De visionibus Wettini

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De visionibus Wettini
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf


De visionibus Wettini

De visionibus Wettini (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.1084A

PRAEFATIO AD GRIMALDUM CAPELLANUM.

114.1063A| Domino Patri, vereque felici, et purissima sinceritate venerando GRIMALDO capellano, WALAFRIDUS STRABUS aeternae beatitudinis in Salvatore mundi salutem.

Ex quo, Pater beatissime, familiari quadam pietate exiguitatem meam dignati estis agnoscere, sedulo tenaci memoria amplexabar, cujus praesentiam summo ardore sitiebam, sicut et hactenus ago. Licet enim longa interjectae telluris spatia sequestrent, vasti montium et saltuum dirimant anfractus, animo tamen spiritali igne aestuans, quamvis absens, assidue vestros quasi quoddam speculum intueor obtutus. Denique jussu Adalgisi venerandi Patris in Domino, visionem Wettini propinqui vestri, quam beatus pater Hetto urbanae facundiae, mellifluis floribus 114.1063B| adornans, prosaicis verbis doctissime composuit, versibus hexametris furtim exemplare coactus sum. Ideo nulli hoc ut placeat exhibeo, tantum illius voluntati satisfeci, et major erat obedientia quam facultas. Sciebam etenim quia qui spiritalibus viris obtemperat, nunquam errat. Et si in pedum mensuris et synaloepharum positione fefelli, contra nullum luctamen inibo, quia ad rumusculos spargendos non egi, sed potius ob propositi mei conservationem. Quippe cui nec aetas ad talia competit, nec scientia suppetit. Scintilla quaedam inest et eget fomite.

In hoc autem primitivo carmine nec tempus morosum ad cautelam concessum est, nec proprii sermonis habui potestatem. Arbitror autem quod si per campos darentur vagandi induciae, quivissem fortasse 114.1063C| ramusculos aliquos decerpere, quibus mea rusticitas 114.1064A| aliquantisper tegeretur. Unam itaque ob causam impossibilitatem superavit voluntas. Comperimus etenim quosdam esse qui hoc nil amplius vanis somniis dijudicantes, nec habere aut credere aut audire dignantur. Hanc autem praesumptionem ut audierint, turgentes assumunt in manus, avidique vitia quibus redundat rimantes, velint nolint, ipsum quod oderunt invenient, dum quod sitiunt quaesierint. Compulsum tamen me sciant in hoc prorupisse, et quasi stimulis plerumque impulsum scriptitasse. Sed propter amorem ejus qui haec vidit, et ista fieri desideravit, et me haec fiducia animavit.

Quapropter, beatissime Pater, quaeso sanctitatem vestram ut emendare dignemini quidquid in hoc pittacio censura vestra aptum correctioni vel a vero 114.1064B| discordans deliberaverit. Necesse enim est ut Erlebaldum dominum et Tattonem praeceptorem meum haec res non lateat, quia fas non est monacho suum quidquam celare abbatem. Si itaque considerantes nimiis nacti fuerint sordere mendaciis, statim pungent, non palpabunt. Et, ut vereor, qui pene octavum decimum jam annum transegi, dignis verberibus vapulabo. Optime enim hac arte, sicut et in aliis imbuti sunt, sed minus diligunt. Ideo defendere dignemini utilitatem meam, et hujus scedulae infirma tueri. Quaedam etiam nomina in contextu occultata, qui diligenter investigaverit, istis versibus impressa reperiet. Bene valentem, et Strabi memorem, te Deus omnipotens in aeterna felicitate conservare dignetur, sanctissime Pater. Amen.

INCIPIT LIBER. 114.1065|

Oratio ad Christum. 114.1065A|

Christe, novum qui pascha mihi concedis agendum,
Suscipe dona precum, laudisque salubria nostrae
Vota, voluntatem potius quam dona requirens.
Quantum posse dabis, tantum sum velle paratus
Cum tua majestas velle atque valere ministret.
Te precor, alme Deus, pueriles disjice ludos,
Et fermenta tui placida insere dogmatis, ut sit
Blanda mihi dulcisque Patris sententia, cujus
Jussa sequor, ne dorsa fero lacerare flagello
Incipiat carmenque animo reprobare citato.
Non aliunde quidem primum componere carmen
Disposui quam, sancta sequens praecepta priorum,
Primitias deferre Deo, cui cordis in ara
Fertur adeps, sanctae cum laudis odore litatus.
114.1065B| Jesu Christe, crucis rogo per merita alma sacratae
Atque resurgentis per maxima festa Leonis,
Cujus adest hodie festum venerabile cunctis,
Ut me digneris vitiis mundare nefandis,
Ne quod voce probo, hoc nostro damnetur in actu.
Quid loquar ulterius? mundi miserere, Redemptor,
Perque potestatis numen succurre triformis.
De abbatibus Augiensibus.--Hettonis pueritia, praefectura, mors.

Rhenus ab Ausoniis quo ducitur Alpibus, aequor
Miscet, in occiduis diffusus partibus, ingens
Illius in medio suspenditur insula fluctu,
Augia nomen habens, jacet hanc Germania circa.
Haec solet egregias monachorum gignere turmas.
Primus in hac sanctus construxit moenia praesul
114.1065C| Pirminius, ternisque gregem protexerat annis.
Hujus quisque velit sanctorum cognoscere vitam,
Ipsa sepulcra petat, satis ipse probabit in Hornbach.
Postea septennis praesedit cursibus Eto;
Tum sequitur binis laudandus Geba sacerdos,
Bina Ermenfredus tum lustra peregerat abba,
Sydonius ternis denisque ibi praefuit annis.
Vicenos binosque receperat inde Joannes;
Quinque Petrus sortitur item venerabilis annos,
Quattuor inde tulit Waldonis lustra potestas.
Tempore sub quorum juvenis velut aurea surgit
Stella, tenebrosum citius vulganda per orbem:
Coenobium quinquennis enim Insulanense petivit.
Nec latet urbs homines in vertice structa levato,
Sed neque testa subit modium; peregrina volando
114.1065D| Tanti fama viri regales verberat aures.
Post rapitur, non sponte, foras de carcere charo,
Et qui liber erat, fit, libertate soluta,
Pastor ovile tuens, cujus pars magna, profanis
Actibus insistens, Christi de valle viavit.
Provida quippe Dei talem sapientia Patrem
Constituit, qui cuncta sacris sub legibus arcens,
Rure tenus destructa novat, geminamque ruinam
114.1066A| Elevat, inque Dei varium transmutat honorem,
Interiora medens atque exteriora reformans.
Cujus ad ingenium nullus mihi sermo redundat
Narrandum, quando specialis in orbe refulsit
Doctus in incultis jaciens sacra semina sulcis;
Largus in auxilio, vita probus, aptus amori,
Justus in arbitrio, arte sagax, perfectior actu;
Quid moror ista canens, cum possim jure fateri
Me nescire alium qui compensetur ad istum?
Cogitur interea monachorum pastor haberi:
Discipulus dudum, disponitur ipse magister.
Carceris ipse fuit custos, quo saepe cupivit
Finitimum exspectare diem, tum morte revicta
Perpetuaque frui, Christo donante, corona.
Vocibus in septem si promat verba palatus,
114.1066B| Non erit ulla tamen narrandi cuncta facultas,
In quibus immensum perfecerit ille laborem,
Quidquid erat Christi per ovilia jure regendum
Fecit, et assidua constanter pace salutem
Christicolis statuit. Regali munere fultus
Dirigiturque maris trans aequora vasta profundi
Graecorum ad proceres, scopulisque illisa carina,
Fudit onus cunctumque virum, sed praesul ab undis
Seque suosque, manum Domino praebente, recepit.
Nulla maris post haec rabidi discrimina passus,
Sed potius recto cursu fatisque secundis
Argivum responsa rato tulit ordine Francis.
Denique longa tulit postquam fastidia, coepit
Mente sub obscura refugus tractare recessum
Ordine de tanto, ne captus amore tenendi
114.1066C| Linqueret aeternum cui semper munus inhaesit.
Anno igitur decimo Ludovici Caesaris, atque
Bis cessere novem illius tunc ordinis anni,
Sexaginta quoque aetatis jam tempora clausit,
Morbus in exitium traxit lethale patronum.
Ille dolor dilectus erat, charissima febris,
Mors contempta, fugae haec occasio prima patebat;
Venit adoptivum redeundi in carceris antrum
Tempus, ut alterius contemplans ora jubentis,
Quod prius injunxit, jam tunc servaret agendo.
Solvitur ex onere, atque sibi subjecta refutat,
Perfruiturque quiete silens feliciter exin:
Fare precor, quicunque velis, quaesitor honoris
Quod tibi munus erit, cujus mala fama cerebrum
Turbat et hanc famam durissima poena sequetur?
114.1066D| Conspicis ecce meum dulci rumore refertum
Pro nihilo duxisse volans et inane favoris
Molle decus, multumque viris miserabile justis.
O ne magna dies damnans inhonoret, honores
Spernite, per normamque sacri resipiscite Patris!
Versibus in paucis Hettonis gesta parumper
Depinxi, brevitate tamen majora potestis
Nosse sub invidia si mens non vestra gravatur.
De Erbaldo et ejus electione in abbatem.
114.1067A|
Musa soror, majora refer celerique volatu
Pange melos, laudisque facem generisque latebras
Cujus ab exortu Hettoni traditur haeres.
Est famosa tribus quae legum docta per artes
Promeruit primo populi sedisse senatu,
Judicioque bonas justo discernere leges.
Illius e medio surgit generamine proles,
Dicitur Erbaldus, verso sermone vir audax.
Post septem denosque petit venerabilis annos
Insulanense solum, sociatur fratribus illis
Atque magisterio Hettonis traditur almi:
Quo monstrante, sacris non parva ex parte libellis
Imbuitur, variaeque vetant ne traderet artes
Septenas curae, antiqui quas auribus indunt
114.1067B| Nobilium; namque illa refert scriptura Joannis
Ante retroque animalia sancta oculata fuisse;
Sensus adest: Sic doctus homo ex ratione biformi,
Ante superna, videt, retro terrena, cavetque
Hac ex parte foret ne clauso lumine caecus.
Mittitur ad quemdam, socio comitatus, ab inde,
Cujus multa viret sapientia dogmate, Scottum,
Quem dixi socium, carmen perquirit abundans,
Nam vitam meta et vires in morte triumphat.
Nunc incoepta sequar, post pauca parabor ad illud.
Denique post reditum luxit perfectior actus,
Moribus ardor inest, sermone fidelis amor stat;
Fulget in ingenio verax, probus, aptus, honestus,
Norma boni, aequa fides, dilectio sancta sub ill
Innumerisque bonis nituit, quae cuncta sub ista
Non possum brevitate sequi, ne audire recuses.
114.1067C| Haec Hettonis erant postquam jactata per aures,
Approbat ipse suo passim moderamine vera
Esse satis, secumque vehit per terga liquentum
Camporum, fluctusque secant, Argosque penetrant,
Diximus ut supra, redeuntque Augense sub antrum.
Ergo ubi Hettonis silet argumenta potestas
Per multa, alteriusque licet dum jura levare,
Jam precis arte patet, curritque per ora vicissim
Erbaldo debere dari his in moenibus arcem.
Annuit ipse Deus, cunctos qui mente sub una
Hoc voluisse dedit, pastori mandat alendas
In tellure ferax quae gaudet fruge bidentes.
Tum perfecta magis Domino servire voluntas
Incubat, insignemque virum vota optima produnt.
114.1067D| Mentis in occulto quantum prius esse benignus
Vellet, in adjecta poteris bonitate probare.
Dicam equidem quid in antiquis donasse figuris
Hinc agnosco Deum veteres recolendo prophetas.
Heliae successit enim venerabilis ille
Heliseus, vectumque leves affatur in auras;
Spiritus oro tuus mecum duplicetur; at ille:
Grandia, nate, petis, fiat tamen ipsa voluntas.
Maxima Hettonis nituerunt facta per orbem,
Si quid adesse potest, tamen exsuperatur ab isto,
Qui solita virtute potens pariterque benignus,
Virtutum custos, vitiis saevissimus hostis
114.1068A| Ex aetate fuit puerili ipsam usque senectam.
Quam pulchre et digne multumque insigniter haeres
Vernat, uterque Pater vitaque graduque beatus!
Hic pater ante fuit, modo filius, astat, obaudit,
Per natumque regi proprium vult corde paterno.
Filius iste prius, ductor patris esse jubetur,
Et tamen intendit qua se sententia docti
Jam senioris agat, sequiturque per omnia pacis
Congeries, jungitque gregem concordia praepes
Pastorum, nullumque dolus, nullum ira lacessit;
Res laudanda quidem pacis innata magistris:
Omnipotens, vitae, pacis lucisque repertor,
Ambobus vitam per saecula multa ministret.
De Vettino et ejus aetate.--Visio daemonum armatorum. Angelus daemonem fugat. Orationes poscit Wettinus. Angeli consolatio et consilia.

114.1068B| Spiritus alme veni, nostraeque adjungere Musae
Unius ut vitam praestanti fine capessam.
Perge Camoena, virum quem supra, tolle, reliqui,
Nam Wettinus erat celebri rumore magister,
Artibus instructus septem de more priorum,
Cui fortuna dedit scholis adnectier illis
Quis gaudere solet nitida et lasciva juventus.
Sed tamen, exterius quantum discernere nostrum est,
Moribus in castis vitam mediocriter egit,
Laudibus ex hominum multas vulgatus ad auras.
Hic igitur postquam Dominus descendit ab alto
Carnis in hospitium sexto quater atque peracto
Octingentesimo rapidis discursibus anno,
Undecimoque pii Ludovici Caesaris, et dum
Sexies Octimber [october] declinat quinque diebus,
114.1068C| Adfuit illa dies quae septima in ordine constat,
Ut sibi moris erat, quemdam pro corporis haustum
Prosperitate tulit, quod tunc non solus agebat;
Adduntur socii reliquisque salubriter actis,
Ipse nova ingentes patitur gravitate dolores,
Indigesta vomens, dapibusque in corporis usus
Sumendis fastidit ali: jam venit ab ortu
Prima dies, multusque parum discesserat angor;
Tum reficit non coepta tamen fastidia linquens,
Nec tractavit in hoc ullum se ferre periclum
Mortis, ad hanc vitam quando cibus ille animavit.
Tertia lux oritur noctisque rotam Hesperus affert,
Colligitur mixtura virum, residetur ad escas;
Tum fratri: Non mensa placet, non pabula prosunt,
Cedo locum, compellor enim feritate doloris
114.1068D| Strata videre mea, haec aliam portate sub umbram.
Tolluntur stramenta aliamque feruntur in aedem,
Contiguam cellae quam coenatum ante petivit.
Ergo ubi membra suo componit languida lecto
Conclausis oculis penitus dormire nequibat,
Spiritus ecce doli foribus processit apertis,
Clericus in specie, frontis latuere fenestrae,
Ut nec signa quidem parvi videantur ocelli;
Jam manibus tormenta gerens capitique propinquans,
Magna sub ardenti complectens gaudia corde:
Cras torqueris, ait, meritumque rependitur omne.
114.1069A| O mens orba hominum, quo te deducere caecum
Expetis, et cujus retinentur sidera septem
In palma, hunc inimicitia aversaris amara,
Et cum luce cares, tenebris circumdaris atris,
Ille feroxque, rapaxque, minax, mendaxque, sagaxque
Finibus insidians fundo te tinguit averni,
At Dominus si ductor erit, transmittit Olympo.
Ille igitur dum tanta minans promittit inermi,
Turba catervatim piceum comitata magistrum
Affluxit, totumque locum tetro agmine supplet,
Armati velut in bellum curruntque per aulam,
Structuri angustum poenalis carceris antrum
Nulla relinquentes fugiendi dona pavorem.
Hic locus insinuat Solymae quod dixit Iesus:
Ecce dies venient, et tu circumdata vallo
114.1069B| Laberis usque solum, gladio mactabitur infans,
Et lapis esse super lapidem hac strage vetatur.
Urbs animam, lapides tractatus nempe figurant,
Vallus in angorem positus dignoscitur esse;
Destructor nam daemon erit, destructio finis,
Evenit hoc illi qui notum spernit Iesum.
His actis timor opera [ F. ora] premit, pavor occupat artus,
Spes jam nulla fuit nigram vitare catervam,
Sed divina cito advenit clementia cursu,
Viderat in cella monachos sedisse nitentes
Forma quibus radians, habitusque ignotus in armis,
Unus ait, media quem sors in sede locavit;
Res injusta patet, fugite his sedibus hostes,
Hic homo sumet adhuc hujus compendia vitae.
114.1069C| His dictis, velut in vallem cum lympha minator
Fertur, ab aspectu subitis discessibus agmen
Cessit, et anxietas, tandemque decorus in aulam
Angelus ingreditur fulgens in veste rubenti,
Gressibus insistens, sermone acclamat amico:
Te, dilecta anima, hoc momento visere veni.
Talia dicenti recubans sermone Latino
Subdidit: Omnipotens nostris si ignoscere culpis
Dignatur, pietatis opus perfectius auget;
Sin alias, pugno concludimur illius omnes,
Impendat quodcunque placet sequimurque libenter.
Nam prima sancti patriarchae fronte statuti,
Inde prophetarum collectio sancta priorum,
Sanctus apostolici demum globus ordinis, omnes
Hi genus humanum multo vexere labore,
114.1069D| Nunc etiam majora petit solamina praesens.
Colloquio in medio rumpuntur visa duorum,
Nondum verborum, sed visus finis habetur,
Evigilat, si quisque sibi quaesivit adesset;
Vidit adesse duos, cunctis qui ad strata reversis
Forte domum intrabant, quorum tunc unus in ipso
Coenobio praepostus erat, meus ipse magister,
Praecipua bonitate vigens, et moribus omnes
Praecellens, latitare volens, sed notus ubique.
Repperit hunc aliumque domo consistere fratrem,
Accitisque cavas utrum jaculavit in aures
Quidquid in angusto cognovit temporis actu.
Palluit ac timuit, carnisque dolore remoto,
114.1070A| Surgit ab excubitu pronus tellure recumbens,
In patulaeque crucis distendens membra figuram:
Jam tota virtute, viri, prece posco frequenti,
Inquit, adorantes, veniam deposcite nobis,
Intentas formate preces, clementia magna est.
Conspiciunt igitur tanto terrore gementem,
Cantibus insistunt, palmasque in sidera tendunt,
Cantantur septem lacrymarum carmina, nec non
Plurima psalmorum modulamina firmiter addunt,
Quae tanta anxietas sibi continuare requirit.
Tunc surrexit humo, lectoque resedit anhelus,
Exposcitque legi sibi verba novissima sancti
Gregorii, in scripto quod noscitur illius esse,
Dialogus, quo multa bonis documenta ministris
Construxit, mortisque situs per multa serebat.
114.1070B| Grandis in hoc libro perlecta est lectio fratri.
Tunc ait, oro, Patres, componite corpora terrae,
Atque quiete gravem placida relevate laborem.
Et mihi quod restat spatium concedite noctis,
Corpus ut invalidum somno pascatur inani.
Postquam lassa suo prosternunt membra papyro,
Ipseque tam diros animae carnisque labores
Dum recreare cupit, coelorum e culmine missus,
Angelus albato vestitu venit amictus,
Assistens capiti, qui visum in veste priorem
Purpurea ostendit, juxta vestigia stando,
Blandaque dictorum praemittit verba suorum;
Laudat et hoc studium, quod confugisset ad almum
In precibus Dominum, quod lectio sancta placebat,
Tempore quo graviter terrens angustia pressit;
114.1070C| Hoc servabis, ait, ne praetermiseris exhinc,
In multa quoque est psalmus perfectior unus,
Cui virtus moralis inest, post carmina constans
Septena atque decem centumque; hunc saepe reflectes,
Lectio quo legitur, psalmique canuntur aperta
Veracique fide, jucundum munus habetur;
Talis et ad Dominum utiliter devotio fumat,
Atque serenatum hoc placat certamine Christum
Sacerdotum pravorum poenae.

His igitur dictis assumens angelus idem
Infirmum, duxitque via praecessor amoena.
Dum vadunt, montana vident quae sidera tangunt,
Marmoris in specie pulchro commista colore,
Quaeque in circuitu praecingens igneus amnis
114.1070D| Ambit, inexhaustos tribuens intrantibus ignes.
In quo multa nimis monstrata est turba reorum,
Inque locis aliis diversa facta sequentes
Agnovit poenas, multosque recumbere dudum
Quos habuit notos: ibi major et alter in undis
Ordo sacerdotum, praefixo stipite vinctus,
Terga dedit vinclis; quae curis carne superbis
Contra quemque stetit, mulier pro crimine stupri,
Fomes adulterii est consors poenalis Averni;
Tertia cum radios semper produxerit aura
Dicuntur caedi genitalibus artubus ambo.
E quibus ille aliquos sese cognosse ferebat.
Magna sacerdotum numero pars, angelus inquit,
Lucra petunt terrena, quibusque inhiantur adhaerent,
114.1071A| Atque palatinis pereuntia praemia quaerunt
Obsequiis, ornantque magis se veste polita
Quam radiis vitae; pomposis fercula mensis
Glorificare parant, animarum lucra relinquunt;
Deliciis ducti per scorta ruendo volutant;
Hac ratione alios neque se defendere possunt:
Peste fameque inopem possent solarier orbem
Si tota virtute Deo sua lucra referrent.
Hanc summam mercedis habent, qui talibus instant
Rebus, ut aeternam capiant in finibus iram.
Apostrophe ad sacerdotes. Monachorum cruciatus. De episcopo opem mortuo negante. Torquetur Carolus Magnus ob impuram libidinem, inter electos tamen annumerandus. Vitae comitum descriptio.

O patres! si pauca addam, ne spernite, quaeso.
114.1071B| Quid facit antistes? in ovile lupus ruit ullo
Non claudente fores, jacet ebrietate sepultus.
Pastor, adulterium in Domini committere sponsam
Qualiter audebis? Thalamum usque inducere debes
Regis, et ipse thorum prior invasisse nec horres?
Miror avaritiam sacratum pectus habere.
Cui servas? Resipisce, precor; non nascitur haeres.
Quid cumulas? Non quippe tuo sub jure tulisti,
Sed sic dona Dei quae dispensare juberis.
Nemo bono obsistit si rectum velle tenebis.
Quid rapis et vendis, Solymorum more, columbas?
Valde cave expulsum, Dominus ne torqueat atris
Verberibus, pompasque truci condemnet Averno.
Cur tibi magnus eris, numerum si forte bidentum
Te recolis debere Deo signare potenti?
114.1071C| Crebra sub occultum claudis suspiria pectus,
Si non damna doles, verecundia ducat ab igne.
Cumque videbis oves dextra tui, parte sinistra
Esse tuas, nuper ductor, nec terga sequeris,
Pro cunctisque lues patiens incendia poenas.
Nolo tibi ille canat, praesul sacrate, propheta
Plebis erit similis stultae peccando sacerdos.
Laus gregis esse stude, et coelestia regna mereris.
Vidit et horrendum ligni lapidisque opus illic
Materia exstructum, castelli more locatum,
Ordine confuso, summo atque vapore repletum
Territus his frater, quaerens qui mansor inesset,
Audiit inclusam monachum pro sorte catervam
Purgandi, variis patriisque locisque manentum.
Hos inter speciale tenet discrimen et unus
114.1071D| Frater in illicitum cecidit qui crimen habendi:
Secretas cumulans injusto pondere gazas,
Roboream ille habuit, quem plumbea possidet arca,
Judicii usque diem dubio sub fine vomendum.
Hac se fraude duo primo armavere jugales
Saphira et Ananias, communis vasa pericli.
De quo fratre prius cuidam dum peste laborat,
Annos ante decem similis sententia visa est,
Dum raperetur in excessu: jamque illa vetustas
Dilituit, donec memores revocentur ab isto:
114.1072A| Ille etiam cui nunc patuit, non audiit ante,
Indicat iste locus vitium, quod saepe notatur
Saepius hoc monachis magis ac magis esse cavendum,
Succidique juvat, quod tantum pondus adauget.
O monache, esse cupis, quod te jam velle negasti,
Dives opum, cui nulla patrum hoc documenta dederunt,
Sed paupertatem cujus pars Christus habetur.
Si vendis Christum, maneat quae cerne, gehenna.
Liquisti commune bonum furtumque peculi
Eligis, haud capies communi sorte coronam.
Tu tamen, Omnipotens, proprios rege ductor alumnos.
His visis celsum coelo montemque propinquum
Aspiciunt, dum ductor ait: hac arce tenetur
Abbas ante decem corpus qui liquerat annos.
Ventorum incursus tempestatumque furores
114.1072B| Vim pluviae multumque discrimen ibidem
Abluit incauto quidquid neglexerat actu.
Laetus ut aeterni ducatur Regis in aulam,
Deliciasque sacras sanctorum sedis in aevum
Obtineat, poenaque carens ubi vita sequatur.
Angelus haec addit: Quidam quod praesul eumdem
Deberet precibus factisque juvare benignis,
Ante dies multos, ceu demandaverat ipsi,
Legato ostensus, quem tunc per somnia ferre
Hortatur sibi dicta Patri: sed episcopus ille
Esse ratus soliti mendacia inania somni,
Ludendo excepit, despecto fratris amore.
Mente piger, nec corde sagax, succurrere tardus,
Vi tormentorum jam nunc succumbit amare,
Sortiturque suas proprio pro crimine poenas.
114.1072C| Ad quem frater: Ubi quem dicis clauditur, inquit
Dixerat: Ex alia montis male parte tenetur.
At nos quae paucis dedimus jam somnia verbis,
Monstramus per verba viri, qui haec ipse videbit.
Orsus, ait, dormire casa squalente videbam
Disposito sedisse loco, quem diximus ante
Abbatem, surasque et crura cruore fluentes,
Labitur in vocem: Fili, fer dicta patrono,
Respicis hanc aedem, bini coluisse jubemur
Informem socii, duo namque lavare suescunt
His comites sese nantes in gurgite thermis,
Resperguntque domum hanc lethalis pestis odore,
Ut miseri istius pellantur ab aede coloni.
Ad loca sanctorum, pete, mittat ut ille virorum
Deposcens quod gratis agunt solatia ferre,
114.1072D| Reprimere ut possit paries ubi nullus habetur
Immensum fetoris onus, relevetque dolores.
Haec, mi nate, precor, non oblivisceris haec tu.
Post haec antistes, dum cuncta ex ore ferentis
Audiit: Haec, inquit, phantasmata credo fuisse,
Idcircoque fidem verbis non commodo fictis.
Credere quae renuit, haec angelus iste resignat,
Quippe quod admonitus functis incredulus exstans,
Auxilium conferre precis tardaret egenti;
Atque ideo propriis fruitur sine munere poenis.
114.1073A| Denique quod paucis visum percurrimus odis,
Ante nec audivit qui nunc renovata revexit,
Et velut ad superos imo devexit abysso.
Annuit iste locus multum pia vota mereri:
Fidere sed noli post vitae tempora solvi
Alterius per verba focos quos colligit ipse
Actibus ex pravis; licet intercessio purget
Crimina multorum, tamen hac securus haberi
Nemo potest, quia quo nescit sua pondere facta
Pensentur; quapropter ego esse mihi utile dico
Quod gessi purgare prius, sua quemque sequentur.
Contemplaturitem quemdam, lustrante pupilla
Ausoniae quondam qui regna tenebat et altae
Romanae gentis, fixo consistere gressu,
Oppositumque animal lacerare virilia stantis,
114.1073B| Laetaque per reliquum corpus lue membra carebant,
Viderat haec, magnoque stupens terrore profatur:
Sortibus hic hominum dum vitam in corpore gessit,
Iustitiae nutritor erat saecloque moderno,
Maxima pro Domino fecit documenta vigere,
Protexitque pio sacram tutamine plebem;
Et velutin mundo sumpsit speciale cacumen,
Recta volens dulcique volans per regna favore.
Ast hic quam saeva sub conditione tenetur,
Tam tristique notam sustentat peste severam,
Oro, refer. Tum ductor: In his cruciatibus, inquit,
Restat ob hoc quando bona facta libidine turpi
Foedavit, ratus illecebras sub mole bonorum
Assumi, et vitam voluit finire suetis
Sordibus; ipse tamen vitam captabit opimam,
114.1073C| Dispositum a Domino gaudens invadet honorem.
Admonet hic hominem qui dignis moribus horas
Has servare cupit, ne quodam crimine cuncta
Perdat, et omne probum fundat vastante ruina:
Talis aquas haurit pertuso vase receptans,
Quodque diu immisit sorbente foramine linquit.
Est labor iste gravis, malus atque miserrimus, ex quo
Semper habet damnum, nunquam mercedis honorem;
Omnibus in rebus vitam moderetur in arvis,
Qui cupit in coelis regnum retinere perenne.
Illic magnificis conspexit munera pompis
Daemonis in manibus, jam praesentanda parari
Pallia, et in vasis auri argentique metallum,
Et lini obsequitur candentia fila caballus,
Plurimus hunc ornat species fulgentis habenae.
114.1073D| Tum rogat haec cujus hominum de parte venirent,
Quidque figurarent. Tali sermone rependit
Angelus: Haec comitum sunt per diversa manentum
Regna soli, injuste legalia jura regentum,
Quatenus huc ducti inspiciant quod cuncta rapinis
Collegere avidoque minores ore vorabant.
Nomina quorumdam manifeste protulit ex his,
Dixit et haec nunquam finiri dona, priusquam
Quisque sinum in proprium praeventus morte receptet
Quidquid ad hospitium aeternae transmiserat aulae.
Quam vero horrendo comitum sermone profanam
Intulerit vitam, nullus narrare redundat:
114.1074A| Non scelerum ultores Satanae, sed habentur
Illorum quidam multis stringendo periclis
Afficiunt homines, justos damnare reosque
Justificare viros, contempta lege, solentes:
Furibus adnexi vitiumque per omne sodales;
Muneribus capti, qui pro mercede futura
Nil faciunt, sed cum quaedam sub lege coercent
Debita justitiae, furiunt pietate carentes.
Ardor avaritiae nescit concedere quidquam,
Sed totum extorquet totumque ad tartara mittit,
Accumulans iram cum venerit hora furoris.
Justitiam nunquam vitam quaerendo beatam
Impendunt, et quam gratis praebere videntur,
Venalem portant animam pro pignore dantes.
Judicio quosdam jam nunc succumbere dixit,
114.1074B| Dixerat ut Dominus de non credentibus olim:
Judicium sumpsit quicunque incredulus exstat.
Jam satis est dictum: felix qui corde reservat,
Ne sit amor nummi major quam mansio coeli.
Grandi abundantes subito comprendet egestas.
O comites, cujus comites perpendite sitis!
Christus ait: Quicunque polum conscendere quaerit,
Debet in angusto gressum configere calle.
Servus item mortis vestigia lata sequendo
Vergit in aeternum miseris ploratibus ignem.
Omnia mittantur, nunc tristes laeta tenebunt,
Quos gaudere libet, tristes tundentur in umbras.
Quod placet ingredere, est melius tunc laeta tenere.
Sanctorum preces pro fidelibus. Visiones sanctorum defunctorum. De martyrum et virginum sede. Angeli oratio ad Wettinum. Responsio Wettini. De angelo custode. Recedit a vitiosis.
114.1074C|
Vidit et innumeras diverso sorte phalanges
De monachis, gradibusque aliis, populique senatu,
De variisque locis longe patriisque remotis:
Hos gaudere hilares, illos frendere gementes;
Hos paradisus habet, discindit tartarus illos.
His visis multisque aliis quae scribere longum est,
Quaeque stylus currens stricta brevitate relinquit,
Ducitur ad quaedam praepulchrae moenia sedis,
Quae naturali consistere mole ferebat.
Hoc opus immenso nituit splendore, coruscans
Arcubus, effulgens variisque ornatibus aureis,
Argentique gerens multum structura metallum,
114.1074D| Praebuit arte oculis anaglyfa pascere mentem
Moenia, quae tantum latam longamque tenebant
Mensuram, pulchrumque statum mirabile factum,
Altaque per volucres pandebant culmina ventos
Quantum nulla potest intentio mentis in visum ( F. in, usum)
Claudere tractandi, nec quis sermone fateri
Aut operi tanto veracem optare staturam,
Aut decus excellens veris disponere verbis.
Haec cernunt fratrique sacer tunc angelus illi:
Cras migrabis, ait, vitae confinia linquens
Terrenae, tamen interea certabimus ambo
Pro pietate preces sanctis prosternere Christi,
114.1075A| Ut vel parva tuis fiat concessio factis.
Inde beatorum parili venere volatu
Sedes usque sacerdotum, quis fulgidus ordo
Captat onus meriti, jugique potitur honore?
Angelus: Hos, inquit, secum Dominator opimis
Ditavit meritis, ideo enarrare coronam
Nemo potest qua quisque nitet cui Christus obumbrat.
Et quibus officia ornatas praebetis ad aras,
Hos rogitemus apud Dominum intercedere pro te.
Tunc pedibus venerandorum subnixus uterque
Unius illecebras precibus relevare precatur;
Nec mora sanctorum pariter consortia surgunt.
Aggressique thronum Christum petiere jacentes
Ut potius laxare velit quam digna referre.
Tum reboat de sancta vox testudine dicens:
114.1075B| Debuit exemplis multos incendere fratres,
Sed torpore madens desivit ferre laborem.
Hinc responsa silent, vocemque emittere cessant.
Angelus haec inter, fraterque in parte steterunt
Eminus, et sancti sedes cum pace revisunt.
Ipse Dionysium, Hilarium sanctosque ferebat
Martinum Anianumque suas cognosse fenestras.
Qualiter agnovit, quos nunquam corpore vidit?
Sed sperare datur quod vel sermone beati
Haec ducis audiret, vel quae sibi gratia cuncta
Monstrarat, quosdam faceret cognosse silentes.
Tunc hortante iterum gressum ductore retorquent
Ad sedesque viam nitidas pressere resumptam,
Gloria martyribus qua pollet opima beatis.
Credere non poteris speciem numerumque quot essent.
114.1075C| Hos, ait, invictus tulit haec in regna triumphus.
Hos etenim terris coelesti laude tenetis,
Hos precibus commissa suis tua solvere sanctis
Poscamus, statimque sacra ad vestigia sese
Projiciunt, citiusque sacer consessus ab inde
Surgit, et ante Dei auratam prosternitur aulam.
Dimitti peccata rogans, vox sede recurrit.
Si quos prava docens peccati felle fefellit
Deque via in praeceps illex commisit abire,
Hos iterum revocet, solventur debita gratis.
Inquiruntque modum quo crimina solvere possit,
Qualiter ex aliis pravae miserabile virus
Doctrinae eximeret. Tum vox processit ad illos:
Convocet hos omnes quorum per inania mentes
Dogmata pervertit, nocuit vel in actibus unquam,
114.1075D| Aut quibus exemplum dicti vel praebuit actus
Quo vitam moresque suos corrumpere possent,
Et se sternat humo, dicatque per omnia sese
Esse reum, gessisse male et docuisse pudenter.
Sic veniam exposcat, statimque astantibus addat:
Vos precor, o nati Domini, per numina summi,
Per sanctosque viros, addens, animasque beatas
Coelicolasque omnes repetat, ne crimina quisquam
Haec vestrum tradatque alii faciensve docensve.
Et patet alterius quantum qui polluit actus,
Desipiat vel in exemplo seu dogmate pravo
Qui malus est, multos secum invitare suescit;
Et tamen e cunctis scelerum commercia sumet,
114.1076A| Infelix sua ferre nequit, majora requirens.
Interea a longe bini de parte steterunt,
Ecce Sebastianum magno splendore micantem
Atque Valentinum specie cognovit aperta.
Inde etiam averso ducente, catervas
Virgineas adeunt, ubi splendor luce corusca
Summus adornavit nitidis consessibus ipsas;
Sunt, ait, hae sanctae quarum sub honore Tonantis
Nomina divinis colitis famulatibus, ipsas
Pro longa ad Dominum vita praemittere praesta.
Sic ait, et pedibus sese prosternere certant,
Protinus assurgunt, citiusque ad limina pergunt
Celsa throni longam fratri deposcere vitam
Sed prius orantes quam se prosternere possent,
Obvia majestas Christique immensa potestas
114.1076B| Elevat inclines miro splendore nitescens,
Qualis ab humanis cerni agnoscique figuris
Nunquam posse datur; certant ut bella fidei,
Mitis ad astantes Christus dat verba puellas
Justa docens si recta gerat, dignumque ministret
Omnibus exemplum, revocans ad moenia vitae
Quos adversa docens aeterno prodidit igni,
Tunc vester praestabit honor quod cuncta remittam.
O meritum sublime tuum, sanctissima mater
Virginitas, quae casta poli terraeque supremum
Imperium retines, Domino quae proxima Christo,
Aeternam super astra domum inviolata locasti:
Sola quidem caelebs tantum cognomen habebit;
Et corrupta tamen si se post crimina saltem
Convertens anima ad Dominum submissa recurrit,
114.1076C| Praemia certa manent, si nomine in aeva carebit.
His igitur gestis facili discedere gressu
Incipiunt, itinerque suum sacer angelus istis
Prosequitur dictis: Quantis humana volutet
Progenies vitiis, o quis narrare valebit!
Nam licet a Domino, numerosa peste laborans,
Abscedat genus humanum Factore relicto,
Atque jugo Satanae sua colla gravare suescat,
Nulla tamen tanto peccata furore Creator
Vindicat offensus quam quae contraria constant
Naturae, quod quisque nefas vitare laboret.
Quapropter cunctos nimium certare necesse est
Ne subeat mater scelerum Sodomita libido,
Et templum Domini mutetur in horrida nigri
Serpentis delubra, quibus se degere gaudet.
114.1076D| Sordida non tantum hic morbus contagia praebens
Inficit, alternas maribus dum turpiter instat,
Commaculatque animas ardente cupidine stupri.
Verum multiplici thalamum violare jugalem
Assolet illuvie, rabiem dum quisque sequentes
Luxuriae, instinctu violenti daemonis acti,
Naturae concessa suis stimulante relinquunt
Conjugibus luxu, licitumque in stupra calorem
Vertentes, Satanae incedunt hostile lupanar,
Unde tibi jubeo Auctoris de nomine nostri
Ista palam referens, ut clara voce revolvas,
Nec celare velis quantum discrimen adhaeret
Esse subinductas mulieres pluribus aptas:
114.1077A| Tempore nam quanto tam foedis sordibus instant,
Non capiunt aditus coeli vitamque beatam.
O quicunque malis cupimus nos subdere tantis,
Incidat in mentem tormenti poena futuri,
Dulcis enim est animo carnique insana voluptas,
Durior, heu! miseri gravibus plangoribus ignis
Tunc veniet, cum finis erit qui quemque sequetur.
Quaeso, probare velis digitum si ferre per ignem
Hunc facilem possis; certe sufferre recusas:
Qualiter aeternum tota cum mole calorem
Corporis incedis, quo vermis et ignis in aevum
Consistant vitiisque vicem dant omnibus atram.
Tunc Wettinus ait: Domine, haec proferre pavesco,
Vilis enim persona mihi est, nec congruit isti
Judicio quod ad humanas transmittimus aures.
114.1077B| Angelus e contra, magnam promotus in iram,
Incusat: Quod summa Dei sententia jussit,
Non audes proferre pigro torpore retentus.
Tum satis admonuit proprios componere mores,
Atque suam radiis vitam illustrare beatis;
Adjungens: Ego sum qui te servare jubebar,
Angelus et custos rerum persisto tuarum.
Quem Scriptura Vetus Samsonem vulgat in orbem,
Hujus in auxilio semper mansisse solebam:
Et miranda, favente Deo, complevimus ambo,
Quem mandante Deo primo comitabar ab ortu,
Donec per Dalilam in Domini procurreret iram,
Venderet et scorto auctoris sacra munera Christi,
Quo scelere infectus Dominumque Deumque reliquit.
Tunc ego discessi vitiis offensus ab illo.
114.1077C| Ergo puer bene castus eras, mihi quippe placebas,
Sed postquam propriis coepisti vivere votis,
Displicuit tua vita mihi, nam pravus abisti.
Nunc iterum placido temet complector amore
Moerentem lacrymis, et toto corde reversum.
Coelicolas hominum custodes esse sacrata
Scripta ferunt, Dominusque docens ostendit Iesus,
Ante Patris faciem stantes servare fideles,
Atque liber Pastoris opem demonstrat eamdem.
Monita pro monachis; praecepta paupertatis servanda.

Coenobiis etiam monachorum valde monendum est,
Angelus adjunxit, vitii ut radicibus omnis
Abscissis, vireant virtutum germina pulchra.
114.1077D| Major enim numerus mundanis rebus inhaeret
Quam qui, se stimulante Deo monitisque supernis,
Haec ad castra ferant vitamque fideliter ornent;
Nescit enim carnalis homo quod Spiritus almi est.
Viribus idcirco totis certare necesse est
Carnalis ne turba premat sacra dogmata vitae,
Pondere neu scelerum frigescat pignus amoris
Aeterni, qui plura tenet spe pectora sancta.
Vulnus avaritiae medicamina sancta repellant,
Qua dominante humilis fit nemo in nomine Christi,
Unde polum penetrare potest. Cui cura subintrat
Ingluviem vitare cibi potusque, monemus
Sufficiens et parva quidem sit pensio victus,
114.1078A| Optimus usus aquae, dedit hanc natura bibendam.
Tegminis ornatus mutetur ut algida tantum
Frigora depellat, nudosque ut contegat artus.
Mens humilis vigeat studiis non perdita fictis,
Deserat et totam perversa superbia mentem:
Nam quidam flexa placidi cervice videntur,
Erecto sed corde tument falsique probantur.
Pulcher apostolicae vitae pervertitur ordo,
Cum vitiis variis virtutum jura premuntur,
Et dum sub specie pietatis culpa subintrans,
Assidue crescens, proprio retinetur in usu,
Jam velut ex lege ad justos describitur actus.
Idcirco occiduis homines in partibus hujus
Ordinis instruimus, quos Gallica rura tenere
Novimus, et cunctos quos haec Germania gignit,
114.1078B| Pauperiem ut veram devota mente sequantur,
Janua ne coeli contra claudatur iisdem
Indeque depulsi pereant sub faucibus ignis;
Qualiter omnipotens hominum Sator atque Redemptor
Per me terribili cunctis sermone remandat.
Haec satis esse videns illis nihil addere possum,
Qui vitae meritis debent praecellere cunctos,
Qui mundum fixisse sibi, mundoque refixi
Famantur, quod quippe Deo promisimus omnes:
Scimus enim documenta Patrum, finesque viasque,
Quotidie crepitant librorum verba per aures.
Impugnat mundus: felix qui fugerit illum,
Et post terga oculum qui mittere vitat in aevum.
In viduas abbatissas. Alia praecepta angeli. Pestis causa. Geroldi comitis mors beata.
114.1078C|
Quantaque femineis nascantur damna catervis
Quo [quae] servire Deo monachorum more suescunt
Angelus exponens: Quamplurima daemonis, inquit,
Lucra virent, lucrumque Dei tepor occupat ingens,
Ordine confuso mulier dum mortua vivis
Praefertur, quia deliciis viduata marito
Sufficiens functa est, prohibent quam vivere gazae
Subjectae et vivae mortis confinia sumunt,
Dum factis perversa suis exempla sequuntur.
Sic perduntur opes quas congessere fideles
Ad conservandum jus virginitatis honestae:
Accipit has sitiens labentia gaudia mundi
Inque voluptatem fert sobria dona nefandam:
Vivit enim virgo, mortem scelerosa subibit.
114.1078D| Denique jam viduae capiunt dum jura regendi
Subvertunt pravam justo molimine vitam;
Sordibus e solitis paucae se demere possunt,
Sed neque concubitu quaedam cessare probantur.
Sic seducta cohors sequitur per cuncta magistram.
O Princeps, qui tale malum junxisse videris,
Da castis castas, aliud viduata receptet;
Non equidem prodest multorum perdere mores.
Creditur en mulier melior quam masculus esse.
Accipit illa gradum, raro est lex ista virorum,
Ut nupto citius dentur loca sancta regenda,
Confusum natura modum discernere poscit.
Frater item quaerit ubi dogmatis illa moderno
114.1079A| Staret apostolici perfecta in tempore norma?
Partibus ex aliis salsi maris, inquit, habetur
Ille rigor, veterumque viget constantia Patrum.
Qui paupertatem variis sine rebus adepti
Terreni nihil inquirunt quod vota retardet,
Sicque penetrantes coelorum regna capessunt.
Felices patriae, quarum de cespite surgunt
Optima gemmarum coelo ornamenta nitentum,
Auxilium patriae, meriti decus, orbis honestas.
His dictis iterum verbum sacer angelus infert
Crimine de veteri Sodomae, quod rura necavit,
Caetera namque semel vitia exsecranda monebat.
Hunc autem morbum, mores animasque nocentem
Daemonis instinctu, naturam perdere promptum,
Quinquies admonuit aut amplius esse cavendum.
114.1079B| Tum frater rogitat numerus cur tantus obiret
Pestis in exitio, plebis populique fidelis.
Haec, ait, ex factis homines commercia pravis
Accipiunt, damnatque reos sententia grassans,
Significatque diem mundo properare futurum,
Terminus ut tandem ponatur in ordine saecli.
Ecce dies veniet, nostrum sit quisque paratus,
Ecce venit Dominus, nostros ut congreget actus.
Jam vigilare decet, veniens ut quemque coronet.
Praecipue admonuit divinis laudibus omnes
Conatu servire bono studioque sagaci;
Praecipiens ut nemo gravi torpore subactus,
Negligat assiduas Domino persolvere laudes,
Ecclesiaeque decus celebretur ut ordine sancto;
Sollicitus propriam quaerit quicunque salutem,
114.1079C| Haec agat, et sese poterit subducere flammis.
Non eget his Dominus, sed nos ut agamus egemus.
Quin etiam quondam comitem sacer ille Geroldum
Angelus asseruit requiem captasse beatam,
Martyribusque parem, quo gloria summa beatis
Civibus aeternae reddit dulcedinis haustum.
Et quando zelum Domini conceperat, inquit,
Gentibus infidis Christi defendere plebem,
Congrediens hujus sumpsit dispendia vitae,
Aeternis ideo meruit fulgere tropaeis,
Munera perpetuae capiens ingentia vitae.
Hic vir in hac patria summa bonitate nitebat,
Moribus egregius, verax, mansuetus, honestus,
Cui regina soror, Ludovici chara genitrix
Hildegardis erat, parili bonitate venusta,
114.1079D| Viribus ille potens sanctoque potentior actu;
Defuerat soboles, pariterque et defuit haeres.
His igitur verbis sese compescere coepit,
Denegat haeredem Dominus, manet ipse superstes.
Quod dedit, accipiet, Mariae commendo beatae.
Sic votum factis sequitur, magis omnibus isti
Profuit ille loco, cujus nitet Augia donis.
Bella movet Carolus duros tum Caesar in Hunnos,
114.1080A| Hoc cecidit bello, populo certante, Geroldus,
Tunc Dominum famuli lacrymis sumpsere referti,
Hucque reportatum tam longa per avia corpus
Insulanensis humus contexit in aede Mariae.
Wettimus quae viderat refert et scribi jubet.--Varii scriptores visionum Wettini.

Haec et plura videns numerum quae pene recusant,
Quae festina manus currens intacta reliquit.
Experrectus item, jam caeca silentia noctis
Nuntius excussit lucis resonando per aedes,
Fratribus accitis, quos pernoctasse videbat
Excubiis secum, trepidans multoque timore
Permotus, cecinit narrans ex ordine visum
Secretumque latens avidas effudit in aures,
114.1080B| Poscit et ut veniens sermones protinus ipsos
Abbas excipere, et scripto mandare juberet.
Talibus astantes compescunt verba loquentis;
Nunc solito fratres meditantur in ordine noctis,
Incumbuntque preci, nunc claustra silere necesse est;
Non audemus enim nos haec turbare, vel illi.
Vos, ait, interea molli depingite cera,
Ut fulgente die citius manifesta patescant,
Ne lingua torpente palam depromere visa
Non possim, quae tam grandi sub mole minarum
Sunt injuncta mihi, manifesta voce canenda
Et cunctis liquido citius dicenda boatu.
Ut timeam si forte tacens dimisero quidquam,
Me veniam nec habere, gravi stringente reatu.
Ultima virgineae turbae intercessio memet
114.1080C| Liquit in ancipiti positum; nam nescio qualem
Implorasse Deo vitam praestante putemus,
Utrum perpetuam, vel temporis hujus amaram.
Si mihi defuerint praesenti commoda vitae,
Ecce procul dubio, mortem cras corpus habebit.
Dux meus haec dixit, cujus mihi sponsio certa est.
His igitur verbis fratres hortatus eosdem,
Expediens iterum jam dicta retexere coepit.
Illi continuo tabulae impressere liquenti.
Laudibus interea Domini jam rite peractis,
Abbas adveniens aliis comitantibus intrat;
Nam solitus compellit amor refovere jacentem,
Assistunt propius, secretum infirmus adoptat.
Discedunt reliqui, remanent ibi quinque sedentes,
Primus erat Hetto, Erbaldus fuit inde secundus,
114.1080D| De quibus in primis modicas conteximus odas,
Tertius ipse tacens sapiente corde magister,
Quartus erat senior, multis provectus in annis.
Theganmar Domini famulus, cui longa senectus,
Contulit aeterno venerandos munere canos,
Grandis honor capitis, major sapientia mentis,
Confessor fratrum, gnarus conferre medelam,
Moribus antiquos sequitur sine crimine patres.
114.1081A| Quintus adest Tatto, cui gratia magna benigno
Contulit eximios vitae perducere mores,
Nempe palatinas puer est translatus ad aulas,
Sed Christi fervore calens, mercede sodales
Servitii gaudere suos dimisit, et istud
Coenobium ingrediens, monachum se lege ligavit,
Hoc recolens, quod prima inibi documenta recepit,
Est hodieque probus, felix, spectabilis, aptus.
Gaudeo quod tali mereor parere magistro,
Cujus ob auxilium praesens me continet aetas.
His etenim quinis visa atque audita patenter
In verbis scriptoque simul quod nocte notavit
Veloci currente manu, narrando resignat.
Et surgens prostratus humi, commissa remitti
Poscit, et orantes Dominum placare tonantem.
114.1081B| Commendans arcana Dei, si morte fuisset
Raptus, ut in lucem verbo scriptoque tulissent,
Sin alias, prodenda sibi dimittere poscens.
Namque cupit patulis totum famare per orbem
Faucibus, et cunctas hominum vulgare per aures.
Denique vita manens, si corpore staret in isto,
Ulterius voluit strictam perducere vitam,
Ut potaret aquam, mergentia pocula nunquam;
Pluribus adjectis quae nunc exponere longum est.
Inspiciunt vultus, nec pallida forma videtur;
Non macies foedat, nec membra dolore rigescunt.
Attrectant venas, vivo quae sanguine gaudent,
Nec signum lethale vident mortisve periclum.
Fidentesque animo, vitae compendia spondent
Praesentis, mortemque procul discedere dicunt.
114.1081C| Ille quibus responsa dedit, quae protulit ante,
Crastina namque dies animam de corpore pellet.
Taliter ergo diem frater consumpserat illam,
Instantemque rotam noctis dieique sequentis,
Exponendo metum gravida de carne recessus;
Suspirans gemitusque imo de pectore fundens,
Fratribus et cunctis sese committere certans,
Ad multosque breves rogitans direxit amicos,
Ut sanctis precibus veniam implorare studerent.
Has ego conscripsi manibus quibus ista notavi.
Denique cum primum radios produxerat aura,
Me vocitare jubet, residensque infigere cerae
Praecipit, atque breves bis quinas dictat, eisdem
Sensibus adnectens, quas hic signare studemus,
Ut perfecta fides cunctis lucescere possit,
114.1081D| Nempe decem fuerant, quarum conscriptio talis:

Venerabillimo in Christo Patri ill. Wettinus jam devotus vester aeternam in Domino salutem. Scripsi vobis in mortis periculo, et quia juventus adhuc floruit, de alio saeculo meam infirmitatem consolare dignemini, ut hujus corruptionis mole deposita, ibi quoque gravitate poenarum non constringar: si ad usque centum missas centumque Psalteria pervenerit oratio, erit merces certa. Vale, quem jam non mereor videre.

Hunc finemque Brevis jussit firmare per omnes,
Quod dum commutans aliter conscribere vellem,
Dixit ut haud dubiis possem sic dicere verbis:
114.1082A| Nescius hoc scripsi, penitusque stupore movebar,
Quippe diem totum soli transegimus illum.
Nunc legimus, nunc membra juvat componere lecto,
Me sopor oppressit, vigilem non contigit illum.
Orat in excubitu, surgit graditurque valenter,
Vesper adit, tandemque mihi est sic ore locutus:
Vade, puer, corpusque cibo relevare memento,
Proque labore tuo grates digneris habere.
Discessi, noctemque minans sol vergit in aequor.
Jamque poli pingunt fulgentia sidera centrum,
Adveniunt fratres, sistuntque in domate multi.
En, ait, incumbit metam finire supremam
Carnis in exsilio, terram terraeque recondi
Omnimodis petimus, sacras protendite palmas,
Instantesque preci, nostrum defendite finem.
114.1082B| Res invisa quidem! psalmos prior omnibus ille
Antiphonasque, velut quidam praecentor, adorsus
Principium cujusque suo depromit ab ore.
Finitis igitur concentibus, ille parumper
Respirat pavidus, fratresque ad strata recurrunt,
Surgit et huc illucque viam deflectere tentat,
Aestuat, agnoscens velox quod transitus instet,
Decidit in lectum Christi mysteria sumens,
Clausit et extremam vitae mutabilis horam.
En venerande Pater, calcem compulsus adivi
Cujus principium horror adire fuit.
Non ignoro quidem vitiis sordere camoenam:
Extortos apices protege si valeas.
Ales enim quaecunque suas praecurrere pennas
Cogitur, ex superis corruit ima petens.
114.1082C| Nil prodesse scio, tamen est parere necesse.
Hoc potuit Dominus quam sacra thura cupit.
Vestra sequens humilis famulus mandata peregi
Aetate et sensu impar ad istud opus.
Ne reputes non posse meum, sed velle videto,
Atque bono vigeas longa per aeva statu.
Amen.

DE MORTE WETTINI. AD GRIMALDUM CAPELLANUM.

Scribere nulla juvat, scriptor quia noster obivit,
Qui nova pectoribus monstravit dogmata nostris.
Aedificare volens longum stabilita per aevum
Tecta, sed indomita praeventus morte, nequivit
114.1082D| Culmen in aerios templi sustollere cursus.
Forsitan indigni fuimus sapiente magistro,
Sed licet hunc coelestia non dubitemus adisse,
Abscessisse tamen nosmet deflere necesse est.
Primus hic incultis mandavit semina sulcis,
Ut collecta seges gereretur ad horrea Christi,
Mercedem et propriam praeclarus haberet arator.
Hoc studium fuit, hoc votum, hoc etiam ipsa voluntas.
Plangimus interno compuncti corda dolore:
Flemus agrum subito tanto cultore carere.
Et specialis ego ingeminans connecto lacertos
More orbatorum, placidum deflendo patronum.
114.1083A| Saepe quod adjungo alterius ploratibus, unum est,
Quod nullus magni profertur dogmatis haeres.
Praedia tanta vacant nullo vineta colente,
Deperit absconsae sapientia mentis ab usu.
Dicitur, heu misero, qui dum cadit, ipse levantem
Non habet, ille jacet cuncto miserabilis orbi,
Tu fratris deserta tui jam semina profer.
Non torpore vacat, sancta quod lege jubetur;
Est sed fructiferum, si quis sub lege potitur,
Decidit ille mihi, vicibus nemo illius astat.
Fercula pulchra dedit, victum quis porrigit arctum?
Vestibus ornavit, praebet quis tegmina grossa?
Innumerisque bonis meritum superaverat omne;
Quis mihi nunc misero verbum demonstrat adhortans?
114.1083B| Annales memorare dies mortemque notare
Quis cogit? nisi sollicita sub mente retractet,
Proximus esse sibi jussum de nomine Christi,
Ne fraterna suo tollatur ab ordine proles.
Haec jam dicta legas, Pater optime, corde receptans,
Exhinc esse mihi dignare affabilis, atque
Rebus in occultis nostrum solare dolorem.
Scintillam portamus enim, quam si quis adauget,
114.1084A| Multiplicabit opem veniarum fine futuro.
Adveniens sua dona Deus cum pace requirat,
Multorum quod sancta ferant tutamina nobis.
Inter convivas residens dulcesque catervas
Audivi cupidus prisci convivia coetus,
Qui pascente Deo meruit saturier ipso
Panibus ex quinis, tum piscibus ordine binis.
Quae cum re facta pandunt mysteria certa,
Adsunt et nobis per suavia dona Creantis
Panes, pisciculi, blandi quoque copia musti,
Semper ubique suis quia dat solatia servis,
Omnia qui condens renovat pereuntia clemens.
Interea dulcis fertur mihi normula piscis,
Asconis calidi, sequitur vas denique musti,
Optatum et calidum, large de principe missum,
114.1084B| Abbas quod . . . . . transmisit laude colendus.
Quemquam laudarem, si tantum tempus haberem!
Quod mox ut coepi, subierunt organa signi,
Quod Christi solitum monuit persolvere votum.
Quem dum tempus erit, gaudens mea Musa sonabit,
Centuplicatque modos, spatii quos deserit exsors.
Interea valeat, felixque per omnia surgat,
Laetus et in terris, superis laetetur in oris.