De diversa animae ratione (Hincmarus Rhemensis)

E Wikisource

De diversa animae ratione De diversa animae ratione (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.0952B PRAEFATIO. 125.0929D| Priscorum sententia est virorum, utilia semper 125.0930D| quaerentium, et posteritati inventa commendantium, felices fore respublicas, si eas aut sapientes regerent, 125.0931A| aut eas regentes sapientiae studerent. Quam sententiam praecessores nostri favorabiliter susceperunt, utiliter dictam approbaverunt, et quia salubris visa est, etiam et litteris posteritati cognoscendam mandaverunt. Cui et nos favemus, et Deo gratias referimus, utpote qui te, o bone rex, et nostrae reipupublicae praefecit, et menti ut veram sapientiam perquireres radios sui amoris infundit. Et quia tam nostra quam et illorum sententia est, Sapientis animum in inquisitione summi boni semper debere versari, dicente Propheta: Quaerite Dominum, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4), merito gratulamur te illas philosophiae partes et colere, quae noscuntur ad arcem verae soliusque sapientiae tendere. Meminisse enim semper oportet 125.0931B| mentem principis, quid Spiritus sanctus eum admoneat per clarissimos eosdemque principes et vere sapientes: Et nunc reges intelligite: erudimini, qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Ps. II, 10, 12). Itemque: Diligite justitiam qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Probamus quoque acrimoniam ac vivacitatem ingenii, ut quia summum bonum quaerere niteris, viam inquirendi purgare conaris, per quam ad cupita pervenire possis. Neque enim vel gressibus corporis Deo propinquatur, vel oculis ejus divina natura corporis majestasque perspicitur, sed illis passibus atque luminibus vel 125.0931C| aggreditur, vel cernitur, de quibus Propheta: Accedite ad eum, inquit, et illuminamini (Psal. XXIII, 6). Animo ergo Deus quaeritur, animo Deo propinquatur, animo Deus cernitur, in cujus visione tota inquisitio summi boni adimpletur in cujus cognitione tuum nobilissimum ingenium occuparia a nobis probatur, et recte omnino. Neque enim plene potest nosse superiorem se qui non curat scire se. Et quia mens humana vicina est Deo, non autem quod Deus est hoc ipsa est, agit congruenter, ut quae vult scire summa, curet ante scire summis vicina. Et indignum valde est ut perscrutetur divina, qui non curat nosse quae sint ipsius humana. Reddis ergo te generi avito haec agens, qui corda mortalium ab scientia divina et humana torpentia excitarunt. Avum et homonymum 125.0931D| tuum dicimus, Ecclesiae sanctae doctrinae et fidei propugnatorem, sed et genitorem, totius bonitatis atque pietatis decus insigne. Et honeste atque utiliter tibi prospicis. Inhonestum namque est, eum qui praeest in scientia deturpari. Porro utile atque honestum est, principem et sensus venustate excellere, et per sapientiam atque morum probitatem tam sibi quam et subditis prospicere. Schedulam ergo capitulorum nobis allatam studiose perspeximus, enucleatimque consideravimus, et ad singula pro captu ingenioli nostri, fautrice divinitate, adjunctis etiam sanctorum exemplis doctorum, respondere disponimus, non nostra intelligentia 125.0932A| nitentes, sed in Deo confidentes, qui digna se quaerenti non negabit, et ut confidimus pro tuo desiderio satisfaciendo vias nostrae tarditatis reserabit.

CAPUT PRIMUM. Utrum anima corporea sit. Prima ergo propositio eorumdem capitulorum est: Utrum anima corporea sit. Porro nobis anima tante minus corporea videtur, quanto minus ex illis, quibus cuncta corpora constant, elementis compacta dignoscitur. Neque enim eam ex aere, aut igni, vel aqua, terraque consistere credimus; sed a Deo conditam dicimus, quantum quidem ad corpus spectat quod his elementis subsistit simplicem, si autem Creatori conferatur, multiplicem. Simplex enim est quantum ad corporis qualitatem spectat, quia creatio 125.0932B| ejus, ut dictum est, ex nullis subsistit elementis: collata tamen Deo multiplex, quia variis obnoxia passionibus, modo cupiens, modo concupita fastidiens, modo laeta, modo tristis, modo sapit, modo desipit. Quod in Deum nullomodo cadere sobrius capit intellectus, qui Spiritum sanctum intendit a creatura discernentem Creatorem, qui per Psalmistam dicit Deo, Mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es (Psal. CI, 27). Et iterum ipsum loquentem: Ego Dominus, et non mutor (Malac. III, 6). Interea et si creatio hominis intenditur, non eam esse corpus facile deprehenditur. Ficto namque ex luto corpore a Deo, dicit Scriptura, Insufflavit Deus in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Si enim corpus corpori 125.0932C| necteret, quid duorum corporum alterum vivificaret? Nunc autem dum dicitur quia insufflaverit Deus in faciem hominis plasmati spiraculum vitae, qualiscunque insufflatio illa fuerit, spiraculum tamen illud vitae non corpus, sed spiritus fuit, qui potentior et melior terra est, et qualicunque corpore. Cujus conjunctione, et infra torpentia membra commixtione, factus est homo in animam viventem. Non ergo eam corpus dicimus, sed spiraculum, imo spiritum vitae, atque animam auctoritate Scripturarum freti pronuntiamus. Propheta namque dicit: Ego Dominus extendens coelos, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo (Zach. XII, 1). Hinc est quod Psalmista, cum conspiceret omnes homines subtracta anima morte dissolvi, receptisque animabus in fine 125.0932D| saeculi denuo reviviscere, ait: Aufer spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 2, 9, 30). Hinc iterum idem Propheta de quibusdam principibus in hac vita supervenientibus ait: Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam (Psal. CXLV, 4). Nec tamen dicimus animam proprie spiritum nominari, cum Deus dicatur spiritus, sicut in Evangelio habes: Deus spiritus est (Joan. IV, 24), et sancti angeli spiritus vocentur, ut est: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Quod nomen etiam malignis aptari solet spiritibus. 125.0933A| Vocatur etiam anima spiritus hominis: unde dicitur per Salomonem: Donec revertatur pulvis in terram suam unde sumptus est, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Eccle. XII, 7). Sed et aer commotus vento spiritus nuncupatur, sicut scriptum est: Spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 8). Sed eadem substantia corpori vivificando atque regendo Creatoris munere attributa, anima proprie dicitur vocari, quasi anaema, id est a sanguine longe discreta. Videlicet quia non sicut in caeteris animantibus deficiente sanguine etiam et anima deficit, sicut Scriptura dicit: Anima omnis carnis in sanguine est (Lev. XVII, 11); sed potius quod deficiente corpore, magnum cujus sustentaculum est sanguis, anima nequaquam intereat. Dicitur etiam 125.0933B| a quibusdam anima ab eo nominata, quod animet, id est vivificet substantiam corporis. Ut autem quid de ea sentiamus plenius aperiamus, non nostris, verum Creatoris credatur dictis, qui animam spiritus vocabulo a corpore sejungens, naturam et dignitatem potestatemque ejus a corpore distinxit, cum ait: Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Itemque: Quod natum est de carne, caro est: et quod natum ex spiritu, spiritus est (Joan, III, 6). Quanquam etsi non cum corpore, tamen cum similitudine corporis cernit vel cernitur, vel cum se abducit et removet a sensibus corporis, quod fit in somnis cum multiplicibus visis occupatur, vel cum per ectasin, id est mentis excessum, in diversa abducitur, seu cum tota separatur 125.0933C| a corpore, quod fit in morte, et vel ad poenas perpetuas, vel ad gloriam transfertur aeternam. In his namque, etsi non corpus quod non est ipsa cernitur, tamen similitudinem corpoream habere creditur.

CAPUT II. Utrum anima localiter teneatur in corpore. Secundum capitulum est: Utrum localiter teneatur in corpore. Dicimus quidem, et firmiter retinemus, ut superiori capitulo respondimus, animam non esse corpus sed spiritum, et spiritum non localiter, ut moris est corporibus, determinari, ut alibi major, alibi sit minor. At vero animam, cum sit spiritus, corpore contineri mirabili atque ineffabili modo, Scripturarum novimus auctoritate sacrarum. Ut est in Job: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, 125.0933D| et in angelis suis reperit pravitatem. Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? (Job IV, 18.) Itemque in oratione Eliae: Domine Deus, revertatur oro anima pueri hujus in viscera ejus (III Reg. XVII, 21); et post paululum: Et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. Paulus quoque de se et similibus sibi loquitur: Sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Et item: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Itemque: Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, 125.0934A| ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (ibid., 4). Et post non multa: Audemus autem, et bonam voluntatem habemus, magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Deum (ibid., v. 8). Item ipse: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Demonstrat etiam evangelista mortis tempore animam a corpore prodire, cum de Domino dicit: Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30). Quem locum exponens pater Augustinus dicit: « Quo significata est mors corporis anima exeunte. » De qua re melius Patrum auctoritati, quam nostrae credatur assertioni. Beatus enim Ambrosius in libro Hexameron quarto ita dicit (cap. 6): « Quid enim est caro sine animae gubernaculo, 125.0934B| mentis vigore? Caro hodie sumitur, cras deponitur: caro temporalis, anima diuturna: caro amictus est animae, quae se induit quodam corporis vestimento. Non igitur tu vestimentum es, sed qui vestimento uteris. » Item ipse in Epistola ad Orontianum (epist. 31): « Unaquaeque anima, videns se corporeo isto clausam gurgustio, quae tamen terrenae hujus habitationis consortio non degenerarit, ingemiscit gravata corporis hujus conjunctione, quia corruptibile corpus gravat animam, et inclinat terrenum habitaculum mentem multarum cogitationum. » Ecce qualis et quantus vir amictum animae corpus nominat, et intra corpus quasi quoddam gurgustium clausam asseverat. Beatus porro Augustinus, vir cautissimus atque disertissimus, in libro 125.0934C| de Quantitate animae definitionem ejus mirabili brevitate et veritate expressit, dicens (cap. 13): « Nam mihi videtur esse, subauditur anima, substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori accommodata. » Et post non multa (cap. 14): « Quid mirum, si anima neque corporea sit, neque ulla aut longitudine porrecta, aut latitudine diffusa, aut altitudine solidata, et tamen tantum valeat in corpore, ut penes eam regimen sit omnium membrorum, et quasi cardo quidam in agendo cunctarum corporalium motionum? » Superius porro, cum sciret Deum omnia in mensura et numero et pondere disposuisse, spatium ejus, quod Deus penes se notum habet, a corporali distinxit, cum ait (ibid.): « Nam profecto quoniam corpus non est (neque enim aliter in corpore 125.0934D| ulla cernere valeret, ut superior ratio demonstrabat), procul dubio caret spatio quo corpora metiuntur, et hoc recte credi, aut cogitari, aut intelligi talis ejus quantitas non potest. » Quem sensum plenius in libro sexto de Trinitate isdem doctissimus vir multo manifestius excolit, dicendo (cap. 6): « Ideo simplicior est corpore, subauditur anima, quia non mole diffunditur per spatium loci, sed in unoquoque corpore et in toto tota est, et in qualibet ejus parte tota est. Et ideo cum fit aliquid in quavis exigua particula corporis, quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. » Item ipse in libro de Civitate Dei vigesimo primo (cap. 3): « Prima mors 125.0935A| animam nolentem pellit de corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima, de suo corpore patiatur. » Idem ipse in eodem. « Iste alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est, nec comprehendi ab homine potest, et hoc ipse homo est. » Ipse in libro vigesimo secundo (cap. 6): « Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in coelo habitantes terrena animalia nesciremus, nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam vinculo mirabili necteremur, nonne multo fortius argumentaremur id credere renuentes, et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo 125.0935B| vinciretur? Et tamen plena est terra vegetantibus animis haec membra terrena miro sibi quodam modo connexa et implicita. » Idem ipse in eodem libro (cap. 11): « In terreno ergo quid facit corpore? subauditur anima, in hac mole quid agit subtilior omnibus? in hoc pondere quid agit levior omnibus? in hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per hujus tam excellentis naturae meritum non poterit effici ut corpus ejus levetur in coelum? et cum valeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum, aliquando et animae levare sursum terrena corpora non valebunt? » Idem in libro septimo de Genesi ad litteram (cap. 24): « Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas, seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis 125.0935C| quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima vero jam ipsa crearetur sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus Dei, donec eam suo tempore sufflando; hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret. » Sed et vir maximae auctoritatis Hieronymus in epistola ad Paulam consolatoria ita ponit (epist. 25 de obitu Blaesillae): « Postquam autem sarcina carnis abjecta ad suum anima revolavit auctorem, et in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit, ex more parantur exsequiae. » Idem ipse in Epitaphio Nepotiani (epist. 3 ad Heliod.): « Ubi nunc decora illa facies? ubi totius corporis dignitas, quo veluti pulchro indumento pulchritudo animae vestiebatur? Marcebat, proh dolor! flante austro lilium, et 125.0935D| purpura violae in pallorem sensim migrabat. » Beatus quoque Gregorius in libro quinto Moralium ita dicit (cap. 25): « Cum enim corporeas imagines deserit, in semetipsam mens veniens non modicum ascendit. Sed quamvis incorporea sit anima, quia tamen corpori inhaeret, ex ipsa sui qualitate localis agnoscitur, quae carnalibus locis detinetur. Quae dum obliviscitur scita, cognoscit incognita, meminit oblivioni mandata, hilarescit post tristitiam, addicitur post laetitiam, ipsa sui diversitate indicat quantum a substantia aeternae et incommutabilis naturae distat, quae semper ut est idem est, ubique praesens, ubique invisibilis, ubique tota, ubique incomprehensibilis. » Idem ipse in consequentibus 125.0936A| (cap. 28): « Luteas quippe domos habitamus, quia in corporibus terrenis subsistimus. Quae bene Paulus considerans, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). » Et post non multa (ibid.): « Tinea autem de veste nascitur, et eamdem vestem de qua oritur, oriendo corrumpit. Quasi vero quaedam vestis animae caro est. Sed haec nimirum vestis habet tineam suam, quia ab ipsa carnalis tentatio oritur, ex qua laceratur. » Cassiodorus quoque, vir acerrimi ingenii et insignis eruditionis, in libro quem de Anima conscripsit, magistros sanctae Ecclesiae in hac re, sicut et in aliis, se sequi ostendit, cum dicit post alia (cap. 6): « Mirum praeterea videtur, rem incorpoream, membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam convenientiam 125.0936B| fuisse adductas, ut nec anima se possit segregare cum velit, nec retinere cum jussionem Creatoris agnoverit. Clausa illi sunt universa cum praecipitur insidere, aperta quoque redduntur cum jubetur exire. Nam si acerbus dolor vulneris infligatur, sine auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur. Hinc est quod frequenter graviter vulneratos videmus evadere, et rursus levibus occasionibus interire. » Ecce quot et qualibus non argumentis, sed documentis ostenditur nobis animas corporibus vel indutas, vel colligatas, vel vinctas. Quorum auctoritati periculosum videtur nobis refragari. Restat ergo, si his non creditur, multa de divinis libris abradi, et cum ipsis mulcatis tantorum virorum doctrinam labefactari, 125.0936C| aut quod est ratius, contradictorem horum ab Ecclesiae societate secerni.

CAPUT III. Utrum anima cum corpore moveatur per loca. Tertium capitulum est: Utrum anima cum corpore moveatur per loca. Hoc capitulum videtur esse subobscurum, quoniam non aperte ostendit, utrum perquirat, si anima cum aliquo corpore exeat ex hoc quod gestat corpore, an cum isto, quod ei divinitus adjudicatum est, moveatur per loca. Sed si requiritur utrum anima cum aliquo corpore exeat e corpore, beatus Augustinus ad hoc respondet in epistola ad Evodium (epist. 100): « Si autem, inquit, breviter vis audire, quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore, et 125.0936D| caetera quae in eadem epistola continentur. » Si autem quaeritur si cum corpore moveatur per loca, id est cum isto corpore quod gestat, mirum quomodo dicatur moveri, cum non moveatur a corpore, sed ipsa moveat corpus. Nam sine ejus praesentia vel nutu nullatenus corpora moveri, qui superiora intendit, manifeste cognoscit. Quam si abscedere contigerit, fiet quod scriptum est: Ut revertatur pulvis in terram suam, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Eccle. XII, 7). Attamen sicut ejus cum corpore copulam incomprehensibilem dicimus, ita etiam potestatem et nutum illius, quo corpus vivificatur, vegetatur, et regitur, spiritalem et ob id nobis incomprehensibilem dicimus. Viderit tamen aliquis, 125.0937A| cum alicunde digreditur, et alio perventum fuerit, utrum animam se vegetantem et vivificantem aliquo reliquerit, sine cujus, ut dictum est, praesentia moveri corpus nequiverit. Quam circumscriptam esse auctoritate Patrum constat, sicut et angelicos spiritus. Qui utique majoris nunc sunt dignitatis, et crebro ad ministeria mittuntur humana, dicente Paulo: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) Unde et beatus papa Gregorius in libro secundo Moralium ita dicit (cap. 2): « In hoc itaque est nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quod nos et loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur; angelorum vero spiritus loco quidem circumscripti sunt, sed 125.0937B| tamen eorum scientia longe super nos incomparabiliter dilatatur. » Nec ignoramus beatum Augustinum quibusdam argumentationibus ad hoc pene pervenisse, ut diceret animas moveri tempore, et non loco. At vero, ut nobis videtur, considerans multa sibi objici posse, quae isti viderentur sententiae contraire, more suo quod asserere visus est, moderate studuit temperare, dicendo in libro de Genesi octavo (cap. 22): « Ut dicere, inquit, coeperam, si de anima quisque hoc non vult credere, non nimis urgendus est. » Porro autem quid anima in sensibus operetur corporis, et quia inter caetera etiam motu delectetur, idem beatus Augustinus attestatur in libro de Quantitate animae (cap. 33): « Nunc quod institueram intende, quae sit vis animae in sensibus, atque 125.0937C| in ipso motu manifestioris animantis, quorum nobis cum his quae radicibus fixa sunt nulla potest esse communio. Intendit se anima in tactum, et eo calida, frigida, aspera, lenia, dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, formarum, gustando, olfaciendo, audiendo, videndoque dijudicat. Atque in his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis sunt asciscit atque appetit, rejicit fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, imagines rerum, quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat. Et hoc totum est somnus et somnia. Saepe etiam gestiendo ac vagando facilitate motus delectatur, et 125.0937D| sine labore ordinat membrorum concordiam. Pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici natura societate atque amore molitur unum. In fetibus non jam gignendis tantummodo, sed etiam fovendis, alendisque conspirat. Rebus inter quas corpus agit, et quibus corpus sustentat, consuetudine sese innectit, et ab eis quasi membris aegre separatur. »

CAPUT IV. Utrum omnis creatura corporea sit, et solus Deus incorporeus. Quartum locum tenet percontatio, utrum omnis creatura corporea sit, et solus Deus incorporeus. 125.0938A| Jam quidem in superioribus satis superque, ut putabamus, ostensum est, nec Deum esse corporeum, neque angelicam dignitatem, sed nec humanarum substantiam animarum: maxime cum Filius Dei ipse Deus dicat de Deo et Patre ac Spiritu sancto: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24), id est non in templo, neque in monte, quae sunt corpora, sed in spiritu et veritate, id est in mente, et non in aliqua imaginatione, quam sibi humanus animus de Deo solet confingere. Quod autem sancti angeli spiritus sint, et non corpora. Spiritus sanctus per Psalmistam loquitur, de Deo dicens: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Videlicet ostendens quia eos, quos Deus in ministerio suo semper spiritus habet, 125.0938B| mittendo angelos id est nuntios facit. Nomen enim angelorum officium est, non natura. Sed et humanarum animarum substantiam non esse corpus, sed spiritum, testatur Paulus qui dicit: Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? (I Cor. II, 11.) Itaque et Deum, et angelorum animarumque humanarum substantiam, non corpus dicimus, sed spiritum. Sed Spiritum Deum tanquam Creatorem: angelos autem et animas spiritus quidem, sed tanquam a Deo creatos. Sed merito movet quomodo beatus Paulus apostolus Deum laudans, immortalem et invisibilem solum Deum dicit cum ait: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, Amen (I Tim. I, 17), cum constet et angelos immortales, 125.0938C| animasque humanas, atque invisibiles, quantum ad naturam spectat, conditas. Itemque in eadem epistola ad Timotheum (I Tim. VI, 15): Quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem. Quomodo enim solus beatus ille, cum dicatur et Beatus vir qui non abiit in concilio impiorum (Psal. I, 1), etc. Et: Beatus est vir qui timet Dominum (Psal. III, 1). Et: Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus invenerit vigilantem? (Matth. XXIV, 46.) Quomodo solus potens, si Beati viri semen potens erit in terra (Psal. III, 2), quam intelligimus viventium? Quomodo solus habet immortalitatem, cum nec angeli mori possint, et animae humanae immortales sint 125.0938D| creatae? Sed intelligimus, quantum quidem ad naturam substantiamque earum attinet, inferiorumque creaturarum quae sunt utique corporales, eas et invisibiles atque sapientes, necnon et beatas et potentes et immortales munere Creatoris: collatas tamen Creatori, propter excellentem magnitudinem nihil horum habere. Ipse enim haec tanquam solus habet, qui a nullo accepit ut haberet. Porro autem, sive angelici spiritus, sive humanae animae, ex ejus fonte tanquam rivuli acceperunt, ut in eos haec vena dignitatis emanaret. Porro in epistola ad Hebraeos ita etiam dicit: Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum 125.0939A| quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda sunt et aperta oculis ejus (Hebr. IV, 12). Quae testimonia collata nodum quaestionis propositae perfecte absolvunt, quia qui solus est invisibilis, et solus lucem inhabitat inaccessibilem, et quem vidit hominum nemo, sed nec videre potest (I Joan. IV), et qui exsuperat omnem sensum (Philip. IV), de eodem item dicitur, quod non sit ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, et omnia nuda sunt et aperta oculis ejus. Cum ergo, ut jam dictum est, ipse dicatur invisibilis, et invisibilia omnia nuda et aperta sint oculis ejus, id est quia ipse quidem omnia tanquam nuda aspiciat, a nulla autem creatura, nisi quantum ipse gratuito 125.0939B| munere permittit, videatur, certum est quod ea quae natura sunt incorporea, comparatione illius habeantur quasi corporea. Unde beatus papa Gregorius in libro Moralium secundo, dum de his loqueretur ait (cap. 2): « Angelorum itaque scientia comparatione nostrae scientiae valde dilatata est, sed tamen comparatione divinae scientiae angusta. Sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione summi et incircumscripti spiritus corpus. Et mittuntur igitur, et assistunt: quia et per hoc quod circumscripti sunt exeunt, et per hoc quod intus quoque praesentes sunt, nunquam recedunt. » Poteramus quidem et plura exempla ponere, in quibus sancti Patres solent angelorum spiritus corpora nominare: sed brevitati 125.0939C| studentes de his studuimus rejicere, dum haec sola putamus sufficere.

CAPUT V. Utrum natura animae terminos corporales excedat. Deinde ordine suo ponitur capitulum: Utrum natura animae terminos corporales excedat. In qua re anceps noster fluctuat intellectus, quos terminos dicere velit corporales: utrumve istos quibus circumdata est, membris scilicet carnalibus, an omnia corpora, ut sunt coelum, et terra, et quae his continentur. Sed ad utrumque respondemus pro captu nostro. Anima namque terminos corporis sui excedit, dum longius per oculos corporis videt, quam ipsum corpus spatiatur, longius audit, longius odoratur, et 125.0939D| extra se tactum porrigit. Dum ergo hos sensus ultra corpus extendit, et his aliquando aut delectatur placitis, aut asperatur ingratis, manifestum est eam hos terminos corporales excedere. Si autem de omni corpore quaeritur, utrum scilicet omnia corporalia excedat, manifestum est haec non per sensus corporis sibi subjectos, sed per suos agere proprios, cogitatione scilicet, memoria et conjectura. Hinc beatus Ambrosius ait (lib. VI Hexamer. c. 8): « Non ergo caro potest esse ad imaginem Dei, sed anima nostra quae libera est, et diffusis cogitationibus atque consiliis huc atque illuc vagatur, quae considerando spectat omnia. Ecce nunc sumus in Italia, et cogitamus quae ad Orientales aut Occidentales partes 125.0940A| spectare videntur, et cum illis versari videmur, qui in Perside sunt constituti, et illos videmus quid agant in Africa. Si quos cognitos nobis ea terra susceperit, sequimur proficiscentes, inhaeremus peregrinantibus, copulamur absentibus, alloquimur separatos. Defunctos quoque ad colloquium suscitamus, eosque ut viventes complectimur et tenemus, et vitae officia his usumque deferimus. Ea igitur est ad imaginem Dei, quae non corporea aestimatur, sed mentis vigore quae absentes videt, transmarina visu obit, percurrit aspectu, scrutatur abdita, huc atque illud uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi secreta circumfert. Quae Deo jungitur, Christo adhaeret. Descendit in infernum, atque ascendit, libera versatur in coelo. Denique audi dicentem: 125.0940B| Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). » Augustinus in epistola ad Evodium (epist. 100): « Visiones autem illae, futurorumque praedictiones quomodo fiant, ille jam explicare conetur, qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta cum cogitat. Videmus enim, planeque cernimus, in eo fieri multarum rerum visibilium, et ad caeteros corporis sensus pertinentium, innumerabiles imagines: quae non interest quam ordinate vel turbide fiant, sed tantum quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quomodo fiant, quisquis potuerit explicare, quae omnia certe quotidiana sunt atque continua, audeat praesumere aliquid ac definire, etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis, quod vita continua vigilantes 125.0940C| dormientesque experimur, quo pacto fiat explicare sufficio. Nam cum ad te dictarem hanc epistolam, te ipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quomodo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest imaginabar: atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram, certus tamen non fieri corporeis molibus, nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fiat. » Ex libro de Civitate Dei decimo quinto: « Fieri ista in animo, vel ab animo nostro novimus, et certissimi sumus. Quomodo autem fiant, quanto attentius valuerimus advertere, tanto magis noster et sermo succumbit, et ipsa non perdurat intentio, ut ad liquidum aliquid nostra intelligentia etsi non lingua perveniat: et 125.0940D| putamus nos, utrum Dei providentia eadem sit quae memoria, et intelligentia, qui non singula cogitando aspicit, sed una et aeterna, et immutabili atque ineffabili visione complectitur cuncta quae novit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad Deum vivum: Mirificata est scientia tua ex me, invaluit et non potero ad illam (Psal. CXXXVIII, 6). Ex me, inquit, intelligo quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua qua me fecisti, quando nec meipsum comprehendere valeo quem fecisti: et tamen in meditatione mea exardescit ignis, ut quaeram faciem tuam semper. »

CAPUT VI. Utrum Deus per tempora et loca moveatur. 125.0941A| Sextum capitulum succedit: Utrum Deus per tempora et loca moveatur. Mirum et valde mirabile est, si aliquis tam stolidus reperiatur, qui putet Deum per tempora moveri conditorem temporum. Quomodo enim moveri potest per tempora qui condidit tempora, quae sunt mutabilitati obnoxia? Nam propheta David, considerans eum nec initium habere, nec termino angustari, ait: Initio tu terram fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia ut vestimentum veterascent. Et sicut amictum mutabis eos, et mutabuntur. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26-28). Quisquis ergo considerat 125.0941B| in his dictis, quod initio, id est temporibus incipientibus, terram et coelum Dominus fundaverit, et quod his mutatis idem ipse sit, facile videt, non eum vel initium cepisse cum tempore, vel finem sortiri cum temporibus, quibus incipientibus ipse fuerit, et quibus occidentibus idem ipse incommutabilis permaneat. Et quidem creaturam per tempora moveri jussit, dum et quaedam sidera in motu constituit, temporaque ipsa sibi succedere jussit, aeris qualitatem variari voluit, terrae faciem diverso modo vicissim atque alternatim succedere statuit, hominemque per aetates varias usque ad ultimum vitae tempus volvere judicavit, seipsum tamen nulla mutabilitatis lege constrinxit. Unde ad Moysen ait: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos 125.0941C| (Exod. III, 14). Moventur per tempora quae sunt creata cum tempore. Solus porro ille cum tempore non potest moveri, quem constat nulla mutabilitatis lege vinciri. Porro per loca quis moveri Deum putet, cum ipse de semetipso dicat: Coelum et terram ego impleo? (Jer. XXIII, 24.) Et item: Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae? nonne manus mea fecit haec omnia? (Isa. LXVI, 1.) Itemque Salomon sapientissimus ait loquens ad Deum: Si enim coelum et coeli coelorum te capere non possunt, quanto magis haec domus quam aedificavi? (III Reg. VIII, 27.) Et iterum de Sapientia, quae Deus est, scribitur: Attingit autem a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Si ergo ejus vis omnia penetrat, et angusta 125.0941D| est Creatoris magnitudini creatura per eum condita, Psalmista dicente: Magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV, 3), quis credere possit eum per locum moveri, cui non patet locus alibi secedendi? Si enim omnia implet, nullus vacuus locus remanet. Unde patet implere omnia qui condidit universa. Augustinus in libro de Genesi ad litteram octavo (cap. 19): « Dicimus itaque ipsum summum, verum, unum ac solum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est Deum, Verbumque ejus, et utriusque Spiritum, Trinitatem ipsam, neque confusam, neque separatam, Deum qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest, nec locorum vel finito 125.0942A| vel infinito spatio contineri, nec temporum vel finito vel infinito volumine variari. Neque enim est in ejus substantia qua Deus est, quod brevius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse in iis quae in locis sunt: aut fuit in ejus substantia quod jam non est, vel erit quod nondum est, sicut in naturis quae possunt temporis mutabilitatem pati (cap. 10). Hic ergo incommutabili aeternitate vivens creavit omnia simul, ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et localibus rerum motibus saecula volverentur. In quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit: formans materiam, quam nec alius, nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeveniret. » 125.0942B| Isidorus in libro Sententiarum, quod Deo nulla temporum successio ascribatur ita dicit (lib. I, c. 8): « Omnia tempora praecedit divina aeternitas. Nec in Deo praeteritum, praesens, futurumve aliquid creditur, sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta complectitur. Alioquin mutabilis est Deus credendus, si ei successiones temporum ascribuntur. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed esset aeternitas, nec mutarentur tempora, sed starent. »

CAPUT VII. Utrum anima sola tempore moveatur. Septimum in ordine capitulorum locum tenet, Utrum anima sola tempore moveatur. De qua in 125.0942C| superiori capitulo dictum continetur. Stupemus autem, cur quaesitum sit, utrum anima sola tempore moveatur, cum omnia quae vivunt quidem succo et viriditate, sed et ea quae vivunt quidem anima et carent ratione, subjecta sint motui per tempus. Frustra igitur de anima sola utrum tempore moveatur requiritur, quod ei cum pluribus creaturis commune esse probatur. In hoc tantum distans, quod ea mutabilitas temporis, quae aliis accidit plurimis increscendo, imminuendo, corporalibus utique modis, huic accidit spiritaliter, sicut est sapere et desipere. In his namque solis crescere et decrescere dicitur anima. Nam temporaliter movetur, sicut jam praefatum est, cum de aliis ad alia transfertur, non cremento aut diminutione, sicut se habent plurimae 125.0942D| creaturae, quae moventur corporali conversione. Sed motio ejus maxime consistit in morum voluntatisque permutatione. Ipsa tamen locum cardinis tenens, cum sit spiritus, vivificat ac movet localiter suis nutibus corpus. Motionem namque ejus propriam pater Augustinus more suo excellenter insinuat, in expositione psalmi centesimi quadragesimi quinti dicens: « Ecce homo stat, cantat Deo aliquanto prolixius, et saepe labia moventur ad cantum, cogitatio autem per nescio quae desideria volat. Stabat ergo mens nostra quodam modo ad laudem Dei, et anima nostra per diversas cupiditates vel curas negotiorum hac atque illac fluitabat. Quasi desuper attendit ipsa mens ad fluitantem hac atque illac, et 125.0943A| ejus inquietudine molestiarum quasi conversa alloquitur: Lauda, anima mea, Dominum, quid est quod de aliis rebus satagis? quid est quod te occupat cura rerum terrenarum atque mortalium? Sta mecum, lauda Dominum. Et quasi ipsa anima praegravata, et non valens ita consistere ut dignum est, respondet menti: Laudo Dominum in vita mea. Quid est in vita mea? quia modo in morte mea sum. Ergo prius exhortare te, et dic: Lauda, anima mea, Dominum. Respondet tibi anima tua: Laudo quantum possum, tenuiter, exiliter, infirmiter. Quare? quia quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Quare sic laudas Dominum, non perfecte, non stabiliter? Interroga Scripturam, qui corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena 125.0943B| inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Tolle mihi corpus quod aggravat animam, et laudo Dominum. Tolle mihi terrenam habitationem deprimentem sensum multa cogitantem, et a multis in unum confluam ut laudem Dominum. Quandiu autem ita sum, non possum, praegravor. Quid ergo? silebis, et non laudabis perfecte Dominum? Laudabo Dominum in vita mea. »

CAPUT VIII. Utrum substantia divinitatis corporalibus oculis post resurrectionem corporum videatur. Octavum capitulum, quod et ultimum est, requirit, utrum substantia divinitatis corporalibus oculis post resurrectionem corporum videatur. Scimus quidem 125.0943C| sanctorum desideria in hac vita positorum ad hoc potissimum anhelare, ut Deum mereantur videre. Et hoc totum est, propter quod hic carnem macerant jejuniis et vigiliis, aliisque afflictionum generibus, sicut Paulus apostolus dicit; propter quod et emolumenta cuncta contemnant temporalia, quantum fieri potest: et si necessitas exegerit, etiam et corpus suum multimodae tradunt passioni. Et quia hic positi, id est carnis onere praegravati, eum videre nequeunt, sicut Dominus Moysi ait: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 30), satagunt hic corda mundare et quantum posse est ad hoc purificare, ut ad ipsius visionem mereantur pertingere, hic interim per speculum in aenigmate, et post facie ad faciem, dicentes Deo intimis suspiriis: Domine, 125.0943D| dilexi decorem domus tuae, locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Itemque: Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram. Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo (Psal. XXVI, 8). Sed et illud: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei mei? (Psal. XLI, 3.) Certissime enim sciunt, quia remuneratio laborum eorum est visio Conditoris sui. Quod ostendit Psalmista cum dicit Domino: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15). Quod etiam ipse Dominus, qui summam beatitudinis constare demonstrat, in aspectu Dominicae visionis, dicendo: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Itemque 125.0944A| promittendo illis: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo meipsum illi (Joan. XIV, 21). Et non solum se, sed etiam Patrem et Spiritum sanctum, inseparabilem scilicet trinum Deum, dilectoribus suis promittit adfuturum, cum dicit: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (ibid., 23). Sed et de Spiritu sancto promittit quod apud eos maneat, et in eis sit. Sed haec visio utrum per oculos corporeos fiat, an incorporeos, multo quaesitu investigatum est, et a sanctis Patribus res tanta, eo quod sit obscurissima, maxima disputatione pulsata. Dicentibus aliis, quod Deus invisibilis non posset videri per creaturam visibilem atque corpoream: sed 125.0944B| quod Apostolus dicit: Nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), hoc sit quod ait: Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (ibid.). Alii vero asserunt congrue, ut corpori spiritali id attribuatur muneris, ut quamvis corpus sit, quia spiritali tamen praeditum est dignitate, ipsam Redemptoris sui mereatur gloriam contueri, pro cujus amore non dubitavit in hoc saeculo diversis cruciatibus atque laboribus affici. De qua re unius hoc est beati Augustini dicta ponimus, qui praecessorum suorum sensus relegens quid de hoc senserit videamus. « Quapropter cum ex me, inquit (lib. XXII de Civit. Dei, cap. 9), quaeritur quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod jam video, sed dico quod credo, secundum 125.0944C| illud quod in Psalmo lego: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1). Dico itaque quod visuri sunt Deum in ipso corpore. Sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc videmus solem, lunam, stellas, mare, ac terram, et quae sunt in ea, non parva quaestio est. Durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum volunt: durius autem, quod ibi Deum quisquis oculos clauserit non videbit. Si enim propheta Elisaeus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera, quae dedit ei Naaman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundaverat, quod servus nequam domino suo non vidente latenter se fecisse putaverat (IV Reg. V), quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sancti 125.0944D| omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes? Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens Apostolus: Ex parte enim cognoscimus, inquit, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur (I Cor. XIII, 9). Deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec vita, non qualiumcunque hominum, verum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam. Cum autem factus sum vir, evacuavi quae parvuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. 125.0945A| Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 11). Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi vitae quasi parvuli ad juvenem, vidit tamen Elisaeus accipientem sibi munera servum suum ubi ipse non erat, itane cum venerit quod perfectum est, nec jam corpus corruptibile aggravabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea quae videnda sunt oculis corporeis, quibus Elisaeus absens ad servum suum videndum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes septuaginta, ista sunt ad Giezi verba prophetae: Nonne cor meum iit tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi, et accepisti pecuniam? etc.; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: 125.0945B| Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo de cursu suo in occursum tui (IV Reg. V, 26). Corde suo ergo se dixit hoc vidisse propheta, adjuto quidem mirabiliter nullo dubitante divinitus. Sed quando amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus? Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum, et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia, quae tamen spiritus videre posset, etiamsi illos clauderet, sicut vidit absentia ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis non visuros, 125.0945C| quem spiritu semper videbunt. Sed utrum videbunt etiam per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali, eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus, procul dubio per eos Deus videri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in coelo esse et in terra, ipse quippe ait per prophetam: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24), aliam partem dicturi sumus eum in coelo habere, et in terra aliam: sed totus in coelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. 125.0945D| Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius videant, quam quaedam perhibentur videre serpentes et aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia, nihil aliud possunt videre quam corpora), sed ut videant et incorporalia. Et fortasse ista virtus magna cernendi data fuerit ad horam, etiam in isto mortali corpore, oculis sancti viri Job, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus videt te. Propterea despexi memetipsum, et distabui, et existimavi me terram et cinerem (Job XLII, 5). Quamvis nihil hic prohibeat oculum cordis intelligi, de quibus oculis ait Apostolus: Illuminatos oculos habere cordis vestri (Ephes. I, 18). Ipsis autem 125.0946A| videri Deum cum videbitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit quod ait Deus ille magister: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis videatur, hoc in ista quaestione versamus. Illud enim quod scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6), sine ullius nodo difficultatis sic intelligi potest, ac si dictum fuerit, et videbit omnis homo Christum Dei, qui utique in corpore visus est, et in corpore videbitur quando vivos et mortuos judicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia Scripturarum, sed evidentius venerandi illius senis Simeonis verba declarant, qui cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis servum tuum, 125.0946B| Domine, secundum verbum tuum in pace. Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. III, 29). Illud etiam quod ait supra memoratus Job, sicut in exemplaribus quae in Hebraeo sunt invenitur, et in carne mea videbo Deum (Job XIX, 26), resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetavit, non tamen dixit, Per carnem meam. Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intelligi, qui per carnem in carne videbitur. Nunc vero potest et sic accipi, in carne mea videbo Deum, ac si dixisset, In carne mea ero cum videbo Deum. Et illud quod ait Apostolus, facie ad faciem (I Cor. XIII, 11), non cogit ut Deum per faciem hanc corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos visuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione videbimus. Nisi enim esset etiam interioris 125.0946C| hominis facies, non diceret idem Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria ad gloriam, tanquam a Domini spiritu (II Cor. III, 18). Nec aliter intelligimus et quod in psalmo canitur: Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestrae non erubescent (Psal. XXXIII, 6). Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus, de re quippe inexperta loquimur, ubi aliqua, quae aliter intelligi nequeant, divinarum Scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae (Sap. IX, 14). Ratiocinatio 125.0946D| quippe illa philosophorum, qua disputant mentis aspectu intelligibilia videri, et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intelligibilia per corpus, nec corporalia per seipsa mens valeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis, etiam spiritales, nullo modo posse videri Deum. Sed istam ratiocinationem et vera ratio, et prophetica irridet auctoritas. Quis enim ita sit aversus a vero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Nunquid ergo corpus habet, per cujus oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Elisaeo paulo ante diximus, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim servus ille munera accepit, 125.0947A| utique corporaliter gestum est, quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum vidit. Sicut ergo constat videri corpora spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore videatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde vitam quidem suam, qua nunc vivit in corpore, et haec terrena membra vegetat, facitque viventia, interiore sensu quisque non per corporeos oculos novit. Aliorum vero vitas, cum sint invisibiles, per corpus videt. Nam unde viventia discernimus a non viventibus corpora, nisi corpora simul vitasque videamus, quas nisi per corpus videre non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non videmus. Quamobrem fieri potest, valdeque credibile est, sic nos esse visuros mundana tunc corpora 125.0947B| coeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem, et universa etiam corporalia gubernantem, per corpora quae gestabimus, et quae conspiciemus quaquaversum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus. Non sicut nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate, et ex parte, ubi plus in nobis valet fides qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales: sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exercentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus: cum eorum vitam sine corporibus videre nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus. Ita quacunque spiritalia illa lumina corporum 125.0947C| nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur: quod ullis exemplis, sine Scripturarum testimoniis divinarum, vel difficile est vel impossibile ostendere. Aut quod est ad intelligendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in seipso, videatur in coelo novo et terra nova, atque in omni quae tunc fuerit creatura, videatur et per corpora in omni corpore, quocunque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae invicem 125.0947D| nobis. Tunc enim implebitur quod Apostolus cum dixisset: Nolite ante tempus quidquam judicare, mox addidit: quoad usque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). » Huic capitulo sufficere credidimus tanti ac talis viri auctoritatem, caventes epistolaris schedulae prolixitatem. Nam metuentes vestrum animum circa multa occupatum, et materiam responsionum, sic inter utrumque medium incessum librare conati sumus, ut et veritas ad interrogata pateret, et occupatum animum longitudo non taederet. Nam nec istius viri alia opera tangere modo libuit, et causa praelibata aliorum doctorum opuscula ponere interdixit. 125.0948A| Maluimus namque appetenti cibos spiritales aviditatem concitare, quam nimietate nostra taedium excitare. Adsunt ergo plurima in sanctis libris de his documenta, quae et quaerentem exerceant, et invenientem dapsili convivio reficiant. Haec itaque delibavimus parva, ut dictum est, ut animum discendi avidum provocemus ad majora.

Quae sequuntur, in veteri codice post superiora subjiciebantur. QUOD ANIMA SIT IN CORPORE. Augustinus in sermone 8 Evangelii Joannis: « Nunquid haec corpus, et non anima, id est habitatrix corporis agit? nec tamen videt oculis, et ex his quae agit admirationem movet. Quanta agit per corpus attendite: cum subtrahitur corpori, cadaver jacet. »

125.0948B| Item in sermone 18: « Ibi est imago Dei, in interiore homine habitat Christus, in interiore homine renovaris ad imaginem Dei, in imagine sua cognosce auctorem ejus. Vide quemadmodum omnes corporis sensus cordi intronuntient quid senserint foris. Vide quam multos ministros habeat unus interior imperator. Renuntiant oculi cordi alba et nigra, et caetera quae ibi sequuntur. »

In sermone 19: « Est ergo ipsa, etiam si sit insipiens, injusta, impia, vita corporis. Quia vero vita ejus est Deus, quomodo cum ipsa est in corpore, praestat illi vigorem, » et reliqua.

In sermone 29: « Est homo interior, est et exterior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior, quam exterior. »

In sermone 43: « Quid est ista mors? relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina 125.0948C| non portetur, qua homo in gehennam praecipitetur. » Item ibi: « Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio jacet, habitator abscessit. » Item ibi: « Nam cum illi lapides tollerent ut mitterent in eum, quid magnum erat, ut eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? »

In sermone 44: « In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur, et conatus est bene facere dicens: Et dicat illis, ne et ipsi veniant in locum tormentorum (Luc. XVI, 28). »

In sermone 47: « Mori carni tuae est amittere vitam tuam: mori animae tuae est amittere vitam suam. Vita carnis tuae anima tua, vita animae tuae Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, quae vita est ejus: sic moritur anima amisso Deo, qui vita est ejus. Certe ergo immortalis est anima? plane immortalis, quia vivit et mortua est. Quod enim de vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de 125.0948D| anima si Deum suum amiserit dici potest: Vivens mortua est (I Tim. V, 6). » Item post alia: « Mortuus est enim pro nobis in cruce, sine dubio caro ipsius exspiravit animam: ad tempus exiguum anima deseruit carnem redeunte anima resurrecturam. » Et post aliquanta: « Omnes enim homines quando moriuntur ponunt animam, sed non omnes in Christo ponunt, et nemo habet potestatem sumere quod posuerit. Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit posuit, et quando voluit sumpsit. Ponere ergo animam mori est. Caro ergo ponit animam suam exspirando. » Et post paululum: « Quid est, caro illum tradidit? caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo dicitur enim exspirare extra spiritum fieri. Quomodo est exsultare extra solum fieri, exorbitare extra orbitam fieri, sic exspirare extra spiritum fieri, qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. » Et 125.0949A| post aliquanta: « Quaere ubi est Apostolus modo. Si quis respondeat in requie cum Christo, verum dicit. Iterum si quis respondeat, Romae in sepulcro, et ipse verum dicit. Illud mihi de anima, hoc de ejus carne respondit. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos Paulos, unum qui requiescit in Christo, alterum qui est positus in sepulcro. » Et post paululum: « Sed ex quo consortium carnis et animae hominis nomen accepit, jam et singulum atque separatum utrumlibet eorum nomen hominis tenuit. »

In sermone 48: « Ingressi sumus credendo, egrediemur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus. »

In sermone 49: « Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt laeta omnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire timeat, ne ad ipsa iterum redeat. Sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit: et interest quali custodia 125.0949B| quisque recipiatur, ad judicem postea producendus. Nam et receptiones in custodiam pro meritis causarum adhibentur. Alios jubentur custodire lictores, humanum et mite officium atque civile: alii traduntur optionibus, alii mittuntur in carcerem, et ipso carcere non omnes, sed pro meritis graviorum causarum, in ima carceris contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in officio, sic diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives, sed ille in sinu Abrahae, ille ubi sitiret, et guttam non inveniret (Luc. XVI). Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta: sed ut facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius, erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pacem sancti patriarchae, prophetae, apostoli, 125.0949C| martyres, boni fideles: omnes tamen in finem accepturi sunt quod promisit Deus. Promissa est enim resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cum angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus. Nam requiem quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt patriarchae: videte ex quo requiescunt, posteriores prophetae, recentius apostoli, multo recentiores sancti martyres, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie jam diu sunt, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii recenti tempore. Cum vero de hoc somno evigilabunt, simul omnes quod promissum est accepturi sunt. »

In sermone 57: « Sed in eis qui jam de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt, neque enim ab ea separati sunt, respondet Ecclesia: Exui me tunicam meam, quomodo induar eam? (Cant. V, 3.) Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui jam exuti sunt rursus carne vestietur Ecclesia. »

125.0949D| In sermone 65: « Si enim mors est, quando de corpore anima exit, quomodo non est mors quando de mundo amor noster exit? Valida est ergo sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). »

In sermone 119: « Inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 17). Quis itaque vestem ponit quando voluerit, sicut se carne enuit quando voluit? »

Augustinus in quarto libro de Trinitate capite decimo tertio: « Nescit diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excelsissima sapientia Dei, a fine superiore, quod est initium spiritalis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis, pertendens fortiter et disponens omnia suaviter. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari, quo 125.0950A| non solum cum terrenis, sed etiam cum aereis corporibus excruciari spiritus possint. »

Idem in libro de vera Religione (cap. 28): « Quid igitur restat, unde non possit anima recordari primam pulchritudinem quam relinquit, quando de ipsis suis vitiis potest? Ita enim sapientia Dei pertendit a fine usque ad finem fortiter (Sap. VIII, 1). Ita per hanc summus ille artifex opera sua in unum finem decoris ordinata contexuit: ita illa bonitas a summo ad extremum nulli pulchritudini quae ab ipso solo esse posset invidit, ut nemo ab ipsa veritate dejiciatur, qui non excipiatur ab aliqua effigie veritatis. Quare in corporis voluptate quid teneat nihil aliud invenies quam convenientiam. Nam si resistentia pariunt dolorem, convenientia pariunt voluptatem. Recognosce igitur quae sit summa convenientia: noli ire foras, in te ipsum redi: in interiore homine habitat veritas. » Idem in eodem (cap. 51): « Si nos miracula spectaculorum et pulchritudo delectat, illam desideremus videre sapientiam, quae pertendit a 125.0950B| fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quid enim mirabilius vi incorporea mundum corporeum fabricante et administrante, aut quid pulchrius ordinante et ornante? »

Idem in libro de Quantitate animae (cap. 30): « Illud quod pati non potest oculus nisi adsit anima, id est quod videndo patitur: hoc solum ibi patitur ubi non est: ex quo cui non videatur nullo loco animam contineri? » Idem in eodem (cap. 31): « Cur ergo non, cum tam multis argumentis superius editis, atque abs te firmissime comprobatis, planum tibi factum sit, non loco animam contineri, atque ob hoc nullius esse talis quantitatis, qualem in corporibus cernimus? » Idem in eodem (cap. 34): « Animae natura, nec terra, nec maria, nec sidera, nec luna, nec sol, nec quidquam omnino quod tangi aut oculis videri possit. »

Augustinus in libro decimo tertio de Trinitate (cap. 12): « Modus autem iste, quo traditus est homo 125.0950C| in diaboli potestatem, non ita debet intelligi, tanquam hoc Deus fecerit, aut fieri jusserit, sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente peccantem, peccati auctor illico invasit. Nec ita sane Deus deseruit creaturam suam, ut non se illi exhiberet Deum creantem et vivificantem, et inter poenalia mala etiam bona malis multa praestantem. Non enim continuit in ira sua miserationes suas, nec hominem a lege suae potestatis amisit, quando in diaboli potestate esse permisit. »

Idem in libro primo (cap. 3): « Arbitror sane nonnullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi, aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si velut me sequentes, neque apprehendentes, deviaverint in aliquam falsitatem, dum cogor per quaedam densa et opaca viam carpere: quandoquidem nec ipsis sanctis divinorum librorum auctoritatibus ullomodo quisquam recte 125.0950D| tribuerit tam multos et varios errores haereticorum, cum omnes ex eisdem scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere? » Idem in eodem (cap. 10): « Ut inquantum Deus est cum illo nos subjectos habeat, inquantum sacerdos nobiscum illi subjectus sit. Quapropter cum Filius sit et Deus et homo, alia substantia Deus, alia homo, homo potius in Filio, quam Filius in Patre: sicut caro animae meae, alia substantia est ad animam meam, quamvis in uno homine, quam anima alterius hominis ad animam meam. » Item idem in eodem (cap. 12): « Plerumque dicit Filius: Dedit mihi Pater. In quo vult intelligi quod eum genuerit Pater: non ut tanquam existenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura, ita Dei Filius, ante incarnationem et ante assumptam creaturam unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est quod est, id quod habet. » Idem 125.0951A| in tertio (de Trin. c. 1): « Illud nunc videndum est, utrum Angeli tunc agebant, et illas corporum species apparentes oculis hominum, et illas voces insonantes auribus, cum ipsa sensibilis creatura ad nutum serviens conditoris, in id quod opus erat pro tempore vertebatur: sicut in libro Sapientiae dictum est: Creatura enim tibi factori deserviens extenditur in tormentum adversus injustos; et lenior fit ad benefaciendum his qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans, omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem hominum, qui ad te desiderabant (Sap. XVI, 24, 25). Pervenit enim potentia voluntatis Dei per creaturam spiritualem, usque ad effectus visibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter? » et reliqua.

In Levitico tertio: Anima quae juraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, 125.0951B| et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, agat poenitentiam pro peccato, et offerat agnam de gregibus sive capram, orabitque pro ea sacerdos, et pro peccato ejus (Lev. V, 4-6). In eodem quarto: Anima quae peccaverit, et contempto Domino negaverit depositum proximo suo, quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit; sive rem perditam invenerit, et inficiens insuper perjurarit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus peccare solent homines, convicta delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper partem domino, cui damnum intulerat. Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti juxta aestimationem mensuramque delicti. Qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit (Lev. VI, 2-7). In eodem trigesimo sexto: Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo, nec 125.0951C| pollues nomen Dei tui: ego Dominus (Lev. XIX, 11, 12). In Deuteronomio tertio: Non usurpabis nomen Domini tui frustra, quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit (Deut. V, 11). In libro Regum secundo, capite 92: Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter; consuluitque David oraculum Domini, dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus, et sanguinem, quia occidit Gabaonitas. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda). Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis, et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini? Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus, neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos ait rex? Quid ergo vultis ut faciam vobis? 125.0951D| Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos in Gabaath Saul quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathan 125.0952A| filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (II Reg. XXI, 1-7). In fine hujus sententiae dicitur: Et repropitiatus est Dominus terrae post haec (II Reg. XXI, 14). Salomon in Proverbiis: Egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei (Prov. XXX, 9). In Jeremia propheta Hieronymus libro primo: « Et jurabis: Vivit Dominus in veritate et judicio et justitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt (Jer. IV, 2): et quomodo Evangelium jurare nos prohibet? Sed hic jurabis pro confessione dicitur, et ad condemnationem idolorum, per quae jurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et jurat per Dominum. Quodque dicitur, vivit Dominus, in Testamento Veteri, jusjurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos jurat omnis idololatria. Simulque animadvertendum, quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium, atque justitiam. Si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, 125.0952B| sed perjurium. » Libro secundo: « Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter (Jer. VII, 8). Frustra eos in templo habere fiduciam sequentia peccata demonstrant. Quid enim prodest audacter ingredi limen domus Dei, erecta stare cervice, non solum cor, sed et manus habere pollutas, furto, homicidio, adulterio, perjurio, sacrilegio? » Hieronymus in Ezechielem, volumine primo, libro quinto: Nunquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, nunquid effugiet? Vivo, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur (Ezech. XVII, 16). Qui dissolvit, ait, pactum, nunquid effugiet? Ex quo discimus etiam inter hostes servandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem juraveris. Multo enim fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit, et deceptus est, te qui per occasionem 125.0952C| divinae majestatis hosti tuo, imo jam amico es molitus insidias. Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se, et perjurii contra Deum commisit sacrilegium. Nunquid, ait, proderit ei? et cum omnia haec fecerit non effugiet. Sententia saecularis est: . . . Dolus, an virtus, quis in hoste requirat? quam solent nobis opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos. Cui ut acquiescamus, multo pejus fecit Sedechias. Non enim hostem decepit, sed amicus cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quandiu non jures, et pactum ineas sub nomine Dei, prudentiae est et fortitudinis, vel decipere vel superare adversarium utcunque potueris. Cum te constrinxeris juramento, nequaquam adversarius, sed amicum est qui tibi credidit, et sub occasione jurisjurandi, id est Dei nuncupatione deceptus est. Propterea Scriptura nunc dicit: Juramentum quod sprevit, et 125.0952D| foedus quod praevaricatus est, ponam in capite ejus (Ezech. XVII, 19). Ac ne putaremus juramentum et foedus et pactum regis esse Babylonii, vel Sedechiae qui fecerat, sequitur: In praevaricatione qua dexpexit me (ibid., 20). Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit. In Levitico tertio: Anima quae juraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, 125.0951B| et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, agat poenitentiam pro peccato, et offerat agnam de gregibus sive capram, orabitque pro ea sacerdos, et pro peccato ejus (Lev. V, 4-6). In eodem quarto: Anima quae peccaverit, et contempto Domino negaverit depositum proximo suo, quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit; sive rem perditam invenerit, et inficiens insuper perjurarit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus peccare solent homines, convicta delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper partem domino, cui damnum intulerat. Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti juxta aestimationem mensuramque delicti. Qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit (Lev. VI, 2-7). In eodem trigesimo sexto: Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo, nec 125.0951C| pollues nomen Dei tui: ego Dominus (Lev. XIX, 11, 12). In Deuteronomio tertio: Non usurpabis nomen Domini tui frustra, quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus adsumpserit (Deut. V, 11). In libro Regum secundo, capite 92: Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter; consuluitque David oraculum Domini, dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus, et sanguinem, quia occidit Gabaonitas. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda). Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis, et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini? Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus, neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos ait rex? Quid ergo vultis ut faciam vobis? 125.0951D| Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos in Gabaath Saul quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathan 125.0952A| filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (II Reg. XXI, 1-7). In fine hujus sententiae dicitur: Et repropitiatus est Dominus terrae post haec (II Reg. XXI, 14). Salomon in Proverbiis: Egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei (Prov. XXX, 9). In Jeremia propheta Hieronymus libro primo: « Et jurabis: Vivit Dominus in veritate et judicio et justitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt (Jer. IV, 2): et quomodo Evangelium jurare nos prohibet? Sed hic jurabis pro confessione dicitur, et ad condemnationem idolorum, per quae jurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et jurat per Dominum. Quodque dicitur, vivit Dominus, in Testamento Veteri, jusjurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos jurat omnis idololatria. Simulque animadvertendum, quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium, atque justitiam. Si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, 125.0952B| sed perjurium. » Libro secundo: « Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter (Jer. VII, 8). Frustra eos in templo habere fiduciam sequentia peccata demonstrant. Quid enim prodest audacter ingredi limen domus Dei, erecta stare cervice, non solum cor, sed et manus habere pollutas, furto, homicidio, adulterio, perjurio, sacrilegio? » Hieronymus in Ezechielem, volumine primo, libro quinto: Nunquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec? et qui dissolvit pactum, nunquid effugiet? Vivo, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur (Ezech. XVII, 16). Qui dissolvit, ait, pactum, nunquid effugiet? Ex quo discimus etiam inter hostes servandam fidem, et non considerandum cui, sed per quem juraveris. Multo enim fidelior inventus est ille, qui propter nomen Dei tibi credidit, et deceptus est, te qui per occasionem 125.0952C| divinae majestatis hosti tuo, imo jam amico es molitus insidias. Ecce, inquit, dedit manum suam regi Aegypti, et tradidit se, et perjurii contra Deum commisit sacrilegium. Nunquid, ait, proderit ei? et cum omnia haec fecerit non effugiet. Sententia saecularis est: . . . Dolus, an virtus, quis in hoste requirat? quam solent nobis opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos. Cui ut acquiescamus, multo pejus fecit Sedechias. Non enim hostem decepit, sed amicus cui foedere Domini fuerat copulatus. Ergo quandiu non jures, et pactum ineas sub nomine Dei, prudentiae est et fortitudinis, vel decipere vel superare adversarium utcunque potueris. Cum te constrinxeris juramento, nequaquam adversarius, sed amicum est qui tibi credidit, et sub occasione jurisjurandi, id est Dei nuncupatione deceptus est. Propterea Scriptura nunc dicit: Juramentum quod sprevit, et 125.0952D| foedus quod praevaricatus est, ponam in capite ejus (Ezech. XVII, 19). Ac ne putaremus juramentum et foedus et pactum regis esse Babylonii, vel Sedechiae qui fecerat, sequitur: In praevaricatione qua dexpexit me (ibid., 20). Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit.