Epistola (Arthaldus Rhemensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 133

Epistola

Epistola (Arthaldus Rhemensis), J. P. Migne 133.0962B

Epistola

133.0957C| Sanctae Romanae et apostolicae sedis vicario domno MARINO, universaeque sanctae synodo apud Engelheim congregata, ARTHALDUS, divina propitiante clementia, Rhemorum archiepiscopus.

Domnus Agapitus papa litteras nobis et caeteris coepiscopis nostrae dioeceseos direxit, in quibus praecepit ut ad hoc sanctitatis vestrae concilium convenire studeremus, ita instructi de omnibus, ut rei veritas de miseriis nostrae sedis, quas patimur, coram sanctitate vestra manifesta fieri posset. Quocirca propalare prudentiae vestrae commodum duximus, qualiter res exordium coeperit litis hujus, quae adhuc inter me et Hugonem miserrime ventilatur. Defuncto siquidem Heriveo archiepiscopo, Seulfum, qui archidiaconatus urbis nostrae tunc officio fungebatur, ad 133.0957D| praesulatum ejusdem sedis eligimus. Qui pontifex ordinatus, assumens zelum contra proximos praedecessoris sui, cum eos per semet a loco depellare non valeret, consilio inito cum quibusdam laicis, scilicet consiliariis suis, amicitiam quaesivit Heriberti comitis, quam dato jurejurando per eosdem consiliarios obtinuit, eo tenore ut post obitum ipsius ad electionem pontificis milites ecclesiae nullatenus aspirarent sine consilio ipsius Heriberti: idem vero comes fratrem Herivei praesulis, et nepotes ipsius, a participatione rerum Rhemensis episcopii separaret. quibus patratis, insimulati sunt iidem propinqui Herivei praesulis a consiliariis Seulfi episcopi de infidelitate ipsius senioris sui, accercitoque Heriberto comite 133.0958C| cum pluribus suis, jubentur ad rationem reddendam coram ipsis venire. Et quia contra eos, a quibus accusati fuerant, singulari congredi certamine noluerunt, sublatis ab eis rebus quas ex episcopio possidebant, comprehensi sunt, atque deducti per Heribertum comitem ad Robertum regem, a quo etiam sub custodia sunt detenti usque ad mortem ipsius Roberti. Tertio demum sui episcopatus anno Seulfus episcopus, ut plures asserunt, ab Heriberti familiaribus veneno potatus defungitur. Mox itaque comes Heribertus urbem Rhemensem adiit, et ecclesiae milites, clericorum quoque quosdam, de rectoris electione ad suum consilium, ceu juratum fuerat, intendere fecit. Cum quibus ad Rodulfum regem pergens in Burgundiam, obtinuit ab eo ut sibi committeretur 133.0958D| idem episcopium, eo tenore, ut tam clericis quam laicis debitum honorem concederet et conservaret, nec injustitiam alicui faceret; sed ipsum episcopium aequo jure gubernaret, donec talem clericum eidem regi praesentaret, qui ad episcopale ministerium exsequendum rite ordinari valeret. Qui comes ad eamdem urbem regressus, res episcopii, prout sibi placuit, fautoribus suis divisit, caeteris abstulit, et absque ullo judicio vel lege, quos voluit rebus exspoliavit, vel ab urbe propulit. Odalricum denique Aquensem episcopum in eadem urbe suscipiens, episcopale inibi ministerium celebrare praecepit. Sicque annos sex, et eo amplius, idem episcopium suo dominio vindicavit, pro libitu proprio illud 133.0959A| tractans, et in sede praesulis residens tam ipse quam conjux sua: donec septimo tandem anno, ortis interipsum et regem Rodulfum atque Hugonem comitem quibusdam simultatibus, Rodulfus rex cum Hugone et Bosone fratre suo, caeterisque pluribus tam episcopis quam comitibus, Rhemorum obsidet urbem, succensentibus sibi episcopis, et conquerentibus adversus eum, quod tam diuturno tempore contra divinae legis auctoritates hanc urbem permiserit vacare pastore. Quorum querimoniis permotus rex admonet clerum et populum de pastoris electione, dans eis id agendi facultatem ad Dei honorem et sui fidelitatem. Sicque concordantibus cunctis tam clericis quam laicis qui extra obsidionem erant, pluribus etiam eorum, qui clausi tenebantur, in id 133.0959B| ipsum faventibus, eligitur humilitatis nostrae persona in hoc magis onere quam honore subeundo. Aperientibus tandem tam militibus quam civibus portas urbis regi Rodulfo, et episcopalem benedictionem mihi tradentibus episcopis, qui erant decem et octo, et suscipientibus nostram humilitatem tam clero universo quam reliquis civibus, intronizatus ab episcopis nostrae dioeceseos, impositum mihi, prout Deus concessit, ministerium per annos ferme novem tractavi, ordinans per dioecesim episcopos octo, et in episcopio multos, prout competens videbatur, clericos: quousque nono postmodum anno, postquam Ludovicum regem, favente Hugone, cunctisque regni principibus, Gerbergam quoque reginam benedixeram, et sacro perfuderam chrismate, instigatus 133.0959C| Hugo comes iracundia, quod ei consentire vel conjungi noluerim ad ipsius regis infidelitatem, adhibitis secum Heriberto comite, et Wilelmo Nortmannorum principe, Rhemensem obsidet urbem. Nec longum, sexta scilicet obsidionis die, deseror ab omni pene coetu laicalis militiae: sicque derelictus, ad Hugonem et Heribertum compellor exire. A quibus coarctatus et conterritus cogor memet episcopali procuratione abdicare, et ita me propellentes in coenobio sancti Basoli habitare constituunt: Hugonem vero filium Heriberti, qui Autisiodori diaconus ordinatus fuerat, in urbem introducunt et civitate potiuntur. Ludovicus autem rex a Burgundia rediens, me apud sanctum Basolum reperit, et assumens secum simul cum propinquis meis, quorum 133.0959D| res Heribertus comes abstulerat, Laudunum deducit, quod castrum tunc obsidebant Heribertus et Hugo: solutaque obsidione oppidum ingreditur, nobisque metatus degendi disponitur. Interim clerici nostri loci, sed et laici quidam pessime ab Heriberto tractantur, et quidam clericorum in custodiis retruduntur, res eorum auferuntur atque diripiuntur, rapinae per totam urbem late perpetrantur. Interea convocantur episcopi nostrae dioeceseos ab Hugone et Heriberto satagentibus et quaerentibus ab eis de ordinatione Hugonis filii Heriberti. Qui Suessionis congregati, mittunt ad me Laudunum Hildegarium episcopum, cum aliis quibusdam legatis, mandantes ut ad eos venirem, ad consentiendum scilicet hujus 133.0960A| ordinationis perversitati. Quibus remandavi quod non esset mihi competens ad eos illo proficisci, ubi adversarii et inimici mei cum ipsis erant aggregati. Quod si loqui mecum vellent, ad talem locum devenirent, ubi sine periculo ad eos accedere possem. Quibus advenientibus in locum ab eisdem delectum, profectus sum ad eos, veniensque prosternor coram ipsis, obsecrans ut propter amorem et honorem Dei tam mihi quam sibi competens consilium dare studerent. Qui me de ordinatione praedicti Hugonis interpellare coeperant, et hoc omnimodis suadere, ut eis in hac ordinatione consensum praeberem; promittentes res nonnullas episcopii mihi se impetraturos. At ego, postquam responsum diu distuleram, videns eos cunctos in proposito 133.0960B| quod coeperant perseverantes, surgens interdixi palam cunctis audientibus, excommunicans auctoritate Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, ut nullus eorum ad eamdem ordinationem accederet, nec alicui in episcopali honore me vivente manus imponeret; sed nec ullus eamdem benedictionem suscipere praesumeret. Quod si forte fieret, ad sedem apostolicam eos provocabam. Illis inde furentibus, ut possem exire de medio eorum, et Laudunum reverti, temperavi responsum, dicens ut mitterent mecum qui eis renuntiaret quid consilii reperire valerem super hac re in domina mea regina et fidelibus ejus, quia rex non aderat. Ad hoc illi mittunt Deroldum episcopum, putantes me esse mutaturum consilium. Quo veniente, et coram domina regina et 133.0960C| fidelibus ejus inde me interpellante, iterum exsurgens praefatae modum excommunicationis in eosdem episcopos jaculatus sum: vocationem quoque ad sedem apostolicam iterare curavi, excommunicans ipsum hunc Deroldum, ut id eis omnino non taceret, sed cunctis manifeste proferret. His ita gestis, parvipendentes illi nostram excommunicationem, Rhemis accedunt, et quidam eorum ordinationi huic manus applicuerunt, quidam vero se subduxisse sciuntur. Ego vero cum rege manens, quas ille scitur angustias pertulisse, et secum pertuli; et quando eum bello aggressi sunt Hugo et Heribertus, cum ipso eram, et vix evasi mortis periculum. Prolapsus itaque, auxilio et protectione Dei, de medio inimicorum, profugus et vagabundus loca invia quaeque silvasque 133.0960D| perlustro, non ausus certo consistere loco. Comites autem Hugo et Heribertus affati quosdam amicos nostros sibi subditos, suadent ut me requirentes ad ipsos deducant, pollicentes se mihi benefacturos, et rebus quas ipsi petissent ditaturos. Requirentes ergo me amici reperiunt per diversa vagantem, et ita perducor a fratribus meis et amicis ad praefatos comites. Qui postquam me in potestate sua conspiciunt, quaerere coeperunt, ut eis pallium a sede Romana mihi collatum traderem, et sacerdotali me ministerio penitus abjurarem. Quod ego nullatenus me facturum, neque pro amore vitae hujus praesentis. attestor. Districtus igitur, et coangustiatus ab eis, episcopii tandem rebus abrenuntiare compellor: 133.0961A| sicque rursus ad sanctum Basolum, quasi vacans, habitaturus deducor. Mansi denique paucis diebus in ipso coenobio, quoadusque comperiens per certos ex familiaribus Heriberti comitis nuntios, quod ab eo male de mea tractabatur perditione, iterum iterumque nuntiis hujusmodi pavefactus et impulsus, locum deserui, et abdita lustra silvarum vagabundus reperii: horisque silentibus, et itinere devio, Laudunum revertor, ibique susceptus a rege secum manere constituor. Mansi vero ibidem cum ipso vel fidelibus ejus, exspectans et deprecans misericordiam Dei, donec ipse est dignatus in cor domini regis Ottonis mittere, ut ad subventionem senioris mei regis, et nostram, properaret in Franciam. Denique, postquam domina nostra regina Laudunum 133.0961B| propter absolutionem domini regis reliquerat, egressus inde ad dominum regem Ottonem cum seniore meo deveni rege, simulque Rhemos accessimus, cingitur itaque urbs exercitibus, et episcopi qui aderant me sedi nostrae restitui censent. Mandatur ergo Hugoni a domino rege Ottone, ut egrediatur, et pervasam deserat urbem. At ille nutans aliquandiu, et pro posse, ubi vidit ad resistendum penitus sufficere se nequaquam valere, nec amicorum sibi praesidia subvenire, decernit exeundum, quaerens ut liber cum suis dimitteretur abscedere. Permittitur itaque sanus exire cum omnibus qui secum voluere comitari: et quaecunque secum voluit ferre, nullo contradicente asportavit. Sicque cum regibus introgressus urbem, praecipior loco nostro et honori restitui. 133.0961C| Susceptus igitur a dominis archiepiscopis, Rotberto Treverensi, et Frederico Moguntiacensi, comitantibus caeteris, et congratulantibus tam clericis ecclesiae nostrae, quam reliquis civibus, ab ipsis restituor cathedrae episcopali. Hugo vero Rhemis egressus Mosomum castrum cum suis occupat, et muniens contra fideles regis senioris nostri detinet. Habito denique colloquii placito inter reges seniorem meum videlicet ac dominum Ottonem, super Charam fluvium, convenimus ad illud tam ego quam ipse Hugo cum ordinatoribus suis. Ibique res litis hujus ab episcopis auditur: protulitque litteras ad sedem Romanam quasi ex persona nostra datas excusationis meae, ac si vacationem petentes administrationis episcopii 133.0961D| nostri, quas me unquam dictasse, neque subscribendo aliquatenus corroborasse, protestatus sum, atque protestor. Et quia tunc synodus convocata non fuerat, id opponentibus fautoribus ipsius Hugonis, altercatio nostra determinari non potuit. Synodus autem circa medium mensis Novembris habenda Virduni, utriusque partis episcopis annuentibus, denuntiatur. Interim vero sedes Rhemensis mihi regenda decernitur; idem vero Hugo Mosomi commorari permittitur. Nec longum, instante scilicet vindemiae tempore, hic noster aemulus Hugo, assumens secum Theobaldum regis inimicum, et regni nostri, cum aliis pluribus malefactoribus, in villas Rhemensis episcopii contiguas urbi devenit, et omne 133.0962A| pene vinum ex his colligens in diversos pagos abduci fecit. Tum multa mala inibi perpetrata, et Ecclesiae nostrae homines captivi abducti, et ad redemptionem variis sunt adacti tormentis. Synodus autem denuntiata Virduni celebratur, praesidente Rotberto praesule Trevirensi, praecepto domni papae Romani, praesente quoque domino Brunone, cum episcopis et abbatibus nonnullis. Ad quam praefatus Hugo evocatus, missis etiam duobus ad eum deducendum episcopis, Adalberone et Gozlino, venire contempsit. Universa vero synodus mihi Rhemense regendum decernit episcopium. Indiciturque iterum synodus habenda die Iduum mensis Januarii, quae et aggregatur, ut denuntiatum fuerat in ecclesia sancti Petri, ante prospectum castri Mosomi, 133.0962B| a domino Rotberto, convenientibus caeteris. Quapropter cognovimus tua industria stabilitum in Mosomo castro, quod est super fluvium Mosae, in veneratione Dei genitricis Mariae, monasterium monachorum religione decusatum, tuisque proprietatibus, ecclesiaeque tuae terris et ecclesiis dotatum, quod sub pagina B. Petri apostolorum principis decreti, nostrique, te orante suscepimus. Insuper locellum, qui a Stephano viro illustri atque ejus conjuge Freduide, Tin nomine, constitutus, sanctoque Remigio suppositus fuit, quem eidem monasterio Mosomo, quia per se ob exiguitatem rerum stare non poterat, contulisti, collatis rebus in compensatione B. Remigio, consentientibus fratribus. Ut autem cognoscat universa Ecclesia, nos unanimiter assentire: a te 133.0962C| collata vel conferenda, seu a quibuslibet, in terris cultis et incultis, vineis, pratis, ecclesiis, mancipiis utriusque sexus, aquis, aquarum decursibus, in omnibus ad supradictum monasterium pertinentibus, B. Petri apostolorum principis, et nostri, firmamus decreto: quatenus sine livore oblatrantium locus quietus et inviolabilis jugiter permaneat. Si quis interea, quod non credimus, temerario ausu contra ea quae ab hac nostra auctoritate pie et firmiter per hoc nostrum privilegium disposita sunt, ire tentaverit, vel haec quae a nobis ob laudem Dei, pro stabilitate jam dicti monasterii, statuta sunt, frangere et in quoquam transgredi: sciat se auctoritate B. Petri, cujus quanquam immeriti vices agimus, anathematis vinculo innodatum, et cum 133.0962D| diabolo et Juda traditore Domini nostri Jesu Christi, aeterno incendio concremandum. At vero qui pio intuitu observator in omnibus exstiterit, custodiens nostri apostolici constituti ad cultum Dei respicientis praeceptionem, benedictionis gratiam, et delictorum suorum indulgentiam consequatur, et vitae aeternae particeps efficiatur.

Scriptum per manum Stephani scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Aprili. Data per manus Andreae episcopi, IX Kalend. Maii, anno pontificatus domini nostri sanctissimi et tertii decimi papae septimo. Imperii autem D. Ottonis majoris Augusti XI, junioris vero V, in mense Aprili, indictione XV.