Edictum Pitense (Carolus II Calvus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Edictum Pitense
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

Edictum Pitense (Carolus II Calvus), J. P. Migne cc_id: cps_2.CaIiCa.EdiPit, cc_idno: 9700

Adnuntiatio domni Karoli apud Pistas. 138.0699A| c

1.

Multas gratias vobis agimus de vestra fidelitate et de vestra bona voluntate quam semper erga nos in omni adjutorio et obsequio demonstratis, sicut vestri antecessores erga nostros antecessores demonstraverunt, et quia pacem, quam jam praeterito tertio anno hic communiter confirmavimus et adeognitari fecimus, secundum quod causa in quibusdam locis conjacuit, etsi non omnes, sicut desideravimus, tamen ex majori parte observastis, et quia pleniter et cum pace ad hoc nostrum placitum convenistis.

2.

Et quia bonam voluntatem vestram in istis et in aliis videmus et experti sumus, fiducialius vos commonemus, ut et de ipsa pace observanda, et de istis operibus quae contra Dei et sanctae ejus ecclesiae et 138.0699B| nostros communes inimicos Nortmannos incepimus, sine defectu et lassatione viriliter laboretis, scientes qualiter nobis placuisset, si istas firmitates hic factas habuissemus, quando in tali angustia sicut experti estis ad Meldis contra eos communiter laboravimus, unde nos Deus, sicut suae misericordiae placuit, manifesto suae clementiae indicio adjuvavit.

3.

Et quoniam illa quae jam tertio anno hic una cum consensu et consilio fidelium nostrorum constituimus et vobis adcognitari fecimus, libenter audisse et suscepisse comperimus, quae nunc etiam ad nostram communem salutem et pacem, atque honorem, hic fidelium nostrorum consensu atque consilio constituimus, vobis per scriptum nota facere volumus, 138.0699C| ut illa plenius audire et ad illud scriptum recurrendo, quod in singulis comitatibus dari et relegi atque haberi praecipimus, firmius retinere et certius observare possitis. Quae etiam ab episcopis vel eorum ministris per singulos comitatus de eorum parochiis aperto sermone, ut ab omnibus possint intelligi, tradi volumus.

Karolus gratia Dei rex. Notum esse volumus omnibus Dei et nostris fidelibus, quoniam haec quae sequuntur capitula nunc in isto placito nostro, anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi 854, anno videlicet regni nostri ipso propitio 25º, indictione 12, 7 Kalend. Julias, in hoc loco qui dicitur Pistis, una cum fidelium nostrorum consensu atque consilio constituimus, et cunctis sine ulla refragatione 138.0699D| per regnum nostrum observanda mandamus.

1.

Primo consideravimus de honore ecclesiarum et sacerdotum ac servorum Dei et immunitate rerum 138.0700A| ecclesiasticarum, ut nullus sibi de ipsis rebus contra auctoritatem praesumat; et comites episcopis et ministris ecclesiae in eorum ministeriis adjutores in omnibus fiant, sicut in capitulari praedecessorum ac progenitorum nostrorum continetur, in secundo libro, capitulo 23. Et quicunque comitum vel ministrorum rei publicae haec quae mandamus, observare neglexerit, si prima et secunda vice de his admonitus non se correxerit, volumus ut neglegentia comitis ad nostram notitiam per episcopos et per missos nostros deferatur, et aliorum neglegentia per comites ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in capitulari praedecessorum nostrorum continetur subire cogantur.

2.

Post haec de orphanorum et viduarum causis, 138.0700B| et de regalibus justitiis, et summopere de raptoribus puellarum et viduarum et sanctimonialium, et de his qui presbyteros flagellare praesumunt, et qui eos de ecclesiis sine episcoporum consensu cicere vel recipere, aut censum de manso vel ex his quae domnus et genitor noster in suis capitularibus ecclesiis in immunitate concessit exigere non timent, et qui censa de rebus ecclesiasticis ad ecclesias persolvere detrectant, ut firmiter a missis et comitibus nostris inquirantur, et acriter distringantur, et plena justitia inde fiat, secundum quod in capitularibus avi et patris nostri statutum habetur, et ipsi contemptores legum, divinae scilicet et humanae, ad nostram praesentiam legaliter perducantur, ut inde consilio fidelium Dei ac nostrorum commendemus, quid de 138.0700C| talibus hominibus sit faciendum, qui nec Deum timent, nec contra sanctos canones facere nec legem et praeceptum regium infringere pertimescunt; salva censura ecclesiastica et episcopalis poenitentiae vindicta.

3.

Ut lex et justitia unicuique in suo ordine omnibus conservetur, et pacem quam proxime teste Deo propriis manibus communi consensu confirmavimus, quando hic placitum nostrum habuimus, sic omnes et infra patriam, et quando ad placitum unusquisque venerit, et quando redierit, et quando necessitas nobis evenerit ut hostem nostrum adnuntiemus, usque constituta loca secundum consuetudinem et capitula praedecessorum nostrorum observare 138.0700D| procuret. Et qui contra hanc confirmationem per contemptum venerit, aut quantocius, quod contra hanc confirmationem excessum fuerit, emendare 138.0701A| neglexerit, ab episcopis et missis ac comitibus nostris hoc nobis nuntiari mandamus; quatenus tantum Dei et nostrum ac totius christianitatis contemptum, sicut secundum leges divinas et humanas invenerimus, emendare curemus, ne ipso nostro judicio a Deo, quod absit, condemnati simus. Et videant episcopi et missi ac comites nostri, ne si contra nostram communem confirmationem aliquis per contemptum fecerit, et emendare noluerit, per alium quam per illos qui ad hoc constituti sunt hunc contemptum sciamus; quoniam si per alium quam per illos hoc, sicut non convenit, audierimus, sicut nec ipsi immunes a peccato erunt, sic nec ab ultione immunes existent.

4.

Volumus et expresse mandamus comitibus nostris, 138.0701B| ut sicut in 24 capitulo secundi libri capitulorum decessorum nostrorum continetur, vassalli nostri nobis et nostrae conjugi famulantes condignum apud omnes honorem habeant, sicut a genitore nostro et a nobis saepe admonitum est; et sicut ipsi volunt se a nobis honoratos tenere, ita et nobis famulantibus, sicut consuetudo fuit tempore antecessorum nostrorum, debitum honorem exhibeant.

5.

Volumus et expresse comitibus nostris mandamus, ut villae nostrae indominicatae, sed et villae de monasteriis quae et conjugi nostrae et filiis ac filiabus nostris concessa atque donata habemus quaeque sub immunitate consistunt, cum salvamento et debita reverentia in comitatibus illorum consistant. Sed et quae homines nostri ac illorum illarumque, qui sine 138.0701C| ulla differentia et nostri sunt, cum salvamento et debito honore habere possint. Et non ignorent neque obliviscantur comites ac missi nostri, nos scire quod dominorum Dominus de se dicit: Honorificantes me honorificabo; et qui contemnunt me, inhonorati erunt.

6.

Et quoniam humana fragilitas proclivior est ad contra justitiam faciendam quam ad justitiam exequendam, et diabolus semper certat, ut fragilitati humanae oculos mentis claudat, ne castigationem Dei videat et semetipsam emendet; sicut ad nos perventum est, quod quidam leves homines de istis comitatibus qui devastati sunt a Nortmannis, in quibus res et mancipia et domos habuerunt, quia 138.0701D| nunc ibi mancipia et domos non habent quasi licenter malum faciunt; quia, sicut dicunt, non habent unde ad justitiam faciendam adducantur: et quia non habent domos ad quas secundum legem manniri et banniri possint, dicunt quod de mannitione vel bannitione legibus comprobari et legaliter judicari non possunt. Contra quorum malas insidias consensu et consilio fidelium nostrorum statuimus, ut comes missum suum ad illam terram in qua domos 138.0702A| quis habuit. mittat, et eum bannire et mannire jubeat. Et quoniam lex consensu populi fit et constitutione regis, Franci jurare debeant, quia secundum regium mandatum nostrum ad justitiam reddendam vel faciendam legibus bannitus vel mannitus fuit; et sic ipsae res illi judicio scabiniorum in bannum mittantur, et si necesse fuerit, ipse in forbannum mittatur qui ad justitiam reddendam venire noluerit. Et mandet comes qui hoc executus fuit, alteri comiti in cujus comitatu res et mancipia habet, quid inde factum habeat; et ex nostro verbo illi mandet, ut per illa quae in suo comitatu habet, illum distringat, quatenus ad justitiam reddendam vel faciendam in suum comitatum redeat. 138.0702B|

7.

Audivimus etiam, quia hujusmodi leves homines in aliis comitatibus depraedationes et injustitias faciant, et ad illum comitatum in quo commanent, et in quo illas malitias non faciunt, factis malitiis in aliis comitatibus reveniunt. Unde mandamus et comitibus nostris expresse praecipimus, ut illi comites in quorum comitatibus tales homines justitias faciunt, illis comitibus hoc mandent in quorum comitatibus refugium habent, et una mente, unoque consensu, et uno certamine ad tales homines comprehendendos se erigant, et decertent, ut ecclesiae Dei et ministri ejus, et servi Dei ac populus, pacem et quietem habere possit.

8.

Ut denarii ex omnibus monetis meri ac bene pensantes, sicut in capitulari praedecessorum ac progenitorum 138.0702C| nostrorum regum, libro quarto, 32 capitulo continetur, in omni regno nostro non reiciantur usque ad missam sancti Martini. Et in omnibus civitatibus et vicis ac villis, tam nostris indominicatis quam et in his quae de immunitate sunt vel de comitatibus atque hominum nostrorum, sive cujuscunque sint per omne regnum nostrum, a judicibus nostris, et ab eis quorum villae sunt, una cum ministris rei publicae, secundum quantitatem locorum et villarum, tanti ac tales de ipsis incolis et inibi manentibus constituantur, qui inde providentiam habeant, ne boni denarii rejiciantur et non nisi meri et bene pensantes accipiantur.

9.

Ut illi qui ex hac causa providentiam habebunt, 138.0702D| sacramento jurent, quod sicut eis ex hac causa injunctum fuerit, quantum scierint et potuerint, debeant fideliter observare, et illum hominem quem scierint merum et bene pensantem denarium reicere, non debeant celare, sed ministris rei publicae eum debeant notum facere. De quo sacramento quicunque comprobatus fuerit perjuratus, et secundum legem mundanam ut perjurus puniatur, sicut in capitulari decessorum ac progenitorum nostrorum 138.0703A| continetur in fine capituli decimi ex tertio libro, et secundum legem ecclesiasticam publicae poenitentiae subigatur.

10.

Ut ab ipsa missa sancti Martini per omne regnum nostrum, non nisi istius nostrae novae monetae meri et bene pensantes denarii accipiantur. Et quicumque ab illa die alium denarium negotiandi causa protulerit, a comite et a ministris ejus auferatur ab eo; sicut in libro Capitulorum secundo, decimo octavo capitulo, continetur. 11. Ut in denariis novae nostrae monetae ex una parte nomen nostrum habeatur in gyro et in medio nostri nominis monogramma, ex altera vero parte nomen civitatis et in medio crux habeatur.

12.

Sequentes consuetudinem praedecessorum nostrorum, 138.0703B| sicut in illorum capitulis invenitur, constituimus, ut in nullo loco alio in omni regno nostro moneta fiat, nisi in palatio nostro, et in Quentovico ac Rotomago, quae moneta ad Quentovicum ex antiqua consuetudine pertinet, et in Remis, et in Senonis, et in Parisio, et in Aurelianis, et in Cavillono, et in Metullo, et in Narbona . 13. Ut hi in quorum potestate deinceps moneta permanserit, omni gratia et cupiditate seu lucro postposito fideles monetarios eligant, sicut Dei et nostram gratiam volunt habere. Et ipsi monetarii jurent quod ipsum ministerium, quantum scierint et potuerint, fideliter faciant. Et mixtum denarium 138.0703C| et minus quam debet pensantem non monetent nec monetari consentiant. Et sine ulla fraude et absque malo ingenio contra eos quorum argentum ad purgandum acceperint, ipsum argentum exmerent, et sine fraude tam in pensa quam in purgatione denarios concambient. Contra quod sacramentum si quilibet fecisse reputatus fuerit, judicio Dei se examinet: et sicut contra hoc fecisse comprobatus fuerit,--quia non majorem fraudem facit si mixtum denarium et minus quam debeat pensantem monetaverit, quam si in purgatione et concambio argenti per malum ingenium fraudem de argento rei publicae, et de argento rerum ecclesiasticarum, et de facultate pauperum fecerit,--sicut constitutum est de falsis monetariis in libro IV Capitulorum, 138.0703D| 33 capitulo, manum perdat, et ut sacrilegus ac pauperum spoliator publicae poenitentiae judicio episcopali subiciatur. In illis autem regionibus in quibus secundum legem Romanam judicia terminantur, juxta ipsam legem culpabilis judicetur. 138.0704A|

14.

Ut in proximis Kalendis Julii per hanc duodecimam indictionem habeat in Silvanectis civitate unusquisque comes in cujus comitatu monetam esse jussimus, vicecomitem suum cum duobus aliis hominibus qui in ejus comitatu res et mancipia vel beneficia habeant, et suum monetarium cum ipsis habeat ; quatenus ibi accipiant per manus suas de camera nostra ad opus uniuscujusque monetarii de mero argento cum pensa libras quinque, ut habeat unde initium monetandi possit incipere; et pensam argenti quam ex camera nostra acceperit, per manus eorum per quas illud accepit, sabbato ante initium quadragesimae in monetatis denariis in praefato loco et cum ipsa pensa cum qua argentum acceperat, unusquisque monetarius in nostra 138.0704B| camera reddat.

15.

Ut nullus more solito pro ullo lucro vel avaritia hoc leviter accipiat; sed omnes ab ipsis Kalendis Julii argentum suum in constitutis monetis concambiari faciant, scientes quia post missam sancti Martini nulli alii denarii in regno nostro nisi istius novae nostrae monetae recipientur, et ab ipsis Kalendis Julii ipsi novi denarii ab omnibus accipiantur. Et quicumque liber homo ab ipso die denarium merum novae nostrae monetae in regno nostro rejecerit, sicut in praefato libro et capitulo regio continetur, bannum nostrum, id est solidos sexaginta, componat. Si vero servi ecclesiastici aut comitum aut vassallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, quia in praefato capitulari continetur 138.0704C| ut sexaginta ictibus vapulent, et hac occasione indiscreti homines modum in disciplina faciebant, constituimus cum fidelium nostrorum consensu atque consilio, ut quorumcumque coloni et servi pro hoc convicti fuerint, non cum grosso fuste, sed nudi cum virgis vapulent; et in civitatibus atque vicis seu villis episcopi per suos ministros vel presbyteros providentiam una cum rei publicae ministris accipiant, ne et in hac causa modus disciplinae transgrediatur, sed taliter fiat qualiter et homines castigentur, et quasi pro intentione vel occasione castigationis disciplinam facientes peccatum non incurrant, et disciplinam sustinentes in corpore suo debiliores non fiant. Quod si quis hoc mandatum nostrum transgressus 138.0704D| fuerit, nobis ab episcopis nuntietur; quatenus taliter castigetur, ne deinceps mandatum nostrum quemquam delectet contemnere. Et si dominus vel magister quilibet aut advocatus talium hominum, eos vel comiti vel misso nostro 138.0705A| ad disciplinam sustinendam contradixerit vel misso nostro jussus praesentare noluerit, praedictum bannum sexaginta solidorum componat, sicut in praedicto capitulari habetur.

16.

Ut si aliquis homo a proximis Kalendis Julii de hac nova nostra moneta mixtum vel minus quam debeat pensantem denarium invenerit, constringat eum qui ipsum denarium ad negotiandum protulit, et ipse dicat, a quo eum accepit; et sic de manu ad manum veniat, usque dum ad falsitatis auctorem perveniatur. Et inventus mixti vel minus quam debeat pensantis denarii monetator, in illa terra in qua judicia secundum legem Romanam terminantur, secundum ipsam legem judicetur; et in illa terra in qua judicia secundum legem Romanam non 138.0705B| judicantur, monetarius, sicut supra diximus, falsi denarii manum dexteram perdat, sicut in quarto libro Capitulorum continetur, capite 33. Et qui hoc consenserit, si liber est, 60 solidos componat; si servus vel colonus, nudus cum virgis vapulet.

17.

Ut diligenter comites et ministri rei publicae per suos comitatus ac ministeria provideant, ne in aliquo loco occulta vel fraudulenta moneta fieri possit. Et si inventus ac comprobatus quilibet fuerit fraudulentam monetam percutiens, sicut constitutum est de falso monetario, ex praefato capitulari praedecessorum nostrorum, manus ei amputetur. Et qui hoc consenserit, si liber est, sexaginta solidos componat; si servus vel colonus, nudus cum virgis vapulet. 138.0705C|

18.

Et si falsus monetarius, aut de illis locis in quibus monetam fieri jussimus, aut occulte monetam percutiens, aut denarium falsum de nova moneta ad negotiandum proferens, ut constringi et puniri non possit, sicut est constitutum, in fiscum nostrum vel in quamcumque immunitatem, aut alicujus potentis potestatem vel proprietatem, confugerit, si in nostrum confugerit fiscum, requiratur a ministro nostro. Et si ille eum defenderit aut occultaverit, nuntietur nobis, quatenus ita in eo secundum capitulare regium vindicetur, ne ullus alius unquam falsitatem nostra auctoritate vel potestate consentire aut defendere audeat. Si autem in immunitatem vel potestatem aut proprietatem alicujus 138.0705D| potentis confugerit, secundum quod in tertio libro Capitularis, 26 capitulo, continetur, de eo qui furtum aut homicidium vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, inde fiat; id est, « mandet comes vel publicae rei minister episcopo vel abbati, vel illi quicumque locum episcopi vel abbatis vel abbatissae tenuerit, vel potentis hominis in cujus potestatem vel proprietatem confugerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et eum 138.0706A| reddere noluerit, in prima contradictione solidis quindecim culpabilis judicetur. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, triginta solidis culpabilis judicetur. Si nec ad tertiam inquisitionem consentire voluerit, quidquid reus damni fecit, totum ille qui eum infra immunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur, et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus sit, juret quod ipse eum ad justitiam cujuslibet disfaciendam fugere non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si vero intranti in ipsam immunitatem, vel in cujuslibet hominis potestatem 138.0706B| vel proprietatem, comiti collecta manu quilibet resistere tentaverit, comes hoc ad regem vel principem deferat, et ibi judicetur. Et sicut ille qui in immunitate damnum fecit, sexcentis solidis componi debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumpserit, sexcentis solidis culpabilis judicetur. »

19.

Ut melius et commodius haec providentia de bonis denariis non reiciendis et de monetae falsae denariis custodiri possit, volumus, ut unusquisque comes de comitatu suo omnia mercata inbreviari faciat, et sciat nobis dicere, quae mercata tempore avi nostri fuerunt, et quae tempore domni et genitoris nostri esse coeperunt, vel quae illius auctoritate constituta fuerunt, vel quae sine auctoritate illius 138.0706C| facta fuerunt, vel quae tempore nostro convenire coeperunt, vel quae in antiquis locis permanent, et si mutata sunt, cujus auctoritate mutata fuerunt. Et ipsum brevem unusquisque comes ad proximum placitum nostrum nobis adportet, ut decernere possimus, quatenus necessaria et utilia et quae per auctoritatem sunt maneant, quae vero superflua, interdicantur, vel locis suis restituantur. Et mercata die Dominico in nullo loco habeantur, sicut in primo libro Capitulorum, capitulo 136, habetur.

20.

Ut comes et rei publicae ministri ac ceteri fideles nostri provideant, quatenus justus modius aequusque sextarius secundum sacram scripturam et capitula praedecessorum nostrorum in civitatibus 138.0706D| et in vicis et in villis ad vendendum et emendum fiat, et mensuram secundum antiquam consuetudinem de palatio nostro accipiant, et non pro hac occasione a mansuariis vel ab his qui censum debent, major modius, nisi sicut consuetudo fuit, exigatur. Et ipsi homines qui per villas de denariis providentiam jurati habebunt, ipsi etiam de mensura, ne adulteretur, provideant, sicut in libro tertio Capitulorum, capitulo 90, continetur. Et si quis reputatus fuerit 138.0707A| mensuram adulterasse, et cum majori modio vel sextario annonam vel vinum accepisse, et cum minori mensura venundare, si liber homo est, aut secundum suam legem se inde sacramento idoneum reddat, aut si hoc fecisse vel fieri jussisse aut consensisse comprobatus fuerit, hoc unde mensuram adulteravit, id est vinum et annona, a ministris rei publicae tollatur ab eo; insuper et bannum nostrum, id est solidos sexaginta, componat. Si autem colonus vel servus inde reputatus fuerit, aut judicio Dei se inde examinet, aut si inde convictus fuerit, hoc, ut supra diximus, unde mensuram adulteravit, perdat, insuper et virgis nudo corpore vapulet. Et sive liber sive colonus vel servus de hoc convictus fuerit, post legalem emendationem 138.0707B| episcopale judicium suscipiat, quia contra tale interdictum Domini fecit, dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram; unde regnum Dei sibi clausit, et infernum sibi aperuit. Quod peccatum inter illa criminalia peccata computatur de quibus dicit Apostolus, quod qui ea fecerit, cum hujusmodi nec cibum sumere christiano licet; et inde sacri Nicaeni canones clericos gradus perdere jubent. Et de tali causa unde seculares homines vitam perdunt, inde clerici ecclesiasticum gradum amittunt. Ministri autem rei publicae se caute custodiant, ne pro hac occasione ducti cupiditate per aliquod malum ingenium a liberis hominibus, vel colonis, seu servis, sua injuste tollant; quia si inde ad nos clamor venerit, et inde convicti fuerint, sic injustitiam istam 138.0707C| exsolvent, sicut illi qui in suo ministerio tortum faciant. In illis autem regionibus in quibus secundum legem Romanam judicantur judicia, juxta ipsam legem committentes talia judicentur; quia super illam legem vel contra ipsam legem nec antecessores nostri quodcumque capitulum statuerunt, nec nos aliquid constituimus. Similiter per civitates et vicos atque per mercata ministri rei publicae provideant, ne illi qui panem coctum aut carnem per deneratas, aut vinum per sextaria, vendunt, adulterare et minuere possint. Sed quantos mensurabiles panes in unaquaque civitate de justo modio episcopi vel abbatis seu comitis ministeriales a pistoribus suis recipiunt, tantos mensurabiles panes de aequo modio a pistoribus qui panem 138.0707D| vendunt, fieri faciant: quos si inventi fuerint adulterare vel minorare, ut supra diximus, secundum suum modum culpabiles judicentur. Homines etiam qui providentiam super hoc habere debebunt ne mancae mensurae fiant, si de perjurio quod juraverunt, quia hoc consentire non debuissent, revicti fuerint, secundum legem puniantur, sicut in fine capituli decimi ex libro tertio Capitulorum habetur, 138.0708A| et postea ab episcopo publicam poenitentiam de perjurio accipiant.

21.

Ut quia per tres jam annos bannum pro rejectione bonorum denariorum perdonavimus, volumus ut modo, secundum discretionem quam missis nostris commendavimus, rewadiatum persolvatur, et ubi rewadiatum non est, rewadietur et solvatur: quatenus et ex hoc et ex disciplina constituta ita constricti, deinceps cessent denarios bonos reicere. Et quoniam audivimus, occasione accepta pro rewadiato banno quosdam plus a pauperibus accepisse quam bannus levet, hoc a missis nostris diligenter requiri volumus. Et quicumque plus ab eis acceperint quam jussimus, cogantur illis restituere, et illos absque ulla excusatione ad praesentiam nostram 138.0708B| missi nostri adducant; quatenus per nostram harmiscaram ita castigentur, ne ulterius tali conludio eos delectet opprimere pauperes.

22.

Ut a colonis qui jam pro rejectione bonorum denariorum flagellati vel flagellandi sunt, nulla alia exactio requiratur; et si ab aliquo eorum aliquid inde acceptum fuit, a missis nostris cogatur restitui. Et qui beneficia vel alodes in duobus vel tribus aut quatuor comitatibus habent, et non habent in unoquoque comitatu unde plenum bannum valeant solvere, vel qui in uno tantum comitatu alodem vel beneficia habent, et non tantum ibi habent unde plenum bannum valeant solvere, missis nostris hoc notum faciant, et hoc ab eisdem missis nostris diligenter inbrevietur, et nobis renuntietur, 138.0708C| ut nostra discretione decernamus, qualiter et castigatio ex compositione fiat, et homines ultra mensuram et indebite non graventur: quia, sicut sancta Scriptura dicit, non inde requirimus datum, sed fructum, id est non inde requirimus inhonestum lucrum, sed regni ex castigatione profectum. Turpe vel inhonestum est lucrum, ut Augustinus exponit, per varias circumventiones et occasiones lucrandi causa inhoneste res quaslibet congregari. Et non solum in pauperioribus, sed etiam in ditioribus, considerare volumus discretionem quam decessores nostri reges in quarto libro Capitulorum posuerunt, capitulo 57 decernentes: Ut de debito, inquiunt, quod ad opus nostrum fuerit rewadiatum, talis consideratio fiat, ut is qui ignoranter 138.0708D| peccavit, non totum secundum legem componere cogatur, sed juxta quod possibile visum fuerit. Is vero qui tantum mala voluntate peccavit, totam legis compositionem cogatur exsolvere.

23.

Ut nullus deinceps in regno nostro mixturam auri vel argenti ad vendendum facere vel consentire praesumat: et nullus a missa sancti Remigii, id est a proximis Kalendis Octobris, aurum vel argentum 138.0709A| ad vendendum vel emendum nisi purificatum proferat. Et si quis post praefatas Kalendas inventus fuerit aurum vel argentum, vel quodcumque fabricinium ex auro vel argento mixtum, ad vendendum vel emendum portare, a ministris rei publicae ipsum quod portaverit ab eo tollatur, et ipse per fidejussores, si res et mancipia in illo comitatu non habet, ad praesentiam nostram cum ipso auro vel argento adducatur, ut nos inde commendemus qualiter culpabilis judicetur. Si vero res et mancipia vel mobile, per quae distringi legaliter possit, in ipso comitatu habuerit, secundum legem ad nostram praesentiam venire jubeatur. Et si quisquam inventus fuerit suum aurum vel argentum, vel quodcumque fabricinium ex auro vel argento, 138.0709B| portare ad fabrum ut purgetur, provideant rei publicae ministri, ne hac occasione ab eo quod suum fuerit tollant. Quod si fecerint, et ad nos inde reclamatio venerit, sicut ille qui tortum in suo comitatu vel ministerio fecerit, in nostra vel fidelium nostrorum praesentia culpabilis judicabitur. Faber vero qui post praefatas Kalendas comprobatus fuerit aurum vel argentum ad vendendum vel emendum adulterasse vel misculasse, in illis regionibus in quibus judicia secundum legem Romanam terminantur, juxta illam legem puniatur; in aliis autem regionibus regni nostri, secundum capitulare regium, sicut falsam monetam percutiens, manum perdat. Et liber homo qui hoc consenserit, sicut in praefato continetur capitulo, bannum nostrum, 138.0709C| id est solidos sexaginta, componat; colonus vel servus, nudus cum virgis flagelletur. Si vero Judaeus fuerit, ipsum quod mixtum protulerit, perdat; et bannum nostrum, sicut tempore praedecessorum nostrorum consuetudo fuit, componat.

24.

Ut in omni regno nostro non amplius vendatur libra auri purissime cocti, nisi duodecim libris argenti de novis et meris denariis. Illud vero aurum quod coctum quidem fuerit, sed non tantum ut ex eo deauratura fieri possit, libra una de auro vendatur decem libris argenti de novis et meris denariis. Et omnimodis provideant tam comites, quam ceteri omnes ministri rei publicae, ne aliqua adjetione vel fraude per occasionem aliquid amplius vendatur, sicut de suis honoribus volunt gaudere. 138.0709D| Et quicumque hanc commendationem nostram aliquo ingenio infirmare vel fraudare seu aliter immutare inventus fuerit, si liber homo fuerit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, componat; colonus seu servus, nudus cum virgis flagelletur.

25.

Et quoniam in praefatis capitulis continetur in libro tertio capitulo 75, ut nullus sine permissu regio bruniam vel arma extraneo dare aut 138.0710A| vendere praesumat, et in eodem libro capitulo 6 designata sunt loca regni usque ad quae negotiatores brunias et arma ad venundandum portare et vendere debeant, quod si inventi fuerint ultra portantes aut venundantes, ut omnis substantia eorum auferatur ab eis, dimidia quidem pars partibus palatii, alia vero medietas inter missos regios et inventorem dividatur; quia peccatis nostris exigentibus in nostra vicinia Nortmanni deveniunt, et eis a nostris bruniae et arma atque caballi aut pro redemptione dantur, aut pro pretii cupiditate venundantur; cum pro redemptione unius hominis ista donantur, vel pro pauco pretio venundantur, per hoc auxilium illis contra nos praestitum et regni nostri maximum fit detrimentum, et multae ecclesiae Dei 138.0710B| destruuntur, et quamplurimi christiani depraedantur, et facultates ecclesiasticae et regni exhauriuntur, propterea una cum consensu atque consilio nostrorum fidelium constituimus, ut quicumque post proximas Kalendas Julii hujus duodecimae indictionis Nortmannis quocumque ingenio, vel pro redemtione, vel pro aliquo pretio, bruniam vel quaecumque arma aut caballum donaverit, sicut proditor patriae et expositor christianitatis ad perditionem gentilitati sine ulla retractione vel redemptione de vita componat. Quae omnia omnibus citissime a missis nostris et comitibus nota 138.0710C| fiant, ne de ignorantia se excusare valeant.

138.0710B| christianitatis, et adjutor gentilium erroris. Igitur pro tali venditione et ausu temerario volumus, ut venditor de vita componat et omnes res ejus infiscentur. Ecclesiasticus 138.0710C| vero aut Deo sacrata perpetuo exilio dampnentur. 3. 3 b.

26.

Ut pagenses Franci qui caballos habent vel habere possunt, cum suis comitibus in hostem pergant; et nullus per violentiam, vel per aliquod malum ingenium, aut per quamcumque indebitam oppressionem, talibus Francis suas res aut caballos tollat, ut hostem facere et debitos paraveredos secundum antiquam consuetudinem nobis exsolvere non possint, neque comes neque aliquis minister rei publicae. Quod si fecisse aliquis eorum comprobatus fuerit, sic hoc cogatur componere, sicut de illis est constitutum in capitularibus regiis qui tortum in suo comitatu vel ministerio faciunt. 138.0710D|

27.

Ut juxta regium capitulare quod domnus et genitor noster, anno 16 regni sui capitulo 7 constituit, comites vel missi nostri diligenter inquirant, quanti homines liberi in singulis comitatibus maneant qui per se possunt expeditionem facere, vel quanti de his quibus unus alium adjuvet, quanti etiam de his qui a duobus tertius adjuvetur vel praeparetur, necnon de his qui a tribus quartus adjuvetur et praeparetur, sive de his qui a quatuor 138.0711A| quintus adjuvetur et praeparetur ut expeditionem exercitalem facere possint, et eorum summam ad nostram notitiam deferant; ut illi qui in hostem pergere non potuerint, juxta antiquam et aliarum gentium consuetudinem ad civitates novas et pontes ac transitus paludium operentur, et in civitate atque in marcha wactas faciant; ad defensionem patriae omnes sine ulla excusatione veniant. Et qui de talibus hostem dimiserint, heribannum juxta discretionem quae in progenitorum nostrorum tertio libro Capitulorum, capitulo 14, continetur, persolvant. Et qui ad defensionem patriae non occurrerint, secundum antiquam consuetudinem et capitulorum constitutionem judicentur.

28.

Ut illi Franci qui censum de suo capite vel 138.0711B| de suis rebus ad partem regiam debent, sine nostra licentia ad casam Dei vel ad alterius cujuscumque servitium se non tradant, ut res publica quod de illis habere debet, non perdat. Quod si aut seipsos aut res suas ad casam Dei aut ad alterius cujuscumque servitium sine licentia nostra tradere voluerint, sicut in capitulari avi nostri continetur de his qui pro furto se in servitium tradere cupiunt, comites vel vicarii hoc eis non consentiant, sed ex banno nostro prohibeant. Quod si contra bannum nostrum fecerint, ipsi qui eos receperint bannum nostrum, id est solidos sexaginta, componant. Et si ipsos in servitio suo habere voluerint, vel illorum res de quibus census ad partem regiam exiebat, tenere voluerint, censum quem ipsi Franci debebant 138.0711C| , vel qui de illorum rebus exire solebat, ad nostram regiam partem componant, sicut in praefato Capitulorum libro tertio, capitulis 15 et 86, et in libro IV, capitulo 36, habetur. Et quia, sicut in sacris ecclesiasticis regulis invenitur, prior observatio durior, posterior autem exigente causa inclinatior fuit, post haec praefata capitula decessorum et progenitorum nostrorum, hujusmodi sicut praediximus Francis hominibus res suas ad casam Dei vel aliis tradere ac vendere, eosque ad divinum servitium converti, si vellent, non prohibuerunt, sicut in capitulis libri primi, capitulis 132 et 134, et in libro II, capitulo 31, et in libro IV, capitulo 19, continetur. Si quis de talibus Francis de suis rebus tradere vel vendere voluerit, non prohibemus. 138.0711D| Tantum ut jus regium, quod sibi debetur, sine ratione non perdat: quia injustas consuetudines noviter institutas imponere cuique non volumus, quas in quarto libro eorundem Capitulorum prohibitas, cap. 47, legimus. De illis autem qui secundum 138.0712A| legem Romanam vivunt, nihil aliud nisi quod in eisdem continetur legibus definimus.

29.

Ut illi coloni, tam fiscales quam et ecclesiastici, qui, sicut in polypticis continetur et ipsi non denegant, carropera et manopera ex antiqua consuetudine debent, et margilam et alia quaeque carricare, quae illis non placent, renuunt, quoniam adhuc in illis antiquis temporibus forte margila non trahebatur, quae in multis locis tempore avi ac domni et patris nostri trahi coepit et de manopera in scuria battere nolunt, et tamen non denegant quia manoperam debent; quicquid eis carricare praecipitur de opera carroperae quando illam facere debent, sine ulla differentia carricent; et quidquid eis de opera 138.0712B| monoperae, quando illam facere debent, praecipitur, similiter sine ulla differentia faciant.

30.

Ut quoniam in quibusdam locis coloni, tam fiscales quam et de casis Dei, suas hereditates, id est mansa quae tenent, non solum suis paribus, sed et clericis canonicis ac villanis presbiteris et aliis quibuscumque hominibus vendunt et tantummodo sellam retinent, et hac occasione sic destructae fiunt villae, ut non solum census debitus inde non possit exigi, sed etiam quae terrae de singulis mansis fuerunt, jam non possint agnosci; constituimus ut praecipiatur a nostris ministerialibus, et a ministris ecclesiasticis, ut hoc nullo modo de cetero fiat, ne villae destructae atque confusae fiant: et quicquid de singulis mansis sine licentia dominorum 138.0712C| vel magistrorum per quoscumque venditum est, recipiatur, et singulis mansis de quibus terrae venditae sunt, et de quibus census decidit propter eorum impossibilitatem qui mansa deservire non possunt, restituatur; et juxta qualitatem vel quantitatem terrae, vel vinearum ad singulos mansos pertinentium, postquam restaurati fuerint, ab unoquoque manso census ad partem dominicam exigatur.

31.

De adventitiis istius terrae, quae a Nortmannis devastata est, constituimus, ut sicut in capitulari avi nostri Karoli imperatoris habetur, unusquisque comes de suo comitatu et nomina eorum, et qui sunt eorum seniores, describi faciant, et ipsos advenas, qui a tempore avi nostri atque a 138.0712D| tempore domini et patris nostri in illorum comitatibus commanent, secundum consuetudinem quae illorum temporibus fuit, eos ibi manere permittant. Illos vero qui propter persecutionem Nortmannorum nuper de istis partibus in illas partes confugerunt, 138.0713A| episcoporum missi cum missis rei publicae taliter de illis partibus in istas partes venire faciant, ut non opprimantur, nec aliquis census vel quaecumque exactio ab illis exigantur; et habeant licentiam, quae in illis partibus suo servitio promeruerunt vel quocumque justo ingenio adepti sunt, commendandi. Et illi qui nullum lucrum de opere in vineis sperant, Kalendis Septembris unusquisque ad locum suum jam perventus sit. Et qui lucrum de vineis in illis partibus promeruerit, octo dies post missam sancti Remigii in istas partes jam sit perventus, et sibi in istis partibus in futurum provideat, et suo seniori serviat. Et si necesse illi fuerit, ad missam sancti Martini ad suum conductum in illas partes redeat, et usque ad Kalendas Aprilis 138.0713B| ibidem immorandi licentiam habeat; indeque ad terram suae nativitatis et ad senioratum suum unusquisque redeat, et usque ad medium Maium propter seminationem ibidem maneat; indeque, si illi necessitas fuerit, ad suum conductum redeat; et inde ad messiones in terram suam unusquisque redeat, et de cetero ibidem permaneat. Si autem de istis partibus in illis partibus femina maritum aut maritus feminam accepit, illud conjugium, quia non est legale neque legitimum, sicut Leo in suis decretis et sanctus Gregorius in suis epistolis monstrant, dissolvatur; et cujus mancipium vir vel femina fuerit, suum quaeque potestas recipiat, et suae potestatis homini conjungere faciat. Et si infantes inde nati sunt, secundum legem 138.0713C| et antiquam consuetudinem nostram infantes matrem sequantur. In illis autem regionibus quae legem Romanam sequuntur, secundum eandem legem fieri exinde decrevimus.

32.

Ut conlimitanei et vicini comites in una die, si fieri potest, mallum non teneant, maxime post octavas paschae, propter Francos homines et advocatos, qui ad utraque malla non possunt occurrere; sed mittant sibi invicem missos. Et si unus die Lunis mallum habuerit, alter die Jovis aut die Lunis sequentis hebdomadae mallum habeat. Et ne grave ei sit qui suum mallum interjecit, qui uno anno primus tenuerit mallum, sequenti anno consentiat alteri primum tenere. Et si sacramenta legalia in primo die Lunis post pascha juranda devenerint, aut in 138.0713D| aliis feriis quando mallum tenere debuerat, mittat unusquisque comes missum suum, qui ipsa sacramenta auscultet, ne ipsi homines jectivi inveniantur. Et ipse sic mallum suum teneat, ut barigildi ejus et advocati qui in aliis comitatibus rationes 138.0714A| habent, ad suum mallum occurrere possint.

33.

Et quia sacramenta post quadraginta noctes legaliter juranda accipiuntur, et in praefatis praedecessorum et progenitorum nostrorum capitulis invenitur, ut postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili reversi fuerint, ex eo die super 40 noctes sit bannus resisus, quod in lingua Theodisca scastlegi, id est armorum depositio, vocatur, multi inde contendunt, et se inter se jectiscunt. Alii enim suum sacramentum quadragesimo die, in quo illud accipiunt, jurare volunt; et in tantum contendunt, ut etiamsi intra quadragesimam sacri jejunii quadragesimus dies advenerit, suum sacramentum se jurare debere contendant, et contra 138.0714B| causatores suos, si ad hoc audiendum non venerint, jectiscant. Numerant enim dies, et non numerant cum eis noctes; sicut numerantur dies et non numerantur noctes a Nativitate Domini usque ad Purificationem sanctae Mariae et a Resurrectione Domini usque ad Ascensionem Domini. Quadragesimo enim die et purificatio sanctae Mariae a nativitate Domini, et quadragesimo die a resurrectione Domini, quae est in Dominica die, ascensio Domini celebratur, quae evenit quinta feria, id est Jovis die. Et de diebus sine memoria noctium, Dominus per Jonam prophetam dicit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur. Et quadraginta dies simul cum noctibus in jejunio Heliae prophetae, et Moysi quando legem secundo accepit, et ipsius Domini jejunio computantur. 138.0714C| In quibus sex septimanae, id est quadraginta et duo dies, fiunt usque ad resurrectionem Domini, quae fit in Dominica die, sicut et initium Quadragesimae. Et haec non sine Dei mysterio fiunt, per quem conditores legum justa decernunt. Unde, sicut in quibusdam regionibus rectius tenere comperimus, una cum consensu et fidelium nostrorum consilio constituimus, ut ab ipso die quo sacramentum accipitur, post quadraginta dies et quadraginta noctes, id est, quadragesimo secundo die de sex septimanis, ipsa feria qua illud sacramentum accepit, sicut Pascha ipsa feria fit qua initium Quadragesimae accipitur, qui sacramentum legaliter accipit legaliter in locis constitutis juret, sicut in Capitulorum libris decessorum et progenitorum 138.0714D| nostrorum continetur. Et amodo nulla dissensio vel retractatio in regno nostro a quolibet ex hoc fiat. Quod mandatum nostrum si quis contemnere praesumpserit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, componat. Et si ipsa dies intra Quadragesimae sacra 138.0715A| jejunia evenerit, nemo illud sacramentum quod accepit in quadragesima jurare praesumat; quia ex hoc jam etiam manifestam Dei vindictam vidimus et audivimus. Et si quis praesumpserit, similiter bannum nostrum componat, et inde poenitentiam episcopali judicio faciat. Ipsam autem quadragesimam a quarta feria, id est a capite jejunii, cum ipsa quarta feria, qua publice poenitentes poenitentiam accipiunt, observari usque ad sanctam resurrectionem secundum consuetudinem antiquam praecipimus. Sed expectet qui sacramentum ante quadragesimam servatum accepit, si quadraginta dies et quadraginta noctes ante illam quadragesimam non habuit, sine ulla legali compositione vel jectitione usque ad diem Lunis post octavas Paschae; et 138.0715B| tunc quod legaliter accepit, legaliter et perficiat.

34.

Notum fieri volumus omnibus Dei et nostris fidelibus, quoniam quidam comites nostri nos consuluerunt de illis Francis hominibus qui censum regium de suo capite sed et de suis rescellis debebant, qui tempore famis, necessitate cogente, seipsos ad servitium vendiderunt. Unde cum episcopis et ceteris Dei ac nostris fidelibus tractavimus quid nobis esset agendum; et quod cum eis inde invenimus ac constituimus, praesenti edicto decrevimus. Id est, quia non in lege Salica ex hoc expressius quiddam invenimus, continetur tamen in tertio Capitulorum libro capitulo 29 de homine libero qui se loco wadii tradidit in alterius potestatem, et ibi constitutus damnum aliquod cuilibet fecerit, ut is 138.0715C| qui eum loco wadii suscepit, aut damnum solvat, aut hominem in mallo productum amittat, perdens simul debitum propter quod eum pro wadio suscepit; et qui damnum fecit, dimissus juxta qualitatem rei cogatur emendare. Si vero liberam feminam habuerit, et usque dum in pignore extitit filios habuerint, liberi permaneant. Et in lege digito Dei scripta legimus, ut si attenuatus fuerit frater noster et se in servitium tradiderit, sex annis serviet illi qui eum emit, et septimo liber egredietur gratis. Quae sacra historia et observantes moraliter aedificat, et altiori sensu intelligentes inluminat. In lege etiam quam praedecessores nostri et nominatissimi imperatores constituerunt de his qui filios suos, fame aut alia aliqua necessitate cogente, vendunt, plura habentur capitula 138.0715D| quae omnia hic non necesse duximus ponere. Tamen illud capitulum quod cum sanctis ecclesiasticis regulis ex maxima parte concordari invenimus, hic ponere necessarium duximus, in quo dicit: « Ut quicumque ingenui filios suos, quod et de ipsis liberis hominibus qui se vendunt observari volumus, 138.0716A| qualibet necessitate seu famis tempore vendiderint, ipsa necessitate compulsi, emptor si quinque solidi emit, sex recipiat: si decem, duodecim solidos similiter recipiat: aut si amplius, secundum suprascriptam rationem augmentum pretii consequatur. » Sanctus etiam Gregorius de his qui liberi a paganis capti fuerint, si aliquis eos redemerit, ipsi qui redempti sunt procurent, ut tantum pretium redemptori suo donent sicut ab eo redempti fuerunt, et in sua libertate permaneant. Si autem ecclesia eos redemerit, gratis sine aliqua compositione liberi fiant Quod et nos per regnum nostrum, una cum consensu et fidelium nostrorum consilio, observari regia auctoritate praecipimus. Et si quis dixerit qui non vult, aut tempore famis, aut pro alia necessitate 138.0716B| pretium suum dare pro libero homine, si semper illum servum habere non debet, adtendat quid ei Dominus per apostolum suum dicat: Qui habuerit, inquiens, substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, non manet caritas Dei in eo. Et qui non habet hanc caritatem, etiamsi ad martyrium et ad ignem se tradiderit, sine ista caritate remissionem peccatorum suorum habere non poterit, et nullatenus in regnum Dei intrabit, quia pro Deo suos denarios vel suam annonam, quae a Deo accepit, dare non indurat, cum Deus seipsum et sanguinem suum pro eo in cruce, clavis et lancea transfixus, fudit. Et quia hominum ingenia qui Deum non timent, diabolo suadente, multa mala excogitant, potest fieri, ut qui tales homines 138.0716C| liberos, necessitate ut diximus cogente, in servos suscipiunt, in alteras partes illos dispendant et vendant. Propterea una cum consensu et fidelium nostrorum consilio constituimus, quod in antiquis legibus decretum invenimus, ut si hujusmodi personas aliqui aut ad extraneas gentes aut ad transmarina loca transferre aut venundare praesumpserint, ipse qui hoc contra statuta praesumpserit, constitutionem regii banni componat. Et si talis homo antea liber, usque dum in tali servitio fuerit, de libera femina filios habuerit, ipsi filii liberi permaneant, sicut in praefato 29 capitulo 3 libri capitulorum praedecessorum ac progenitorum nostrorum habetur de eo qui se loco wadii in alterius potestatem commiserit: salva constitutione legis Romanae 138.0716D| in eis qui secundum illam vivunt.

35.

Et sciant comites nostri, quia per singulos comitatus missos nostros dirigemus, qui specialiter de his quae nunc constituimus inquirant, qualiter in his nostram jussionem adimplere certaverint, sicut in secundo libro capitulorum praedecessorum ac progenitorum 138.0717A| nostrorum continetur, capitulo 18. Et quicumque neglegens inde inventus fuerit, praecipiemus ut ante nostram praesentiam venire jubeatur, et rationem reddat, utrum hoc quod jussimus facere noluerit, aut non potuerit; aut si aliqua re praepediente id facere non potuit, cur nobis ipsam impossibilitatem ad tempus non adnuntiavit. Quia si ipse hoc non voluit, aut suae negligentiae causa non potuit, nos talem invenire volumus, qui hoc quod jubemus servare velit aut possit.

36.

Volumus, ut sicut in secundo libro capitulorum decessorum ac progenitorum nostrorum continetur capitulo 24, haec capitula quae nunc et alio tempore consultu fidelium nostrorum a nobis constituta sunt, a cancellario nostro archiepiscopi et comites 138.0717B| eorum de propriis civitatibus, modo aut per se aut per suos missos accipiunt; et unusquisque per suam dioecesim ceteris episcopis, abbatibus, comitibus, aut aliis fidelibus nostris ea transcribi faciant, et in suis comitatibus coram omnibus relegant, ut cunctis nostra ordinatio et voluntas nota fieri possit. Cancellarius autem noster nomina episcoporum et comitum qui ea accipere curaverint, notet, et ea ad nostram notitiam perferat, ut nullus hoc praetermittere praesumat.

37.

Et quoniam fideles nostri in istis qui in Sequana fiunt et in aliis operibus laborant, et heribergum nostrum, quod praeterito anno hic fieri jussimus, homines de illa parte Sequanae in istas partes venientes, et de istis partibus in illas partes euntes 138.0717C| destruxerunt per occasionem, quia in illo contra debitam reverentiam manere coeperunt, et nunc istud heribergum non sine labore et dispendio fidelium nostrorum fieri fecimus, volumus et expresse mandamus, ut sicut nec in nostro palatio, ita nec in isto heribergo aliquis alius sine nostra jussione manere praesumat, nec illud aliquis destruat. Quod si aliquis praesumpserit, et a custodibus quos ad hoc deputatos habemus, nobis notum factum fuerit, non sine debita vindicta praesumptor evadet. Quia semper parati esse volumus, et vos paratos esse jubemus, ut in istis partibus, et in aliis quibuscumque nobis necesse fuerit, et contra paganos et contra alios quoscumque, sicut consuetudo fuit, et vestri antecessores nostris antecessoribus auxilium 138.0717D| praebuerunt, et vos nobis debitum et necessarium 138.0718A| adjutorium exhibuistis, ita nunc et semper communiter ad Dei voluntatem et sanctae Ecclesiae atque istius christianitatis defensionem, et nostram communem salutem et pacem obtinendam et defendendam in omnibus, quantum Deus auxilium praestare dignatus fuerit, parati semper et in omnibus simus.

Et post haec omnia lecta.

1.

Monemus fidelitatem vestram, ut haec firmiter observetis, et semper sicut Dei et nostri dilecti fideles parati sitis, ut si necessitas nobis evenerit, aut contra paganos aut contra quoscumque alios, ut statim quando unicuique nuntius venerit aut nobis necesse audierit, sine ulla dilatione hostiliter praeparatus in Dei et nostrum servitium ad communem 138.0718B| utilitatem possit movere et certissime nobis occurrere. Et volumus et expresse mandamus, ut quicumque istis temporibus castella et firmitates et haias sine nostro verbo fecerunt, Kalendis Augusti omnes tales firmitates disfactas habeant; quia vicini et circummanentes exinde multas depraedationes et impedimenta sustinent. Et qui eas disfacere non voluerint, comites in quorum comitatibus factae sunt eas disfaciant. Et si aliquis eis contradixerit, ad tempus nobis notum facere curent. Qui si hoc, sicut mandamus, adimplere neglexerint, sciant, quia sicut in istis capitulis et capitularibus praedecessorum nostrorum continetur, tales comites quaeremus et in illorum comitatibus constituemus, qui nostrum mandatum facere velint 138.0718C| et possint.

2.

Et qui interpellatus est ut hic aliquam causam debeat diffinire, hic stet, usquequo diffinita sit ratio de qua interpellatus habetur. Et qui pro sua causa hic demorandi habet necessitatem, et ipse nobiscum stare poterit quantum ei necessitas fuerit. Sed et vassalli nostri cum tantis hominibus sicut eis commoditas fuerit, nobiscum remaneant et nobiscum pergant.

3.

Vos autem alii, sed et ipsi qui nobiscum remanebunt, in eundo, et in patria remanendo, et ad nos redeundo, pacem a nobis communiter confirmatam servantes, ite cum Dei et nostra gratia. Et Deus nobis concedat ut cito et per plures annos sani et laeti nos invicem videamus, et de Dei 138.0718D| super nos misericordia et gratia gaudeamus.