Epistola I ad Corinthios (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola I ad Corinthios
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola I ad Corinthios

Epistola I ad Corinthios (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0550A

ARGUMENTUM.

Corinthii sunt Achaici, et hi similiter ab Apostolo audierunt verbum veritatis, et subversi sunt multifarie a falsis apostolis. Quidam a philosophiae verbosa eloquentia, alii secta legis Judaicae inducti sunt. Hos revocat Apostolus ad veram fidem et Evangelicam sapientiam, scribens eis ab Epheso, per Timotheum discipulum suum.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Paulus vocatus. Id est ab omnibus privilegio 114.0519C| nominis dictus Apostolus Jesu Christi. Hic non servum se nominat: quia potius erat opus auctoritate et commendatione contra superbiam Corinthiorum, apud quos viluerat. Et Sosthenes. Ecce per eum qui inter eos versabatur, culpas eorum se rescisse innuit. Frater. Per hoc removet, quod non malo animo ei notificaverit, sed ex charitate et desiderio correctionis.

VERS. 2.-- Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.

VERS. 3.-- Gratia. Primum proponit de bonis, ut his alii conformentur. Et Domino Jesu Christo. Qui a Patre personali quidem proprietate distinctus est, sed unus cum ipso unitate substantiae Deus.

  114.0519D| VERS. 5.-- In omnibus. Supponit partes aliquas in omni verbo, id est in omni genere linguarum, vel in omni modo praedicandi, id est minoribus, mediocribus, et perfectis.

  VERS. 10.-- Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.

  VERS. 11.-- Chloes. Nomen est loci vel personae. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiae. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.

  VERS. 12.-- Hoc autem dico. Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur. Ego quidem. Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur 114.0520B| eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.

  VERS. 13.-- Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, 114.0520C| facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.

  VERS. 14.-- Gratias ago Deo, etc. (AUG.) Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc.

  VERS. 17.-- Sed evangelizare. Perfecte enim baptizare etiam minus docti possunt. Perfecte autem evangelizare multo difficilius est et rarioris operis. Ideo doctor gentium pluribus excellentior, evangelizare se missum dicit, non baptizare. Hoc tamen necessitate 114.0520D| instante interdum egit. Non in sapientia. Contra sapientiam saeculi. Non in sapientia verbi. Sapientiam dicit philosophorum quae sic dicitur, etsi non sit: attamen illa est quae verbosos facit, per quam crux, id est mors Christi, evacuatur; et impossibile secundum naturam judicatur, ut Deus immortalis moreretur. Verbi. Ibi compositio verborum quaeritur, ubi teste virtute ipsa veritas se non commendat.

  VERS. 18.-- Pereuntibus. Id est sapientibus mundi, quorum et sapientia perit, et falsa ostenditur, et ipsi damnandi sunt.

  Dei virtus. Dum occisus diabolum vicit, et hominem liberavit, vel virtutem dat credentibus per quam fiunt miracula, cum res exigit.

  114.0521A| VERS. 19.-- Scriptum est enim. Ideo non misit me in sapientia, quia praedixerat quod eam non reciperet in praedicatione evangelica, sed perderet et reprobaret de collegio praedicatorum suorum: et sic factum est.

  VERS. 21.-- Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Id est crucis fide aeternitatem provenire mortalibus: ut ibi salus reperiretur, ubi stultitia creditur.

  VERS. 26.-- Videte enim. Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales, quia non multi. 114.0521B| Non autem ait, nulli, forsan pro se, qui solus inter apostolos saecularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen haec nihili pendit, nec usus est eis.

  VERS. 27.-- Sed quae stulta. Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam saeculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quaerens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter praecederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanael doctus, in apostolum non est electus.

  114.0521C| VERS. 29.-- Ut non glorietur. De se, sed de Deo, quod ibi ostenditur: qui gloriatur, in Domino glorietur.

  VERS. 30.-- Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.

CAPUT II.
  VERS. 2.-- Non enim judicavi. Qui minus capaci altiora loquitur, non utilitatem, sed sui ostentationem facit.

  VERS. 6.-- Perfectos. Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces.

  VERS. 7.-- In mysterio. Exponendo mysteria Veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel, vel Abrahae. Quae abscondita. 114.0521D| Quia non verbis, sed in virtute: non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis.

  VERS. 8.-- Si enim cognovissent. Vel minores illum esse Messiam in lege promissum, vel majores Deum esse, vel Dei Filium: nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

  VERS. 9.-- Nec in cor hominis. Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est aeternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. Ascendit. Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet.

  VERS. 10.-- Scrutatur, etc. Scrutari dicitur spiritus Dei omnia, non ut quod nescit, inveniat, sed 114.0522A| quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit; quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres.

  VERS. 12.-- Sed Spiritum qui ex Deo est. Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa 114.0522B| anima vel ipsius animae potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. Ut sciamus. Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: Qui habet, dabitur ei. Plene habere est scire unde habeat. Qui ergo non habet, id est, qui nescit unde habeat, et quod habet, auferetur ab eo (Luc. VIII).

  VERS. 13.-- Spiritualia. Quod Corinthii non estis; et ideo culpa vestra est, non nostra, quod majora non diximus.

  VERS. 14.-- Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus 114.0522C| rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.

  VERS. 15.-- Spiritualis autem homo. Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini 114.0522D| habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat. Omnia. Non quidem universa quae continet divina scientia, sed quae ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda.

CAPUT III.
  VERS. 2.-- Adhuc enim carnales. Arguit eos qui querebantur se dudum non audisse spiritualia, cum adhuc indigni essent audire.

  Ministri ejus. (AUG.) Homo exterius ministrat 114.0523A| quasi servus, etc., usque ad quia Deus operatur velle et perficere.

  VERS. 8.-- Unum sunt. Posset videri quod si nihil ex se dant, tamen Deus magis per hunc quam per illum.

  VERS. 9.-- Adjutores. In colendo agro dominico; non depravatores, ut quidam aiunt. Quod inde patet, quia vos estis agricultura. Agricultura. Quia colit vos ad fructum. Aedificatio, quia qui colit habitat in vobis. Et ita idem est ager et aedificium, quod non in rebus visibilibus. Nos colimus Deum adorando, non ornando. Ille autem sic nos colit, quod meliores nos reddit.

  VERS. 11.-- Fundamentum enim. (AUG., lib. de Fide et operibus, c. 15.) Fides gratiae christianae, id 114.0523B| est, ea quae per dilectionem operatur, etc., usque ad de qua scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines tentatio tribulationis probat (Eccli. XXVII).

  Christus. Id est, fides Christi, quae per dilectionem operatur, per quam Christus habitat in cordibus. Aliud non est fundamentum. Haec autem neminem perire sinit.

  VERS. 12.-- Si quis autem. In auro, argento, lapidibus pretiosis praeclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quae si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonae, scilicet doctrinae merces vita aeterna. Ligna, fenum, stipulam. Non haec de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est.

  114.0523C| (AUG., in psal. XXX.) Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat.

  VERS. 13.-- Dies enim. Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit poena, quae consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi. Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt. Ignis probabit. 114.0523D| Duos ignes futuros legimus. Unum aeternum, quo aeternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui praecedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superaedificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.

  VERS. 14.-- Mercedem. Non solum post finem, sed et in hac vita habet requiem suae animae contemnentis omnia.

  VERS. 16.-- Nescitis, etc. Hoc praemisit ut illos compungat, qui turpiter viventes corpora sua violant; maxime ille qui uxorem patris habet. Hic agit de structoribus super fundamentum.

  VERS. 17.-- Si quis autem. Iste salvus per ignem, 114.0524A| sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc.

  Templum. (AUG.) In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei.

  (AUG.) Talis congregatio aedificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique praesens est, et ubique totus praesens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non 114.0524B| carnis aetate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit.

  (ID.) Sed diceret aliquis: Antequam faceret Deus coelum et terram, antequam, etc., usque ad beatissimi autem sunt illi, quibus hoc est Deum habere quod nosse.

  Sapientia enim hujus mundi, etc. (AMBR.) Abusive ponitur sapientia pro astutia.

  VERS. 21.-- Nemo, etc. Baptistis vel doctoribus. Nemo. Quia vestri sunt ipsi; quia universa sunt ad serviendum vobis data, et non est gloriandum, nisi de rebus excellentioribus. In hominibus. Quia non sunt datores gratiarum, sive boni sive mali sint, sed tantum ministri.

  114.0524C| VERS. 22.-- Omnia enim. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita praesens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Praesentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus.

  Sive vita, etc. Et vita et mors doctorum ad aedificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.

  VERS. 23.-- Vos autem Christi. Ut sicut haec 114.0524D| nobis, ita nos Christo subjiciamur. Christus autem Dei. Proprius Filius ejus voluntatem ejus faciens, ut et nos faciamus ipsius. Cur ergo ad injuriam Christi de hominibus aliquid speratis?

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- Sic nos. Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit. Sic nos. Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit.

  Et dispensatores. (AUG.) Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem.

  VERS. 2.-- Hic jam quaeritur. Ita de nobis aestimandum, 114.0525A| sed hic inter vos quod non alibi. Jam in praesenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.

  VERS. 3.-- Meipsum. Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quae lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? Ab humano. Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini. Humano. Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro 114.0525B| se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.

  VERS. 4.-- Nihil enim conscius sum. (AMBR.) Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: Etsi nihil mihi conscius sum; addidit tamen, sed in hoc justificatus non sum. Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos praetereat.

  VERS. 5.-- Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude 114.0525C| dignus.

  VERS. 6.-- Me et Apollo. Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis. Ne etc., unus, etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.

  VERS. 7.-- Quis enim te discernit. A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis?

  114.0525D| Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiae amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro.

  Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quae ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

  VERS. 8.-- Jam saturati estis. Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, jam saturati, jam divites, ironia 114.0526A| est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis.

  Regnetis. Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

  VERS. 9.-- Puto enim. Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico sine nobis, quia per mala quae patimur, Deus ostendit nos apostolos novissimos, de quibus non curetur, tanquam morti destinatos, id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliae et Enoch in tribulationibus.

  114.0526B| Et angelis. Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: haec sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.

  VERS. 10.-- Propter Christum. Cujus crucem praedicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.

  VERS. 13.-- Tanquam purgamenta. Per haec omnia probamur in Christo prudentes et fortes.

  VERS. 14.-- Non ut confundam vos. Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.

  VERS. 15.-- Paedagogorum. Dum paedagogos nominat, pueros significat. Per Evangelium. Addidit per Evangelium, ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: Ne vobis dicatis 114.0526C| Patrem in terra, unus est enim Pater Deus (Matth. XXIII); non ut hoc nomen caeteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam generamur, naturae vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.

  VERS. 19.-- Si Dominus voluerit. Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.

  VERS. 20.-- In virtute. Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se praepararent ad recipiendum eum. Absit autem, ut pii filii dicerent: Si in virga venturus es, noli venire. Melius enim est erudiri in virga patris, quam perire in blandimento praedonis.

114.0526D|
  VERS. 1.-- Omnino auditur. Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhaerentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.

  VERS. 2.-- Inflati estis. Vento superbiae, quae pellit misericordiam; quia si unum membrorum patitur, compatiuntur et caetera.

  VERS. 4.-- In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione 114.0527A| (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanae.

  VERS. 5.-- Tradere, etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque poenitentiam profitens, a malo desisteret.

  Ut spiritus salvus sit. Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanae tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in praesens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliae non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium 114.0527B| non praebuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii.

  VERS. 6.-- Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.

  VERS. 7.-- Conspersio. Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Graece, fermentum Latine.

  Pascha immolatio est, non transitus, sicut quibusdam 114.0527C| videtur, prius enim Pascha et sic transitus: quia ante exemplum est Salvatoris, et sic salus.

  (AUG.) Haec vitae nostrae innovatio est quidam transitus de morte ad vitam, etc., usque ad quoniam pascha nostrum immolatus est Christus.

  VERS. 8.-- Sinceritatis. Novae vitae et veritatis, sine omni fraude, ut sinceritas mundam vitam faciat, et veritatis omnem fraudem excludat.

  VERS. 10.-- Alioquin, etc. Non possent tales Christo lucrari, si colloquium eorum vitarent et convivium; unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedebat.

  VERS. 11.-- Nunc autem. Tunc scripsi vobis, et non bene accepistis, nunc autem determinate scribo. Nominatur. Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: 114.0527D| quae in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quaelibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo nominatur, ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.

CAPUT VI.
  VERS. 1.-- Audet aliquis. Occasione hujusmodi judicii incipit agere de judiciis, in quibus multis modis 114.0528A| peccabant Corinthii, velut, quod contemptis fidelibus infideles judices adibant, vel stultos judices constituebant, et litigabant, et fraudabant, et alia hujusmodi faciebant.

  VERS. 2.-- Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.

  VERS. 4.-- Saecularia igitur judicia. Quia dixerat Apostolus eos posse de his minimis judicare, determinat, qui ad hujusmodi negotia definienda sint constituendi, scilicet, contemptibiles qui sunt in Ecclesia. Majores enim spiritualibus intendere debent.

  (AUG., lib. de opere Monac. c. 20.) Sapientes igitur qui in locis consistebant fideles, etc., usque ad vel interveniendo praecidendis.

  VERS. 5.-- Ad verecundiam. Terrenas causas examinent 114.0528B| qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt. Qui autem spiritualibus donis dotati sunt, terrenis non debent negotiis implicari; ut dum non coguntur inferiora bona disponere, valeant bonis superioribus deservire. Cavendum est tamen, ut hi qui donis spiritualibus emicant, nequaquam proximorum infirmantium negotia funditus deserant, sed vel aliis quibus dignum est tractanda committant, vel per se gerant.

  VERS. 8.-- Fratribus. Quos juvare deberetis, et sic regnum perditis, et pejus, quia scientes.

  VERS. 9.-- An nescitis. Nota quod toties repetit, Nescitis; quasi: Me sequendo, hoc scire deberetis; sed sequentes pseudo, stulti facti estis.

  VERS. 11.-- Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiae.

  114.0528C| VERS. 12.-- Omnia mihi licent. Quia dixit potius ferendum esse, quam causas male agere, ne quis putet sua nullo modo esse repetenda, supponit: Omnia mea mihi licet repetere, sed tamen non repetam, quia non omnia expediunt ad cursum meum, sed impediunt. Item per aliam causam idem ostendit. Quasi: Licita sunt, sed non repetam, quia cum sim liber, nolo redigi suo potestate judicis: vel, nolo esse sub dominio alicujus rei, ut causa ejus fratrem offendam.

  VERS. 13.-- Esca ventri. Propter haec non sunt repetenda, tamen esca debetur ventri. Per haec nota necessaria naturae, et ideo licet repeti. Sed non multum pro his laborandum, quia destruentur, et ideo licet de his fieri judicium vel praetermitti.

  VERS. 15.-- Corpora. Non potest non esse sanctum 114.0528D| corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. Membra sunt, etc. Sicut membra omnia quae una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. Christi. Quia corpus accepit, et corporum caput est.

  VERS. 16.-- Unum corpus. Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur.

  VERS. 17.-- Qui autem adhaeret, etc. Non substantiae identitate sed participatione, cum ei sic adhaeret hic per fidem accedens, ut sit particeps beatitudinis ejus, quod tunc plene erit, cum satiabitur desiderium ejus in bonis immutabilibus, 114.0529A| scilicet in ipsa Trinitate Domino suo cujus est imago.

  VERS. 18.-- Fugite fornicationem. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.

  VERS. 19.-- Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum 114.0529B| nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.

  VERS. 20.-- Et portate Deum. Portare Deum est imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere. In corpore. Si non parcis tibi propter te, parce vel propter Deum qui te sibi fecit domum. Quam si evertis, peccas in Deum, quod grave est genus peccati; aliud vero genus est peccare in hominem.

CAPUT VII.
  VERS. 1.-- De quibus. Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis, unde illi quaesierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum praeceptum.

  VERS. 6.-- Hoc autem, etc.--Dicet aliquis: Si 114.0529C| hoc secundum veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptiae; cui enim venia nisi peccato conceditur? Plane quod infirmitati concessit Apostolus secundum veniam concubitum attendit conjugatorum ubi est incontinentiae malum. Incontinentiae malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum. Non enim quia incontinentiae ibi malum est, ideo connubium quod est praeter intentionem generationis, non est bonum; imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed illud malum fit veniale propter bonum nuptiale. Hoc bonum nuptiarum non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiae. Concubitus is necessarius causa generationis inculpabilis, et solus ipse nuptialis est. Ille vero qui 114.0529D| ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur.

  VERS. 7.-- Unusquisque, etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est.

  VERS. 9.-- Uri, est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit melius, quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.

  VERS. 11.-- Quod si discesserit. Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum.

  (AMBR.). Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino 114.0530A| hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum.

  Et vir uxorem. Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam moechari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.

  VERS. 12.-- Nam caeteris. Ubi uterque fidelis hoc praeceptum Domini dedit Apostolus. Nam caeteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiae contigit, cum Evangelium praedicari coepit), ego dico, etc. Si quis frater, etc. Idololatria et quaelibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut 114.0530B| qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis.

  VERS. 14.-- Sanctificatus est. Quia hoc saepe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis. Alioquin. Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.

  VERS. 15.-- Non enim. Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur 114.0530C| conjugium. In pace. Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.

  VERS. 16.-- Unde enim. Hortatus est supra per ea quae evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Haec autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.

  VERS. 17.-- Divisit Dominus. Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.

  VERS. 18.-- Circumcisus aliquis. Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quae servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: Circumcisio nihil est.

  VERS. 20.-- Unusquisque in ea. Hoc ad eas conditiones 114.0530D| vel vitae consuetudines respicit, quae nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.

  VERS. 21.-- Servus, etc. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de conditione officii. Magis utere. Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc saeculo, tanto magis exaltabitur in futuro.

  VERS. 22.-- Libertus. Quia ereptus a peccatis, quae servos faciunt. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se praeponat.

  114.0531A| VERS. 23.-- Empti estis. Reddite vicem, ut vos servi sitis Christi, non hominum. Hi sunt servi hominum, qui humanis se subjiciunt superstitionibus. Servi hominum. Quod contingit vobis si dicatis: Ego sum Pauli, ego Apollo, etc.

  VERS. 25.-- De virginibus. Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.

  VERS. 26.-- Necessitatem dicit penuriam saeculi quam saepe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem praetendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, 114.0531B| virgines vero in carne triumphant.

  VERS. 29.-- Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quae sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.

  VERS. 34.-- Cogitat, etc. Haec enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum 114.0531C| quae Domini sunt. Ut sit sancta, etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quae libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat coelestibus praeceptis.

  VERS. 35.-- Non ut laqueum. Sed ad id tendens dico, quod honestum est, ut homo sit castus corpore et animo, non quod turpe sit conjugium, sed quod hoc honestius et facilitatem habeat Deum orandi.

  VERS. 36.-- Si quis autem, etc. Sicut de virginibus determinavit, sic de custodibus determinat.

  VERS. 38.-- Melius facit. Quia apud Deum, meritum illi collocat, et a saeculi sollicitudine liberat illam. Et ideo recte ait: Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit.

  VERS. 39.-- Mulier alligata. Dixerat mulierem 114.0531D| causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitae suae, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc. Quod si dormierit. Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: neque nubent, neque nubentur. Unde nec contra humanae verecundiae sensum 114.0532A| audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univirae, hoc omni viduae.

  VERS. 40.-- Beatior, etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem. Puto autem. Non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus dicens: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: Vel, Putas inveniet fidem in terra? verbo dubitationis infidelitatem arguit.

CAPUT VIII.
  VERS. 1.-- De his. Quasi dicat: scitis aeque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum 114.0532B| offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant.

  Scientia inflat. Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut daemones qui Graeco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiae reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriae.

  VERS. 3.-- Si quis autem diligit Deum. Hic diligit Deum, qui charitatis causa scientiam mitigat, ut prosit fratri pro quo Christus mortuus est.

  VERS. 4.-- De escis. Vituperata scientia eorum, 114.0532C| tandem aperit quae est ea vera. Idolum nihil est in mundo. Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quaecunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant. Nisi unus. Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.

  VERS. 5.-- Si quidem sunt dii multi. Id est gentibus plures: quos terret Deus noster, id est daemones qui volentes videri dii sibi exigunt quae vero Deo debentur, aras, sacrificia, et alia. Noster vero homines deos facit.

  VERS. 6.-- Deus. Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti 114.0532D| qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, daemones et idola. Ex quo. Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quae et per Filium facta sunt; aequalis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque. Et unus. De Christo pro humanitate subdit, sed de Spiritu sancto non oportuit.

  VERS. 7.-- Polluitur. Per illos scilicet qui habent scientiam unius Dei, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducebantur, quorum non cibus polluitur, sed conscientia.

  114.0533A| VERS. 12.-- In Christum. In Christum peccare, est Christum negare.

CAPUT IX.
  VERS. 1.-- Non sum liber. Incipit se proponere in exemplum, ut sicut ipse abstinet a licitis pro scandalo fratrum, ita et illi. Quasi diceret: Abstinete ab hoc licito, quia ego habeo libertatem accipiendi stipendia, et tamen non accipio. Etsi sic inductum sit, intendit tamen se comprobare apostolum, quia occasione pseudoapostolorum minus de eo senserunt Corinthii.

  VERS. 4.-- Nunquid, etc. (BEDA.) Permisit enim Dominus, non jussit, etc., usque ad potestas igitur est, non jussio Domini, accipere sumptus.

  114.0533B| Sororem mulierem. Dominus in comitatu suo mulieres habuit ne viderentur alienae a salute, quae et ministrabant ei; sic et apostoli.

  VERS. 6.-- Operandi. Verbum operandi, honestius quam accipiendi.

  VERS. 7.-- Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat.

  (CHRYS.) Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis.

  Quis pascit, etc. (ID.) Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolae, et pastores 114.0533C| erant apostoli, non bellorum, neque terrae, neque brutorum animantium, sed ratione praeditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus daemones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe praepositis datur.

  VERS. 8.-- Nunquid, etc., (ID.) Hoc est: Nunquid ego humanis duntaxat exemplis rem meam confirmo? an et lex haec non dicit?

  VERS. 9.-- Nunquid de bobus. Curae quidem sunt; verum non ita, ut de iis legem instituat.

  VERS. 12.-- Ne quod offendiculum. Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quaestus et lucri temporalis potius praedicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis aeternae, habeaturque Evangelium venale.

  114.0533D| VERS. 13.-- Nescitis. Redit rursus ad illud quod incoeperat, ostendens quia sibi liceat, et tamen non faciat. Naturalis etiam ratio hoc habet, ut quis inde vivat ubi laborat.

  VERS. 15.-- Ego autem. Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus.

  Bonum est, etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiae. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum. Gloriam. Quam habeo apud Deum infirmis compatiens.

  VERS. 16.-- Nam et si, etc. Pro mercede: Vel, si 114.0534A| ita evangelizavero, non est mihi gloria; quia tunc esset pro necessitate, quia vae, id est, penuria esset sicut pseudoapostolis. Necessitas, hujus vitae sustentandae. Vae. Quia unde vivam non habeo.

  VERS. 17.-- Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat praeter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohaeredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum 114.0534B| quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.

  VERS. 19.-- Ex omnibus. Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium, subaudi hominum, me servum feci, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.

  VERS. 20.-- Tanquam Judaeus. (HIER.) Non vere Judaeus, sicut nec vere gentilis, quibus in cibis, etc., usque ad quomodo sibi serviri velit, si aegrotaret.

  VERS. 21.-- His qui sub lege, etc. Samaritanis qui libros Moysi recipiunt, quibus non coutuntur Judaei. Sunt autem ex origine Persarum, quos sublato Israel posuit rex Assyriorum vel Persarum ad 114.0534C| incolenda loca Samariae.

  VERS. 22.-- Omnibus omnia. Omnibus cessit, non tamen religionem excessit.

  VERS. 24.-- Nescitis, etc. Ostendit quanta sit utilitas legis nostrae, in qua non uni, sed omnibus promissa est palma; et qui prior venit, exspectat ut coronetur cum posteriori. Bravium. Est praemium cursus.

  VERS. 25.-- Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multae similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex taedio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.

  VERS. 26.-- Non quasi. In incertum currit qui 114.0534D| talia facit, ut ex quibusdam sperare, ex aliis desperare possit.

  VERS. 27.-- Castigo corpus meum. Apostolus suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus, ubi aries tremit? Ne forte, etc. Quod cito contingere posset; tunc aliis magis cavendum, ne offendendo sint reprobi.

CAPUT X.
  VERS. 1.-- Nolo enim. Volenti comprehendere sic est agendum; non enim baptisma et sacramenta sufficiunt, ut quidam putant; sicut nec Judaeis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent. Quoniam patres. Exemplo Judaeorum, qui negligentia sua offenderunt, sollicitos facit. Sub nube. Quia omnia in figura nostri illis contingebant.

  114.0535A| VERS. 2.-- In Moyse baptizati. In ducatu Moysi purgati per visa signa illa. Vel, signum baptismi acceperunt, quod credentibus idem valuit. Baptizati sunt, quia a morte liberati et per eam mundati ab ignorantia Dei, quae premebat omnes gentes, et praeparati ad accipiendam legem. Vel baptizati dicuntur, quia gerebant formam nostri sacramenti. Moyses Christum, nubes Spiritum sanctum, mare baptismum significat.

  VERS. 3.-- Eamdem escam. Id est fide: diversa in tempore, diversa in specie. Spiritalem. Id est, spirituale aliquid significantem. Cum dicit spiritalem, ostendit spiritualiter intelligi in Christo et hoc de omnibus innuit, unum exponit: Petra erat Christus.

  VERS. 4.-- Consequente eos petra. Id est, satisfaciente 114.0535B| voluntati eorum, quia quoquo irent, aquae inundantes secutae sunt; sic Christus in deserto hujus mundi suos comitatur. Vel, consequente, id est, secuturam veritatem significante. Petra autem. Solet res, quae significatur nomine rei quam significat nominari. Petra. Id est Christus, sequebatur, quia ubi humanum deficiebat suffragium, aderat.

  VERS. 7.-- Neque idololatrae, etc. Illos tangit, qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. Sedit populus. Per commemorationem illorum notat ea quae in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Judaeis. Ludere. Id est adorare, quod ludo puerorum simile. Facilis namque ad lusum est pueritia. Quid autem lusui puerili 114.0535C| tam simile est quam idola adorare?

  VERS. 9.-- Neque tentemus Christum. Nota Christum Deum quem tentaverunt Judaei, et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens aeneus erectus est, quem qui intuebantur, a morsibus sanabantur.

  VERS. 10.-- In figura. Ecce ostendit cur signa illa jam non observantur, cum res manifesta sit ad correctionem nostram.

  VERS. 11.-- Scripta sunt. Non propter nos tantum. Per haec enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut praemium, si obedientes fuerimus, aut propensiorem poenam inobedientes mereamur. Fines saeculorum. Quia in ultima aetate sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. Vel fines saeculi devenerunt in nos, saecularitas 114.0535D| in nobis finitur; et ideo turpius si peccamus.

  VERS. 12.-- Videat ne cadat. Ut qui praesumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de pseudo gloriantes, judicabant apostolum cum ipsi essent rei.

  VERS. 13.-- Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum.

  Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non 114.0536A| crepent in fornace, qui non habent ventum superbiae.

  VERS. 14.-- Propter quod, etc. Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, fugite ab idolorum cultu. Vel, ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatrae viderentur. Vel, ne ipsi infirmi idololatrae sint, et ut fugiatis loquor altum aliquid quasi prudentibus, et ideo diligenter dijudicate. Vel. modo loquor infirmis, ut supra prudentibus.

  VERS. 16.-- Calix benedictionis. Ideo fugiendum a cultura idolorum, quia ut comedens idolothytum unum est cum daemone, sic per corpus Christi unum est cum Christo.

  114.0536B| Panis quem frangimus. (BEDA.) Christus quando manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat, etc., usque ad manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret.

  VERS. 17.-- Quoniam unus, etc. Unus panis unione fidei, spei et charitatis. Corpus est per subministrationem charitatis: quia unum sumus, et unum sentire debemus. Haec autem dicit ut fides una unum habeat sensum et opus.

  VERS. 18.-- Videte. Similitudo est ad intelligendum quod supra dictum est. Ideo addidit, secundum carnem, quia est Israel secundum spiritum, qui veteres umbras jam non sequitur, sed eam consequentem (quae illis umbris praecedentibus significata est) veritatem; et immolat Deo in corpore 114.0536C| Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

  VERS. 19.-- Quid ergo? Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod idolis immolatum sit aliquid magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quae gentes immolant, daemoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.

  VERS. 20.-- Socios fieri daemoniorum. (AUG., lib. II de Doctrin. Christ., c. 20, 21, etc.) Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta, etc., usque ad mathematici, qui conantur actionum eventus praedicere, dicuntur.

  114.0536D| VERS. 22.-- An aemulamur Dominum. Videntur aemulari et invidere Domino, cujus regnum diminuerunt, qui cum scandalo fratrum comedunt.

  VERS. 23.-- Omnia mihi licent. Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. Non quia omnia liceant etiam illicita, sed ecce ponamus licere omnia.

  VERS. 25.-- Omne quod in macello. Quia licita sunt, et tamen non est utendum eis semper, determinat quomodo liceat edere vel non edere.

  VERS. 28.-- Propter illum. Quia qui idolis servit, per hoc gloriabitur et confirmabitur in errore, et fratribus malum datur exemplum.

  VERS. 29.-- Ut quid enim. Quasi: Quid opus est, 114.0537A| ut puter causa venerationis edere? Judicor enim non distare ab idololatra.

  VERS. 31.-- Sive ergo manducatis. Non solum ergo vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. Cum enim voce cantaveris, silebis aliquando vita. Sed sic canta, ut nunquam sileas. Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et quod gravius est, in blasphemiam perrexisti. Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum: et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. Si ergo quod manducas et bibis, ad refectionem corporis sumis, reparationemque membrorum, gratias agens ei qui tibi tribuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus et potus laudat 114.0537B| Deum. Si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei lingua tua sonet, vita blasphemat.

  VERS. 32.-- Ecclesiae Dei. Quantum ad infirmos quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhaerent his quae inimica sunt Deo.

  VERS. 33.-- Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem (Gal. I). Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis 114.0537C| in eam.

CAPUT XI.
  VERS. 1.-- Imitatores. Sunt gradus in Ecclesia majorum et minorum, ut illi exemplo praecedant, hi imitatione sequantur. Sed et qui praecedunt, si neminem sequuntur, errabunt: sequuntur ergo aliquem, id est Christum.

  VERS. 2.-- Laudo, etc. Incipit hic agere de velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes: quia illorum aliqui viri velato capite, et aliquae mulieres non velato capite orabant, aut prophetabant. Unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus, immemores erant traditionum ejus, quasi. Etsi de aliis culpo, laudo 114.0537D| tamen de hoc: ironia.

  VERS. 3.-- Viri, etc. Potest nomine viri intelligi hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur; sed spiritus hominis, qui quasi animae maritus, animalem affectionem tanquam conjugem regit. Caput Christus est. Quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei, quae Christus est: in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est, plenitudo gratiarum, de qua accipit vir iste, et per hoc est vir caput mulieris, id est, rector animalitatis, quae regitur a spiritu tanquam mulier a viro.

  Orans. Quia in aliis ubi est, potest velare, sed 114.0538A| nondum suo judici se offert et colloquitur, ubi conditionem suam necesse est profiteri.

  VERS. 7.-- Quoniam imago. Imago et similitudo pro se invicem accipiuntur, sed tamen in hoc proprie est similitudo animae cum Deo, quod incircumscripta, quod ubique tota et simul.

  (AUG., lib. XII de Trin. c. 7, 8, 9.) Homo dicitur imago Dei, et ad imaginem: quia non aequalis, etc., usque ad ut male viventes bene loquendo turpitudinem suam contegant.

  VERS. 11.-- Verumtamen. Quamvis in prima conditione non sit vir de femina, sed converso: etiam in sequenti generatione non est hoc. In Domino. Id est in operatione Domini, in qua alter sine altero non creatur.

  114.0538B| VERS. 12.-- Omnia autem. Postquam singula dixit, ut omnia Deo uni principio subjiceret, addit omnia ex Deo, ut neque mulier de subjectione doleat, neque vir de exaltatione superbiat.

  VERS. 13.-- Vos ipsi. Quia Corinthii ejus traditionem non servaverant (quod eis succenset), jam non ex auctoritate traditionis suadet, sed ex natura. Natura nos docet, quia vir si comam nutriat, etc. Coma est gloria mulieri, quia naturaliter eam habet pro velamine: coma enim indicium velaminis est ut naturae voluntas addatur. Et ideo vir non est naturaliter comatus, quia non est velandus, et lex prohibet virum esse comatum.

  VERS. 14.-- Si comam, etc. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris legis, in revelatione 114.0538C| Evangelii deponitur: unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen.

  VERS. 17.-- Hoc autem praecipio. Non deserentis solertia requiratur, sed praecipientis auctoritas attendatur. Non laudans. Incipit de Dominica coena dicere, in qua multum peccabant.

  VERS. 19.-- Oportet et haereses, etc. Non vult nec optat Apostolus esse haereses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt: Ego sum Pauli ), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Haereses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissurae erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiae vel errore caecati vel malitia depravati prosunt Ecclesiae: 114.0538D| quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.

  VERS. 20.-- Dominicam coenam. Dominicam coenam dicit acceptionem Eucharistiae, quam non debent pransi sumere, vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed jejuni, in honorem tanti sacramenti. Licet enim post coenam discipulis suis dederit corpus et sanguinem suum, non tamen jam calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis semper sumitur. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii hujus altitudinem, voluit hoc ultimum infigere cordibus et memoriae eorum. Quo ordine autem post sumeretur, ab apostolis 114.0539A| per quos ecclesias dispositurus erat, servavit docendum.

  VERS. 21.-- Unusquisque enim, etc. Notat illos qui munera quae offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus.

  (AMBR.) Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quae a Christo in hujusmodi re data est iterat.

  VERS. 22.-- Ecclesiam. Ecclesia sunt fideles; de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam. Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur, dicens, Aut Ecclesiam Dei, 114.0539B| etc. Laudo vos? Vel sic distingue: Laudo vos in hoc? utique non laudo.

  VERS. 23.-- Ego enim accepi, etc. Ostendit mysterium Eucharistiae inter coenandum celebratum, non coenam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animae percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum praedixit lex sanguinem. In qua nocte. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.

  VERS. 24.-- Fregit. In sacramento scilicet, secundum 114.0539C| quod videbatur et integrum esse a fidelibus credebatur. Unum omnibus dedit, ut in unitate permanerent: sed cum fregit, spontaneam passionem suam ostendit.

  VERS. 26.-- Quotiescunque. Exponit in quam Christi commemorationem, mortem scilicet. Donec veniat. Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Judaeorum.

  VERS. 27.-- Indigne. Non quia manducat aliquis non ad salutem, ideo minus est corpus et sanguis quod accipit.

  VERS. 29.-- Judicium sibi manducat. Quaeritur quomodo hoc, cum Dominus dicat: Qui manducat me, ipse vivet propter me? Sed duo sunt modi manducandi: unus sacramentalis, quo manducant tam 114.0539D| boni quam mali; alius spiritualis, quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento ejus corpus accipere, sed in ipso manere, et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Ecclesiae (quam ipsum sacramentum significat) manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tantae rei sacramentum ad judicium quotidie sumat.

  VERS. 30.-- Ideo inter vos. Hoc fit ad correctionem aliorum.

  VERS. 32.-- Dum judicamur, etc. Eisdem qui patiuntur etiam poena propria, est aliquando purgatio, ut prophetae Addo, qui prohibitus comedit: qui vivus 114.0540A| potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei: Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum (III Reg. XIII). Et per hoc inobedientia prophetae puniri potuit, ne ad supplicium tartareum ejus anima raperetur. Corripimur. In paucis est omnium emendatio, quatenus timore poenae nostrae alii emendantur.

  VERS. 33.-- Invicem exspectare. Ut multorum oblatio simul celebretur, et omnibus ministretur.

CAPUT XII.
  VERS. 1.-- De spiritualibus. Agere incipit Apostolus de bonis sancti Spiritus, pro quorum majoribus alii superbiebant, minores invidebant et despiciebant, 114.0540B| quasi nunquam habituri essent.

  VERS. 2.-- Scitis. Spiritualia, traditurus priora commemorat, ut sicut fuerunt tunc imago idolorum, ita nunc sint imago Dei.

  VERS. 3.-- Ideo notum. Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Nemo in spiritu, etc. Cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per 114.0540C| spiritum a malo.

  Nisi in Spiritu sancto. Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.

  VERS. 4.-- Divisiones. Hoc commune omnibus: sed gratiae sunt divisae, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.

  VERS. 6.-- Idem vero Deus. Hoc ait, ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatim operari videantur, ex eo quod Spiritui gratias, et Domino ministrationes, et Deo operationes supposuerat, omnia referens ad unum Deum subdit: Quia Deus operatur. Omnia in omnibus. Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habet quis 114.0540D| in se, habeat in alio, et sic maneat charitas et humilitas.

  VERS. 7.-- Unicuique. Divisa sunt bona, et non ad meritum alicujus singulariter dantur, sed ad utilitatem aedificandae Ecclesiae. Accepimus et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres, quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum.

  VERS. 8.-- Sapientiae. Sapientia est in contemplatione aeternorum. Scientia in actione temporalium. Unde in Job: Ecce pietas. Id est, cultus, Dei est sapientia, qui Graece theosebia. Et quis hic cultus ejus, nisi amor et cognitio ejus? abstinere autem a malis 114.0541A| scientia est: mala autem in temporalibus sunt, in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia, est quasi sol; cui scientia, luna in nocte saeculi; quibus caetera dantur, stellae sunt: quia haec in nocte sunt necessaria.

  VERS. 9.-- Alteri fides. Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola charitas, sed charitas cum fide a Deo nobis est.

  VERS. 10.-- Sermonum. Sermones sunt allegoricae pronuntiationes quae in prophetis et in Evangeliis apparent.

  VERS. 11.-- Unus atque idem spiritus. Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturae, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur 114.0541B| quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis. Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult. Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.

  VERS. 12.-- Ita et Christus. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum. Unus spiritus faciet omnia in membris corporis Christi, sicut una anima videt in oculo, audit in aure, et in caeteris omnibus omnia facit.

  VERS. 13.-- Etenim. Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia 114.0541C| omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno spiritu: quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel praeferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.

  VERS. 14.-- Nam et corpus. Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corporis Christi, id est Ecclesiae, habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem: sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris, ut invicem sibi praestent quod debent.

  VERS. 17.-- Si totum. Quasi dicat: Si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis, cujus gubernationi diversis 114.0541D| opus est?.

  VERS. 18.-- Memora, unumquodque eorum sicut voluit. Ut nihil desit illi: ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.

  VERS. 19.-- Quod si essent omnia unum, non modo multitudo sensuum periret, sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et dignitatis, non discernerentur membra neque corpus.

  VERS. 21.-- Aut iterum caput pedibus. Ipsa dignitas contemptibilis est sine subjectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.

  VERS 23.-- Inhonesta sunt. Absit ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo: sed dicuntur inhonesta, 114.0542A| quia non habent eam speciem decoris quam habent ea quae in promptu sunt. Vel propter legem membrorum quae de peccato venit; usus membrorum illicitus turpis est, non membra ipsa. Intelliguntur etiam quidam fratres qui cum honesti sunt egestate et habitu, aliquando tamen vitae mundioris sunt. Vel intelliguntur illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti, abundantius adjuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.

  VERS. 24.-- Honesta autem. Quasi dicat: Ita et fratribus in quibus studium peritiae, conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis. Sed Deus temperavit. Remoto illo quod obest, ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.

  VERS. 25.-- Sed in idipsum pro invicem. Quasi 114.0542B| dicat: Sollicita sint membra, ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens, ut non minus pro alio quam pro se.

  VERS. 26.-- Et si quid patitur. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua aegritudine, totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus si quid adversitatis emerserit, et laetari si bene cesserit.

  VERS. 27.-- De membro. Vel Christo, vel a me cujus praedicatione instituti estis.

  VERS. 28.-- Et quosdam quidem. Determinat hic de donis Dei, quae altiora, et quae sint inferiora. De his enim putabant Corinthii, quod minus esset majus, et quod majus esset minus. Primum. Dignitate et tempore apostolos vice Christi praedicantes et omnium 114.0542C| judices.

  Secundo prophetas. Id est mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Tertio doctores. Praecepta vivendi dantes, vel qui pueros litteris imbuunt.

  Genera linguarum. (CHRYS.) Ecce donum Dei est, multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud, quod illi primum ponebant.

  VERS. 29.-- Nunquid omnes pro, etc. Qui haec non habet in se amet in aliis ea: et in eis jam haec habet, quae in se non habet.

  VERS. 31.-- Excellentiorem viam. Charitatem, quia est majus omnibus praedictis donum; unde in fine, his qui dicunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, daemonia ejecimus, virtutes fecimus, dicet Dominus: Recedite a me, non novi vos, operarii iniquitatis 114.0542D| (Matth. VII).

CAPUT XIII.
  VERS. 1.-- Si linguis, etc. Probat hic quod charitas excellentior est: quia alia sine illa non valent, et illa sine istis prodest plurimum. Charitatem autem. Charitas est fons proprius et singularis bonorum cui alienus non communicat. Quae ut oleum non potest premi in imo, sed superexcellit; quae si desit, frustra habentur caetera: si adsit, habentur omnia? Velut aes sonans, etc. Sicut impulsu aliquo et non per se aes resonat, sic loquens linguis, non per se, qui nescit quod loquitur, sed virtute spiritus profert ea quibus audientes mulceat.

  114.0543A| VERS. 2.-- Et si habuero prophetiam. Ut Balaam, et Caiphas, et Saul. Noverim mysteria. Ut et Judas cum apostolis, et diabolus qui (ut Ezechiel dicit) mysteria divina novit. Scientiam. Ut scribae et Pharisaei, unde: Vos habetis clavem scientiae, sed nec intratis, nec alios intrare sinitis (Matth. XXIII). Habent haec utique et mali, qui et confitebuntur in judicio, ubi non audebunt mentiri: quibus non dicetur: Non habuistis, sed non novi vos: quia ea sine charitate habuerunt.

  VERS. 4.-- Charitas patiens est, etc. Haec sunt arma quibus miles Christi armatur. Cujus armaturae quasi praecipua arma praemisit, patientiam et benignitatem.

  (ORIG.) Patientia illata a proximis mala aequanimiter 114.0543B| portat, benignitas sua bona proximis desiderabiliter impendit. Non aemulatur. Quia non eam aliena felicitas contristat. Non inflatur. Quia non eam sua felicitas attollit.

  VERS. 5.-- Non quaerit, etc. Non est amatrix pecuniae.

  VERS. 7.-- Omnia credit. Non dicit omnibus credit, quia soli Deo. Omnia sperat. Sic in patribus, id est in populo Israel apparuit, qui sperabant habere quod promittebat Deus. Omnia sustinet. In capite, id est in Christo, qui patienter exspectavit gloriam resurrectionis et ascensionis.

  VERS. 8.-- Charitas. Item in hoc est dignior quia nec in hoc saeculo, nec in futuro finitur, etsi quaedam opera ejus cessent. Nunquam excidit. Si credendo et 114.0543C| sperando diligimus quod nondum videtur, quanto magis cum videbitur?

  VERS. 10.-- Evacuabitur quod. Destructio imperfectionis est, quando id quod imperfectum est impletur in totum.

  VERS. 12.-- Nunc. Imagines veritatis per fidem videntur. Tunc autem facie ad faciem. Id est res ipsae manifeste videbuntur. Tunc cognoscam. Id est videbo promissa, sicut ipse est, hoc est praesentem ad Deum esse, ubi Christus est. Vel sicut praescitus sum cognoscere quod modo est secretum, Speculum. Est anima: speculum vi cujus aliquo modo Deum noscimus, sed obscure. Aenigma. Est autem aenigma non omnis, sed obscura allegoria. Unde sicut per speculum significavit imaginem, ita nomine aenigmatis similitudinem 114.0543D| quamvis, sed obscuram et ad percipiendum difficilem intelligit.

  VERS. 13.-- Fides, spes, etc. Quibus scientia et prophetia militat sine quibus nullius justi est vita ista perfecta. Major autem horum est charitas. Charitas est cui hic fides et spes non potest deesse, sed fides et spes sine charitate possunt esse.

CAPUT XIV.
  VERS. 2.-- Qui enim loquitur lingua, etc. Hoc autem fiebat quando lingua loquens se non intelligebat, ut si quis alicujus linguae prolationem et non significationem sciret

  VERS. 6.-- Nunc autem. Dixi quod major est qui 114.0544A| prophetat, quam qui loquitur lingua. In meipso autem videre potestis, quod lingua non prodest, prophetia autem prodest. Nunc autem. Si venero nunc ad vos, quando fideles estis, linguis loquens, quid vobis prodero? quasi dicat nihil, quid ergo tunc lingua proderat, quando infideles eratis? quasi dicat nihil. Aut in revelatione. Ut exponam revelationem. Revelatio est quando per figuras ostenduntur quaedam mysteria, ut in Apocalypsi. Aut in scientia. Ut exponam ea quae ad sciendum pertinent. Ea sunt quae fidem illuminant, ut de natura Deitatis. Aut in prophetia. Ut exponam Scripturas quae de futuris agunt.

  Aut in doctrina. Ut exponam Scripturas quae mores informant.

  VERS. 7.-- Tamen quae sine, etc. Per me ostendi 114.0544B| linguam non valere sine interprete. Per me dico, ostendi, qui sum rationalis, tamen per inanimata idem possum ostendere.

  VERS. 8.-- Etenim si incertam. Item per aliam similitudinem. Etenim si incertam, etc. Judaeis erat usus tubae in festis et in bellis diversis sonis.

  VERS. 10-- Et sine voce. Multae sunt linguae, sed habent proprias significationes vocum, ut intelligantur.

  VERS. 11.-- Si ergo nesciero. Et quia alii sine interprete non intelligerent, ego ero barbarus.

  VERS. 12.-- Sic et vos. Vel sub una distinctione, sic. Et propter hoc ne sitis barbari, et vos ut ego quaerite ut abundetis.

  VERS. 14.-- Spiritus meus orat. Spiritus vocatur vis animae inferior mente, ubi corporalium rerum 114.0544C| similitudines imprimuntur. Mens, altera superior vis animae, ut supra. Spiritus Pharaonis informatus est, ut videret imagines mens Joseph illuminata est, ut intelligeret. Sine fructu. Ita est si lingua incognita quis loquatur, vel signa aliquarum rerum sine intellectu proferat, sicut solent Latini homines Graece cantare, oblectari sono verborum, nescientes tamen quid dicant.

  VERS. 15.-- Orabo spiritu. Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, Orabo ore et mente.

  VERS. 16.-- Amen. Nota quod hoc verbum amen, nec Graecum, nec Latinum est, sed Hebraeum, et interpretatur verum. Cumque posset dici, verum, non tamen dixit, sed amen. Nec Graecus, nec Latinus 114.0544D| interpres ausus est id facere, ne vilesceret nudatum, sed honorem haberet velamento secreti.

  VERS. 18.-- Gratias ago Deo. Proponit se exemplum, quod non debent loqui linguis nisi ad aedificationem, sicut ipse qui omnes novit.

  VERS 20.-- Sed malitia parvuli estote. Sitis remoti a malitia, ut parvuli, studentes his quae prosunt, quod est perfectio sensus.

  VERS. 21.-- In lege. Ratio quare non debet quaerere linguas est quia in signum sunt infidelibus (quod ipsi jam non sunt) et non ad aedificationem quae necessaria est jam fidelibus. Aliis linguis. Non de sabbato, et neomeniis, et circumcisione et hujusmodi, sed Novum Testamentum. Vel, non in revelatione, 114.0545A| qua indigni sunt, sed in parabolis dicitur eis Evangelium. Et nec sic exaudient. Hoc de his praedixit quos praesciit non credituros, quibus propter peccata non patet vel placet veritas.

  VERS. 22.-- Itaque linguae in signum. Id est sermones Dei incognita lingua et peregrina obscuri sunt ne videantur a perfidis, ut cum audiuntur, signum sit quia propter perfidiam factum est ne audientes intelligant: hoc utique fit infidelibus quibus teguntur sensus, fidelibus autem convenit prophetia et non lingua incognita.

  VERS. 23.-- Si ergo conveniat. Alia ratio datur hic cur non debeant loqui linguis, quasi dicat, quia linguae sunt in signum, non ad aedificationem.

  VERS. 26.-- Quid ergo. Jam incipit determinare 114.0545B| quo modo linguis sit utendum; quasi dicat: Quandoquidem haec veniunt de locutione linguarum; ergo quid agendum de his est? quasi dicat: Utamini linguis ad aedificationem, sicut caetera agenda sunt. Unusquisque, etc. Ideo nullus se excuset. Psalmum habet. Laudem Dei, per canticum. Doctrinam. Sensum spiritualem per prudentiam.

  VERS. 27.-- Aut ut multum tres. Non plus quam tres, ne loquens linguis occupet diem, et non sit locus prophetis Scripturas disserentibus.

  VERS. 28.-- Sibi autem loquatur. Sibi loquitur qui compungitur ex his quae dicit. Et ideo ad honorem Dei, quem laudat vel orat.

  VERS. 29.-- Prophetae duo. Quia sufficit sermo tot hominum, et in ore duorum vel trium stat omne 114.0545C| verbum.

  VERS. 30.-- Quod si alii. Datur inferiori, quod non superiori.

  VERS. 33.-- Non enim est dissensionis Deus. Esset autem Deus dissensionis si eos quos replet, simul loqui compelleret.

  Sicut in omnibus, etc. Mulieres taceant, sicut ego doceo in omnibus ecclesiis.

  VERS. 35.-- Turpe est. Quia contra disciplinam ecclesiasticam hoc est.

  VERS. 37.-- Si quis videtur propheta. Quod utique non est, si non ita esse cognoscit: qui enim vere est, ita cognoscit, et qui haec ignorat, ignorabitur, id est improbabitur. Pusilli in cruce gloriantes etiamsi ignorent quae subtilissime disseruntur, ad gloriam 114.0545D| tamen perveniunt, quia non perit unus de pusillis pro quibus Christus mortuus est. Cognoscat. Cum hoc dicit, innuit difficilia esse verba epistolarum, cum a propheta vel spirituali jubet cognosci.

  VERS. 38.-- Si quis autem ignorat. Sed si quis haec ignorat, et non vult credere esse mandata Dei, ignorabitur, ut in Evangelio: Nescio vos, id est non novi vos esse meos, vel inter praedestinatos.

CAPUT XV.
  VERS. 2.-- Per quod et salvamini. Si retinetis illud Evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi. Nisi frustra credidistis. Quod est, si 114.0546A| non tenetis resurrectionem mortuorum. Incassum est fides quae non accipitur sub spe resurrectionis.

  VERS. 4.-- Resurrexit tertia die. Et hoc dixi secundum Scripturas. Inquit enim Osee: Post biduum vivificabit nos, et in die tertio resurgemus in conspectu ejus (Ose. VI). Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere.

  VERS. 5.-- Visus est Cephae. Prius quam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio, aliter contrarium esset ei quod primo mulieribus apparuisse legitur.

  VERS. 8, 9.-- Abortivo. Abortivus dicitur quia extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat, vel post et tardius renatus apostolatum accepit, jam Christo assumpto. Vel similis abortivo, quia sum minimus, vel tempore et vocatione, non dignitate, 114.0546B| labore et praedicatione. Hoc causa humilitatis vere dixit, et probat dicens: Non sum dignus. Cur ergo Apostolus? Gratia autem Dei Primum sola gratia, cum non praecederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.

  VERS. 10.-- Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc

  VERS. 11.-- Et sic credidistis. Arguit eos: quia cum haec manifesta fides esset apud omnes ecclesias, illi tamen inde desciverant.

  VERS. 14.-- Si autem Christus. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant 114.0546C| pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.

  VERS. 15.-- Invenimur autem. Haec et alia ideo inferuntur, ut erubescant Corinthii sequentes errorem pseudoapostolorum, quem absurda haec consequuntur, quae etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneant, dicit: Inveni, etc. Adversus Deum. Non min re, sed majore fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas.

  VERS. 17.-- Quod si Christus non, etc. Si Christus non resurrexit; Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato, quod est causa mortis Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, quae remissa vobis credebatis, et sic est vana fides ves tra.

  114.0546D| VERS. 21.-- Quoniam quidem per hominem. Ecce primitiae, homo et homo, homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.

  VERS. 22.-- Et sicut. Per sicut, notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adae ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.

  VERS. 23.-- Unusquisque. Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Deinde qui sunt. Alia littera: Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: Qui in adventu ejus crediderunt, etc.

  114.0547A| VERS. 24.-- Deinde finis. Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Cum evacuaverit. Dum durat mundus, angeli angelis praesunt, daemones daemonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis praelatio cessabit, non erit inter praesidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel coelestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.

  VERS. 25.-- Oportet autem illum regnare. Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo donec excludit majorem manifestationem, non ampliorem 114.0547B| regni permanentiam. Unde alibi: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur, etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.

  VERS. 26.-- Novissima autem. Inter alia constat quod et potestatem suscitandi habet Christus cum subdit: Novissime autem inimica destruetur mors. Modo Christus regnat, et tunc regnabit: sed novissime, id est post omnia destruetur mors, quia amplius non dissolventur homines sicut haeretici arbitrantur. Novissime. Quia non erit aliquid quod destruat; postquam hoc mortale induat immortalitatem. Inimica. Cui inimicamur: vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.

  VERS. 27.-- Praeter eum qui subjecit ei omnia. Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui 114.0547C| esse subjectus: Ipse enim principium est omnium.

  Ut sit Deus omnia. Quia cum dicet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput, Deum, non tantum in omnibus, id est in confessione omnium, unus erit Deus, sed et omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia.

  VERS. 28.-- Ut sit Deus. Ipse est finis quem supra toties concludens posuit: post membratim explicat quae sit consummatio futura. Omnia. Quae desiderari possunt. In omnibus, membris suis: quia praemium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.

  VERS. 29.-- Pro mortuis. Id est pro peccatis delendis. Vel, pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi, quid facient cum non sint vitam habituri? 114.0547D| Si omnino, etc. Ita ut nec Christus surrexerit? ut quid baptizantur cum peccata non dimittantur, si Christus non resurrexerit?

  VERS. 31.-- Propter vestram. Vel: Per vestram gloriam. Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra praeceptum non est juratio: quae non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.

  VERS. 32.-- Si secundum hominem. Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, pugnavi, id est disputavi. Manducemus 114.0548A| et bibamus, cras enim moriemur. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in coelo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.

  VERS. 33.-- Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quaerunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. 114.0548B| Corrumpunt bonos mores, etc. (THEODOR.) Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.

  VERS. 34.-- Evigilate. Hoc nolite, sed evigilate a corpore; et sic eritis justi; et post: Nolite peccare illis consentiendo, quia ignorant Deum.

  VERS. 35.-- Sed dicet aliquis. Hactenus per rationes probavit resurrectionem mortuorum, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit; quasi dicat per haec probatur: sed tamen aliquis depravatus sic loqui posset, quasi mortuorum resurrectio per naturam fieri non possit: Et si resurgent: qualive corpore, quasi dicat: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Respondet Apostolus: Insipiens, id est qui non attendis quod quotidie vides in grano.

  114.0548C| VERS. 36.-- Insipiens tu: quod seminas. Ita mortuus poterit vivere, et meliori corpore: ut quod seminas, melius surgit.

  VERS. 38.-- Deus autem dat. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. Unicuique seminum. Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: Quem visurus sum ego ipse, et non alius. Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait:

  114.0548D| VERS. 39.-- Et eadem caro. Omnis caro corpus, sed non e converso: ut lignum.

  VERS. 40.-- Coelestia. Resurgentium corpora sunt coelestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus coelestis est, ex eo corpora coelestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur.

  VERS. 41.-- Stella enim a stella differt, etc. In domo Patris mei mansiones multae sunt, etsi idem denarius, id est vita aeterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, 114.0549A| quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium.

  VERS. 42.-- Seminatur. Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.

  VERS. 44.-- Corpus animale. Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia. Surget spirituale. Transiens in naturam spiritus, id est habens quaedam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis. Si est corpus. Vere surget corpus spituale, quia si modo est, animale est, id est constat 114.0549B| esse; quandoque erit spirituale. Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem.

  VERS. 45.-- Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis.

  Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, 114.0549C| factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.

  VERS. 47.-- Primus homo. Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terrae formatus est animalis et passibilis ex natura. Secundus homo, quia de coelo, id est quia divina natura fuit humanae unita, ideo coelestis, id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Coelestis. Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.

  VERS. 50.-- Hoc autem dico. Judaei credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitae, ut nuberent et generarent: unde sadducaeis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, 114.0549D| de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens:

  Quia caro. Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quae ibi non erunt) significat.

  Neque corruptio incorruptelam possidebit. Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: 114.0550A| quia corruptio mortalitatis, quae nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.

  VERS. 51.-- Omnes quidem. Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.

  VERS. 52.-- In novissimo. Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Haec tuba est clamor de quo dicitur: Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit. Tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc.

  Immutabimur. Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.

  VERS. 54.-- Absorpta est. Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quae victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suae.

  VERS. 55.-- Ubi est, mors, victoria tua? Haec sunt verba prophetae, vel Apostoli laetantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; aeterna constabit.

CAPUT XVI.
114.0550C|
  VERS. 1.-- De collectis. Post alia, de collectis faciendis in sanctos qui erant in Hierosolymis breviter monet. Quod non est contra illud: Nolite cogitare de crastino. Non est enim cogitare de crastino, si quis humano more ista cogitet: sed si quis propter ista Deo militet, ut in operibus suis non regnum Dei, sed istorum acquisitionem intueatur.

  Ita et vos. (AMBROS.) Praecipit Apostolus omnem plebem die Dominico convenire, etc., usque ad nec grave est, et multum invenitur.

  VERS. 2.-- Per, etc. Id est Dominica die. Quia una dies sabbati vel una sabbatorum, vel prima sabbati vocatur apud Judaeos dies iste, quem Christiani Dominicum appellamus.

  114.0550D| VERS. 6.-- Manebo vel etiam hiemabo, etc. Ibi tanquam medicus, moram habuit, ubi multi aegrotabant.

  VERS. 15.-- Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae et Fortunati, etc. Ordo hujus litterae respicit et pendet usque illuc, ut et vos subditi sitis.

  VERS. 18.-- Spiritum meum et vestrum, etc. Meum, laetitia: vestrum, charitate.

(no apparatus)