De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Secundum Civile Bellum

E Wikisource
 Cnaeus Pompeius Magnus Caius Julius Caesar 

Postea orta est inter Pompeium et Caesarem gravis dissensio, quod hic superiorem, ille vero parem ferre non posset: et inde bellum civile exarsit. Caesar cum infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius relicta urbe ac deinde Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis: quem insecutus Caesar apud Pharsaliam acie fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum Alexandriae regem, cui tutor a senatu datus fuerat, profugit; sed ille Pompeium interfici jussit. Latus Pompeii sub oculis uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput abscissum, truncus in Nilum conjectus. Dein caput velamine involutum ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas fudit, et illud multis pretiosissimisque odoribus cremandum curavit.

Is fuit viri praestantissimi post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus. Erant in Pompeio multae ac magnae virtutes, ac praecipue admiranda frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset medicus ut turdum ederet, negarent autem servi eam avem usquam aestivo tempore posse reperiri, nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret, vetuit Pompeius turdum inde peti, medicoque dixit: "Ergo nisi Lucullus perditus deliciis esset, non viveret Pompeius?" Aliam avem, quae parabilis esset, sibi jussit apponi.

Viris doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens, confecto bello Mithridatico, cum Rhodum venisset, nobilissimum philosophum Posidonium cupiit audire: sed cum is diceretur tunc graviter aegrotare, quod maximis podagrae doloribus cruciabatur, voluit saltem Pompeius eum visere. Mos erat ut, consule aedes aliquas ingressuro, lictor fores virga percuteret, admonens consulem adesse: at Pompeius vetuit fores Posidonii percuti, honoris causa. Quem ut vidit et salutavit, moleste se ferre dixit, quod eum non posset audire. At ille: "Tu vero, inquit, potes, nec committam ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit." Itaque cubans graviter et copiose disseruit de hoc ipso: nihil esse bonum nisi quod honestum esset, et nihil malum dici posse quod turpe non esset. Cum vero dolor interdum acriter eum pungeret, saepe dixit: "Nihil agis, dolor, quamvis sis molestus; nunquam te esse malum confitebor"

 Cnaeus Pompeius Magnus Caius Julius Caesar