Dies irae

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Dies irae


I.

DIES IRÆ, DIES ILLA!
Solvet sæclum in favillâ,
Teste David cum Sybillâ.

II.

Quantus tremor est futurus,
Quando Judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus.

III.

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum,
Coget omens ante thronum.


IV.

Mors stupebit, et natura,
Quum resurget creatura,
Judicanti responsura.

V.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

VI.

Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.

VII.

Quid sum, miser! tunc dicturus,
Quem patronum rogaturus,
Quum vix justus sit securus?


VIII.

Rex tremendæ majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis!

IX.

Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ
Ne me perdas illâ die!

X.

Quærens me, sedisti lassus,
Redemisti, crucem passus:
Tantus labor non sit cassus.

XI.

Juste Judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.


XII.

Ingemisco tanquam reus,
Culpâ rubet vultus meus;
Supplicanti parce, Deus!

XIII.

Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

XIV.

Preces meæ non sunt dignæ,
Sed Tu bonus fac benigne
Ne perenni cremer igne!

XV.

Inter oves locum præsta,
Et ab hædis me sequestra,
Statuens in parte dextrâ.


XVI.

Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis!

XVII.

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis.

XVIII.

Lacrymosa dies illa!
Qua resurget ex favillâ.
Judicandus homo reus;
Huic ergo parce, Deus!




|}