De civitate Dei/Liber XX

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png Liber XIX Liber XXI Fairytale right blue.png

[I] De die ultimi iudicii Dei quod ipse donauerit locuturi eumque adserturi aduersus impios et incredulos tamquam in aedificii fundamento prius ponere testimonia diuina debemus; quibus qui nolunt credere humanis ratiunculis falsis atque fallacibus contrauenire conantur, ad hoc ut aut aliud significare contendant quod adhibetur testimonium de litteris sacris, aut omnino diuinitus esse dictum negent. Nam nullum existimo esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit et a summo ac uero Deo per animas sanctas dicta esse crediderit, non eis cedat atque consentiat, siue id etiam ore fateatur siue aliquo uitio fateri erubescat aut metuat, uel etiam peruicacia simillima insaniae id, quod falsum esse nouit aut credit, <contra id, quod uerum esse nouit aut credit,> etiam contentiosissime defendere moliatur.

Quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia Dei ueri Christum de caelo esse uenturum ad uiuos ac mortuos iudicandos, hunc diuini iudicii ultimum diem dicimus, id est nouissimum tempus. Nam per quot dies hoc iudicium tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet neglegenter legerit, nescit. Ideo autem, cum diem iudicii Dei dicimus, addimus ultimum uel nouissimum, quia et nunc iudicat et ab humani generis initio iudicauit dimittens de paradiso et a ligno uitae separans primos homines peccati magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subuersus inuidendo subuertit, procul dubio iudicauit; nec sine illius alto iustoque iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et daemonum et hominum miserrima est uita, erroribus aerumnisque plenissima. Verum etsi nemo peccasset, non sine bono rectoque iudicio uniuersam rationalem creaturam perseuerantissime sibi suo Domino cohaerentem in aeterna beatitudine retineret. Iudicat etiam non solum uniuersaliter de genere daemonum atque hominum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum; sed etiam de singulorum operibus propriis, quae gerunt arbitrio uoluntatis. Nam et daemones ne torqueantur precantur, nec utique iniuste uel parcitur eis uel pro sua quique inprobitate torquentur; et homines plerumque aperte, semper occulte, luunt pro suis factis diuinitus poenas siue in hac uita siue post mortem: quamuis nullus hominum agat recte, nisi diuino adiuuetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agat inique, nisi diuino eodemque iustissimo iudicio permittatur. Sicut enim ait apostolus, non est iniquitas apud Deum; etiam sicut ipse alibi dicit, inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius. Non igitur in hoc libro de illis primis nec de istis mediis Dei iudiciis, sed de ipso nouissimo, quantum ipse tribuerit, disputabo, quando Christus de caelo uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos. Iste quippe dies iudicii proprie iam uocatur, eo quod nullus ibi erit inperitae querellae locus, cur iniustus ille sit felix et cur ille iustus infelix. Omnium namque tunc nonnisi bonorum uera et plena felicitas et omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit.

[II] Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni, et bona non magnipendere, quae adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet diuina iustitia, salutaris est diuina doctrina. Nescimus enim quo iudicio Dei bonus ille sit pauper, malus ille sit diues; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem uita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio non solum inultus, uerum etiam damnatus innocens, aut iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e contrario scelestus aduersarius eius non solum inpunitus, uerum etiam uindicatus insultet; impius optime ualeat, pius languore tabescat; latrocinentur sanissimi iuuenes, et qui nec uerbo quemquam laedere potuerunt, diuersa morborum atrocitate affligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura morte rapiatur, et qui uidetur nec nasci debuisse, diutissime insuper uiuat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et cetera huius modi, quae quis colligit, quis enumerat? Quae si haberent in ipsa uelut absurditate constantiam, ut in hac uita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, uanitati similis factus est et dies eius uelut umbra praetereunt, non nisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala: posset hoc referri ad iudicium iustum Dei siue etiam benignum, ut, qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus uel deciperentur pro malitia sua uel pro Dei misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus uel pro suis quibuscumque et quantiscumque peccatis affligerentur uel propter implendas uirtutes exercerentur malis. Nunc uero, quando non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt: magis inscrutabilia fiunt iudicia Dei et inuestigabiles uiae eius. Quamuis ergo nesciamus quo iudicio Deus ista uel faciat uel fieri sinat, apud quem summa uirtus est, summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas: salubriter tamen discimus non magnipendere seu bona seu mala, quae uidemus esse bonis malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. Cum uero ad illud Dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies Domini nuncupatur: non solum quaecumque tunc iudicabuntur, uerum etiam quaecumque ab initio iudicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. Vbi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, iustum esse quod latet.

[III] Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur ecclesiastes et a Iudaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus est: Vanitas uanitatum, dixit Ecclesiastes; uanitas uanitantium, omnia uanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? Et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans aerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in ea rerum uanitate sub sole illud etiam deplorat quodam modo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insipientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis uidemus esse communia. Dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: Est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos uenit sicut factum iustorum. Dixi quoniam hoc quoque uanitas. In hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit (non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem), — in hac ergo uanitate numquid nisi iusto Dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? In diebus tamen uanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati, et utrum sit expers uerae pietatis an particeps; non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt et bonis bona et malis mala sine fine mansura. Denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: Deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo; quia omne hoc opus Deus adducet in iudicium in omni despecto, siue bonum siue malum. Quid breuius, uerius, salubrius dici potuit? Deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. Quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum Dei; quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine uanitatis. Quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac uita, siue bonum siue malum, Deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam qui contemptibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam Deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.

[IV] Huius itaque ultimi iudicii Dei testimonia de scripturis sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris instrumenti noui, postea de ueteris. Quamuis enim uetera priora sint tempore, noua tamen anteponenda sunt dignitate, quoniam illa uetera praeconia sunt nouorum. Noua igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et uetera. In ueteribus habentur lex et prophetae, in nouis euangelium et apostolicae litterae. Ait autem apostolus: Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas; iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. Haec iustitia Dei ad nouum pertinet testamentum et testimonium habet a ueteribus libris, hoc est lege ac prophetis. Prius igitur ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. Hunc et ipse Christus Iesus ordinem seruandum esse demonstrans: Scriba, inquit, eruditus in regno Dei similis est uiro patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera. Non dixit: "Vetera et noua", quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem seruare quam temporum.

[V] Ergo ipse Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: Verum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis; et paulo post alteri ciuitati: Amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi (hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum); et alio loco: Viri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam; quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. Duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mortuorum resurrectione uenturum. De Nineuitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii surrectoros esse praedixit. Nec ideo dixit "condemnabant", quia ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur.

Rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: Qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus; bonum uero semen hi sunt filii regno; zizania autem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminauit ea, est diabolus; messis uero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, et colligunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. Qui habet aures, audiat. Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit.

Item discipulis suis: Amen, inquit, dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae. sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. Vnde et alibi Iudaeis dixit: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt uestri. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. Duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas; quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt, nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc ualeat, ratio reperitur. Alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: Nescitis quia angelos iudicabimus? De ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est: Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Quod autem ait: In regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine uoluit regenerationis intellegi. Sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quem ad modum est anima nostra regenerata per fidem.

Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum Saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius; siue ad excidium terrenae Hierusalem; quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur; ita ut dinosci non possit omnino, nisi ea, quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi.

Proinde iam illud hic dicam, quod in euangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per iudicium praesentissimum atque nouissimum Christi. Cum autem uenierit, inquit, filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundo. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; <infirmus, et uisitastis me;> in carcere eram, et uenistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes : Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus; sitientem, et dedimus potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum aut in carcere, et uenimus ad te? Et respondens rex dicet illis; Amen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est zabulo et angelis eius. Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memorauit. Similiterque interrogantibus, quando eum uiderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: Et ibunt, inquit, hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Iohannes uero euangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse iudicium. Cum enim dixisset: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum; protinus addidit: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam. Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non uenire. Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione posuit? In tale quippe iudicium non uenient, qui audiunt uerbum eius et credunt ei, qui misit illum.

[VI] Deinde adiungit et dicit: Amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint uiuent. Sicut enim Pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et Filio habere uitam in semet ipso. Nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut distingueret, ait: Venit hora, et nunc est. Non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: Sine mortui mortuos suos sepeliant; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: Venit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei; et qui audierint, uiuent. Qui audierint dixit "qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. Omnibus enim bonum.est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. De qua morte ait apostolus Paulus: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, siue originalibus siue etiam uoluntate additis, uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum, qui iustificat impium, ex impietate iustificati, tamquam ex morte uiuificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est; pertinere possemus. Ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. Ista est misericordiae, illa iudicii. Propter quod in psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

De quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Hic ostendit, quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. Ad hoc enim ait: Quoniam filius hominis est. Ac deinde subiungens unde agimus: Nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, quo in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Hoc est illud iudicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: Qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione iudicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: Qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. Resurgat ergo in prima, qui non uult in secunda resurrectione damnari. Venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint, uiuent, id est, in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. Veniet enim hora (ubi non ait: Et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio Dei), quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. Non dixit quem ad modum in prima: Et qui audierint, uiuent. Non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae, quoniam beata est, sola uita dicenda est. Nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet; qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt, qui uiuent; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo, quod reuixerant, non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum; alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque inmortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae, una prima<, quae> et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.

[VII] De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista in libro, qui dicitur apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. Ait quippe in libro memorato Iohannes apostolus: Et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, <et> alligauit illum mille annis et misit illum in abyssum; et clusit et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni, post haec oportet eum solui breui tempore. Et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. Et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis; reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus est, qui habet in hac prima resurrectione partem. In istis secunda mors non habet potestatem; sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. Qui propter haec huius libri uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tamquam oporteret in sanctis eo modo uelut tanti temporis fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium, ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis aerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: Vnus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus impletis, sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. Quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales in illo sabbato adfuturae sanctis per Domini praesentiam crederentur. Nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. Sed cum eos, qui tunc resurrexerint, dicant inmoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius credulitatis excedant: nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. Hi autem qui spiritales sunt, istos ista credentes *xiliasta\s appellant Graeco uocabulo; quos uerbum e uerbo exprimentes nos possemus miliarios nuncupare. Eos autem longum est refellere ad singula; sed potius, quem ad modum scriptura haec accipienda sit, iam debemus ostendere.

Ait ipse Dominus Iesus Christus: Nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi prius alligauerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis atque impietatibus possidebat. Vt ergo alligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligauit illum mille annis, hoc est, eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis, qui fuerant liberandi, cohibuit atque frenauit. Mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. Decem quippe deciens ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est; ut autem in altitudinem surgat et solida fiat, rursus centum deciens multiplicantur, et mille sunt. Porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur, quale illud est, quod Dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promisit dicens: Accipiet in hoc saeculo centuplum, quod exponens quodam modo apostolus ait: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia et ante iam dictum erat: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum est; quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? Vnde nec illud melius intellegitur, quod in psalmo legitur: Memor fuit in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes.

Et misit illum, inquit, in abyssum; utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam Dei multum profunda sunt corda; non quia ibi diabolus ante non erat; sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. Plus namque possidetur a diabolo, qui non solum est alienatus a Deo, uerum etiam gratis odit seruientes Deo. Et clusit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. Clausit super eum dictum est "interdixit ei, ne posset exire," id est uetitum transgredi. Signauit autem, quod addidit, significasse mihi uidetur, quod occultum esse uoluit, qui pertineant ad partem diaboli; et qui non pertineant. Hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare, utrum sit casurus, et qui uidetur iacere, utrum sit surrecturus, incertum est. Ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea uel tenebat. Has enim Deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. Nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam uitam, quis fidelis ignorat? Nec moueat, quod saepe diabolus seducit etiam illos, qui regenerati iam in Christo uias ingrediuntur Dei. Nouit enim Dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. Sic enim eos nouit Dominus, ut Deus, quem nil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens uidet (si tamen uidet, cuius cor non uidet), qualis autem postea sit futurus nec se ipsum uidet. Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas antea seductas tenebat, antequam essent ecclesia. Neque enim dictum est " ut non seduceret aliquem", sed ut non seduceret, inquit, iam gentes, in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi, donec finiantur, inquit, mille anni, id est, aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est.

Nec sic accipiendum est quod ait: Vt non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. Sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: Sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim, cum misertus fuerit, non erunt oculi seruorum eius ad Dominum Deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: Et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: Vt non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsus intellegendum, uelut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: Et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes; id est, ideo clausit donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes.

[VIII] Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. Si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? Absit; numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: Nouit Dominus qui sunt eius. Et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut, ex quo est instituta, hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus. Nam paulo post dicit, quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet in bellum aduersus eam, quorum hostium numerus erit ut harena maris. Et ascenderunt, inquit, supra terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, et descendit ignis de caelo a Deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Sed hoc iam ad iudicium nouissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum putaui, ne quis existimet eo ipso paruo tempore, quo soluetur diabolus, in hac terra ecclesiam non futuram, illo hic eam uel non inueniente, cum fuerit solutus, uel absumente, cum fuerit modis omnibus persecutus. Non itaque per totum hoc tempus, quod liber iste complectitur, a primo scilicet aduentu Christi usque in saeculi finem, qui erit secundus eius aduentus, ita diabolus alligatur, ut eius haec ipsa sit alligatio, per hoc interuallum, quod mille annorum numero appellat, non seducere ecclesiam, quando quidem illam nec solutus utique seducturus est. Nam profecto ei si alligari est non posse seducere siue non permitti: quid erit solui nisi posse seducere siue permitti? Quod absit ut fiat; sed alligatio diaboli est non permitti exserere totam temptationem, quam potest uel ui uel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo uiolenter fraudulenterue fallendo. Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum, plurimos tales, quales Deus id perpeti non uult, et fideles deiceret et ne crederent impediret; quod ne faceret, alligatus est.

Tunc autem soluetur, quando et breue tempus erit (nam tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque uiribus saeuiturus) et tales erunt, cum quibus ei belligerandum est, ut uinci tanto eius impetu insidiisque non possint. Si autem numquam solueretur, minus appareret eius maligna potentia, minus sanctae ciuitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique perspiceretur, quam magno eius malo tam bene fuerit usus Omnipotens, qui eum nec omnino abstulit a temptatione sanctorum, quamuis ab eorum interioribus hominibus, ubi in Deum creditur, foras missum, ut eius forinsecus oppugnatione proficerent; et in eis, qui sunt ex parte ipsius, alligauit, ne quantam posset effundendo et exercendo malitiam innumerabiles infirmos, ex quibus ecclesiam multiplicari et impleri oportebat, alios credituros, alios iam credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos frangeret; et soluet in fine, ut, quam fortem aduersarium Dei ciuitas superauerit, cum ingenti gloria sui redemptoris adiutoris liberatoris aspiciat. In eorum sane, qui tunc futuri sunt, sanctorum atque fidelium comparatione quid sumus? Quando quidem ad illos probandos tantus soluetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis dimicamus. Quamuis et hoc temporis interuallo quosdam milites Christi tam prudentes et fortes fuisse atque esse non dubium est, ut, etiamsi tunc in ista mortalitate uiuerent, quando ille soluetur, omnes insidias eius atque impetus et cauerent sapientissime et patientissime sustinerent.

Haec autem alligatio diaboli non solum facta est, ex quo coepit ecclesia praeter Iudaeam terram in nationes alias atque alias dilatari; sed etiam nunc fit et fiet usque ad terminum saeculi, quo soluendus est, quia et nunc homines ab infidelitate, in qua eos ipse possidebat, conuertuntur ad fidem et usque in illum finem sine dubio conuertentur; et utique unicuique iste fortis tunc alligatur, quando ab illo tamquam uas eius eripitur; et abyssus, ubi inclusus est, non in eis consumpta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo atque succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, in quorum cotidie, uelut in abysso, caecis et profundis cordibus includatur. Vtrum autem etiam illis ultimis tribus annis et mensibus sex, quando solutus totis uiribus saeuiturus est, aliquis, in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem, nonnulla quaestio est. Quo modo enim stabit quod dictum est: Quis intrat in domum fortis, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit fortem, si etiam soluto eripiuntur? Ac per hoc ad hoc cogere uidetur ista sententia, ut credamus illo licet exiguo tempore neminem accessurum esse populo Christiano, sed cum eis, qui iam Christiani reperti fuerint, diabolum pugnaturum; ex quibus etiamsi aliqui uicti secuti eum fuerint, non eos ad praedestinatum filiorum Dei numerum pertinere. Neque enim frustra idem Iohannes apostolus, qui et hanc apocalypsin scripsit, in epistula sua de quibusdam dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Sed quid fit de paruulis? Nimium quippe incredibile est nullos iam natos et nondum baptizatos praeoccupari Christianorum filios illo tempore infantes, nullos etiam ipsis nasci iam diebus; aut si erunt, non eos a parentibus suis ad lauacrum regenerationis modo quocumque perduci. Quod si fiet, quo pacto soluto iam diabolo uasa ista eripientur, in cuius domum nemo intrat, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit eum? Immo uero id potius est credendum, nec qui cadant de ecclesia nec qui accedant ecclesiae illo tempore defuturos; sed profecto tam fortes erunt et parentes pro baptizandis paruulis suis et hi, qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem uincant etiam non ligatum, id est omnibus, qualibus antea numquam, uel artibus insidiantem uel urgentem uiribus et uigilanter intellegant et toleranter ferant, ac sic illi etiam non ligato eripiantur. Nec ideo falsa erit euangelica illa sententia: Quis intrat in domum fortis, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit fortem? Secundum eius enim sententiae ueritatem ordo iste seruatus est, ut prius alligaretur fortis ereptisque uasis eius longe lateque in omnibus gentibus ex firmis et infirmis ita multiplicaretur ecclesia, ut ex ipsa rerum diuinitus praedictarum et impletarum robustissima fide etiam soluto uasa posset auferre. Sicut enim fatendum est multorum refrigescere caritatem, cum abundat iniquitas, et inusitatis maximisque persecutionibus atque fallaciis diaboli iam soluti eos, qui in libro uitae scripti non sunt, multos esse cessuros: ita cogitandum est non solum quos bonos fideles illud tempus inueniet, sed nonnullus etiam, qui foris adhuc erunt, adiuuante Dei gratia per considerationem scripturarum, in quibus et alia et finis ipse praenuntiatus est, quem uenire iam sentiunt, ad credendum quod non credebant futuros esse firmiores et ad uincendum etiam non ligatum diabolum fortiores. Quod si ita erit, propterea praecessisse dicenda est eius alligatio, ut et ligati et soluti expoliatio sequeretur; quoniam de hac re dictum est: Quis intrabit in domum fortis, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit fortem?

[IX] Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum Christo etiam ipsi mille annis, eisdem sine dubio et eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris eius aduentus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius, quibus ait: Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi; profecto non etiam nunc diceretur ecclesia regnum eius regnumue caelorum. Nam utique isto tempore in regno Dei eruditur scriba ille, qui profert de thensauro suo noua et uetera, de quo supra locuti sumus; et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad messem; quod exponens ait: Messis est finis saeculi, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. Numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? De isto ergo regno eius, quod est hic ecclesia, colligentur. Item dicit: Qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. Vtrumque dicit in regno caelorum, et qui non facit mandata quae docet (hoc est enim soluere: non seruare, non facere), et illum qui facit et sic docet; sed istum minimum, illum magnum. Et continuo secutus adiungit: Dico enim uobis quia, nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, id est super eos, qui soluunt quod docent (de scribis enim et Pharisaeis dicit alio loco: Quoniam dicunt, et non faciunt), — nisi ergo super hos abundauerit iustitia uestra, id est, ut uos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. Alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit; sed ille minimus, ille magnus: alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. Ac per hoc ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est; ubi autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. Ergo et nunc ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. Regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen cum illo regnant zizania, quamuis in ecclesia cum tritico crescant. Regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; de qualibus item dicit, quod eorum conuersatio sit in caelis. Postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius, ut sint etiam ipsi regnum eius. Quo modo autem sunt regnum Christi, qui, ut alia taceam, quamuis ibi sint donec colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen illic sua quaerunt, non quae Iesu Christi?

De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim dixisset alligari diabolum mille annis, et postea solui breui tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat ecclesia uel agatur in ea: Et uidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. Non hoc putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur. Iudicium autem datum nullum melius accipiendum uidetur, quam id quod dictum est: Quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo. Vnde apostolus: Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei; subauditur quod postea dicturus est: Regnauerunt cum Iesu mille annis; animae scilicet martyrum non dum sibi corporibus suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec uita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malamue conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt eius? Quamuis ergo cum suis corporibus nondum, iam tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille decurrunt. Vnde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo etiam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum Christo nunc primum ecclesia in uiuis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus, ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Sed ideo tantummodo martyrum animas commemorauit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro ueritate certarunt. Sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi.

Quod uero sequitur: Et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, simul de uiuis et mortuis debemus accipere. Quae sit porro ista bestia, quamuis sit diligentius requirendum, non tamen abhorret a fide recta, ut ipsa impia ciuitas intellegatur et populus infidelium contrarius populo fideli et ciuitati Dei. Imago uero eius simulatio eius mihi uidetur, in eis uidelicet hominibus, qui uelut fidem profitentur et infideliter uiuunt. Fingunt enim se esse quod non sunt, uocanturque non ueraci effigie, sed fallaci imagine Christiani. Ad eandem namque bestiam pertinent non solum aperte inimici nominis Christi et eius gloriosissimae ciuitatis, sed etiam zizania, quae de regno eius, quod est ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. Et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem eius, nisi qui faciunt quod ait apostolus: Ne sitis iugum ducentes cum infidelibus? "Non adorant" enim est non consentiunt, non subiciuntur; "neque accipiunt inscriptionem," notam scilicet criminis, "in fronte" propter professionem, "in manu" propter operationem. Ab his igitur malis alieni, siue adhuc in ista mortali carne uiuentes siue defuncti, regnant cum Christo iam nunc modo quodam huic tempori congruo per totum hoc interuallum, quod numero mille significatur annorum.

Reliqui eorum, inquit, non uixerunt. Hora enim nunc est, cum mortui audiunt uocem filii Dei, et qui audierint uiuent; reliqui ergo eorum non uiuent. Quod uero subdidit: Donec finiantur mille anni, intellegendum est, quod eo tempore non uixerunt, quo uiuere debuerunt, ad uitam scilicet de morte transeundo. Et ideo cum dies uenerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad uitam de monumentis procedent, sed ad iudicium; ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. Donec finiantur enim mille anni, quicumque non uixerit, id est, toto isto tempore, quo agitur prima resurrectio, non audierit uocem filii Dei et ad uitam de morte transierit, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibit. Sequitur enim et dicit: Haec resurrectio prima est. Beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. Ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit, uerum etiam in eo, quod reuixerit, permanebit. In istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. Habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: Reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni; quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum tenebat impietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non haberet.

[X] Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. Quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. Cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. Non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. Sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? Nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant, quibus ait: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. Quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: Vt, quem ad modum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. Hinc est et illud: Surge qui dormis et exurge a mortuis, et inluminabit te Christus. Quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere: cur non audiunt: Non recedatis ab illo, ne cadatis, et: Suo Domino stat aut cadit; et: Qui se putat stare, caueat ne cadat? Puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. Si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae: profecto et animas resurgere confitendum est. Quod autem, cum dixisset: In istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait: Sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. Sane, licet breuiter atque transeunter, insinuauit esse Deum Christum dicendo: Sacerdotes Dei et Christi, hoc est Patris et Filii; quamuis propter formam serui sicut hominis filius, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. De qua re in hoc opere non semel diximus.

[XI] Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, soluetur satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum numerus est ut harena maris. Ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. Nam et antea modis quibus poterat par mala multa et uaria seducebat. Exibit autem dictum est "in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum." Haec enim erit nouissima persecutio, nouissimo inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. Gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. Toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est nationes quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. Quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto; tamquam domus et ipse qui procedit de domo. Gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. Si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus; et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt. Quod uero ait: Et ascenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem: non utique ad unum locum uenisse uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta Deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias tribulationis artabitur urguebitur concludetur; nec militiam suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum.

[XII] Quod uero ait: Et descendit ignis de caelo et comedit eos; non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Tunc quippe in ignem mittentur ipsi non ignis de caelo ueniet in ipsos. Hic autem bene intellegitur ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. Firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi sanctos Christi. Et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a Deo, quia Dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. Sicut enim in bono positum est: Zelus domus tuae comedit me; ita e contrario: Zelus occupauit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet. Et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. Aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes inueni et super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.

[XIII] Haec persecutio nouissima, quae futura est ab Antichristo (sicut iam diximus, quia et in hoc libro superius et apud Danielem prophetam positum est), tribus annis et sex mensibus erit. Quod tempus, quamuis exiguum, utrum ad mille annos pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit et sanctos regnare cum Christo, an eisdem annis hoc paruum spatium superaddatur atque extra sit, merito ambigitur; quia, si dixerimus ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi quam diabolus alligari. Profecto enim sancti cum suo rege etiam in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta uincent es, quando diabolus iam non erit alligatus, ut eos persequi omnibus uiribus possit. Quo modo ergo ista scriptura eisdem mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet alligationem regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensum interuallo prius desinat alligatio diaboli quam regnum sanctorum in his annis mille cum Christo? Si autem dixerimus paruum persecutionis huius hoc spatium non computandum in mille annis, sed eis impletis potius adiciendum, ut proprie possit intellegi, quod, cum dixisset: Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, adiecit: Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua; isto enim modo et regnum sanctorum et uinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum nec ad custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est, pertinere, sed superadditum et extra computandum esse credatur: cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non esse cum Christo. Sed quis audiat tunc cum illo non regnatura sua membra, quando ei maxime atque fortissime cohaerebunt, et quo tempore, quanto erit acrior impetus belli, tanto maior gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? Aut si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt regnaturi: consequens erit, ut etiam superioribus diebus in eisdem mille annis, quicumque tribulabantur sanctorum, eo ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse dicantur; ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri huius uidisse se scribit occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei, non regnabant cum Christo, quando patiebantur persecutionem, et ipsi regnum Christi non erant, quos Christus excellentius possidebat. Absurdissimum id quidem et omni modo auersandum. Sed certe animae uictrices gloriosissimorum martyrum omnibus doloribus ac laboribus superatis atque finitis, postea quam mortalia membra posuerunt, cum Christo utique regnauerunt et regnant, donec finiantur mille anni, ut postea receptis etiam corporibus iam inmortalibus regnent. Proinde tribus illis annis atque dimidio animae occisorum pro eius martyrio, et quae antea de corporibus exierunt, et quae ipsa nouissima persecutione sunt exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum et ad illud regnum, ubi mors non erit, transeatur. Quocirca cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt quam uinculi diaboli atque custodiae, quia illi cum suo rege Dei filio iam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac semissem regnabunt. Remanet igitur, ut, cum audimus: Sacerdotes Dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, et cum finiti fuerint mille anni, soluetur Satanas de custodia sua, aut non regni huius sanctorum intellegamus annos mille finiri, sed uinculi diaboli atque custodiae, ut annos mille, id est annos omnes suos, quaeque pars habeat diuersis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliore sanctorum regno, breuiore diaboli uinculo; aut certe, quoniam trium annorum et sex mensum breuissimum spatium est, computari noluisse credatur, siue quod minus satanae uinculum, siue quod amplius uidetur regnum habere sanctorum, sicut de quadringentis annis in sexto decimo huius operis uolumine disputaui; quoniam plus aliquid erant, et tamen quadringenti sunt nuncupati; et talia saepe reperiuntur in litteris sacris, si quis aduertat.

[XIV] Post hanc autem commemorationem nouissimae persecutionis breuiter complectitur totum, quod ultimo iam iudicio diabolus et cum suo principe ciuitas inimica passura est. Dicit enim: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestiae et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Bestiam bene intellegi ipsam impiam ciuitatem supra diximus. Pseudopropheta uero eius aut Antichristus est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi locuti sumus. Post haec ipsum nouissimum iudicium, quod erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando narrans quo modo sibi fuerit reuelatum: Et uidi, inquit, thronum magnum et candidum et sedentem super eum, cuius a facie fugit caelum et terra, et locus eorum inuentus non est. Non ait: "Vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab eius facie fugit caelum et terra", quoniam non tunc factum est, id est, antequam esset de uiuis et mortuis iudicatum; sed eum se uidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie fugit caelum et terra, sed postea. Peracto quippe iudicio, tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet esse caelum nouum et terra noua. Mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. Vnde et apostolus dicit: Praeterit enim figura huius mundi, uolo uos sine sollicitudine esse. Figura ergo praeterit, non natura. Cum ergo se Iohannes uidisse dixisset sedentem super thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum et terra: Et uidi, inquit mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui est uitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua. Libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuius modi non tacuit: Qui est, inquit, uitae uniuscuiusque. Ergo illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, et ueteres et noui, ut in illis ostenderetur, quae Deus fieri sua mandata iussisset; in illo autem, qui est uitae uniuscuiusque, quid horum quisque non fecisset siue fecisset. Qui liber si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem ualeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt uniuersae uitae uniuersorum? An tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et uitam suam quisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari? Non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. Scriptura uero ista unum uolens intellegi: Et alius, inquit, liber apertus est. Quaedam igitur uis est intellegenda diuina, qua fiet, ut cuique opera sua, uel bona uel mala, cuncta in memoriam reuocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset uel excuset scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur. Quae nimirum uis diuina libri nomen accepit. In ea quippe quodam modo legitur, quidquid ea faciente recolitur. Vt autem ostendat, qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusue distulerat: Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est. Hoc est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod intermiserat. Nunc autem ordinem tenuit, atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod iam dixerat, suo repetiuit loco. Cum enim dixisset: Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddio derunt mortuos, quos in se habebant; mox addidit quod paulo ante posuerat: Et iudicati sunt singuli secundum facta sua. Hoc est enim quod supra dixerat: Et iudicati sunt mortui secundum facta sua.

[XV] Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? Neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora, eorum seruantur in mari, aut, quod est absurdius, mare habebat bonos mortuos et infernus malos. Quis hoc putauerit? Sed profecto conuenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt. Cum ergo et quos hic inueniet Christus in corpore constitutos simul significaret cum eis, qui resurrecturi sunt,udicandos, etiam ipsos mortuos appellauit, et bonos, quibus dicitur: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo, et malos, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem uita est propter iustitiam, utrumque in homine uiuente atque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum et spiritum uitam. Nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum, quamuis eadem paulo post etiam mortalia corpora, sicut usitatius uocantur, appellet. Hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia nondum obierant. Et mors et infernus, inquit, reddiderunt mortuos, quos in se habebant. Mare exhibuit, quia, sicut inuenti sunt, adfuerunt; mors uero et infernus reddiderunt, quoniam uitae, de qua iam exierant, reuocarunt. Nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; infernus autem propter malos, qui etiam poenas apud inferos pendunt. Si enim non absurde credi uidetur antiquos etiam sanctos, qui uenturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis impiorum remotissimis, sed apud inferos fuisse, donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam redempti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus bona recipiant, quae merentur. Cum autem dixisset: Et iudicati sunt singuli secundum facta sua, breuiter subiecit, quem ad modum fuerint iudicati: Et mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis, his nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor infernarumque poenarum, uniuersamque simul daemonum societatem. Hoc est enim quod supra euidentius praeoccupando iam dixerat: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod uero ibi obscurius adiunxerat dicens: Quo et bestia et pseudopropheta, hic apertius: Et qui non sunt, inquit, inuenti in libro uitae scripti, missi sunt in stagnum ignis. Non Deum liber iste commemorat, ne obliuione fallatur; sed praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur uita. Neque enim nescit eos Deus et in hoc libro legitur, ut sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli non potest, liber est uitae, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti.

[XVI] Finito autem iudicio, quo praenuntiauit iudicandos malos, restat ut etiam de bonis dicat. Iam enim explicauit quos breuiter a Domino dictum est: Sic ibunt isti in supplicium aeternum; sequitur ut explicet, quod etiam ibi conectitur: Iusti autem in uitam aeternam. Et uidi, inquit, caelum nouum et terram nouam. Nam primum caelum et terra recesserunt, et mare iam non est. Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando iam dixit, uidisse se super thronum sedentem, cuius a facie fugit caelum et terra. Iudicatis quippe his, qui scripti non sunt in libro uitae, et in aeternum ignem missis (qui ignis cuius modi et in qua mundi uel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui Spiritus diuinus ostendit), tunc figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluuium. Illa itaque, ut dixi, conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus inmortalibus mirabili mutatione conueniant; ut scilicet mundus in melius innouatus apte adcommodetur hominibus etiam carne in melius innouatis. Quod autem ait: Et mare iam non est; utrum maximo illo ardore siccetur an et ipsum uertatur in melius, non facile dixerim. Caelum quippe nouum et terram nouam futuram legimus, de mari autem nouo aliquid me uspiam legisse non recolo; nisi quod in hoc eodem libro reperitur: Tamquam mare uitreum simile crystallo . Sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie dixisse uidetur mare, sed tamquam mare. Quamuis et nunc, sicut amat prophetica locutio propriis uerbis translata miscere ac sic quodam modo uelare quod dicitur, potuit de illo mari dicere: Et mare iam non est, de quo supra dixerat: Et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant. Iam enim tunc non erit hoc saeculum uita mortalium turbulentum et procellosum, quod maris nomine figurauit.

[XVII] Et ciuitatem, inquit, magnam Hierusalem nouam uidi descendentem de caelo a Deo, aptatam, quasi nouam nuptam ornatam marito suo. Et audiui uocem magnam de throno dicentem. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et erunt ipsi populus eius, et ipse Deus erit cum eis. Et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. Et dixit sedens in throno: Ecce noua facio omnia. De caelo descendere ista ciuitas dicitur, quoniam caelestis est gratia, qua Deus eam fecit. Propter quod ei dicit etiam per Esaiam: Ego sum Dominus faciens te. Et de caelo quidem ab initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia Dei desuper ueniente per lauacrum regenerationis in Spiritu sancto misso de caelo subinde ciues eius adcrescunt. Sed per iudicium Dei, quod erit nouissimum per eius filium Iesum Christum, tanta eius et tam noua de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant uestigia uetustatis; quando quidem et corpora ad incorruptionem atque inmortalitatem nouam ex uetere corruptione ac mortalitate transibunt. Nam hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum rege suo mille annis, inpudentiae nimiae mihi uidetur, cum apertissime dicat: Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus. Quis uero tam sit absurdus et obstinatissima contentione uesanus, qui audeat adfirmare in huius mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui hanc uel ducat uel ducturus sit uel duxerit uitam, nullas habentem lacrimas et dolores; cum potius quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, tanto sit eius in orando fletus uberior? An non est uox ciuis supernae Hierusalem: Factae sunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, et: Lauabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo, et: Gemitus meus non est absconditus a te, et: Dolor meus renouatus est? Aut uero non eius filii sunt, qui ingemescunt grauati, in quo nolunt spoliari, sed superuest i, ut absorbeatur mortale hoc a uita? Nonne ipsi sunt, qui primitias habentes Spiritus in semet ipsis ingemescunt, adoptionem expectantes, redemptionem corporis sui? An ipse apostolus Paulus non erat supernus Hierosolymitanus, uel non multo magis hoc erat, quando pro Israelitis carnalibus fratribus suis tristitia illi erat magna et continuus dolor cordi eius? Quando autem mors non erit in ista ciuitate, nisi quando dicetur: Vbi est, mors, contentio tua? Vbi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Quod tunc utique non erit, quando dicetur: Vbi est? Nunc uero non quilibet infirmus ciuis illius ciuitatis, sed idem ipse Iohannes in epistula sua clamat: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. Et in hoc quidem libro, cuius nomen est apocalypsis, obscure multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur cetera cum labore; maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia atque alia dicere uideatur, cum aliter atque aliter haec ipsa dicere uestigetur. Verum in his uerbis, ubi ait: Absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et de inmortalitate atque aeternitate sanctorum (tunc enim solum atque ibi solum ista non erunt), ut nulla debeamus in litteris sacris quaerere uel legere manifesta, si haec putauerimus obscura.

[XVIII] Nunc iam uideamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc iudicio scripserit: Venient, inquit, in nouissimo dierum inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes et dicentes: Vbi est promissum praesentiae ipsius? Ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseuerant ab initio creaturae. Latet enim illos hoc uolentes, quia caeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta Dei uerbo, per quae, qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. Qui autem nunc sunt caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum. Hoc unum uero non lateat uos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant; sed patienter fert propter uos, nolens aliquem perire, sed omnes in paenitentiam conuerti. Veniet autem dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo omnibus pereuntibus quales oportet esse uos in sanctis conuersationibus expectantes et properantes ad praesentiam diei Domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur? Nouos uero caelos et terram nouam secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia inhabitat. Nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione mundi huius satis. Vbi etiam commemorans factum ante diluuium uidetur admonuisse quodam modo, quatenus in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus. Nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum; nec solum orbem terrae, uerum etiam caelos, quos utique istos aerios intellegimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superauerat. Ergo totus aut paene totus aer iste uentosus (quod caelum uel potius caelos uocat, sed utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et sidera constituta sunt) conuersus fuerat in umidam qualitatem atque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior facies fuerat deleta diluuio. Qui autem nunc sunt, inquit, caeli et terra, eodem uerbo repositi sunt, igni reseruandi in diem iudicii et perditionis homo num impiorum. Proinde qui caeli et quae terra, id est, qui, mundus pro eo mundo, qui diluuio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni nouissimo reseruatur in diem iudicii et perditionis hominum impiorum. Nam et hominum propter magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem futuram, cum tamen eorum quamuis in aeternis poenis sit mansura natura. Quaerat forsitan aliquis, si post factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo caelum nouum et terra noua reponatur, eo ipso tempore conflagrationis eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non ascendet flamma illius incendii, quem ad modum nec unda diluuii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse uoluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent inmortales atque incorruptibiles facti, si uirorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti inlaesa uiuere potuerunt. [XIX] Multas euangelicas apostolicasque sententias de diuino isto iudicio nouissimo uideo mihi esse praetereundas, ne hoc uolumen in nimiam longitudinem prouoluatur; sed nullo modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad Thessalonicenses: Rogamus, inquit, uos, fratres, per aduentum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini, ne quos uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se tamquam sit Deus. Non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem apud uos haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et, in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, quo non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.

Nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque iudicii (hunc enim appellat diem Domini) non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a Domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Sed in quo templo Dei sit sessurus, incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. Non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum Dei apostolus diceret. Vnde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi Antichristum uolunt; rectiusque putant etiam Latine dici, sicut in Graeco est, non in templo Dei, sed in templum Dei sedeat, tamquam ipse sit templum Dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: "Sedet in amicum", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. Quod autem ait: Et nunc quid detineat scitis, id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. Et ideo nos, qui nescimus quod illi sciebant, peruenire cum labore ad id, quod sensit apostolus, cupimus nec ualemus; praesertim quia et illa, quae addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem. Nam quid est: Iam enim mysterium iniquitatis operatur. Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? Ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. Suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo.

Quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano, et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: Iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut Antichristi uidebantur. Vnde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur; alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. Sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumptio. Illud tamen, quod ait apostolus: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: "Tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat", id est de medio tollatur. Et tunc reuelabitur iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit. Alii uero et quod ait: Quid detineat scitis et mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniant ad tantum numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseuerent, dicendo: Tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. Ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: Puero, nouissima hora est; et sicut audistis, quod Antichristus sit uenturus, nunc autem Antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus quod nouissima sit hora. Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos: ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum Antichristum pertinebunt, et tunc reuelabitur.

Alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius Antichristus; quamuis ad occultum iam iudicium Dei pertineat, quod ab illo seducentur. Praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt. Tunc enim soluetur satanas et per illum Antichristum in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiamsi erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit potestatem. Non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumpsit et turbo inruens et domum deiciens filios eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera satanae, cui Deus dederat hanc potestatem. Propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. Sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis, qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent. Nec dubitauit apostolus addere ac dicere: Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio. Deus enim mittet, quia Deus diabolum facere ista permittet, iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio. Vt iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. Proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. Sed iudicati seducentur illis iudiciis Dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam iudicare cessauit; seducti autem iudicabuntur nouissimo manifestoque iudicio per Christum Iesum, iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.

[XX] Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: Nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum illo. Hoc enim uobis dicimus in uerbo Domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum Domini, non praeueniemus eos, qui ante dormierunt; quoniam ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus. Haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando ueniet Christus, utique ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt.

Sed quaeri solet, utrum illi, quos hic uiuentes inuenturus est Christus, quorum personam in se atque illos, qui tunc secum uiuebant, transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad inmortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. Quod enim ait: Et ita semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit, quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non manenti; sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. Ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, in ipso paruo spatio et passuros mortem et accepturos inmortalitatem, ipse apostolus nos uidetur urgere, ubi dicit: In Christo omnes uiuificabuntur; cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur. Quo modo igitur, quos uiuentes hic Christus inueniet, per inmortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? Aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo reuertuntur in terram (sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: Terra es et in terram ibis): fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de genesi non teneri; quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, siue nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur.

Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: Omnes resurgemus, uel sicut alii codices habent: Omnes dormiemus. Cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit, nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem: quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? Si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem mox inmortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: Omnes resurgemus aut: Omnes dormiemus; quia nec illi per inmortalitatem uiuificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamuis breuissima, non tamen nulla. Cur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus inmortaliter atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus, quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum cadauerum puluerem? Nec ab illa sententia, qua homini dictum est: Terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur inmunes, si eorum morientium in terram non reccident corpora, sed, sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. In terram quippe ibis est "in hoc ibis amissa uita, quod eras antequam sumeres uitam"; id est, hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus (terrae quippe insufflauit Deus in faciem flatum uitae, cum factus est homo in animam uiuam); tamquam diceretur: "Terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras"; quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. Sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quem ad modum it in cinerem, quod fit cinis; it in uetustatem, quod fit uetus; it in testam, quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. Quo modo autem sit futurum, quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. Resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si Christiani esse uolumus, ut credamus; sed non ideo de hac re inanis est fides nostra si, quem ad modum futura sit, perfecte conprehendere non ualemus.

Verum iam, sicut <supra> promisimus, de hoc iudicio Dei nouissimo etiam prophetici ueteres libri quid praenuntiauerint, quantum satis esse uidebitur, debemus ostendere; quae, sicut arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si istis, quae praemisimus, lector curauerit adiuuari.

[XXI] Propheta Esaias: Resurgent, inquit, mortui et resurgent qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est; terra uero impiorum cadet. Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait: Terra uero impiorum cadet, bene intellegitur dictum: "Corpora uero impiorum ruina damnationis excipiet." Iam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius uelimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est: Resurgent mortui; ad secundam uero quod sequitur: Et resurgent qui erant in sepulcris. Iam si et illos inquiramus sanctos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adiunxit: Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est. Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tamquam cotidianis medicamentis. Item de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur et super genua consolabuntur. Quem ad modum si quem mater consoletur, ita ego uos consolabor; et in Hierusalem consolabimini, et uidebitis, et gaudebit cor uestrum et ossa uestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum, et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis ueniet, et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior esse non possit. Hac utique in fine rigabimur; de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est, hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis atque inmortalitatis inde influet, ideo declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodam modo etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat. Hierusalem quoque, non illam quae seruit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum aeternam in caelis. Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tamquam paruuli eius in umeris genibusque portati. Rudes enim nos et nouos blandissimis adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. Ibi uidebimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid uidebimus; sed quid nisi Deum? ut impleatur in nobis promissum euangelicum: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt, et omnia illa, quae nunc non uidemus, credentes autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus. Et uidebitis, inquit, et gaudebit cor uestrum. Hic creditis, ibi uidebitis.

Sed quoniam dixit: Et gaudebit cor uestrum, ne putaremus illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere: Et ossa, inquit, uestra ut herba exorientur; ubi resurrectionem corporum strinxit, uelut quod non dixerat reddens; neque enim cum uiderimus fiet, sed cum fuerit facta uidebimus. Nam et de caelo nouo ac terra noua iam supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret. Erit, inquit, caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exultationem inuenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exultationem et populum meum laetitiam; et exultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa uox fletus, et cetera, quae quidam ad illos carnales mille annos referre conantur. Locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perueniat; pigritia uero carnalis uel ineruditae atque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie nihil putat interius requirendum. Haec de propheticis uerbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. In hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset: Et ossa uestra ut herba exorientur, ut resurrectionem carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare monstraret, adiunxit: Et cognoscetur manus Domini colentibus eum. Quid est hoc nisi manus distinguentis cultores suos a contemptoribus suis? De quibus sequentia contexens: Et comminabitur, inquit, contumacibus, siue, ut ait alius interpres, incredulis. Nec tunc comminabitur, sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter implebuntur. Ecce enim Dominus, inquit, ut ignis ueniet et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. Siue igne siue tempestate siue gladio poenam iudicii significat; quando quidem ipsum Dominum quasi ignem dicit esse uenturum, eis profecto quibus poenalis erit eius aduentus. Currus uero eius (nam pluraliter dicti sunt) angelica ministeria non inconuenienter accipimus. Quod autem ait omnem terram et omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos atque carnales, de qualibus dictum est: Qui terrena sapiunt, et: Sapere secundum carnem mors est; et quales omnino caro appellantur a Domino, ubi dicit: Non permanebit spiritus meus, in hominibus istis, quoniam caro sunt. Quod uero hic positum est: Multi uulnerati erunt a Domino, isto fiet uulnere mors secunda. Potest quidem et ignis et gladius et uulnus accipi in bono. Nam et ignem Dominus uelle se dixit mittere in mundum, et uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis, quando uenit Spiritus sanctus, et: Non ueni, inquit idem Dominus, pacem mittere in terram, sed gladium, et sermonem Dei dicit scriptura gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum duorum, et in cantico canticorum caritate se dicit sancta ecclesia uulneratam, uelut amoris impetu sagittatam. Sed hic cum legimus uel audimus ultorem Dominum esse uenturum, quem ad modum haec intellegenda sint, clarum est.

Deinde breuiter commemoratis eis, qui per hoc iudicium consumentur, sub figura ciborum in lege uetere uetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores impiosque significans recapitulat ab initio gratiam noui testamenti a primo Saluatoris aduentu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem. Narrat namque Dominum dicere se uenire, ut congreget omnes gentes, easque uenturas et uisuras eius gloriam. Omnes enim, sicut dicit apostolus, peccauerunt et egent gloria Dei. Et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum; et emissurum ex illis saluatos in gentes diuersas et longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius neque uiderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est in fide sub Deo Patre fratres Israelitarum electorum; adducturos autem ex omnibus gentibus munus Domino in iumentis et uehiculis (quae iumenta et uehicula bene intelleguntur adiutoria esse diuina per cuiusque generis ministeria Dei, uel angelica uel humana) in sanctam ciuitatem Hierusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. Vbi enim diuinitus adiuuantur, ibi credunt, et ubi credunt, ibi ueniunt. Comparauit autem illos Dominus tamquam per similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum psalmis in domo eius, quod ubique iam facit ecclesia; et promisit ab ipsis se accepturum sibi sacerdotes et Leuitas; quod nihilo minus fieri nunc uidemus. Non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed, sicut oportebat in testamento nouo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus, pro cuiusque merito, quod in eum gratia diuina contulerit, sacerdotes et Leuitas eligi nunc uidemus, qui non isto nomine, quod saepe adsequuntur indigni, sed ea, quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt.

Haec cum de ista, quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua nobisque notissima Dei miseratione dixisset, promisit et fines, ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque discretione uenietur, dicens per prophetam, uel de Domino dicens ipse propheta: Quo modo enim caelum nouum et terra noua manebit coram me, dicit Dominus, sic stabit semen uestrum et nomen uestrum, et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem, dixit Dominus; et egredientur et uidebunt membra hominum, qui praeuaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt uisui omni carni. Ad hoc iste propheta terminauit librum, ad quod terminabitur saeculum. Quidam sane non interpretati sunt: Membra hominum, sed cadauera uirorum, per cadauera significantes euidentem corporum poenam; quamuis cadauer nisi caro exanimis non soleat nuncupari, illa uero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt sentire tormenta; nisi forte, quia mortuorum erunt corpora, id est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadauera dici possunt. Vnde est et illud, quod ab eodem propheta dictum iam supra posui: Terra uero impiorum cadet. Quis autem non uideat a cadendo esse appellata cadauera? Virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est " hominum ", manifestum est. Neque enim quisquam dicturus est praeuaricatrices feminas in illo supplicio non futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. Verum, quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur: Veniet omnis caro, quia ex omni genere hominum populus ille constabit (non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt), — sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra uel cadauera nominantur: profecto post resurrectionem carnis, cuius fides his rerum uocabulis omnino firmatur, illud, quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium declaratur.

[XXII] Sed quo modo egredientur boni ad uidendas poenas malorum? Numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? Absit; sed egredientur per scientiam. Hoc enim uerbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros. Propter quod et Dominus ea loca tenebras exteriores uocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo dicitur seruo bono: Intra in gaudium Domini tui; ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius uelut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt. Qui enim erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio Domini nescient; qui uero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. Ideo dictum est: Egredientur, quia eos etiam quae foris ab eis erunt utique non latebunt. Si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat Deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus: quo modo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum Deus erit omnia in omnibus? Stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen et nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: Et semen eius in ipso manet; nomen uero de quo per hunc Esaiam dictum est: Nomen aeternum dabo eis. Erit eis mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris ueteribus et temporalibus in illa lumina noua ac sempiterna transibunt. In poenis autem malorum et inextinguibilis ignis et uiuacissimus uermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum uermem, quod esse credibilius uidetur. Sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. De iudicio namque ultimo, quo fiet diremptio bonorum et malorum, hoc uolumen implere suscepimus; de ipsis uero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.

[XXIII] Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum quoque prius uenturum esse praenuntiet atque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. Cum enim uisione prophetica quattuor bestias significantes quattuor regna uidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum filii hominis, qui intellegitur Christus: Horruit, inquit, spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et uisus capitis mei conturbabant me. Et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his, et dixit mihi ueritatem. Deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesiuit, tamquam eo sibi exponente sic loquitur: Hae bestiae magnae quattuor quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. Et quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius — dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus suis conculcans —, et de cornibus eius decem, quae erant in capite eius, et de altero, quod ascendit et excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant oculi et os loquens magna, et uisus eius maior ceteris. Videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis, et praeualebat ad ipsos, donec uenit uetustus dierum, et regnum dedit sanctis Altissimi; et tempus peruenit, et regnum obtinuerunt sancti. Haec Daniel quaesisse se dixit. Deinde quid audierit continuo subiungens: Et dixit, inquit (id est ille, a quo quaesierat, respondit et dixit): Bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod praeualebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam et concidet. Et decem cornua eius decem reges surgent; et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et uerba aduersus Altissimum loquetur et sanctos Altissimi conteret et suspicabitur mutare tempora et legem; et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. Et iudicium sedebit, et principatum remouebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis Altissimi. Et regnum eius regnum sempiternum; et omnes principatus ipsi seruient et obaudient. Hoc usque, inquit, finis sermonis. Ego Daniel; multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea inmutata est super me, et uerbum in corde meo conseruaui. Quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum. Quam uero conuenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque conscriptum. Antichristi tamen aduersus ecclesiam saeuissimum regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui uel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et mensum numero declaratur; Videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, quem Latini non habent. Sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. Sic ergo dicta sunt tempora, tamquam dicerentur duo tempora. Vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tamquam decem homines uidetur inuenturus Antichristus, forte fallamur, atque ita ille inopinatus adueniat, non existentibus tot regibus in orbe Romano. Quid si enim numero isto denario uniuersitas regum significata est, post quos ille uenturus est; sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque uniuersitas, et aliis atque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse?

Alio loco idem Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro. Et multi dormientium in terrae aggere exurgent; hi in uitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Et intellegentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi sicut stellae in saecula et adhuc. Sententiae illi euangelicae est locus iste simillimus de resurrectione dumtaxat corporum mortuorum. Nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere, uel, sicut alii interpretati sunt, in terrae puluere; et sicut ibi procedent dictum est, ita hic exurgent, sicut ibi quo bona fecerunt, in resurrectionem uitae, qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii; ita et isto loco hi in uitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. Non autem diuersum putetur, quod, cum ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non ait propheta omnes, sed multi dormientium in terrae aggere. Ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. Propterea et Abrahae dictum est: Patrem multarum gentium posui te, cui tamen alio loco: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. De tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: Et tu ueni et requiesce; adhuc enim dies in completionem consummationis, et requiesces et resurges in sorte tua in fine dierum.

[XXIV] Multa de iudicio nouissimo dicuntur in psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. Hoc tamen quod de fine huius saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo. Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et uerus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur Deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum? Ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur Deo, quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. Numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli superior pars est et tutior, non peribit? Si haec sententia Ioui displicet, cuius, ut scribit iste philosophus, uelut grauioris auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur: cur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis inuenitur? Porro si in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum uocibus praedicet, legitur caelos esse perituros: cur usque adeo uana est ista fallacia, ut in fide Christianorum uel inter cetera uel prae ceteris hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi pereunte caeli perire non possunt? Et in litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobis e communes, id est in euangelicis et apostolicis libris legitur: Praeterit figura huius mundi; legitur: Mundus transit; legitur: Caelum et terra transibunt. Sed puto, quod praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt quam peribunt. In epistula quoque apostoli Petri, ubi aqua inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus, satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata, et quatenus perisse sit dicta, et qui caeli repositi igni reseruandi in diem iudicii et perditionis hominum impiorum; et in eo quod paulo post ait: Veniet dies Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur, et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur; ac deinde subiecit: His omnibus pereuntibus quales oportet esse uos? possunt illi caeli intellegi perituri, quos dixit repositos igni reseruandos, et ea elementa accipi arsura, quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem caelos dixit esse repositos, saluis illis superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta. Nam et illud quod scriptum est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest multo probabilius et aliter intellegi, magis ostendit mansuros esse illos caelos, si tamen stellae inde casurae sunt; cum uel tropica sit locutio, quod est credibilius, uel in isto imo caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. Vnde et illa stella Vergiliana

facem ducens multa cum luce cucurrit, et Idaea se condidit silua. Hoc autem quod de psalmo commemoraui, nullum caelorum uidetur relinquere, quod periturum esse non dixerit. Vbi enim dicitur: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem uehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, quod dictum est: Ipsi peribunt, cum soli caeli infimi perituri sint, quem ad modum in apostolica illa epistula a toto pars accipitur, quod diluuio perisse dictus est mundus, quamuis sola eius cum suis caelis pars ima perierit. Sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne uel apostoli Petri adprobent sensum, uel tantum concedant conflagrationi nouissimae, quantum dicimus ualuisse diluuium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum perire posse contendunt: restat ut dicant, quod propterea dii eorum Hebraeam sapientiam laudauerint, quia istum psalmum non legerant.

In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei nouissimo intellegitur dictum: Deus manifestus ueniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida. Aduocabit caelum sursum et terram discernere populum suum. Congregate illi iustos eius, qui disponunt testamentum eius super sacrificia. Hoc nos de Domino Iesu Christo intellegimus, quem speramus de caelo esse uenturum ad uiuos et mortuos iudicandos. Manifestus enim ueniet inter iustos et iniustos iudicaturus iuste, qui prius uenit occultus ab iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus ueniet et non silebit, id est, in uoce iudicis euidens apparebit, qui prius cum uenisset occultus, ante iudicem siluit, quando sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente fuit sine uoce, quem ad modum de illo per Esaiam legimus prophetatum et in euangelio uidemus impletum. De igne uero et tempestate, cum in Esaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus. Quod uero dictum est: Aduocabit caelum sursum; quoniam sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc est, quod ait apostolus: Simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera. Nam secundum litterae superficiem, quo modo aduocatur caelum sursum, quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adiunctum est: Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur aduocabit, id est aduocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc uidetur habere sensum secundum rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut aduocabit caelum sursum non hic intellegamus "rapiet in aera", sed "in iudiciarias eriget sedes". Potest et illud intellegi aduocabit caelum sursum "aduocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium"; aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur et terram, id est et aduocabit et sursum, ut iste sit sensus: Aduocabit caelum sursum, et terram aduocabit sursum: nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur in obuiam Christo in aera, sed caelum dictum propter animas, terram propter corpora. Discernere porro populum populum, quid est nisi per iudicium separare bonos a malis, tamquam oues ab haedis? Deinde conuersio sermonis ad angelos facta est: Congregate illi iustos eius; profecto enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. Si autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sint angeli: Qui disponunt, inquit, testamentum eius super sacrificia. Haec est omnis uita iustorum: disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam Dei dicentis: Misericordiam uolo quam sacrificium; aut si super sacrificia "in sacrificiis" intellegitur dictum, quo modo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum Dei, quia propter promissiones, quae nouo eius testamento continentur, haec faciunt. Vnde congregatis sibi iustis suis et ad suam dexteram constitutis nouissimo utique iudicio dicturus est Christus: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare, et cetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis.

[XXV] Propheta Malachiel siue Malachi, qui et angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur (nam de illo hanc esse Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus), iudicium nouissimum prophetat dicens: Ecce uenit, dicit Dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et mundans sicut argentum et sicut aurum, et mundabit filios Leui, et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Et accedam ad uos in iudicio, et ero testis uelox super maleficos et super adulteros et super eos, qui iurant in nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennarios et opprimunt per potentiam uiduas et percutiunt pupillos et peruertunt iudicium aduenae, et qui non timent me, dicit Dominus omnipotens; quoniam ego Dominus Deus uester, et non mutor. Ex his quae dicta sunt uidetur euidentius apparere in illo iudicio quasdam quorundam purgatorias poenas futuras. Vbi enim dicitur: Quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit, ut aspiciat eum? Quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lauantium; et sedebit conflans et mundans sicut argentum et sicut aurum et mundabit filios Leui et fundet eos sicut aurum et argentum: quid aliud intellegendum est? Dicit tale aliquid et Esaias: Lauabit Dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis. Nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus et eliquari quodam modo, cum ab eis mali per poenale iudicium separantur, ut illorum segregatio atque damnatio purgatio sit istorum, quia sine talium de cetero permixtione uicturi sunt. Sed cum dicit: Et emundabit filios Leui et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt Domino offerentes hostias in iustitia, et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis iustitiae Domino esse placituros, ac per hoc ipsi a sua iniustitia mundabuntur, in qua Domino displicebant. Hostiae porro in plena perfectaque iustitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. Quid enim acceptius Deo tales offerunt quam se ipsos? Verum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda est. Filios autem Leui et Iudam et Hierusalem ipsam Dei ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis tantum, sed ex aliis etiam, gentibus congregatam; nec talem, qualis nunc est, ubi, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; sed qualis tunc erit, uelut area per uentilationem, ita per iudicium purgata nouissimum, eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio necessaria est, ita ut nullus omnino sit, qui offerat sacrificium pro peccatis suis. Omnes enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut, cum obtulerint acceptumque Deo fuerit, tunc dimittantur.

[XXVI] Volens autem Deus ostendere ciuitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram dixit filios Leui oblaturos hostias in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. Vnde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit atque ait: Et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus, frustra sibi Iudaeos secundum legem ueteris testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri. Non enim tunc in iustitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse, quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum Dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis, deinde pro populi. Quapropter exponere nos oportet, quo modo sit accipiendum quod dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt. Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos Deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo commissae praeuaricationis causa inde dimissi sunt atque humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore et post lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cuius est unius diei uita super terram. Quod si respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, qui offerunt in fide (iustus enim ex fide uiuit; quamuis se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo non dicat, quia ex fide uiuit): numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. Recte itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Nam et per Esaiam postea quam caelum nouum et terra noua promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit uitandae longitudinis cura: Secundum dies, inquit, ligni uitae erunt dies populi mei. Quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi Deus plantauerit lignum uitae, a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia?

Quod si quisquam illos dies ligni uitae, quos commemorauit propheta Esaias, istos qui nunc aguntur ecclesiae Christi dies esse contendit ipsumque Christum lignum uitae prophetice dictum, quia ipsa est sapientia Dei, de qua Salomon ait: Lignum uitae est omnibus amplectentibus eam; nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus; istam praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta discutere, ut aliquid horum ueritas manifestata confirmet. Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae ueteris legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus uitio iubebantur offerri, et significabant homines sanctos, qualis solus inuentus est Christus, sine ullo omnino peccato. Proinde quia post iudicium, cum fuerint etiam igne mundati, qui eius modi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis nullum inuenietur omnino peccatum, atque ita se ipsos offerent in iustitia, ut tales hostiae omni modo inmaculatae ac sine ullo uitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus et sicut annis prioribus, quando in umbra huius rei futurae mundissimae offerebantur hostiae. Haec erit namque munditia tunc in inmortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur in illarum corporibus hostiarum.

Deinde propter eos, qui non mundatione, sed damnatione sunt digni: Et accedam, inquit, ad uos in iudicium, et ero testis uelox super maleficos et super adulteros, et cetera, quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit: Quoniam ego Dominus Deus uester, et non mutor; tamquam diceret: " Cum uos mutauerit et in deterius culpa uestra et in melius gratia mea, ego non mutor. "Testem uero se dicit futurum, quia in iudicio suo non indiget testibus, eumque uelocem, siue quia repente uenturus est eritque iudicium ipso inopinato eius aduentu celerrimum, quod tardissimum uidebatur, siue quia ipsas conuincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. In cogitationibus enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit; et apostolus: Cogitationibus, inquit, accusantibus uel etiam excusantibus in die, qua iudicabit Deus occulta hominum, secundum euangelium meum per Iesum Christum. Etiam sic ergo Dominus futurus testis intellegendus est uelox, cum sine mora reuocaturus est in memoriam, unde conuincat puniatque conscientiam.

[XXVII] Illud etiam, quod aliud agens in octauo decimo libro ex isto propheta posui, ad iudicium.nouissimum pertinet, ubi ait: Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum quo seruit ei; et conuertar et uidebitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter seruientem Deo et eum qui non seruit ei. Quia ecce dies uenit ardens sicut clibanus et comburet eos, et erunt omnes alienigenae et uniuersi, qui faciunt iniquitatem, stipula, et succendet eos dies ueniens, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus. Et orietur uobis, qui timetis nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, et egrediemini et salidis sicut uituli de uinculis relaxati; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris, dicit Dominus omnipotens. Haec distantia praemiorum atque poenarum iustos dirimens ab iniustis, quae sub io sole in huius uitae uanitate non cernitur, quando sub illo sole iustitiae in illius uitae manifestatione clarebit, tunc profecto erit iudicium quale numquam fuit.

[XXVIII] Quod uero subiungit idem propheta: Mementote legis Moysi seruo meo, quam mandaui ei in Choreb ad omnem Israel, praecepta et iudicia oportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non enim frustra idem Dominus ait Iudaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Carnaliter quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt, ut dicere auderent: Vanus est qui seruit Deo, et quid amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia ambulauimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem. Quibus eorum uerbis quodam modo propheta compulsus est nouissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati, sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam superius dicentium: Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Ad haec, inquam, contra Deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter. Vnde et ille in psalmo septuagensimo secundo paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: Quo modo sciuit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret etiam: Numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas? Vt autem solueret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse miseri et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in nouissima. Iudicio quippe nouissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.

[XXIX] Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi (quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos), continuo subiecit: <Et> ecce ego mittam uobis Helian Thesbiten, antequam ueniat dies Domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. Per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante aduentum iudicis Saluatoris non inmerito speratur esse uenturus, qui etiam nunc uiuere non inmerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. Cum uenerit ergo, exponendo legem spiritaliter; quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios; singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quem ad modum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad patres eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: Et cor hominis ad proximum suum. Sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. Quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque lectior inueniri, ut intellegatur Helias cor Dei Patris conuersurus ad Filium; non utique agendo ut Pater diligat Filium, sed docendo quod Pater diligat Filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet Deus a Christo nostro, quia hoc putant. Eis ergo tunc cor eius conuertetur ad Filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem Patris in Filium. Quod uero sequitur: Et cor hominis ad proximum suum, id est, conuertet Helias et cor hominis ad proximum suum: quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? Cum enim sit in forma Dei Deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. Hoc ergo faciet Helias. Ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. Terra sunt enim, qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra Deum murmura illa uenerunt: Quia mali ei placent, et: Vanus est qui seruit Deo.

[XXX] Multa alia sunt scripturarum testimonia diuinarum de nouissimo iudicio Dei, quae si omnia colligam, nimis longum erit. Satis ergo sit, quod et nouis et ueteribus litteris sacris hoc praenuntiatum esse probauimus. Sed ueteribus per Christum futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de caelo esse uenturum, non tam, quam nouis, euidenter expressum est, propterea quia, cum ibi dicit Dominus Deus se esse uenturum uel Dominum Deum dicitur esse uenturum, non consequenter intellegitur Christus. Dominus enim Deus et Pater est et Filius et Spiritus sanctus; neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. Primo itaque demonstrandum est, quem ad modum Iesus Christus tamquam Dominus Deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus euidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen ad illud ultimum iudicium Dominus Deus dicitur esse uenturus, possit Iesus Christus intellegi. Est locus apud Esaiam prophetam, qui hoc quod dico euidenter ostendit. Deus enim per prophetam: Audi me, inquit, Iacob et Israel quem ego uoco. Ego sum primus et ego in sempiternum, et manus mea fundauit terram et dextera mea firmauit caelum. Vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes et audient. Quis ei nuntiauit haec? Diligens te feci uoluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. Et locutus sum et ego uocaui; adduxi eum et prosperam feci uiam eius. Accedite ad me et audite haec. Non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebant, ibi eram. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Nempe ipse est, qui loquebatur sicut Dominus Deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi addidisset: Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius. Dixit hoc enim secundum formam serui, de re futura utens praeteriti temporis uerbo, quem ad modum apud eundem prophetam legitur: Sicut ouis ad immolandum ductus est. Non enim ait: "ducetur", sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis uerbum posuit. Et assidue prophetia sic loquitur.

Est alius locus apud Zachariam, qui hoc euidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi Deus Pater Deum Filium? Nam ita scriptum est: Haec dicit Dominus omnipotens: Post gloriam misit me super gentes, quae spoliauerunt uos; quia qui tetigerit uos, quasi tangat pupillam oculi eius. Ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui seruierant eis; et cognoscetis quia Dominus omnipotens misit me. Ecce dicit Dominus omnipotens a Domino omnipotente se missum. Quis hic audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ouibus quae perierant domus Israel? Ait namque in euangelio: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel; quas hic comparauit pupillae oculi Dei propter excellentissimum dilectionis affectum; ex quo genere ouium etiam ipsi apostoli fuerunt. Sed post gloriam resurrectionis utique suae (quae antequam fieret, ait euangelista: Iesus nondum erat glorificatus) etiam super gentes missus est in apostolis suis, ac sic impletum est quod in psalmo legitur: Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium, ut, qui spoliauerant Israelitas quibusque Israelitae seruierant, quando sunt gentibus subditi, non uicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum (hoc enim apostolis promiserat dicens: Faciam uos piscatores hominum, et uni eorum: Ex hoc iam, inquit, homines eris capiens); spolia ergo fierent, sed in bonum, tamquam erepta uasa illi forti, sed fortius alligato.

Item per eundem prophetam Dominus loquens: Et erit, inquit, in die illa quaeram auferre omnes gentes quae ueniunt contra Hierusalem, et effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Numquid nisi Dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae ciuitatis Hierusalem, quae ueniunt contra eam, id est contrariae sunt ei, uel, sicut alii sunt interpretati, ueniunt super eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum Dauid et super habitatores eiusdem ciuitatis spiritum gratiae et misericordiae? Hoc utique Dei est, et ex persona Dei dicitur per prophetam; et tamen hunc Deum haec tam magna et tam diuina facientem se Christus ostendit adiungendo atque dicendo: Et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum (siue dilectum) et dolebunt dolore quasi super unigenitum. Paenitebit quippe Iudaeos in die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et misericordiae, quod in eius passione insultauerint Christo, cum ad eum aspexerint in sua maiestate uenientem eumque esse cognouerint, quem prius humilem in suis parentibus inluserunt; quamuis et ipsi parentes eorum tantae illius impietatis auctores resurgentes uidebunt eum, sed puniendi iam, non adhuc corrigendi. Non itaque hoc loco ipsi intellegendi sunt, ubi dictum est: Et effundam super domum Dauid et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt; sed tamen de illorum stirpe uenientes, qui per Heliam illo tempore credituri sunt. Sed sicut dicimus Iudaeis: "Vos occidistis Christum", quamuis hoc parentes eorum fecerint: sic et isti se dolebunt fecisse quodam modo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. Quamuis ergo accepto spiritu gratiae et misericordiae iam fideles non damnabuntur cum impiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. Non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis affectu. Sane ubi dixerunt septuaginta interpretes: Et aspicient ad me pro eo quod insultauerunt, sic interpretatum est ex Hebraeo: Et aspicient ad me, quem confixerunt; quo quidem uerbo euidentius Christus crucifixus apparet. Sed illa insultatio, quam septuaginta ponere maluerunt, eius uniuersae non defuit passioni. Nam et detento et alligato et adiudicato et opprobrio ignominiosae uestis induto et spinis coronato et calamo in capite percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam portanti et in ligno iam pendenti utique insultauerunt. Proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes, cum et insultauerunt et confixerunt legimus, plenius ueritatem dominicae passionis agnoscimus.

Cum ergo in propheticis litteris ad nouissimum iudicium faciendum Deus legitur esse uenturus, etsi eius alia distinctio non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus debet intellegi, quia etsi Pater iudicabit, per aduentum filii hominis iudicabit. Nam ipse per suae praesentiae manifestationem non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo est iudicatus. Quis est enim alius, de quo item Deus loquitur per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine corpus accepit? quod. ita scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam illum; Israel electus meus, adsumpsit eum anima mea. Dedi Spiritum meum in illum, iudicium gentibus proferet. Non clamabit neque cessabit neque audietur foris uox eius. Calamum quassatum non conteret et linum fumans non extinguet; sed in ueritate proferet iudicium. Refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt. In Hebraeo non legitur Iacob et Israel; sed quod ibi legitur seruus meus, nimirum septuaginta interpretes uolentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam serui dictum est, in qua se Altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem serui forma suscepta est. Datus est in eum Spiritus sanctus, quod et columbae specie euangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiauit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamauit, nec tamen in .praedicanda ueritate cessauit; sed non est audita foris uox eius nec auditur, quando quidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate, lino fumanti amisso lumine comparati sunt, non contriuit, non extinxit, quia pepercit eis, qui nondum uenerat eos iudicare, sed iudicari ab eis. In ueritate sane protulit iudicium praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. Refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius; nec confractus siue contritus est, quia neque in se neque in ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt uel dicunt: Quando morietur et peribit nomen eius? — Donec ponat in terra iudicium. Ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus; hoc enim est nouissimum iudicium, quod ponet in terra, cum uenerit ipse de caelo, de quo iam uidemus impletum, quod hic ultimum positum est: Et in nomine eius gentes sperabunt. Per hoc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur. Quis enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in Christum, iam nobiscum uident et, quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? Quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam coeperant? Quod tunc uix unus latro sperauit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae, et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur.

Nullus igitur uel negat uel dubitat per Christum Iesum tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, nouissimum futurum esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili animositate seu caecitate non credit, quae iam ueritatem suam orbi demonstrauere terrarum. In illo itaque iudicio uel circa illud iudicium has res didicimus esse uenturas, Helian Tbesbiten, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem eiusdemque renouationem. Quae omnia quidem uentura esse credendum est; sed quibus modis et quo ordine ueniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intellegentia ualet consequi. Existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse uentura.

Duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adiuuante Domino promissa compleamus; quorum erit unus de malorum supplicio, alius de felicitate iustorum; in quibus maxime, sicut Deus donauerit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa diuina sapienter sibi miseri rodere uidentur et salubris fidei nutrimenta uelut falsa et ridenda contemnunt. Qui uero secundum Deum sapiunt, omnium, quae incredibilia uidentur hominibus et tamen scripturis sanctis, quarum iam ueritas multis modis adserta est, continentur, maximum argumentum tenent ueracem Dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli.


Fairytale left blue.png Liber XIX Liber XXI Fairytale right blue.png