quantum haec agit. Sunt autem alia opera hominis, quae magis dicenda sunt opera Dei. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 112. Inde est et illud: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 113.

Ipsis in Christo renatis continentia necessaria.

13. 29. Spiritus itaque hominis adhaerens Spiritui Dei concupiscit adversus carnem, id est adversus se ipsum, sed pro se ipso, ut motus illi sive in carne sive in anima secundum hominem, non secundum Deum, qui sunt adhuc per adquisitum languorem, continentia cohibeantur propter adquirendam salutem, ut homo non secundum hominem vivens iam possit dicere: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus 114. Ubi enim non ego, ibi felicius ego, ut, quando secundum hominem reprobus ullus motus exsurgit, cui non consentit qui mente legi Dei servit, dicat etiam illud: Iam non ego operor illud 115. Talibus quippe et illa dicuntur, quae sicut eorum socii participesque debemus audire: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 116. Quibus loquatur intellegamus, immo vero attentius audiamus. Nam quid hoc planius? quid apertius? Eis certe loquitur, qui consurrexerunt cum Christo, nondum utique carne, sed mente, quos et mortuos dicit et magis hinc vivos; nam vita vestra, inquit, abscondita est cum Christo in Deo. Talium mortuorum vox est: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus 117. Quorum ergo vita erat abscondita in Deo, admonentur et exhortantur, ut membra sua mortificent, quae sunt super terram. Id enim sequitur: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram 118. Et ne quisquam nimis tardus membra ista visibilia corporis mortificanda putaret a talibus, continuo quid dicat aperiens, Fornicationem, inquit, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est idolorum servitus 119. Itane vero credendum est, quod isti, qui iam mortui erant eorumque vita abscondita erat cum Christo in Deo, adhuc fornicabantur, adhuc in moribus immundis operibusque vivebant, adhuc perturbationibus, concupiscentiae malae, atque avaritiae serviebant? Quis demens ista de talibus senserit? Quid ergo vult ut mortificent, opere scilicet continentiae, nisi motus ipsos adhuc in sua quadam interpellatione sine nostrae mentis consensione, sine membrorum corporalium operatione viventes? Et quomodo isti mortificantur opere continentiae, nisi cum eis mente non consentitur, nec exhibentur eis arma corporis membra et, quod est maius atque vigilantia continentiae maiore curandum, ipsa etiam nostra cogitatio, quamvis eorum quodam modo suggestione et quasi susurratione tangatur, tamen ab eis ne oblectetur avertitur et ad superna delectabilius cogitanda convertitur, ad hoc ea nominans in sermonibus, ne habitetur in eis, sed fugiatur ab eis? Quod fit, si efficaciter audiamus ipso adiuvante, qui hoc per Apostolum suum praecipit: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram 120.

Fides continentiae opera exigit.

14. 30. Cum autem mala illa commemorasset, adiunxit atque ait: Propter quae venit ira Dei in filios infidelitatis 121. Utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam, etiamsi in his malis viverent, se posse salvari, apostolo Iacobo contra istum sensum voce manifestissima reclamante ac dicente: Si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum? 122. Unde et hic Doctor gentium propter illa mala venire iram Dei dixit in filios infidelitatis. Cum autem dicit: In quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis 123, satis ostendit, quod in illis iam non vivant. His quippe mortui erant, ut eorum vita in Deo cum Christo esset abscondita. Cum ergo iam in illis non viverent, mortificare iam talia iubebantur. Ipsis quippe in eisdem non viventibus illa vivebant; sicut paulo ante iam ostendi, et membra dicebantur ipsorum, ea videlicet vitia quae in membris habitabant ipsorum modo locutionis per id quod continet id quod continetur, sicut dicitur: Totum forum inde loquitur, cum homines loquantur, qui sunt in foro. Ipso locutionis modo in psalmo canitur: Omnis terra adoret te 124, id est: omnes homines, qui sunt in terra.

Sancti ipsi continentiae legi non eximuntur.

14. 31. Nunc autem deponite, inquit, et vos universa 125 et commemorat plura eius modi mala. Sed quid est, quod ei non sufficit dicere: Deponite vos universa, sed addita coniunctione dixit: et vos? Nisi ne propterea se putarent haec mala facere atque in eis vivere impune, quia fides eorum liberaret eos ab ira, quae venit in filios infidelitatis ista facientes et in iis sine fide viventes. Deponite, inquit, et vos illa mala, propter quae venit ira Dei in filios infidelitatis nec vobis eorum impunitatem propter fidei meritum promittatis. Non autem diceret Deponite eis, qui iam deposuerant ex ea parte, qua talibus vitiis non consentiebant, nec sua membra eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est et in hac adhuc operatione versatur, quamdiu mortales sumus, vita sanctorum. Dum enim spiritus concupiscit adversus carnem, haec magna intentione res agitur, delectationibus pravis, libidinibus immundis, motibus carnalibus atque turpibus, suavitate sanctitatis, amore castitatis, spiritali vigore et continentiae decore resistitur: sic deponuntur ab eis qui mortui sunt eis, nec consentiendo vivunt in eis. Sic, inquam, deponuntur, dum continuata continentia, ne resurgant, premuntur. Quisquis quasi securus ab hac eorum depositione cessaverit, illico in arcem mentis prosilient eamque inde ipsa deponent atque in suam redigent servitutem, turpiter deformiterque captivam. Tunc regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad oboediendum desideriis eius; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis peccato 126 et erunt novissima illius peiora prioribus 127. Multo enim est tolerabilius certamen huiusmodi non coepisse quam coeptum reliquisse conflictum et factum ex bono proeliatore vel etiam ex victore captivum. Unde Dominus non ait: Qui coeperit, sed: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 128.

Conclusio.

14. 32. Sive autem ne vincamur acriter confligentes, sive aliquotiens vel etiam insperata vel inopinata facilitate vincentes ei, qui nobis dat continentiam, demus gloriam. Meminerimus quemdam iustum dixisse in abundantia sua: Non movebor in aeternum 129, demonstratumque illi esse quam temere hoc dixerit, tamquam suis viribus tribuens, quod ei desuper praestabatur. Hoc autem ipso confitente didicimus; mox enim adiunxit: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus 130. Per medicinalem providentiam paululum desertus est a rectore, ne per exitialem superbiam ipse desereret rectorem. Sive ergo hic, ubi cum vitiis nostris domandis minuendisque confligimus, sive ibi, quod in fine futurum est, ubi omni hoste quia omni peste carebimus, id nobiscum salubriter agitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 131.