Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/XXXII

E Wikisource
 Liber XXXI Liber XXXIII 

I.[recensere]

Aetoli, qui Antiochum in bella Romana inpulerant, victo eodem soli adversus Romanos et viribus inpares et omni auxilio destituti remanserunt; 2 nec multo post victi libertatem, quam inlibatam adversus dominationem Atheniensium Spartanorumque inter tot Graeciae civitates soli retinuerant, amiserunt. 3 Quae condicio tanto amarior illis, quanto serior fuit, reputantibus tempora illa, quibus tantis Persarum opibus domesticis viribus restiterint, quibus Gallorum violentiam Asiae Italiaeque terribilem Delphico bello fregerint; quae gloriosa recordatio maius desiderium libertatis augebat. 4 Dum haec aguntur, medio tempore inter Messenios et Achaeos de principatu primo dissensio, mox bellum ortum est. 5 In eo nobilis Achaeorum imperator Philopoemen capitur, non quia pugnando vitae pepercerit, sed, dum suos in proelium revocat, in transitu fossae equo praecipitatus a multitudine hostium oppressus est. 6 Quem Messenii iacentem seu metu virtutis seu verecundia dignitatis interficere ausi non fuerunt. 7 Itaque laeti velut in illo omne bellum confecissent, captivum per universam civitatem in modum triumphi circumduxerunt effuso obviam populo, ac si suus, non hostium imperator adventaret, nec victorem Achaei avidius vidissent, 8 quam victum hostes viderunt. Igitur eundem in theatrum duci iusserunt, ut omnes contuerentur, quem potuisse capi incredibile singulis videbatur.

9 Inde in carcerem ducto verecundia magnitudinis eius venenum dederunt, quod ille laetus, ac si vicisset, accepit, quaesito prius, an Lycortas, praefectus Achaeorum, quem secundum a se esse scientia militari sciebat, incolumis effugisset. Quem ut accepit evasisse, non in totum dicens male consultum Achaeis expiravit. 10 Nec multo post reparato bello Messenii vincuntur poenasque interfecti Philopoemenis pependerunt.


II.[recensere]

Interea in Syria rex Antiochus, cum gravi tributo pacis a Romanis victus oneratus esset, seu inopia pecuniae conpulsus seu avaritia sollicitatus, qui sperabat se sub specie tributariae necessitatis excusatius sacrilegia commissurum, adhibito exercitu nocte templum Elymaei Iovis adgreditur. 2 Qua re prodita concursu incolarum cum omni militia interficitur. 3 Romae, cum multae Graeciae civitates questum de iniuriis Philippi, regis Macedonum, venissent et disceptatio in senatu inter Demetrium, Philippi filium, quem pater ad satisfaciendum senatui miserat, et legatos civitatium esset, turba querelarum confusus adulescens repente obticuit.

4 Tunc senatus verecundia eius motus, quae probata etiam antea, cum obses Romae esset, omnibus fuerat, causam illi donavit. Atque ita modestia sua Demetrius veniam patri, non iure defensionis, sed patrocinio pudoris obtinuit, 5 quod ipsum decreto senatus significatum est, ut appareret non tam absolutum regem quam donatum filio patrem. 6 Quae res Demetrio non gratiam legationis, sed odium obtrectationis conparavit. 7 Nam et apud fratrem Perseum aemulatio illi invidiam contraxit, et apud patrem nota absolutionis causa offensae fuit, indignante Philippo plus momenti apud senatum personam filii quam auctoritatem patris ac dignitatem regiae maiestatis habuisse. 8 Igitur Perseus perspecta patris aegritudine cotidie absentem Demetrium apud eum criminari et primo invisum, post etiam suspectum reddere; nunc amicitiam Romanorum, nunc proditionem patris ei obiectare. 9 Ad postremum insidias sibi ab eo paratas confingit, ad cuius rei probationem inmittit indices, testes subornat et facinus, quod obicit, admittit.

10 Quibus rebus conpulso ad parricidium patre funestam omnem regiam facit.


III.[recensere]

Occiso Demetrio sublatoque aemulo non neglegentior tantum Perseus in patrem, verum etiam contumacior erat, nec heredem regni, sed regem gerebat. 2 His rebus offensus Philippus inpatientius in dies mortem Demetrii dolebat, tunc et insidiis circumventum suspicari, testes indicesque torquere. 3 Atque ita cognita fraude non minus scelere Persei quam innoxia Demetrii morte cruciabatur, peregissetque ultionem, nisi morte praeventus fuisset. 4 Nam brevi post tempore morbo ex aegritudine contracto decessit, relicto magno belli apparatu adversus Romanos, quo postea Perseus usus est. 5 Nam et Gallos Scordiscos ad belli societatem perpulerat, fecissetque Romanis grave bellum, nisi decessisset. 6 Namque Galli bello adversus Delphos infeliciter gesto, in quo maiorem vim numinis quam hostium senserant, amisso Brenno duce pars in Asiam, pars in Thraciam extorres fugerant. 7 Inde per eadem vestigia, qua venerant, antiquam patriam repetivere. 8 F,x his manus quaedam in confluente Danuvii et Savi consedit Scordiscosque se appellari voluit. 9 Tectosagi autem, cum in antiquam patriam Tolosam venissent conprehensique pestifera lue essent, non prius sanitatem recuperavere quam aruspicum responsis moniti aurum argentumque bellis sacrilegiisque quaesitum in Tolosensem lacum mergerent, 10 quod omne magno post tempore Caepio, Romanus consul, abstulit. Fuere autem argenti pondo centum decem milia, auri pondo quinquies decies centum milia. l Quod sacrilegium causa excidii Caepioni exercituique eius postea fuit. Romanos quoque Cimbrici belli tumultus velut ultor sacrae pecuniae insecutus est. 12 Ex gente Tectosagorum non mediocris populus praedae dulcedine Illyricum repetivit spoliatisque Histris in Pannonia consedit. 13 Histrorum gentem fama est originem a Colchis ducere, missis ab Aeeta rege ad Argonautas, raptores filiae, persequendos;

14 qui ut a Ponto intraverunt Histrum, alveo Savi fluminis penitus invecti vestigia Argonautarum insequentes naves suas umeris per iuga montium usque ad litus Adriatici maris transtulerunt, cognito quod Argonautae idem prop ter magnitudinem navis priores fecissent;

15 quo ut avectos Colchi non reppererunt, sive metu regis sive taedio longae navigationis iuxta Aquileiam con sedere Histrique ex vocabulo amnis, quo a mari concesserant, appellati.

16 Daci quoque suboles Getarum sunt, qui cum Orole rege adversus Bastarnas male pugnassent, ad ultionem segnitiae capturi somnum capita loco pedum ponere iussu regis cogebantur ministeriaque uxoribus, quae ipsis ante fieri solebant, facere. Neque haec ante mutata sunt quam ignominiam bello acceptam virtute delerent.


IV.[recensere]

Igitur Perseus, cum imperio Philippi patris successisset, omnes has gentes adversum Romanos in societatem belli sollicitabat. 2 Interim inter Prusiam regem, ad quem Hannibal post pacem Antiocho a Romanis datam profugerat, et Eumenen bellum ortum est, quod Prusias Hannibalis fiducia rupto foedere prior intulit 3 Namque Hannibal, cum ab Antiocho Romani inter ceteras condiciones pacis deditionem eius poscerent, admonitus a rege in fugam versus Cretam defertur.

4 Ibi cum diu quietam vitam egisset invidiosumque se propter nimias opes videret, amphoras plumbo repletas in templo Dianae, quasi fortunae suae praesidia, 5 deponit atque ideo nihil de illo sollicita civitate, quoniam velut pignus opes eius tenebat, ad Prusiam contendit, auro suo statuit, quas secum portabat, infuso, ne conspectae opes vitae nocerent. 6 Dein, cum Prusias terrestri bello ab Eumene victus esset et proelium in mare transtulisset, Hannibal novo commento auctor victoriae fuit; quippe omne serpentium genus in fictiles lagoenas coici iussit medioque proelio in naves hostium mittit. 7 Id primum Ponticis ridiculum visum, fictilibus dimicare, qui ferro nequeant. Sed ubi serpentibus coepere naves repleri, ancipiti periculo circumventi hosti victoriam cesserunt. 8 Quae ubi Romam nuntiata sunt, missi a senatu legati sunt, qui utrumque regem in pacem cogerent Hannibalemque deposcerent. Sed Hannibal re cognita sumpto veneno legationem morte praevenit. 9 Insignis hic annus trium toto orbe maximorum imperatorum mortibus fuit, Hannibalis et Philopoemenis et Scipionis Africani. 10 Ex quibus constat Hannibalem nec tum, cum Romano tonantem bello Italia contremuit, nec cum reversus Karthaginem summum imperium tenuit, aut cubantem cenasse aut plus quam sextario vini 11 indulsisse pudicitiamque eum tantam inter tot captivas habuisse, ut in Africa natum quivis negaret. 12 Moderationis certe eius fuit, ut, cum diversarum gentium exercitus rexerit, neque insidiis suorum militum sit petitus umquam neque fraude proditus, cum utrumque hostes saepe temptassent.


 Liber XXXI Liber XXXIII