Epistolae (ed. Migne)/I

E Wikisource
Epistolae 1-15
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum


Epistolae 16-30 


1[recensere]

PRIMA CLASSIS.

EPISTOLA PRIMA .

Consilium aperit Augustinus suorum librorum de Academicis, et Hermogenianum sententiam rogat de eo quod sub finem tertii libri de iisdem philosophis pro nuntiavit.

HERMOGENIANO AUGUSTINUS. 1. Academicos ego, ne inter jocandum quidem, unquam lacessere auderem: quando enim me tantorum virorum non moveret auctoritas, nisi eos putarem longe in alia, quam vulgo creditum est, fuisse sententia? Quare potius eos imitatus sum quantum valui, quam expugnavi, quod omnino non valeo. Videtur enim mihi satis congruisse temporibus, ut si quid sincerum de fonte Platonico flueret, inter umbrosa et spinosa dumeta potius in pastionem paucissimorum hominum duceretur, quam per aperta manans, irruentibus passim pecoribus, nullo modo posset liquidum purumque servari. Quid enim convenientius pecori est, quam putari animam corpus esse? Contra hujusmodi homines opinor ego illam utiliter excogitatam Dei veri artem atque rationem. Hoc autem saeculo cum jam nullos videamus philosophos, nisi forte amiculo corporis, quos quidem haud censuerim dignos tam venerabili nomine, reducendi mihi videntur homines (si quos Academicorum per verborum ingenium a rerum comprehensione deterruit sententia) in spem reperiendae veritatis: ne id quod eradicandis altissimis erroribus pro tempore accommodatum fuit, jam incipiat inserendae scientiae impedimento esse.

2. Tantum enim tunc variarum sectarum studia flagrabant, ut nihil metuendum esset nisi falsi approbatio. Pulsus autem quisque illis argumentis ab eo quod se firmum et inconcussum tenere crediderat, tanto constantius atque cautius aliud quaerebat, quanto et in moribus major erat industria, et in natura rerum atque animorum altissima et implicitissima latere veritas sentiebatur. Tanta porro nunc fuga laboris et incuria bonarum artium, ut simul atque sonuerit, acutissimis philosophis esse visum nihil posse comprehendi, dimittant mentes et in aeternum obducant. Non enim audent vivaciores se illis credere, ut sibi appareat quod tanto studio, ingenio, otio, tam denique multa multiplicique doctrina, postremo vita etiam longissima Carneades invenire non potuit. Si vero etiam aliquantum obnitentes adversus pigritiam, legerint eosdem libros, quibus quasi ostenditur naturae humanae denegata perceptio; tanto torpore indormiscunt, ut nec coelesti tuba evigilent. 3. Quamobrem cum gratissimum habeam fidele judicium tuum de libellis meis, tantumque in te momenti ponam, ut nec error in tuam prudentiam, nec in amicitiam simulatio cadere possit, illud magis peto diligentius consideres, mihique rescribas utrum approbes quod in extremo tertii libri suspiciosius fortasse quam certius, utilius tamen, ut arbitror, quam incredibilius putavi credendum. Equidem quoquo modo se habeant illae litterae, non tam me delectat quod, ut scribis, Academicos vicerim (scribis enim hoc amantius forte quam verius), quam quod mihi abruperim odiosissimum retinaculum, quo ab philosophiae ubere desperatione veri, quod est animi pabulum, refrenabar.

EPISTOLA II . Zenobio desiderium exponit suum, ut disputationem inter se coeptam, inter se finiant. ZENOBIO AUGUSTINUS. 1. Bene inter nos convenit, ut opinor, omnia quae corporeus sensus attingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi, effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. Horum itaque perniciosissimum amorem, poenarumque plenissimum, vera et divina philosophia monet frenare atque sopire; ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea quae semper ejusdem modi sunt, nec peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. Quae cum ita sint, et cum te verum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semetipsa mens videat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis, locisque sejungeris, quaerere nos, eoque dum licet cupere. Quod profecto vitium, si te bene novi, amas in nobis; et cum omnia bona optes charissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanari metuis. Si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum, et eo captos irridere valeas, nae tu magnus atque alius. Ego quidem quamdiu desidero absentem, desiderari me volo. Invigilo tamen, quantum queo, et enitor, ut nihil amem quod abesse a me invito potest. Quocum officio commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismetipsis sumus. Nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiamsi vellet. Non vult autem. Non enim est humanitatis ejus nunc mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus, nescio qua necessitate fugientem.

EPISTOLA III . Nebridio respondet Augustinus immerito se ab ipso vocari beatum, qui tam multa ignoret. Qua in re sita sit vera beatitudo. NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1. Utrum nescio quo, ut ita dicam; blandiloquio tuo factum putem, an vere ita se res habeat; incertum apud me est. Nam repente accidit, nec satis deliberatum est, quatenus debeat committi fidei. Exspectas quid istuc sit. Quid censes? Prope persuasisti mihi, non quidem beatum esse me; nam id solius sapientis praedium est; sed certe quasi beatum: ut dicimus hominem, quasi hominem in comparatione hominis illius quem Plato noverat; aut quasi rotunda et quasi quadra ea quae videmus, cum longe ab eis absint quae paucorum animus videt. Legi enim litteras tuas ad lucernam jam coenatus; proxime erat cubitio, sed non ita etiam dormitio: quippe diu mecum in lecto situs cogitavi, atque has loquelas habui, Augustinus ipse cum Augustino: Nonne verum est quod Nebridio placet, beatos nos esse? Non utique; nam stultos adhuc esse, nec ipse audet negare. Quid, si etiam stultis beata vita contingit? Durum quasi vero parva, vel alia ulla miseria sit quam ipsa stultitia. Unde ergo illi visum est? an lectis illis libellis etiam sapientem me ausus est credere? Non usque adeo temeraria est laetitia gestiens, praesertim hominis cujus quanti ponderis consideratio sit, bene novimus. Illud igitur est: scripsit quod nobis putavit dulcissimum fore; quia et illi dulce factum est quidquid posuimus in illis litteris, et scripsit gaudens, nec curavit quid committendum gaudenti calamo esset. Quid, si Soliloquia legisset? Laetaretur multo exundantius, nec tamen reperiret plus aliquid, quod me appellaret, quam beatum. Cito ergo summum nomen effudit in me, nec sibi aliquid reservavit quod de me laetior asseveret. Vide laetitia quid faciat!

2. Sed ubi est ista beata vita? ubi? ubinam? O si ipsa esset, repelleret atomos Epicuri. O si ipsa esset, sciret nihil deorsum esse praeter mundum. O si ipsa esset, nosset extrema sphaerae tardius rotari quam medium, et alia similia quae similiter novimus. Nunc vero quomodo vel qualiscumque beatus sum, qui nescio cur tantus mundus sit, cum rationes figurarum per quas est, nihil prohibeant esse, quanto quis voluerit, ampliorem? Aut quomodo non mihi diceretur, imo non cogeremur confiteri corpora in infinitum secari, ut a certa velut basi in quantitatem certam certus corpusculorum numerus surgeret? Quare cum corpus nullum esse minimum sinitur, quo pacto sinamus esse amplissimum, quo amplius esse non possit; nisi forte illud quod Alypio aliquando dixi occultissime, habet magnam vim: ut quoniam numerus ille intelligibilis infinite crescit, non tamen infinite minuitur, nam non eum licet ultra monadem resolvere; contra sensibilis (nam quid est aliud sensibilis numerus, nisi corporeorum vel corporum quantitas?) minui quidem infinite, sed infinite crescere nequeat. Et ideo fortasse merito philosophi in rebus intelligibilibus divitias ponunt, in sensibilibus egestatem. Quid enim aerumnosius quam minus atque minus semper posse fieri? Quid ditius, quam crescere quantum velis, ire quo velis, redire cum velis, quousque velis, et hoc multum amare quod minui non potest? Quisquis namque intelligit istos numeros, nihil sic amat ut monadem; nec mirum, cum per eam fiat, ut caeteri amentur. Sed tamen cur tantus est mundus? poterat enim esse vel major, vel brevior. Nescio: tale est enim. Et cur hoc loco potius quam illo? Nec in ea re debet esse quaestio, ubi quidquid esset, quaestio esset. Unum illud multum movebat, quod infinite corpora secarentur. Cui fortasse responsum est, de vi contraria intelligibilis numeri. 3. Sed exspecta; videamus quid sit hoc nescio quid, quod suggeritur menti: certe sensibilis mundus nescio cujus intelligibilis imago esse dicitur. Mirum autem est quod in imaginibus videmus, quas specula referunt: nam quamvis ingentia specula sint, non reddunt majores imagines, quam sunt corpora etiam brevissima objecta. In parvis autem specillis, sicut in pupillis oculorum, etsi magna facies sese opponat, brevissima imago pro modo speculi formatur. Ergo et imagines corporum minui licet, si specula minuantur: augeri, si augeantur, non licet. Hic profecto aliquid latet, sed nunc dormiendum est. Neque enim Nebridio beatus quaerendo videor, sed fortasse aliquid inveniendo. Id autem aliquid quid est? an illa ratiocinatio, cui tanquam unicae meae blandiri soleo, et ea me nimis oblectare? 4. Unde constamus? Ex animo et corpore. Quid horum melius? Videlicet animus. Quid laudant in corpore? Nihil aliud video quam pulchritudinem. Quid est corporis pulchritudo? Congruentia partium cum quadam coloris suavitate. Haec forma ubi vera melior, an ubi falsa? Quis dubitet ubi vera est, esse meliorem? Ubi ergo vera est? In animo scilicet. Animus igitur magis amandus est quam corpus. Sed in qua parte animi ista est veritas? In mente atque intelligentia. Quid huic adversatur? Sensus. Resistendum ergo sensibus totis animi viribus? Liquet. Quid si sensibilia nimium delectant? Fiat ut non delectent. Unde fit? Consuetudine iis carendi appetendique meliora. Quid si moritur animus? Ergo moritur veritas, aut non est intelligentia veritas, aut intelligentia non est in animo, aut potest mori aliquid in quo aliquid immortale est: nihil autem horum fieri posse Soliloquia nostra jam continent, satisque persuasum est; sed nescio qua consuetudine malorum territamur atque titubamus. Postremo etiamsi moritur animus, quod nullo modo posse fieri video, non esse tamen beatam vitam in laetitia sensibilium, hoc otio satis exploratum est. His rebus fortasse atque talibus Nebridio meo si non beatus, at certe quasi beatus videor: videar et mihi; quid inde perdo, aut cur parcam bonae opinioni? Haec mihi dixi: deinde oravi, ut solebam, atque dormivi. 5. Haec placuit scribere tibi. Delectat enim me quod mihi gratias agis, si nihil te quod in buccam venerit celem; et gaudeo, quia sic tibi placeo. Apud quem igitur libentius ineptiam, quam cui displicere non possum? At si in potestate fortunae est, ut hominem amet homo, vide quam beatus sim, qui de fortuitis tam multum gaudeo, et talia bona, fateor, desidero mihi ubertim accrescere. Fortunae autem bona verissimi sapientes, quos solos beatos fas est vocari, nec timeri voluerunt, nec cupi, an cupiri, tu videris. Et belle accidit. Nam volo me declinationis hujus gnarum facias. Cum enim adjungo verba similia, incertior fio. Nam ita est cupio, ut fugio, ut sapio, ut jacio, ut capio; sed utrum fugiri an fugi, utrum sapiri an sapi, sit modus infinitus, ignoro. Possem attendere jaci et capi, ni vererer ne me caperet, et pro ludibrio jaceret quo vellet, qui aliud jactum et captum, aliud fugitum, cupitum, sapitum esse convinceret. Quae item tria, utrum penultima longa et inflexa, an gravi brevique pronuntianda sint, similiter nescio. Provocaverim te ad epistolam longiorem; peto, ut paulo diutius te legam. Nam non queo tantum dicere, quantum volupe est legere te.

EPISTOLA IV . Augustinus Nebridio, significans ei quantum profecerit in secessu, contemplatione rerum aeternarum. NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1. Mirum admodum est, quam mihi praeter spem evenerit, quod cum requiro quibus epistolis tuis mihi respondendum remanserit, unam tantum inveni quae me adhuc debitorem teneret, qua petis ut tanto nostro otio, quantum esse arbitraris tecum, aut nobiscum cupis, indicemus tibi quid in sensibilis atque intelligibilis naturae discernentia profecerimus. Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere. Ita tamen paulatim ut per aetatem proficimus. Quippe cum plurimum inter puerum et juvenem distet, nemo a pueritia quotidie interrogatus se aliquando juvenem dicet.

2. Quod nolo in eam partem accipias, ut nos in his rebus quasi ad quamdam mentis juventutem firmioris intelligentiae robore pervenisse existimes. Pueri enim sumus, sed, ut dici assolet, forsitan belli, et non mali. Nam plerumque perturbatos et sensibilium plagarum curis refertos mentis oculos illa tibi notissima ratiuncula in respirationem levat, mentem atque intelligentiam oculis et hoc vulgari aspectu esse meliorem: quod non ita esset, nisi magis essent illa quae intelligimus, quam ista quae cernimus. Cui ratiocinationi utrum nihil valide inimicum sit, peto mecum consideres. Hac ego interim recreatus, cum Deo in auxilium deprecato, et in ipsum, et in ea quae verissime vera sunt attolli coepero, tanta nonnunquam rerum manentium praesumptione compleor, ut mirer interdum illa mihi opus esse ratiocinatione, ut haec esse credam, quae tanta insunt praesentia, quanta sibi quisque sit praesens. Recole tu quoque; nam te fateor hujus rei esse diligentiorem, ne quid forte nesciens rescriptis adhuc debeam. Nam mihi non facit fidem tam multorum onerum, quae aliquando numeraveram, tam repentina depositio: quamvis te accepisse litteras meas non dubitem, quarum rescripta non habeo.

EPISTOLA V . Augustinum Nebridius deplorat, quod nimium interpelletur civium negotiis ab otio contemplationis. AUGUSTINO NEBRIDIUS.

Itane est, mi Augustine, fortitudinem ac tolerantiam negotiis civium praestas, necdum tibi redditur illa exoptata cessatio? Quaeso, qui te tam bonum homines interpellant? Credo qui nesciunt quid ames, quid concupiscas. Nullusne tibi est amicorum, qui eis amores referat tuos? nec Romanianus, nec Lucinianus? Me certe audiant. Ego clamabo, ego testabor te Deum amare, illi servire atque inhaerere cupere. Vellem ego te in rus meum vocare, ibique acquiescere. Non enim timebo me seductorem tui dici a civibus tuis, quos nimium amas, et a quibus nimium amaris.

EPISTOLA VI . Scribit Nebridius videri sibi memoriam sine phantasia esse non posse; tum etiam phantasiae vim non a sensu, sed a se potius imagines rerum habere. AUGUSTINO NEBRIDIUS. 1. Epistolas tuas perplacet ita servare ut oculos meos. Sunt enim magnae, non quantitate, sed rebus, et magnarum rerum magnas continent probationes. Illae mihi Christum, illae Platonem, illae Plotinum sonabunt. Erunt igitur mihi, et ad audiendum propter eloquentiam dulces, et ad legendum propter brevitatem faciles, et ad intelligendum propter sapientiam salubres. Curabis ergo quod tuae menti sanctum bonumve fuerit visum, me docere. His autem litteris respondebis, cum de phantasia et memoria subtilius aliquid disputaris. Mihi enim ita videtur, quod quamvis non omnis phantasia cum memoria sit, omnis tamen memoria sine phantasia esse non possit. Sed dicis: Quid, cum recordamur nos intellexisse, aut cogitasse aliquid? Contra haec ego respondeo, et dico propterea hoc evenisse, quia cum intelleximus vel cogitavimus corporeum ac temporale aliquid, genuimus quod ad phantasiam pertinet: nam aut verba intellectui cogitationibusque nostris adjunximus, quae verba sine tempore non sunt, et ad sensum vel phantasiam pertinent: aut tale aliquid intellectus noster cogitatione passus est, quod in animo phantastico memoriam facere potuisset. Haec ego inconsiderate ac perturbate, ut soleo, dixi: tu explorabis, et falso rejecto, veritatem in litteris conferes.

2. Audi aliud: cur, quaeso te, non a se potius quam a sensu phantasiam habere omnes imagines dicimus? Potest enim, quemadmodum animus intellectualis ad intelligibilia sua videnda a sensu admonetur potius quam aliquid accipit, ita et phantasticus animus ad imagines suas contemplandas, a sensu admoneri potius quam aliquid assumere. Nam forte inde contingit, ut ea quae sensus non videt, ille tamen aspicere possit: quod signum est, in se et a se habere omnes imagines. De hac re quoque quid sentias, respondebis. E

EPISTOLA VII. Augustinus quaestionem utramque a Nebridio motam discutit. Memoriam sine phantasia esse posse. Animam sensibus non usam carere phantasiis. Objectio resolvitur. NEBRIDIO AUGUSTINUS.

CAPUT PRIMUM.-- Memoriam sine phantasia esse posse. 1. Prooemio supersidam, et cito incipiam quod me jamjamque vis dicere, praesertim non cito desiturus. Memoria tibi nulla videtur esse posse sine imaginibus vel imaginariis visis, quae phantasiarum nomine appellare voluisti: ego aliud existimo. Primum ergo videndum est non nos semper rerum praetereuntium meminisse, sed plerumque manentium. Quare, cum sibi memoria praeteriti temporis vindicet tenacitatem; constat eam tamen partim eorum esse quae nos deserunt, partim eorum quae deseruntur a nobis. Nam cum recordor patrem meum, id utique recordor quod me deseruit, et nunc non est: cum autem Carthaginem, id quod est, et quod ipse deserui. In utroque tamen generum horum, praeteritum tempus memoria tenet. Nam et illum hominem, et istam urbem, ex eo quod vidi, non ex eo quod video, memini. 2. Hic tu fortasse quaeris: Quorsum ista? praesertim cum animadvertas utrumlibet horum non posse in memoriam venire, nisi viso illo imaginario. At mihi satis est sic interim ostendisse, posse dici earum etiam rerum, quae nondum interierunt, memoriam. Verum quid me adjuvet, facito intentus accipias. Nonnulli calumniantur adversus Socraticum illud nobilissimum inventum, quo asseritur, non nobis ea quae discimus, veluti nova inseri, sed in memoriam recordatione revocari; dicentes memoriam praeteritarum rerum esse, haec autem quae intelligendo discimus, Platone ipso auctore, manere semper, nec posse interire, ac per hoc non esse praeterita: qui non attendunt illam visionem esse praeteritam, qua haec aliquando vidimus mente; a quibus quia defluximus, et aliter alia videre coepimus, ea nos reminiscendo revisere, id est, per memoriam. Quamobrem si, ut alia omittam, ipsa aeternitas semper manet, nec aliqua imaginaria figmenta conquirit, quibus in mentem quasi vehiculis veniat, nec tamen venire posset, nisi ejus meminissemus, potest esse quarumdam rerum sine ulla imaginatione memoria. CAPUT II.-- Animam sensibus non usam carere phantasiis. 3. Jam vero quod tibi videtur anima etiam non usa sensibus corporis corporalia posse imaginari, falsum esse convincitur isto modo. Si anima priusquam corpore utatur ad corpora sentienda, eadem corpora imaginari potest, et melius, quod nemo sanus ambigit, affecta erat antequam his fallacibus sensibus implicaretur, melius afficiuntur animae dormientium quam vigilantium, melius phreneticorum quam tali peste carentium; his enim afficiuntur imaginibus, quibus ante istos sensus vanissimos nuntios afficiebantur: et aut verior erit sol quem vident illi, quam ille quem sani atque vigilantes; aut erunt veris falsa meliora. Quae si absurda sunt, sicuti sunt, nihil est aliud illa imaginatio, mi Nebridi, quam plaga inflicta per sensus, quibus non, ut tu scribis, commemoratio quaedam fit ut talia formentur in anima, sed ipsa hujus falsitatis illatio, sive, ut expressius dicatur, impressio. Quod sane te movet, qui fiat ut eas facies formasque cogitemus quas nunquam vidimus, acute movet. Itaque faciam quod ultra solitum modum hanc epistolam porrigat; sed non apud te, cui nulla est pagina gratior, quam quae me loquaciorem apportat tibi. 4. Omnes has imagines, quas phantasias cum multis vocas, in tria genera commodissime ac verissime distribui video: quorum est unum sensis rebus impressum, alterum putatis, tertium ratis. Primi generis exempla sunt, cum mihi tuam faciem, vel Carthaginem, vel familiarem quondam nostrum Verecundum, et si quid aliud manentium vel mortuarum rerum, quas tamen vidi atque sensi, in se animus format. Alteri generi subjiciuntur illa quae putamus ita se habuisse vel ita se habere, velut cum disserendi gratia quaedam ipsi fingimus nequaquam impedientia veritatem, vel qualia figuramus cum legimus historias, et cum fabulosa vel audimus vel componimus vel suspicamur. Ego enim mihi ut libet atque ut occurrit animo, Aeneae faciem fingo, ego Medeae cum suis anguibus alitibus junctis jugo, ego Chremetis et alicujus Parmenonis. In hoc genere sunt etiam illa, quae sive sapientes, aliquid veri talibus involventes figuris, sive stulti, variarum superstitionum conditores, pro vero attulerunt; ut est tartareus Phlegethon, et quinque antra gentis tenebrarum, et stylus septentrionalis continens coelum, et alia poetarum atque haereticorum mille portenta. Dicimus tamen et inter disputandum, puta esse tres super invicem mundos, qualis hic unus est; et, puta quadrata figura terram contineri; et similia. Haec enim omnia ut se cogitationis tempestas habuerit, fingimus et putamus. Nam de rebus quod ad tertium genus attinet imaginum, numeris maxime atque dimensionibus agitur: quod partim est in rerum natura, velut cum totius mundi figura invenitur, et hanc inventionem in animo cogitantis imago sequitur; partim in disciplinis tanquam in figuris geometricis et rhythmicis musicis, et infinita varietate numerorum: quae quamvis vera, sic ut ego autumo, comprehendantur, gignunt tamen falsas imaginationes quibus ipsa ratio vix resistit; tametsi nec ipsam disciplinam disserendi carere hoc malo facile est, cum in divisionibus et conclusionibus quosdam quasi calculos imaginamur. 5. In hac tota imaginum silva, credo tibi non videri primum illud genus ad animam, priusquam inhaereat sensibus, pertinere; neque hinc diutius disputandum: de duobus reliquis jure adhuc quaeri posset, nisi manifestum esset animam minus esse obnoxiam falsitatibus, nondum passam sensibilium sensuumque vanitatem: at istas imagines quis dubitaverit istis sensibilibus multo esse falsiores? Nam illa quae putamus et credimus, sive fingimus, et ex omni parte omnino falsa sunt, et certe longe, ut cernis, veriora sunt quae videmus atque sentimus. Jam in illo tertio genere quodlibet spatium corporale animo figuravero, quanquam id rationibus disciplinarum minime fallentibus cogitatio peperisse videatur, ipsis rursum rationibus arguentibus, falsum esse convinco. Quo fit ut nullo pacto animam credam nondum corpore sentientem, nondum per sensus vanissimos mortali et fugaci substantia verberatam, in tanta falsitatis ignominia jacuisse. CAPUT III.-- Objectio resolvitur. 6. Unde ergo evenit ut quae non vidimus cogitemus? Quid putas, nisi esse vim quamdam minuendi et augendi animae insitam, quam quocumque venerit necesse est afferat secum? quae vis in numeris praecipue animadverti potest. Hac fit, verbi gratia, ut corvi quasi ob oculos imago constituta, quae videlicet aspectibus nota est, demendo et addendo quaedam, ad quamlibet omnino nunquam visam imaginem perducatur. Hac evenit ut per consuetudinem volventibus sese in talibus animis, figurae hujuscemodi velut sua sponte cogitationibus irruant. Licet igitur animae imaginanti, ex his quae illi sensus invexit, demendo, ut dictum est, et addendo, ea gignere quae nullo sensu attingit tota; partes vero eorum quae in aliis atque aliis rebus attigerat. Ita nos pueri apud mediterraneos nati atque nutriti, vel in parvo calice aqua visa, jam imaginari maria poteramus; cum sapor fragorum et cornorum, antequam in Italia gustaremus, nullo modo veniret in mentem. Hinc est quod a prima aetate caeci, cum de luce coloribusque interrogantur, quid respondeant non inveniunt. Non enim coloratas ullas patiuntur imagines, qui senserunt nullas. 7. Nec mirere quo pacto ea quae in rerum natura figurantur et fingi possunt, non primo in anima quae omnibus inest commista volvantur, cum ea nunquam extrinsecus senserit. Nam etiam nos cum indignando aut laetando, caeterisque hujuscemodi animi motibus, multos in nostro corpore vultus coloresque formamus, prius nostra cogitatio quod facere possimus tales imagines concipit. Consequuntur ista miris illis modis, et committendis cogitationi tuae, cum in anima sine ulla corporalium figura falsitatum numeri actitantur occulti. Ex quo intelligas velim, cum tam multos animi motus esse sentias expertes omnium, de quibus nunc quaeris, imaginum, quolibet alio motu animam sortiri corpus quam sensibilium cogitatione formarum, quas eam, priusquam corpore sensibusque utatur, nullo modo arbitror pati posse. Quamobrem pro nostra familiaritate, et pro ipsius divini juris fide sedulo monuerim, charissime mihi ac jucundissime, nullam cum istis infernis umbris copules amicitiam, neve illam quae copulata est, cunctere divellere. Nullo enim modo resistitur corporis sensibus, quae nobis sacratissima disciplina est, si per eos inflictis plagis vulneribusque blandimur.

EPISTOLA VIII . Quanam coelestium potestatum in animam actione fiat, ut imagines ac somnia dormienti subrepant. AUGUSTINO NEBRIDIUS. 1. Festinanti mihi ad rem pervenire, nullum prooemium, nullum placet exordium. Qui fit, mi Augustine, vel qui modus est ille, quo utuntur superiores potestates, quas coelestes intelligi volo, cum eis placet nobis dormientibus aliqua somnia demonstrare? Qui, inquam, modus est; id est, quomodo id faciunt, qua arte, quibus manganis, quisbusve instrumentis aut medicamentis? animumne nostrum per cogitationes suas impellunt, ut nos etiam ea cogitando imaginemur? an ipsa in suo corpore, vel in sua phantasia, facta nobis offerunt et ostendunt? Sed si in suo corpore ea faciunt, sequitur ut et nos alios oculos corporeos intrinsecus habeamus cum dormimus, quibus illa videamus quae illi in suo corpore formaverint. Si vero ad istas res non corpore adjuvantur suo, sed in phantastico suo ista disponunt, atque ita phantastica nostra contingunt, et fit visum quod est somnium; cur, quaeso te, non ego phantastico meo tuum phantasticum ea somnia generare compello, quae mihi primo in eo ipse formavi? Certe et mihi est phantasia, et quod volo potens est fingere, cum omnino nullum tibi facio somnium, sed ipsum corpus nostrum video in nobis somnia generare. Nam cum semel habuerit per affectum quo animae copulatur, cogit nos idipsum miris modis per phantasiam simulare. Saepe dormientes cum sitimus, bibere somniamus, et esurientes quasi comedentes videmur; et multa talia, quae quasi commercio quodam a corpore in animam phantastice transferuntur. Haec pro sui obscuritate, pro nostraque imperitia, ne mireris si minus eleganter minusque subtiliter explicata sunt: tu id facere quantum poteris laborabis.

EPISTOLA IX . Quaestioni de somniis per superiores potestates immissis respondet. NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1. Quanquam mei animi cognitor sis, fortasse tamen ignoras quantum velim praesentia tua frui. Verum hoc tam magnum beneficium Deus quandoque praestabit. Legi rectissimam epistolam tuam, in qua de solitudine questus es, et quadam desertione a familiaribus tuis, cum quibus vita dulcissima est. Sed quid aliud hic tibi dicam, nisi quod te non dubito facere? Confer te ad tuum animum, et illum in Deum leva, quantum potes. Ibi enim certius habes et nos, non per corporeas imagines, quibus nunc in nostra recordatione uti necesse est; sed per illam cogitationem, qua intelligis non loco esse nos simul.

2. Epistolas tuas cum considerarem, quibus non dubium tibi quaerenti magna respondi, vehementer me illa terruit, qua percontaris quomodo fiat ut nobis a superioribus potestatibus vel a daemonibus, et cogitationes quaedam inserantur et somnia. Magna enim res est, cui tu quoque pro tua prudentia perspicis, non epistola, sed aut praesenti collocutione, aut aliquo libello respondendum esse. Tentabo tamen, callens ingenium tuum, quaedam quaestionis hujus lumina praeseminare, ut aut caetera tecum ipse contexas, aut posse ad rei tantae probabilem investigationem perveniri minime desperes. 3. Arbitror enim omnem motum animi aliquid facere in corpore. Id autem usque ad nostros exire sensus, tam hebetes, tamque tardos, cum sunt majores animi motus; velut cum irascimur, aut tristes, aut gaudentes sumus. Ex quo licet conjicere, cum etiam cogitamus aliquid, neque id nobis in nostro corpore apparet, apparere tamen posse aeriis aethereisve animantibus, quorum et sensus acerrimus, et in cujus comparatione noster ne sensus quidem putandus est. Igitur ea quae, ut ita dicam, vestigia sui motus animus figit in corpore, possunt et manere, et quemdam quasi habitum facere; quae latenter cum agitata fuerint et contrectata, secundum agitantis et contrectantis voluntatem, ingerunt nobis cogitationes et somnia; atque id fit mira facilitate. Si enim nostrorum corporum terrenorum et tardissimorum exercitationes, agendis organis musicis, seu in funambulo, caeterisque hujuscemodi spectaculis innumerabilibus, ad quaedam incredibilia pervenisse manifestum est; nequaquam est absurdum, eos qui aerio vel aethereo corpore aliquid in corporibus agunt, quae naturali ordine penetrant, longe majore uti facilitate ad movendum quidquid volunt, non sentientibus nobis, et tamen inde aliquid perpetientibus. Ne que enim etiam quomodo fellis abundantia nos ad iram crebriorem cogat sentimus; et tamen cogit, cum haec ipsa, quam dixi, abundantia facta sit irascentibus nobis. 4. Sed hoc tamen si non vis simile a nobis paetereunter accipere, versa id cogitatione quantum potes. Nam si animo existat assidue aliqua difficultas agendi atque implendi quod cupit, assidue irascitur. Ira est autem, quantum mea fert opinio, turbulentus appetitus auferendi ea quae facilitatem actionis impediunt. Itaque plerumque non hominibus tantum, sed calamo irascimur in scribendo, eumque collidimus atque frangimus; et aleatores tesseris, et pictores penicillo, et cuique instrumento quilibet, ex quo difficultatem se pati arbitratur. Hac autem assiduitate irascendi fel crescere etiam medici affirmant. Cremento autem fellis rursus et facile ac prope nullis causis existentibus irascimur. Ita quod suo motu animus fecit in corpore, ad eum rursus commovendum valebit. 5. Possunt latissime ista tractari, et multis rerum testimoniis ad certiorem plenioremque perduci notitiam. Sed huic epistolae adjunge illam quam tibi nuper de imaginibus et de memoria misi, et eam diligentius pertracta: nam minus plene a te intellecta, rescripto tuo mihi apparuit. Huic ergo quam nunc legis, cum adjunxeris de illa quod dictum ibi est, de naturali quadam facultate animi minuentis et augentis cogitatione quodlibet; fortasse etiam formae corporum, quas nunquam vidimus, vel cogitando apud nos vel somniando figurentur.

EPISTOLA X. De convictu cum Nebridio et secessione a mundanarum rerum tumultu. NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1. Nunquam aeque quidquam tuarum inquisitionum me in cogitando tenuit aestuantem, atque illud quod recentissimis litteris tuis legi, ubi nos arguis quod consulere negligamus ut una nobis vivere liceat. Magnum crimen, et, nisi falsum esset, periculosissimum. Sed cum probabilis ratio demonstrare videatur, hic nos potius quam Carthagini, vel etiam ruri, ex sententia posse degere, quid tecum agam, mi Nebridi, prorsus incertus sum. Mittaturne ad te accommodissimum tibi vehiculum? nam basterna innoxie te vehi posse noster Lucinianus auctor est. At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, imbecilli multo minus esse laturam. Veniamne ipse ad vos? At hic sunt qui nec venire mecum queant, et quos deserere nefas putem. Tu enim potes et apud tuam mentem suaviter habitare; ii vero ut idem possint, satagitur. Eamne crebro et redeam, et nunc tecum, nunc cum ipsis sim? At hoc neque simul, neque ex sententia vivere est. Non enim brevis est via, sed tanta omnino, cujus peragendae negotium saepe suscipere, non sit ad optatum otium pervenisse. Huc accedit infirmitas corporis, qua ego quoque, ut nosti, non valeo quod volo, nisi omnino desinam quidquam plus velle quam valeo.

2. Profectiones ergo quas quietas et faciles habere nequeas, per totam cogitare vitam, non est hominis de illa una ultima, quae mors vocatur, cogitantis; de qua vel sola intelligis vere esse cogitandum. Dedit quidem Deus paucis quibusdam, quos gubernatores ecclesiarum esse voluit, ut et illam non solum exspectarent fortiter, sed alacriter etiam desiderarent, et earum obeundarum labores sine ullo angore susciperent: sed neque iis qui ad hujusmodi administrationes temporalis honoris amore raptantur, neque rursum iis, qui cum sint privati, negotiosam vitam appetunt, hoc tantum bonum concedi arbitror, ut inter strepitus inquietosque conventus atque discursus, cum morte familiaritatem, quam quaerimus, faciant; deificari enim utrisque in otio licebat. Aut si hoc falsum est, ego sum omnium, ne dicam stultissimus, certe ignavissimus, cui nisi proveniat quaedam secura cessatio, sincerum illud bonum gustare atque amare non possum. Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine, nihil timere. Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium, nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum. 3. Quod si in naturam humanam talis vita non cadit, ur aliquando evenit ista securitas? cur tanto evenit crebrius, quanto quisque in mentis penetralibus adorat Deum? cur in actu etiam humano plerumque ista tranquillitas manet, si ex illo adyto ad agendum quisque procedat? cur interdum et cum loquimur, mortem non formidamus, cum autem non loquimur, etiam cupimus? Tibi dico, non enim hoc cuilibet dicerem, tibi, inquam, dico, cujus itinera in superna bene novi, tune, cum expertus saepe sis quam dulce vivat, cum amori corporeo animus moritur, negabis tandem totam hominis vitam posse intrepidam fieri, ut rite sapiens nominetur? aut hanc affectionem, qua ratio nititur, tibi accidisse unquam, nisi cum in intimis tuis angeris, asserere audebis? Quae cum ita sint, restare unum vides, ut tu quoque in commune consulas, quo vivamus simul. Quid enim cum matre agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego. Alia scribere, ne te ab ista cogitatione averterem, nolui.

EPISTOLA XI . Cur hominis susceptio Filio soli tribuitur, cum divinae personae sint inseparabiles. NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1. Cum me vehementer agitaret quaestio, a te dudum cum quadam etiam familiari objurgatione proposita, quonam pacto una vivere possemus, et de hoc solo statuissem rescribere tibi, et rescripta flagitare, neque ad aliud aliquid, quod ad nostra studia pertinet, stilum avertere, ut inter nos istud ipsum terminaretur, cito me securum fecit recentis epistolae tuae brevissima et verissima ratio: propterea scilicet hinc non esse cogitandum, quia vel nos cum potuerimus ad te, vel tu cum potueris ad nos necessario venturus sis. Hinc ergo, ut dixi, securus effectus consideravi omnes epistolas tuas, ut viderem quarum responsionum debitor sim. In quibus tam multas quaestiones reperi, ut etiamsi facile dissolvi possent, ipso acervo cujusvis ingenium otiumque superarent. Tam vero difficiles sunt, ut etsi una earum mihi esset imposita, non dubitarem me onustissimum confiteri. Hoc autem prooemium ad id valet, ut tantisper desinas nova quaerere, donec toto aere alieno liberemur, et de solo judicio tuo mihi rescribas. Quanquam scio quam sit adversum me, qui tuarum divinarum cogitationum vel tantisper particeps esse differo.

2. Accipe igitur quid mihi videatur de susceptione hominis mystica quam propter salutem nostram factam esse religio, qua imbuti sumus, credendum cognoscendumque commendat: quam quaestionem non facillimam omnium elegi, cui potissimum responderem. Illa namque quae de hoc mundo quaeruntur, nec satis ad beatam vitam obtinendam mihi videntur pertinere; et si aliquid afferunt voluptatis, cum investigantur, metuendum est tamen ne occupent tempus rebus impendendum melioribus. Quamobrem quod ad hoc pertinet susceptum in praesentia, prius miror te esse commotum cur non Pater sed Filius dicatur hominem suscepisse, sed etiam Spiritus sanctus. Nam ista Trinitas catholica fide ita inseparabilis commendatur et creditur, ita etiam a paucis sanctis beatisque intelligitur, ut quidquid ab ea fit, simul fieri sit existimandum, et a Patre, et a Filio, et a Spiritu sancto: nec quidquam Patrem facere, quod non et Filius et Spiritus sanctus, nec quidquam Spiritum sanctum, quod non et Pater et Filius, nec quidquam Filium, quod non et Pater et Spiritus sanctus faciat. Ex quo videtur esse consequens, ut hominem Trinitas tota susceperit: nam si Filius suscepit, Pater autem et Spiritus sanctus non susceperunt, aliquid praeter invicem faciunt. Cur ergo in mysteriis et sacris nostris hominis susceptio Filio tributa celebratur? Haec est plenissima quaestio ita difficilis, et de re tam magna, ut nec sententia hic satis expedita, nec ejus probatio satis secura esse possit. Audeo tamen, siquidem ad te scribo, significare potius quid meus animus habeat, quam explicare; ut caetera pro ingenio tuo et familiaritate nostra, qua fit ut me optime noveris, per te ipse conjectes. 3. Nulla natura est, Nebridi, et omnino nulla substantia quae non in se habeat haec tria, et prae se gerat: primo ut sit deinde ut hoc vel illud sit, tertio ut in eo quod est maneat quantum potest. Primum illud causam ipsam naturae ostentat, ex qua sunt omnia; alterum, speciem per quam fabricantur, et quodammodo formantur omnia; tertium, manentiam quamdam, ut ita dicam, in qua sunt omnia. Quod si fieri potest ut aliquid sit, quod non hoc vel illud sit, neque in genere suo maneat; aut hoc quidem aut illud sit, sed non sit, neque in genere suo maneat quantum potest; aut in suo genere quidem pro ipsius sui generis viribus maneat, sed tamen nec sit, neque hoc vel illud sit: fieri etiam potest, ut in illa Trinitate aliqua persona praeter alias aliquid faciat. At si cernis necesse esse ut quidquid sit, continuo et hoc aut illud sit, et in suo genere maneat quantum potest, nihil tria illa praeter invicem faciunt. Video adhuc partem me egisse hujus quaestionis, qua fit difficilis solutio. Sed breviter tibi aperire volui, si tamen egi quod volui, quam subtiliter, et quanta veritate in Catholica intelligatur hujusce inseparabilitas Trinitatis. 4. Nunc accipe quomodo possit non movere animum illud quod movet. Species quae proprie Filio tribuitur, ea pertinet etiam ad disciplinam, et ad artem quamdam, si bene hoc vocabulo in his rebus utimur, et ad intelligentiam qua ipse animus rerum cogitatione formatur. Itaque quoniam per illam susceptionem hominis id actum est, ut quaedam nobis disciplina vivendi, et exemplum praecepti, sub quarumdam sententiarum majestate ac perspicuitate insinuaretur, non sine ratione hoc totum Filio tribuitur. In multis enim rebus quas cogitationi et prudentiae committo tuae, quamvis multa insint, aliquid tamen eminet, et ideo sibi proprietatem quamdam non absurde vindicat; velut in illis tribus generibus quaestionum, etiamsi quaeratur an sit, ibi est et quid sit, esse enim non potest profecto, nisi aliquid sit; ibi etiam, probandum improbandumve sit; quidquid enim est, nonnulla aestimatione dignum est: ita cum quaeritur quid sit, necesse est ut et sit, et aliqua aestimatione pendatur. Hoc modo etiam cum quaeritur quale sit, et aliquid est utique ita, cum sibi inseparabiliter juncta sunt omnia; nomen tamen quaestio non ex omnibus accipit, sed ut sese habuerit quaerentis intentio. Ergo disciplina hominibus est necessaria, qua imbuerentur, et qua ad modum formarentur. Non tamen idipsum quod per hanc disciplinam fit in hominibus, aut non esse possumus dicere, aut non appetendum; sed scire prius intendimus, et per quod conjiciamus aliquid, et in quo maneamus. Demonstranda igitur prius erat quaedam norma et regula disciplinae; quod factum est per illam suscepti hominis dispensationem quae proprie Filio tribuenda est, ut esset consequens et ipsius Patris, id est unius principii ex quo sunt omnia, cognitio per Filium, et quaedam interior et ineffabilis sua vitas atque dulcedo, in ista cognitione permanendi contemnendique omnia mortalia, quod donum et munus proprie Spiritui sancto tribuitur. Ergo cum agantur omnia summa communione et inseparabilitate, tamen distincte demonstranda erant propter imbecillitatem nostram, qui ab unitate in varietatem lapsi sumus. Nemo enim quemquam erigit ad id in quo ipse est, nisi aliquantum ad id, in quo est ille, descendat. Habes epistolam, non quae tuam curam de hac re finierit, sed quae cogitationes tuas certo fortasse aliquo fundamento inchoaverit; ut caetera ingenio quod mihi notissimum est, persequaris, et pietate cui maxime standum est, consequaris.

EPISTOLA XII. Quaestionem in superiore epistola perstrictam iterum tractandam suscipit. NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1. Plures epistolas te scribis misisse quam accepimus; sed neque tibi possum non credere, neque mihi tu. Etsi enim rescribendo par esse non valeo; tamen non minore a me diligentia servantur litterae tuae, quam frequentantur abs te. Prolixiores autem nostras, non te amplius quam binas accepisse convenit inter nos; non enim misimus tertias. Sane recognitis exemplaribus animadverti quinque fere tuis rogationibus esse responsum; nisi quod una ibi quaestio quasi transeunter perstricta, quanquam non temere ingenio tuo commissa sit, non tamen fortasse satisfecit avaritiae tuae; quam refrenes aliquantulum opus est, et nonnulla compendia libenter feras. Ita plane ut si quidquam fraudo intelligentiam, dum sum parcus in verbis, nihil parcas mihi; sed tu jure, quo mihi valentius esset forte aliquid, si quidquam posset esse jucundius, totum quod debetur, efflagites. Hanc igitur epistolam numerabis inter minores epistolas meas, quam tibi, non sibi nihil mihi de acervo minuere. Non enim et tu mittis minores, quae non eumdem acervum augeant. Quare illud quod de Filio Dei quaeris, cur ipse potius dicatur hominem suscepisse, quam Pater, cum simul uterque sit, dignosces facillime si sermocinationum nostrarum quibus, ut potuimus (nam ineffabile quiddam est), quid sit Dei Filius quo conjuncti simus, recorderis. Quod ut hic breviter attingam, disciplina ipsa et forma Dei, per quam facta sunt omnia quae facta sunt, Filius nuncupatur. Quidquid autem per susceptum illum hominem gestum est, ad eruditionem informationemque nostram gestum est.

(Vacat 67 linearum spatium in Ms. codice Vaticano unde Epistola eruta est.)

EPISTOLA XIII . Quaestionem de animae quodam corpore, ad se nihil pertinentem, rogat dimittant. NEBRIDIO AUGUSTINUS. 1. Usitata tibi scribere non libet, nova non licet. Alterum enim video tibi non convenire, alterum non mihi vacare. Nam ex quo abii abs te, nulla mihi opportunitas, nullum otium datum est ea quae inter nos quaerere solemus, agitandi atque versandi. Sunt quidem hiemales nimis longae noctes, nec a me totae dormiuntur; sed se objiciunt magis cogitanda cum otium est, quae diffirmando sunt otio necessaria. Quid ergo faciam? mutusne apud te, an tacitus sim? Neutrum vis, neutrum volo. Quare age, atque accipe quod de me excudere potuit ultimum noctis, quamdiu exsequebatur, quo haec epistola scripta est.

2. Necesse est te meminisse quod crebro inter nos sermone jactatum est, nosque jactavit anhelantes, atque aestuantes, de animae scilicet vel perpetuo quodam corpore, vel quasi corpore, quod a nonnullis etiam dici vehiculum recordaris. Quam rem certe, siquidem loco movetur, non esse intelligibilem, clarum est. Quidquid autem intelligibile non est, intelligi non potest. At quod intellectum fugit, si saltem sensum non refugit, aestimare inde aliquid verisimiliter non usquequaque denegatur. Quod vero neque intelligi neque sentiri potest, temerariam nimis atque nugatoriam gignit opinionem; et hoc de quo agimus tale est, si tamen est. Cur ergo, quaeso te, non nobis ad hanc quaestiunculam indicimus ferias, et nos totos imprecato Deo in summam serenitatem naturae summae viventis attollimus? 3. Hic forsitan dicas, quanquam corpora percipi nequeant, multa nos tamen ad corpus pertinentia intelligibiliter posse percipere, ut est quod novimus esse corpus. Quis enim neget, aut quis hoc verisimile potius quam verum esse fateatur? Ita cum ipsum corpus verisimile sit, esse tamen in natura tale quiddam verissimum est: ergo corpus sensibile, esse autem corpus intelligibile judicatur; non enim posset aliter percipi. Ita nescio quid illud, de quo quaerimus, corpus, quo inniti anima, ut de loco ad locum transeat, putatur, quanquam etiamsi non sensibus nostris, tamen quibusdam longe vegetioribus sensibile sit, utrum tamen sit, intelligibiliter cognosci potest. 4. Hoc si dices, veniat in mentem illud quod intelligere appellamus, duobus modis in nobis fieri: aut ipsa per se mente atque ratione intrinsecus, ut cum intelligimus esse ipsum intellectum; aut admonitione a sensibus, ut id quod jam dictum est, cum intelligimus esse corpus. In quibus duobus generibus illud primum per nos, id est, de eo quod apud nos est Deum consulendo; hoc autem secundum de eo quod a corpore sensuque nuntiatur, nihilominus Deum consulendo intelligimus. Quae si rata sunt, nemo de illo corpore utrum sit intelligere potest, nisi cui sensus quidquam de illo nuntiarit. In quo animantium numero si ullus est, nos quoniam non esse perspicimus, illud etiam perfectum puto, quod supra dicere coeperam, non ad nos istam pertinere quaestionem. Haec etiam atque etiam cogites velim, et quod cogitando genueris, ut noverim cures.

EPISTOLA XIV . Quare sol non idem praestat quod caetera sidera. Veritas summa an hominis cujusque rationem contineat. NEBRIDIO AUGUSTINUS.

1 Recentissimis litteris tuis respondere malui; non quod contempserim praecedentia quaesita tua, minusve me delectaverint, sed quod in respondendo majora quam opinaris molior. Quanquam enim longiorem, quam longissima est, epistolam tibi mittendam esse praescripseris, non tamen tantum habemus otii, quantum existimas, et quantum nos semper optasse nosti et optamus. Nec quaeras cur ita sit: illa enim facilius quibus impedior, quam cur impediar exposuerim.

2. Scribis cur ego et tu cum simus singuli eadem multa faciamus, sol autem non idem faciat quod caetera sidera. Cujus rei causam conarer. Nam si eadem nos agimus, multa et ille cum caeteris agit: si non ille, nec nos. Ambulo et ambulas, movetur et moventur; vigilo et vigilas; lucet et lucent; disputo et disputas; circuit et circumeunt: tametsi actus animi nullo modo est iis, quae videmus, comparandus. Si autem animum, ita ut aequum est, animo conferas, magis idem vel cogitare vel contemplari, vel si quid aliud commodius dicitur, si ullus eis inest animus, sidera quam homines consideranda sunt. Caeterum in corporum motibus, si, ut soles diligenter attendas, nihil omnino a duobus idem fieri potest. An tu cum deambulamus simul, statim idem nos agere existimas? Absit a prudentia tua. Septentrioni namque vicinior nostrum qui deambulat, aut alterum pari motu antecedat, aut tardius ingrediatur necesse est; neutrum tamen sentiri potest. Sed tu, ni fallor, quid intelligamus, non quid sentiamus exspectas. Quod si ab axe in meridiem tendamus, conjuncti nobis atque inhaerentes quantum valemus, innitamurque marmori laevi et aequali, vel etiam ebori, tam non potest esse amborum idem motus, quam venae pulsus, quam forma, quam facies. Remove nos et pone Glauciam prolem, nihil egeris. Quippe his etiam simillimis geminis tanta est necessitas ut proprie moveantur, quanta fuit ut singuli nascerentur. 3. At enim hoc, inquies, rationi tantum: quod autem sol ab astris differt, sensibus etiam clarum atque manifestum est. Si magnitudinem me cogis respicere, nosti de intervallis quam multa dicantur, et ad quantum incertum perspicuitas ista revocetur. Sed ut concedam ita esse ut apparet, sic enim et credo, cujus tandem et sensum fefellit illa proceritas Naevii pede longioris quam qui est sex longissimus? cui te credo nimium quaesisse hominem aequalem, et cum minime reperisses, usque in ejus formam nostram epistolam tendere voluisse. Quare cum in terris quoque aliquid tale existat, nihil de coelo puto esse mirandum. Si autem te movet, quod praeter solem nullius sideris lumen implet diem; quis, quaeso te, hominibus tantus apparuit quantus ille homo quem Deus suscepit, longe aliter quam caeteros sanctos atque sapientes? Quem si cum aliis sapientibus conferas, majori distantia continetur, quam collatione solis caetera sidera. Quam sane similitudinem diligenter intuere. Fieri enim potest mente qua excellis, ut quamdam quaestionem de homine Christo a te propositam transeuntes dissolverimus. 4. Item quaeris utrum summa illa veritas et summa sapientia et forma rerum, per quem facta sunt omnia, quem Filium Dei unicum sacra nostra profitentur, generaliter hominis, an etiam uniuscujusque nostrum rationem contineat. Magna quaestio. Sed mihi videtur, quod ad hominem faciendum attinet, hominis quidem tantum non meam vel tuam ibi esse rationem; quod autem ad orbem temporis, varias hominum rationes in illa sinceritate vivere. Verum hoc cum obscurissimum sit, qua similitudine illustrari possit ignoro: nisi forte ad artes illas quae insunt animo nostro confugiendum est. Nam in disciplina metiendi una est anguli ratio, una quadrati. Itaque quoties demonstrare angulum volo, non nisi una ratio anguli mihi occurrit. Sed quadratum nequaquam scriberem, nisi quatuor simul angulorum rationem intuerer: ita quilibet homo una ratione, qua homo intelligitur, factus est. At ut populus fiat, quamvis et ipsa una ratio, non tamen hominis ratio, sed hominum. Si igitur pars hujus universi est Nebridius, sicut est, et omne universum partibus confit; non potuit universi conditor Deus rationem partium non habere. Quamobrem quod plurimorum hominum ibi ratio est, non ad ipsum hominem pertinet, quanquam miris rursum modis ad unum omnia redigantur. Sed tu id commodius cogitabis: his contentus sis interim peto, quanquam jam excesserim Naevium.

EPISTOLA XV. Significat scriptum a se opusculum de religione, transmittendum Romaniano, quem hortatur ut otium datum bene collocet. ROMANIANO AUGUSTINUS. 1. Non haec epistola sic inopiam chartae indicat, ut membranas saltem abundare testetur. Tabellas eburneas quas habeo, avunculo tuo cum litteris misi. Tu enim huic pelliculae facilius ignosces, quia differri non potuit quod ei scripsi, et tibi non scribere etiam ineptissimum existimavi. Sed tabellas, si quae ibi nostrae sunt, propter hujusmodi necessitates, mittas peto. Scripsi quiddam de catholica religione, quantum Dominus dare dignatus est, quod tibi volo ante adventum meum mittere, si charta interim non desit. Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina majorum. De codicibus, praeter libros de Oratore, totum mihi excidit. Sed nihil amplius rescribere potui, quam ut ipse sumeres quos liberet, et nunc in eadem maneo sententia. Absens enim quid plus faciam non invenio.

2. Gratissimum mihi est, quod in ultima epistola me participem domestici tui gaudii facere voluisti. Sed, Mene salis placidi vultum fluctusque quietos Ignorare jubes? (Virg. V Aeneid.) quanquam nec me jubeas, nec ipse ignores. Quare si ad melius cogitandum quies aliqua data est, utere divino beneficio. Nec enim debemus nobis, cum ista proveniunt, sed illis per quos proveniunt, gratulari: quoniam justa, et officiosa, et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administratio recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat cum tenetur, nec implicet cum multiplicatur, si non cum pacatur involvat. Ipsius enim Veritatis ore dictum est: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Laxatis ergo curis mutabilium rerum, bona stabilia et certa quaeramus, supervolemus terrenis opibus nostris. Nam et in mellis copia, non frustra pennas habet apicula; necat enim haerentem.