Epistola de S. Theoderico (Hucbaldus S. Amandi)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola de S. Theoderico
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Epistola de S. Theoderico

Epistola de S. Theoderico (Hucbaldus S. Amandi), J. P. Migne 132.0825B

Epistola de S. Theoderico

132.0825A| Dilectis in Christo patribus et fratribus congregationis almi confessoris Christi Theoderici Hucbaldus humilis, licet indignus officio sacerdos, habitu monachus, omnem felicis vitae jocunditatem.

Pia vestra religio atque ardentissima in Deum et sanctum ejus Theodericum devotio, studiique simul boni intentio nostram adiit mediocritatem, expostulans ut, ad nostrorum imitationem majorum qui in laudem Dei et sanctorum ejus mente promptissima singulis apta temporibus canora composuere modulamina, nos quoque vobis nocturnalia de memorabilibus praefati cultoris Dei et specialis patroni vestri domni Theoderici gestis cantilenae melodiis, dulcorata cum antiphonis coaptaremus responsoria, in ejus sacra festivitate canenda, quod exsequendum 132.0825B| tanta noster aggressus est animus alacritate, quanta vestra id fieri poscebat devotio. Et ecce, divina favente gratia, quod vestra suggessit charitas, nostrae parvitatis obedienter explevit humilitas. Sed quia, attestante voce evangelica, dignus est operarius mercede sua (Luc. VII); me humiliter expetente, et vestra bonitate favorabiliter annuente, in ejus parvissimi recompensatione servitioli spopondistis mihi cum vestrae promissione fidei acturos vos in sacris orationibus vestris memoriam mei singulis annis expleto hoc ipso officio nocturnali: nec tantum dum in hoc cursu instantis aevi videor frui sole volubili, sed multo magis cum Deo disponente contigerit praesenti me vita defungi; et addidistis 132.0826A| hujus in me benevolentiam exempli vos per successiones temporum, veluti pro bonae consuetudinis lege relicturos posterorum dilectioni. Promissionis ergo inter nos istius firmitas intemerata sit fidei vestrae veritas coram Deo semper aperta, qui eum promittit habitaturum in tabernaculo suo, et requiem habiturum in monte sancto suo, qui loquitur veritatem in corde suo, et qui non egit dolum in lingua sua. Et ne vobis videar pro parvis exposcere magna, sciat dilectio vestra se apud illum recepturum impensae in me charitatis praemia, qui pro minimis fideliter actis solet rependere maxima. Igitur gratifica vestrae dulcedinis sponsione et jussione accepta, ut in hoc perseverans, Deo miserante, maneat apud vos nostri memoria haec praedicta, sicut 132.0826B| et quae sequuntur capitula in hac adnotata sunt pagina, pro vivo psalmum De profundis, Pater noster, Capitula, Salvum fac servum tuum; Convertere, Domine, usquequo; Mitte ei, Domine, auxilium de sancto; Nihil proficiat inimicus in eo; Esto ei, Domine, turris fortitudinis; Domine, exaudi orationem meam. Deus qui justificas impium, et non vis mortem peccatoris.

Pro defuncto, psalmum De profundis. Pater noster. Requiem aeternam dona ei, Domine. Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Anima ejus in bonis demoretur. A porta inferi. Annue nobis, Domine, ut anima famuli tui Hucbaldi remissionem quam semper optavit, mereatur percipere peccatorum. Per Dominum, etc.