Divinarum institutionum (Migne)/II

E Wikisource
 I III 

Migne Patrologia Latina Tomus VI


Divinarum institutionum liber II (Lactantius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Lactan.DiInLiI2, cc_idno: 6808

CAPUT PRIMUM. Quod rationis oblivio faciat homines ignorantes veri Dei, qui colitur in adversis, et in prosperis contemnitur.

Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstraverim; quod ii, quorum varios dissimilesque cultus per universam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint, functique vita, divinae necessitati morte concesserint; tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum, causasque omnes explicabit, quibus decepti homines, et primitus 6.0254B| deos esse crediderint, et postmodum inveterata persuasione in susceptis pravissime Religionibus perseveraverint. Gestio enim, Constantine Imperator, 6.0254A| 6.0254C| convictis inanibus, et hominum impia vanitate detecta, singularis Dei asserere majestatem, suscipiens utilius et majus officium revocandi homines a pravis itineribus, et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se (ut quidam philosophi faciunt) tantopere despiciant, neve se infirmos, et supervacuos, et nihil, et frustra omnino natos putent. Quae opinio plerosque ad vitia compellit. Nam dum existimant, nulli Deo nos esse curae, aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt, et dum licere sibi putant, 6.0255A| hauriendis voluptatibus sitienter incumbunt, 6.0255A| per quas imprudentes in laqueos mortis incurrunt; ignorant enim quae sit hominis ratio. Quam si tenere vellent, in primis Dominum suum agnoscerent, virtutem justitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suavitates non appeterent: denique seipsos magni aestimarent, atque intelligerent plus esse in homine, quam videtur, cujus vim conditionemque non aliter possent retinere, nisi cultum veri parentis sui, deposita pravitate, susceperint. Equidem, sicut oportet, de summa rerum saepenumero cogitans, admirari soleo majestatem Dei singularis, quae continet regitque omnia, in tantam venisse oblivionem, ut quae sola coli debeat, sola potissimum negligatur; homines 6.0255B| autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos ut vero ac vivo Deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit.
Et tamen huic impietati hominum posset venia concedi, si omnino ab ignorantia divini nominis veniret hic error. Cum vero ipsos deorum cultores saepe videamus Deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi veniam sperare possunt impietatis suae? qui non agnoscunt cultum ejus, quem prorsus ignorari ab homine fas non est. Nam et cum jurant, et cum optant, et cum gratias agunt, non Jovem aut deos multos, sed Deum nominant: adeo ipsa veritas, 6.0256A| cogente natura, etiam ab invitis pectoribus erumpit; quod quidem non faciunt in prosperis rebus. Nam tum maxime Deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis ejus fruentes, honorem dare divinae indulgentiae debent. At vero si qua necessitas gravis presserit, tunc Deum recordantur. Si belli terror infremuerit, si morborum pestifera vis incubuerit, si alimenta frugibus longa siccitas denegaverit, si saeva tempestas, si grando ingruerit, ad Deum confugitur, a Deo petitur auxilium, Deus, ut subveniat, oratur. Si quis in mari, vento saeviente, jactatur, hunc invocat. Si quis aliqua vi afflictatur, hunc potius implorat. Si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus, victum precibus exposcit, Deum solum obtestatur, et per ejus divinum atque unicum nomen 6.0256B| hominum sibi misericordiam quaerit. Numquam igitur Dei meminerunt, nisi dum in malis sunt. Postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum vero alacres ad deorum templa concurrunt; his libant, his sacrificant, hos coronant. Deo autem, quem in ipsa necessitate imploraverant, ne verbo quidem gratias agunt: adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria vero, ut vitia omnia, sic impietas adversus Deum nascitur.
Quanam istud ex causa fieri putemus? nisi esse aliquam perversam potestatem, quae veritatis sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unicum ac perpetuum sit opus offundere tenebras, 6.0257A| et hominum caecare mentes, ne lucem videant, ne denique in coelum aspiciant, ac naturam corporis sui 6.0257A| servent, cujus originem suo loco narrabimus; nunc fallacias arguamus. Nam cum caeterae animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis vultus ab artifice Deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curvant coeleste animal ad veneranda terrena. Parens enim noster ille unus et solus, et cum fingeret hominem, id est animal intelligens et rationis capax, eum vero ex humo sublevatum ad contemplationem sui artificis erexit. Quod optime ingeniosus poeta (Ovid. I Metam.) signavit:

Pronaque cum spectent animalia caetera terram; Os homini sublime dedit, coelumque tueri 6.0257B| Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Hinc utique ἀνθρωπον Graeci appellarunt, quod sursum spectet. Ipsi ergo sibi renuntiant, seque hominum nomine abdicant, qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum, quod recti sumus, sine causa homini attributum putant. Spectare nos coelum Deus voluit, utique non frustra. Nam et aves, et ex mutis pene omnia coelum vident; sed nobis proprie datum est, coelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut Deum, cujus sedes illa, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: 6.0258A| quod profecto non facit, qui aes, aut lapidem, quae sunt terrena, veneratur. Est autem pravissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum vero animum, qui sit aeternus, humilem fieri; cum figura et status nihil aliud significent, nisi mentem hominis eo spectare oportere, quo vultum et animum tam rectum esse debere, quam corpus, ut id, cui dominari debet, imitetur. Verum homines, et nominis sui, et rationis obliti, oculos suos ab alto dejiciunt, soloque defigunt, atque timent opera digitorum suorum, quasi vero quidquam esse possit artifice suo majus. CAPUT II. Quae fuerit prima causa fingendi simulacra; de vera Dei imagine, et ejus vero cultu.

Quae igitur amentia est, aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant, aut timere quae finxerint? Non ipsa, inquiunt, timemus, sed eos, ad quorum imaginem ficta, et quorum nominibus consecrata sunt. Nempe ideo timetis, quod eos esse in coelo arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest. Cur igitur oculos in coelum non tollitis; et advocatis eorum nominibus, in aperto sacrificia celebratis? Cur ad parietes, et ligna, et lapides potissimum, quam illo spectatis, ubi eos esse creditis? Quid sibi templa? 6.0259A| 6.0259A| quid arae volunt? quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monimenta sunt? Nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inventa est, ut posset eorum memoria retineri, qui vel morte subtracti, vel absentia fuerant separati. Deos igitur in quorum numero reponemus? Si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? Si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec vident quae facimus, nec audiunt quae precamur. Si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam divini sunt, in quacumque mundi parte fuerint, vident et audiunt universa; supervacua ergo sunt simulacra, illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus advocare. At enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. Ita plane; 6.0259B| quemadmodum vulgus existimat, mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare. Sed tamen postquam deus ille praesto esse coepit, jam simulacro ejus opus non est.
Quaero enim, si quis imaginem hominis peraegre constituti contempletur saepius, ut ex ea solatium capiat absentis, num idem sanus esse videatur, si, eo reverso atque praesente, in contemplanda imagine perseveret, eaque potius, quam ipsius hominis aspectu frui velit? Minime profecto. Etenim hominis imago necessaria tum videtur, cum procul abest; supervacua futura, cum praesto est: Dei autem, cujus spiritus ac numen ubique diffusum, abesse numquam potest, 6.0260A| semper utique imago supervacua est. Sed verentur, ne omnis eorum religio inanis sit et vana, si nihil in praesenti videant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia mortuis sunt; omni enim sensu carent. Dei autem in aeternum viventis vivum et sensibile debet esse simulacrum. Quod si a similitudine in nomen accepit, quomodo possunt ista simulacra Deo similia judicari, quae nec sentiunt, nec moventur? Itaque simulacrum Dei non illud est, quod digitis hominis ex lapide, aut aere, aliave materia fabricatur; sed ipse homo, quoniam et sentit, et movetur, et multas magnasque actiones habet. Nec intelligunt homines ineptissimi, quod, si sentire simulacra et moveri possent, ultro adoratura hominem fuissent, a 6.0260B| quo sunt expolita, quae essent aut incultus et horridus lapis, aut materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata.
Homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cujus manus nata sunt, per quem speciem, figuram, pulchritudinem habere coeperunt. Et ideo melior est qui fecit, quam illa quae facta sunt. Et tamen factorem ipsum nemo suspicit, aut veretur: quae fecit, timet, tamquam plus possit esse in opere, quam in opifice. Recte igitur Seneca in libris moralibus: Simulacra, inquit, deorum venerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum assident diem, aut astant, illis stipem jaciunt, victimas caedunt; 6.0261A| et cum haec tantopere suspiciant, fabros, qui illa fecere, contemnunt. Quid inter se tam contrarium, quam statuarium despicere, statuam adorare, et eum ne in convictum quidem admittere, qui tibi deos faciat? Quam ergo vim, quam potestatem habere possunt, cum ipse, qui fecit illa, non habeat? Sed ne haec quidem dare his potuit, quae habebat, videre, audire, loqui, moveri. Quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quidquam est praeter umbram? Sed haec nemo considerat; infecti sunt enim persuasione, ac mentes eorum penitus fucum stultitiae perbiberunt. 6.0261A| Adorant ergo insensibilia, qui sentiunt; irrationabilia, qui sapiunt; exanima, qui vivunt; terrena, qui oriuntur e coelo. Juvat ergo, velut in aliqua sublimi 6.0261B| specula constitutum, unde universi exaudire possint, Persianum illud proclamare,

O curvae in terras animae, et coelestium inanes! Coelum potius intuemini, ad cujus spectaculum vos excitavit ille artifex vester Deus. Ille vobis sublimem vultum dedit; vos in terram curvamini: vos altas mentes, et ad parentem suum cum corporibus suis erectas, ad inferiora deprimitis, tamquam vos poeniteat non quadrupedes esse natos. Fas non est coeleste 6.0262A| animal cum terrenis, in terramque vergentibus coaequari. Quid vos beneficiis coelestibus orbatis, pronique in humum vestra sponte procumbitis? Humi enim miseri volutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis. Nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta, ex quolibet materiae genere formata, quid aliud sunt, nisi terra, ex qua nata sunt? Quid ergo rebus inferioribus subjacetis? quid capitibus vestris terram superponitis? Cum enim vos terrae submittitis, humilioresque facitis, ipsi vos ultro ad inferos mergitis, ad mortemque damnatis, quia nihil terra inferius et humilius, nisi mors et inferi. Quae si effugere velletis, subjectam pedibus vestris terram contemneretis, corporis statu salvo: quod idcirco rectum accepistis, 6.0262B| quo oculos atque mentem cum eo, qui fecit, conferre possitis. Contemnere autem et calcare terram, nihil aliud est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item divitias non concupiscere, voluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum, cujus hospitio utimur, terra est. Vivum colite, ut vivatis; moriatur enim necesse est, qui se suamque animam mortuis adjudicavit. 6.0263A| CAPUT III. Quod Cicero aliique doctiores peccaverunt, non avertendo populos ab errore.

Sed quid prodest ad vulgus et ad homines imperitos hoc modo concionari? cum videamus etiam doctos et prudentes viros, cum religionum intelligant vanitatem, nihilominus tamen in iis ipsis, quae damnant, colendis nescio qua pravitate perstare. Intelligebat Cicero falsa esse, quae homines adorarent. Nam cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat. Quid de eo facias, qui, cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides impingat, ut populus omnis offendat? ipse sibi oculos eruat, ut omnes 6.0263B| caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur, quos patitur errare; nec de se ipso, qui alienis accedit erroribus, nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat, quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum caeteris, quos liberare ut prudentior debuit, et ipse capiatur? Quin potius, si quid tibi, Cicero, virtutis est, experire populum facere sapientem: digna res est, ubi omnes eloquentiae tuae vires exerceas. Non enim verendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, 6.0264A| qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti. Sed nimirum Socratis carcerem times, ideoque patrocinium veritatis suscipere non audes. At mortem ut sapiens contemnere debuisti. Et erat quidem multo pulchrius, ut ob bene dicta potius, quam ob maledicta morereris. Nec plus tibi laudes Philippicae afferre potuerunt, quam discussus error humani generis, et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione revocatae.
Sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet. Quid ergo ipse in eodem versaris errore? Video te terrena et manufacta venerari: vana esse intelligis, et tamen eadem facis quae faciunt ipsi, quos ipse stultissimos confiteris. Quid igitur profuit 6.0264B| vidisse te veritatem, quam nec defensurus esses, nec secuturus? Si libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt, quanto magis vulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet, animisque puerilibus spectat omnia? oblectatur frivolis, et specie simulacrorum capitur, nec ponderare secum unamquamque rem potest, ut intelligat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est. Nec mirandum est, si Deum non videant, cum ipsi ne hominem quidem videant, quem videre se credunt. Hoc enim quod oculis subjectum est, non 6.0265A| homo, 6.0265A| sed hominis receptaculum est; cujus qualitas et figura, non ex lineamentis vasculi quo continetur, sed ex factis et moribus pervidetur. Qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt, nec vident plus aliquid mente quam corpore; cum sit animi officium ea subtilius cernere, quae acies corporalis non potest intueri. Quos homines idem ille philosophus ac poeta graviter accusat, tamquam humiles et abjectos, qui contra naturae suae rationem ad veneranda terrena se prosternant: ait enim (Lucret., lib. VI de Natura rerum, v. 51):

Et faciunt animos humiles formidine divum, Depressosque premunt ad terram.

Aliud quidem ille, cum haec diceret, sentiebat; nihil 6.0265B| utique esse colendum, quia dii humana non curent.
Denique alio loco religiones deorum et cultus inane esse officium confitetur (Idem, lib. V, ad finem):

Nec pietas ulla est, velatum saepe videri Vertere se ad lapidem, atque omnes accedere ad aras, Et procumbere humi prostratum, et pandere palmas Ante deum delubra, nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota. Quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et 6.0266A| excelsos animos avocari, atque in terram premi, sed nihil aliud quam coelestia cogitare.

Impugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas: sed non est inducta vera, quia qualis, aut ubi esset, ignorabant. Itaque sic habuerunt, tanquam nulla esset omnino, quia veram non poterant invenire. Et eo modo inciderunt in errorem multo majorem quam illi qui falsam tenebant. Nam isti fragilium cultores, quamvis sint inepti, quia coelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent, et habere veniam possunt, quia summum hominis officium, etsi non reipsa, tamen proposito tenent: siquidem hominum atque mutorum, vel solum, vel certe maximum in religione discrimen est. Hi 6.0266B| vero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto facti sunt stultiores, quod esse aliquam veram non putaverunt. Itaque quoniam facilius est de alienis judicare, quam de suis; dum aliorum praecipitium vident, non prospexerunt quid ante suos pedes esset. In utraque igitur parte, et summa stultitia invenitur, et odor quidam sapientiae: ut possis dubitare, quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt, 6.0267A| an eos qui nullam. Sed (ut dixi) venia concedi potest 6.0267A| imperitis, et qui se sapientes non esse fateantur: his vero non potest qui, sapientiam professi, stultitiam potius exhibent. Non sum equidem tam iniquus, ut eos putem divinare potuisse, ut veritatem per seipsos invenirent; quod fieri ego non posse confiteor. Sed hoc ab his exigo, quod ratione ipsa praestare potuerunt. Facerent enim prudentius, si et intelligerent esse aliquam veram religionem, et falsis impugnatis, aperte pronuntiarent, eam, quae vera esset, ab hominibus non teneri.
Sed moverit eos fortasse illud, quod si qua vera esset religio, exereret se ac vindicaret, nec pateretur esse aliud quidquam. Videre enim nullo modo poterant, quare, aut a quo, et quemadmodum Religio 6.0267B| vera opprimeretur; quod est divini sacramenti, et coelestis arcani. Id vero, nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. Summa rei haec est: imperiti et insipientes falsas religiones pro veris habent, quia neque veram sciunt, neque falsam intelligunt. Prudentiores vero, quia veram nesciunt, aut in iis, quas falsas esse intelligunt, perseverant, ut aliquid tenere videantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris vitam pecudum sub figura hominis imitari. Falsum vero intelligere, est quidem sapientiae, sed humanae. Ultra hunc gradum procedi ab homine non potest; itaque multi philosophorum religiones (ut docui) sustulerunt: verum autem scire divinae est sapientiae. Homo autem per seipsum pervenire ad hanc scientiam 6.0267C| non potest, nisi doceatur a Deo. Ita philosophi quod 6.0268A| summum fuit humanae sapientiae assecuti sunt, ut intelligerent quid non sit: illud assequi nequiverunt, ut dicerent quid sit. Nota Ciceronis vox est (Lib. I de Natura deorum): « Utinam tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere. » Quod quia vires humanae conditionis excedit, ejus officii facultas nobis est attributa, quibus tradidit Deus scientiam veritatis; cui explicandae quatuor posteriores libri servient. Nunc interim falsa, ut coepimus, detegamus.

CAPUT. IV. De Simulacris, ornamentisque templorum, et eorum contemptu, etiam ab ipsis Gentilibus.

Quid igitur majestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate, vel ut aliud 6.0268B| fierent, vel ut omnino non fierent? Idcirco apud Horatium Priapus ita loquitur:

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum; Cum faber incertus, scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido. Quis non sit tanto hoc custode securus? Fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant; cum aves ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabrefactis, id est, hominum plane similibus, insidant, nidificent, inquinent. Sed Flaccus, ut satyrici carminis scriptor, derisit hominum vanitatem. Verum ii qui faciunt, seriam se facere rem opinantur. Denique poeta maximus, homo in caeteris prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipuit; cum in illis emendatissimis libris 6.0268C| etiam fieri hoc jubet: 6.0269A| Et custos 6.0269A| furum atque avium, cum falce saligna, Hellespontiaci servet tutela Priapi. Adorant ergo mortalia, ut a mortalibus facta. Frangi enim, cremari, perire possunt. Nam et tectis vetustate labentibus saepe comminui solent, et consumpta incendio dilabuntur in cinerem, et plerumque (nisi sua illis magnitudo subvenerit, aut custodia diligens sepserit) in praedam furibus cedunt. Quae igitur insania est, ea timere, pro quibus aut ruinae, aut ignes, aut furta timeantur? Quae vanitas, aliquam ab his sperare tutelam, quae tueri semetipsa non possunt? Quae perversitas, ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa, cum violantur, inulta sunt, nisi a colentibus 6.0270A| vindicentur? Ubi ergo veritas est? ubi nulla vis adhiberi potest Religioni; ubi nihil, quod violari possit, apparet; ubi sacrilegium fieri non potest.

Quidquid autem oculis manibusque subjectum est, id vero, quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis est alienum. Frustra igitur homines auro, ebore, gemnis deos excolunt et exornant; quasi vero ex his rebus ullam possint capere voluptatem. Quis usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? Pari enim ratione defunctorum corpora, odoribus ac pretiosis vestibus illita et convoluta, humi condunt, qua deos honorant, qui neque cum fierent, sentiebant, neque cum coluntur, sciunt; nec 6.0271A| enim sensum consecratione sumpserunt. Non placebat Persio, quod aurea vasa templis inferantur, 6.0271A| supervacuum putanti esse inter religiones, quod non sanctitatis, sed avaritiae sit instrumentum. Illa enim satius est Deo, quem recte colas, inferre pro munere.

Compositum jus, fasque animi, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto. Egregie, sapienterque sensit. Verum illud ridicule subdidit: hoc esse aurum in templis, quod sint, Veneri donatae a virgine pupae: quas ille ob minutiem fortasse contempserit. Non videbat enim, simulacra ipsa et effigies deorum, Polycleti, et Euphranoris, et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas, nihil aliud esse quam grandes pupas, 6.0272A| non a virginibus, quarum lusibus venia dari potest, sed a barbatis hominibus consecratas. Merito igitur etiam senum stultitiam Seneca deridet. Non, inquit, bis pueri sumus (ut vulgo dicitur); sed semper. Verum hoc interest, quod majora nos ludimus. Ergo his ludicris, et ornatis, et grandibus pupis et unguenta, et thura, et odores inferunt: his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium: his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus velaminis nullus est: his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt, quam qui illa donarunt.

Nec immerito Dionysius, Siciliae tyrannus, post victoriam Graecia potitus, deos tales contempsit, spoliavit, 6.0273A| illusit: siquidem sacrilegia sua jocularibus etiam dictis prosequebatur. Nam cum Jovi Olympio aureum amiculum detraxisset, 6.0273A| laneum jussit imponi, dicens, aestate grave esse aureum, hyeme frigidum, laneum vero utrique tempori aptum. Idem auream barbam detrahens Aesculapio, incongruens et iniquum esse ait, cum Apollo pater ejus imberbis esset adhuc, ac laevis, priorem filium quam patrem barbatum videri. Item pateras, et exuvias, et parva quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat: et accipere se illa, non auferre dicebat; perquam enim stultum esse et ingratum, nolle accipere ab his ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur. Haec ille fecit impune, quia rex et victor fuit. Quin etiam secuta est eum solita felicitas: 6.0273B| vixit enim usque ad senectutem, regnumque per manus filio tradidit. In eo igitur, quia homines sacrilegia vindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui vindices esse. At si humilis quispiam tale quid commiserit, huic praesto sunt flagella, ignes, equulei, cruces, et quidquid excogitare iratis et furentibus licet. Sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi de deorum suorum potestate diffidunt. Cur enim illis 6.0274A| potissimum non relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitrantur? Quin etiam putant illorum numine accidisse, ut praedones rerum sacrarum deprehensi tenerentur; et saeviunt non tam ira, quam metu, ne si deorum injuriam non vindicaverint, ipsos expetant poenae; incredibili scilicet vanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis, a quibus violati spoliatique sunt, per seipsos nihil nocere potuerunt. At enim saepe ipsi quoque in sacrilegos vindicaverunt: potest id vel casu accidisse, quod aliquando, non semper. Sed tamen paulo post, quomodo id acciderit, ostendam. Nunc interim quaero, cur illi tot et tanta sacrilegia in Dionysio non vindicaverunt, qui non furtim, sed palam deos ludibrio habuit? Cur hunc tam potentem sacrilegum a templis, 6.0274B| a ceremoniis, ab imaginibus suis non arcuerunt? Cur etiam sacris rebus ablatis, prospere navigavit? quod joco ipse testatus est (ut solebat). Videtisne (inquit comitibus suis naufragium timentibus) quam prospera sacrilegis navigatio ab ipsis diis immortalibus tribuatur? Sed hic fortasse a Platone didicerat, deos nihil esse.
6.0275A| Quid Caius Verres? quem Tullius, accusator 6.0275A| ejus, eidem Dionysio, et Phalaridi, et tyrannis, omnibus comparat. Nonne omnem Siciliam compilavit, sublatis deorum simulacris, ornamentisque fanorum? Otiosum est persequi singula. Unum libet commemorare (Vid. Verrin. IV) in quo accusator omnibus eloquentiae viribus, omni denique conatu vocis et corporis deploravit, de Cerere Catinensi, vel Ennensi; quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi ejus secreta penetralia viris nefas esset; alterius antiquitas tanta, ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Ennae solo primum reperisse, filiamque ejus virginem ex eodem loco raptam. Denique Gracchanis temporibus, turbata republica et seditionibus et ostentis, cum repertum esset in carminibus Sibyllinis 6.0275B| antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Ennam missi. Haec igitur Ceres vel religiosissima, quam videre maribus ne adorandi quidem gratia licebat, vel antiquissima, quam Senatus Populusque Romanus sacrificiis donisque placaverat, ex arcanis et vetustis penetralibus, a Caio Verre, immissis latronibus servis, impune sublata est. Idem vero cum affirmaret se a Siculis, ut causam provinciae susciperet, oratum, his verbis usus est: « Sese jam ne deos quidem in suis urbibus, ad quos confugerent, habere; quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset: » quasi vero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de coelo quoque sustulerat. Unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam 6.0275C| materiam de qua sunt fabricati. Nec immerito ad te, 6.0276A| Marce Tulli, hoc est, ad hominem, Siculi confugerunt; quoniam triennio sunt experti deos illos nihil valere. Essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas injurias hominum confugissent, qui Caio Verri nec pro seipsis irati esse potuerunt. At enim Verres ob haec facinora damnatus est. Non ergo dii vindicaverunt, sed Ciceronis industria, qua vel defensores ejus oppressit, vel gratiae restitit. Quid, quod apud ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed vacatio? ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii immortales bonam dederant navigationem, sic etiam Verri bonam quietem tribuisse videantur, in qua sacrilegiis suis tranquille frui posset. Nam frementibus postea civilibus bellis, sub obtentu damnationis ab omni periculo et metu remotus, aliorum graves casus 6.0276B| et miserabiles exitus audiebat, et qui cecidisse solus universis stantibus videbatur, is vero universis cadentibus solus stetit, donec illum et opibus sacrilegio partis et vita satiatum, ac senectute confectum, proscriptio triumviralis auferret, eadem scilicet quae Tullium violatae deorum majestatis ultorem. Quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audivit; diis videlicet providentibus, ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum, non ante moreretur quam solatium de ultione cepisset.

CAPUT V. Quod solus omnium creator Deus est colendus, non vero elementa, nec corpora coelestia: Refelliturque Stoicorum sententia, qui stellas et astra deos putant.

6.0276C| Quanto igitur rectius est, omissis insensibilibus et 6.0277A| vanis, oculos eo tendere, ubi sedes, 6.0277A| ubi habitatio est Dei veri; qui terram stabili firmitate suspendit; qui coelum distinxit astris fulgentibus; qui solem rebus humanis clarissimum, ac singulare lumen, in argumentum suae unicae majestatis accendit: terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit.

Jussit et extendi campos, subsidere valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Quae utique omnia non Jupiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus; sed idem: Ille opifex rerum, mundi melioris origo, qui vocatur Deus, cujus principium, quoniam non potest comprehendi, ne quaeri quidem debet. Satis est homini ad plenam perfectamque prudentiam, si 6.0277B| Deum esse intelligat: cujus intelligentiae vis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani, et rerum mirabilium fabricatorem. Unde quidam hebetis obtusique cordis, elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant. Qui cum Dei opera mirarentur, id est coelum cum variis luminibus, terram cum campis et montibus, maria cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione obstupefacti, et ipsius artificis obliti, quem videre non poterant, ejus opera venerari et colere coeperunt; nec umquam intelligere quiverunt, quanto major quantoque mirabilior sit, qui illa fecit ex nihilo. Quae cum videant divinis legibus obsequentia commodis atque usibus 6.0278A| hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse; ingrati adversus beneficia divina, qui Deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt. Sed quid mirum, si aut barbari, aut imperiti homines errant? cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia coelestia, quae moventur, in deorum numero habenda esse censeant; siquidem Lucilius Stoicus apud Ciceronem sic loquitur: « Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum, non possum intelligere sine mente, ratione, consilio; quae cum in sideribus esse videamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. » Item paulo superius: « Restat, inquit, ut motus astrorum sit voluntarius; quae qui videat, non indocte solum, verum etiam 6.0278B| impie faciat, si deos esse neget. » Nos vero et quidem constanter negamus, ac vos, o philosophi, non solum indoctos et impios, verum etiam caecos, ineptos delirosque probamus, qui ignorantiam imperitorum vanitate vicistis. Illi enim solem et lunam, vos etiam sidera deos putatis.

Tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras et templa singulis erigamus; ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus advocemus; nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos acervatim colere debemus. Quid quod argumentum illud, quo colligunt universa coelestia deos esse, in contrarium 6.0279A| valet. Nam si deos esse idcirco opinantur, quia certos et rationabiles 6.0279A| cursus habent, errant. Ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet. Caeterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur, sicut animantes in terra, quarum quia liberae sunt voluntates, huc atque illuc vagantur, ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur. Non est igitur astrorum motus voluntarius, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deserviunt. Sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intelligebat non esse fortuitos, existimavit voluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moveri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens. O quam difficilis est ignorantibus veritas, et quam facilis scientibus! 6.0279B| Si motus, inquit, astrorum fortuiti non sunt, nihil aliud restat, nisi ut voluntarii sint; immo vero, ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec voluntarios. Quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam servant? Nimirum Deus, universi artifex, sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia coeli divina et admirabili ratione decurrerent, ad efficiendas succedentium sibi temporum varietates. An Archimedes Siculus concavo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem ac lunam composuit, ut inaequales motus, et coelestibus similes conversionibus, singulis quasi diebus efficerent, et non modo accessus solis et recessus, vel incrementa diminutionesque lunae, verum 6.0279C| etiam stellarum, vel inerrantium, vel vagarum, dispares cursus orbis ille, dum vertitur, exhiberet? Deus ergo illa vera non potuit machinari et efficere quae potuit solertia hominis imitatione simulare?
Utrumne igitur stoïcus, si astrorum figuras in illo 6.0280A| aere pictas effictasque vidisset, suo illa consilio moveri diceret, ac non potius artificis ingenio? Inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta: sed Dei est illa ratio, qui et fecit, et regit omnia, non ipsorum siderum, quae moventur. Nam si solem stare voluisset, perpetuus utique dies esset. Item, si motus astra non haberent, quis dubitet sempiternam noctem fuisse futuram? Sed ut diei ac noctis vices essent, moveri ea voluit: et tam varie moveri, ut non modo lucis ac tenebrarum mutuae vicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent; sed etiam frigoris et caloris, ut diversorum temporum vis ac potestas, vel generandis, vel maturandis frugibus conveniret. Quam solertiam divinae potestatis in machinandis itineribus astrorum, quia 6.0280B| philosophi non videbant, animalia esse sidera putaverunt; tamquam pedibus, et sponte, non divina ratione procederent. Cur autem illa excogitaverit Deus, quis non intelligit? Scilicet ne solis lumine decedente, nimium caeca nox tetris atque horrentibus tenebris ingravesceret, noceretque viventibus. Itaque et coelum simul mira varietate distinxit, et tenebras ipsas multis minutisque luminibus temperavit. Quanto igitur Naso prudentius, quam illi, qui sapientiae studere se putant, qui sentit a Deo lumina illa, ut honorem tenebrarum depellerent, instituta! Is eum librum, quo Φαινόμενα breviter comprehendit, his tribus versibus terminavit:

Tot numero, talique Deus simulacra figura Imposuit coelo, perque atras sparsa tenebras Clara pruinosae jussit dare lumina nocti. 6.0280C| Quod si fieri non potest, ut stellae dii sint; ergo nec sol quidem, nec luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum, non ratione differunt, sed magnitudine. Quod si hi dii non sunt; ergo nec coelum quidem, in quo illa omnia continentur. CAPUT VI. Quod nec mundus totus, nec elementa sint Deus, nec animata.

Simili modo si terra, quam calcamus, 6.0281A| quam subigimus et colimus ad victum, deus non est, nec campi quidem ac montes dii erunt: sed si hi non sunt, ergo ne tellus quidem universa Deus videri potest. Item si aqua, quae servit animantibus ad usum bibendi aut lavandi, deus non est, nec fontes quidem, ex quibus aqua profluit. Si fontes non sunt, nec flumina quidem, quae de fontibus colliguntur. Si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare, quod ex fluminibus constat, Deus haberi non potest. Quod si neque coelum, neque terra, neque mare, quae mundi partes 6.0281B| sunt, dii esse possunt; ergo ne mundus quidem totus Deus est, quem iidem ipsi stoïci, et animantem, et sapientem esse contendunt, et propterea Deum: in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil dictum sit ab his quod non ab iisdem fuerit eversum. Sic enim argumentantur: Fieri non posse, ut sensu careat, quod sensibilia ex se generat. Mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus; ergo et ipsum sensibilem esse. Item: Sine sensu esse non posse, cujus pars habeat sensum; igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo, cujus pars homo est, inesse 6.0282A| sensum. Propositiones quidem verae sunt, et sensibile esse, quod sensu praeditum gignat, et habere sensum, cujus pars sensu aucta sit: sed assumptiones falsae, quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem, neque homo mundi pars est. Nam hominem a principio idem Deus fecit, qui et mundum: et non est mundi pars homo, sicut corporis membrum; potest enim mundus esse sine homine, sicut urbs, et domus. Atqui ut domus unius hominis habitaculum est, et urbs unius populi; sic et mundus domicilium totius generis humani. Et aliud est, quod incolitur, aliud quod incolit. Sed illi, dum student id, quod falso susceperant, confirmare, et sensibilem esse mundum, et Deum, argumentorum suorum consequentia non viderunt. Nam 6.0282B| si mundi pars est homo, et sensibilis est mundus, quia homo sentit: ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est; nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis et passionibus subjectus.
Et e contrario: Si Deus est mundus, et partes ejus utique immortales sunt; ergo et homo Deus est, quia pars est (ut dicitis) mundi. Si homo; ergo et jumenta, et pecudes, et caetera genera bestiarum, et avium, et piscium; quoniam et illa eodem modo sentiunt, et mundi partes sunt. At hoc tolerabile est: nam et haec colunt Aegyptii. Sed res eo pervenit, ut 6.0283A| et ranae, 6.0283A| et culices, et formicae dii esse videantur, quia et ipsis inest sensus, et partes mundi sunt. Ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent. Quid, quod iidem ipsi aiunt, deorum et hominum causa mundum esse constructum, quasi communem domum: ergo nec mundus Deus est, nec animans, si constructus est; animans enim non construitur, sed nascitur. Et si est aedificatus sic utique tamquam domus, tamquam navis; est ergo aliquis artifex mundi Deus; et seorsum erit mundus, qui factus est, seorsum ille, qui fecit. Jam illud quam repugnans et absurdum, quod cum coelestes ignes caeteraque mundi elementa deos affirment, item ipsum deum mundum dicunt. Quomodo potest ex deorum multorum acervo unus Deus confici? Si astra dii sunt, mundus ergo non Deus, sed domicilium 6.0283B| deorum est. Si vero Deus mundus est; ergo omnia illa quae sunt in eo dii non sunt, sed Dei membra, quae utique sola Dei nomen accipere non possunt. Nec enim recte quis dixerit, membra hominis unius multos homines esse: sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. Animal enim, quia sensu praeditum est, etiam membra ejus habent sensum, nec, nisi a corpore divulsa, brutescunt. Cujus igitur rei similitudinem gerit mundus? Nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. Si ergo est constructus, ut domus, nec ipse Deus est, nec elementa, quae sunt partes ejus; quia neque domus habere dominium sui potest, neque illa de quibus 6.0283C| domus constat. Non tantum igitur veritate, sed 6.0284A| etiam verbis suis revincuntur. Sicut enim domus, in usum habitandi facta, per se nihil sentit, dominoque subjecta est, qui eam fecit, aut incolit: ita mundus, per se nihil sentiens, factori Deo subjacet, qui eum in usum sui fecit.

CAPUT VII. De Deo, et religionibus insipientium; de avaritia et majorum auctoritate.

Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus: primum, quod elementa, id est Dei opera Deo praeferunt; deinde, quod elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt. Nam solis lunaeque simulacra humanum in modum formant; item ignis, et terrae, et maris, quae illi Vulcanum, Vestam, 6.0284B| Neptunum vocant; nec elementis ipsis in aperto litant. Tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut jam viliora ducantur illa quae vera sunt: auro scilicet, gemmis, et ebore delectantur. Horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos: nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. Itaque sub obtentu deorum avaritia et cupiditas colitur. Credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt; quiquid est, propter quod furta, et latrocinia, et homicidia quotidie saeviunt; propter quod bella per totum orbem populos urbesque subvertunt. Consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est imbecilles esse, ac summae virtutis expertes, si subjecti sunt cupiditatibus. Cur enim coelestes eos 6.0284C| putemus, si desiderant aliquid de terra? vel beatos, 6.0285A| si aliqua re indigent? vel incorruptos, si voluptati habent ea in quibus appetendis cupiditas hominum non immerito damnatur? Veniunt igitur ad deos, non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem levigati marmoris, 6.0285A| aut eboris aspiciant; ut insignes lapillis et coloribus vestes, vel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. Et quanto fuerint ornatiora templa, et pulchriora simulacra, tanto plus majestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil aliud est, quam quod cupiditas humana miratur.
Hae sunt religiones, quas sibi a majoribus suis traditas pertinacissime tueri ac defendere perseverant: nec considerant quales sint; sed ex hoc probatas atque 6.0285B| veras esse confidunt, quod eas veteres tradiderunt, tantaque est auctoritas vetustatis, ut inquirere in eam scelus esse dicatur. Itaque creditur ei passim, tamquam cognitae veritati. Denique apud Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: « Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat. Fac nunc ego intelligam, quid tu sentias; a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, majoribus autem nostris, etiam nulla ratione reddita, rationis est credere. » Si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas? Si vero rationem requiris, et quaerendam 6.0286A| putas, ergo non credis. Ideo enim quaeris, ut eam sequaris, cum inveneris. Docet ecce te ratio non esse veras religiones deorum. Quid facies? majoresne potius, an rationem sequeris? quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inventa et electa est, cum omnes religiones radicitus eruisti. Si rationem mavis, discedere te necesse est ab institutis et auctoritate majorum; quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit. Sin autem pietas majores sequi suadet, fatere igitur, et stultos illos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus servierunt, et te ineptum qui id colas, quod falsum esse convinceris. Sed tamen quoniam nobis tantopere majorum nomen opponitur, videamus tandem qui fuerint majores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.
6.0286B| Romulus urbem conditurus, pastores inter quos adoleverat convocavit, cumque is numerus condendae urbi parum idoneus videretur, constituit asylum. Eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique, sine ullo conditionis discrimine. Ita conflavit ex his omnibus populum; legitque in senatum, eos qui aetate anteibant, et Patres appellavit, quorum consilio gereret omnia. De quo senatu Propertius Elegiarum scriptor haec loquitur:

Buccina cogebat priscos ad verba Quirites: Centum illi in prato saepe Senatus erat. 6.0287A| Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rustica corda Patres. Hi sunt Patres, quorum decretis eruditi ac prudentes viri devotissime serviunt, idque verum ac immutabile omnis posteritas judicet, quod centum pelliti senes statutum esse voluerunt, quos tamen, ut in primo libro dictum est, cap. 22, Pompilius illexit, ut vera crederent esse sacra quae ipse tradebat. Est vero, cur illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo, cum viverent, neque summus, neque infimus affinitate dignos judicavit? CAPUT VIII. De rationis usu in religione; deque somniis, auguriis, oraculis, talibusque portentis.

6.0287B| Quare oportet, in ea re maxime in qua vitae ratio versatur, sibi quemque confidere, suoque judicio ac propriis sensibus magis niti ad investigandam et perpendendam veritatem; quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem. Dedit omnibus Deus pro virili portione 6.0287B| sapientiam, ut et inaudita investigare possent, et audita perpendere. Nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserunt; quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest. Illibabilis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum, sic sapientia lumen est cordis 6.0288A| humani. Quare cum sapere, id est, veritatem quaerere, omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt, qui sine ullo judicio inventa majorum probant, et ab aliis pecudum more ducuntur. Sed hoc eos fallit, quod majorum nomine posito, non putant fieri posse, ut aut ipsi plus sapiant, quia minores vocantur, aut illi desipuerint, quia majores nominantur. Quid ergo impedit, quin ab ipsis sumamus exemplum; ut quomodo illi, quae falsa invenerant, posteris tradiderunt, sic nos, qui verum invenimus, posteris meliora tradamus? Superest ingens quaestio, cujus disputatio non ab ingenio, sed a scientia venit, quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. Nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus; 6.0288B| eos ipsos, quos docuimus deos non esse, majestatem suam persaepe ostendisse, et prodigiis, et somniis, et auguriis, et oraculis. Et sane multa enumerari possunt digna miraculo: in primis illud, quod Accius Navius summus Augur, cum Tarquinium Priscum commoneret, ut nihil novi facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis ejus elevans fidem diceret, ut consultis avibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, affirmaretque Navius posse: Cape igitur hanc, inquit, cotem, eamque novacula dissice. At ille incunctanter accepit ac secuit.
6.0289A| Deinde illud, quod Castor et Pollux, 6.0289A| bello latino, apud Lacum Juturnae visi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum, quae juncta fonti erat, sua sponte patuisset: iidem bello macedonico equis albis insidentes, Publio Vatieno Romam nocte venienti se obtulisse dicuntur, nuntiantes eo die regem Persen victum atque captum, quod paucis post diebus litterae Pauli verum fuisse docuerunt. Illud etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae muliebre non semel locutum esse traditur; item Junonis Monetae, cum, captis Veiis, unus ex militibus ad eam transferendam missus, jocabundus ac ludens interrogavit, utrumne Romam migrare vellet, respondit velle. Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. Nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita, et in vado Tiberini fluminis navis qua vehebatur 6.0289B| haesisset, nec ulla vi commoveretur, Claudiam 6.0290A| ferunt, quae semper impudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut, si se castam judiearet, suum cingulum sequeretur, ita navim, quae ab omni juventute non valuit commoveri, ab una muliere esse commotam. Illud aeque mirum, quod lue saeviente, Aesculapius, Epidauro accitus, urbem Romam diuturna pestilentia liberasse perhibetur.
Sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis injuriam suam dii vindicasse creduntur. Appius Claudius Censor, cum adversus responsum ad servos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est, et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est. Item Censor Fulvius, cum ex Junonis Laciniae templo marmoreas 6.0290B| tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae 6.0291A| equestris, 6.0291A| quam Romae fecerat, tegeret, et mente captus est, et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus, summo animi moerore consumptus est. Praefectus etiam M. Antonii Turullius, cum apud Coos everso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris est interfectus. His exemplis adjungitur Pyrrhus, qui sublata ex thesauro Proserpinae Locrensis pecunia, naufragium fecit, ac vicinis deae littoribus illisus est, ut nihil, praeter eam pecuniam, incolume reperiretur. Ceres quoque Milesia multum sibi apud homines venerationis adjecit. Nam cum ab Alexandro capta civitas esset, ac milites ad eam spoliandam irrupissent, omnium oculos repente objectus fulgor ignis extinxit.
Reperiuntur etiam somnia, quae vim deorum videantur 6.0291B| ostendere. Tiberio Namque Attinio, homini plebeio, per quietem obversatus esse Jupiter dicitur, et praecepisse, ut Consulibus et Senatui nuntiaret, ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Antonius Maximus quidam diverberatum 6.0292A| servum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere; quod cum ille neglexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem gravi morbo esse correptus: et cum rursus eamdem imaginem cerneret quaerentem, satisne poenarum pro neglecto imperio pependisset, lectica delatus ad Consules, et omni re in Senatu exposita, recepisse corporis firmitatem, suisque pedibus domum rediisse. Illud quoque somnium non minoris fuit admirationis, quo Caesar Augustus dicitur esse servatus. Nam cum bello civili Brutiano, implicitus gravi morbo, abstinere praelio statuisset, medico ejus Artorio Minervae species obversata est, monens ne propter corporis imbecillitatem castris se contineret Caesar. Itaque in aciem lectica perlatus est, et eodem die a Bruto castra 6.0292B| capta sunt. Multa praeterea exempla similia possunt proferri: sed vereor ne, si fuero in propositione rerum contrariarum diutius immoratus, aut oblitus esse propositi videar, aut crimen loquacitatis incurram.

CAPUT IX. De Diabolo, Mundo, Deo, Providentia, Homine et ejus sapientia.

Exponam igitur omnium istorum rationem, quo facilius res difficiles et obscurae intelligantur, et has omnes simulati numinis praestigias revelabo, 6.0293A| quibus inducti homines, a veritatis via longius recesserunt. Sed repetam longe altius; ut si quis ad legendum veri expers et ignarus accesserit, instruatur, atque intelligat, quod tandem sit

Caput horum et causa malorum; 6.0294A| et, lumine accepto, suos ac totius generis humani perspiciat errores.

Cum esset Deus ad excogitandum providentis simus, ad faciendum solertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi (quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper), ut ab eo bonum tamquam rivus oriretur, longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset virtutibus Dei Patris praeditus. Quomodo autem id voluerit, in quarto libro docere conabimur (scilicet cap. 6). Deinde fecit alterum, in quo indoles divinae stirpis non permansit. Itaque suapte invidia tamquam veneno infectus est, et 6.0295A| ex bono ad malum transcendit; suoque arbitrio, quod a Deo illi liberum datum fuerat, 6.0295A| contrarium sibi nomen adscivit. Unde apparet cunctorum malorum fontem esse livorem. Invidit enim illi antecessori suo, qui Deo Patri perseverando, cum probatus, tum etiam charus est. Hunc ergo ex bono per se malum effectum 6.0296A| Graeci διάβολον appelant; nos criminatorem vocamus, quod crimina, in quae ipse illicit, ad Deum deferat. Exorsus igitur Deus fabricam mundi, illum primum et maximum Filium praefecit operi universo, eoque simul et consiliatore usus est, et artifice in excogitandis, ornandis, perficiendisque rebus, quoniam 6.0297A| is et providentia, 6.0297A| et ratione, et potestate perfectus est: de quo nunc parcius, quod alio loco (scilicet lib. IV, cap. 6 et seqq.) et virtus, et nomen ejus, et ratio enarranda nobis erit. Nemo quaerat, ex quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera Deus fecerit; omnia enim fecit ex nihilo.
Nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est, confusionem rerum, atque elementorum; postea vero Deum diremisse omnem illam congeriem, singulisque rebus ex confuso acervo separatis, in ordinemque descriptis, instruxisse mundum pariter et ornasse. Quibus facile est respondere potestatem Dei non intelligentibus, quem credant nihil efficere posse, nisi ex materia subjacente ac parata; in quo errore etiam philosophi fuerunt. Nam 6.0297B| Cicero de Natura deorum disputans, sic ait: « Primum igitur non est probabile, eam materiam rerum, unde orta sunt omnia, esse divina providentia effectam; sed habere, et habuisse vim et naturam suam. Ut igitur faber, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed ea utitur quae sit parata, fictorque item cera: sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam. Quod si non est a Deo materia facta, ne terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est. » O quam multa sunt vitia in his decem versibus! Primum, quod is, qui in aliis disputationibus, et libris fere omnibus providentiae fuerit assertor, et qui acerrimis argumentis impugnaverit eos, qui providentiam non esse dixerunt, i dem 6.0297C| nunc quasi proditor aliquis, aut transfuga, providentiam 6.0298A| conatus est tollere: in quo si contradicere velis, nec cogitatione opus est, nec labore; sua illi dicta recitanda sunt. Nec enim ab ullo poterit Cicero, quam a Cicerone vehementius refutari. Sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum; ut liceat hominibus valde liberis dicere, ac sentire quae velint. Sententias ipsas consideremus. Non est, inquit, probabile, materiam rerum a Deo factam. Quibus hoc argumentis doces? Nihil enim dixisti, quare hoc non sit probabile. Itaque mihi e contrario vel maxime probabile videtur: nec tamen temere videtur, cogitanti plus esse aliquid in Deo, quem profecto ad imbecillitatem hominis redigis; cui nihil aliud, quam opificium concedis. Quo igitur ab homine divina illa vis differet, si ut homo, sic etiam Deus ope indiget 6.0298B| aliena? Indiget autem, si nihil moliri potest, nisi ab altero illi materia ministretur. Quod si fit, imperfectae utique virtutis est, et erit jam potentior judicandus materiae institutor. Quo igitur nomine appellabitur, qui potentia Deum vincit? Siquidem majus est, propria facere, quam aliena disponere. Si autem fieri non potest, ut sit potentius Deo quidquam, quem necesse est perfectae esse virtutis, potestatis, rationis: idem igitur materiae fictor est, qui et rerum ex materia constantium. Neque enim Deo non faciente, et invito, esse aliquid aut potuit, aut debuit. Sed probabile est, inquit, materiam rerum habere, et habuisse semper vim et naturam suam. Quam vim potuit habere, nullo dante? quam naturam, nullo generante? Si habuit vim, ab aliquo eam sumpsit. A 6.0298C| quo autem sumere, nisi a Deo potuit? Porro si habuit 6.0299A| naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. A quo autem, nisi a Deo potuit procreari? Natura enim, qua dicitis 6.0299A| orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest. Si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea Deus sit necesse est. Nec alio nomine appellari potest ea vis, in qua inest, et providentia excogitandi, et solertia potestasque faciendi. Melius igitur Seneca omnium stoicorum acutissimus, qui vidit « nil aliud esse naturam, quam Deum. Ergo, inquit, Deum non laudabimus, cui naturalis est virtus? » nec enim illam didicit ex ullo. Immo laudabimus: quamvis enim naturalis illi sit, illa sibi illam dedit; quoniam Deus ipse natura est. Cum igitur ortum rerum tribuis naturae, ac detrahis Deo, in eodem luto haesitas; 6.0299B| versuram solvis, Geta. A quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris.
Sequitur ineptissima comparatio. « Ut faber, inquit, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera: sic isti providentiae divinae materiam esse praesto oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam. » Immo vero non oportuit; erit enim Deus minoris potestatis, si ex parato facit, quod est hominis. Faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem, imbecillitatis est humanae: Deus vero facit sibi ipse 6.0300A| materiam, quia potest. Posse enim, Dei est: nam si non potest, Deus non est. Homo facit ex eo, quod est; quia per mortalitatem imbecillis est, per imbecillitatem, definitae ac modicae potestatis: Deus autem facit ex eo, quod non est; quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem, potestatis immensae, quae fine ac modo caret, sicut vita factoris. Quid ergo mirum, si facturus mundum Deus, prius materiam de qua faceret praeparavit, et praeparavit ex eo quod non erat? quia nefas est Deum aliunde aliquid mutuari, cum in ipso vel ex ipso sint omnia. Nam si est aliquid ante illum, et si factum est quidquam non ab ipso, jam et potestatem Dei, et nomen amittet. At enim materia nunquam facta est, sicut Deus, qui ex materia fecit hunc mundum. Duo igitur constituuntur aeterna, et quidem 6.0300B| inter se contraria; quod fieri sine discordia et pernicie non potest. Collidant enim necesse est ea quorum vis et ratio diversa est: sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est. Ergo fieri non potest, quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia, velut ex fonte, descenderint. Itaque aut Deus ex materia ortus est, aut materia ex Deo. Quid horum sit verius, facile est intelligi. Ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu. Potestas faciendi aliquid non potest esse, nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movetur. Nec incipi, aut fieri, aut consummari quidquam 6.0301A| potest, nisi fuerit ratione provisum; 6.0301A| et quemadmodum fiat, antequam est, et quemadmodum constet, postquam fuerit effectum. Denique is facit aliquid, qui habet voluntatem ad faciendum et manus ad id quod voluit implendum. Quod autem insensibile est, iners et torpidum semper jacet, et nihil inde oriri potest, ubi nullus est motus voluntarius. Nam si omne animal ratione constat, certe nasci ex eo non potest, quod ratione praeditum non est; nec aliunde accipi potest id, quod ibi, unde petitur, non est. Nec tamen commoveat aliquem, quod animalia quaedam de terra nasci videntur. Haec enim non terra per se gignit, sed spiritus Dei, sine quo nihil gignitur. Non ergo Deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, impatibile de patibili, 6.0301B| expers corporis de corporali numquam potest oriri: sed materia potius ex Deo est. Quidquid enim est solido et contrectabili corpore, accipit externam vim. Quod accipit vim, dissolubile est. Quod dissolvitur, interit. Quod interit, ortum sit necesse est. Quod ortum est, habuit fontem unde oriretur, id est factorem aliquem sentientem, providum, peritumque faciendi. Is est profecto, nec ullus alius quam Deus. Qui quoniam sensu, ratione, providentia, potestate, virtute praeditus est, et animantia, et inanima creare et efficere potest, quia tenet quomodo quidque sit faciendum. Materia vero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. Quod enim semper fuit, semper esse non desinit; et unde abfuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. Quin etiam facilius est, ut id quod habuit initium, 6.0301C| fine careat, quam ut habeat finem, quod initio caruit. Materia ergo si facta non est, ne fieri ex ea quidquam potest. Si fieri ex ea non potest, nec materia quidem 6.0302A| erit. Materia enim est, ex qua fit aliquid. Omne autem ex quo fit, quia recepit opificis manum, destruitur, et aliud esse incipit. Ergo quoniam finem habuit materia, tum cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. Nam quod destruitur, aedificatum est; quod solvitur, alligatum; quod finitur, incoeptum est. Si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a Deo potuit? Solus igitur Deus, qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. Permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus, nec nativitas ejus ex aliqua alia re pendet, quae illum mutata dissolvat. Ex seipso est, ut in primo diximus libro (scilicet, c. 3 et 7); et ideo talis est, qualem se esse voluit, impassibilis, 6.0302B| immutabilis, incorruptus, beatus, aeternus.
Jam vero illa conclusio, qua sententiam terminavit Tullius, multo absurdior. « Quod si materia, inquit, a Deo non est facta, nec terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est. » Quam callide periculum praetervolavit. Sic enim superius illud assumpsit, tanquam probatione non indigeret; cum id multo esset incertius quam illud propter quod assumptum est. Si non est, inquit, a Deo facta materia, nec mundus a Deo factus est. Ex falso maluit colligere, quod falsum est, quam ex vero, quod verum. Et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto, ad evertendum quod erat certum. Nam divina Providentia effectum esse mundum (ut taceam de Trismegisto, qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum, quae idem nuntiant; taceam de prophetis, 6.0302C| qui opus mundi, ac opificium Dei uno spiritu ac pari voce testantur) etiam inter philosophos pene universos convenit; id enim Pythagoraei, Stoici, Peripatetici, 6.0303A| qui sunt principes omnis disciplinae. 6.0301A| Denique a primis illis septem sapientibus ad Socratem usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est evidentissimum, studio scilicet inveniendi nova, ut nomine suo constitueret disciplinam. Et quia nihil novi potuit reperire: ut tamen dissentire a caeteris videretur, vetera voluit evertere. In quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. Certius est igitur mundum providentia instructum, quam materia providentiam conglobatam. Quare non oportuit putare, idcirco mundum non esse divina providentia factum, quia materia ejus divina providentia facta non sit: sed quia mundus divina providentia sit effectus, et 6.0303B| materiam esse factam divinitus. Credibilius est enim materiam potius a Deo factam, quia Deus omnia potest, quam mundum a Deo non esse factum, quia sine mente, ratione, consilio nihil fieri potest. Verum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. Cum enim suscepisset disputationem, qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem divinitatem ignorantia veri putavit esse tollendam. Itaque deos potuit tollere, quia non erant. Cum autem providentiam divinam, quae est in uno Deo, conaretur evertere, quia contra veritatem niti coeperat, deficientibus 6.0304A| argumentis, in hanc foveam necessario decidit, unde se extricare non posset. Hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quo Lucilius, qui contra disserebat, obmutuit. Hic est ergo cardo rerum; hic vertuntur omnia. Explicet se Cotta, si potest, ex hac voragine; proferat argumenta, quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla providentia effecerit. Ostendat, quomodo quidquam ponderosum et grave, aut esse potuerit sine auctore, aut immutari valuerit, ac desierit esse, quod semper fuit, ut inciperet esse, quod numquam fuit. Quae si docuerit, tum demum assentiar, ne mundum quidem divina providentia constitutum; et tamen sic assentiar, ut aliis illum laqueis teneam. Eodem enim, quo nolet revolvetur, ut dicat, et materiam de qua mundus est, et mundum 6.0304B| qui de materia est, natura extitisse: cum ego ipsam naturam Deum esse contendam. Nec enim potest facere mirabilia, id est maxima ratione constantia, nisi qui habet mentem, providentiam, potestatem. Ita fiet, ut Deus fecerit omnia, nec quidquam esse possit omnino, quod non originem a Deo traxerit.
At idem quoties Epicureus est, et non vult a Deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus vectibus, qua molitione hoc tantum opus fecerit. Videret fortasse, si eo tempore potuisset esse, quo fecit. Sed ne perspiceret 6.0305A| homo Dei opera, 6.0305A| noluit eum inducere in hunc mundum, nisi perfectis omnibus. Sed ne induci quidem poterat: quomodo enim subsisteret, cum fabricaretur desuper coelum, terraque subter fundaretur; cum fortasse humida, vel nimiis rigoribus torporata concrescerent, vel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? Aut quomodo viveret, sole nondum instituto, nec frugibus, nec animalibus natis? Itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum jam mundo caeterisque rebus manus summa esset imposita. Denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum Dei opus, et sic inductum fuisse in hunc mundum, quasi in domum jam paratam et instructam: illius enim causa facta sunt omnia. Idem etiam poetae fatentur. Ovidius ( principio Metam. ) perfecto 6.0305B| jam mundo, et universis animalibus figuratis, hoc addidit:

Sanctius his animal, mentisque capacius altae Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset; Natus homo est. Adeo nefas existimandum est ea scrutari, quae Deus voluit esse celata! Verum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi; quia confidebat neminem id posse dicere. Quasi vero ex hoc putandum sit, non esse haec divinitus facta, quia quomodo facta sint, non potest pervideri. An tu, si educatus in domo fabrefacta et ornata, nullam umquam fabricam vidisses, domum illam putasses non ab homine esse aedificatam; quia, quomodo aedificetur, ignorares? Idem profecto de domo quaereres, quod nunc de mundo requiris; quibus manibus, quibus 6.0305C| ferramentis homo tanta esset opera molitus; maxime si saxa ingentia, immensa caementa, vastas columnas, 6.0306A| opus totum sublime et excelsum videres, nonne haec tibi humanarum virium modum viderentur excedere, quia illa non tam viribus quam ratione atque artificio facta esse nescires?

Quod si homo, in quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione, quam vires ejus exiguae patiantur, quid est cur incredibile tibi esse videatur, cum mundus dicitur factus a Deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum, nec fortitudo mensuram? Opera ipsius videntur oculis. Quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem videtur: quia, ut Hermes ait, mortale immortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest, id est propius accedere et intelligentia subsequi. Et ideo terrenum adhuc animal rerum coelestium 6.0306B| perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia septum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia. Sciat igitur quam inepte faciat, qui res inenarrabiles quaerit. Hoc est enim modum conditionis suae transgredi, nec intelligere, quousque homini liceat accedere. Denique cum aperiret homini veritatem Deus, ea sola scire nos voluit, quae interfuit hominem scire ad vitam consequendam: quae vero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana essent. Quid ergo quaeris, quae nec potes scire, nec si scias, beatior fias? Perfecta est in homine sapientia, si et Deum esse unum, et ab ipso esse facta universa cognoscat.

CAPUT X. De mundo ejusque partibus, elementis et tempestatibus.

Nunc quoniam refutavimus eos qui de mundo et 6.0307A| de factore ejus 6.0307A| Deo aliter sentiunt quam veritas habet, ad divinam mundi fabricam revertamur, de qua in arcanis sanctae religionis litteris traditur. Fecit igitur Deus primum omnium coelum, et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius Dei conditoris. Deinde terram fundavit, ac coelo subdidit, quam homo cum caeteris animalium generibus incoleret. Eam voluit humore circumflui, et contineri. Suum vero habitaculum distinxit claris luminibus, et implevit, sole scilicet, lunaeque orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornavit; tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra: nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat a coelo, in quo posuit lucem perennem, et superos, et vitam perpetuam, et contra in terra tenebras, et inferos, 6.0307B| et mortem. Tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis, et vitia a virtutibus. Ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se, diversasque constituit, scilicet orientem, occidentemque: ex quibus oriens Deo accensetur; quia ipse luminis fons, et illustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam sempiternam. Occidens autem conturbatae illi pravaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat, et quod homines faciat occidere atque interire peccatis. Nam sicut lux orientis est, in luce autem vitae ratio versatur; sic occidentis tenebrae sunt: in tenebris autem, et mors, et interitus continetur. Deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem; quae partes illis duabus societate 6.0307C| junguntur. Ea enim, quae est solis calore flagrantior, proxima est, et cohaeret orienti. At illa, quae frigoribus et perpetuo gelu torpet, ejusdem est cujus extremus occasus. Nam sicut contrariae sunt lumini tenebrae, 6.0308A| ita frigus calori. Ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti: ut frigus tenebris, ita plaga est septentrionalis occasui. Quibus singulis partibus suum tempus attribuit, ver scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hyems. In his quoque duabus partibus, meridiana et septentrionali, figura vitae et mortis continetur: quia vita in calore est, mors in frigore. Sicut autem calor ex igne est, ita frigus ex aqua. Secundum harum partium dimensionem, diem quoque fecit ac noctem, quae spatia, et orbes temporum perpetuos ac volubiles, quos vocamus annos, alterna per vices successione conficiant. Dies, quem primus oriens subministrat, Dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt. Nox autem, quam 6.0308B| occidens extremus inducit, ejus scilicet, quem Dei esse aemulum diximus.
Quae duo etiam in hoc praescius futurorum Deus fecit, ut ex iis, et verae religionis, et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur. Nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero vult videri (lib. II de Nat. deorum), quod obscuratis sideribus, solus appareat, tamen quia verum ac perfectae plenitudinis lumen est, et calore potissimo, et fulgore clarissimo illustrat omnia: ita in Deo, licet sit unus, et majestas, et virtus, et claritudo perfecta est. Nox autem, quam pravo illi antitheo dicimus attributam, ejus ipsius multas et varias religiones per similitudinem demonstrat. Quamvis enim stellae innumerabiles micare ac 6.0308C| radiare videantur; tamen, quia non sunt plena ac solida lumina, nec caloris praeferunt quidquam, nec tenebras multitudine sua vincunt. Duo igitur illa principalia inveniuntur, quae diversam et contrariam 6.0309A| sibi habent postestatem; calor et humor: quae mirabiliter 6.0309A| Deus ad sustentanda et gignenda omnia excogitavit. Nam cum virtus Dei sit in calore et igni, nisi ardorem vimque ejus admixta humoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quidquam nec cohaerere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset. Unde et philosophi quidam et poetae discordi concordia mundum constare dixerunt: sed rationem penitus non videbant. Heraclitus ex igne nata esse omnia dixit; Thales Milesius ex aqua. Uterque vidit aliquid: sed erravit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci ex igne potuisset, neque rursus ignis ex aqua. Sed est verius, simul ex utroque permisto cuncta generari. Ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica; 6.0309B| et si cominus venerint, alterutrum quod superaverit, conficiat alterum necesse est: sed eorum substantiae permisceri possunt. Substantia ignis, calor est; aquae, humor. Recte igitur Ovidius:

Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus: Cumque sit ignis aquae pugnax, vapor humidus omnes Res creat, et discors concordia foetibus apta est. 6.0310A| Alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi foemininum; alterum activum, alterum patibile. Ideoque a veteribus institutum est, ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod foetus animantium calore et humore corporentur, atque animentur ad vitam.

Cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in humore est, animae in calore: quod ex avium foetibus datur scire, quos crassi humoris plenos nisi opifex calor foverit, nec humor potest corporari, nec corpus animari. Exulibus quoque ignis et aqua interdici solebat: adhuc enim videbatur nefas, quamvis malos, tamen homines supplicio capitis afficere. Interdicto igitur usu earum rerum, quibus vita constat hominum, perinde 6.0310B| habebatur, ac si esset, qui eam sententiam exceperat, morte mulctatus. Adeo ista duo elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis, nec sine his vitam crediderint posse constare. Horum alterum nobis commune est cum caeteris animantibus, alterum soli homini datum. Nos enim quoniam coeleste atque immortale animal sumus, igne utimur, qui nobis in 6.0311A| argumentum immortalitatis datus est, quoniam ignis e coelo est: cujus natura, quia mobilis est, et sursum nititur, vitae continet rationem. Caetera vero animalia, quoniam tota 6.0311A| sunt mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. Cujus natura, quia mobilis est, ac deorsum vergens, figuram mortis ostendit. Ideo pecudes, neque in coelum suspiciunt, neque religiones sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est. Unde autem, vel quomodo Deus haec duo principalia, ignem et aquam, vel accenderit, vel eliquaverit, solus scire potest qui fecit.

CAPUT XI. De animantibus, homine, Prometheo, Deucalione, Parcis.

6.0311B| Consummato igitur mundo, animalia varii generis, dissimilibus formis, et magna et minora ut fierent, imperavit. Et facta sunt bina; id est diversi sexus singula: ex quorum foetibus, et aer, et terra, et maria completa sunt. Deditque his omnibus generatim Deus alimenta de terra, ut usui hominibus esse possent; alia nimirum ad cibos, alia vero ad vestitum: quae autem magnarum sunt virium, ut in excolenda terra juvarent; unde dicta sunt jumenta. Ita rebus omnibus mirabili descriptione compositis, regnum 6.0312A| sibi aeternum parare constituit, et innumerabiles animas procreare, quibus immortalitatem daret. Tum fecit ipsi sibi simulacrum sensibile, atque intelligens, id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figuravit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit factus ex humo. Denique Plato humanam formam esse ait; et Sibylla, quae dicit:

Εἰκών ἐστ' ἄνθρωπος ἐμὴ, λόγον ὀρθὸν ἔχουσα.

De hac hominis fictione poetae quoque, quamvis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. Res eos non fefellit, sed nomen artificis. Nullas enim litteras veritatis attigerant: sed quae prophetarum 6.0312B| vaticinio tradita, in sacrario Dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et depravata, ut veritas a vulgo solet variis sermonibus dissipata corrumpi, nullo non addente aliquid ad quod audierat, carminibus suis comprehenderunt; et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque divinum opificium homini dederunt. Quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Japeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit. De diis autem illum non fuisse, poena ejus in Caucaso 6.0313A| monte declarat. 6.0313A| Sed neque patrem ipsius Japetum, patruumque Titana quisquam deos nuncupavit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam divinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. Multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest. Factum esse diluvium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam, constat inter omnes. Idem enim et philosophi, poetae (scil. Ovid., I, Met.), scriptoresque rerum antiquarum loquuntur; in eoque maxime cum prophetarum sermone consentiunt. Si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia, quae per nimiam multitudinem increverat, perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit? cujus filium Deucalionem iidem ipsi ob justitiam solum esse dicunt servatum. Quomodo unus 6.0313B| gradus, et una progenies, orbem terrae tam celeriter potuit hominibus implere? Sed videlicet hoc quoque sic corruperunt, ut illud superius; cum ignorarent, in quo tempore cataclysmus sit factus in terra, et quis ob justitiam meruerit, genere humano pereunte, salvari, et quomodo, aut cum quibus servatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. Apparet ergo falsum esse quod de opificio Promethei narrant.
Verum quia poetas dixeram (scil. lib. I, cap. 11) non omnino mentiri solere, sed figuris involvere, et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed 6.0314A| primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de pingui et molli luto, ab eoque primo natam esse artem, et statuas, et simulacra fingendi; siquidem Jovis temporibus fuit, quibus primum templa constitui, et novi deorum cultus esse coeperunt. Sic veritas fucata mendacio est; et illud, quod a Deo factum ferebatur, homini, qui opus divinum imitatus est, etiam coepit adscribi. Caeterum fictio veri ac vivi hominis e limo Dei est. Quod Hermes quoque tradidit: qui non tantum hominem ad imaginem Dei factum esse dixit a Deo; sed etiam illud explanare tentavit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra formaverit, cum eorum nihil sit quod non tantumdem ad usus necessitatem, quantum ad pulchritudinem valeat. Id vero etiam 6.0314B| stoici, cum de providentia disserunt, facere conantur; et secutus eos Tullius pluribus quidem locis. Sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit; quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi. Illud hoc loco praeterire non possum, quod errantes philosophi quidam aiunt, homines, caeteraque animalia sine ullo artifice orta esse de terra; unde illud Virgilianum est:

Virumque Terrea progenies duris caput extulit arvis. 6.0315A| Et ii maxime fuerunt in ea sententia qui esse providentiam negant. Nam stoici animantium fabricam divinae solertiae tribuunt. Aristoteles autem labore se 6.0315A| ac molestia liberavit, dicens semper mundum fuisse; itaque et humanum genus, et caetera quae in eo sunt, initium non habere, sed fuisse semper, ac semper fore. Sed cum videamus singula quaeque animalia, quae ante non fuerant, incipere esse, et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse, et aliquando desiturum esse, quia coeperit.

Omnia enim tribus temporibus contineri necesse est, praeterito, praesenti, futuro. Praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio. Quae omnia in singulis hominibus apparent, et incipimus enim, cum nascimur; et sumus, cum vivimus; et desinimus, cum interimus. Unde etiam tres Parcas esse voluerunt; 6.0315B| unam, quae vitam hominibus ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat ac finiat. In toto autem genere hominum, quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum, id est, origo colligitur; et futurum, id est, dissolutio. Nam quoniam est, apparet aliquando coepisse (esse enim nulla res sine exordio potest); et quia coepit, apparet quandoque desiturum. Nec enim potest id totum esse immortale, quod ex mortalibus constat. Nam sicut universi per singulos interimus, fieri potest, ut aliquo casu omnes simul; vel sterilitate 6.0316A| terrarum, quae accidere particulatim solet; vel pestilentia ubique diffusa, quae singulas urbes atque regiones plerumque populatur; vel incendio in orbem misso, quale jam fuisse sub Phaetonte dicitur; vel diluvio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est. Quod diluvium si casu accidit, profecto potuit accidere, ut et unus ille, qui superfuit, interiret. Si autem divinae providentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reservatus est, apparet in Dei potestate esse, vel vitam, vel interitum generis humani. Quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum; et ut fragilitas initium, sic declarat et terminum. Quae si vera sunt, non poterit defendere Aristoteles, quominus habuerit et mundus ipse principium. Quod si Aristoteli 6.0316B| Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli, qui semper fore mundum putaverunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet, quia sequitur, ut habeat et finem. Sed haec in ultimo libro pluribus. Nunc ad hominis originem recurramus.

CAPUT XII. Quod animalia non sponte nata sint, sed dispositione divina, cujus fecisset nos conscios Deus, si scire expediret.

Aiunt certis conversionibus coeli, et astrorum motibus 6.0317A| maturitatem quamdam extitisse animalium serendorum; itaque terram novam, semen genitale retinentem, folliculos ex se quosdam in uterorum similitudinem protulisse, de quibus Lucretius:

Crescebant uteri terrae radicibus apti; 6.0317A| eosque, cum maturassent, natura cogente ruptos, animalia tenera profudisse. Deinde terram ipsam humore quodam, qui esset lacti similis, exuberasse, eoque alimento animantes esse nutritas. Quomodo igitur vim frigoris aut caloris ferre aut vitare potuerunt, aut omnino nasci, cum sol exureret, frigus astringeret? Non erant, inquiunt, in principio mundi hyems nec aestas, sed perpetua temperies, et ver aequabile. Cur ergo nihil horum fieri etiamnunc videmus? Quia semel, aiunt, fieri necessarium fuit, ut 6.0317B| animalia nascerentur; postquam vero esse coeperunt, concessa his facultate generandi, et terra parere desiit, et temporis conditio mutata est. O quam facile est mendacia redarguere! Primum, quod nihil potest esse in hoc mundo, quod non sic permaneat, ut coepit. Nec enim sol, et luna, et astra tunc non erant, aut cum essent, meatus non habebant, ac non divina moderatio, quae cursus eorum temperat et gubernat, cum ipsis simul coeperit. Deinde quod si ita sit, ut dicunt, providentiam esse necesse est; et in idipsum incidunt, quod maxime fugiunt. Nondum enim natis animalibus, aliquis utique providit, ut nascerentur, ne orbis terrae desertus, atque incultus horreret. Ut autem de terra sine officio parentum nasci possent, necesse est magna ratione esse provisum; deinde ut 6.0317C| humor ille concretus de terra in varias imagines corporum fingeretur; item ut e folliculis, quibus tegebantur, accepta vivendi, sentiendique ratione, tamquam ex alvo matrum profunderentur, mira inextricabilisque provisio est. Sed putemus id quoque casu accidisse: illa certe quae sequuntur, fortuita esse non possunt; ut terra continuo lacte manaret, ut aeris temperies esset aequalis. Quae si constat idcirco esse 6.0318A| facta, ut animalia recens edita, vel haberent alimentum, vel non haberent periculum, necesse est, ut aliquis divina nescio qua ratione providerit.

Quis autem potest providere, nisi Deus? Videamus tamen an id ipsum, quod dictitant, fieri potuerit: ut homines nascerentur e terra. Si consideret aliquis quandiu, et quibus modis educetur infans, intelliget profecto non potuisse terrigenas illos pueros sine ullo educatore nutriri. Fuit enim necesse quampluribus mensibus jacere projectos, donec confirmatis nervis movere se, locumque mutare possent: quod vix intra unius anni spatium fieri potest. Jam vide utrumne infans eodem modo, et eodem loco quo est effusus, jacere per multos menses valuerit, ac non et humore illo terrae, quem alimenti gratia ministrabat, 6.0318B| et sui corporis purgamentis in unum mixtis obrutus corruptusque moreretur. Itaque nullo modo fieri potest, quin ab aliquo fuerit educatus; nisi forte animalia omnia non tenera nata sunt, sed excreta: quod ut dicerent, numquam venit illis in mentem. Omnis ergo illa ratio impossibilis, et vana est: si tamen ratio dici potest, qua id agitur ut nulla sit ratio. Qui enim dicit omnia sua sponte esse nata, nihilque divinae providentiae tribuit, hic profecto rationem non asserit, sed evertit. Quod si neque quidquam fieri sine ratione, neque nasci potest, apparet divinam esse providentiam, cujus est proprium quod dicitur ratio. Deus igitur rerum omnium machinator fecit hominem. Quod Cicero, quamvis expers coelestium litterarum, vidit tamen; qui libro de Legibus 6.0318C| primo hoc idem tradidit, quod prophetae, cujus verba subjeci: « Hoc animal providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum esse a supremo Deo; solum est enim ex tot animantium generibus atque naturis, particeps rationis et cogitationis, cum caetera sint omnia expertia. » Videsne hominem, quamvis longe a veritatis 6.0319A| notitia remotum, tamen, quoniam imaginem sapientiae tuebatur, intellexisse non nisi a Deo hominem potuisse generari? Sed tamen divinis 6.0319A| opus est testimoniis, ne minus humana sufficiant. Sibylla hominem Dei opus esse testatur:

Ὃς μόνος ἐστὶ Θεὸς κτίστης ἀκράτητος ὑπάρχων, Αὐτὸς δὲ ἐστήριξε τύπον μορφῆς μερόπωντε, Αὐτὸς ἔμιξε φύσιν πάντων γενεῆς βιότοιο. Eadem sanctae litterae continent. Deus ergo veri patris officio functus est. Ipse corpus effinxit; ipse animam qua spiramus infudit. Illius est totum, quidquid sumus. Quomodo id fecerit, si nos oporteret scire, docuisset, sicut docuit caetera quae cognitionem nobis, et pristini erroris et veri luminis attulerunt. CAPUT XIII. Quare duo sexus in homine: quid sit mors ejus prima, quid secunda; et de primorum parentum culpa et poena.

Cum ergo marem ad similitudinem suam primum finxisset, tum etiam foeminam configuravit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permisti sexus propagare sobolem possent, et omnem terram multitudine opplere. In ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum, quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem. Ficto enim corpore, spiravit ei animam de vitali fonte spiritus sui, qui est perennis, ut ipsius 6.0320A| mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. Constat enim ex anima et corpore, id est, quasi e coelo et terra: quandoquidem anima, qua vivimus, velut e coelo, oritur a Deo, corpus e terra, cujus e limo diximus esse formatum.
Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas, an inter philosophos numeres, quia de rerum natura versibus scripsit, ut apud Romanos Lucretius et Varro, quatuor elementa constituit, id est, ignem, aerem, aquam, et terram; fortasse Trismegistum secutus, qui nostra corpora ex his quatuor elementis constituta esse dixit a Deo: habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae; et neque ignem esse, neque aerem, neque aquam, neque terram: quae quidem falsa non sunt. Nam terrae 6.0320B| ratio in carne est; humoris, in sanguine; aeris, in spiritu; ignis, in calore vitali. Sed neque sanguis a corpore secerni potest, sicut humor a terra; neque calor vitalis a spiritu, sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est. Ex rebus igitur diversis ac repugnantibus homo factus est, sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex vita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superaverit, quae ex Deo oritur, sit immortalis, et in perpetua luce versetur; si autem corpus vicerit animam, ditionique subjecerit, sit in tenebris sempiternis, et in morte. Cujus non ea 6.0321A| vis est, ut injustas animas extinguat 6.0321A| omnino, sed ut puniat in aeternum.
Eam poenam secundam mortem nominamus, quae est et ipsa perpetua, sicut et immortalitas. Primam sic definimus: Mors est naturae animantium dissolutio; vel ita: Mors est corporis animaeque seductio. Secundam vero sic: Mors est aeterni doloris perpessio; vel ita: Mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. Haec mutas pecudes non attingit, quarum animae non ex Deo constantes, sed ex communi aere, morte solvuntur. In hac igitur societate coeli atque terrae, quorum effigies in homine expressa est, superiorem partem tenent ea quae sunt Dei, anima scilicet, quae dominium corporis habet; inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique: 6.0321B| quod quia terrenum est, animae debet esse subjectum, sicut terra coelo. Est enim quasi vasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic coelestis utatur. Utriusque officia sunt, ut hoc, quod est ex coelo et Deo, imperet, illud vero, quod ex terra est 6.0322A| et diabolo, serviat. Quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: Sed omnis nostra vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur. Recte, si ita vixisset, ut locutus est. Servivit enim foedissimis voluptatibus, suamque ipse sententiam vitae pravitate dissolvit. Quod si anima ignis est, ut ostendimus (supra, c. 10), in coelum debet eniti, sicuti ignis, ne extinguatur, hoc est ad immortalitatem, quae in coelo est. Et sicut ardere, ac vivere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur, in qua habeat alimentum: sic animae materia et cibus est sola justitia, qua tenetur ad vitam. Post haec Deus hominem, qua exposuri ratione generatum, posuit in paradiso (Vid. Gen. II), id est, in horto foecundissimo, et amoenissimo: quem in 6.0322B| partibus Orientis omni genere ligni arborumque consevit, ut ex earum variis fructibus aleretur, expersque omnium laborum, Deo patri summa devotione serviret.
Tum dedit ei certa mandata: quae si observasset, 6.0323A| immortalis maneret, 6.0323A| si transcendisset, morte afficeretur. Id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una, quae erat in medio paradisi, non gustaret, in qua posuerat intelligentiam boni et mali. Tum criminator ille invidens operibus Dei, omnes fallacias et calliditates suas ad decipiendum hominem intendit, ut ei adimeret immortalitatem. Et primo mulierem dolo illexit, ut vetitum cibum sumeret; et per eam ipsi quoque homini persuasit, ut transcenderet Dei legem. Percepta igitur scientia boni et mali, pudere eum nuditatis suae coepit, absconditque se a facie Dei, quod antea non solebat. Tum Deus ejecit hominem de paradiso, sententia in peccatorem lata, ut 6.0323B| victum sibi labore conquireret, ipsumque paradisum 6.0324A| igni circumvallavit, ne homo posset accedere, donec summum judicium faciat in terra, et justos viros cultores suos in eumdem locum revocet, morte sublata; sicut sacrae voces docent, et Sibylla Erythraea (Vid. Theophil. ad Amphiloch., lib. II), cum dicit:

Οἵ δὲ Θεὸν τιμῶντες ἀληθινὸν, ἄεναὸν γε Ζωὴν κληρονομοῦσι, τὴν αἰῶνος χρόνον αὐτοὶ Οἰκοῦντες παράδεισον ὁμῶς ἐριθηλέα κῆπον. Verum quoniam haec extrema sunt, in extrema operis hujus parte tractabimus. Nunc ea, quae prima sunt, explicemus. Mors itaque secuta est hominem secundum Dei sententiam; quod etiam Sibylla in carmine 6.0324B| suo docet, dicens: 6.0325A| Ἄνθρωπον πλασθέντα 6.0325A| Θεοῦ παλάμαις ἐνὶ αὐταῖς Ὅν κε πλάνησεν ὄφις δολίως, ἐπὶ μοῖραν ἀνελθεῖν Τοῦ θανάτου, γνῶσίν τε λαβεῖν ἀγαθοῦ τε κακοῦ τε. Sic facta hominis vita est temporaria: sed tamen longa, quae in mille annos propagaretur. Quod divinis litteris proditum, et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est cur putarentur antiqui mille annos victitasse. Ait enim, apud Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per XII signa circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum 30 dierum spatio lustrat: quod argumentum perspicue falsum est. Nemo enim tunc millesimum annum transgressus est. Nunc vero qui ad centesimum perveniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus vivunt. Et auctores idonei tradunt, ad centum et viginti annos 6.0325B| perveniri solere. Sed quia ignorabat Varro, cur aut quando vita hominis esset diminuta, ipse diminuit; cum sciret mille et quadringentis mensibus posse vivere hominem. CAPUT XIV. De Noe vini inventore: qui primi scientiam astrorum habuerint, ac de ortu falsarum religionum.

Deus autem postea, cum videret orbem terrae malitia et sceleribus oppletum, statuit humanum genus diluvio perdere: set tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod, corruptis omnibus, singulare justitiae supererat exemplum. Hic cum sexcentorum esset annorum, fabricavit arcam, sicut praeceperat ei Deus, in qua ipse, cum conjuge, ac tribus filiis totidemque nuribus servatus est, cum aqua universos montes altissimos operuisset. Deinde orbe siccato, execratus injustitiam prioris saeculi Deus, ne 6.0326B| rursus longitudo vitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies diminuit hominis aetatem, atque in centum et viginti annis metam collocavit, quam transgredi non liceret. Ille 6.0327A| vero, cum egressus esset ex arca, 6.0327A| ut sanctae litterae docent, terram studiose coluit, atque vineam sua manu sevit. Unde arguuntur qui auctorem vini Liberum putant. Ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum, atque Uranum multis antecessit aetatibus. Qua ex vinea cum primum fructum cepisset, laetus factus, bibit usque ad ebrietatem, jacuitque nudus. Quod cum vidisset unus ex filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem: sed egressus, etiam fratribus indicavit. At illi sumpto pallio, intraverunt aversis vultibus, patremque texerunt. Quae cum facta recognovisset pater, abdicavit atque expulit filium. At ille, profugus, in ejus terrae parte consedit, quae nunc Arabia nominatur; eaque terra de nomine ejus Chanaan dicta est, et posteri ejus Chananaei. 6.0327B| Haec fuit prima gens, quae Deum ignoravit; quoniam princeps ejus et conditor cultum Dei a patre 6.0328A| non accepit, maledictus ab eo: itaque ignorantiam divinitatis minoribus suis reliquit.
Ab hac gente, proximi quique populi, multitudine increscente, fluxerunt. Ipsius autem patris posteri, Hebraei dicti, penes quos religio Dei resedit. Sed et ab his postea, multiplicato in immensum numero, cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adolescentes vel missi a parentibus, vel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi, ad quaerendas sibi novas sedes, huc atque illuc dispersi, omnes insulas, et orbem totum replerunt; et a stirpe sanctae radicis avulsi, novos sibi mores, ac instituta pro arbitrio condiderunt. Sed omnium primi, qui Aegyptum occupaverunt, coelestia suspicere atque adorare coeperunt. Et quia neque domiciliis tegebantur 6.0328B| propter aeris qualitatem, nec ullis in ea regione nubibus subtexitur coelum, cursus siderum, et 6.0329A| defectus 6.0329A| notaverunt, dum ea saepe venerantes, curiosius atque liberius intuerentur. Postea deinde potentificas animalium figuras, quas colerent, commenti sunt, quibusdam prodigiis inducti: quorum mox auctores aperiemus. Caeteri autem, qui per terram dispersi fuerunt, admirantes elementa mundi, coelum, solem, terram, male, sine ullis imaginibus ac templis venerabantur, et his sacrificia in aperto celebrabant; donec processu temporum, potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt; eaque victimis et odoribus colere instituerunt; sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt. Errant igitur, qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt, et priorem esse gentilitatem, quam Dei religionem: quam putant posterius inventam, quia fontem atque originem 6.0329B| veritatis ignorant. Nunc ad principium mundi revertamur.

CAPUT XV. De inquinatione angelorum, et duobus generibus daemonum.

Cum ergo numerus hominum coepisset increscere, providens Deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio terrae dederat potestatem, vel corrumperet homines, vel disperderet, quod in exordio fecerat, misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus quia liberum arbitrium erat datum, praecepit, ante omnia, ne, terrae contagione maculati, substantiae coelestis amitterent dignitatem. Scilicet id eos facere prohibuit, quod sciebat esse facturos, ut veniam sperare non possent. Itaque illos cum hominibus commorantes dominator ille terrae fallacissimus consuetudine 6.0330B| ipsa paulatim ad vitia pellexit, et mulierum congressibus inquinavit. Tum in coelum ob peccata, quibus 6.0331A| se immerserant, non recepti, ceciderunt in terram. Sic eos diabolus ex angelis Dei suos fecit satellites, ac ministros. Qui autem sunt ex his procreati, quia neque angeli, neque homines fuerunt, 6.0331A| sed mediam quamdam naturam gerentes (Vid. S. Aug. de Civit. Dei, lib. VIII, cap. 14), non sunt ad inferos recepti, sicut in coelum parentes eorum. Ita duo genera daemonum facta sunt, unum coeleste, alterum terrenum. Hi sunt immundi spiritus, malorum, quae geruntur, auctores, quorum idem diabolus est princeps. Unde Trismegistus illum δαιμονιάρχεν vocat. Daemonas autem grammatici dictos aiunt, quasi δαήμονας, id est, peritos, ac rerum scios, hos enim putant deos esse. Sciunt illi quidem futura multa (Vid. S. Aug. de Civitate Dei, lib. IX, cap. 20), sed non omnia, quippe quibus penitus consilium Dei scire non liceat: et ideo 6.0331B| solent responsa in ambiguos exitus temperare. Eos poetae et sciunt esse daemonas, et loquuntur. Hesiodus ita tradit:

6.0332A| Οἱ μὲν δαίμονές εἰσι Διὸς μεγάλου διὰ βουλὰς, Ἐσθλοὶ, ἐπιχθόνιοι, φύλακες θνητῶν ἀνθρώπων.

Quod idcirco dictum est, quoniam custodes eos humano generi Deus miserat: sed ipsi, cum sint perditores hominum, custodes tamen se videri volunt, ut ipsi colantur, et Deus non colatur. Philosophi quoque de his disserunt. Nam Plato etiam naturas eorum in Symposio exprimere conatus est. Et Socrates esse circa se assiduum daemona loquebatur, qui sibi puero adhaesisset, cujus arbitrio et nutu sua vita regeretur. Magorum quoque ars omnis ac potentia horum aspirationibus constat, a quibus invocati, visus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt; ut non videant ea quae sunt, et videre se putent illa quae non sunt. Hi, ut dico, spiritus contaminati 6.0332B| ac perditi per omnem terram vagantur, et solatium perditionis suae perdendis hominibus operantur. Itaque omnia insidiis, fraudibus, dolis, erroribus complent; adhaerent enim singulis hominibus, et omnes 6.0333A| ostiatim domos occupant, ad sibi geniorum nomen 6.0333A| assumunt: sic enim latino sermone daemonas interpretantur. Hos in suis penetralibus consecrant: his quotidie merum profundunt; et scientes, daemonas venerantur, quasi terrestre deos, et quasi depulsores malorum, quae ipsi faciunt et irrogant. Qui quoniam sunt spiritus tenues, et incomprehensibiles, insinuant se corporibus hominum, et occulte in visceribus operati, valetudinem vitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.

CAPUT XVI. Daemones nihil posse in eos qui in fide solidati sunt.

Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus veritatis obscura est. Prodesse enim eos putant, cum nocere desinunt, qui nihil aliud possunt quam nocere. Dicat fortasse aliquis, colendos esse ergo, ne noceant, siquidem possunt nocere. Nocent illi quidem, sed iis, a quibus timentur, quos manus Dei potens et excelsa non protegit, qui profani sunt a sacramento veritatis. Justos autem, id est cultores Dei, metuunt, cujus nomine adjurati de corporibus excedunt: quorum verbis, tanquam flagris verberati, non modo daemonas se esse confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa, quae in templis adorantur, 6.0335A| et quod plerumque coram cultoribus suis faciunt; 6.0335A| non utique in opprobrium religionis et honoris sui, quia nec Deo per quem adjurantur, nec justis, quorum voce torquentur, mentiri possunt. Itaque maximis, saepe ululatibus editis, verberari se et ardere, et jam jamque exire proclamant: tantum habet Dei cognitio ac justitia potestatis! Cui ergo nocere possunt, nisi iis, quos habent in sua potestate? Denique affirmat eos Hermes, qui cognoverint Deum, non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, verum etiam ne fato quidem teneri. Μία inquit, φυλακὴ εὐσέβεια· εὐσεβοῦς γὰρ ἀνθρώπου οὐ δαίμων κακὸς, οὔτε εἰμαρμένη κρατεῖ. Θεὸς γὰρ ῥύεται τὸν εὐσεβῆ ἐκ παντὸς κακοῦ· τὸ γὰρ ἓν καὶ μόνον ἐν ἀνθρώποις ἐστὶν ἀγαθὸν εὐσέβεια. Quid sit autem εὐσέβεια, alio loco his verbis testatur, dicens: 6.0336A| ἡ γὰρ εὐσέβεια γνῶσίς ἐστι τοῦ Θεοῦ. Asclepius quoque auditor ejus, eamdem sententiam latius explicavit in illo sermone perfecto, quem scripsit ad regem. Uterque vero daemonas esse affirmat inimicos et vexatores hominum; quos ideo Trismegistus ἀγγέλους πονηροὺς appellat: adeo non ignoravit ex coelestibus depravatos, terrenos esse coepisse.

CAPUT XVII. Astrologiam, aruspicinam et similes artes esse daemonum inventa.

Eorum inventa sunt astrologia, et aruspicina, et auguratio, et ipsa quae dicuntur oracula, et necromantia, et ars magica, et quiquid praeterea malorum exercent homines, vel palam, vel occulte. Quae 6.0337A| omnia per se falsa sunt, ut Sibylla Erythraea testatur:

. . . . . . Ἐπεὶ πλάνα 6.0337A| πάντα τάδ' ἐστίν, Ἃπερ ἄφρονες ἀνδρες ἐρευνῶσι κατ' ἦμαρ. Sed iidem ipsi auctores praesentia sua faciunt, ut vera esse credantur. Ita hominum credulitatem mentita divinitate deludunt, quod illis verum aperire non expedit. Hi sunt qui imagines, et simulacra fingere docuerunt; qui, ut hominum mentes a cultu veri Dei averterent, et fictos mortuorum regum vultus, et ornatos exquisita pulchritudine statui consecrarique fecerunt, et illorum sibi nomina, quasi personas aliquas, induerunt. Sed eos magi, et ii quos vere maleficos vulgus appellat, cum artes suas execrabiles exercent, veris suis nominibus cient, illis coelestibus, quae in litteris sanctis leguntur. Hi porro incesti 6.0337B| ac vagi spiritus, ut turbent omnia, et errores humanis pectoribus offundant, serunt ac miscent falsa cum veris. Ipsi enim coelestes multos esse finxerunt, unumque omnium regem Jovem; eo quod multi sunt spiritus angelorum in coelo, et unus parens ac dominus omnium Deus: sed veritatem mentitis nominibus involutam ex oculis abstulerunt.

Nam Deus, ut principio docui (Scil. lib. I, cap. 6), neque nomine, cum solus sit, eget; neque angeli, cum sint immortales, dici se deos aut patiuntur, aut 6.0338A| volunt: quorum unum solumque officium est, servire nutibus Dei, nec omnino quidquam nisi jussu facere. Sic enim mundum regi a Deo dicimus, ut a rectore provinciam: cujus apparitores nemo socios esse in regenda provincia dixerit, quamvis illorum ministerio res geratur. Et hi tamen possunt aliquid praeter jussa rectoris, per ipsius ignorantiam, quae est conditionis humanae. Ille autem praeses mundi, et rector universi, qui scit omnia, cujus divinis oculis nihil septum est, solus habet rerum omnium cum filio potestatem; nec est in angelis quidquam, nisi parendi necessitas. Itaque nullum sibi honorem tribui volunt, quorum omnis honor in Deo est. Illi autem, qui desciverunt a Dei ministerio, quia sunt veritatis inimici, et praevaricatores Dei, nomen sibi et cultum deorum vindicare conantur; non quo ullum 6.0338B| honorem desiderent (quis enim perditis honor est?), nec ut Deo noceant, cui noceri non potest: sed ut hominibus, quos nituntur a cultu et notitia verae majestatis avertere, ne immortalitatem adipisci possint, quam ipsi sua nequitia perdiderunt. Offundunt itaque tenebras, et veritatem caligine obducunt, ne dominum, ne patrem suum norint; et ut illiciant facile, in templis se occulunt, et sacrificiis omnibus praesto adsunt, eduntque saepe prodigia, quibus obstupefacti homines, fidem commodent simulacris divinitatis ac 6.0339A| numinis. Inde est, quod ab augure 6.0339A| lapis novacula incisus est; quod Juno Veiensis migrare se Romam velle respondit; quod Fortuna muliebris periculum denuntiavit; quod Claudiae manum navis secuta est; quod in sacrilegos et Juno nudata, et Locrensis Proserpina, et Ceres Milesia vindicavit; et Hercules de Appio, et Jupiter de Atinio, et Minerva de Caesare. Hinc, quod serpens urbem Romam pestilentia liberavit Epidauro accersitus. Nam illuc δαιμονιάρχης ipse in figura sua sine ulla dissimulatione perlatus est; siquidem legati ad eam rem missi, draconem secum mirae magnitudinis advexerunt.
In oraculis autem vel maxime fallunt, quorum praestigias profani a veritate intelligere non possunt: ideoque ab illis attribui putant, et imperia, et victorias, 6.0339B| et opes, et eventus prosperos rerum; denique ipsorum nutu saepe rempublicam periculis imminentibus liberatam: quae pericula, et responsis denuntiaverunt, et sacrificiis placati averterunt. Sed omnia ista fallaciae sunt. Nam cum dispositiones Dei praesentiant, quippe qui ministri ejus fuerunt, interponunt 6.0340A| se in his rebus, ut quaecumque a Deo vel facta sunt, vel fiunt, ipsi potissimum facere, aut fecisse videantur. Et quoties alicui populo vel urbi, secundum Dei statutum boni quid impendet, illi se id facturos vel prodigiis, vel somniis, vol oraculis pollicentur, si sibi templa, si honores, si sacrificia tribuantur: quibus datis, cum illud acciderit, quod necesse est, summam sibi pariunt venerationem. Hinc templa devoventur, et novae imagines consecrantur, mactantur greges hostiarum. Sed cum haec facta sunt, nihilominus tamen et vita, et salus eorum qui haec fecerint, immolantur. Quoties autem pericula impendent, ob aliquam ineptam et levem causam se profitentur iratos: sicut Juno Varroni, quod formosum puerum intensa Jovis ad excuvias tenendas 6.0340B| collocarat; et ob hanc causam Romanum nomen apud Cannas pene deletum est. Quod si Juno alterum Ganymedem verebatur, cur juventus Romana luit poenas? Vel si dii tantummodo duces curant, caeteram multitudinem negligunt, cur Varro solus evasit, qui 6.0341A| hoc fecit, et Paulus, 6.0341A| qui nihil meruit, occisus est? Videlicet nil tunc Romanis accidit

. . . . . Fatis Junonis iniquae, cum Annibal duos exercitus populi Romani, et astu, et virtute confecit. Nam Juno audere non poterat, aut Carthaginem defendere, ubi arma ejus et currus fuit, aut Romanis nocere, quia . . . . . Progeniem Trojano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae verteret arces.

Sed illorum sunt isti lusus, qui sub nominibus mortuorum delitescentes, viventibus plagas tendunt. Itaque sive illud periculum, quod imminet vitari potest, videri volunt id placati avertisse; sive non potest, id agunt, ut propter illorum contemptum accidisse videatur. Ita sibi apud homines, qui eos 6.0341B| nesciunt, auctoritatem, ac timorem pariunt. Hac versutia, et his artibus, notitiam veri ac singularis Dei apud omnes gentes inveteraverunt. Suis enim vitiis perditi, saeviunt, et grassantur, ut perdant. Idcirco etiam humanas hostias excogitaverunt ipsi hostes humani generis, ut quam multas devorarent animas.

CAPUT XVIII. De Dei patientia et ultione, daemonum cultu, et falsis religionibus.

Dicet aliquis: Cur Ergo Deus haec fieri patitur, nec tam malis succurrit erroribus? Ut mala cum bonis pugnent; ut vitia sint adversa virtutibus; ut habeat alios, quos puniat; alios, quos honoret. Ultimis enim temporibus statuit de vivis ac mortuis 6.0341C| judicare: de quo judicio mihi erit in ultimo libro 6.0342A| disputatio. Differt ergo, donec veniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac virtute coelesti, sicut

. . . . . . Vatum praedicta piorum Terribili monitu horrificant. Nunc autem patitur homines errare, -et adversum se quoque impios esse, ipse justus, et mitis, et patiens. Nec enim fieri potest, ut non is, in quo perfecta sit virtus, sit etiam perfecta patientia. Unde quidam putant, ne irasci quidem Deum omnino, quod affectibus, qui sunt perturbationes animi, subjectus non sit; quia fragile est omne animal quod afficitur et commovetur. Quae persuasio veritatem, atque religionem funditus tollit. Sed seponatur interim locus hic nobis de ira Dei disserendi, quod et 6.0342B| uberior est materia, et opere proprio (Scil lib. deIra Dei) latius exequenda. Illos ergo nequissimos spiritus quisquis veneratus fuerit, et secutus, neque coelo, neque luce potietur, quae sunt Dei: sed in illa decidet, quae in distributione rerum attributa esse ipsi malorum principii disputavimus; in tenebras scilicet, et inferos, et suplicium sempiternum.

Docui religiones deorum triplici modo vanas esse: uno, quod simulacra ista, quae coluntur, effigies sint hominum mortuorum; esse autem perversum et incongruens, ut simulacrum hominis a simulacro Dei colatur: colit enim quod est deterius et imbecillius; tum inexpiabile facinus esse, deserere viventem, ut defunctorum monimentis servias, qui nec vitam, nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse 6.0342C| alium quemquam Deum, praeter unum, cujus judicio 6.0343A| ac potestati omnis anima subjecta sit. Altero, 6.0343A| quod ipsae imagines sacrae, quibus inanissimi homines serviunt, omni sensu carent, quoniam terra sint. Quis autem non intelligat, nefas esse rectum animal curvari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subjecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui sumus ideo excitati ex ea, statumque sublimem praeter caeteras animantes accepimus, ut non revolvamur deorsum, nec hunc coelestem vultum projiciamus ad terram; sed oculos eo dirigamus, quo illos naturae suae conditio dixerit, nihilque aliud adoremus, nihil colamus, nisi solius artificis parentisque nostri unicum numen: qui propterea hominem rigidum figuravit, ut sciamus, nos ad superna et coelestia provocari. Tertio, quod spiritus, qui praesunt ipsis 6.0343B| religionibus, condemnati et abjecti a Deo, per terram volutentur: qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, verum etiam mortiferis eos illecebris et erroribus perdant; quoniam hoc illis quotidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab illis verus Deus. Non igitur colendi sunt, quia sententiae Dei subjacent. Est enim piaculum maximum, addicere se potestati eorum, quibus, si justitiam sequare, potentior esse possis, et eos adjuratione divini nominis expellere, ac fugare. Quod si apparet, religiones istas tot modis esse vanas, quibus docui, manifestum est 6.0344A| eos qui vel mortuis supplicant, vel terram venerantur, vel spiritibus impuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere, eosque impietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles adversus parentem generis humani Deum, susceptis inexpiabilibus sacris fas omne violaverint.

CAPUT XIX. De simulacrum et terrenarum rerum cultu.

Quicumque igitur sacramentum hominis tueri, rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet, et erecta mente oculos suos tendat in coelum: non sub pedibus quaerat Deum, nec a vestigiis suis eruat quod adoret (quia quidquid homini subjacet, infra hominem sit necesse est); sed 6.0344B| quaerat in sublimi, quaerat in summo; quia nihil potest homine majus esse, nisi quod fuerit supra hominem; Deus autem major est homine; supra ergo, non infra est, nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est. Quare non est dubium quin religio nulla sit, ubicumque simulacrum est. Nam si religio ex divinis rebus est, divini autem nihil est, nisi in coelestibus rebus; carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse coeleste in ea re, quae fit ex terra. Quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest. Quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est; nec potest unquam veri nomen accipere, 6.0345A| quod veritatem fuco et imitatione mentitur. Si autem omnis imitatio, non res potissimum seria, sed quasi ludus ac jocus est, 6.0345A| non religio in simulacris, sed mimus religionis est. Praeferendum est igitur verum omnibus falsis: calcanda terrena, ut coelestia consequamur. Ita enim res se habet, ut quisquis animam suam, cujus origo de coelo est, ad inferna et ima prostraverit, eo cadat quo se ipse dejecerit. Ideoque oportet rationis, ac status sui memorem, non nisi ad superna niti semper, ac tendere. Quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic justus, hic homo, hic denique coelo dignus judicabitur; quem suns parens non humilem, nec ad terram more quadrupedum abjectum, sed stantem potius, ac rectum, sicut eum fecit, agnoverit.

CAPUT XX. De philosophis, deque veritate.

Peracta est igitur (ni fallor) magna et difficilis 6.0346A| suscepti operis portio; et majestate coelesti suggerente nobis dicendi facultatem, inveteratos depulimus errores. Nunc vero major nobis, ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est: quorum summa doctrina et eloquentia, quasi moles aliqua mihi opponitur. Nam ut illic ( id est, in secundo libro) multitudine, ac prope consensu omnium gentium premebamur; ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis virorum. Quis autem nesciat, plus esse momenti in paucioribus doctis, quam in pluribus imperitis? Sed non est desperandum, istos quoque de sententia, Deo ac veritate ducibus, posse depelli: nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis videre se negent. Modo illud verum sit, quod ipsi solent profiteri, studio investigandae veritatis se teneri, efficiam 6.0346B| profecto, ut quaesitam veritatem diu, et aliquando inventam esse credant, et humanis ingeniis inveniri non potuisse fateantur.

Quotation analysis