Epistola I B. Petri (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola I B. Petri
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola I B. Petri

Epistola I B. Petri (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0688C

ARGUMENTUM. 114.0679B|

Discipulos Salvatoris invicti, toto orbe diffusos et peregrinos in hoc saeculo monstrat, et praeteritae vitae poenitere suadet et in novam vitam proficere, 114.0679C| tota cum sollicitudine exhortatur Simon Petrus, filius Jonae, provinciae Galilaeae, vico Bethsaida, frater Andreae apostoli.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Advenis. (Bed.) Advenae Latine, Graece proselyti, etc., usque ad habentes: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos.

 Dispersionis. Anno ascensionis mortuus est Stephanus, et multi timore dispersi. Ponti. Omnes hae provinciae Graecorum sunt in Asia, sed est et alia Bithynia in Europa: de qua illi qui in Asia sunt Bithynii originem habuerunt. Illa autem quae in Asia est Bithynia, major Phrygia vocatur, quae Hiera flumine a Galatia disterminatur.


114.0679D| VERS. 2.-- Gratia. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene coepistis, perfecte compleatis.

VERS. 3.-- Regeneravit. (Bed.) Cum nostris meritis generati essemus ad mortem, etc., usque ad ut per munditiam sitis coeli et sedes Dei.

VERS. 4.-- Incorruptibilem. Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. In vobis. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, 114.0680B| per quam haereditatem in coelis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur haereditatem ejus.

  VERS. 5.-- In virtute. Nullus suae libertatis potentia 114.0680C| custodiri valet in bonis, nisi ille perficiat a quo initium bonae actionis habetis. Laborate de fide per fidem, venturi in salutem aeternam, quae etiamsi modo non apparet, tamen parata est revelari, si nos fuerimus parati.

  VERS. 6.-- Nunc, si oportet. Si, id est quamvis oporteat. Vel, si oportet contristari, non deficiamus.

  VERS. 7.-- Ut probatio, etc., in laudem. Cum judex laudans vestram fidem, dicet: Et dedistis mihi manducare, etc (Matth. XXV).

  Pretiosior auro. (Bed.) Patientia sanctorum auro comparatur, etc., usque ad unde et subjungit: Inveniatur, etc.

  114.0680D| In laudem. Ut laudabiles et gloriosi sitis per constantiam in revelatione, id est in die judicii, quando revelabitur quam magnae potentiae sit Deus. Et honorem, ut dicatur vobis: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV).

  VERS. 9.-- Salutem animarum. Haec salus multum est amanda, quia de hac salute multum exquisierunt, quando vel quo ordine salus aeterna mundo adveniret; unde dicitur: Multi prophelae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII).

  VERS. 10.-- Prophetaverunt. Palam hominibus loquendo et exponendo ea quae in occulto internae contemplationis ipsi cognoverant.

VERS. 11.-- In quod vel, etc. Quod tempus, id 114.0681A| est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duae sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in coelum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.

  VERS. 12.-- Vobis autem ministrabant. Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatae, quam sic amaverunt priores sancti.

  Spiritu sancto. (BEDA.) Spiritus in prophetis, spiritus 114.0681B| in apostolis, ita apparet, quod prophetae et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars praecessit adventum Christi, pars sequitur.

  VERS. 13.-- Propter quod. Quia tanta gratia vobis est promissa, ut revelate videatis illam quam nunc vident angeli, tanto amplius digni esse curate, ut eam percipere valeatis. Sperate. Securi exspectate mente, et corpore casti. Nam qui Domino se placere non novit, merito spe bonorum carens, ne citius adveniat, metuit.

  VERS. 14.-- Filii. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti.

  VERS. 15.-- Sanctum. Id est sanctificatum et sanctificantem vos ut in omni conversatione sitis 114.0681C| sancti: unde: Estote et vos perfecti, etc.

  VERS. 17.-- In timore, etc. (HIER.) Ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus operior cum tremore reddere novissimum quadrantem. Et tempus quo mihi dicatur, Hieronyme, veni foras.

  Incolatus vestri. Ut possitis esse sancti, habete conversationem vestram in timore, tempore vestri incolatus quandiu in hujus mundi exsilio estis. Beatus enim qui semper est pavidus, hoc dico si Deum invocatis, quasi dicat: Non vere Deum invocatis, nisi solliciti et timidi sitis.

  VERS. 19.-- Sed pretioso sanguine. Ordo litterae est: sed pretioso sanguine Christi, quasi agni incontaminati et immaculati. Hic tangit leviticas et 114.0681D| sacerdotales celebrationes. Significat autem animam mundam per justitiam quae offertur Deo.

CAPUT II.
  VERS. 1.-- Deponentes igitur omnem malitiam. Quid est malitia? nisi nocendi amor? Quid dolus? nisi aliud agere, aliud simulare? Quid adulatio? nisi fallaci laude, seductio? Quid invidia? nisi odium felicitatis alienae? Quid detractio? nisi mordacior quam veracior reprehensio? Malitia malo delectatur alieno. Dolus duplicat cor. Adulatio linguam. Detractio vulnerat famam.

  VERS. 2.-- Sicut modo geniti. (BEDA.) Quia sic renati estis, et filii aeterni facti, tales estote per studium 114.0682A| bonae conversationis, quales sunt infantes recenter nati per naturam aetatis.

  Rationabile. Estote infantes per malitiam remotam, rationabiles tamen per sapientiam: nec ratio aliqua ad versutias saeculi vos trahat, sed sine dolo sitis; unde: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X), etc.

  Lac concupiscite. (BEDA.) Tangit illos qui ad audiendas sacras lectiones fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei, de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V). Ideoque tardius ad perfecta salutis incrementa perveniunt, quo possint solido cibo verbi refici, id est, arcana cognoscere divina, vel majora facere bona. Ut in eo crescatis. Ut etiam bene discendo, per sacra Dominicae incarnationis 114.0682B| perveniatis ad contemplationem divinae majestatis.

  VERS. 3.-- Si tamen gustastis. (ID.) Hoc pacto purgata cordis malitia, vitalem Christi alimoniam concupiscite, si, quanta sit divina dulcedo, sapitis. Nam qui nihil de ejus dulcedine gustat, non est mirum si hunc terrestribus desideriis sordidare non evitat.

  VERS. 5.-- Tanquam lapides viri. Per infidelitatem quidem duri et insensibiles, sed per discretionem eruditi vivificantur et apti sunt, ut in Dei aedificio charitate compingantur.

  Aedificamini. Ad offerendum bona opera, eleemosynas, preces et vos ipsos. Per Jesum Christum. Hoc ad omnia refertur, aedificamini, sacerdotes estis, 114.0682C| offertis, et hoc totum, per Jesum Christum, cujus gratia omnia habetis.

  VERS. 6.-- Propter quod confirmandum, quod Dominus propter firmitatem suam jure sit lapis vocatus, etc.

  VERS. 7.-- Vobis igitur credentibus est honor non credentibus, etc., quem reprobaverunt aedificantes. Ita reprobatus ab istis sicut ab illis, et ille lapis hic, id est credentibus, est factus in caput anguli, et infidelibus factus est lapis offensionis et petra scandali.

  VERS. 8.-- Et lapis offensionis. Cum Christus sit lapis in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in praesenti non credentibus in eum et ideo cadentes sunt de vitio in 114.0682D| vitium. Est in futuro petra scandali, quia ad illum lapidem Christum quem tanquam humilem conculcaverunt, collidentur gressus eorum, et cadent in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Offendunt verbo. Offendit verbo qui eo quod verbum audivit; offendit animo, dum quod audivit, non credit, cujus stultitiam exaggerat. Nec credunt in quo positi sunt: per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati ejus obtemperent.

  VERS. 9.-- Vos autem genus electum. Hoc testimonium laudis quondam antiquo populo per Moysen datum Gentibus dat Apostolus, qui in Christum credunt: qui veluti lapis angularis in eam quam in se 114.0683A| Israel salutem habuerat, gentes adunavit. Regale sacerdotium. Summi sacerdotis corpori uniti, qui regnum sperare, et hostias immaculatae conversationis Deo offerre debebant. Acquisitionis, in sanguine redemptionis ejus sicut erat quondam populus Israel redemptus sanguine agni de Aegypto. Unde et in sequenti versu mystice recordatur veteris historiae, et hanc specialiter in uno populo impletam docet.

  Annuntietis. (BEDA.) Sicut liberati de Aegypto, triumphale carmen Domino cantaverunt, ita nos post tenebras dissolutas, post acceptam remissionem per Christum qui nos ducit ad patriam supernae claritatis debemus Deo rependere gratias dignas coelestibus beneficiis.

  VERS. 10.-- Qui aliquando. (ID.) Hinc probatur 114.0683B| quod hanc epistolam scribit his qui de gentibus ad fidem venerant. Assumuntur hi versus de prophetia Oseae in qua agitur de vocatione Gentium.

  VERS. 11.-- Charissimi. (ID.) Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitae remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in coelis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.

  VERS. 12.-- Ex bonis operibus considerantes. (ID.) Plerumque contigit, ut pagani qui vituperabant fidem Christianorum, postea considerantes bonam eorum conversationem, Christum laudare inciperent.

  114.0683C| VERS. 13.-- Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personae, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc.

  VERS. 14.-- Tanquam ab eo missis. Multoties Deus aliquem malum tyrannidem exercere permittit, ut et mali confundantur, et boni magis probentur.

  Ad vindictam. (BEDA.) Hoc dicit, non tamen ita quod semper fiat, sed quae esse debeat actio ducis, simpliciter narrat, qui etiamsi bonos damnat; non 114.0683D| minus ad laudem eorum pertinet quod agit, si patienter improbitatem ejus tolerant boni, et sapienter ejus astutiae resistunt.

  VERS. 15.-- Laudem vero bonorum. Quia sic est. Vere pii, quidquid duces agant, laudem consequuntur: quia hoc vult Deus, qui etiam malis utitur in bonum, unde et vos utamini etiam illis in bonum, sive boni sive mali sint, facientes obmutescere imprudentium hominum ignorantium. Ut quoquo modo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini, nec ipsi inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini, quamvis sint immundi.

  VERS. 16.-- Non quasi velamen. (BEDA.) Non habentes 114.0684A| libertatem vestram in velamen malitiae, etc., usque ad unde addit: Sed sicut servi Dei.

  VERS. 17.-- Fraternitatem diligite. (ID.) Et inter omnia, etiam illos qui conditione temporali subjecti sunt vobis, ut fratres in Christo diligite.

  VERS. 18.-- Servi subjecti. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis. Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis. Id est indisciplinatis. Schola Graece, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi 114.0684B| humanae creaturae propter Deum.

  VERS. 19.-- Si propter conscientiam Dei. Si propter Deum scientem bonam intentionem aliquis patiens a Domino verberatur injuste, cum ei bene serviat, et sustineat, id est leves reputet tristitias, haec est gratia, et per hoc efficitur gratus Deo, et hoc exigit gratia fidei.

  Patiens injuste. Si injuste patimini, gratiam Dei acquiritis. Nam si vos suffertis patienter poenas illatas a dominis, vos dico peccantes nolendo obedire eis et colaphizati ab ipsis dominis, id est saepe correcti ab illis, ut per colaphos ad obediendum inducamim, quae gratia erit vobis inde? Nihil, propter hoc accipietis a Deo.

  VERS. 21.-- In hoc enim vocati. Multum glorificat 114.0684C| conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicae passionis.

  Quia et Christus. (BEDA.) Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.

  VERS. 23.-- Tradebat autem judicanti se injuste. Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quae perierat.

  114.0684D| VERS. 25-- Et episcopum. Vel visitatorem, quod idem est. Episcopus enim, id est superintendens, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Et, Visitavit nos oriens ex alto.

CAPUT III.
  VERS. 3.-- Quarum non sit. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives.

  114.0685A| VERS. 7.-- Viri. Quasi dicat: sicut praecepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter praecipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohaeredibus gratiae in praesenti datae a Deo, et vitae dandae in futuro, vel vitae pro gratia dandae.

  114.0685B| VERS. 9.-- Non reddentes. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem.

  Quia in hoc. (BEDA.) Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem. Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum (Matth. XXV). Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat.

  VERS. 13.-- Et quis est. (BEDA.) Ideo debitis a malo declinare et facere bonum, quia nemo potest 114.0685C| vos retrahere a bono, nec a corona, si persistere volueritis, imo prosunt dum nocere volunt.

  VERS. 14.-- Timorem autem. In futuro eritis beati, in praesenti autem ne timueritis timorem eorum, id est illa quae in eis possunt videri timenda, ut est regia potestas, et hujusmodi.

  VERS. 15.-- Dominum autem. Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriae, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Omni poscenti. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt, scientes quomodo oporteat singulis responderi. Foris 114.0685D| enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quae in vobis est. Qui ergo ecclesiastico praeest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes.

  VERS. 16.-- Sed cum modestiae. In ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.

  VERS. 17.-- Melius est. (BEDA.) Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et aeternae ultioni praeparatur.

  VERS. 18.-- Offerret Deo. (ID.) Quia etiam tunc si qui ad praedicationem Domini (quam per vitam fidelium praetendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de 114.0686A| bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.

  VERS. 19.-- In carcere. (ID.) Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur aeternae damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum.

  VERS. 20.-- Quando exspectabant Dei patientiam. Cum patientia Dei invitaret illos ad poenitentiam, parcens illis per centum annos quibus Noe aedificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad poenitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura 114.0686B| semper. Noe. Noe interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum.

  Cum fabricaretur arca. (BEDA.) Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.

  VERS. 21.-- Quod et vos similis formae. Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formae, id est per omnia assimilatum illi arcae, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur.

  Non carnis depositio, etc. Non dico illum baptisma 114.0686C| salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod haeretici habuerunt), sed ubi est interrogatio purae conscientiae, id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo.

  VERS. 22.-- Deglutiens mortem. (BEDA.) Quod deglutimus, agimus ut in corporibus nostris assumptum nusquam pareat: Dominus sic mortem funditus consumpsit, ut nihil contra se valeret, et manente specie veri corporis, abesset labes priscae fragilitatis. Quod etiam nobis promittitur, unde addit, ut et nos vitae aeternae haeredes efficeremur. Subjectis sibi angelis. Semper angelos subjectos fuisse 114.0686D| Filio Dei non dubitamus, sed hic ideo subjectionis meminit, ut assumptam humanitatem ita in resurrectione sublimatam monstraret, quod omni angelicae dignitatis potentiae praeferatur. Unde, omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII).

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- Quia qui passus. (BEDA.). Qui timore judiciorum coelestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit.

  VERS. 4.-- Blasphemantes. (ID.) Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione 114.0687A| vestra opera justitiae et pietatis videntes mirantur, et fidem quodammodo venerantur.

  VERS. 6.-- Propter hoc enim et mortuis evangelixatum est. (BEDA.) Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis.

  VERS. 7.-- Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus.

  Vigilate in orationibus. (BEDA.) Ne animus aliquid cogitet praeter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, 114.0687B| intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.

  VERS. 8.-- Charitatem continuam habentes. (ID.) Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest.

  VERS. 11.-- Si quis loquitur. Si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo imputet: timeat ne praeter voluntatem Dei, vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel praeter utilitatem, fratrem doceat, nec quod dicendum est, taceat.

  Si quis ministrat. (BEDA.) Cum omnia bene et secundum voluntatem ejus feceritis, non vestris meritis, sed gratiae ejus attribuatis, ut alii videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in 114.0687C| coelis est.

  VERS. 12.-- Charissimi, nolite. Si patimini fervorem tribulationum quae contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam, non ideo putetis vos esse exsules a membris Christi, et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet, quia antiquum et frequens est electos Dei pro aeterna salute in praesenti adversa pati.

  VERS 14.-- Beati eritis, etc. Qui patitur pro nomine Christi, beatus; non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini, sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur, et inviti puniuntur.

  Spiritus ejus super vos requiescit. Quia requiescent super vos patientes, et in praesenti ex parte ad bene operandum, et in futuro perfecte ad remunerandum.

  114.0687D| VERS. 17.-- Quoniam tempus, etc. (BEDA.) Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent (Job. XXI).

  VERS. 18.-- Et si justus, etc. (ID.) De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quae secundum Hebraicam veritatem, ita est: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? id est, si tanta est fragilitas moralis vitae, ut nec justi quidem (qui in coelo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatae naturae labem transeant: quanto magis hi qui coelestis gloriae sunt exsortes, certum damnationis suae perpetuae exitium spectant!

  114.0688A| (AUG.) Quaeritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quae videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI).

  (BEDA.) Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quae homines amantes facit, ex Deo est.

  VERS. 19.-- Commendent animas suas, etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque 114.0688B| hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se praesumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico in benefactis, non propter peccata.

CAPUT V
  VERS. 1.-- Seniores. Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes.

  VERS. 2.-- Non coacte. Nolite praedicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, sed spontanee secundum Deum, id est tantum intuitu supernae mercedis.

  VERS. 5.-- Similiter adolescentes. (BEDA.) Postquam 114.0688C| seniores, quomodo praeessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit:

  Omnes autem invicem humilitatem insinuate, senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo.

  VERS. 6.-- Humiliamini. (BEDA.) Quae sit gratia quam Deus confert humilibus, etc., usque ad sequitur congrua merces exaltationis.

  VERS. 8.-- Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.

  VERS. 9.-- Scientes. (BEDA.) Tanto majorem habete fiduciam, etc., usque ad pudeat vos solos prae omnibus non posse pati.

  114.0688D| VERS. 12.-- Scripsi. Vobis, inquit, scripsi non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo praedico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit.

  VERS. 13.-- In Babylone. (BED.) Romam vocat Babylonem propter confusionem multiplicis idololatriae, etc., usque ad pressura diaboli non potest esse immunis.

(no apparatus)