De intellectu

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere


Alexandri Aphrodisiensis


De intellectu


(latine translatum a Gerardo de Cremona)



[1.] Dixit Alexander quod intellectus apud Aristotelem est tribus modis; unus est intellectus materialis. Hoc autem quod dico materialis est, scilicet intellectus substantivus quem possibile est fieri intellectum, et est quasi materia; et per hoc quod dico materia, non intelligo aliquid quod sit subiectum, et possit fieri aliquid significatum propter existenciam alicuius forme in se; sed quod postquam est sic, non fit nisi quod possibile est fieri intellectum secundum viam possibilitatis, sicut est id quod est in potencia, quia quod illiusmodi est quia est sic, est materia; intellectus autem qui nondum intelligit, sed possibile est ut intelligat, est materialis, et virtus anime que est sic, est etiam intellectus materialis: quoniam non est aliquid ex hiis que sunt in effectu, sed potest esse intellectus in effectu, scilicet fieri sic ut ymaginet omnia que sunt.

[2.] Non oportet autem ut apprehensor omnis qui est in effectu secundum naturam sibi propriam sit unum de apprehensis; si enim ita esset, contingeret tunc quod cum apprehenderet ea que sunt extra se, impediret eum forma sibi propria ad ymaginandum illa. Sensus enim etiam non apprehendunt nisi ea quarum esse non est in eis; et ideo visus qui est apprehensor colorum instrumentum in quo est ipse, et per quod est apprehensio, non habet colorem, quia aqua non habet colorem proprium; et quia odoratus fit ex aere qui non habet odorem; ideo odoratus est apprehensor odorum et tactus; ideo non sentit id quod est sibi simile in caliditate et frigiditate, lenitate vel asperitate; non enim sentit nisi id quod est a se diversum in multitudine vel paucitate, unde posset sentire omnia hec contraria, si esset asper. Omne autem corpus naturale est tactabile et sicut sensus non possunt apprehendere aliquid quod est in se vel dicernere, sit postquam intellectui est apprehendere aliqua et discernere intellecta, non potest ipse esse aliquod eorum que discernit, sed quia est apprehensor omnis quod est eo quod possibile est ut intelligat omne quod est; ideo nullum eorum que sunt est ipse in effectu, immo ipse est in potencia omnia illa, et hec est intencio de eo quod est intellectus in potencia. Sensus enim etsi non sint nisi in corporibus, ipsi tamen non sunt ea que apprehendunt, sed sunt quiddam aliud ab ipsis in effectu; apprehensio enim sensus non est nisi virtus corporis alicuius quod patitur; et ideo non omnis sensus est apprehensor omnis sensati; sensus enim non est nisi res aliqua in effectu; sed postquam res non apprehenduntur corpore nec virtute corporis alicuius quod nonpatitur; tunc nullum eorum que sunt est ipse in effectu nec est aliquid signatum, sed est virtus aliqua receptibilis forme; et intellecta ex hiis sunt perfeccio hominis. Hic autem intellectus materialis est in omni habenti animam integram, scilicet homine.

[3.] Sed intellectus habet alium gradum, cum, scilicet, intelligit et habet habitum ut intelligat, et est potens assumere formas intellectorum per suam potenciam que est in se ipso, cuius comparacio est sicut comparacio eorum in quibus est habitus artificiorum, qui sunt potentes per se operari opera sua. Primus autem non assimilatur istis, sed illis quibus est potencia qua possunt recipere artificium ad hoc ut fiant magistri. Et hic intellectus est intellectus materialis postquam fit ei habitus et acquirit ut agat et intelligat, quod non est nisi in hiis qui iam perfecti sunt et fiunt sic quod iam intelligunt. Hic est intellectus secundus.

[4.] Tercius autem est preter duos predictos, qui est intelligencia agens per quam intellectus materialis fit ut habeat habitum. Comparacio autem huius agentis ad animam, sicut dicit Aristotelis, est sicut comparacio luminis; sicut enim lumen causa est colorum visorum in potencia ut videantur in effectu, sic hec intellgencia facit intellectum materialem qui est in potencia, esse intellectum in effectu, eo quod defigit in eo habitum intelligendi in effectu; sed ipse de natura sua est intelligibilis et est in effectu, sic eo quod est agens ymaginacionem intellgibilem et adducens intellectum materialem ad effectum, et ob hoc eciam, ipse est intelligencia, eo quod forma que non est materialis, que sola de natura sua est intelligibilis, est intelligencia; forma vero materialis non est intellecta in effectu, ob hoc quod est intellgibilis in potencia, sed quia intelligencia abstrahit eam ab yle in qua erat, et dat ei esse in effectu. Igitur ponit eam intellectam. Unde cum unaqueque earum intelligit, fiunt in effectu intellecta earum; non fuerant autem prius sic nec erant in natura sua.

[5.] Intellectus enim in natura sua in effectu non est aliud quam forma intellecta, et ideo unaqueque istarum non est intellecta absolute; sed cum intelliguntur fiunt intellectus, sicut sciencia que est in effectu non est nisi quod est scitum in effectu; et quod est scitum in effectu, non est nisi sciencia que est in effectu, quia est quiddam, quod, cum apprehendit sciencia que est in effectu, sit scitum quod est in effectu; et ideo sensus qui est in effectu est id quod est sensatum in effectu; sensatum vero quod est in effectu est sensus qui est in effectu. Similiter eciam intellectus qui est in effectu est id quod est intellectum in effectu et intellectum in effectu est intellectus in effectu. Quoniam intellectus cum apprehendit formam intellecti et abstrahit eam ab yle, ponit eam intellectam in effectu, et fit ipsa intellectus in effectu.

[6.] Si autem ex hiis que in natura sua per se sunt in effectu intelligibilia, fuerit aliquid quod habeat ex sua essencia esse tale quod non est admixtum materie, ne sit opus abstrahere suam formam ab yle, hoc est intelligencia in effectu. Intelligencia enim in effectu semper est intellecta; hec igitur est intelligibilis de natura sua, que est intelligencia in effectu; que cum sit causa intellectui materiali ad abstrahendum et intelligendum et ymaginandum singulas formas materiales, et fiunt intellectum in effectu secundum illas formas, dicitur de ea quod ipsa est intellectus adeptus agens, qui nec est pars nec virtus anime in nobis; sed fit in nobis ab extrinsecus, scilicet cum nos intelligimus per illam. Si autem per apprehensionem forme fit ymago intelligibilis et esse illius forme sic quod in illa hora, non coniuncta materie sed separata ab ea, tunc cum intellecta fuerit in nobis, erit separata.

[7.] Dixit Isaac in hoc loco [deficit aliquid de libro greco per quem correximus istum]: non autem ob hoc quod nos intelligimus illam, sit ipsa intellectus et intellectum, sed quia hec forma que est sic; et hec substancia que est separata ab yle, non est receptibilis corruptionis, et ideo Aristoteles intellectum adeptum, scilicet formam que est huiusmodi, vocavit immortalem. Si enim unaqueque formarum cum est intellecta fit intellectus, sed non per suam adeptionem, nec per suum ingressum ad animam de foris, est intellectus. Sed cum intelligitur et fit intellectus, tunc hec forma que fuit intellecta in potencia antequam intelligeretur, necesse est ut cum intelligitur, fiat intellectus adeptus; et hoc nomine vocatur.

[8.] Intellectus autem qui est in habitu et qui est agens potens intelligere suam essenciam, sed non secundum modum quo ipse est intellectus, sequeretur enim ex hoc quod ipse simul in eadem disposicione esset intelligens et intellectum; sed quia intellectus qui est in effectu est intellecta in effectu, ideo cum intelligat intellecta, intelligit se ipsum, eo quod cum intelligit intellecta fit intellectus; nam quia ipse est intellectus qui est in effectu et ipse intelligit ea, tunc cum ipse intelligit se est ipse intellectus, cum enim intelligit ea ipse et intellecta fiunt unum quiddam; sed cum non intelligat ea est aliud ab eis. Similiter dicitur quod sensus sentit seipsum, sed cum sentit sensata, tunc per hanc actionem ipse et sensata ab eo fiunt unum quid. Res autem ita est ut dicimus; sensus enim qui est in effectu et intellectus apprehendunt formas sine yle, et apprehendunt apprehensa que sunt unicuique propria.

[9.] Dico igitur quod intellectus intelligit seipsum, non secundum modum quo ipse est intellectus, sed secundum modum quo ipse est intelligibilis. Ipse enim non apprehendit se ipsum nisi secundum hoc quod est intelligibilis, quemadmodum apprehendit unumquodque intelligibilium, non autem apprehendit secundum hoc quod est intellectus, sed quia accidit intellectui ut ipse eciam sit intelligibilis. Ipse enim quoniam unum est ex hiis que sunt et non est sensibilis, remansit ut esset intelligibilis, scilicet, quoniam, si ita esset quod non intelligeret se, nisi secundum hoc quod est intellectus, tunc nichil aliud intelligit nisi id quod est intellectus; igitur se ipsum tantum intelligeret; sed quia ipse intelligit intelligibilia, sed antequam intelligit ea non erat intellectus in effectu, tunc intelligit seipsum in hoc modo, scilicet eo modo quo ipse est unum de intelligibilibus et ideo est hoc quod hic intellectus intelliget seipsum cum exit ab intellectu materiali.

[10.] Intellectus eciam qui prior est in effectu, secundum hanc similitudinem, intelligit seipsum et propter eamdem causam; sed ille intellectus est plus in hac intensione, quia intelligit eciam aliud preter se. Ipse enim ex modo quo est intelligibile intelligit se, sed ex modo quo est intellectus in effectu et ex natura que est sibi, est manifestum quod itelligit seipsum intellectu qui est in effectu; et quia ipse semper est intelligens in effectu, tunc ipse est semper tantummodo intelligencia. Igitur ipse semper intelligit se ipsum, sed nec intelligit se ipsum solummodo, nisi quia est intelligencia simpliciter, et ideo non intelligit nisi rem simpliciem, nec est aliquid aliud intelligibile simpliciter nisi ipsa quoniam est non commixta neque ylearis nec est in sua essencia aliquid in potencia; igitur non intelligit ipsa nisi suam essenciam tantum; ex modo igitur quo est intelligencia, intelligit sic ipsam secundum quod est intelligibilis et secundum est sola simplex in effectu intelligit se ipsam solummodo; quoniam cum est tantum simplex fit quod non intelligit nisi rem simplicem et inter intelligibilia nullum est simplex nisi ipsa tantummodo.

[11.] Iam igitur intellexi quod opus fuit Aristotili interponere intellectum adeptum, scilicet, quod ipse dixit quod consideracio de intellectu sic est sicut consideracio de sensibus et de omnibus generatis; sicut enim in omni quod generatur, invenitur aliquid paciens et aliquid agens et tercium ab hiis duobus quod est generatum; et in sensatis est aliquid paciens sicut senciens et aliquid agens quod est sensatum et aliquid generatum quod est apprehensio ex senciente et sensato; sic eciam in intellectu, estimabat Aristoteles oportere esse intelligenciam agentem que intellectum materialem, qui est in potencia possit ducere ad effectum, cuius actio est omnia que sunt ponere intellecta illi. Quoniam sicut hic sunt aliqua sensata in effectu que ponunt sensum in effectu, sic oportet hic esse aliqua agencia intellectum, quia sunt intellecta in effectu. Non enim est possibile ut aliqua res sit agens scilicet intelligenda, aliam rem, et ipsa non sit res illa; nichil autem eorum que intelligimus est aliquid intellectum in effectu.

[12.] Noster enim intellectus est quod non intelligimus sensata, nisi quia sunt intellecta in potencia, nec fiunt ipsa intellecta in effectu; nisi quia actio intellectus est ducere sensibilia ad effectum sua priopria virtute, et abstrahere ea ab aliis, que cum illis sunt sensibilia quousque videant formas per se, sine sensibilibus. Hic est igitur intellectus qui prius erat in potencia, sed significatum est id quod est deductum de potencia ad effectum ut oporteat eius generacionem esse a re que est in effectu, oportet tunc ut hic sit intelligencia agens que est in effectu intellectum qui est in potencia facit potentem agendi et intelligendi; et hic intellectus est ille qui est adeptus ab extrinsecis. Hec igitur sunt ea que compulerunt Aristotelem ponere intellectum adeptum.

[13.] Sed necesarium est igitur hic aliquid esse intelligibile in effectu quod de sua natura sic sit; sicut est hic aliquid sensibile non quod fiat sensibile per sensum, scilicet quia hic est intelligencia et est natura aliqua vel substancia que non cognoscitur per aliquod nisi per intellectum quoniam non est sensibilis, nec omnia ea que nos intelligimus sunt intellecta nisi propter meum intellectum tantum, quasi inter ea non sit aliquid quod de natura sua sit intelligibile; sed hic est aliquid per se intelligibile quod de natura sua est sic; et intellectus eciam qui est in potencia cum perficitur et augetur intelligit illud; quia sicut potencia ambulandi que est in homine quando nascitur exit ad effectum cum processerit in tempore et cum perficitur id per quod fit ambulacio. Sic et intellectus qui est in potencia cum perficitur, intelligit res que de natura sua sunt intelligibiles; sed res sensbiles ponit sibi intellectus, quia est agens, scilicet quoniam intellectus in potencia est paciens de natura sua et recipit inpressionem antequam aliquid apprehendat sicut sensus; sed eius disposicio est contraria disposicioni sensus. Sensus enim est passio et recepcio inpressionis, et eius apprehensionis est recepcio inpressionis. Intellectus vero est agens et intelligens; ipse enim quoniam natura eius est ut intelligat plures ex rebus, est agens eas, eo quod intelligit illas.

[14.] Potest autem quis estimare quod intellectus est eciam paciens, secundum quod est recipiens formas, apprehensio enim iam putatur esse passio, quamvis in hac re communicant intellectus et sensus. Totum autem hoc quod describimus et diffinimus, non describimus et diffinimus per id quod est commune ipsi et alii a se, sed per id quod est ei prorium, et ideo non oportet ut describamus intellectum per id in quo communicat cum sensu; commune vero intellectui et sensui est apprehensio formarum, quamvis non sit in utrisque eodem modo. Proprium enim intellectus est ut ipse efficiat has formas quas apprehendit, postquam intelligit eas; conveniencius est igitur ut diffiniatur per hoc. Ille igitur intellectus est agens et non paciens; et eciam quia prius est in eo agere, quod est ei essenciale; ipse enim prius est efficiens intellecta et deinde apprehendit ea, scilicet intelligit ea, et invenit ea que ita sunt. Ipse enim quamvis sit expolians unumquodque ab alio, et apprehendens ea, est tamen utrumque in eo simul; sed actio expoliacionis precedit alterum quod est apprehensio forme.

[15.] Sicut enim dicimus quod ignis est agens in ultimo virtutis, eo quod consumit omnem materiam in quam cadit, et devorat eam; sed quamvis consumat eam patitur. Similiter putatur de intellectu agente, qui est in nobis. Ea enim que non sunt in actu intellecta, ipse facit ea intellecta. Nichil enim aliud est intelligibile nisi intellectus; sed ipsa est in actu per se ipsam. Cetera vero que facit intellectus esse intellecta, non fiunt eciam intellecta, nisi per intellectum qui est in effectu. Similiter, si non fuerit intellectus, non erit aliquid intellectum. Nichil enim de natura sua est intelligibile quod solum sit sic sicut prediximus; et non sit illud quod ex eo est, quia si non fuerit intellectus, non erit intellectum aliquid.

[16.] Intellectus enim qui per naturam est adeptus extrinsecus, non est nisi adiuvans intellectum qui est in nobis. Ceterorum vero que sunt in potencia nullum potest intelligi, nisi quod de natura fuerit intelligibile. Id autem quod de natura sua est intelligibile, cum sit in eo quod intelligit in potencia, tunc ipsum intelligit in effectu; tunc igitur est intellectus generatus adeptus extrinsecus inmortalis et hic est qui constituit habitum in intellectu materiali ad hoc ut recipiat ea que sunt intellecta in potencia. Cum enim lumen quod est in effectu est efficiens visum in effectu, tunc ipse videt suum statum et suam comparacionem propter visionem colorum. Sic intellectus adeptus sit causa nobis ut intelligamus, et cum ipse intelligit, non ponit suam essenciam intellectivam; sed est, de natura sua, intelligencia. Complet enim eum et adducit eum ad proprietates suas; igitur intelligibile de natura sua est intelligencia; cetera vero non fiunt intellecta nisi vel subtilitate et accione huiusmodi. Actio autem huiusmodi est sine passione sui vel fuerit ex alia re. Prius autem fuit intelligencia quam intelligeret, sed ut perficiatur et crescat, et cum perfecta fuerit, intelliget ea que sunt intelligibilia de natura sua, et ea que sunt intellecta accione et subtilitate eius, nam proprietas intelligencie est ut sit efficiens et efficiat nec paciatur.

[17.] Unde quia Aristoteles voluit ostendere quod intelligencia est inmortalis, et volens evadere obiectiones que sequntur ex eo quod dixit de intellectu adepto, scilicet id quod sequitur ex sua actione quod intelligencia nec mutat loca nec est hoc possibile ei, eo quod est non corpus, nec est in loco nec movetur de loco ad locum – hoc enim et consimile dixit de intelligencia ad modum inmutacionis -, ideo dicit quod intellectus yliaris qui est in omni humano corpore, dicitur esse stabilis, sicut substancia in substancia, et est in effectu semper cum fuerit efficiens suas acciones. Cum autem comiscetur hoc corpus aliqua ex omnibus commixtionibus que fit apta esse instrumentum huius intellectus qui est in hac commixtione, eo quod est in omni corpore, scilicet humano, et hoc instrumentum est eciam corpus; de illo dicitur quod est intellectus in potencia, qui est virtus profluens ex hac commixtione que accidit corporibus et est apta recipere intellectum qui est in effectu; sed cum infunditur huic instrumento, tunc aget ad modum quo agitur instrumento, quamvis sit yle et per yle, et nos tunc possumus intelligere.

[18.] Noster enim intellectus compositus est ex virtute que est instrumentum intellectus instrumentalis. [Dixit Isaac quod Aristoteles hunc intellectum quem vocavit hic divinum vel instrumentalem, qui est intellectus in effectu, postea vocavit eum intellectum in potencia et puto quod non voluit intelligi per hoc nisi intellectum qui est in nobis in potencia, eo quod ipse est adeptus et est in sua essencia in effectu; nam ipse intelligit et non agit in nobis, nisi per virtutem que est in nobis, que est instrumentum eius profluens ex commixtione;] intellectus autem instrumentalis quem vocat Aristoteles intellectum in potencia, est ex accione illius intelligencie, quarum unamquamlibet si perdiderimus, non erit nobis possibile ut intelligamus, cum primo enim iactus spermatis in uterum sit intellectus qui est in effectu eo quod est penetrabilis in omni re et est ipsa in effectu; sed tunc non agit nisi qualia agit in ceteris corporibus, quodcumque corpus fuerit. Cum igitur ipsa egerit per virtutem que est in nobis, tunc dicetur quod ipse est intellectus nobis, et tunc nos intelligimus, quemadmodum si tu estimares aliquem magistrum qui aliquando agit sine instrumento artificii, et aliquando agit cum instrumento; tunc fit accio per artificium in yle.

[19.] Similiter intellectus instrumentalis semper est agens et est in effectu et sic ipse agens per instrumentum, cum generatum fuerit instrumentum huiusmodi ex commixcione corporum et ex intelligencia. Ipse enim tunc agit accionem ylealem et est nobis intellectus; potest evadere et separari secundum modum quo coniunctus est, quia non est in loco a quo moveatur ad alium, sed quia est in toto et diffusus in corpore. Evadit autem per corrupcionem instrumenti et est hoc sicut cum magister deponit suum instrumentum, tunc eciam agit, sed non agit in yle sine instrumento, et ideo oportet putari quod hic est intelligencia divina non recipiens corrupcionem, secundum sentenciam Aristotelis, et sic oportet hoc intelligi, non aliter.

[20.] De habitu eciam de quo loquutus est in tercio tractatu libri de anima dixit quod oportet per eum coequari istas res vel equaliter esse in hiis rebus et oportet transferri habitum et lumen ad hunc intellectum qui est in toto, quia hic intellectus vel solus gubernat quod est hic sine corporibus divinis et componit et resolvit, et tunc ipse est creator intellectus materialis eciam, vel aget hoc adiutorio motus ordinati in corporibus celestibus; nam per ea est id quod est hic propter propinquitatem eorum et elongacionem et precipue solis, vel est hoc per eam cum intellectu qui est hic vel est propter utrumque, sed propter motum corporum supercelestium sit natura; natura autem est que gubernat individua cum intellectu.

[21.] Puto autem quod ipse est contrarius ad hoc quia intelligencia, scilicet divina, invenitur in rebus vilissimus sicut putaverunt philosophi tabernaculorum; vel omnino in hoc quod est hic intelligencia, et cura que procedit in comoditatibus. Cura autem que est hic non ascribitur nisi corporibus divinis, quoniam non est nobis ut intelligamus, nec est intellectus in nobis, sed cum nostra generacione sit in nobis naturaliter existencia intellectus instrumentalis qui est in potencia, et accio intellectus qui est extrinsecus per eum fit; non est autem aliquid fieri in aliquo secundum modum uo intelligitur illud mutari de loco ad locum; forme enim sensibilium, cum nos sentimus eas, non sunt in sensibus ita ut sint eis loca; et similiter dicitur de intelligencia que est extra quod est separata, quod ipsa separatur a nobis, non quod transferatur et mutet loca, sed remanet separata existens per se sine yle, sua autem separacio a nobis est quod non intelligimus nec acquirimus sic, sicut cum erat in nobis. Expletus est liber.