De rebus ecclesiasticis (Walafridus Strabo)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De rebus ecclesiasticis
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

De rebus ecclesiasticis

De rebus ecclesiasticis (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.0965A

PRAEFATIO AUCTORIS

114.0919A| In nomine Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti. De ministris Ecclesiae et ministeriis ipsorum, necnon et de multiplicibus sacramentorum, officiorum et observationum, rationibus multi multa dixerunt: ita ut pauca vel pene nulla remanserint, quae non jam per illuminationem Spiritus sancti sint demonstrata: non solum qualiter debeant fieri, verum etiam quomodo singula mystice debeant vel possint intelligi, diligenti examinatione excussa. Quorum omnium copiam, cum secundum solertissimum in rebus ecclesiasticis studium tuum, et libris habeas et memoria comprehensam, o venerande in Christo Pater Reginberte, salubri curiositate ardens, quaedam non a prioribus penitus omissa, sed brevius quam volueras tacta, a me addi desideras, quasi aliquid illos 114.0919B| aufugerit, quod nos possimus inspicere: cum potius vere fateri debeamus, omnia quae illi inventa, nobis scriptis suis reliquerunt, nec ipsa discendi instantia 114.0920A| nos assequi posse. Sed est quod hujuscemodi incoeptis sensus sui vivacitate videbantur perspicua. Scribam igitur, in quantum Dominus dederit facultatem, sicut ex authenticorum dictis, quae adhuc attigimus, addiscere potui, de quarumdam ecclesiarum exordiis et causis rerum, et unde hoc vel illud in consuetudinem venerit, et quomodo processu temporis sit, indicabo: habiturus et si non pro scientia laudem, tamen pro obedientia certam mercedem. Et primum de sacris aedibus, in quibus ipsa celebrantur sacra, dicendum videtur.

AD LECTOREM.

Hoc opus exiguum Walafridus pauper hebesque,
Collegit, Patrum dogmata lata sequens.
Sed non sponte sua tam magnos venit in ausus,
114.0920B| Dura Reginberti jussio adegit eum.
Si quid in hoc, lector, placet, assignare memento
Id Domino: quidquid displicet, hocce mihi.

INCIPIT LIBER.

CAPUT PRIMUM. De exordiis templorum et altarium 114.0919C|

Altaria quidem Noe, Abraham, Isaac et Jacob, Domino, ut legitur, exstruxerunt (Gen. VIII, XII, XXVI, XXXIII). Moyses vero primus tabernaculum, juxta exemplar divinitus sibi demonstratum, in deserto Sinai, filiis Israel de servitute Aegyptia liberatis erexit. Salomon quoque longo jam tempore eodem populo in terra repromissionis degente, et regiae 114.0919D| dignitatis apice, gentibus circumpositis praeminente, templum illud mirificum in Hierusalem (quam David pater caput ejus regni instituit) magnis aedificavit sumptibus, et diversis dotavit ornatibus. In quorum 114.0920C| utroque tabernaculo videlicet ac templo, et arca Testamenti, et altaria cum utensilibus suis, aliaeque species religioni illius temporis congruae fuisse leguntur tam multiplices et tam consulta ratione provisae, ut quidquid modo spiritualibus Ecclesiae celebratur in studiis, totum in illis constructionum figuris pleniter et, ut ita dicam, consignanter delineatum atque constructum videatur. Paganos etiam templa fecisse diis suis, vel potius daemonibus, seductoribus suis, non solum ex ipsorum libris, sed 114.0920D| etiam ex divinae Scripturae testimoniis agnoscimus: Quia et templum Dagon in Samuele legimus et regem Sennacherib in templo Neserach trucidatum (I Reg. V; IV Reg. XIX); Danielem quoque in templo 114.0921A| Belis, sacerdotum ejus strophas deprehendisse (Dan. XIV): et Antiochum reliquiarum populi Dei persecutorem gravissimum, et templi, quod post reversionem de captivitate reaedificatum est, violatorem, in templo Naneae corruisse cognoscimus (II Mach. I). Et multa alia quibus approbatur quod dicimus. Nolumus autem de libris paganorum ejusdem rei testes adsciscere, ne inter ecclesiasticae aedificationis eloquia, lectoris animum inutilibus fabulis occupemus.

CAPUT II. Qualiter religiones diversae se invicem imitatae sint, et quid commune habuerunt, quid diversum.

Et primus quidem temporibus, tam veros Dei cultores, quam etiam daemonum veneratores, in locis 114.0921B| congruis, suae religionis cultum, sub divo celebrasse credendum est. Sed quia daemones hominibus persuaserunt, in contumeliam Creatoris, imaginem incorruptibilis Dei, in similitudinem corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum commutare, et servire creaturae potius quam Creatori (Rom. I), consequenter etiam aedificationem templorum, et sanguinis non solum animalis, sed etiam humani immolationem ad majorem persuasi erroris vindictam, sibi fieri exposcebant. Ideoque omnipotens et patiens Creator, facturae suae volens undecunque consulere, quia vero propter fragilitatem carnalium omnes consuetudines pariter tolli non posse sciebat, permisit et jussit quaedam sibi obedienter a piis exhiberi, quae daemonibus damnabiliter 114.0921C| ab impiis solvebantur: sicuti sunt aedium constructiones, et diversorum genera sacrificiorum. Et factum est, ut quae prioribus propter infirmitatem concessa sunt, ad exclusionem erroris, nobis sequentibus per Christi passionem patefacta, proficerent ad causam perfectionis, dum et in illis materialibus structuris aedificium Ecclesiae spiritale, et in carnalibus victimis ac solemnitatibus, passionem Christi et virtutum documenta sentimus. Sicut autem quaedam praecepta moralia nobis et veteribus voluit Deus esse communia: ut sunt ea quae ad morum honestatem, et ad jus inter homines pertinent conservandum: ita quaedam flagitiosa, quae daemonum voluptate instituta, et illis et nobis statuit omnimodis fugienda, maleficia videlicet ac mendacia, 114.0921D| stupra, et superstitiosos errores, et similia. Haec cum ita sint dicta, sciendum est quaedam esse omni religioni communia, ut est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Matth. VII; Tob. IV): et quidquid ex naturali lege, divinis congruum invenitur mandatis. Hoc tamen in illis distat, quod quidam illa propter honestatem, ut philosophi: quidam propter timorem, ut Judaei: alii propter dilectionem, ut Christiani, observant: ut autem ad proposita revertamur sicut Deus, ut destrueret opera diaboli, quaedam sibi exhiberi voluit a cultoribus suis, quae daemones prius persuaserunt errantibus: ita cultum a Deo institutum, maxime in sacrificiorum et caeremoniarum multiplicitate, sibi deinceps daemones 114.0922A| exposcebant, sicut scriptum est de libris legis Dei, de quibus scrutabantur gentes, similitudinem simulacrorum suorum, ut scilicet, quomodo lex Domino servire, praecepit ejusdem ritibus, deceptores suos daemones, deceptae gentes venerarentur. Nam et temporibus Tiberii et Caii Caesarum, idola in templo Domini legimus collocata. Et Julianus Apostata totum ecclesiastici ordinem ritus, ad diabolorum honorem detorquere conatus est. Et ipse diabolus a Christo se pro Deo voluit adorari (Matth. IV).

CAPUT III. De profectu religionis Christianae.

Postquam itaque venit tempus, quando veri adoratores in spiritu et veritate (Joan. IV), non in Hierusalem 114.0922B| tantum vel monte Samariae, id est non localiter, sed spiritualiter coeperunt adorare Patrem, et in omnes gentes secundum Domini jussionem doctrina salutaris emissa est: coeperunt fideles loca munda quaerere, et a tumultibus ac negotiis carnaliter conversantium semota in quibus orationes mundas, et sacrosancta mysteria, et mutuae aedificationis solatia celebrarent. Quamvis enim secundum evangelistam erant discipuli cum credentibus semper in templo vel coenaculo laudantes Deum, et orationi ac jejunio insistentes: tamen post adventum Spiritus sancti (Act. I, II), legimus eos circa domos orationes et fractiones panis celebrasse. Et non solum inter urbium aedificia, verum et extra in locis secretis convenisse. Nam et Paulus processisse legitur 114.0922C| in Philippis extra portam, juxta flumen, ubi videbatur oratio esse, et ipse cum Ephesiis oravit in littore (Act. XVI, XX). Cum autem multiplicaretur numerus credentium, coeperunt domos suas facere ecclesias, ut in gestis sanctorum creberrime legitur: et privatas habitationes ad publicas fidelium contulerunt utilitates. Saepe etiam persecutorum rabiem declinantes, in cryptis et in coemeteriis, et speluncis, atque desertis montibus et vallibus conventicula faciebant. Deinde magis magisque proficiente Christianae religionis miraculo, et per lucra Christi, damno succedente diaboli: non solum novae ad orandum domus constructae sunt, sed etiam templa deorum, abjectis et exterminatis idolis cum spurcissimis cultibus suis, in Dei mutabantur ecclesias.

CAPUT IV. In quas plagas coeli orantes vertantur. 114.0922D|

Et quia diversitas idololatriae diversis modis templa construxerat, non magnopere curabant illius temporis justi, quam in partem orationis loca converterent, dum tantum videretur, ubi eliminatae sunt daemonum sordes, ibi Deum Creatorem omnium, qui ubique est, coli et adorari. Quanquam itaque sapiens dicat, nos ad orientem lucis adorare Deum, et revera congruum est, et salubri more institutum, ut orientem versus, facies orando vertamus: quia sicut ab oriente lucis adventum suspicimus corporeae, sic in orationibus illuminari super nos vultum illius 114.0923A| deposcimus, de quo scriptum est: Ecce vir Oriens nomen ejus (Zach. VI); et, Visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I). Tamen quia et templi tabernaculi introitus ab oriente fuit, ubi altare et labrum erat, et omnes victimarum et sacrificiorum ritus fiebant, certum est in utroque, ab oriente multos orasse contra Occidentem. Siquidem et Salomon dedicans templum, stetit ante altare et extendit manus in coelum, et effudit orationem tam devotione, quam prolixitate mirabilem (III Reg. VIII). Priora autem et anteriora templi vel altaris orientem respiciebant. Unde et apud veteres, orientales templorum partes, antica; occidentales, postica; aquilonares, sinistra; meridianae, dextra dicebantur. Quod et de templi Domini latere meridiano sic scribitur: Ostium lateris medii 114.0923B| erat in parte domus dextrae (III Reg. VI). Quia ergo portae trium atriorum una contra alteram positae recta linea ad orientem patebant, ita sol aequinoctialis exoriens, radios suos per illas aequaliter contra medietatem templi erigeret, eodemque modo per ostia porticus et ipsius templi, in ostia Sancti sanctorum altrinsecus posita, pertenderet: sicut traditur a majoribus, illi qui in exterioribus atriis positi, ab introitu interioris, quibusdam quasi rationabilibus causis prohibebantur: per portarum contra se positarum patulum prospectum, oculos usque ad introitum templi dirigentes: quo pedibus non audebant precibus et votis et salutationibus accedebant. Sed et ipse Salomon, in illa celebri oratione de populo in peregrinationem propter peccata sua venturo, 114.0923C| dixit ad Deum: Si oraverit contra civitatem quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo (I Par. VI), et reliqua. Quod Daniel quoque propheta, et talis in quo suspicio nulla potuit reperiri, legitur fecisse. Apertis enim fenestris coenaculi sui contra Hierusalem, tribus vicibus oravit per singulos dies (Dan. VI). His et aliis exemplis edocti cognoscimus, non errasse illos vel errare, qui templis vel noviter Deo constructis, vel ab idolorum squalore mundatis propter aliquam locorum opportunitatem, in diversas plagas altaria statuerunt: quia non est locus, ubi non sit Deus. Verissima enim relatione didicimus, in Ecclesia quam apud Aeliam Constantinus imperator cum matre Helena, super sepulcrum Domini mirae magnitudinis in rotunditate 114.0923D| constituit: idemque Romae in templo, quod ab antiquis Pantheon dictum, a beato Bonifacio papa, permittente Foca imperatore, in honorem omnium sanctorum consecratum est, in Ecclesia quoque beati Petri principis apostolorum, altaria non tantum ad orientem, sed etiam in alias partes esse distributa. Haec cum secundum voluntatem vel necessitatem fuerint ita disposita, improbare non audemus. Sed tamen usus frequentior (secundum quod et supra memoravimus) et rationi vicinior habet in orientem orantes converti, et pluralitatem animarum ( Sic ) ecclesiarum eo tenore constitui. Unusquisque in sensu suo abundet. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate, et longe a peccatoribus salus 114.0924A| (Psal. CXLIV): appropinquemus Domino, et appropinquabit nobis (Jac. IV). Alioquin peccator, etiamsi fugerit, eum qui ubique est, evitare non poterit. Quia neque ab oriente, nec ab occidente, neque a desertis montibus, subaudi, patet locus fugiendi, quoniam Deus judex est, hunc humiliat, et hunc exaltat. Cui etiam Propheta dicit: Quo ibo a spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades (Psal. LXXIV, CXXXVIII).

CAPUT V. De vasis quae simpliciter signa dicuntur.

De vasis vero fusilibus vel etiam productilibus, quae simpliciter signa vocantur, quia eorum sonoritate 114.0924B| quibusdam pulsibus excitata, significantur horae, quibus in domo Dei statuta celebrantur officia: de his, inquam, hic dicendum videtur, quod eorum usus non adeo apud antiquos habitus proditur: quia nec tam multiplex apud eos conventuum assiduitas, ut modo est, habebatur. Apud alios enim devotio sola cogebat ad statutas horas concurrere. Alii pronuntiationibus publicis invitabantur, et in una solemnitate proxime futuras discebant. Apud quosdam tabulis, apud nonnullos cornibus horae prodebantur. Vasorum autem, de quibus sermo ortus est, usum primo apud Italos affirmant inventum. Unde et a Campania, quae est Italiae provincia, eadem vasa majora quidem campanae dicuntur: minora vero, quae et a sono tintinnabula vocantur, 114.0924C| nolas appellant, a Nola ejusdem civitate Campaniae, ubi eadem vasa primo sunt commentata. Quia vero tubas aereas et argenteas in lege habemus (Num. X), et propheta quasi tuba vocem praedicationis exsultare jubet (Isa. VIII): congrue his vasis utimur in convocatione fidelium, ut praedicatio nostra in Ecclesia, pura in argento, in aere significetur durabilis et sonora, id est ut nec haeretica foedetur rubigine, nec negligentiae lassetur pigritudine, nec humana supprimatur formidine.

CAPUT VI. Expositio nominum quorumdam, sacris rebus adjacentium.

Haec a nobis, ut potuimus, dicta sunt: nunc de nominibus, quae ipsis sacris locis vel aedificiis, non 114.0924D| fortuito, sed rationabiliter imposita sunt pauca dicamus, ut lector, dum causas aedificiorum et exordia didicerit, cur etiam ita vel ita dicta sint possit advertere. Ecclesia quidem Graecum nomen est, et interpretatur convocatio vel conventus: cum sit vel generalis sanctorum unitas, in una fide et dilectione conjuncta, unde una et catholica dicitur Ecclesia: vel singulorum societas sancta locorum, unde et multae dicuntur Ecclesiae. Tamen etiam ipsa domus, in qua ad divina vel discenda vel celebranda, convenit multitudo fidelium, ecclesia vocatur: a re quae ibi geritur, illud vocabulum mutuamus. Horum exempla Apostolus insinuat, dicens: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque 114.0925A| rugam (Ephes. V); et, Sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo (I Cor. IV). Et, Mulieres in Ecclesia taceant (I Tim. II), et multa his similia. Unusquisque etiam electorum, domus et templum Dei dicitur, sicut Apostolus et in suo et prophetico confirmat exemplo: Templum, inquiens, Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III): sicut dicit Dominus, quia inhabitabo in vobis (II Cor. VI), et reliqua. Et Petrus: Vos tanquam lapides vivi, superaedificamini domus spitales (I Petr. II), et reliqua. Sicut ergo in Ecclesia, sic multae domus et templa in domo Dei et templo conveniunt: domus autem dicta est a domate, quod Graece tectum vocatur. Dicitur etiam domus, familiae totius sub uno tecto commorantis consortium, sicut urbs totius populi et orbis totius generis humani 114.0925B| est domicilium.

Templum est dictum quasi tectum amplum. Unde et excellentioribus aedificiis hoc congruit nomen: sicut rex Salomon sapientissimus in regia urbe, templum: Moyses vero in itinere dicitur tabernaculum condidisse. Dictum est autem tabernaculum a tabulis et cortinis, eo quod interstantibus tabulis, cortinae desuper tenderentur. Unde et militum tentoria, quibus in itinere solis ardores, tempestates imbrium frigorisque injurias vitant, tabernacula dicuntur. Aedes et aedificia ab edendo putant dicta, quasi primitus ad edendum facta. Unde Plautus dicit: Si vocassem vos in aedem ad prandium. Potest enim fieri ut aedes ad edendum in eis, sicut coenacula ad coenandum, primo sint facta, et 114.0925C| postea longo usu in aliud verterentur. Sicut tabernae primitus plebeiorum domunculae, quod sex tabulis ligneis fierent, dicebantur: unde et tabernaculum derivari quidam volunt. Nunc autem cauponum Ecclesiae sic vocantur.

Basilica Graece, Latine regalis vel regia dicitur a basileo, id est rege. Nam et carnalium regum palatia ita dicuntur, sicut scriptum est de Esther: Stetit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis (Esther. V). Nostra autem domus orationis ideo regia dicitur, quia Regi regum in ea servitur, vel quia reges et sacerdotes, id est summi regis et sacerdotis membra, qui motibus corporis imperant, et spiritales hostias immolant Deo, ibi regenerantur ex aqua et spiritu, et salutari nutriuntur doctrina. 114.0925D| Absida Graece, Latine lucida dicitur, quia lumen acceptum per arcum intromittit. Exedra est absida quaedam, separata modicum quidem a templo vel palatio, et dicta inde, quod extra haereat: Graece autem cyclon vocatur. Aram quidam vocatam dixerunt, quod ibi incensae victimae arderent: alii a precationibus, quas Graeci aras vocant. Unde et imprecationes * antara dicuntur. Altare autem, quasi altae arae nominatur. Porticus a porta, ut vel quod sit aperta dicitur. Ad hoc maxime fit, ut per eam intretur et transeatur. Coemeterium recubitorium vel dormitorium est mortuorum, qui et ideo ab Ecclesia dormientes dicuntur, quia resurrecturi non dubitantur. Cryptae, sunt specus subterranci, dictae a profunditate 114.0926A| abrupta, sicut et crepidines dicimus abruptas summitates quorumlibet corporum. Martyria vocabantur Ecclesiae, quae in honore aliquorum martyrum fiebant. Quorum sepulcris et ecclesiis honor congruus exhibendus in canonibus decernitur. Qui et loca, quae sub incertis nominibus et reliquiis, vel tantum mortuorum appellatione construuntur nullo honore colenda constituunt. Quod beatus Martinus et Germanus Parisiensis suis leguntur confirmasse exemplis. Sacrarium dicitur, quia ibi sacra reponuntur et servantur. Analogium, quod in eo verbum Dei legatur et annuntietur. Logos enim Graece, verbum vel ratio dicitur. Pulpitum, quod sit in publico statutum, ut qui ibi stant ab omnibus videantur. Ambo, ab ambiendo dicitur, quia intrantem 114.0926B| ambit et cingit. Cancelli videntur dici, quia minoribus columnis fiunt. Cancri enim vocantur majores columnae, et maxime quadrae: vel cancelli dicuntur a cubito, qui Graece ancos dicitur. Solent enim plurimi non altius construi, quam ut stantes desuper inniti cubitis possint. Januae a Jano quodam dictae, cui gentiles omnem introitum et exitum consecrarunt. Ostia ab obstando extra positis, vel ostendendo aditum vocantur. Valvae a volvendo. Fores, quod forinsecus sint positae. Portae, quia per eas portantur quaeque et feruntur. Sunt autem januae proprie primi ingressus in domum, ostia intra januam aditus ad locaquaelibet: Valvae, quae intro volvuntur, id est vertuntur et complicantur sicut fores quae foras vertuntur. Portae autem proprie sunt murorum et atriorum. 114.0926C| Camera dicitur a curvitate, quae solet in his aedificiis fieri, quae coementitio opere desuper concluduntur. Haec etiam a concavitate superiori, ad similitudinem ejusdem animalis, testudo nominatur. Graece enim * camyron curvum dicitur. Lacunaria vel laquearia pendentia sunt templorum ornamenta, inde dicta, quod luceant in aere. Quia vero longum est singulas sacrarum aedium partes exponendo percurrere, multiplex est in eis, aeque ut in caeteris structuris, nominum et specierum diversitas: sufficiant haec de eminentioribus earum partibus dicta. Ad caetera quae restant, per haec signa ingressuum facilior studiosis patebit introitus.

CAPUT VII. Quomodo Theotisce domus Dei dicatur. 114.0926D|

Dicam tamen etiam secundum nostram barbariem quae est Theotisca, quo nomine eadem domus Dei appellatur: ridiculo futurus Latinis, si qui forte haec legerint, qui velint simiarum informes natos, inter angustorum liberos computare. Scimus tamen et Salomoni (qui in multis typum gessit Domini Salvatoris) inter pavones simias fuisse delatas (III Reg. X). Et Dominus qui pascit columbas, dat escam pullis corvorum invocantibus eum (Psal. CXLVI). Legant ergo nostri, et sicut religione, sic quoque rationabili locutione, nos in multis veram imitari Graecorum et Romanorum intelligant philosophiam. Multae res sunt apud singulas gentes quarum nomina, 114.0927A| ante cognitionem ipsarum rerum, apud alias incognita sunt. Sicque fit saepissime, ut rerum intellectus, alii ab aliis addiscentes, nomina quoque et appellationes earum vel integre, vel corrupte, cum nova intelligentia in suam proprietatem trahant, ut ab Hebraeis Graeci, Latini et Barbari, Amen, alleluia et Hosanna mutuati sunt. A Graecis Latini et omnes qui libris Latinorum et lingua utuntur. ecclesiam, baptismum, chrisma, et omnium pene radices dictorum acceperunt. A Latinis autem Theodisci multa et in communi locutione, ut schamel, fenster lectar: in rebus autem divino servitio adjacentibus pene omnia. Item a Graecis sequentes Latinos, ut kylch calicem, vatter pater, mutter mater, genez a gynaeceo; quae Graece dicuntur κύλιξ, πὰτηρ, μήτηρ, 114.0927B| et γυναικεῖον. Cum in quibusdam horum non solum Latini, ut genitor et genitrix, sed etiam Theotisci proprias habeant voces, ut atto et amatodo et toda. Ab ipsis autem Graecis kyrch a kyrios, et papst a papa, quod cujusdam paternitatis nomen est et clericorum congruit dignitati: et herr ab eo quod est heros, et monn et monath, a μήνη, et alia multa accepimus. Sicut itaque domus Dei, basilica, id est regia, a rege: sic etiam Kyriaca, id est Dominica, a Domino nuncupatur, quia Domino dominantium, et Regi regum in illa servitur. Si autem quaeritur qua occasione ad nos vestigia haec Graecitatis advenerint, dicendum et Barbaros in Romana republica militasse, et multos praedicatorum Graece et Latinae locutionis peritos, inter has bestias cum erroribus 114.0927C| pugnaturos venisse: et eis pro causis, multa nostros quae prius non noverant utilia didicisse, praecipueque a Gothis, qui et Getae, cum eo tempore, quo ad fidem Christi, licet non recto itinere, perducti sunt, in Graecorum provinciis commorantes nostrum, id est Theotiscum sermonem habuerint. Et (ut historiae testantur) postmodum studiosi illius gentis, divinos libros in suae locutionis proprietatem transtulerint, quorum adhuc monumenta apud nonnullos habentur. Et fidelium fratrum relatione didicimus, apud quasdam Scytharum gentes maxime Tomitanos eadem locutione, divina hactenus celebrari officia. Hae autem permistiones et translationes verborum, in omnibus linguis tam multiplices sunt, ut propria singularum jam non sint pene plura, quam 114.0927D| cum aliis communia, vel ab aliis translata.

CAPUT VIII. De imaginibus et picturis.

Nunc jam de imaginibus et picturis, quibus decus ecclesiarum augetur dicenda sunt aliqua. Quia et earum varietas nec quodam cultu immoderato colenda est, ut quibusdam stultis videtur: nec iterum speciositas ita est quodam despectu calcanda, ut quidam vanitatis assertores existimant. Quis enim sanum sapiens, contra id quod scriptum est: Dominum 114.0928A| Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI). Et iterum: Non facies tibi omnem similitudinem eorum; quae in coelo, vel in terra, vel in aquis sut terra sunt (Exod. XX): putabit in tabernaculi vel templi constructione, fecisse Moysem et Salomonem? Cum et ille secundum divinam jussionem cortinarum varietatem et indumentum sacerdotale, diversis ornaverit figuris (Exod. XXVI): et iste secundum sapientiam divinitus sibi attributam, picturis et sculpturis non tantum animalium, sed etiam arborum et herbarum, pene omne opus templi distinxerit (III Reg. VI)? Uterque insuper cherubin similitudinem super arcam et propitiatorium statuerit? Cum certum sit et illos ita sensisse, et nos ita sentire debere, quod videlicet non sint Deo debitis. 114.0928B| cultibus et honoribus colenda, quae ab illis vel nobis facta sint vel fuerint, aut significandi alicujus mysterii causa ut tabernaculi et templi structura omnis. Ob commemorationem rerum gestarum, ut picturae historiarum, aut ob amorem eorum, quorum similitudines sunt animis videntium arctius imprimendae, ut imagines Domini et sanctorum ejus. Neque enim, frustra superiori sententiae subjunctum est: Non adorabis, neque coles ea. Unde videlicet intelligamus, in his faciendis devotionem et utilitatem quam commoveri vel instrui appetimus, non esse culpandum: sed in his colendis, superstitionem et hebetudinem, qua spiritalem cultum ad corporalia traducere erronei nituntur, esse damnandam. Sane, si cui videtur ars pictorum vel fabrorum ob hoc culpanda, 114.0928C| quasi ea quae ab ipsis fiunt, propter artis decorem et convenientiam, ad cultum sui illiciant insipientes: poterit consequenter et Dei obtrectare facturis, quare ipse vel luminaria coeli tanti splendoris, vel herbas et olera tantae creaverit venustatis et odoris: cum ipsa sicut et aliae creaturae, a quibusdam errantibus, divinis honoribus adorata sint et culta, qui error non auctori bonorum ascribendus est, sed daemonum persuasioni, et hominum consensui iniquo qui bonis in malum abuti didicerunt. Notandum vero, quod sicut quidam easdem imagines ultra quam satis est venerantur, ita alii, dum volunt cautiores caeteris in religione videri, illas ut quasdam idololatriae species respuunt, et praesumptionis fastu, simplicium corda scandalizant. Hujus rei 114.0928D| quaestio apud Graecos saepe tantas contentiones excitavit, ut sub Gregorio papa juniore Constantinus imperator apud Constantinopolim omnes imagines deposuerit, et sub Gregorio tertio Romae synodus sit facta contra supradictam (ut dixerunt) haeresim in qua firmatum est ut sanctorum imagines secundum priscum catholicae Ecclesiae ritum, restituerentur. Ipsa denique querela Graecorum, temporibus bonae memoriae Ludovici imperatoris, in Franciam perlata, ejusdem principis providentia scriptis synodalibus est confutata. Quam etiam Claudius quidam, 114.0929A| Taurinensis episcopus, sed in veritatis itinere, nominis sui similitudine nutabundus, inter caeteras vanitatum suarum ineptias, cupiens renovare, antequam diversorum contra eum scribentium jaculis perfoderetur, suo judicio damnatus interiit: et fortasse qui imperatoris, fidelium veluti in numero conscripsit imaginem, ante tribunal ipsius, protervitatis suae pariter et inquietudinis poenas exsolvit. Non enim levem injuriam saeculi potentes sibi putabant illatam, si imaginem suam vel nomen in quolibet numismate a subjectis despici cognoverint et calcari. Non autem (quia populus Israel in deserto, vel Jeroboam (Exod. XXXII; III Reg. XII) rex vitulorum fabricatione Deum offenderant) serpens aeneus, quem ex jussu Domini Moyses fecit (Num. XXI), 114.0929B| contemnendus erat: quippe cum percussi a veris serpentibus, imaginarii serpentis contemplatione sanarentur, quem quia populus, semper ad idololatriam proclivis, postmodum quadam superstitiosa veneratus est religione, Ezechias rex Juda religiosissimus legitur fregisse (IV Reg. XVIII). Ergo cum Christianus populus tanta sit in divinis rebus docilitate in interiora sapientiae spiritalis inductus cellaria, ut non dicam picturam et imagines, sed ne ipsos quidem sanctos homines vivos vel mortuos, divinis credat colendos honoribus, vel adorandos: rogamus enim sanctos, non ut ipsi praestent per se, quae saluti nostrae necessaria sunt; sed ut ab auctore bonorum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I), ut pote illi proximiores 114.0929C| meritis, et ideo certius audiendi, impetrent quae saluti petentium opportuna non nesciunt. Deum autem oramus, ut sua bonitate gratuita meritis et intercessionibus sanctorum, quae nobis judicat commoda, largiatur. Et huic quidem, ut Deo Domino, judici, creatori, omnipotenti et Salvatori, supplicamus: illos vero, ut Dei amicos, Domini famulos, patronos, vere honoratos, et pleniter salvatos, in adjutorium vocamus. Tales esse preces fidelium, qui publicas Ecclesiae orationes considerare norunt, dubitare non poterunt. Cum itaque talis sit Christiani perfectio sensus, non sunt omnimodis honesti et moderati imaginum honores abjiciendi. Si enim ideo, quia novimus non adorandas nec colendas iconas, conculcandae sunt delendae picturae, quasi non necessariae 114.0929D| vel nocivae. Ergo et quia credimus, quod Creator omnium, qui ubique est et coelum et terram implet, non habitat in manufactis, destruenda sunt templa, ne videamur parietibus et tectis inclusum credere Creatorem; sicque poterit evenire, ut dum cavemus ne uspiam sit aliquid, ubi insipientium mens possit errare, nihil pene habeamus, quo vel devotionem nostram exerceamus, vel simplices et ignaros ad amorem invisibilium trahere valeamus. Quantum autem utilitatis ex picturae ratione proveniat, multipliciter patet. Primum quidem, quia pictura est quaedam litteratura illitterato, adeo ut quidam priorum legatur ex picturis didicisse antiquorum historias. Deinde (ut brevitatis causa praetermittam plurima) 114.0930A| in gestis Sylvestri papae legitur, Constantinum imperatorem, per * thoracidas apostolorum, quod ipsos in visione viderit, cognovisse. Et videmus aliquando simplices et idiotas qui verbis vix ad fidem gestorum possunt perduci, ex pictura passionis Dominicae, vel aliorum mirabilium ita compungi, ut lacrymis testentur exteriores figuras cordi suo quasi litteris impressas. Ergo sicut omnia munda mundis (Tit. I), coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum quia inquinatae sunt eorum et mens et conscientia: ita malis omnes viae offensionis plenae sunt. Et sicut boni etiam malis bene, sic mali etiam bonis male utuntur. Sic itaque imagines et picturae habendae sunt et amandae ut nec despectu utilitas annuletur, et haec irreverentia in ipsorum, 114.0930B| quorum similitudines sunt, redundet injuriam: nec cultu immoderato fidei sanitas vulneretur, et corporalibus rebus honor nimie impensus arguat nos minus spiritualia contemplari.

CAPUT IX De templis et altaribus dedicandis.

Quod templa Dei dedicatione solemni consecranda sint, exemplis antiquorum et congrua ratione docemur, quia et Jacob patriarcha erexisse lapidem legitur et oleo desuper fuso unxisse eum, et vocasse domum Dei: idemque super altare erectum invocasse fortissimum Deum Israel. Tabernaculum autem Moyses et Salomon templum celeberrimis dedicationibus consecrasse leguntur (Exod. XL; III Reg. VIII). 114.0930C| Unde in testimonium divinae ostensionis et visitationis, ignis de coelo descendens, oblata consumpsit, et supra utramque domum fumus ac nebula divinae protectionis aparuit.

Notandum vero quod non tantum in prima constructione templi dedicatio est celebrata, sed etiam secundo vel tertio, post eversionem et profanationem ejusdem templi propter peccata populi perpetratam a gentibus, cum reaedificatum sub Zorobabel (Agg. II), sive sub Machabaeis fuisset purificatum iterata dedicatione subsecuta (I Mach. V). Unde ea quae novissime facta est hiemis tempore, usque ad tempora passionis Christi observata cognoscitur, sicut scriptum est in Evangelio Joannis (Cap. X): Facta sunt Encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, 114.0930D| et reliqua. Nam caetera duae aliis anni temporibus factae, septimo videlicet et primo mense, narrantur. Invenitur etiam concilio Agathensi statutum, ut altare ungatur et benedicatur. Haec quidem et alia exempla dedicandorum habemus templorum et altarium, non minus ad hanc observantiam probabili ratione perducti. Si enim pagani templa et statuas, erroris sui testimonia, daemoniis deceptoribus suis, per quaedam exsecramenta magis, quam sacramenta devovere et dedicare noscuntur, ut et suam devotionem diis, quibus placere desiderant arctius insinuent, et ad se invisendos daemonum gratiam hac familiaritate sibi concilient, sicut legitur Nabuchodonosor rex Babyloniis fecisse dedicationem statuae quam erexerat 114.0931A| in campo Duran (Dan. III). Quare non potius nos templa et altaria, nostrae religiositatis indicia, Deo Salvatori nostro per illibata et vestra sacramenta dedicare curemus (Joan. XIV), ut et cum nostrae devotionis officiis divinae majestati placeamus: et ipse nos semper invisere, et mansionem sibi in nobis facere dignetur, qui per prophetam dicit: Pavete ad sanctuarium meum (Lev. XXVI), et reliqua.

CAPUT X. Quid fieri debeat in locis Deo consecratis.

Quid autem fieri debeat in locis Deo consecratis, Dominus per prophetam et per seipsum manifestat dicens: Domus mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus (Matth. XXI; Isa. LVI). Et Psalmista: 114.0931B| Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum (Psalm. V), et multa his similia. Angelorum etiam praesentiam in locis talibus haberi, et Jacob agnovit, quando scala in Bethlehem recta, vidit angelos ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII). Et David testatur, dicens: In conspectu angelorum psallam tibi, et adorabo ad templum sanctum tuum (Psal. CXXXVII). Vota etiam et sacrificia in his Deo offerri debere, et lex Moysis pleniter docet (Deut. XII), et Psalmista commemorat: Vota mea (inquiens) Domino reddam in conspectu omnis populi ejus (Psal. CXV), etc. Doctrinae quoque verbum populo in Ecclesia dispensari, et Moyses ostendit, cum ad ostium tabernaculi mandata Domini populo exposuit: et ipse Dominus in templo duodenis inventus 114.0931C| est in medio doctorum sedens (Luc. II); et creberrime in Evangelio reperitur in templo sermonem fecisse, sicut et in passione sua fatetur se palam in synagogis docuisse et in templo, quo omnes Judaei conveniunt (Joan. XIX). Sed et Petrus cum Joanne in templo oravit et Paulus vota persolvit (Act. III), et omnes apostoli docuerunt (Act. XXI). Unde cum eadem domus Dei oratorium dicatur, potest et a deprecationibus in ea faciendis, et a locutione doctrinae, ita dicta putari, quia oratio, id est oris ratio, et non tantum humilis postulatio, verum et rationabilis intelligitur hoc nomine locutio. Inde est quod primi ordines in Ecclesiae utuntur oratoriis, quia ad ipsos pertinet docendi officium. Et publici declamatores, ac sapientes dictionum compositores, oratores 114.0931D| vocantur. Baptismum quoque ibi convenientissime celebratur, quia ante tabernaculum labrum, et ante templum mare ac decem lateres positos legimus, in quibus et oblaturi sacerdotes, et victimarum carnes lavarentur. (Exod. XXX; III Reg. VII). Et dignum profecto est, ut in Christi templo Christiani regenerentur.

CAPUT XI. Quid item fieri non debeat.

Alia vero negotiorum carnalium in Deo consecratis aedificiis opera fieri non debere, ut non dicam, quae nusquam licent: sed et quaedam alia, quae alibi interdum venialiter exercentur, inde esse movenda, Dominus ipse ostendit, cum zelo domus Dei ductus, 114.0932A| vendentes et ementes ejecit de templo (Joan. II). Et per Prophetam quodam loco quaeritur, dicens: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Hier. XI). Apostolus quoque Corinthios in ecclesia dissensiones habentes, itemque convivantes increpat, dicens: Primum quidem convenientibus vobis audio scissuras esse (I Cor. XI), et reliqua, et in consequentibus: Convenientibus vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare. Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Nunquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Et post multa subjungit: Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si 114.0932B| quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Et superius de inordinatis orantium gestibus praemittit: Hoc autem praecipio, non laudans, quod non in melius, sed in deterius, convenitis. Unde beatus pater Benedictus in regula monachorum praecipit, ut oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquam aliud geratur aut condatur. Ubi ostenditur eos culpabiles esse, qui nulla necessitate coacti, indigna ibi committunt, vel loca sancta in horrea et apothecas convertunt: cum in canonibus quoque saepius sit interdictum, ne in ecclesiis convivia vel prandia fiant nisi quis itineris necessitate cogatur.

CAPUT XII. De orandi modis ac distantia vocum.

114.0932C| Qualiter autem orandum sit idem Pater brevibus verbis, et maxime istis concludit, dicens: Brevis et pura debet esse oratio: et non in multiloquio, sed in puritate cordis, et compunctione lacrymarum, nos exaudiri sciamus, et non in clamosa voce, sed in lacrymis et intentione cordis. Et item. Consideremus qualiter in conspectu Divinitatis et sanctorum angelorum esse oporteat, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae. Intelligamus ergo his exemplis, quid Dominus in templis suis fieri velit, vel quid prohibeat. Qui et filios Heli propter scelera circa tabernaculum commissa punivit, et Annam, matrem beati Samuelis, in secreto cordis, motu tantum labiorum, sine strepitu vocis, orantem, in filii petitione exaudivit, ipsumque Samuelem, 114.0932D| quia fideliter in domo Domini ministravit, reprobato sene, in prophetam, sacerdotem et ducem elegit. De cujus matre modestissima, et in oratione discenda est instantia humilis, et post orationem perseverantia salutaris. Legitur siquidem de illa quia vultus illius non sunt amplius in diversa mutati. Qui enim aut in oratione aliud quam debet, petit; aut alio modo quam magister humilitatis insinuat, deprecatur, vel orare nescit, vel minus quam potuit proficit. Qui vero paracta oratione vel ad matam consuetudinem, vel ad nova facinora, sine respectu mox prosilit, fructum orationis perdit. Nam quidam in oratione pectus pugnis pavimentant, caput contundunt, voces muliebri gracilitate submittunt et in 114.0933A| proximo vel verbis vel factis alios conturbare, et semetipsos non metuunt culpabiles exhibere. Hi nimirum contra judicem, quem orando honorant, moribus pugnant. De vocum autem differentia dicendum illam esse divinis laudibus aptam, quae qualitercunque sonuerit, ex bono thesauro cordis profecta, internae intentioni concordat. Nam et in bono legitur vox alta, dum dicitur in dedicatione templi Salomonis, vox sacerdotum et Levitarum in turbis et hymnis exclamantium (III Reg. VIII), longius sonuisse, et sancti martyres sub ara Dei voce magna clamasse leguntur (Apoc. VI). Ubi quamvis intelligi possit, sicut et in aliis multis locis, illam esse magnam vocem quae, quamvis sit sono humilis, ex bona devotione procedit, sicut ad Moysen dicit Deus: Quid 114.0933B| clamas ad me (Exod. XIV), cum non legatur ibi aliquid clamasse; tamen bonum est, et omni quieto praeferendum, in laudem Dei decenter et simpliciter laborare. Cumque omne genus laudationis divinae, secundum rationem exhibitae, sit laudandum, illud probabilius est dicendum quod habuerit vanitatis et jactantiae minimum. Lege libros Confessionum sancti Augustini, et invenies quantum ille judicaverit esse periculi in cantilenarum cum melodia dulcedine.

CAPUT XIII. Quibus prosit cultus divinus, et quibus non.

Sciendum sane ita demum templorum et officiorum sacrorum Deo, universorum creatori, cultus esse acceptos, si hominum pectora, quorum ob causam 114.0933C| haec sibi exhiberi permittit vel jubet, ipsius inhabitatione fuerint digna. In vanum enim ligna et lapides poliunt, qui mores non componunt. Frustra dona et pecunias comportant, qui interius divinae subtilitatis oculum non placant. Nam quia Judaei Dominum interius non audierunt, exteriora eorum contempsit et abjecit, per prophetam dicens: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam (Jer. XII). Et per seipsum: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII). Ergo propter peccata hominum loca sacra a Deo negligi, testis est arca ab Allophylis capta (I Reg. IV), templum toties eversum vel profanatum, et multae Christianorum ecclesiae nunc a barbaris vastatae vel subversae, nunc ignibus vel fulminibus desolatae, nunc terraemotibus vel turbinibus 114.0933D| dirutae. Unde et Dominus per Jeremiam peccatori populo confidentiam vel maximam aufert, dicens: Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, etc. (Jer. VII). Non solum autem Dei protectionem, sed etiam angelorum custodiam et sanctorum curam a locis quondam sanctis discedere, cum prius habitatores vel cultores locorum a Deo discesserint, ex eo certum est quod omnis militia sanctorum solio Dei assistit: et ubi Deus non fuerit, ibi esse non possunt. Secundum gratiae ostensionem dico, non secundum divinae potentiae immensitatem, quia neque infernalibus deest qui coelum implet ac terram. Scribit enim Josephus (de Bello Jud., l. VII, c. 17), imminente propter 114.0934A| peccata urbis excidio, auditam fuisse custodum invisibilium vocem de interioribus templi: Transeamus ex his sedibus. Neque vero sacra loca illis prosunt, qui sanctitatem projiciunt, sicut nec loca horrida obsunt his qui Domini gratia proteguntur. Nam et in praedicta Hierusalem subversione, omnibus malis attriti, suffusos lacrymis oculos retorquentes ad templum, liberari non meruerunt sicut scriptum est: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: ad Dominum, nec audivit eos (Ps. XVII). Subjungitur enim in eodem psalmo, quo merito: Filii alieni mentiti sunt mihi, et reliqua (Ibid.). Praesumptores enim et negligentes in locis sanctis mulctantur, ut Nadab et Abiu, offerentes ignem alienum (Lev. X). Item Core cum seditiosis ante tabernaculum igne 114.0934B| Dei devoratur (Num. XVI). Heli sacerdos in loco sancto fractis cervicibus exspiravit (I Reg. IV). Bethsamitae in conspectu arcae damnantur (I Reg. VI). Juxta aram perimitur Joab (II Reg. II); juxta altare trucidatur. Ozias, sacerdotium indigne usurpans, lepra perfunditur (II Par. XXVI). Econtra humiles et Deum timentes in locis infirmis et exitialibus, justitia tuente, salvantur. Joseph in cisterna non perit, in carcere non dimittitur (Gen. XXXVII et XLI). Moyses in fluvio non necatur (Exod. II); Jacob de sterquilinio erigitur (Job. XLII); Jeremias de lacu coenoso sustollitur (Jer. XXXVIII). Daniel inter leones, tres pueri inter ignem illaesi servantur (Dan. VI et III). Petrus liberatur de carcere (Act. XII), Paulus evadit de mari (Act. XXVII). Et quid amplius dicam? 114.0934C| Iniquitas de coelo angelos dejecit, justitia de inferno homines liberavit.

CAPUT XIV. Justas oblationes et magis virtutes quam corporalia munera Deum desiderare.

Postremo admonendi sacrarum structores aedium, vel ornatores, ut suae devotionis affectum rebus juste acquisitis ostendant: quia Dominus per prophetam testatur, se odio habere rapinam in holocausto (Isa. LXI). Et alibi scriptum est: Qui offert victimam de rapina pauperis, quasi qui mactet filium ante patrem (Ezech. XXXIV). Et in Proverbiis: Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur a scelere (Prov. XXI). Itemque: Honora Dominum de tuis justis laboribus, et reliqua (Prov. III). Meminerit etiam David regem 114.0934D| noluisse accipere aream Areuna Jebusaei, ad aedificandum altare Domino, ipso gratis dare volente, nisi primum justi pretii rependeret quantitatem (II Reg. XXIV): et revera non est remedium peccati, si contempto salutis praecepto, ipsius signa contemptus objicias praeceptori. Deinde qui juste quidem offert, sed majora et utiliora legis mandata postponit, audit cum Cain: Non ne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? quiesce (Gen. IV, sec. LXX). Qualibus Salvator dicit: Vae vobis qui decimatis mentham et rutam, et omne olus: et quae graviora sunt legis, praeteritis misericordiam, judicium et veritatem (Matth. XXIII). Haec autem dicimus, non quo aedificantium et ornantium loca sancta devotionem 114.0935A| culpemus, sed quo doceamus eleemosynam in pauperes huic praeferendam. Quia, ut beatus Hieronymus ait: « Superstitiosum est parietes auro fulgere, Christumque ante januas fame et nuditate torqueri. » Ipse enim ibi nos jubet thesaurizare ubi neque aerugo, nec tinea demolitur: ubi fures non effodiunt nec furantur (Matth. VI). Et in judicio veniens, non utrum ecclesias aedificassemus, sed utrum membris ejus minimis profuissemus, inquisiturus est (Matth. XXV).

Haec quidem ornamenta sanctum saeculare Apostolus nominat (Hebr. IX), quia sunt alia quasi sancta coelestia, sicuti sunt ornamenta animarum. Quae quo minus apud homines habent splendoris, tanto plus apud Dominum habent meriti et mercedis. Legitur enim de beato Gregorio papa quod non sicut 114.0935B| alii in exstructione ecclesiarum laboraverit, sed in doctrina et eleemosynarum largitate: quam non solum apud suos, verum etiam apud longe et in exteris provinciis positos, exercere curavit. Si ergo in condendis vel ornandis sacris aedificiis summa sanctitas esset, debuerunt earumdem studiosissimi rerum, aliis qui minus his faciendis institerunt, meritorum praeeminere distantia. Sed quia legimus Moysen, tabernaculi structorem, ad aquam contradictionis Dominum offendisse (Num. XX), et idcirco ad terram repromissionis non pervenisse: Salomonem quoque, post singularem templi mirabilis exstructionem, mulierum seductum amore, Domini incurrisse offensam (III Reg. XI); unde et regni, eatenus uniti, potentia a semine ejus discissa, in aliam tribum perniciosa 114.0935C| divisione partim concessit: intelligimus, et omni postposita dubietate fatemur, ita constructionem sacrarum aedium ex religiosa devotione laudandam, ut tamen virtutes, quae sunt spiritales structurae, et animarum in quibus Deus habitat ornamenta perennia, his multum praelatas. Quia terrena ornamenta quantalibet formositate fingantur, sine virtutibus Deo vilescunt. Virtutes vero quas et in angelis suis diligit, etiam sine materiali compositione semper sibi placere demonstrat, dicens per Michaeam prophetam: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI). Unde multos sanctorum et ante usum templorum sacrorum placuisse Deo; alios vero, 114.0935D| postquam Deo per loca diversa sanctuaria sunt constituta; in desertis et squalentibus locis commorantes, scimus omnipotenti Domino solis virtutibus militasse.

CAPUT XV. De oblationibus veterum.

Haec de sacrorum fabricis et usibus locorum nos pro modulo tarditatis et ignaviae nostrae commemorasse sufficit. Nunc de sacrificiis et oblationibus quae in eis Deo exhibentur, quod ipse dederit, adjungamus. Abel et Cain primi Domino munera obtulisse leguntur; ille quidem de naturalibus ovium, quas pascebat, fetibus; de terrenis iste, quas arte et labore acquisivit, frugibus (Gen. IV). Sed dona amborum 114.0936A| non una dignatione suscepta, quia dispari fuerant ratione oblata, testis est divini censura respectus, et invidentis fraternae felicitati Cain usque ad homicidii reatum prolapsa dementia. Noe quoque post diluvium de mundis animantibus obtulit Domino in odorem suavitatis (Gen. VIII). Abraham etiam et Jacob, et patientiae Job exemplar, sacrificia et holocausta Domino immolasse leguntur. Jam vero in lege quam multiplicia sint oblationum praecepta, ex ipsis libris discendum est. Ubi quadrupedum et volucrum carnes et sanguis, terrae fruges et fructus arborum, diversis modis offerri jubentur. Quae omnia, cum legalium observationum umoris, licet Evangelii veritatem sua praefiguraverint exhibitione, tamen infirmo et quasi carnem et sanguinem sapienti populo 114.0936B| imposita sunt eatenus observanda, donec veniret Dominus legis et prophetarum, et omnia quae de se fuerant apertis vel mysticis dictis praenuntiata, vel imaginariis victimarum, sacrificiorum et solemnitatum ritibus praesignata, compleret: ita sane ut, illucescente Evangelii veritate, nec credentes ex Judaeis ab illis observandis, quasi rebus sacrilegis et profanis prohiberentur; nec de gentibus ad fidem venientes, ad ea suscipienda, quasi saluti Christianorum necessaria, cogerentur.

CAPUT XVI. De sacrificiis Novi Testamenti, et cur mutata sint per Christum sacrificia.

Itaque Christus, qui credentibus finis est legis, carnis dispensationem subiens, legis statuta, ut 114.0936C| pote a Deo, non respuit; quin potius in se, ut terminaret, explevit. Novi vero Testamenti nova mysteria ad instruendum novum hominem tradidit: et morte sua vetera perficiens, resurrectione sua nova firmavit. In coena siquidem quam ante traditionem suam ultimam cum discipulis habuit, post Paschae veteris solemnia, corporis et sangoinis sui sacramenta in panis et vini substantia eisdem discipulis tradidit, et ea in commemorationem sanctissimae suae passionis celebrare perdocuit. Nihil ergo congruentius his speciebus ad significandam capitis atque membrorum unitatem potuit inveniri: quia videlicet, sicut panis de multis granis aquae coagulo in unum corpus redigitur, et vinum ex multis acinis exprimitur, sic et corpus Christi ex multitudine sanctorum 114.0936D| coadunata completur. Unde consulte a prioribus statutum est ne vinum in sacrificio sine aquae admistione offeratur, ut videlicet per hoc indicetur, populos qui, secundum Joannem (Apoc. XVII), aqua sunt, a Christo, cujus sanguis in calice est, dividi non debere. Ergo nec vinum sine aqua, nec aqua sine vino offertur: quia nec Christus aliter quam pro populo suo passus est, nec aliter populus quam per passionem Christi potest salvari. Quia vero Christus sacerdos esse dicitur secundum ordinem Melchisedech, quod apostolus Paulus copiosissime astruit (Heb. VII), salva multiplicium ratione figurarum quibus idem sacerdos Dei summi Jesus Christus Filius Dei, qui semetipsum Patri pro nobis obtulit, 114.0937A| pronuntiasse cognoscitur: congruum genus sacrificii Dominus noster, sacerdos verus, in corporis et sanguinis sui mysterium providere dignatus est, ut videlicet sicut Melchisedech ante circumcisionem et legis caeremonias, vivens ex fide, panem et vinum legitur obtulisse: ita ipse Dominus, pontifex factus secundum ordinem non Aaron, sed Melchisedech, justus, et justificans eum qui ex fide est, post expletionem legis easdem species sacrificii fidelibus suis tradidit. Nec dubitemus nos sine operibus legis justificari per fidem, dum illos imitamur libertate fidei et devotionis, quos sine servitute legis coactiva Deo cognoscimus placuisse per fidem. Ergo dum notus esset in Judaea Deus, dumque in uno tabernaculi vel templi loco sacrificia deberent offerri, praeceptum 114.0937B| est, vel potius permissum carnalibus, varias et sumptuosas oblationes exhibere, ut servilis religio gravibus desudaret obsequiis. At vero postquam super omnem terram laudabile nomen Domini illuxit, dumque in omnibus locis et gentibus non speciale, sed generale sacerdotium geritur, tota fidelium unitate non in unum corporaliter locum, sed in unam spiritaliter fidem concurrente, statutum est fidelibus oblationes simplices Domino consecrare, quae et veritatem mysterii continerent, et filios adoptionis nulla sumptuum difficultate comprimerent.

Non est autem discutiendum ratione mortalium cur haec vel illa, isto vel illo tempore, quasi diversa et discrepantia, ille, qui semper idem est et mutari non potest, statuerit vel jusserit: cum ipsorum 114.0937C| conditor et ordinator temporum quidquid in tempore fit, non temporali sapientiae suae ratione, sed aeterna, juste, convenienter et utiliter, quamvis saepius occulte, disponat. Notandum tamen quod non de majoribus, fortioribus, sanctioribus, utilioribus, ad minora, infirmiora, viliora, inutiliora genus humanum vocaverit: sed sicut persona Filii servis praemissis, vel angelis videlicet, vel hominibus, naturae suae praeminet majestate; sic ipse in carne adveniens, illis majora instituit, et a carnalibus ad spiritalia, a terrenis ad coelestia, a temporalibus ad aeterna, ab imperfectis ad perfecta, ab umbra ad corpus, ab imaginibus ad veritatem docuit transcundum.

CAPUT XVII. De virtute sacramentorum, et cur ab eis criminosi suspendantur. 114.0937D|

Igitur cum ipse Filius Dei dicat: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus (Joan. VI); ita intelligendum est, eadem redemptionis nostrae mysteria et vere esse corpus et sanguinem Domini, ut illius unitatis perfectae, quam cum capite nostro jam spe, postea re tenebimus, pignora credere debemus. Inde et sacramenta a sanctificatione vel secreta virtute, dicuntur. Unde etiam criminum foeditate capitalium a membris Christi deviantes, ab ipsis sacramentis ecclesiastico suspenduntur judicio. Qui enim corpus et sanguinem Domini digne manducat et bibit, designat se esse in Deo et Deum in eo: 114.0938A| qui vero medicinam vel non habet vel ea indigne utitur, longe se a medico esse languendo testatur. Non enim mentitur qui dicit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, et reliqua. Sciendum enim a sanctis Patribus ob hoc vel maxime constitutum ut mortaliter peccantes a sacramentis Dominicis arceantur, ne indigne ea percipientes vel majori reatu involvantur, ut Judas, quem post panem temere a Magistro susceptum, diabolus dicitur plenius invasisse, ut crimen quod prius scelerata praemeditatione conceperat, jam sceleratissimo consummaret effectu: vel ne (quod Apostolus de Corinthiis dicit) infirmitatem corporis et imbecillitatem, ipsamque mortem praesumptores incurrant. Et ut a communione 114.0938B| suspensi, terrore ejus exclusionis et quodam condemnationis anathemate compellantur studiosius poenitentiae medicamentum appetere et avidius recuperandae salutis desideriis inhiare.

CAPUT XVIII. Quid offerendum sit in altari.

Quamvis autem eorumdem sacramentorum usus ab ipso Domino traditus, et ab apostolis apostolicisque viris in totam Ecclesiae catholicae latitudinem sit transmissus, tamen primis temporibus quosdam alia quaedam genera oblationum offerre solitos, intelligimus ex canonibus, et maxime apostolorum, in quorum tertio capitulo ita scribitur: « Si quis episcopus aut presbyter praeter ordinationem Domini 114.0938C| alia quaedam in sacrificio offerat super altare, id est aut mel, aut lac, aut pro vino siceram, confectaque quaedam, aut volatilia, aut animalia aliqua, aut legumina, contra constitutionem Domini faciens, congruo tempore deponatur. » Et in quarto: « Offerri non liceat aliquid ad altare, praeter novas spicas et uvas, et oleum ad luminaria, et thymiama, id est incensum, tempore quo sancta celebratur oblatio. » Dum ergo quaedam prohibentur offerri, ostenditur ea a quibusdam, licet extraordinarie, oblationibus adhibita. Unde Eutychianus, vicesimus octavus sedis Romanae praesul, constituit fruges super altare tantum fabae et uvae benedici. Et haec idcirco fortasse quia vino sanguinis Dominici mysterium celebratur, faba vero abstinentium cibus est. Alias autem diversarum 114.0938D| species rerum statutum est ubilibet benedici a sacerdotibus, vel si ad altare benedicenda quaelibet deferantur, speciali benedictione a consecratione Dominicorum sacramentorum, omnimodis discernenda: ut sicut pro innumeris legis mandatis, breviatum Evangelii verbum Dominus fecit super terram (Isa. X), ita pro diversis sacrificiorum ritibus simplex oblatio panis et vini fidelibus sufficiat, qui non in multitudine umbrarum apparituram quaerunt veritatem, sed eam in manifestatione factorum tenent perspicuam. Unde quorumdam simplicium error de Judaicarum superstitionum seminario natus, et ad nostra usque tempora quaedam vetustatis extendens vestigia, jam ex magna parte sapientium 114.0939A| studio compressus est. Et sicubi adhuc perniciosum hujus pestis germen revirescere fuerit comprobatum, mucrone spiritali radicitus est amputandum: illum dico errorem quo quidam agni carnes in Pascha, juxta vel sub altari eas ponentes, benedictione propria consecrabant, et in ipsa resurrectionis die ante caeteros corporales cibos de ipsis carnibus percipiebant. Cujus benedictionis series adhuc a multis habetur. Quod quam sit supervacuum, et a sacramentis Christianae perfectionis abhorrens, facile perspicit qui veraciter intelligit quod Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), et vult epulari non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis et veritatis (Ibid.).

CAPUT XIX. Non ab aliis quam a jejunis communicandum.

114.0939B| Hoc quoque commemorandum videtur quod ipsa sacramenta quidam interdum jejuni, interdum pransi percepisse leguntur, ut legitur in canonibus concilii Africani, capitulo octavo, his verbis: « Ut sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario quo coena Domini celebratur, » et reliqua. Isti quidem eo die post prandium communicandum esse censebant, quia Dominus post legalis paschae coenam, Novi Testamenti sacramenta legitur discipulis tradidisse. Alii vero, secta quadam singulari, non semel in anno sicut superiores, sed crebrius ante sacramentorum perceptionem cibis corporalibus refici debere judicantes, post prandia et plenitudinem stomachi, 114.0939C| quasi confirmati, sacris rebus necessitate corporea communicabant, ut testatur Socrates in Historia sua ecclesiastica (Hist. Tripart., lib. IX, cap. 3), ubi de diversis Ecclesiarum consuetudinibus faciens mentionem, post multas jejuniorum et solemnitatum varietates, haec inter caetera ponit: « Sed etiam circa celebritatem collectarum, quaedam diversitas invenitur. Nam dum per Ecclesias in universo terrarum orbe constitutas die sabbatorum per singulas hebdomadas sacrificia celebrantur, hoc in Alexandria et Roma quidem prisca traditione non faciunt. Aegyptii vero Alexandriae vicini, et Thebaidis habitatores sabbato quidem collectas agunt, sed non, sicut moris est, sacramenta percipiunt. Nam postquam fuerint epulati, et cibis omnibus adimpleti, 114.0939D| circa vesperam oblatione facta communicant. » Et paulo inferius: « In Antiochia vero Syriae altare non ad orientem ecclesiae, sed magis ad occidentem habent. » De qua re etiam nos quidem superius disseruimus (supra, cap. 4). « Et hi quidem, inquit, singulis sabbatis, isti post prandium vel coenam communicabant. Qua auctoritate id facere voluerint, non adeo liquet. Illud vero quod superiores in anniversario coenae Dominicae pransi, communicare permissi sunt, ex occasione supra exposita emersisse videtur. » Sed a sequentibus honesta et rationabili deliberatione statutum esse cognoscitur ut omni tempore a jejunis sacrosancta celebrentur mysteria. Non enim ideo prius prandere, et postea communicare 114.0940A| debemus, quia Dominus completor legis, auctor gratiae, prius legale Pascha perfecit, deinde sacramenta evangelica instituit. Sicut nec prius corporaliter cogimur circumcidi et postmodum baptizari, cum sciamus Dominum nostrum factum ex muliere, factum sub lege, primo secundum legis statuta circumcisum, ac deinceps ad expletionem omnis justitiae lavacri salutaris subisse nobisque consecrasse primordia.

Ergo a jejunis semper celebrari debere eadem sacramenta, et generalis totius jam comprobat usus Ecclesiae, et dicta synodi Bracarensis ostendunt. Ubi etiam supra memorata in die coenae Dominicae communicatio post solutum jejunium anathematis interpositione abscinditur. Si itaque illo die post 114.0940B| prandium communicare non licet, cui et exemplum Domini et quorumdam assensus suffragari videbatur, multo minus aliis temporibus licet, quibus horum neutrum cognoscitur attributum. Hoc autem ita fieri non solum honestas sobrietatis, per quam receptacula pectorum tantae sanctitati percipiendae praeparari convenit, ne si indigne sumatur, in judicium transeat medicina: sed etiam ratio necessitatis magna poscebat, quia videlicet, prandentes ante communicationem, proficiente, ut assolet, in pejus mala consuetudine, de parvis refectionibus usque ad ebrietatis ingluviem interdum prolapsos credibile est. Et quid tam absurdum quam tunc spiritalem atque vitalem percipere victum, cum ex nimietate ingestorum nec corporalia alimenta potest crapulatus 114.0940C| honeste tractare? Apostolus autem praecepit, dicens: Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV). Quae moderationes, quamvis in singulis sanctorum operibus necessariae sint, tamen etiam atque etiam in sanctissimi sanguinis et corporis Domini veneratione debent servari ut videlicet honeste, hoc est humiliter, pacem et charitatem in corde tenentes, jejuni et sobrii cum munditia corporis et cordis, quantum fieri potest, ipsa sacramenta contingamus: secundum ordinem autem, ut sanctificationem eorum a cibis caeteris, ut pote animae vitam significantium, longe distare sciamus; et primo horum consolatione refecti, deinde corporis sustentacula capiamus. Quod autem neque ante, neque post communicationem in Ecclesiis sit convivandum, 114.0940D| et canones discrete et manifeste loquuntur, et nos superius commemoravimus (cp. 11).

CAPUT XX. Quod alii rarius, alii crebrius, alii quotidie communicandum dicant.

Quia vero de ratione sacramentorum pauca perstrinximus, videtur subnectendum qualiter ad quotidianam celebrationem eorumdem mysteriorum usus pervenerit. Et quoniam multiplex est ejus rei apud doctores relatio, colligamus summatim quae possumus, ita ut nomina singulorum auctorum propter prolixitatem non ponamus. Nihil vero conemur astruere quod non vel ita legimus, vel ex lectione 114.0941A| conjectavimus, vel veracium verbis percepimus, vel usu insinuante cognovimus. Alii, ut ex Patrum collationibus discimus, semel in anno communicandum censebant, ut videlicet diuturna praeparatione corpus et animam purificantes, tandem ad communionem mensae coelestis digne pertingerent. Et quidem horum alii ipsam celebrationem annuam in die coenae Dominicae faciebant, ut ibi solum sacramentorum gratia iteraretur illorum ubi primitus est ostensa. Unde et ipsa die solvebant jejunium, sicut in festis actitare solemus, et ante meridiem collectas explebant. Quod in canonibus partim ostenditur, et penitus prohibetur. Sed aliis cautioribus visum est istos eo indigniores ad annuam suae observationis celebritatem pervenire, quo se putabant longa dilatione 114.0941B| defaecatos, quandoque ad sacrorum perceptionem satis dignos accedere: meliusque credebant, quamvis animus indignus sit, crebrius iterari quae sancta sunt; quia talis est illa spiritalis medicina ut et sanos adjuvet ad perseverantiam sanitatis, et vulneratis subveniat ad redintegrationem virtutis. Et eo dignius percipitur quo percipientes, per humilitatis custodiam substrati, nunquam se ad ejus perceptionem satis dignos arbitrantur. Qui autem tardius secundum judicium spiritalium medicorum ipsi admittuntur medelae, ideo ad tempus abstinere debent, ne praepropere congrua suis valetudinibus ingerentes medicamina, gravius aegrotent: et quod aliis est reparatio, illis fiat damnatio. Alii omni Dominica vel omni sabbato apud Orientem et Hispanias 114.0941C| missas facientes, commemorationem passionis Dominicae omni septimana si facerent, sufficere credebant. Unde etiam orationem Dominicam, quae ab ipsis, ut credimus, apostolis, vel apostolorum temporibus, ante communicationem et panis fractionem dicebatur, quidam illo tantum tempore recitandam crediderunt quo sacrificia celebrabant. Quia panem illum, qui in eadem oratione petitur, supersubstantialem intelligi, non quotidianum, voluerunt. Et sic fiebat ut qui semel per hebdomadam communicabant, semel etiam orationem Dominicam recenserent. Cyprianus autem quotidie dicendam esse ostendit, dicens: « Itaque in oratione Dominica panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione 114.0941D| et corpore ejus non recedamus. » Item Hilarius: « Et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque panis vitae, ut detur, oratur. » Sanctus Augustinus dicit: « De quotidianis parvisque peccatis, sine quibus vita haec non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit errori. » Superioribus quidem ita ut praedictum est, complacuit: aliis vero non solum in Dominicis et festis generalibus, ut sunt Nativitas, Epiphania, Pascha, Ascensio Domini, et Pentecoste, verum etiam in natalitiis sanctorum, divinorum munerum celebranda esse mysteria. Legitur enim Felix vicesimus septimus papa constituisse ut super memorias martyrum missae celebrarentur. Sed beatus Gregorius papa in ordine sexagesimus 114.0942A| sextus praecepit super corpus beati Petri apostoli fieri missas. His ita observatis, coeperunt juniores tempore sequenti ferias jejuniorum augere, veraciter intelligentes panem illum quotidianum et quotidie petendum, et quotidie ab illis quibus competit, offerendum et accipiendum Quia vero Melchiades, tricesimus tertius ordine Romae praesulatum agens, statuit ut nulla ratione Dominico aut quinta feria jejunium quis fidelium ageret; pagani enim his diebus quasi jejunia frequentabant: ideo beatus Gregorius supradictus in dispositione officiorum anni infra Quadragesimam, quintam feriam vacantem dimisit, ut quia festiva erat veluti Dominica, etiam officio diei Dominicae celebris haberetur. Quae quinta feria, quoniam postmodum coepit ut caeterae jejuniis applicari, Gregorius Junior statuit eam 114.0942B| missis et orationibus esse solemnem, et undecunque colligens, ejusdem diei augmentavit officia. Cum ergo Hebraei carnales suas oblationes quotidie ex jussione Domini celebrasse legantur, quare non Christiani hostias suas spiritales quotidie offerant, et in monimentum suae salutis frequentent? Legimus etenim, beato Gregorio (cujus supra fecimus mentionem) testante, Cassium Narniensem episcopum, post ordinationem suam omni die sacrae oblationis hostiam Domino immolasse et divina dignatione, ut solitis instaret operibus, commonitum ac magna promissionis gratia ad perseverantiam confortatum.

Gennadius autem, Massiliensis presbyter, in 114.0942C| dogmate ecclesiastico quasi inter veteres et juniores medius existens, id est cum adhuc alii Dominicis tantum, jam quoque nonnulli quotidianis, communicarent diebus, hujusmodi libramine sententiam suam temperat, ut quotidianam Eucharistiae perceptionem nec laudare, nec vituperare se dicat: omni vero Dominica communicare, si capitalia peccata non prohibeant, et mens in delectatione peccandi posita non sit, hortatur. Apud Graecos quoque illi qui duas Dominicas vel tres sine communione transierint, excommunicari dicuntur. Quia vero venerabilis papa Silvester, tricesimus quartus a beato Petro, ferias clerum habere docuit, ut sicut apud paganos feriae tantum dies aliquibus festis insigniti dicebantur (sic enim per Moysen dicitur: Hae sunt 114.0942D| feriae Domini [Lev. XXIII] ); ita Christianis, et maxime clericis, omnes dies in ferias deputentur, videtur ratione plenissimum ut per singulos dies sacris occupemur officiis. Et quantum [quando] mentis vel corporis graviores maculae non obsistunt, panem et sanguinem Dominicum, quibus sine vivere non possumus, jugiter ambiamus et desiderio illius tuitionis potius quam praesumptione nostrae puritatis, sumamus, imitantes primitivae Ecclesiae studium salutare, de quo in Actibus apostolorum ita scriptum est: Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis et operationibus (Act. II). Et infra: Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant 114.0943A| cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, laudantes Deum (Act. II). Et iterum: Omni autem die in templo et circa domos non cessabant, docentes et evangelizantes Christum Jesum (Act. V). Nota quod dicit prius eos fregisse panem ac deinde sumpsisse cibum.

CAPUT XXI. Utrum semel vel saepius in die offerre conveniat et communicare.

Diversitas autem quaedam inter sacerdotes oboriri solet. Quia est talis qui semel tantum in die missam celebrare velit, nimirum credens idem mysterium passionis Christi cunctarum necessitatum esse generale subsidium, quia unus, qui dominator et judex est vivorum ac mortuorum, semel pro peccatis nostris mortuus est ad multorum exhaurienda peccata. 114.0943B| Alius vero bis, ter, vel quotieslibet, eadem mysteria in die iterare congruum putat, credens tanto amplius Deum et misericordiam flecti quanto crebrius passio Christi commemoratur. Et fortasse consuetudinem suam inde confirmandam existimat, quia Romanorum usus habet duas vel tres interdum unius solemnitatis lacere missas, ut in Nativitate Domini Salvatoris et aliquorum festis sanctorum. Siquidem Telesphorus, nonus in ordine Romanae sedis episcopus, in Natali Domini noctu tres missas celebrari constituit. Et revera non esse absurdum crediderim si dum plures in una die faciendae sunt missae, unus sacerdos duas vel tres, necessitate vel voluntate persuadente, celebret potius quam quasdam dimittat. Ad hoc accedit 114.0943C| quod totius usus Ecclesiae habet saepius missas agere pro vivis, pro defunctis, pro eleemosynis et aliis diversis causis, quod etiam officia his attributa testantur. In diebus itaque publica celebritate conspicuis aut illae diversarum rerum necessitates sunt intermittendae, aut concurrentibus sibimet publica observatione et privata necessitate, utriusque expletio suis est discernenda officiis, vel, quod superius commemoravimus, una oblatione diversae causae sunt explendae. Fidelium relatione virorum in nostram usque pervenit notitiam Leonem papam, sicut ipse fatebatur, una die septies vel novies missarum solemnia saepius celebrasse; Bonifacium vero, archiepiscopum et martyrem, semel tantum per diem missas fecisse: qui et non longe ante nostra fuerunt 114.0943D| tempora, et ambo tam scientia quam gradu praecipui. Itaque unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV), dum fides condocet ut nec saepius offerentes aestiment Deum aliter petitiones non posse discernere; nec semel hostias per diem immolantes putent suae fidei subtilitatem potius quam superiorum devotionem divinis acceptam.

CAPUT XXII. De ordine missae et offerendi ratione.

Quoniam igitur qualiter ad celebrationem quotidianam missarum solemnia pervenerint, qualitercunque 114.0944A| monstravimus, hinc de officio missae quid, quando et a quibus statutum sit, quantum invenire potuimus, exponamus. Quod nunc agimus multiplici orationum, lectionum, cantilenarum et consecrationum officio, totum hoc apostoli, et post ipsos proximus, ut creditur, orationibus et commemoratione passionis Dominicae, sicut ipse praecepit, agebant simpliciter. Unde circa domos, secundum superius commemorata testimonia, frangebant panem. Quod etiam alia sententia Lucas declarat, dicens: Una autem sabbati, cum convenissemus ad frangendum panem, et reliqua (Act. XX). Et relatio majorum est ita primis temporibus missas fieri solitas, sicut modo in Parasceve Paschae (in quo die apud Romanos missae non aguntur) communicationem facere solemus, 114.0944B| id est praemissa Oratione Dominica; et, sicut ipse Dominus noster praecepit, commemoratione passionis ejus adhibita, eos corpori Dominico communicasse et sanguini, quos ratio permittebat. Proficiente dehinc religione amplius aucta sunt a Christi cultoribus officia missarum, quod vel pax praestita latius terminos propagavit Ecclesiae, vel sanctorum copia usu facta est convalescente frequentior. Quod et in sacrarum aedium constructione vel ornatibus ita provenisse jam diximus; non quod aliqui sequentium apostolis fuerint scientia vel religiositate majores, sed quia illi maxime curabant ab infidelitate ad fidem, a tenebris homines ad lucem vocare, et in veritate stabiles reddere, ipsa facilitate religionis, melius quod volebant rudibus persuadere potuerunt. 114.0944C| Unde etiam, sicut legitur, credentes primi de gentibus legalium pondere mandatorum deprimi voluerunt. Multi itaque apud Graecos et Latinos missae ordinem ut sibi visum est statuerunt. Et Romani quidem usum observationum a beato Petro principe apostolorum accipientes, suis quique temporibus, quae congrua judicata sunt, addiderunt. Quorum morem ideo in sacris rebus tam multae gentes mirantur, quia et tanti magisterii ex apice apostolico primordiis clarent, et nulla per orbem Ecclesia aeque ut Romana ab omni faece haereseon cunctis retro temporibus pura permansit. Ambrosius quoque, Mediolanensis episcopus, tam missae quam caeterorum dispositionem officiorum suae Ecclesiae et aliis Liguribus ordinavit: quae et usque hodie in Mediolanensi 114.0944D| tenentur Ecclesia. Igitur ordinem missae Romanae, ut possumus, exsequamur. Antiphonas ad introitum dicere Coelestinus papa quadragesimus quintus instituit, sicut legitur in Gestis pontificum Romanorum, cum ad ejus usque tempora ante sacrificium lectio una Apostoli tantum et Evangelium legeretur. Litaniae autem quae sequuntur, id est Kyrie eleison, Christe eleison, a Graecorum usu sumptae creduntur, quia et Graeca sunt verba et ea ipsi Graeci saepius in suis iterant missis. Hymnum autem angelicum in quo paucis verbis quaedam ab angelis 114.0945A| circa Nativitatem Dominicam in laudem Dei sunt prolata, sequentes sancti Patres, ad communem sanctae et individuae Trinitatis laudationem, dulcissimas et congruentissimas dictiones addiderunt, ut sicut ejus principium a coelestibus est ordinatum ministris, ita etiam tota ejus series divinis esset plena mysteriis.

Illum, inquam, hymnum ante sacrificium dici Telesphorus, nonus Romanorum praesul, constituit, ut ad tantae sanctitatis celebrationem congregatorum animi angelicae modulationis dulcedine mulcerentur. Sed in hoc loco quaeri potest: Si idem hymnus hujus papae temporibus ante sacrificium coepit dici, cur longo tempore post sub Coelestino legatur tantum ante sacrificium lectionem Apostoli et Evangelium 114.0945B| praecessisse, ut ille necessario de psalmis David antiphonas quae ante ipsas lectiones cantarentur, praeposuisse videatur? Ubi respondendum est vel constitutum quidem fuisse a Telesphoro ut idem hymnus in capite missae diceretur, sed apud posteros ipsam ejus constitutionem intermissam, donec a sequentibus plenius totus ordo missae componeretur: vel ita statutum ab eo ut ipse hymnus in summis festivitatibus et a solis episcopis usurparetur, quod etiam in capite libri sacramentorum designatum videtur, et ideo scriptum esse usque ad tempora Coelestini ante sacrificium lectiones tantum habitas: ut subintelligatur, quamvis ille hymnus interdum ante missas diceretur, ut praediximus, non fuisse tamen quod jugiter in omnibus missis ab omnibus sacerdotibus 114.0945C| ante lectiones poneretur, antequam idem Coelestinus antiphonas ad introitum dicendas instituit: vel ita potuit evenire ut idem Coelestinus, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus, et reliqua, ante sacrificium docuerit dicere, quod nihilominus hymnus angelicus dici potest, quia principium ejus Isaias propheta (cap. VI), seraphim pronuntiasse commemorat: sed ab imperitis quibuslibet in eodem loco ubi Telesphorus dicitur hymnum angelicum ante sacrificium posuisse, additum sit, Gloria in excelsis Deo, putantibus nullum alium intelligi hymnum angelicum nisi quem angeli nato Domino cecinerunt. Quae verba, id est Gloria in excelsis Deo, si non essent posita in capitulo Telesphori, non nasceretur quaestio suprascripta, et intelligeretur hymnus angelicus 114.0945D| ille qui ante actionem (id est canonem) cantatur. Huic assertioni videtur illud suffragari quod legitur, Symmachum alii [ f. leg. LIII] Romanorum praesulem constituisse ut omni Dominica vel natalitiis sanctorum Gloria in excelsis Deo diceretur. Aut enim, sicut praediximus, illum hymnum Telesphorus non apposuit, aut si fecit, statutum illius longo tempore imperfectum remansit. Orationes quas Collectas dicimus, quia necessarias earum petitiones compendiosa brevitate colligimus, id est concludimus, diversi auctores, utcunque videbatur congruum, confecerunt. Solebant enim non solum inter officia missae, verum etiam in aliis orationibus convenientibus et collocutionibus, quo caeteris aderant eminentiores, 114.0946A| brevi oratione opus concludere. Quod et in sanctorum Patrum exemplis agnoscimus, dum alii alios honorificentiae causa orationes colligere postulabant. Et venerabilis doctor Augustinus, in quibusdam sermonibus suis ad populum, ita terminavit locutionem, ut diceret extremo, Conversi ad Dominum. Ubi intelligitur oratione subita communem petitionem ad Dominum direxisse: sicut etiam nunc solent sacerdotes in conclusionibus nocturnae vel diurnae synaxeos, orationes breves, id est Collectas, subjungere, sunt enim tales ut non alibi quam circa sacrificii celebrationem sint dicendae. Sunt vero aliae quibus et in officio missae, et non minus in aliis locis possumus uti. Crescente autem, sicut praediximus, religionis cultu divinae, crescebat etiam paulatim orationum et officiorum Ecclesiae 114.0946B| compositio, multis et ex summa scientia, et ex mediocri, et ex minima addentibus quae congrua rebus explicandis videbantur. Ideoque credimus conciliis Carthaginensi et Milevitano statutum ut preces et orationes a quibuslibet compositae, nisi probatae fuissent in concilio, non dicerentur. Nam et Gelasius papa in ordine quinquagesimus unus ita tam a se quam ab aliis compositas preces dicitur ordinasse. Et Galliarum Ecclesiae suis orationibus utebantur, quae adhuc a multis habentur. Et quia tam incertis auctoribus multa videbantur incerta [ Al. inserta] et sensus integritatem non habentia, curavit beatus Gregorius rationabilia quaeque coadunare, et seclusis his quae vel nimia vel inconcinna videbantur, 114.0946C| composuit librum qui dicitur Sacramentorum, sicut ex titulo ejus manifestissime declaratur: in quo si aliqua inveniuntur ad hunc sensum claudicantia, non ab illo inserta, sed ab aliis minus diligentibus postea credenda sunt superaddita. Lectiones apostolicas vel evangelicas quis ante celebrationem sacrificii primum statuerit, non adeo certum est. Creditur tamen a primis successoribus apostolorum eamdem dispensationem factam, ea praecipue causa quia in Evangeliis eadem sacrificia celebrari jubentur: et in Apostolo qualiter celebrari debeant, docetur; et ut ante sanctissimae actionis (id est canonis) mysterium ex Evangelio salutis et fidei suae recognoscerent fundamentum, et ex Apostolo ejusdem fidei et morum Deo placentium caperent instrumentum. 114.0946D| Anteponitur autem in ordine quod inferius est dignitate, ut ex minoribus animus audientium ad majora sentienda proficiat, et gradatim ab imis ad summa conscendat. Statuit autem Anastasius papa quadragesimus unus, ut quotiescunque sanctum Evangelium recitaretur, sacerdotes non recti, sed curvi starent, ut videlicet humilitatem, quae a Domino docetur, etiam corpore demonstrarent. Videtur autem non alias lectiones ante Evangelium fuisse tunc positas, nisi tantum apostoli Pauli, quas solum nominavit qui Gesta pontificum scripsit, cum antiphonarum mentionem subjunxit. Quod ante non fiebat, nisi tantum Epistola beati Pauli apostoli legebatur, et sanctum Evangelium. Quod etiam sanctus 114.0947A| Damasus papa, ad Hieronymum scribens, pene eisdem verbis ostendit. Et fortasse imprimis solius Pauli lectiones eo loco legebantur. Postea autem omnibus latius augmentatis, aliae lectiones non tantum de Novo, verum etiam de Veteri, prout festorum ratio poscebat, intermixtae sunt Testamento.

Nec mirum videri debet quod paulatim aucta narrantur officia, dum adhuc multa in rebus necessariis defuissent. Cum videamus usque hodie et lectiones, et collectas, et diversas laudum species, jam pene abundantibus omnibus, superaddi, ut et in hoc illud propheticum videatur impleri: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII). Sed videndum est, sicut beatus Augustinus ait, ut ea cantentur 114.0947B| quae scripta sunt ut cantentur. Responsoria et Alleluia quae ante Evangelium cantantur, deinde adjuncta videntur, postquam antiphonae ad ingressum dici exspirarunt; quae et videntur prohibita canonibus Hispanorum, qui longo post tempore sunt constituti. In illis enim jubetur ne aliquis hymnus inter lectionem apostolicam et Evangelium in ordine missae ponatur. Ex quo intelligitur id aliquos tentasse tunc temporis, sed propter novitatem rei studium eorum nondum fuisse a quibusdam receptum. Quod tamen postea usu Romano commendatum, ad omnes Latinorum pervenit Ecclesias.

Symbolum quoque fidei catholicae recte in missarum solemniis [post] Evangelium recensetur; ut 114.0947C| per sanctum Evangelium corde credatur ad justitiam, per Symbolum autem ore confessio fiat ad salutem. Et notandum Graecos illud Symbolum, quod nos ad imitationem eorum intra missas assumimus, potius quam alia in cantilenae dulcedinem ideo transtulisse, quia Constantinopolitani concilii proprium est, et fortasse aptius videbatur modulis sonorum quam Nicaenum, quod tempore prius est; et ut contra haereticorum venena, in ipsis etiam sacramentorum celebrationibus, medicamenta apud regiae suae urbis sedem confecta fidelium devotio replicaret: ab ipsis ergo ad Romanos ille usus creditur pervenisse. Sed apud Gallos et Germanos, post dejectionem Felicis haeretici, sub gloriosissimo Carolo Francorum rectore damnati, idem Symbolum latius et 114.0947D| crebrius in missarum coepit officiis iterari. Concilio quoque Toletano statutum est omni Dominica idem Symbolum secundum morem Orientalium Ecclesiarum recitari, ut priusquam Dominica dicatur Oratio, fides vera manifestius testimonium habeat, et ad corpus Christi ac sanguinem praelibandum pectora populorum purificata accedant. In ejusdem loci concilio statutum est ut etiam hymnus trium puerorum ad missam omni Dominica in pulpito cantaretur. Quod Romani propter multiplicitatem officiorum non faciunt nisi quatuor per annum diebus, quibus lectionum duodecim numerus adimpletur.

Offertorium quod inter offerendum cantatur, quamvis a prioris populi consuetudine in usum Christianorum 114.0948A| venisse dicatur, tamen quis specialiter addiderit officiis nostris aperte non legimus, sicut et de antiphona quae ad communionem dicitur, possumus fateri: cum vere credamus priscis temporibus Patres sanctos silentio obtulisse vel communicasse, quod etiam hactenus in sabbato sancto Paschae observamus. Sed, sicut supradictum est, diversis modis et partibus per tempora decus processit Ecclesiae, et usque in finem augeri non desinet. Traditur denique beatum Gregorium, sicut ordinationem missarum et consecrationum, ita etiam cantilenae disciplinam, maxima ex parte in eam, quae hactenus quasi decentissima observatur, dispositionem perduxisse, sicut et in capite Antiphonarii commemoratur.

114.0948B| Sciendum autem quosdam inordinate offerre, qui, attendentes numerum oblationum potius quam virtutem sacramentorum, saepe in illis transeunter offerunt missis ad quas persistere nolunt. Rationabilius siquidem est ibi offerre ubi velis persistere, ut qui munus Domino obtulisti, offeras pariter pro eodem munere suscipiendo postulationem devotam. Non enim frustra in actione dicitur: Qui tibi offerunt; non dicitur: Qui obtulerunt, ut intelligamus eos persistere debere in offerendo, donec oblata ad hoc perveniant ad quod oblata sunt. Sed et in hoc error non modicus videtur, quod quidam se non posse aliter plenam commemorationem eorum facere pro quibus offerunt, nisi singulas oblationes pro singulis offerant, vel pro vivis et defunctis non simul 114.0948C| aestimant immolandam; cum vere sciamus unum pro omnibus mortuum, et unum panem esse et sanguinem quem universalis Ecclesia offert. Quod si cui placet pro singulis singulatim offerre, pro solius devotionis amplitudine, et orationum augendarum delectatione id faciat, non autem pro stulta opinatione qua putet unum Dei sacramentum non esse generale medicamentum. Quodammodo enim in fide imperfectus est, qui putat Dominum non discernere, quando una petitione pro multis rogatur, quid cui sit necesse: vel fastidire eum aestimat, cum eadem oblatio nunc pro uno, nunc pro alio exhibetur. Praefationem actionis, qua populi affectus ad gratiarum actiones incitatur, ac deinde humanae vocis supplicatio coelestium virtutum laudibus admitti deposcitur, 114.0948D| vel ipsam actionem, qua conficitur sacrosanctum corporis et sanguinis Dominici mysterium (quam quoque Romani Canonem, ut in Pontificalibus saepius invenitur, appellant), quis primus ordinaverit nobis ignotum est. Auctam tamen fuisse non semel, sed saepius, ex partibus additis intelligimus, quia et praefatio in quibusdam festis aliter quam diebus quotidianis dicitur; et interdum non ipsa mutatur, sed inseruntur in medio speciales quarumdam rerum commemorationes. Actio vero sive Canon ex eo cognoscitur maxime per partes compositus, quod nomina sanctorum, quorum ibi communio et societas flagitatur, duobus in locis posita reperiuntur. Non enim verum est, quod quidam dicunt, ideo duos ordines nominum 114.0949A| ibi factos, quia posterius positi nondum coronati fuissent, cum priores in illo Canone ponerentur, cum sciamus Joannem Baptistam, ipsis apostolis non tantum parem tempore, verum et priorem; Stephanum vero parem, et utrumque ante apostolos coronatum; caeteros quoque qui in sequenti ordine numerantur, eisdem fuisse temporibus quibus fuere qui prius sunt positi. Unde constat sequentes Ecclesiae doctores antiquis Patrum statutis, quae congrua visa sunt, addidisse, ut sicut religiosorum aucta est multitudo, ita et religionis crescerent instituta: primam vero partem Canonis praedicti ex eo vel maxime antiquam esse cognoscimus, quia in eo ordo apostolorum non ita est positus sicut in emendatioribus Evangeliis invenitur. Quod ideo fortasse 114.0949B| evenit quia pars illa prius composita est quam Evangelia ad eam veritatem quae nunc habetur apud Latinos, corrigerentur. In prioribus enim editionibus (ut Hieronymus testis est) non solum evangelistarum mutatus est ordo, sed etiam verborum et sententiarum erat confusa commixtio. Alexander, septimus papa in numero, miscuit passionem Domini in precatione sacerdotum, quando missae celebrantur. Quod cum ita de eo in Pontificalibus scriptum sit, dubium videtur utrum ille eam tantum partem actionis qua passio Domini commemoratur, ordinaverit, vel totam a capite usque ad ipsum locum. Sed huic secundae aestimationi videtur contrarium quod in ea parte sancti nominantur, qui et ante illum, et qui post illius tempora longe fuerunt; nisi dicamus ab 114.0949C| illo eos tantum qui ante illum fuerunt commemoratos, caeterorum vero nomina suis quaeque temporibus ab aliis superimmissa. Unde et ipsius nomen Alexandri in sequenti ordine reperitur. Gregorius vero, de quo superius saepius fecimus mentionem, augmentavit in precatione Canonis: Diesque nostros in tua pace disponas; ubi quidam volunt intelligi totam ab eo loco Canonis consequentiam, usque in finem per illum fuisse compositam. Cui sensui repugnare videtur quod passio Domini, quam Alexander eidem precationi inseruit, post hos versus habetur. Unde nonnulli credunt non amplius Gregorium quam illas tres petitiones, id est pro pace temporum et ereptione ab aeternis suppliciis, et consortio sanctorum obtinendo, prioribus superaddidisse 114.0949D| statutis. Leo quoque, quadragesimo sexto loco apud Romanos pontificatum agens, constituit ut intra actionem sacrificii diceretur, Sanctum sacrificium, et reliqua. De hoc etiam quaeri potest utrum ab eo loco quae sequuntur, addiderit, vel ipsa tantum verba, id est, Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, eo loco intermiscuerit. Quod quia manifeste non legimus, nolumus definire. Ex hoc tamen apparet Gregorium, qui longe post Leonem fuit, non totum Canonem ab eo loco quo sua inseruit usque in finem composuisse. Gregorius deinde, tertius ejusdem nominis papa, faciens oratorium in basilica Beati Petri in honorem omnium sanctorum, et quotidiana ibidem officia ac missas in eorum venerationem 114.0950A| constituens celebrari, pariter instituit in Canone a sacerdote dicendum: Quorum solemnitas hodie in conspectu tuae majestatis celebratur, Domine Deus noster, toto in orbe terrarum; quod quia specialiter ad illam pertinet celebritatem, non est Canoni, qui generaliter dicitur, adnotatum. Actio dicitur ipse Canon, quia in eo sacramenta conficiuntur Dominica, Canon vero eadem actio nominatur, quia in ea est legitima et regularis sacramentorum confectio. Sequitur Oratio Dominica, cum appositionibus congruis. Una enim praecedens, eam fiduciam praedicat qua Dominum creatorem Patrem dicere praesumamus: altera subsequens explicat quomodo et a quibus malis, per Dominum nos liberari petamus. Quae Oratio Dominica, quia prius quam caetera 114.0950B| in consecratione sacrificiorum assumpta est, in expletione ejusdem sacratissimae actionis digne ponitur, ut per hanc purificati qui communicaturi sunt, quae sancte confecta sunt digne ad salutem veram percipiant. Pacem ante communionem dari Innocentius papa decretis suis instituit, scilicet ut quod in oratione sancta sub sponsione remissionis promittimus, pacatos nos ipso opere demonstremus. Agnus Dei in confractione corporis Domini a clero et populo decantari Sergius, octogesimus sextus Romanorum antistes, constituit, ut dum praeparatur ad dispensandum corpus Dominicum, rogent accepturi, quatenus ille qui pro eis oblatus est innocens, faciat eos salubriter pignora salutis aeternae percipere. Porro quod canones praecipiunt eum ad pacem non accedere 114.0950C| qui non communicat, quidam sic intelligunt, quod non debeat pacem accipere quis in aliis missis, nisi in quibus communicat. Alii vero volunt illum tantum a pace prohiberi, qui judicio sacerdotali a communione suspensus est. Illum autem qui quadam ratione illo tempore [temporum, del. illo] differt communicationem, cum tamen non sit extra communionem, non debere a pacis gratia separari, ne humilitas ejus graviorum criminum suspicione notetur. Et quia de communicandi varietate quaedam praemisimus (supra, cap. 9), hoc addendum videtur, esse quosdam qui semel in die communicare, etiamsi pluribus interfuerint missis, pro dignitate sacramentorum sufficere credant; esse vero alios qui sicut in una, sic in omnibus quibus adfuerint missis in die, 114.0950D| communicare velint. Quorum neutros culpandos existimo, quia, sicut Augustinus ait de his qui quotidie communicant, et illis qui rarius: « Istos reverentia sanctarum retrahit rerum, illos vero amor salubrium invitat sacramentorum. » Nam et ipse sacerdos, quoties in die missas facit, communicare non omittit. Quod si non faciat, canonico est feriendus judicio (De cons., d. 2, c. Relatum). Et hoc non est mirum ita de sacerdote intelligi, cum conciliis Caesaraugustano et Toletano communiter sit statutum de omnibus, ut qui acceperit Eucharistiam, et non sumpserit, quasi sacrilegus repellatur. Est autem legitimum tempus communicandi ante ultimam orationem, quae dicitur ad complendum, quia ejus 114.0951A| petitio maxime pro eis est qui communicant. Unde etiam eorum qui per singulas missas communicare volunt, accendi videtur voluntas. Quia per totam missam pro eis quam maxime et quasi nominatim oratur, qui ibi offerunt atque communicant. Possumus autem et debemus, ut eadem sancta missarum celebratio non paucis, sed multis prodesse credatur, dicere, caeteros in fide et in devotione offerentium et communicantium persistentes, ejusdem oblationis et communionis dici et esse participes. Quamvis autem, cum soli sacerdotes missas celebrant, intelligi possit illos ejusdem actionis esse cooperatores pro quibus tunc ipsa celebrantur officia, et quorum personam in quibusdam responsionibus sacerdos exsequitur, tamen fatendum est illam esse legitimam 114.0951B| missam cui intersunt sacerdos, respondens, offerens atque communicans, sicut ipsa compositio precum evidenti ratione demonstrat. Statutum est autem Aurelianensi concilio ut populus ante benedictionem sacerdotis non egrediatur de missa. Quae benedictio intelligitur illa ultima sacerdotis oratio.

CAPUT XXIII. De tempore missae.

Tempus autem missae faciendae secundum rationem solemnitatum diversum est. Interdum enim ante meridiem, interdum circa nonam, aliquando ad vesperam, interdum noctu celebratur. Nam Telesphorus papa constituit ut nullo tempore ante horae tertiae cursum ullus praesumeret missam celebrare: 114.0951C| qua hora Dominus noster secundum Marci Evangelium crucifixus asseritur. Inter haec notandum neque jejunandum in Dominicis et festis majoribus, uti non cogit necessitas, sicut et canones ostendunt: nec in diebus jejuniorum. Vel unquam post meridiem, hymnum angelicum, id est, Gloria in excelsis Deo vel [ pro et] Alleluia dicendum nisi in duobus sabbatis Paschae et Pentecostes, quae specialibus mysteriis adornantur.

CAPUT XXIV. De vasis et vestibus sacris.

Vasa quoque quibus praecipue nostra sacramenta imponuntur et consecrantur, calices sunt et patenae. Calix dicitur a Graeco nomine κύλιξ, patena a patendo, quod patula sit. Ampulla, quasi parum ampla. 114.0951D| Zephirinus, Romanus pontifex vicesimus sextus, patenis vitreis missas celebrare constituit. Tum deinde Urbanus, octavus decimus papa, omnia ministris sacrata fecit argentea, et patenas viginti quinque [ for. quatuor, etc.]. In hoc sicut et in reliquis cultibus, magis et magis per incrementa temporum decus succrevit Ecclesiae. Bonifacius martyr et episcopus, interrogatus si liceret in vasis ligneis sacramenta conficere, respondit: « Quondam sacerdotes aurei ligneis calicibus utebantur; nunc e contra lignei sacerdotes aureis utuntur calicibus. » Sylvester papa constituit sacrificium altaris non in serico, non in panno tincto celebrari, nisi tantum lineo e terra procreato: sicut corpus Domini Jesu Christi in sindone 114.0952A| munda sepultum est. Vestes etiam sacerdotales per incrementa ad eum, qui nunc habetur, auctae sunt ornatum. Nam primis temporibus communi indumento vestiti missas agebant, sicut et hactenus quidam Orientalium facere perhibentur. Stephanus autem, vicesimus quartus [papa], constituit sacerdotes et levitas vestibus sacratis in usu quotidiano non uti, nisi in ecclesia tantum. Et Silvester ordinavit ut diaconi dalmaticis in ecclesia uterentur, et pallio linostimo eorum laeva tegeretur. Et primo quidem sacerdotes dalmaticis ante casularum usum induebantur, postea vero, cum casulis uti coepissent, dalmaticas diaconibus concesserunt. Ipsos tamen pontifices eis uti debere ex eo clarum est quod Gregorius vel alii Romanorum praesules aliis episcopis 114.0952B| earum usum permiserunt, aliis interdixerunt. Ubi intelligitur non omnibus tunc fuisse concessum, quod nunc pene omnes episcopi et nonnulli presbyterorum sibi licere existimant, id est, ut sub casula dalmatica vestiantur.

 Statutum est autem concilio Bracarensi: Ne sacerdos sine orario celebret missam. Addiderunt in vestibus sacris alii alia, vel ad imitationem eorum quibus veteres utebantur sacerdotes, vel ad mysticae significationis expressionem. Quid enim singula designent, quibus utimur nunc, a prioribus nostris satis expositum est. Numero autem suo antiquis respondent: quia sicut ibi tunica, superhumeralis linea, superhumerale, rationale, balteus, feminalia, tiara et lamina, sic hic dalmatica, alba, mappula, 114.0952C| orarium, cingulum, sandalia, casula, et pallium. Unde sicut illorum extremo soli pontifices, sic horum ultimo summi tantum pastores utuntur.

CAPUT XXV. De horis canonicis et genuum flexione. De hymnis, item et cantilenis et incrementis eorum.

Praemissis his quae de ordine missae videbantur dicenda, de canonicarum statutis horarum, quae Dominus dederit, adjungamus. Sciendum est multa post revelationem Evangelii tempora transisse antequam ita ordinarentur quarumdam per diem et noctem horarum solemnia sicuti nunc habentur. In Veteri autem Testamento legimus (Exod. XXIX) quasdam certas orationis horas, ut tempus matutini et vespertini sacrificii. Et quod Daniel legitur ter in 114.0952D| die genu in oratione flexisse (Dan. VI), non absque ratione fecisse credendum est. In Novo quoque non tantum orandi, sed etiam genua flectendi, copiosa reperiuntur exempla. Nam Dominus Jesus Christus ante passionem suam, procidens in faciem suam, adoravit Patrem (Luc. XXII). Et Stephanus, positis genibus, pro lapidantibus exoravit (Act. VII). De Bartholomaeo etiam legitur apostolo quod centies in die, centies in nocte flexerit genua. Quamvis autem geniculationis morem tota servet Ecclesia, tamen praecipue huic operi Scotorum insistit natio: quorum multi pluribus, multi paucioribus, sed tamen certis vicibus et dinumeratis per diem vel noctem genu flectentes, non solum pro peccatis deplorandis, sed 114.0953A| etiam pro quotidianae devotionis expletione studium istud frequentare videntur. Quibus autem horis vel temporibus inter publica officia sine genuum flexione orandum sit, canones loquuntur, id est in Dominicis et festis majoribus et Quinquagesima, juxta quos canones publice poenitentes semper genua flectere debent. Horae igitur canonicae, quamvis omnes rationali auctoritate celebrentur, et nihil in eis observetur quod non exempla vel dicta sanctorum Patrum confirment, tamen quaedam manifestioribus sunt dedicatae documentis, ut ipsum Dominum nostrum in oratione legimus pernoctassse (Luc. VI); Paulum quoque et Silam noctis medio orasse carcere terraemotus ostendit (Act. XVI). Circa tertiam in apostolos orantes Spiritus sanctus descendit (Act. II). Hora 114.0953B| sexta Petrus ascendit in coenaculum ut oraret (Act. X); itemque cum Joanne in templum ad horam orationis nonam (Act. III), in qua etiam oranti Cornelio angelus apparuit. Testis enim etiam Philo primitivam apud Alexandrinos Ecclesiam, inter alia bona, hymnos ante galli cantus lucanos celebrasse. Ex his itaque et similibus intelligimus apud multos horas, quae et nunc celeberrimae sunt, observatas, sed non ea distributione psalmorum vel orationum qua nunc utimur. Quam et circa tempora Theodosii senioris inchoatam, ac deinceps expletam, multis animadvertimus causis. Ambrosius enim Mediolanensis, ut in libris Confessionum suarum beatus Augustinus testatur, hymnos divinae laudationis populo componens, persecutionem Justinae Augustae rerum novitate 114.0953C| lenivit. Quo in tempore, sicut etiam in Vita ipsius Ambrosii scribitur, antiphonae, hymni et vigiliae in Ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt. Hilarius quoque Pictaviensis hymnos composuit. Et de Gelasio papa scribitur quod tractatus et hymnos in morem beati Ambrosii composuerit. Damasus vero constituit ut psalmi die noctuque canerentur per omnes ecclesias vel monasteria, et praecepit hoc episcopis et presbyteris. Deinde Joannes [Chrysostomus] Constantinopolitanus primus auxit in nocturnis hymnis orationes, ob hanc vel maxime causam: Ariani extra civitatem collectas agebant; sabbato autem atque Dominica intra portas et porticus congregati, hymnos et antiphonas ex Ariano dogmate compositas decantabant; et hoc maxima 114.0953D| noctis parte facientes, diluculo cum ipsis antiphonis per mediam civitatem, ingressi portam, ad suam ecclesiam concurrebant. Cumque hoc crebro, quasi ad vituperationem orthodoxorum, facere non cessarent (frequenter enim etiam hoc cantabant: Ubi sunt qui dicunt tria virtute unum?), tunc Joannes, ne simplices hujusmodi cantibus traherentur, instituit suum populum ut et ipsi nocturnis occuparentur hymnis, quatenus et illorum obscuraretur opus et fidelium professio firmaretur. Studium ergo Joannis nimis utile cum turba periculisque finitum est. Haec in decimo libro Historiae ecclesiasticae, quae Tripartita dicitur, ita inseruntur; in quibus et hoc 114.0954A| subnectitur paulo inferius: dicendum tamen est unde sumpsit initium ut in Ecclesia antiphonae decantentur. Ignatius Antiochiae Syriae, tertius post apostolum Petrum episcopus, qui etiam cum ipsis degebat apostolis, vidit angelorum visionem quomodo antiphonas sanctae Trinitati dicebant et hymnos. Isque modum visionis Antiochenae tradidisse probatur Ecclesiae, et ex hoc ad cunctas transivit Ecclesias. Notandum hymnos dici non tantum qui metris vel rhythmis decurrunt, quales composuerunt Ambrosius, Hilarius et Beda Anglorum Pater, et Prudentius Hispaniarum scholasticus, et alii multi, verum etiam caeteras laudationes, quae verbis convenientibus et sonis dulcibus proferuntur. Unde et liber Psalmorum apud Hebraeos liber hymnorum 114.0954B| vocatur. Et quamvis in quibusdam ecclesiis hymni metrici non cantentur, tamen in omnibus generales hymni, id est laudes, dicuntur. Cantandos etiam illos qui legitime componuntur, Toletani auctoritas concilii ostendit, inter alia sic dicens: Et quia a nonnullis magno studio in laudem Dei atque apostolorum, et martyrum triumphos, compositi esse noscuntur, sicut sunt hi quos beatissimi doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt: quos tamen quidam specialiter reprobant, eo quod de scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non exsistunt: respuant ergo et illum hymnum ab omnibus compositum [comprobatum], quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui 114.0954C| sancto in saecula saeculorum. Amen; sed et ille hymnus quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis; reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt: ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum Scripturarum libris non inveniuntur? Componuntur missae sive preces vel orationes, sive commendationes, seu manus impositiones, ex quibus, si nulla decantantur in Ecclesia, vacant omnia officia ecclesiastica. His verbis ostenditur multa in Ecclesia noviter componi, quae non sint, si a fide veritatis non abhorreant, abjicienda. Porro hymni metrici ac rhythmici in Ambrosianis officiis dicuntur, quos etiam aliqui in missarum solemniis propter compunctionis gratiam, 114.0954D| quae ex dulcedine concinna augetur, interdum assumere consueverunt. Traditur siquidem Paulinum, Forojuliensem patriarcham, saepius, et maxime in privatis missis, circa immolationem sacramentorum hymnos vel ab aliis vel a se compositos celebrasse. Ego vero crediderim tantum tantaeque scientiae virum hoc nec sine auctoritate, nec sine rationis ponderatione fecisse. In officiis quoque quae beatus Benedictus abbas, omni sanctitate praecipuus, ordinavit, hymni dicuntur per horas canonicas: quos Ambrosianos ipse nominans, vel illos vult intelligi quos confecit Ambrosius, vel alios ad imitationem Ambrosianorum compositos. Sciendum tamen 114.0955A| multos putari ab Ambrosio factos, qui nequaquam ab illo sunt editi. Incredibile enim videtur illum tales aliquos fecisse, quales multi inveniuntur, id est qui, nullam sensus consequentiam habentes, insolitam Ambrosio in ipsis dictionibus rusticitatem demonstrant. Dicendum vero de hymno qui ob honorem sanctae et unicae Trinitatis officiis omnibus interseritur, eum a sanctis Patribus aliter atque aliter ordinatum. Nam Hispani, sicut superius commemoravimus, ita eum dici omnimodis voluerunt. Graeci autem, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Latini vero, eodem ordine et eisdem verbis hunc hymnum decantant, addentes tantum in medio: Sicut erat in principio. Pro quibus etiam particulis 114.0955B| quidam Graeci minus sapientes, Latinos, proximis ante nos temporibus, calumniis impetere conati sunt. Intelligimus tamen nos in hoc non errare, credita consempiternitate gloriae Patris, et Filii, et Spiritus sancti: pariterque scientes quod Romani firmissimi fidei servatores, remotis caeteris compositionibus, hunc hujus hymni tenorem non aliter suscepissent, nisi eum purum ab omni errore cognoverint. Affirmant siquidem multi hymnum istum Nicaeni concilii sacratissima sanctione prolatum, ut omnibus officiis et orationibus intermixtus, et fidem coaeternae Trinitatis inculcet, et in singulis petitionibus ipsa confessio melius favorem divinae exauditionis obtineat. Hunc itaque hymnum nonnulli omnibus pene psalmis, et interdum incisionibus psalmorum 114.0955C| coaptant, responsoriis vero paucioribus, ut illi qui statuta Patris Benedicti in horis sequuntur canonicis. Romani eum in psalmis rarius, in responsoriis crebrius iterant. Sane versum, qui in capite omnium (praeter missam) officiorum quae horis canonicis exhibentur, dici solet, id est, Deus, in adjutorium meum intende, et reliqua, Patres antiqui suis Collationibus inveniuntur statuisse omnibus, non tantum officiis, sed etiam operibus praemittendum, ut invocatio divinae opitulationis initio cujuslibet actionis assumpta faciliorem faciat et postulandi constantiam et obtinendi virtutem. In Agendis autem mortuorum, et circa passionis Dominicae solemnitatem, inchoationes et expletiones officiorum non ut in caeteris fiunt, tristitiae videlicet significandae causa, 114.0955D| nisi aliquo graviori decreto. Quia vero tanta est in ipsis diversitas officiis, non solum pro varietate gentium ac linguarum, verum etiam in una gente vel lingua, pro temporum mutatione, vel magistrorum studiosa institutione: ut si velim cuncta replicare quae de hac multiplicitate jam legimus, magis onerosus quam profructuosus videar audituris: omittam igitur quae infinita sunt, hoc tantum affirmans quod plenarius officiorum ordo, qui nunc per Romanum orbem servatur, post antiquitatem multis temporibus evolutam institutis et ad omnem eminentiam sanctae religionis est dilatatus. Crescente enim fidelium numero, et haeresis pestilentia multiplicius pacem maculante catholicam, necesse erat augeri 114.0956A| cultum verae observationis, ut et clarior religio accedentium ad fidem animos invitaret, et auctior cultus veritatis constantiam catholicorum adversus inimicos ostenderet. In tantum denique vel cantilenae, vel psalmodiae memoriter exercendae usus erat rarus apud priores, ut de novissimis pene Romanorum praesulibus, et qui nec ducentis annis nostra tempora praecesserunt, quasi memorabile quiddam et singulare scribatur si qui eorum in rebus praedictis eminentiores caeteris viderentur. Hormisda enim, in ordine quinquagesimus quartus, clerum composuit et psalmis erudivit. Leo, octogesimus secundus, et Benedictus post eum proximus, itemque Sergius, octogesimus sextus, psalmodia et cantilenae scientia floruisse dicuntur. De Gregorio autem 114.0956B| tertio velut inauditum quiddam et novum refertur, quod omnes psalmos memoriter tenuerit. Ubi intelligi datur paucos priorum ita Psalterium didicisse. Solebant enim psalmos, aeque ut caeteras Scripturas, partim etiam lectitando, suis officiis inserere. Quod si diligenter advertas, multis Scripturarum documentis apparet. Ordinem autem cantilenae, diurnis seu nocturnis horis dicendae, beatus Gregorius plenaria creditur ordinatione distribuisse, sicut et supra de Sacramentorum diximus libro, cum multi ante sive post eum orationes, antiphonas vel responsoria composuerint. Nam et de antiphonarum inchoate superius diximus (cap. 22). Et responsoria ab Italis primum inventa traduntur, vel Ambrosio videlicet vel alii nova divinarum laudum 114.0956C| augmentatione gaudenti. Et quia Gallicana Ecclesia, viris non minus peritissimis instructa, sacrorum officiorum instrumenta habebat non minima, ex eis aliqua Romanorum officiis immixta dicuntur, quae plerique et verbis et sono se a caeteris cantibus discernere posse fateantur. Sed privilegio Romanae sedis observato, et congruentia rationabili dispositionum apud eam factarum persuadente, factum est ut in omnibus pene Latinorum ecclesiis consuetudo et magisterium ejusdem sedis praevaleret: quia non est alia traditio aeque sequenda, vel in fidei regula vel in observationum doctrina. Est etiam ille ordo officiorum laudabilis quem beatus Pater Benedictus monachis constituit observandum, scilicet ut qui proposito a caeteris discernuntur, etiam continuae 114.0956D| servitutis penso aliquid amplius caeteris persolvere studeant. Quam dispositionem ideo a pastoribus ecclesiarum non interdici putamus quia et vicina est auctoritati Romanae, et quia beatus Gregorius Vitam egregie Patris Benedicti describens, Regulam ab eo conscriptam, in qua idem officiorum ordo habetur, collaudans sua auctoritate, statutis ejus favere videtur. Sunt tamen qui, nescio qua praesumptione, non ea velint constitutione uti, volentes pigritiam vel protervitatem suam illo excusare permissu, quod sanctissimus vir per humilitatis suae magnitudinem videtur concedere, ut si cui displicuerit distributio ejus quam fecit psalmorum, ordinet si aliter melius judicaverit; quasi quiddam melius possint, suoque 114.0957A| ordini congruentius invenire, quam ille qui spiritu omnium sanctorum dicitur plenus fuisse. Psalmos autem, cum secundum LXX Interpretes Romani adhuc habeant, Galli et Germanorum aliqui secundum emendationem quam Hieronymus Pater de LXX editione composuit, Psalterium cantant. Quam Gregorius, Turonensis episcopus, a Patribus Romanis mutuatam, in Galliarum dicitur Ecclesias transtulisse. Cantilenae vero perfectiorem scientiam, quam pene jam tota Francia diligit, Stephanus papa, cum ad Pippinum patrem Caroli Magni (in primis in Franciam) pro justitia sancti Petri a Longobardis expetenda, venisset, per suos clericos, petente eodem Pippino, invexit, indeque usus ejus longe lateque convaluit.

CAPUT XXVI. De baptismi incremento et mersione, et causis baptizandorum. 114.0957B|

De baptismo etiam dicenda sunt aliqua, quod praefiguratum in transitu maris Rubri (Exod. XIV) vel Jordanis (Jos. III) manifeste, secretius autem aliis multis figuris praefiguratum cognoscitur. Hoc Joannes primus initio novae gratiae ad fidem Christi conversis ostendit, non sua adinventione, sed divina constitutione provisum, sicut ipse testatur dicens: Qui misit me baptizare in aqua, et reliqua (Joan. I). Baptizavit autem non in remissionem peccatorum, quod Christi baptismo agi consuevit, sed in poenitentiam, dicens in eum qui venturus erat ut crederent, hoc est in Jesum. De quo etiam testimonium 114.0957C| perhibuit, dicens: Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui autem post me venturus est, fortior me est: cujus non sum dignus calceamenta portare, ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne (Matth. III). Et plane dignum erit ut in nova generis humani per adventum Filii Dei in carne salvatione, novum panderetur purificationis mysterium: quatenus sicut sacerdotes Levitici generis lavari consueverant ante oblationem carnalium hostiarum, ita omnes Christiani nominis haeredes, qui dicuntur regale sacerdotium (I Petr. II), lavacro spiritali a peccatorum labe mundati, offerant Deo hostias spiritales in odorem suavitatis. Sciendum autem, primo simpliciter in fluviis vel fontibus baptizatos credentes. Ipse enim Dominus noster Jesus Christus, ut in 114.0957D| nobis idem consecraret lavacrum, in Jordane baptizatus est a Joanne; et sicut alibi legitur: Erat Joannes baptizans in Aenon juxta Salim, quia aquae multae erant ibi (Joan. III). Et Philippus evangelista eunuchum baptizavit in fonte quem reperit in via (Act. VIII). Sicut autem supra ostendimus, crescente processu temporum, religionis honore institutionum ecclesiasticarum usque ad plenitudinem decus crevisse: ita et hujus mystici lavacri, gradatim per temporum augmenta, in majus celebratio crevit. Addiderunt alii chrismatis unctionem, quam ex veteri sumptam consuetudine nemo qui dubitet, cum primis temporibus impositione manuum baptismum confirmari soleret, quod in Samaria fecisse Petrum 114.0958A| legitur et Joannem (Act. VIII). Quae confirmatio et tunc ad primos Ecclesiae pastores pertinuit, et nunc pertinere non dubitatur: unde in canonibus saepe interdicitur presbyteris ne chrisma conficiant, neque baptizatos in fronte consignent, quod solis debetur episcopis. Testantur hoc decreta Innocentii papae et statuta Silvestri, quia et ipse instituit ut presbyter baptizatum chrismate liniat, propter occasionem transitus mortis. Quod si a diacono vel quolibet alio homine baptizatus, casu ante confirmationem transierit, credendum non est perire propter hoc quia sub fide qua credidit poterit esse salvus, si eum post commissa peccata non perimant. Lege concilii Eliberitani decreta. Alii addiderunt in baptismatis sacramento exorcismos, alii consecrationem 114.0958B| fontis, alii salis vel salivae infusionem, alii catechumenorum ordinabilem instructionem, alii scrutinia diligentissime ad tantum mysterium praeparationis statuerunt. Sed et multa alia quae et exemplis divinorum actuum vel dictorum inventa sunt, et congruentissimis spiritalium profectuum significationibus plena noscuntur, sicut copiosa priorum de eisdem rebus documenta demonstrant. Celebratur autem ipsum baptisma verum, non nisi in nomine summae Trinitatis, quod et Dominus ipse ostendit, et canones apostolorum docent. Unde quicunque vel ab haereticis in Trinitate baptizantibus, vel ab alio quolibet homine sub appellatione legitima ejusdem sanctae Trinitatis fuerit baptizatus, rebaptizari non debet, ne invocatio summae dignitatis 114.0958C| annullari videatur; sed chrismate et manus impositione quod imperfectum erat perfici debet. Hoc in canonibus et decretis Patrum frequens habetur. Legitur quoque in ultimo ecclesiasticae Historiae libro quod Athanasius adhuc puer inter coaevos baptismatis similitudinem per ludum exercuerit. Alexandrum etiam Alexandriae praesulem, cognita interrogatione baptistae et responsione baptizatorum, et caeteris quae quamvis per ludum, tamen juxta nostram religionem gesta sunt, non rebaptizandos judicasse, sed usitatis Ecclesiae confirmandos mysteriis. Concilio quoque Eliberitano fidelibus plenum baptisma habentibus in necessitate baptizare permittitur. Victor etiam, quintus decimus Romanorum pontifex, constituit ut, necessitate faciente, liceat ubi 114.0958D| inventum fuisset, sive in flumine, sive in mari, sive in fontibus, christianae credulitatis confessione clarificata, quicunque ex gentilitate veniens, baptizaretur. In hoc tamen et similibus non tribuitur quibuscunque baptizandi indiscreta licentia, cum concilio Carthaginensi mulieres prohibeantur baptizare: sed demonstratur per haec ubi inevitabilis necessitas poscit, melius baptizari ubicunque et a quocunque in nomine Trinitatis quam periclitantem sine remedio deperire. Unde etiam tempora baptizandi legitima in talibus necessitatibus observanda non sunt, sed juxta decreta Leonis aegritudine, persecutione, obsidione et naufragio periclitantibus, semper est succurrendum: et concilio Gerundensi unius diei 114.0959A| infans, si in discrimine sit, baptizari jubetur. Eos autem de quibus incertum est, id est, qui nullo testimonio probare possunt se esse baptizatos, ex concilio Carthaginensi et decretis Leonis discimus baptizari debere. Illos vero, qui baptizatos se quidem noverunt, sed in qua professione ignorant, ejusdem Leonis papae decreta sub manus impositione suscipiendos constituunt. Tempora autem baptizandi legitima Pascha et Pentecoste praefiguntur, secundum decreta Siricii, Leonis vel Gelasii episcoporum, quamvis concilio Gerundensi Natalis Domini et Pascha ponantur. Alii quoque in Epiphania Domini baptizare voluerunt, quia eo tempore Dominum nostrum traditur baptizatum, quod et ipsum ab aliis prohibetur. Quia vero secundum Apostolum in morte 114.0959B| Salvatoris baptizamur (Rom. VI), et ipse Dominus intraturos regnum coelorum ex aqua et Spiritu renasci debere praemonstrat (Joan. III), congrue a praesulibus Romanorum haec duo tempora sola ad celebrationem praefixa sunt baptismatis, id est, Pascha et Pentecoste: quorum uno, passio Domini et resurrectio; altero, adventus celebratur Spiritus sancti. Alii trinam immersionem volunt, in similitudinem triduanae sepulturae, ut in canonibus apostolorum statutum habetur et Romanorum consuetudo observat. Alii unam propter divinitatis unitatem contendunt, ut in concilio Toletano plenissime habetur: ubi etiam commemoratur quod beatus Gregorius interroganti super hoc Leandro inter caetera ita responderit, quia in una fide nihil officit Ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod 114.0959C| tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione existimet fieri, neque ob hoc aliquid obsistit baptizandum semel in aquis mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus poterit infantem baptismate ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Quae singularis mersio, quamvis tunc ita Hispanis complacuit, dicentibus, Trinam mersionem ideo vitandam quia haeretici quidam dissimiles in Trinitate substantias dogmatizare ausi sint, ad consubstantialitatem 114.0959D| sanctae Trinitatis negandam, tamen antiquior usus praevaluit et ratio supradicta. Si enim omnia deserimus quae haeretici in suam perversitatem traxerunt, nihil nobis restabit, cum illi in ipso Deo errantes, omnia quae ad ejus cultum pertinere visa sunt, suis erroribus quasi propria applicarint. Notandum autem non solum mergendo, verum etiam desuper fundendo, multos baptizatos fuisse, et adhuc posse ita baptizari si necessitas sit, sicut in passione beati Laurentii quemdam urceo allato legimus 114.0960A| baptizatum. Hoc etiam solet evenire cum perfectiorum granditas corporum in minoribus vasis hominem tingi non patitur.

Notandum quod primis temporibus illis solummodo baptismi gratiam dari solitam qui et corporis et mentis integritate jam ad hoc pervenerant, ut scire et intelligere possent quid emolumenti in baptismo consequendum, quid confitendum atque credendum, quid postremo renatis in Christo esset servandum. Refert siquidem venerabilis Pater Augustinus de seipso in libris Confessionum suarum quod pene usque ad viginti quinque annorum aetatem catechumenus perdurarit; et ea videlicet intentione ut per hanc temporis moram, de singulis edoctus, ad eligendum quodlibet libero duceretur arbitrio, 114.0960B| et defervescentibus lubricae aetatis incendiis, melius quod sequendum erat servare potuisset. Sed augescente divinae religionis diligentia, intelligentes Christiani dogmatis amatores peccatum Adae originale non solos eos tenere obnoxios qui suis operibus praevaricationem auxerunt, sed etiam eos qui sine suis commissis: quia, secundum Psalmistam, in iniquitatibus concepti et nati sunt (Psal. L), immunes a peccato esse non possunt, dum de polluta radice procedunt; ut merito de omnibus dicatur per Apostolum: Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III). Et de Adam: In quo omnes peccaverunt (Rom. V). Hoc ergo sentientes sanae fidei sectatores, ne perirent parvuli si sine remedio regenerationis gratiae defungerentur, eos baptizandos in remissionem peccatorum 114.0960C| [censuerunt]. Non sicut haeretici quidam, gratiae Dei repugnantes, contendebant nulla necessitate parvulos baptizari, quia nondum peccassent: quod si verum esset, vel non baptizandi erant, vel si extra necessitatem baptizarentur, imperfectum et non verum in eis erat baptismi sacramentum, quod in Symbolo confitemur dari in remissionem peccatorum. Ergo quia omnes quos gratia Dei non liberat, pereunt in originali delicto, etiam qui sui sceleris non adjecerunt augmenta, necessario parvuli baptizantur. Quod et sanctus Augustinus in libro de Baptismo parvulorum ostendit, et Africana testantur concilia, et aliorum Patrum documenta quamplurima. Ex hac igitur occasione inventum est ut patrini vel matrinae 114.0960D| adhibeantur, suscepturi parvulos de lavacro, et pro eis respondeant omnia quae ipsi per aetatis infirmitatem confiteri non possunt. Pariterque debet spiritalis pater vel mater ei quem de fonte regenerationis suscepit, cum ad intelligibilem pervenerit aetatem, insinuare confessionem quam pro eo fecit, ut qui aliena confessione, sicut paralyticus fide portantium (Luc. V), meruit a peccatorum solvi languore, studeat saluti praestitae vivere non indigne, et sua impleat exsecutione quod illorum confessus est ore, si 114.0961A| non vult salvatione carere quam illorum meruit fide. Non autem pater debet vel mater de fonte suam suscipere sobolem, ut sit discretio inter spiritalem generationem atque carnalem. Quod si casu evenerit, non habebunt carnalis copulae deinceps ad invicem consortium, qui in communi filio compaternitatis spiritale vinculum susceperunt. Baptizandi sunt itaque non solum per aetatem loquentes et intelligentes quae aguntur, sed etiam nondum per se vel pro se loquentes. Sicut etiam synodus Carthaginensis baptizandos statuit aegrotos, qui jam loqui non possunt, cum voluntatis eorum testimonium, sui dixerint, aut ipsi aliquibus signis comprobare potuerint. Mortuis vero baptisma vel Eucharistiam dari supradicti loci prohibetur concilio, quamvis primis 114.0961B| praedicationis evangelicae temporibus tanti fervoris quidam in divina credulitate referuntur fuisse, ut pro quibusdam charissimis, ante annuntiationem veritatis vel baptismi perceptionem defunctis, baptizari studerent. Quod apostolus Paulus ad astruendam resurrectionis fidem commemorat (I Cor. XV); quia nisi crederentur resurrecturi, stultum erat pro eis qui jam non exsisterent orare.

CAPUT XXVII. De decimis dandis.

Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas Abraham factis (Gen. XIV), Jacob promissis insinuat (Gen. XXVIII), deinde lex statuit (Lev. XXVII; Num. XVIII), et omnes doctores sancti commemorant. Et profecto 114.0961C| dignum erat ut Israelitae decimas pecorum et frugum, et omnium pecuniarum Domino darent, qui ut eos liberaret, decem plagis percussit Aegyptios, et in novissima plaga primogenita cunctorum disperdidit, gratiamque suis praestitit, ut impetratis pecuniis spoliarent Aegyptum. De quibus decimis Augustinus doctor mirabilis dicit: « Decimae ex debito requiruntur. Quid si diceret Deus, nempe: Meus es, o homo, mea est terra quam colis, mea sunt semina quae spargis, mea animalia quae fatigas, meus est calor solis, et cum omnia mea sint, tu qui minus accommodas, solam decimam merebaris? Sed reserva tibi novem, da mihi decimam. Si non dederis decimam mihi auferam novem. Si dederis mihi decimam, multiplicabo novem. » Cum itaque Judaicus 114.0961D| populus praeceptum decimarum tanta diligentia observaret, ut de minimis quibusque olusculis, ruta videlicet, mentha et cymino, ut ipse Dominus testatur (Matth. XXIII), decimas daret, cur non majori studio plebs evangelica eamdem impleat jussionem, cui et major est numerus sacerdotum et sincerior cultus sacramentorum? Ideo ergo dandae sunt decimae, ut hac devotione Deus placatus, largius praestet quae necessaria sunt, sicut superius ostendimus. Ac ut sacerdotes et ministri Ecclesiae, cura et sollicitudine necessitatum corporalium quibus sine haec vita transigi non potest, relevati, liberiores fiant ad meditationem divinae legis, et doctrinae administrationem, atque spiritalis servitii voluntariam expletionem; 114.0962A| et ut munus populi in quotidianam oblationem Domino immoletur, necnon, secundum statuta canonica, in sustentationem pauperum et restaurationem ecclesiarum proficiat. Quatuor enim partes, juxta canones, fieri de fidelium oblationibus debent, ut una sit episcopi, altera clericorum, tertia pauperum, quarta restaurationi ecclesiarum servetur.

CAPUT XXVIII. De litaniis agendis

Litanias, id est rogationes publicas (quas majores vocamus) Romani una die denominata, id est VII Kal. Maii annuatim facere solent: quas Gregorius papa initio ordinationis suae instituit, dum, post aquarum inundationem insolitam, inguinaria et insolita 114.0962B| lues, primo Pelagio papa exstincto populum vastaret Romanum. Quia tunc eo modo septenam ordinavit litaniam, sicut Paulus in Gestis Longobardorum commemorat ( In Mauritio imp. ), ut precaturos Dominum in septem turmas distribueret, quo pietatem Domini multiplicius implorarent. In primo choro fuit clerus, in secundo abbates omnes cum monachis suis, in tertio omnes abbatissae cum congregationibus suis, in quarto omnes pueri, in quinto omnes laici, in sexto omnes viduae, in septimo omnes mulieres conjugatae. Triduanae autem litaniae, quae proximis diebus ante Ascensionem Domini annue per omnes Galliarum vel Germaniae Ecclesias celebrantur, in Galliis sunt constitutae. Temporibus siquidem Clodovei regis Francorum, qui cum gente 114.0962C| sua primus Christianus effectus est, dum civitas Viennensium crebro terraemotu subrueretur et bestiarum desolaretur incursu, sanctus Mamertus, ejusdem civitatis episcopus, eas legitur pro malis quae praemisimus, ordinasse. Quas Aurelianensis synodus et eo tempore jubet fieri, et ab opere servili, ut plenius celebrentur, omnes vacare. Hispani autem, propter hoc quod scriptum est: Non possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX), infra Quinquagesimam Paschae recusantes jejunare, litanias suas post Pentecosten posuerunt, quinta, sexta et septima feriis ejusdem hebdomadis, eas facientes. Alii eorum Idibus Decembribus triduanum statuerunt jejunium; alii Kalendis Decembribus. Notandum autem litanias non tantum 114.0962D| dici illam recitationem nominum qua sancti in adjutorium vocantur infirmitatis humanae, sed etiam cuncta quae supplicationibus fiunt rogationes appellari. Litania autem sanctorum nominum postea creditur in usum assumpta quam Hieronymus Martyrologium, secutus Eusebium Caesareensem, per anni circulum conscripsit, ea occasione ab episcopis Chromatio et Heliodoro illud opus rogatus componere: quia Theodosius religiosus imperator in concilio episcoporum laudavit Gregorium Cordubensem episcopum quod omni die missas explicans eorum martyrum, quorum natalitia essent, nomina plurima commemoraret.

CAPUT XXI De aqua sparsionis. 114.0963A|

Aquam sparsionis cum sale benedici, et in habitaculis fidelium spargi, Alexander papa constituit. Sicut enim populus prior, legalibus institutis deserviens, sanguine lustrabatur (Exod. XXIV), ita novus Christianorum populus, baptismi sacramento renatus, digne aqua benedicta aspergitur, ut sicut sanguis agni in postibus ad repellendum percussorem ponebatur (Exod. XII), ita mysterium aquae corpora et loca muniat renatorum.

CAPUT XXX. De benedictione cerei.

Cereum autem benedici non solum in principalibus 114.0963B| ecclesiis, sed etiam in parochiis, Zozimus papa constituit. Quod ipsum concilio Toletano ostenditur, quosdam Hispanorum observasse, quosdam neglexisse.

CAPUT XXXI. Comparatio ecclesiasticorum ordinum et saecularium.

Circa harum calcem rerum placet inserere quamdam saecularium atque ecclesiasticarum comparationem dignitatum, quamvis non nesciam ordinationes potestatum et officiorum tanta diversitate pro varietate gentium, locorum et temporum perplexas, ut de eis vix aliquid certi possit exponi. Quotus enim quisque est qui se scire fateatur, quibus, non dico Assyriorum, Medorum et Macedonum, sed vel 114.0963C| Romanorum, quod notius et proximius nobis est, imperium distributum fuerit et ordinatum administrationibus et officiis: cum per longitudinem temporum aliae potestates aliis mutatae sint, aliae subditae, aliae abditae, ut ipsa instabilitate rerum humanum esse et temporarium comprobetur, quod quadam inconstantia et in majus extenditur et in minus contrahitur? Omissis ergo incertis, quae notiora sunt invicem comparemus, ut ostendamus ordinationes mundanae sapientiae in spiritalem Ecclesiae universalis rempublicam sacris distinctionibus commutatas, in similitudinem antiquae historiae qua vel pecuniae Aegyptiorum in usum tabernaculi (Exod. XI), vel cedri de Libano caesi in templi aedificationem profecisse (III Reg. V), Raab quoque, et Ruth, et Achior, 114.0963D| in numerum populi Dei translati narrantur (Josue II; Ruth IV; Judith VI). Sicut autem gens Romanorum totius orbis monarchiam tenuisse fertur, ita summus pontifex, in sede Romana vicem beati Petri gerens, totius Ecclesiae apice sublimatur. De quo Sardicensi concilio statuitur cunctorum statuta ad eum referri debere, idque observandum quod ipse statuerit: sicut vero summus saeculi principatus non tantum apud Romanos, verum etiam apud aliarum partium gentes interdum fuit, ita et aliae Ecclesiae dignitati sedis Romanae consociantur, id est Antiochensis in Asia, Alexandrina in Africa. In concilio enim Nicaeno harum trium privilegium Ecclesiarum caeteris omnibus anteferendum ostenditur. Sed potest 114.0964A| trium locorum eminentia ad unam dignitatem referri, quia in duobus horum ipse Petrus sedit; tertium nihilominus, id est Alexandriam, per Marcum filium suum et Evangelium, quod ex ore ejus ipse Marcus descripserat, suam effecerat sedem. Similiter intelligendum de principatibus saeculi, quod quamvis in diversis orbis partibus per tempora sua fulserint, tamen ad jus Romanum, quasi unum apicem, postremo omnes pene relati sunt. Comparetur ergo papa Romanus Augustis et Caesaribus, patriarchae vero patriciis, qui primi post Caesares in imperiis fuisse videntur: ita et isti, qui satis pauci sunt, primi post trium sedium praesules habentur. Deinde archiepiscopos, qui ipsis metropolitanis praeeminent, regibus conferamus. Metropolitanos 114.0964B| autem ducibus comparemus. Quia sicut duces singularum sunt provinciarum, ita et illi in singulis provinciis singuli ponuntur. Unde in Chalcedonensi concilio jubetur ne una provincia in duos metropolitanos dividatur. Quod comites vel praefecti in saeculo, hoc episcopi caeteri in Ecclesia explent. Fertur enim in Orientis partibus per singulas urbes et praefecturas singulas esse episcoporum gubernationes. Sicut tribuni militibus praeerant, ita abbates monachis, athletis spiritalibus, praeesse noscuntur. Quemadmodum sunt in palatiis praeceptores vel comites palatii, qui saecularium causas ventilant, ita sunt et illi quos summos capellanos Franci appellant, clericorum causis praelati. Capellani minores ita sunt sicut hi quos vassos dominicos Gallica consuetudine 114.0964C| nominamus. Dicti sunt autem primitus capellani a cappa beati Martini, quam reges Francorum ob adjutorium victoriae in praeliis solebant secum habere: quam ferentes et custodientes cum caeteris sanctorum reliquiis clerici, capellani coeperunt vocari. Porro sicut comites quidam missos suos praeponunt popularibus, qui minores causas determinent, ipsis majora reservent: ita quidam episcopi coepiscopos habent, qui in rebus sibi congruentibus quae injunguntur, efficiunt. Centenarii, qui et centenariones, vel vicarii, qui per pagos statuti sunt, presbyteris plebium, qui baptismales ecclesias tenent, et minoribus presbyteris praesunt, conferri queunt. Decuriones vel decani, qui sub ipsis vicariis quaedam minora exercent, minoribus presbyteris titulorum 114.0964D| possunt comparari. Sub ipsis ministris centenariorum sunt adhuc minores, qui collectarii, quaterniones, vel duumviri possunt appellari, quia colligunt populum, et ipso numero ostendunt se decanis minores. Sunt autem ipsa vocabula ab antiqua consuetudine mutuata, in qua officia praelatorum dicebantur ex numero subjectorum: ut sunt chiliarchi Graece, Latine millenarii, centenarii vel centuriones; pentacontarchi, vel quinquagenarii; decani, vel decuriones; quaterniones, duumviri. Ad horum similitudinem sunt diaconi et subdiaconi, presbyterorum adjutores in verbo, baptismo et quotidiano officio. Sunt etiam archipresbyteri, in episcopis canonicorum curam gerentes. Habent et potestates 114.0965A| saeculi consiliarios in domesticis et liberorum paedagogos suorum, habent ipsi procuratores rei familiaris: similiter in quibusdam Ecclesiis archidiaconos, quos familiae respicit gubernatio. Sunt in saecularibus quaestionarii, id est qui reos examinant; sunt in Ecclesia exorcistae, daemonum exclusores. Habent aulae potentium janitores, habet et domus Dei ostiarios. Habet mundus veredarios, commentarienses, ludorum exhibitores, carminum pompaticos relatores; habet Ecclesia acolythos, lectores, cantores atque psalmistas. Caeterum ex utriusque ordinis conjunctione et dilectione una domus Dei construitur, unum corpus Christi efficitur, cunctis membris officiorum suorum fructus mutuae utilitati conferentibus; dum oculus est in sapientibus, qui veram lucem percipiunt et insinuant; os in doctoribus, auris in 114.0965B| benevolis auditoribus, nasus in discretionis amatoribus, manus in operatoribus, pedes in proficientibus, venter in compatientibus, humeri in laborum 114.0966A| toleratoribus, cuncta in caeteris: ut non sit schisma in corpore, sed si gloriatur unum membrum, congaudeant omnia membra; si contristatur unum, cuncta condoleant. Ista convenientia eo usque tenenda est, donec occurramus omnes in virum perfectum, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XI).

CONCLUSIO LIBELLI.

Gravi pondere tandem solutus, et utinam tam profectuoso quam magno, in fine conclusionis lectores obtestor ne quod obedientia subii, isti tribuant temerariae praesumptioni. Fateor enim me nec reperisse cuncta, quae dilucidare cupivi, nec cuncta posuisse quae reperi: cum et rerum magnitudo sciendi cupiditatem succenderet, et diversitatum 114.0966B| confusio fastidii nimietatem praeberet. Habebit tamen in his lectoris mei curiosa vestigatio etsi non copiam satietatis qua delectetur, qualemcunque tamen causam inquisitionis, qua melius exerceatur.