Dialectica

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Praedicamenta de praedicamentis Aristotelis
Dialectica

Liber primus

De praedicamentis Aristotelis

De substantia

De divisione substantiarum

[. . .] Unde non uniuersaliter in generibus substantiarum acccipiendum est, quod ait generalissima substantiarum nomina qualitatem circa significare, id est rem suam ut discretam ab omnibus aliis demonstrare, de omnibus est maxime propter qualitates quibus species efficiuntur determinandas inuenta sint, propria maxime propter discretionem sunt reperta.

De communitatibus substantiae

Commune est autem omni substantiae in subiecto non esse. Nulla enim est substantia, siue sit prima siue secunda, fudamento sustenatur. Non neque enim differentia subiectae speciei tamquam in fundamento per accidens inest, sed in substantiam ipsius uenit eique substantialiter conuenit, sicut Secundus Antepraedicamentorum de differentia continet. Quod etiam ex eo ostenditur quod, quemadmodum secundae substantiae de primis uniuoce praedicantur, id est nomine et definitione substantiae, ita et differentiae. Sicut enim Socrates et homo est et animal rationale mortale, ita idem et animal rationale et potens uti ratione dicitur. Accidentia uero, quae in substantiam rei nihil efficiunt, sed extrinsecus adhaerent, in definitione substantiae praedicari nequent, quippe nullum substantiale esse accidentis nomen demonstrat.

Inest quoque substantiis nihil esse contrarium. Siue enim primae sint siue secundae, a contrarietate [cum] omnino sunt alienae, nisi forte per accidens [secundum] susceptionem rerum contrarium contrariae et ipsae dicantur, ut homo albus et homo niger secundum albedinem et nigredinem, quas contrarias recipiunt. Nam si est 'magnum' 'paruo' contrarium, ipsum autem idem simul est magnum et paruum, ipsum sibi erit contrarium, in susceptione scilicet eorum quae contraria dicuntur, magni scilicet et parui. Nulla itaque substantia in se contraria dicitur alteri, sed, si forte, per alteram. Sed nec istud proprium est substantiae, sed etiam quantitatibus seu relationibus multisque aliis conuenit. Quae autem sint contraria aperiemus, ubi oppositionis species tractabimus.

Sed nec etiam comparari possunt substantiae, quippe comparatio secundum adiacentiam, non secundum substantium, accipitur, quod etiam ex nominibus substantiuis eorum quoque accidentium quae ad comparationem ueniunt, ostenditur. Neque magis albedo sicut magis album dicimus. Unde et multo magis substantiae, quae nullum habent adiacentiam, a comparatione sunt immunes, nec earum nomina substantiua, quae substantias uocamus, cum 'magis' et 'minus' praedicantur. Non enim magis uel minus homo dicitur, sicut magis uel minus album. Sed nec istud substantiae proprium esse potest, cum etiam quantitatibus multisque aliis coueniat. De comparatione autem quae secundum augmentum ac detrimentum consistit, uberius tractabimus, cum motus species exsequemur.

Maxime autem proprium substantiae uidetur esse quod cum sit unum et idem numero, contrariorum susceptibile est; hoc enim inde proprie substantiis competit. Quae quidem sententia in eo pendet quod sustentamentum: 'suscipere' enim in sustentatione tantum accepit, non in [in]formatione; alioquin et multis aliis conueniret: albedo enim claritate et obscuritate, quae contraria uidentur, informatur. Quod arbitror quod in susceptione istorum omnium quoque aliorum susceptio intelligatur; quae enim contraria sunt, maxime sunt aduersa. Quodsi ea quoque accidentia quae maxime sunt aduersa, suscipere possit substantia, multo magis et aliorum susceptio ipsi est adiuncta. Ideo quoque contraria apponi ostendere curauit quod substantias ipsas contrarias esse negauerat. Unde fortasse alicui uideretur quod contraria non possent suscipere, et ita non omnium accidentium susceptibiles essent nec omnia accidentia in subiecto essent; quod quidem remouit, cum ait contrariorum quoque ipsas esse susceptibiles, cum ipsa in [se] contraria secundum diuersa tempora suscipere queant et sustentare. Qui enim albus est, nigrum suscipere potest, et qui frigidus, calescere. Ac superflue 'secundum sui mutationem' ad determinandum adiecit, ut scilicet a praemissa proprietate orationem et intellectum excluderet, quae secundum uerum et falsum contraria uidebantur suscipere. Neque enim, cum substantiae non esse[n]t, accidentia aliqua sustentare poterant, falsa autem eadem, postquam surrexerit. Quod itaque Aristoteles 'secundum' uel 'secundum sui mutationem' apposuit, non fuit necessitatis, sed magis sati[s] factionis. Adeo enim importunus erat aduersarius qui de istis oppositionem mouebat, ut haec a substantiis in sustentatione non diuideret nisi in modo suscipiendi, cum uidelicet substantiae per se et per propriam mutationem contraria possint suscipere, ista uero secundum statum alt[er]ius. De eo enim quod Socrates in sessione moratur uel ab ipsa mouetur, ueri fiunt uel falsi intellectus seu propositiones. Cui quidem importunitati coactus satisfacere curauit, cum ait: "sed et si quis hoc recipiat, sed tamen modo differt" etc., licet tamen nec rationabilem uideret obiectionem nec multum ualere iudicaret solutionem. Ut enim de intellectu taceamus, de oratione prorsus irrationabiliter opponi uidetur, si rei ueritatem subtilius intueamur.

Sed prius de qua agendum sit oratione perquiramus; pro eo scilicet quod sicut 'uocis' nomen ad aerem et ad mensuram tenoris eius aequiuoca[n]t, ita etiam 'orationis' uocabulum, sicut in tractatu quantitatis apparebit, cum de oratione disputabitur; at uero si de substantiali, non de quantitatiua, oratione agatur, male de ipsa opponitur uel male ipsa, cum substantia sit, excluditur. Si autem de quantitatiua dicatur, opponunt uerum et falsum male ipsi attribui, qui mensuras ipsas nec audiri nec significare dicunt, de quo alias disputabitur. Siue autem quantitatiuam siue substantialem accipimus orationem, ueri et falsi significatio quae ipsi conuenit, contraria non uidetur, cum simul eidem inesse contingat. Si quis enim dixerit: 'Petrus currit,' in eadem prolatione secundum uocis aequiuocationem in diuersis ueros et falsos intellectus generabit. Amplius: si de quantitatiua oratione agatur, cuius patres simul nullo modo consistunt, frustra de ipsa opponitur, quippe per 'unum et idem numero' iam est exclusa; neque ea quae profertur Socrate sedente eadem est cum ea quae dicitur postquam Socrates surrexerit; 'sed dictum est, inquit Aristoteles, et non potest amplius sumi.' Sed nec ea quae simul dicitur tota, simul res una dici recte poterit, quippe id quod non est cum eo quod est unam non facit essentiam. Quae uero partes prolatae sunt, omnino iam perierunt. Sic itaque quod de oratione opponitur, non satis couenienter adducitur nisi forte secundum hominum consuetam acceptionem, qui secundum similem formam prolationis diuersas prolationes eamdem in essentia quoque uocant; quorum et iste unus erat aduersarius. Cum itaque Aristoteles adeo obstinatum aduersarium haberet cuius importunitas nec admitteretur, magis eum aliqua satisfac[t]ione mitigare uoluit atque aliqua diuersitate suscipiendi aliquo quoque modo determinationis placare quam ratione inhiantem contundere. Unde et ipse ['secundum se'] siue 'secundum sui mutationem' apposuit, non tam pro necessitate quam pro satisfactione, ut hac saltem determinatione differentiam substantiarum ad alia aduersarius intelligeret, [quam] minus certam capiebat, cum tamen nec huiusmodi differentia multum uigeat, nisi fortasse ad apposita contraria. Nam et fortasse multa praeter substantias contraria per se, sicut et substantiae, recipere possunt, ut calor et frigus calefacere et frigidum facere, quae sunt Aristotele teste actiones contrariae, et albedo clarum et obscurum. Ipsae quoque substantiae quaedam fortasse significare dicunt, ipse aer uerus et falsus, sicut oratio, dici potest et contraria suscipere secundum motum de quo agitur. Unde nec rationabilis solutio sicut nec oppositio uidetur.

Sunt tamen qui substantias per se mutari circa contraria dicant, et nulla alia [ratiione quam] quod ex subiectionis suae natura, eo sicilicet quod omnibus possint esse subiectum, mobiles sutn et circa formas instabiles. Formae autem earum, quas, ut per substantias subsistant, ipsis adhaerere disiderant, numquam circa substantias ex se, sed ex mobilitate substantiarum mouentur, quarum scilicet natura diuersis formis aeque est subiecta nec perit propter susceptionem uel mutationem formarum. Si qua uero contraria formae quandoque recipiant, hoc totum ex mobilitate substantiae subiectae contingit. Ut cum haec albedo modo claritatem modo etiam obscuritatem suscipit, ex natura subiectae contingit, quae aeque omnibus est subiecta.

Potest et aliud in mutatione per se intellegi. Ipsae enim substantiae ita per se circa contraria possunt permutari, ut nihil aliud necesse sit permutari; formae uero non possunt. Nam et cum formae contraria aliqua recipiunt, subiecta quoque substantia quae et ipsa sustentat, per ipsa quoque uariatur.

Haec quidem de substantia Aristotelem plurimum sequentes conscripsimus.

Liber secundus

De quantitate

Introductio

Quantitatis autem [tractatus] tractatum substantiae continuauit; cuius quidem ordinis causas, etsi non multum utilitatis afferant, auctoritas considerauit. Ita enim quantitas substantiae inserta est, ut dum concipiamus, dum uel unum uel multa ipsam fi[n]gamus. Ipsam autem materiam saepe praeter qualitates suas attendimus, ex qua quidem ratione quantitas praeposita est qualitati. De [qua quidem] qualitate maxime dubitari poterat, eoquod multae qualitatum ipsis substantiis ita adiunctae sint ut omni[no ei]s substantialiter insint atque ab ipsis nec ratione ualeant separari, quas nos differentias appellamus. Omne insuper corpus, ut Boethio placuit, tribus dimensionibus constat, longitudine scilicet, altitudine, latitudine; quae, licet non esse quantitates appareat, ex comparatione tamen nonnisi per quantitates accidere possunt, ut in sequentibus liquebit. Ex eo quoque uicinior substantiae recte quantitas ponitur quod ei similior esse conuincitur, in eo scilicet quod nec contrarietatem nec comparationem suscipit; de uno autem simili ad alterum facilior transitus erat. Inde etiam bene substantiam statim quantitas sequitur quod de ea in substantia saepe mentionem fecerat; unde quae ipsa esset, statim ostendere debuerat.

Est autem quantitas ea res secundum quam subiectum mensuratur, quam quidem notiori uocabulo mensuram possumus appellare. Harum autem aliae sunt simplices, unitatem, instans quod est indiuisibile temporis momentum, elementum quod est uxor indiuidua, simplicem locum. Compositas autem septem Aristoteles ponit, lineam uidelicet, superficiem, corpus, [tempus], locum compositum, orationem et numerum. Quas quidem tantum compositas ipse ad tractandum suscepit, eoquod eas solas ac tempus ad mensurandum homines sumunt. Neque enim indiuisibiles ad mensurandum quantitates accipimus, cum nec ipsas nec earum subiecta sensu aliquo percipiamus. De his autem duas posuit diuisiones, cum alias continuas, alias discretas appellauit, ac rursus alias constare ex partibus positionem ad se inuicem habentibus, alias ex non habentibus positionem.

At uero de simiplicibus, quae priores sunt naturaliter, deinde de compositis, disputemus. Has autem tantum quae simplices sunt, Magistri nostri sententia speciales appellabat naturas, eo uidelicet quod sint unae naturaliter quae partibus carent; quae uero ex his sunt compositae, composita indiuidua dicebat, nec una naturaliter esse, sicut hunc gregem uel hunc populum; magisque earum nomina, 'lineam', 'superficiem', etc., sumpta esse a collectionibus quibusdam seu compositionibus ex simplicibus ostendemus, conuenientius disseremus earum que diuisiones quas Aristoteles protulit, aperiemus. Nunc uero ad simplices reuertamus.

De puncto et quae ex eo nascuntur quantitatibus, linea, superficie, corpore, insuper de loco

Punctum autem, sicut in se indiuisibile est nec pro paruitate sui in partes aliquas diuidi potest seu diuiduari, ita et indiuisibili subiecto adiacet, singulis scilicet corporis partibus indiuiduis. Ex punctis autem linea, superficies, corpus quantitatiuum originem ducunt. Puncta namque in [longum] disposita lineam reddunt, in latum uero superficiem componunt, in spissum uero corpus efficiunt. Sicut ergo linea abundat a puncto in longitudine, ita superficies a linea in latitudine et a superficie corpus in spissitudine. Ac sicut linea minus quam duo puncta in sui constitutione habere non potest, ita superficies minus quam duas lineas uel corpus minus quam duas superficies nequit continere. Lineam itaque definimus: puncta in longum sibi adhaerentia; superficiem uero: lineas in latum sibi connexas; corpus uero: superficies in altum sibi cohaerentes. Tres itaque compositarum quantitatum ex puncto originem ducunt, secundum quidem diuersas dimensiones: aliae quidem secundum dispositionem longitudinis, [aliae secundum adhaerentiam latitudinis], aliae secundum superpositionem altitutdinis. Quoniam ergo [corpus] superficies [et] lineas continet, longitudinem quoque et latitudinem ex ipsis recipit, ut scilicet non solum spissum, uerum etiam longum et latum sit; unde solidum ipsum Aristoteles appellat cum ait: 'sed et soliditatis similiter et loci.' Inde autem continuationem corporis Boethius ostendit, quod una parte mota caeterae omnes moueantur. Sunt autem quidem qui uerbis auctoritatis nimis adhaerentes eamque fortasse nimium simpliciter accipientes, qui neque lineam ex punctis neque superficiem ex lineis aut corpus ex punctis, aut superficies [ex lineis, aut solidum corpus ex superficiebus, sed quod uel lineae [termini] puncta [sunt] uel superficie[i] lineae uel solidi corporis superficies] [nullaque res suis terminis constat. Quocirca punctum lineae non erit pars, sed communis terminus partium. Superficiei linea et superficies solidi corporis] non erunt partes, sed partium termini communes. Ipse etiam in eodem supra docuerat lineam ex lineis coniungi, cum praemisit: 'si quis, ait, diuiderat lineam, quae est longitudo sine latitudine, duas in utraque diuisione lineas facit.' At uero si omnem lineam ex aliis lineis constitui dicant, in infinitum ratio procedit, ita quidem ut nec finem cuiuslibet corporis longitudo agnoscat. Non est itaque haec constitutio ad omnem lineam referenda, sed ad maiores quas sensu quoque ipso concipimus et per quas homines mensurare consueuerunt. Quae enim ex duobus uel tribus punctis coniungitur, etsi aliquam habeat longitudinem, non est talis, ut arbitror, quam sensu aliquo cum ipso subiecto percipere ualeamus. Quod autem ait se non dicere pu[nc]ta lineae partes sed terminos communes, non essentiam constitutionibus, sed dictum denegauit. Sicut enim Aristoteles ea partes non dicebat--nec tamen negabat--sed terminos, sic nec ipsum dicere necesse fuit qui Aristotelem exponebat, sed tantum communitatem copulationis, quam ad argumentum continuationis Aristoteles afferebat, cum uidelibet punctum aliquod duabus lineis aut duobus aliis punctis medium interpositum ea quae extrema sunt, sui communitate continuet; nec quiddam extremorum est, sed terminus et meta quo illa fixantur, totius tamen compositi pars erit. Unde praesens, quod praeteritum et futurum connecti dicuntur, cum tamen totius compositi pars esse non dubitetur. Illus etiam quod Aristoteles ait: 'et ad quam particulam caeterae copulantur', punctum lineae partem constitutiram ostendit, respectu cuius caeteras dixit lineas lineae partes.

Afferunt quoque aduersus hanc constitutionem lineae quod de punctis est, quod in Arithmetica Boethius ponit, cum scilicet ait: 'si punctum puncto superponas, nihil efficies, tamquam si nihilum nihilo iungas.' Cuius quidem obiectionis, etsi multas ab arithmeticis solutiones audierim, nullam tamen a me proferendam iudico, quem eius artis ignarum omnino recognosco. Talem autem, memini, rationem Magistri nostri sententia praetendebat, ut es punctis lineam constare conuinceret: 'cum, inquit, linea ubique possit incidi atque separatis partibus in capite uniuscuiusque puncta appareant, ut dicit Boethius, quae prius erant coniuncta, oportet per totam lineam puncta esse; quodsi puncta per totam lineam sint disposita, uel ita quidem sunt de essentia lineae uel non; at uero si de essentia lineae non sint, [non] magis partes lineae continuare possunt quam albedo superposita uel pars aliqua loci indiuidua.'

Sed ad haec fortasse opponitur quod Aristoteles partes loci et corporis ad eumdem terminum continuari dicit, cum tamen easdem non habeant partes; unde illud 'idem' non secundum essentiam, sed magis secundum similitudinem accipiunt aut quantitatem; ut quantus scilicet fuerit terminus partium corporis, tantus erit et loci. Quanta enim media superficies erit qua duae extremae continuantur, tantus locus adiacens erit quo alii loci copulantur. Sed mirum quomodo inter partes corporis partibus loci uel inter partes loci partibus corporis insertas ad se inuicem uel partes corporis uel partes loci copulantur, cum iam scilicet tale sit interpositum quod non sit de essentia compositi, sicut nec per albedinem, cum non esset de essentia lineae, partes lineae copulari dicebamus. Unde fortasse expeditior uidetur sententia secundum communitatem eiusdem termini, ut locum easdem partes cum corpore habere concederemus, si forte aliquan dimensionem dix ersam in loco ipso reperiremus quae differret a corpore; sed hanc nullam cogitamus.

Ipse etiam Aristoteles partium diuersitatem ostendit, cum continuationem partium loci ex copulatione partium corporis quibus semper adhaerent quasque semper comitantur, comprobauit: 'locum enim, inquit, quemdam particulae corporis obtinent', ut uidelicet sibi adhaerentes semper et adiacentes; 'quae' quidem, particulae scilicet corporis, 'ad quemdam communem terminum copulantur; ergo et loci, inquit, particulae quae obtinent singulas corporis particulas', quas quidem circumscribant, 'ad eumdem terminum copulant[ur] ad quem et corporis particulae; quapropter continuus erit locus: ad unum enim communem terminum suas particulas continuant'.