Epistola II B. Petri (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola II B. Petri
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf


Epistola II B. Petri

Epistola II B. Petri (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0694A

ARGUMENTUM. 114.0689A|

Simon Petrus per fidem huic mundo sapientes mortuos esse declarat, eisdemque pietatis quanta sit magnitudo luce ipsa clarius manifestat.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Simon. (BEDA.) Istam eisdem quibus et primam scribit epistolam, etc., usque ad non cesserunt, haereticis non cedant.


Servus et Apostolus. Commendatur persona scribentis.


Coaequalem. (BEDA.) Coaequales sibi cognoscit, non pro circumcisione, sed quia eadem quam ipsi acceperant Christi gratiam et fidem et hanc per opera exercebant. In justitia. Hanc justitiam non humana 114.0689B| prudentia reperit, nec legis institutio docuit, sed noster Salvator in Evangelio ostendit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V).

  VERS. 2.-- Gratia vobis. (BEDA.) In prima Epistola scripsit multiplicetur; in hac, adimpleatur: quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, in cognitione Dei, id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum.

  VERS. 3.-- Quomodo omnia. (ID.) Ita adimpleatur gratia Christi, etc., usque ad sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria.

114.0689C| VERS. 4.-- Maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Id est vitam aeternam quam per ejus cognitionem consequamur. Vel quae promisit nobis, de conversione aliorum per nos, vel de adventu Spiritus sancti, vel de potentia miraculorum donavit.

  VERS. 5.-- Ministrate in fide. (BEDA.) Non solum fugiatis concupiscentiam mundi, etc., usque ad ne sitis molles et dissoluti.

  VERS. 6.-- In scientia autem abstinentiam. (ID.) Cum bona facere didiceritis, spe vitae aeternae mox a malis abstinete, et in cogitatione et in opere, ne in vacuum scientia coelestium cedat, si se ab illecebris saeculi aliquis non coerceat.

  VERS. 7.-- In pietate autem. (ID.) Non alterius 114.0689D| rei intuitu pietatis opera adversariis vestris impendatis, nisi fraternae dilectionis, ut pro eis oretis ut convertantur, qui doctrina vestra vel increpationibus nolunt converti.

  VERS. 8.-- Haec enim si vobiscum, etc. Ideo haec tenete et aliis ministrate, quia haec omnia si adsint vobis in affectu cordis, et etiam superent, id est adversum vitiorum bella praevaluerint, non vos vacuos virtutibus constituent in hoc saeculo, vel sine fructu in futuro.

  114.0690A| VERS. 9.-- Caecus est et manu tentans. (BEDA.) Oculus scientiam, manus operationem designat, etc., usque ad praescire nequibat, incidit.

  Oblivionem accipiens. Quando homo de peccato in peccatum cadit, videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit.

  VERS. 10.-- Non peccabitis aliquando. Id est, ad vitam aeternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quae qui egerit, non habebit haereditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.

  VERS. 11.-- Sic enim. (BEDA.) Ezechiel loquens de aedificio in monte constituto, etc., usque ad, et videbitur 114.0690B| Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII).

  VERS. 12.-- Vos incipiam semper commonere de his. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incoeptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum saepius iterare, vobis non sit onerosum saepius audire.

  Et quidem scientes. (BEDA.) Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus praesentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.

  VERS. 13.-- Justum autem, etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit 114.0690C| me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: Confirma fratres tuos, suscitare vos quasi dormientes ad haec praedicta, semper exsistens in commonendo sollicitus.

  VERS. 14.-- Depositio tabernaculi mei. (BEDA.) Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.

  VERS. 15.-- Dabo autem operam. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis haec in memoria 114.0690D| post obitum meum, quando me praesentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo.

  Post obitum, etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.

  VERS. 16.-- Non enim indoctas fabulas, etc. (BEDA.) Hic et paganos tangit et haereticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Haeretici, acceptis Dei veri mysteriis, de caetero non divinis 114.0691A| Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt.

  Sed speculatores facti, etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suae et nostrae. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.

  VERS. 19.-- Et habemus firmiorem. Quod dixi vobis, non est fabulosum, sed certum, et non tantum his signis declaratum, sed etiam ad confirmationem nostrae praedicationis habemus propheticum sermonem David: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu (Psal. II), etc., firmiorem inter alios prophetas, 114.0691B| quia clarius aliis de Christo prophetavit.

  Cui benefacitis attendentes. (BEDA.) Ut lucem possitis habere scientiae, etc., usque ad ad comparationem futurae vitae lucerna indigemus.

  VERS. 20.-- Hoc primum intelligentes. Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali saeculares scripturae sunt compositae et interpretatae. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis.

  VERS. 21.-- Non enim voluntate humana. (BEDA.) Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere 114.0691C| spiritum, semper futura praedicere: ita non erat potestatis eorum ut quaecunque vellent, docerent, sed ea sola dicebant quae a spiritu didicerant. Haec ideo dicuntur, ne quis ad libitum suum Scripturas exponat.

CAPUT II.
  VERS. 1.-- Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, praedicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.

  VERS. 2.-- Via veritatis blasphemabitur. (BEDA.) Per haereticos non solum in eis quos suae haeresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima 114.0691D| facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quae faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet.

  VERS. 4.-- Si enim Deus angelis. (ID.) Si Deus apostatas angelos traditos poenis inferni, etc., usque ad in abyssi profunda sunt rapti.

  VERS. 5.-- Or ginali mundo. (ID.) Idem mundus est post diluvium qui et ante, etc., usque ad justi gloriam virae accipient.

  VERS. 6.-- Et civitates. Hae civitates dupliciter in ignem sunt redactae, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, 114.0692A| et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscae speciem poenae. Nascuntur enim poma pulcherrima, quae et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. In cinerem. Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in saecula saeculorum ascendat.

  VERS. 7.-- Loth oppressum. (BEDA.) Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quae cernens, 114.0692B| corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam.

  VERS. 9.-- Iniquos. Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi.

  In diem judicii. (BEDA.) Et ante diem judicii soluti corpore poenas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur.

  VERS. 11.-- Ubi angeli. Ibi cruciabuntur iniqui, ubi angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum: quod est exsecrabile adversus seipsos, quia pro illo graviter 114.0692C| puniuntur, et territi magnitudine poenarum, jam ab illo judicio praesumptioni desistunt: sed isti iniqui nondum desistunt. Vel torquebuntur ibi, id est apud Deum: ubi angeli non boni, non sustinent, sed vindicant si quid exsecrabile contra illos dicitur.

  VERS. 13.-- Mercedem injustitiae. (BEDA.) Id est poenam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis teneantur erroribus, conversationem justorum blasphemant, et eis qui sanum sapiunt, detrahere non cessant.

  VERS. 17.-- Hi sunt. Non sunt imitandi pseudoapostoli, quia licet videantur utiles, nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia.

  VERS. 18.-- Superba. Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes 114.0692D| et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. In desideriis carnis, etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria.

  VERS. 20.-- Si enim, etc., cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, etc. Si fugientes coinquinationem et animae et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, 114.0693A| et majores poenas patientur, quia mendaces sunt promissiones factae in baptismo.

  VERS. 22.-- Contigit enim illis. (BEDA.) In Proverbiis cum expositione positum est, etc., usque ad ante Dei oculos sordidas ipsas etiam lacrymas facit.

CAPUT III.
  VERS. 1.-- Hanc ecce vobis. Quasi dicat: Jam aliam Epistolam scripsi ad repellendos pseudo; et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo Epistolam.

  VERS. 2.-- Ut memores. Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quae ego ipse praesens praedixi vobis. Verborum, dico acceptorum, 114.0693B| a sanctis prophetis quae auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores praeceptorum sanctorum apostolorum: ne praecepta quae sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro praedicatione illorum pseudo, et quae praecepta sunt etiam Domini et Salvatoris quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, haec praecepta instituit et servare praecepit.

  VERS. 5.-- Latet. (BEDA.) Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum.

  VERS. 8.-- Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, 114.0693C| quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, poenitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies verae poenitentiae tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni.

  Sicut mille anni. (BEDA.) In agnitione divinae virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur: 114.0694A| VERS. 9.-- Non tardat Dominus. Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam praevidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum (Apoc. VI).

  VERS. 10.-- Coeli magno. Coeli, id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur.

  Elementa. (BEDA.) Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius.

  VERS. 13.-- Novos vero coelos. (ID.) Non ait, 114.0694B| alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernae non lucebit ibi amplius (Isa. LXV).

  VERS. 14.-- Satagite immaculati et inviolati. Hae sunt vigiliae de quibus dicitur: Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens.

  VERS. 15.-- Frater noster. (BEDA.) Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent.

  VERS. 16.-- Difficilia. In Epistolis Pauli quae depravantur ab haereticis, etc., usque ad quidam luxuriae 114.0694C| frena laxantes, et alia multa, etc.

Depravant. (BEDA.) Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo haeretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum praebere, quam stabilitatem quia haeretici non habent, vento superbiae quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem.