Evangelium secundum Marcum (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Evangelium secundum Marcum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Evangelium secundum Marcum

Evangelium secundum Marcum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0244A

PROLOGUS B. HIERONYMI. 114.0179A|

( Vide Opera ejus. )

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Initium Evangelii. (ISID.) Evangelium, bona annuntiatio, quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde: Poenitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum coelorum.

(HIER.) Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum.

Jesu Christi. (HIER.) Jesus Hebraice, Soter Graece, Salvator Latine, Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur 114.0179B| de genere David regis, et Levitico.

Filii Dei. (BEDA.) Matthaeus dicit: filii David filii Abraham (Matth. I). Marcus dicit: filii Dei, ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab aeternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.

VERS. 2.-- Sicut scriptum est. Marcus prophetarum testimonia praemittit quibus haec vetera et non nova, sed a prophetis praescita et praedicta asserit, in quo et Judaeos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta haereticos alterum sine altero suscipiat.

Ecce mitto. (BEDA.) Angelus dicitur Joannes non 114.0179C| societate naturae, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Mal. II).

(ID.) Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum, etc., Malachiae est, utrumque tamen dicit Isaiae esse, quia, etc., usque ad omnes prophetae uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.

VERS. 3.-- Clamantis. (ISID.) Ad Judaeos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judaea vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quaerunt quod in deserto amissum 114.0179D| est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit.

Parate. (ISID.) Poenitentiam agite et praedicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem.

Viam Domini. (HIER.) Via Domini qua ad homines ingreditur, poenitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis.

Rectas facite semitas. (ISID.) Praecipit, ut regia 114.0180A| via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore.

Semitae post viam, quia mandata moralia post poenitentiam secundum Marcum vel Matthaeum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et poenitentiam.

Rectae semitae per austera indicia vestis, zonae, cibi, potus, vocis humillimae.

VERS. 4.-- Joannes. (ISID.) Gratia Dei. A gratia Dei incipit, unde sequitur: Baptizans, etc. Per baptismum peccata dimittuntur; unde: Quod gratis accepistis, gratis date (Matth. X). Et Apostolus: Gratia salvati estis (Ephes. II).

Baptizans. (HIER.) Baptismum poenitentiae dedit, baptismum in remissionem peccatorum praedicavit, 114.0180B| tamen non dedit. Sicut praedicatione, etc., usque ad nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac, per puerum pallio albo velata.

VERS. 5.-- In Jordane (ID.) Jordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim, etc., usque ad corpus Christi, non mundatis non proficit, sed in deterius mutat.

Confitentes, etc. (ID.) Confessio et pulchritudo in conspectu ejus (Psal. CXV), id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac, in cujus nativitate risum fecit Deus Sarae. Sicut ad Mariam dicitur, quae est princeps cum Deo: Benedicta tu in mulieribus (Luc. I).

4.0180C| (BEDA.) Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vitae novitatem promittere, qui baptismum, etc., usque ad et sic mundatos Christianam religionem promittentes in Ecclesiae membra commuta.

VERS. 6.-- Et erat Joannes, etc. (HIER.) Vestis prophetae et cibus et potus, totam austeram vitam praedicantium significant, et gentes, etc., usque ad quia omnia a gratia Evangelii, in qua non est distinctio Judaei et Graeci.

(BEDA.) Vestitus pilis cameli. Quia peccata non fovit, sed aspere increpavit, dicens: Genimina viperarum, etc. Zona pellicea, etc., usque ad in melle enim dulcedo, in locusta alacer volatus, sed cito deciduus.

VERS. 7.-- Fortior me. (HIER.) Quis fortior est 114.0180D| gratia qua abluuntur peccata? Ille qui, etc., usque ad et usque ad centum quadraginta quatuor millia pervenit.

Solvere corrigiam. (BEDA.) Modus fuit apud veteres, ut si quis eam quae sibi competeret, accipere uxorem nollet, ille, etc., usque ad Redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo.

(HIER.) Corrigia calcamentorum, id est mysterium Incarnationis Dei. Calx enim, etc., usque ad sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima 114.0181A| in Maria et Joseph, dilecta in Joanne Baptista, columba in Christo et apostolis.

VERS. 8.-- Ego baptizavi vos aqua. (BEDA.) Nondum Joannes dicit Deum aut Dei Filium esse aperte, quia rudes erant auditores: sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit, dicens: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Sed postea cum capaciores jam videret, Dei Filium jam aperte praedicat dicens: Testimonium perhibuit, quia hic est Dei Filius (Joan. III).

(ISID.) Ego baptizo vos aqua, ille, etc. Dei fluvius semper plenus, semper aequalis, de quo: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV). Multum distat, etc., usque ad unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis; 114.0181B| unde Apostolus: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc., usque: Propter quod et Deus illum exaltavit (Phil. II).

VERS. 9.-- Et baptizatus est in Jordane. Tribus causis: Ut justitiam et humilitatem impleret; ut baptismum Joannis comprobaret; ut Jordanis aquas sanctificans per descensionem columbae Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret.

(HIER.) Marcus: Sicut cervus desiderans ad fontes aquarum saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similatur) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilaeae venientem Jesum ad baptismum, etc., usque ad: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II).

114.0181C| VERS. 10.-- Vidit apertos coelos, etc. (BEDA.) Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur coeli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur: Plenum gratiae et veritatis (Joan. I).

Manentem in ipso. Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi coelitus dari.

VERS. 11.-- Tu es Filius meus dilectus. (BEDA.) 114.0181D| Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbae descendit Spiritus, quae simplex animal et sine felle: quia simplices quaerit, nec habitat in mentibus impuris.

VERS. 12.-- Spiritus. (ID.) Ne dubium quis spiritus, Lucas consulte praemittit: Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane; deinde intulit: et agebatur a Spiritu in desertum, ne putetur immundus spiritus quidquam contra eum potuisse.

VERS. 13.-- Quadraginta diebus. (ID.) Totum tempus significat, quo membra ejus diabolus tentat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem praeceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. 114.0182A| Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius, qui iter nostrum impedire non cessat.

Eratque cum bestiis. Nos quoque si in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in coelum transferamur

VERS. 14.-- Postquam autem. (ISID.) Accepimus gratiam pro gratia, carnalia decollantur, spiritualia vivificantur. Cessante umbra, adest veritas. Joannes in carcere, lex in Judaea, Jesus in Galilaea, salus in gentibus.

Praedicans, etc. (HIER.) Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi possidebunt (Matth. V), etc. Regno terreno 114.0182B| succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum; unde: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII): omnis enim honor terrenus, spuma, fumus, somnus.

VERS. 15.-- Poenitemini. (HIER.) Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinae spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: poenitentiam agat, qui vult aeterno adhaerere bono. Praeconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiae pervenire meruerunt. Unde post poenitentiam praedicatores eliguntur.

VERS. 16.-- Vidit Simonem. (HIER.) Simon, obediens; Andraeas, virilis; Jacobus, supplantator; Joannes, gratia. His nominibus, etc., usque ad per prudentiam 114.0182C| obedimus, per justitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur.

(ID.) Quem non inebriat eloquentia saecularis? Difficile homines potentes, et nobiles, et divites, et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcaecatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes, simplicitatemque Scripturae sanctae, non ex majestate sensuum, sed ex verborum judicant utilitate.

(ID.) Vocantur quatuor piscatores, Simon, Andraeas, Jacobus et Joannes: relictis omnibus sequuntur. Hac quadriga vehimur ad aethera, etc., usque ad pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa 114.0182D| se gloriatur formosam.

(BEDA.) Quaeritur quomodo primum Petrum et Andream et post pusillum Jacobum et Joannem vocaverit, sicut narrat, etc., usque ad tunc enim non subductis ad terram navibus tanquam cura redeundi, sed tanquam vocantem et jubentem secuti sunt.

Et ingrediuntur. (HIER.) Marcus dicta Evangelii in semetipso disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat, unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens: Et ingrediuntur, etc.

Capharnaum. (ID.) Capharnaum villa consolationis, sabbatum requies. Homo in spiritu immundo, 114.0183A| genus humanum, in quo immunditia, etc., usque ad Pharao dimissus ab Israel, persequimur eum, diabolus contemptus surgit in scandala.

(BEDA.) Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse, sed supra: et docet nos verum sabbatum, ut saluti scilicet animarum studentes, ab omni opere servili, id est, ab omnibus illicitis abstineamus.

VERS. 22.-- Erat enim, etc. (BEDA.) Scribae dicebant quae scripta erant in Moyse et prophetis; Jesus, ut Deus et Dominus, ipsius Moysi libere quae deerant legi addebat vel commutabat; unde in Matthaeo: Audistis quia dictum est antiquis, etc. Ego autem dico vobis.

VERS. 24.-- Quid nobis, etc. (ID.) Non est hic voluntatis 114.0183B| confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Daemones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.

VERS. 25.-- Obmutesce. (ID.) Congruo ordine lingua serpentina quae prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde, etc., usque ad ut sit idem ordo restaurationis in Domino, qui perditionis in protoplasto.

VERS. 26.-- Discerpens. (ID.) Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod 114.0183C| vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt daemones amputatis vel avulsis aliquibus membris.

(ID.) Virum a daemonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiae fervore per continentiae praecepta frenatam.

VERS. 27.-- Quidnam est? Per ea quae vident ad inquisitionem eorum quae audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui coelestia promittunt terrenis, coelestia et divina opera operentur in terris.

VERS. 30.-- Et statim dicunt ei, etc. Lucas dicit 114.0183D| quia rogaverunt pro illa. Modo enim Salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et quae non intelliguntur, vel intelligenda dare, vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me (Psal. XVIII).

VERS. 31.-- Apprehensa. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagogae per manum disciplinae et levationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperam declinantis a nobis ministramus voluntati.

Ministrabat eis. (BEDA.) Tropologice: Id est, 114.0184A| membra quae servierant immunditiae, serviant justitiae.

VERS. 32.-- Vespere autem. (ID.) Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judaeis praedicavit.

VERS. 33.-- Ad januam. (HIER.) Janua regni moraliter poenitentia est cum fide, quae operatur salutem variis languoribus. Varia enim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi.

VERS. 34.-- Quoniam sciebant eum. (BEDA.) Lucas dicit apertius: Exibant daemonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Daemonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde 114.0184B| Paulus: Nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II).

VERS. 35.-- Et diluculo. (ID.) Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cujus manifesta luce abiit in desertum gentium et in fidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.

VERS. 38.-- Ad hoc enim veni. (VICT. ANT.) Commode hoc subdit evangelista. Neque enim solo illius divinitatis auctoritas per hoc adumbratur, verum etiam spontaneae evacuationis humilitas. Lucas autem, quo verbi oeconomiam exprimat, ad hoc enim missus sum, scribit. Quare is Patris de Verbi incarnatione beneplacitum apostolatus nomine designat.

114.0184C| VERS. 39.-- Et erat praedicans in synagogis. (BEDA.) In hac praedicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Matthaeus; nam, etc., usque ad: Et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare (Matth. VIII).

VERS. 40.-- Et genu flexo, etc. (BEDA.) Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vitae suae erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat.

(HIER.) Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui non vult mortem peccatoris, sed, etc., usque ad: Date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt. (Luc. XI).

114.0184D| (BEDA.) Leprosus genus humanum significat, qui, secundum Lucam, lepra plenus fuisse perhibetur. Omnes enim, etc., usque ad et vero sacerdoti offerre corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII).

Si vis potes. (ID.) In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis suae conscius non praesumit.

(ID.) Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem judicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas, sic in illo fidei constantia.

VERS. 41.-- Extendit manum. (ID.) Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est, non 114.0185A| obsequitur legi, sed legem facit. Non ideo tangit, quia sine tactu curare non poterat, sed sic probat, quia legi subjectus non erat.

Volo, mundare. (ID.) Illud mirabile, quo rogatur eo sanat genere. Volo, mundare: et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra. Nihil medium inter opus et praeceptum. Dixit et facta sunt (Psal. XXXII). Vides quia voluntas potestas est. Itaque, etc., usque ad: Volo enim dicit propter Potinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichaeum.

VERS. 44.-- Vide, etc. (ID.) Non quia voluit quod non potuit, quia omnia quaecunque voluit fecit (Psal. CXIII). Sed docet nostra beneficia reprimi, non tantum a mercede pecuniae, sed etiam gratiae.

Ostende te, etc. (ID.) Ut intelligat non legis ordine, 114.0185B| sed gratia quae super legem est esse curatum. Offerre jubet, ut ostendat quia non legem solvit, sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.

VERS. 45.-- At ille egressus. (ID.) Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Praecepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quae agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnae est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri.

114.0185C| Ita ut jam, etc. (HIER.) Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.

CAPUT II.

VERS. 2.-- Ita ut non caperet, etc. (BEDA.) Praedicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia praedicante in Judaea Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinae suae verba direxit per praedicatores suos.

VERS. 3.-- Paralyticum. (HIER.) Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad 114.0185D| ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat.

A quatuor portabatur. (BEDA.) Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiae: Sobrietatem et sapientiam docet, et scientiam et virtutem (Sap. VIII), quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant.

VERS. 4.-- Nudaverunt tectum ubi erat. Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripturae, in qua corrigit adolescentior viam suam, in custodiendo sermones tuos (Psal. CXVIII).

(BEDA.) Domus Jesu secundum alium evangelistam tegulis tecta dicitur, quia vilitate litterae sensus spiritualis 114.0186A| tegitur. Cum grabato ante Jesum deponitur, quia cognoscere Jesum debet etiam in carne hac constitutus.

VERS. 5.-- Cum autem vidisset. (ID.) Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata.

Fili. Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.

VERS. 6.-- Dimittuntur tibi peccata. Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, 114.0186B| ne deterius tibi contingat (Joan. V). (BEDA.) Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Job et martyres. Aut propter humilitatem, etc., usque ad Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, aut ad initium aeternae damnationis, ut Herodes.

VERS. 7.-- Quis potest dimittere. (ID.) Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent.

114.0186C| VERS. 9.-- Quid est. (ID.) Quasi dicat: Qua potentia cordis occulta intueor, eadem peccata dimitto. Quasi dicat: Ex vobis intelligite quid consequatur paralyticus.

VERS. 10.-- Filius hominis. (ID.) Solus Deus dimittit peccata, et Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: ergo idem Deus et Filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori.

VERS. 11.-- Vade in domum tuam. (ID.) Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert: ne quid iterum unde feriatur admittat.

114.0186D| VERS. 13.-- Et egressus, etc. (ID.) Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quae est in spe coelestium, pertrahit.

VERS. 14.-- Levi. (HIER.) Levi additus, quia a telonio negotiorum saecularium sequitur solum verbum quod dicit: quia qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV).

(BEDA.) Marcus et Lucas verecundiae causa et honore evangelistae nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: Justus in primis 114.0187A| accusator est sui (Prov. XVIII); Matthaeum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente.

Secutus est eum. (ID.) Lucas plenius: Et relictis omnibus secutus est eum (Luc. V). Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum.

VERS. 15.-- Et factum est. (ID.) Lucas: Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua (Luc. V). Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus 114.0187B| recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur.

Publicani. Qui publica vectigalia exigunt, vel saeculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute praesumunt, nec ut Pharisaei calumniantur in vitiis permanentes, sed poenitentes.

(BEDA.) Ad convivium peccatorum vadit: ut docendi occasionem habeat, et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores, Domini humilitas ostenditur: in conversione poenitentium patet doctrinae ejus potentia.

(ID.) Per vocationem Matthaei fides gentium: quae, relictis lucris saeculi, epulis charitatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per pharisaeorum supercilium, de salute gentium Judaeorum invidia 114.0187C| designatur, quibus dicitur: Publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei (Matth. XXI).

VERS. 17.-- Non necesse. (ID.) Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus (Isa. LIII).

VERS. 18.-- Et erant discipuli. (ID.) Alii evangelistae dicunt pharisaeos et discipulos Joannis hoc quaesivisse. Hic videtur dicere, quod alii quaesierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisaeis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis.

(ID.) Discipuli Joannis et Pharisaeorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit 114.0187D| cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres.

VERS. 19.-- Nunquia possunt. Matthaeus ita: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus, etc. (Matth. IX.) Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiae, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt.

(BEDA.) Quandiu sponsus nobiscum est, in laetitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus.

114.0188A| VERS. 21.-- Nemo assumentum. (ID.) Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est, adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate, etc., usque ad vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformamur.

VERS. 22.-- Sed vinum novum. Erant autem novi, cum post ascensionem desiderio consolationis ejus sperando et orando innovabantur: tunc Spiritum sanctum acceperunt, quo quasi novo musto novi utres repleti sunt.

VERS. 23.-- Cum sabbatis. (BEDA.) Nota primo apostolos litteram sabbati aestruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.

Et vellere spicas. Esuriunt ut homines, prae turba 114.0188B| manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitae praebent, non praeparatas epulas, sed simplices quaerunt.

(BEDA.) Discipuli per sata transeunt, cum praelati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litterae superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.

VERS. 25.-- Nunquam legistis, etc. Prae caeteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniae adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, 114.0188C| quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.

VERS. 26.-- Sub Abiathar, etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente.

Panes propositionis. (BEDA.) Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro 114.0188D| fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in caeteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo.

Et dedit eis. Hoc secutus. Misericordiam volo, et non sacrificium (Ose. VI): melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus.

VERS. 27.-- Homo propter sabbatum. (BEDA.) Ita sabbatum custodiri praeceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus, etc., usque ad si quis jejunium fregerit aegrotus, reus non tenetur.

VERS. 28.-- Itaque Dominus. Quasi dicat: Si David rex et sacerdotes (secundum alium evangelistam) 114.0189A| propter templi ministerium sabbatum violantes, crimine carent, quanto magis Filius hominis verus Rex et Sacerdos! et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus.

CAPUT III.

VERS. 1.-- Manum aridam. (BEDA.) Quae ad fructum vetitum extensa est, a bono opere aruit, per manus Christi in cruce extensas, bonorum operum succis restituta.

(HIER.) Homo iste significat avaros, qui, nolentes dare, volunt accipere, praedari et non largiri: quibus dicitur ut extendant manus suas, id est, qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret operans 114.0189B| manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Ephes. IV).

VERS. 2.-- Et observabant. (BEDA.) Quia discipulos probabiliter excusaverat: ipsum observant, ut si in sabbato curet, transgressionis: si non curet, crudelitatis aut imbecillitatis arguant.

Licet sabbatis benefacere. (ID.) Arguit, quod legis praecepta prava interpretatione violant, aestimantes in sabbato a bono feriandum, cum lex dicat, etc., usque ad similitudinem praeposuit de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere.

Animam. (ID.) Hominem totum per partem significat. Vel quia propter animam hoc faciebat, vel quod haec manus sanatio animae salutem significat.

Perdere. (ID.) Non quod summe pius quemquam 114.0189C| possit perdere, sed ejus non salvare est perdere. Sicut dicitur indurasse cor Pharaonis, non quod obduravit, sed obduratum non emollivit.

VERS. 5.-- Extende manum. (BEDA.) Infructuosa debilitas animae non melius curatur quam eleemosynae largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III). Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta (Eccl. IV). Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit.

Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiae in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci 114.0189D| laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et caetera victui necessaria.

VERS. 6.-- Exeuntes autem. Qui per se non possunt, socios iniquitatis quaerunt. Cum Herodianis. Ministri Herodis propter inimicitias quas ipse adversus hominem exercebat, Jesum insidiis et odiis persequebantur quem Joannes praedicabat.

VERS. 7.-- Secessit. Fugit ut homo, quia nondum venerat hora ejus, et passionis ejus extra Jerusalem non erat locus.

(BEDA.) De synagoga secedit ad mare, etc. Judaeam relinquit, ad gentes venit cum discipulis, scilicet praedicantibus apostolis corda gentium adiit: et sic 114.0190A| multos ad se venientes suscepit, et desideratam salutem dedit.

Et multa turba. (ID.) Magistri plebis et ministri regis odio persequuntur: vulgus indoctum dilectione sequitur, et plurimi sanari merentur.

VERS. 9.-- Navicula. Ecclesia de gentibus congregata fluctus saeculi mente transgressa: quae quanto sinum cordis gratiae recipiendae dilatat, tanto fluctus saeculi securius calcat. Ne comprimerent. Comprimunt, qui Ecclesiae pacem turbant. Tangunt, qui fidem vero corde et dilectione suscipiunt, qui tetigere sanati esse perhibentur: fugiens comprimentes naviculam ascendit.

VERS. 11.-- Et spiritus immundi, etc. (BEDA.) Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. 114.0190B| Sed infirmi pia intentione salutis: daemoniaci, vel potius in eis daemones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Praesentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse.

VERS. 12.-- Ne manifestarent. (ID.) Non solum daemones, qui inviti, vel ab eo sanati, qui sponte confitentur: sed et apostoli toto orbe post passionem praedicaturi, ante passionem tacere jubentur, ne divina majestate praedicata passio differretur, et sic salus mundi.

VERS. 13.-- Et ascendens. (ID.) Postquam immundos spiritus se praedicare prohibuit, sanctos elegit, 114.0190C| qui eum praedicarent et nefandos spiritus ejicerent.

Mons iste significat altitudinem justitiae, qua instruendi, et quam praedicaturi erant, per locum admonet ad coelestia erigi, sic et legem in monte dedit.

(HIER.) Consuetudo divinae Scripturae est allegorice loqui: sed nos sic excelsa sensibus nostris applicemus, ut historiae veritatem, etc., usque ad in montem vocantur excelsi et merito et verbo, ut locus congruat meritis altis.

VERS. 14.-- Ut essent duodecim. Speciem Jacob dilexit Deus cum videret excelsus gentes, et separaret filios Adam. Statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel, ut sint super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quibus 114.0190D| data est potestas, quam Filius accepit a Patre secundum carnem, ut opera quae ipse fecit et ipsi faciant, et majora horum faciant.

(BEDA.) Dedit etiam potestatem mortuos suscitandi, sicut Matthaeus dicit, ut virtus ostensa fidem, etc., usque ad quia linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV).

VERS. 16.-- Et imposuit. (ID.) Non modo primum, sed cum adducto ab Andraea dixit: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus (Joan. I). Sed hic evangelista te attentum reddit dicens, quod, etc., usque ad vel audiens tristitiam mortis, scilicet cum ei dicitur: Alius te cinget et ducet quo tu non vis (I Cor. IV).

114.0191A| VERS. 17.-- Et Jacobum. Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui. Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII), ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C).

Jacobum. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit.

114.0191B| Joannem. (BEDA.) In quo est gratia, vel Domini gratia, qui ob amoris praecipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in poena recubuit.

Filii. (ID.) Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: In principio erat Verbum, etc. (Joan. I.) Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.

VERS. 18.-- Et Andream. (HIER.) Qui viriliter vim facit perditionis suae ut responsum mortis semper in se habeat et animam semper in manibus suis.

Et Philippum. (ID.) Qui os lampadis est, qui illuminat ore quod accepit, cui datum est opus oris 114.0191C| illuminati. Hoc locutionis genus saepe Scriptura commemorat, quando nomina propter mysteria sunt posita: quod nunc evangelista, ex Dei persona vehementer affectans interserit.

Et Bartholomaeum. (ID.) Qui est filius suspendentis aquas, illius scilicet qui dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant (Isa. V). Nomen vero filii Dei per pacem et dilectionem acquiritur: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). Et: Diligite inimicos vestros ut sitis filii Dei (Luc. VI).

Et Matthaeum. Qui est donatus: cui non solum remissio peccatorum, sed etiam in apostolorum numero esse datur, ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno (Isa. XI).

Nota, quod alii evangelistae Matthaeum praeponunt, 114.0191D| et publicanum non dicunt. Ipse post Thomam se ponit, et publicanum se dicit.

Et Thomam. (ID.) Qui est abyssus. Multi enim profunda sciunt, sed non proferunt. Unde scio hominem in Christo, etc., usque: quae non licet homini loqui (II Cor. XII).

(BEDA.) Thomas abyssus: quia altitudinem virtutis in resurrectione penetravit. Vel geminus, graece quod dicitur didymus, id est, dubius propter dubium cor, quia resurrectionem vix credidit.

Et Jacobum Alphaei. Id est, docti vel millesimi, cujus a latere cadent mille, et decem millia a dextris tuis (Psal. XC).

(BEDA.) Jacobum Alphaei, qui et frater Domini dicitur: 114.0192A| quia Maria Alphaei fuit soror, etc., usque ad post resurrectionem statim Jerosolymorum ordinatur episcopus, tanquam doctus vel docti filius.

Thaddaeum. Custos cordis. Hunc Lucas in Evangelio, et in Actibus apostolorum Judam Jacobi nominat, quia frater Jacobi fratris Domini. Unde dicitur filius Mariae matris Jacobi et Joseph et Judae et Simonis.

(HIER.) Et Thaddaeum, qui est corculus, id est, cordis cultor qui servat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis videtur Deus ut per vitrum mundum.

Et Simonem. (BEDA.) Simon Cananaeus a Cana vico Galilaeae, qui et Simon Zelotes, id est, aemulator. Cana, Zelus; Cananaeus, Zelotes.

114.0192B| Et Simonem Cananaeum. Qui et Zelotes Simon ponens vel habens tristitiam. Beati namque qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V). Trinum luctum implet qui consolationem quaerit futuram. Deflet propria peccata cum David et Maria. Cum Paulo flet cum flentibus. Et flet multum cum Joanne qui dicebat: Et ego flebam multum: quia nemo dignus inventus est aperire librum et solvere signacula ejus (Apoc. V). Zelotes autem dicitur quem comedit zelus domus Dei, ut Phinees: Et cessavit quassatio (Num. XXV).

VERS. 19.-- Et Judam Scariotem. Qui non delet peccatum suum per poenitentiam, nec illud deletur per memoriam. Unde: Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiat contra Dominum semper (Psal. CVIII).

114.0192C| Judas confitens vel gloriosus; Scarioth memoria mortis. Confessores multi sunt in Ecclesia superbi et gloriosi quorum primus Simon Magus, et alii haeretici, quorum memoria mortalis in Ecclesia celebratur: ut deleatur.

(HIER.) Judas Scarioth a vico in quo ortus, aut a tribu Issachar. Issachar merces, pretium scilicet perditionis: Scarioth, etc., usque ad quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos luciferi casus, ut Non glorietur sapiens in sapientia sua (Jer. IX), sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I).

Et veniunt, etc. (BEDA.) Qui aliorum curam susceperunt, sollicite custodire debent conscientiae donum, ut se prius, inde alios regant.

114.0192D| VERS. 20.-- (HIER.) Domus in qua conveniunt, primitiva Ecclesia est. Turbae quae impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt, quia qui manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI). Unde Dominus in furorem vertitur cum dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam (Joan. VI).

VERS. 21.-- Et cum audissent, etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judaeorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. VI).

114.0193A| VERS. 22.-- Et Scribae. (BEDA.) Si qui tarditate mentis non intelligunt verbum Dei, remanet tamen spes salutis; si forte intelligant, nulla. Qui autem intelligere nolunt et invertunt quod intelligunt, nulla spes est. Unde, Scribae, id est sapientes, etc. Ab Hierosolymis. Quod significat eum a civibus suis esse persequendum usque ad mortem. Legimus supra quia secuta est eum turba a Galilaea et Jerosolymis, et trans Jordanem et circa Tyrum et Sidonem, quae sunt civitates gentilium: et Scribae ab Jerosolymis blasphemabant: quia turba populi Judaeorum illum cum palmis et laudibus perduxit; gentiles desiderabant; Scribae et seniores populi de nece ejus tractabant. Beelzebub habet. Vir muscarum sive habens muscas: quo nomine principem 114.0193B| daemoniorum cognominabant propter sordes immolatitii cruoris.

VERS. 23.-- Quomodo potest Satanas, etc. (BEDA.) Eligant quod volunt. Si Satanas Satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum dicunt. Si autem potest, recedant a regno ejus, quod divisum stare non potest.

VERS. 27.-- Et tunc domum ejus diripiet. (ID.) Domum diripuit, quia omnes mundi partes a diabolo possessas, apostolis et eorum successoribus quasi divisas provincias, ut populos ad fidem converterent, distribuit.

VERS. 29.-- Qui autem blasphemaverit. (HIER.) Quia non meretur poenitentiam agere ut recipiatur, qui Christum intelligens principem daemoniorum esse 114.0193C| dicebat, etc., usque ad: Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V).

(BEDA.) Matthaeus dicit (Matth. XII): Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum vel verbum, etc. Ubi ostendit quaedam revelari in futuro. Quod de minimis intelligendum est, ut de sermone otioso, de risu nimio; quorum etiam haec vita veniam promeruit.

In aeternum. Hoc contra Origenem, qui omnibus peccatoribus veniam promittit post judicium transactis innumeris saeculis.

Reus erit aeterni delicti. (BEDA.) Non quia spiritum non esse: vel quia esse, sed non Deum esse: vel Deum esse, sed minorem Patre et Filio: quia hoc non invidia diabolica, sed humana ignorantia, etc.

114.0193D| VERS. 31.-- Fratres. (HIER.) Non filii Mariae semper Virginis, ut mentitur Helvidius: vel Joseph ex alia uxore, sicut alii garriunt, sed cognati.

(BEDA.) Mater et fratres, populus Judaeorum ex quibus Christus secundum carnem, foris stant in litterali sensu. Turba in domo, gentes in spirituali mysterio. Foris volunt Judaei videre Christum, quia, spiritualem intelligentiam non quaerentes, potius ad carnalia docenda eum exire cogunt vel quaerunt.

VERS. 33.-- Quae est mater. (ID.) Non refutat obsequi matri qui dicit: Honora patrem et matrem (Exod. XX): sed ostendit se plus debere paternis mysteriis, quam maternis affectibus, idem exemplo monstravit, quod verbo ait: Qui amat patrem aut 114.0194A| matrem plus quam me, non est me dignus (Matth. X). Nec fratres injuriose contemnit, sed opus spirituale praeficit cognationi, docens meliorem esse copulam cordium quam corporum.

 VERS. 34.-- Ecce mater mea, etc. (HIER.) Ut sciamus nos esse et fratres ejus et matrem si voluntatem Patris ejus fecerimus, ut cohaeredes simus, quia non in sexibus, sed in factis discernit. Soror et frater credendo, mater praedicando, dum per praedicationem amor Christi quasi ipse Christus in corde auditoris generatur.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Et iterum coepit docere. (BEDA.) Exiens de domo ubi daemonium habere dicitur, docet ad 114.0194B| mare, ut ostenderet se ob perfidiae culpam Judaeam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte praemittitur, quia praedicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt.

(HIER.) Coepit docere ad mare, ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo, etc., usque ad qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, aegritudinem in salutem.

Navim ascendens, etc. (BEDA.) Ecclesiam, quae est in mari inter infideles, quam Deus gratia suae visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat.

Et omnis turba circa mare. (HIER.) Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a 114.0194C| mari secuti sunt: sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum coelestibus mysteriis vel sacramentis quae desiderant imbuti sunt.

VERS. 2.-- In parabolis multa. Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua similitudine facta comparatio. More suae prudentiae loquitur, ut qui coelestia sapere non poterant, per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Graece similitudo dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum, aliquem durum, velocem, ventis comparamus et avibus. Idem fit in tricesimo sexagesimo et centesimo fructu, id est lege, prophetia et Evangelio, quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Eliae et Jesu, consistit.

114.0194D| VERS. 4.-- Aliud cecidit secus viam, etc. Lucas: Et conculcatum est, et volucres coeli comederunt (Luc. VIII). Via mens, metu carnalium cogitationum trita: unde semen perit nec fructum affert, et a volucribus rapitur, id est a daemonibus, qui volucres coeli dicuntur sive quia coelestis et spiritualis naturae, vel, quia in aere habitant.

VERS. 15.-- Hi autem, etc. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.

 VERS. 19.-- Reliqua concupiscentiae, etc. Quod praeceptum est. Praecipitur enim: Concupisces sapientiam: serva mandata (Prov. VII), etc. Et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet 114.0195A| nimis (Psal. III). Hae concupiscentiae bonae: qui reliqua concupiscit, aberrat.

VERS. 21.-- Lucerna, etc. (HIER.) Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur.

 (BEDA.) Modius, vita nostra divina praescientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias praeponit.

Nonne ut super candelabrum ponatur? (ID.) Ut dominetur praedicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.

 VERS. 22.-- Non est enim aliquid, etc. Quasi 114.0195B| dicat: Nolite erubescere Evangelium, quia nihil occultum modo, quod non fiat palam in judicio, quando illuminabit Deus abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium (Matth. X); ubi vobis a Deo laus, illis autem poena aeterna.

VERS. 24.-- In qua mensura, etc. (HIER.) Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adjicietur nobis donum scientiae, etiam adjicientur virtutes.

 VERS. 25.-- Qui enim habet, etc. Scilicet qui fidem habet, habebit virtutem, et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et econtra, qui non habet fidem, deficit virtute; et qui non habet opus verbi ejus intelligentia caret; et qui non intelligit, auditum perdit, ac si non audisset.

114.0195C| VERS. 26.-- Sic est regnum Dei. (HIER.) Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat coelestia sacramenta, sicut per totum Evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia quae, etc., usque ad: Quoniam adest messis, id est consummatio saeculi, in qua justi gaudebunt qui in lacrymis seminaverunt.

 VERS. 29.-- Mittit falcem. (VICT. ANT.) Messis quidem tempus consummationis, falx Dei verbum omni gladio ancipiti penetrabilius. Caeterum falx hoc loco non denotat, etc., usque ad omnes enim ferunt frumentum, etsi non aeque multum omnes.

VERS. 31.-- Sicut granum. (HIER.) Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quae major est 114.0195D| omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiae et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt coeli animalia delectantur habitare.

Seminatum fuerit. A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum praedicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. Minus est, etc. Quasi contemptibilia praedicans, et primo non creditur, quia praedicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiae et sapientiae philosophorum comparatum minus invenitur.

 114.0196A| VERS. 32.-- Ascendit, etc. Quae altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam: Alta est, quia ad coelestia sustollit; ampla, quia totum mundum occupavit; annosa, quia non poterit finiri. Oleribus. (BEDA.) Philosophicis disciplinis, quae tanto apertius excrescunt, viliores fiunt: quia sicut olera herbarum cito decident.

VERS. 34.-- Sine parabola. (ID.) Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolae non inveniatur.

 Seorsum autem discipuli. (HIER.) Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiae, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore 114.0196B| otii discenda.

VERS. 36.-- In navi. (BEDA.) Allegorice: Mare saeculi aestus. Navicula, crux qua mundi fluctus ascendimus et ad littus patriae coelestis pervenimus. Aliae naves, etc., usque ad erant enim forsitan illae naves nuper factae et in portum tantum deductae, vel post maris pericula ad portum reductae.

 VERS. 38.-- In puppi. (HIER.) Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet, et ligno solidatur, etc., usque ad: Tranquillitas magna; pax Ecclesiae post pressuras, sive theorica post activam vitam.

Dormiens. (BEDA.) Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel 114.0196C| remigio proprii conatus mundi fluctus post terga jactantibus, subito Christi passio advenit, quo ascendente, etc., usque ad sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus, qui non servit, sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.

 VERS. 39.-- Tace, obmutesce. Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur haeretici, sed majestate conditoris quae nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.

VERS. 40.-- Quid timidi estis? (BEDA.) Quasi dicat: Quid me praesente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt (Marc. XVI). Et item: 114.0196D| O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam (Luc. XXIV)?

Et timuerunt. Matthaeus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, etc. (Matth. VIII.) Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.


VERS. 1.-- Et venerunt, etc. (BEDA.) Gerasa urbs insignis Arabiae, trans Jordanem, juncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, 114.0197A| in quo porci praecipitati sunt, significat, etc., usque ad et qui erat longe, factus est prope in sanguine Christi.

VERS. 2.-- Homo in spiritu. (ISID.) Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolus. Elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, etc., usque ad flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior.

 VERS. 3.-- Et neque catenis, etc. (BEDA.) Catenis et compedibus graves, et duae leges gentium signantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis (ut Lucas scribit) subito agebatur a Domino in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur, quae jam vulgarem excederent consuetudinem.

114.0197B| VERS. 7.-- Torqueas. (ID.) Magnum tormentum ei a laesione hominis cessare, et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius.

 VERS. 9.-- Quod tibi nomen est? (BEDA.) Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum daemones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a daemonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur.

Legio mihi nomen est. (ID.) Significat populum gentilem innumeris idololatriae cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures 114.0197C| sectae quam linguae dissociando confundunt.

 VERS. 12.-- Mitte nos. (ID.) Lucas: Et rogabant eum ne imperaret illis, ut in abyssum irent (Luc. VIII). Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum ejus mitterentur in abyssum, non futura, etc., usque ad nam nisi quis porci more vixerit, in eum diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum, non autem ad perdendum.

VERS. 13.-- Grex praecipitatus est. (BEDA.) Quia jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a daemonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus, etc., usque ad quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur.

 VERS. 14.-- Qui autem. Quia quidam primates impiorum, quamvis Christianam legem fugiant, potentiam 114.0197D| tamen ejus stupendo et mirando per gentes praedicant.

VERS. 15.-- Et vident illum. (BEDA.) Lucas: Sedentem ad pedes ejus. quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quae sequantur, intueri.

 Vestitum. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde poenituerit potest donante Christi gratia pristina justitiae opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatae fidei recuperare.

Et timuerunt. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem 114.0198A| dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum.

 VERS. 17.-- Et rogare coeperunt eum. (RAB.) Ut Petrus: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, etc. (Luc. V.) Ne tangant arcam Dei, ut Oza.

VERS. 19.-- Vade in domum tuam. (BEDA.) Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum praepropere vult jam esse cum Christo, negligat praedicationis mysterium fraternae redemptioni accommodatum.

 (HIER.) Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et praedicat, 114.0198B| etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt.

(BEDA.) Matthaeus duos, Marcus et Lucas unum a daemone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Noe. Cum enim Noe tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.

VERS. 22.-- Et venit quidam, etc. (HIER.) Post haec Jairus archisynagogus venit, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel, etc., usque ad Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum.

 (BEDA.) Jairus illuminans vel illuminatus: quia 114.0198C| verbis vitae populum illuminavit: et ut hoc posset, a Spiritu sancto illuminatus est.

VERS. 23.-- Quoniam filia mea. (BEDA.) Lucas: Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur (Luc. VIII). Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit.

 VERS. 24.-- Et comprimebant. Dum ad puellam sanandam vadit, a turba comprimitur: quia Judaeis salutis monita praebens, quibus aegram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est.

VERS. 25.-- Et mulier, etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim 114.0198D| praeripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Israel, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Israel salvus fiet.

 (BEDA.) Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad haec dum Christus Judaeam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa praevenit.

VERS. 26.-- Multa perpessa, etc. (ID.) Falsis theologis, philosophis, legum saecularium doctoribus, qui se utilia vivendi praecepta dare promittebant. Daemones quoque, etc., usque ad coeperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.

 114.0199A| VERS. 27.-- Venit in turba. (ID.) Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII). Et alibi: Post Dominum Deum ambulabis (Ose. XI). Vel quia Deum praesentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat.

VERS. 31.-- Tetigit. (BEDA.) Sola fidelis mulier Dominum tangit, quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinate glomerantium haeresibus, vel perversis moribus gravatur, solo fideli Ecclesiae corde tangitur; unde: Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX). Quia veraciter tangere est eum aequalem Patri credere.

 114.0199B| (HIER.) Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria, quae cum salute substantiam, etc., usque ad cymbalum confessionem; malum punicum, martyrii voluntatem significat et virtutum candorem.

VERS. 33.-- Mulier autem. (BEDA.) Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturnae infirmitatis, et subitae credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis praeberet exemplum.

VERS. 35.-- Adhuc, etc. (BEDA.) Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile.

 114.0199C| VERS. 36.-- Archisynagogo. Archisynagogus coetus est doctorum legis de quibus: Super cathedram Moysis sederunt scribae et Pharisaei (Matth. XXVIII). Qui si credere voluerint, etiam subjecta eis Synagoga salva erit.

VERS. 37.-- Et non admisit, etc. (BEDA.) Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis (Matth. XI).

VERS. 38.-- Flentes et ejulantes. (ID). Laetentur omnes qui sperant in Domino, et in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis (Psal. V). Hanc laetitiam merito infidelitatis Synagoga amisit: et ideo inter flentes et ululantes mortua jacet. Sed Jesus eam funditus interire non patitur.

 114.0199D| VERS. 39.-- Non est mortua. Mihi, in cujus dispositione et anima recepta vivit, et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis, ut mortui qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur; unde: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus (I Thess. IV).

(BEDA.) Cum anima quae peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam aeternam praevidet, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse non incongrue dici potest.

 VERS. 40.-- Ejectis omnibus. (ID.) Turba ejicitur ut puella suscitetur: quia nisi saecularium curarum multitudo a corde ejiciatur, anima quae intus jacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas 114.0200A| cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.

VERS. 41.-- Talitha cumi. In Syro sermone quem evangelista ponit, non plus est quam: Puella, surge. Sed forte ad vim Dominicae jussionis exprimendam hoc addidit: Tibi dico, surge, et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic saepe apostoli et evangelistae cum aliquod testimonium assumunt, magis sensum quam verba ponunt.

 (HIER.) Ad puellam dicitur Talitha cumi, id est, Puella, surge. Archisynagogo, etc., usque ad unde dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Jac. II).

(BEDA.) Quod Christus tres mortuos suscitavit, tria genera animarum significat. Puellam suscitat, etc., 114.0200B| usque ad quartum mortuum annuntiante discipulo audivit: sed quia vivi qui pro eo precarentur defuerunt: Dimitte, inquit, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII).

CAPUT VI.

VERS. 2.-- Unde huic, etc. Mira caecitas. In factis et dictis Christum cognoscere possunt, ob solam generis notitiam contemnunt.

VERS. 3.-- Faber. (BEDA.) Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu (Joan. I). Faber est qui fabricatus est auroram et solem.

 VERS. 4.-- Non est propheta. Prope naturale est cives civibus invidere quia non opera, sed infantiam 114.0200C| quam viderunt recordantur.

(ISID.) Comitatur saepe vilitas originem. Ut, Quis est filius Isai (III Reg. XII). Sed: Humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII).

 VERS. 5.-- Et non poterat, etc. Ne cives incredulos pejus condemnaret faciens multas virtutes. Vel quia in patria sua despicitur, paucas ibi virtutes fecit et signa, ne penitus excusabiles sint. Majora quotidie in gentibus signa facit, non tam in corporum sanatione quam animarum.

VERS. 6.-- Et mirabatur. (BEDA.) Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem praesentem cernunt.

VERS. 7.-- Et vocavit. (HIER.) Mittuntur duodecim 114.0200D| apostoli, et datur eis potestas praecepta docendi ut comitetur verbum simul et factum: et cum promissis invisibilibus virtutes misceantur, et sic cum ungunt aegros oleo, infirmitatem fidei virtute corroborant.

 Et dabat illis, etc. Benignus Dominus et magister non invidet discipulis et servis potestatem suam. Sed ipse potestate sua agit, illi sua infirmitate, si quid agunt, et Domini virtutem confitentur dicentes: In Jesu nomine surge et ambula (Act. III).

VERS. 8.-- Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant aeterna.

 114.0201A| (BEDA.) Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.

VERS. 9.-- Calceatos sandaliis. (ID.) Ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est, nec Evangelium occultetur, nec terrenis commodis innitatur.

 Ne induerentur duabus tunicis. (ID.) Quod est ut simpliciter ambulent, non dupliciter.

VERS. 11.-- Excutite pulverem de pedibus. (ID.) Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod praedicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint 114.0201B| ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.

 VERS. 13.-- Et ungebant oleo. (ID.) Jacobus dicit: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum ungentes eum oleo (Jac. V), etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumeni et alii aegroti ungantur oleo a pontifice consecrato.

VERS. 14.-- Et audivit rex. (ID.) Lucas (Luc. IX): Audivit Herodes tetrarcha omnia quae fiebant, etc. Unde intelligendum, aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse, aut adhuc haesitando, etc., usque ad non resurrexisse, sed sublevatum esse furtim credere maluerunt.

 VERS. 17.-- Philippi fratris sui. (BEDA.) Vetus 114.0201C| historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethae, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter.

VERS. 18.-- Non licet tibi habere, etc. (ID.) Qui venerat in spiritu et virtute Eliae, Herodem arguit et Herodiadem, sicut, etc., usque ad homo enim ad laborem nascitur, et sancti per mortem transeunt ad requiem.

 VERS. 23.-- Et juravit. (BEDA.) Non excusatur a perjurio per juramentum. Ideo enim forte juravit, ut occasionem inveniret occidendi. Et si illa patris aut 114.0201D| matris interitum postulasset, non utique concessisset Herodes.

VERS. 26.-- Et contristatus, etc. (ID.) Consueto more Scripturae contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret.

 VERS. 27.-- Caput ejus in disco. (ID.) Caput legis quod est Christus, a corpore abscinditur, etc., usque ad Christus autem, qui est lux mundi, cum incipiunt crescere dies.

VERS. 29.-- Et tulerunt. (ID.) Josephus narrat Joannem vinctum, in castellum Macheronta adductum ibique truncatum. Ecclesiastica narrat historia, in Sebaste urbe Palaestinae, quae dicta est quondam Samaria. 114.0202A| Tempore vero Juliani, etc., usque ad expurgato a sordibus templo Serapis ossa eadem ibi posuit, et basilicam in honore sancti Joannis consecravit.

VERS. 30.-- Et convenientes. (HIER.) Ad locum unde exeunt flumina redeunt. Deo gratias semper referunt super his quae acceperunt.

 Omnia. Non solum quae ipsi egerant et docuerant apostoli Domino renuntiant, sed etiam quae Joannes eis docentibus passus sit. Vel sui vel ejusdem Joannis discipuli, sicut Matthaeus scribit.

VERS. 31.-- Venite seorsum. (BEDA.) Non solum requisitionis causa, sed mystice significat quod, relicta Judaea, quae, etc., usque ad venit seorsum, ducit quos eligit, ut inter male viventes mala non attendant, 114.0202B| ut Loth in Sodomis, et Job in terra Hus, et Abdias in domo Achab.

 Requiescite. Ut aves in ramis sinapis. Pusilla hic requies sanctis, longus labor: sed post dicitur illis ut requiescant a laboribus suis.

Erant enim, etc. (HIER.) In arca Noe animalia quae intus erant, foras mittebantur, et quae foris erant, intus erumpebant. Sic in Ecclesia Judas, etc., usque ad tunc cessabit ventus et procella, Jesu sedente et regnante in navi, quae est universalis Ecclesia.

 VERS. 32.-- Abierunt in deserto. (BEDA.) Petendo solitudinem fidem turbarum an se sequatur explorat, et exploratam digna mercede remunerat. Turbae autem non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore 114.0202C| pedum, iter deserti arripiunt, et salutis desiderium ostendunt. Rursus ipse excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos, recreando jejunos, quantum devotione credentium delectetur insinuat.

VERS. 33.-- Et pedestres. Nota quia non in aliam maris ripam sine Jordanis navigio pervenerunt. Sed transito aliquo freto vel stagno, proximos ejusdem regionis locos adierunt, quo etiam pedestres indigenae pervenire potuerunt.

VERS. 34.-- Et misertus est. (BEDA.) Quomodo misertus sit, Matthaeus plenius exponit hoc modo: Et misertus est eis, et curavit languores eorum. Hoc est enim pauperum et non habentium pastorem veraciter misereri, et viam veritatis aperire, et languidos 114.0202D| curare et jejunos reficiendo ad laudem supernae largitatis animare; quae sequentia eum fecisse declarant.

VERS. 35.-- Et cum jam hora. Die declinata Salvator turbas reficit, quia vel fine saeculi propinquante, vel cum sol justitiae pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediae sumus liberati fame.

(BEDA.) Christum deserta gentium petentem multae. fidelium catervae relictis moenibus priscae conversationis, neglectoque variorum dogmatum praesidio, sequuntur, et cum primum notus in Judaea Deus, tunc exaltatus est super coelos et super omnem terram gloria ejus.

 VERS. 37.-- Date illis. Provocat apostolos ad fractionem 114.0203A| panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda coelestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus praemisit, quod proximum esset Pascha. Matthaeus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.

VERS. 38.-- Quinque. (BEDA.) Quinque panes, quinque Mosaicae legis libri, quibus divinae aeternitatis cognitio, mundi creatio, cursus habentis saeculi, et vera Deo serviendi religio, etc., usque ad ad ultimum vero magno munere dat electis ut edant et 114.0203B| bibant super mensam suam in regno suo.

 VERS. 39.-- Secundum contubernia. (ID.) Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.

VERS. 40.-- Per centenos et quinquagenos. Per quinquaginta jubilaei requies. Quinquagenarius autem bis ductus centum facit; et ideo utriusque quietis perfectionem significat, scilicet, corporis et mentis. Qui enim quiescit ab actibus pravis, requiem habet corporis. Qui autem a cogitationibus etiam perversis, requiem habet mentis.

 Bene autem super viride fenum discumbentes, Dei pascuntur alimentis, qui per studium abstinentiae, calcatis illecebris carnis, audiendis implendisque verbis Dei operam impendunt.

114.0203C| Ideo alii quinquageni, alii centeni, quia requiescitur prius a malo opere, ut post sit etiam requies in mente.

VERS. 41.-- Et acceptis. Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quae scripta erant praedicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat.

 Fregit. Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui haec toto orbe praedicent, patefecit.

VERS. 43.-- Et sustulerunt, etc. (BEDA.) Secretiora mysteria quae rudes capere nequeunt, perfectiores diligenter inquirunt. Nam per cophinos, duodecim apostoli: et per apostolos sequentes doctores figurantur, foris despecti, intus salutaris cibi reliquiis 114.0203D| ad alenda humilium corda cumulati. In cophinis enim servilia geruntur opera: sed ille eos panis fragmentorum implevit, qui infirma mundi, ut frangat vel confundat, elegit.

 VERS. 44.-- Quinque millia. (ID.) Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc praeceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi.

VERS. 45.-- Et statim coegit. Exemplum dat nobis 114.0204A| ut in omnibus bonis quae agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus.

 Ad Bethsaidam. (BEDA.) Bethsaida civitas est in Galilaea Andreae et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quae ambae sunt civitates in Galilaea juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate 114.0204B| sic vocatur.

VERS. 46.-- Abiit in montem. (ID.) Bene orat qui Deum orando quaerit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiae sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quae vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.

 VERS. 47.-- Et ipse solus, etc. Qui aliquando omnino in periculis Ecclesiam deseruisse videtur; unde: Ut quid, Domine, recessisti longe (Psal. X) etc. Sed quia differt auxilium, non aufert subsidium.

VERS. 48.-- Et circa quartam. (BEDA.) Stationes et vigiliae militares, horarum spatio dividuntur: patet ergo eos, etc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare 114.0204C| dicitur.

 Et volebat praeterire eos. (ID.) Ut ad horam, scilicet, conturbati: sed continuo liberati, plus liberationis suae miraculum stuperent, et ereptori suo, etc., usque ad Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te;

VERS. 49.-- Putaverunt. (BEDA.) Adhuc haeretici putant phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim, etc., usque ad et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam.

 VERS. 50.-- Nolite timere. Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem praesentiae 114.0204D| suae virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus: quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.

VERS. 52.-- Non enim intellexerunt. (BEDA.) Miraculo panum, quod esset rerum conditor ostendit. Ambulando super undas, quod totum corpus habebat liberum ab omni gravedine peccati. Placando ventos et undas, quod elementis dominaretur ostendit. Sed carnales adhuc discipuli magnitudine quidem virtutum stupebant, sed divinae majestatis veritatem non cognoscebant.

VERS. 54.-- Cognoverunt. Rumore, non facie vel 114.0205A| magnitudine signorum: etiam vultu plurimis notus erat.

 VERS. 56.-- Fimbriam vestimenti. (BEDA.) Minimum mandatum quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno coelorum: vel assumptionem carnis per quam venimus ad Verbum Dei.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Et conveniunt. (ID.) Patet quam vera sit confessio Domini ad Patrem qua dicitur: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI). Indocti veniunt, infirmos adducunt, ut vel fimbriam ejus contingant, et ideo cupita salute patiuntur. Pharisaei vero et Scribae, qui doctores populi esse debebant, non ad verbum 114.0205B| audiendum, non quasi ad medicum, sed ad quaestionum pugnas concurrunt.

 VERS. 2.-- Communibus manibus. (HIERON.) Immundis, vel communibus manibus communionem gentium significat. Munditia Pharisaeorum sterilis est, communio apostolorum non tota extendit palmites suos usque ad mare. Non lotis. De non lotis corporis manibus vituperant, cum in eorum operibus nihil immunditiae inveniatur. Ipsi aqua exterius loti, conscientiae livore intus sunt polluti.

VERS. 3.-- Pharisaei. (BEDA.) Superstitiosa hominum traditio crebrius lavari, ob manducandum et hujusmodi. Sed necessaria doctrina veritatis eos jubet, qui panem vitae qui de coelo descendit manducare desiderant, crebro eleemosynarum, aliorumque 114.0205C| justitiae fructuum lamento sua opera purgare.

 VERS. 4.-- Baptismata. Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute.

VERS. 5.-- Quare discipuli tui, etc. Mira stultitia! Filium Dei arguunt, quia non servat praecepta hominum. Manus autem, id est, opera non corporis sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis Verbum Dei.

 VERS. 6.-- Bene prophetavit. (HIERON.) Latratum Pharisaeorum reprimit furca rationis, id est, Moysi et Isaiae increpatione, ut et nos haereticos verbis 114.0205D| Scripturae vincere possimus.

VERS. 9.-- Bene irritum. Falsam calumniam vera ratione confutat, quasi, Vos propter traditionem hominum praecepta Dei contemnitis et negligitis, quare ergo meos discipulos arguitis, qui jussa seniorum parvipendunt, ut custodiant mandata Dei?

VERS. 11.-- Vos autem dicitis. (BEDA.) Consulens Dominus imbecillitati, vel aetatum vel penuriae parentum, praecepit, etc., usque ad qui verus Pater est, oblatio Domini praeponatur. Tibi profuerit. (ISID.) In tuos usus consumitur, quod sacrilegium est. Vel interrogative. Quasi dicat: Proderit tibi? Non debet: Hoc metuentes patres afficiebantur inedia.

 VERS. 15.-- Nihil est extra, etc. (BEDA.) Nec 114.0206A| idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed daemoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: Non potestis bibere calicem Domini et calicem daemoniorum (I Cor. X).

Judaei se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quae ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.

 VERS. 18.-- Et vos imprudentes. Corripiuntur, quia quae per se patent, mystica putant. Ex quo advertimus vitiosum esse auditorem, qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere.

VERS. 19.-- Et in secessum. (BEDA.) Hinc calumniantur quidam haeretici, quod Dominus physicae 114.0206B| ignarus putet omnes cibos, etc., usque ad per occultos meatus (quos Graeci poros vocant) ad inferiora dilabitur et in secessum vadit.

 (AUG.) Quaedam sic accedunt ut etiam mutent et mutentur, sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur mutamur.

VERS. 21.-- De corde hominum. (BEDA.) Animae locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.

 VERS. 24.-- Et inde surgens. Relictis Scribis et Pharisaeis calumniatoribus, in partes Tyri et Sidonis secessit, ut Tyrios Sidoniosque curaret. Neminem. 114.0206C| (BEDA.) Quamvis latere non potuerit, non tamen factum est quod voluit. Sed exemplum, etc., usque ad ut filiam Syrophoenissae a daemonio liberaret et per fidem gentilis feminae Scribarum et Pharisaeorum perfidiam argueret.

VERS. 25.-- Mulier enim. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthaeus dicit quod clamat post nos (Matth. XV). Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthaeus ait: Non respondit ei verbum, dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita caetera contexuntur, quae in nullo dissentiunt.

(HIER.) Mulier est mater nostra Romana Ecclesiae. Nata, daemoniaca occidentalis barbaries, cujus 114.0206D| fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quaerit, non panem infractum litterae cupit.

(BEDA.) Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quae pro filia, etc., usque ad qui priscas suae perfidiae mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.

VERS. 27.-- Sine prius saturari filios. Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judaeos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane coelesti refici, et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari. Filiorum. (BEDA.) Mira conversio: nam Israel quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. 114.0207A| De illis dicitur: Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI). De nobis: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili (Joan. X).

 VERS. 28.-- De micis. Non integros cibos digna sum recipere, reliquiis catellorum contenta sum, ut sic veniam ad panem integrum. (BEDA.) De micis, etc. Mensa, scriptura, unde: Parasti in conspectu meo mensam, etc. (Psal. XXII). Micae puerorum, etc., usque ad ut ad speranda superna quae a Domino promissa sunt praemia in coelo, merito se humilitatis erigant.

VERS. 29.-- Propter hunc sermonem. (BEDA.) Hic datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes, quia per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a daemonio parvuli, qui necdum per se sapere vel aliquid agere boni possunt aut mali.

114.0207B| VERS. 31.-- Tyri. (HIERON.) Tyrus angustia significans Judaeam, cui Dominus: Coangustatum est stratum et pallium breve, utrumque operire non potest, ut transferat se ad alias gentes (Isai. XVIII). Sidonem. (HIERON.) Sidon, venatio, fera indomita, nostra regio vel natio est. Decapoleos. (BEDA.) Regio decem urbium trans Jordanem ad Orientem. Quod autem dicitur: Venit ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, non ipsos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed usque ad mare venisse, atque ad locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat.

 (HIERON.) Salvator ad salvandas gentes ab apostolis deducitur, et docet quod adolescenti interroganti respondit: Nosti mandata, haec fac et vives (Luc. XVIII).

114.0207C| VERS. 32.-- Surdum et mutum. (BEDA.) Qui scilicet, nec aures verbis Dei audiendis, nec os pro loquendis aperit. Quales necesse est ut hi qui audire et loqui verbum Dei longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, ut eos quos humana fragilitas nequit, gratiae dextera salvet.

(HIERON.) Genus humanum tanquam unus homo varia peste absumptus in protoplasto, caecatur dum videt, surdus fit dum audit, dum odorat emungitur, obmutescit dum loquitur, mancus fit dum manus erigit, incurvatur dum erigitur, hydropicus fit dum concupiscit, claudus dum progreditur, lepra suffunditur dum mundatur, daemone impletur dum divinitatem appetit, moritur morte dum audacter excusat. 114.0207D| Et deprecabantur. Incarnationem Domini prophetae et patriarchae cupiebant.

VERS. 33.-- Et apprehendens eum, etc. Seorsum a turbulentis cogitationibus et actibus inordinatis serminobusque incompositis educitur qui sanari meretur. Digiti qui in aures mittuntur, verba Spiritus sancti, de quo dicitur: Digitus Dei est hic (Exod. VIII). Et: Opera digitorum tuorum sunt coeli (Psal. VIII). Tetigit linguam, etc. Spuma de carne Domini, divina sapientia, quae solvit ignorantiam humani generis, ut dicat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. Seorsum. (BEDA.) Prima salutis via est de turba educi. De turba educit Dominus infirmum, cum mentem peccatis, etc., usque ad exspuens ergo 114.0208A| linguam muti ut loqui valeat, tangit, cum ora diu bruta ad verba sapientiae proferenda contactu suae pietatis informat.

VERS. 34.-- Et suscipiens, etc. (HIERON.) Ingemuit. Gemere nos docuit, et in coelum thesaurum nostri cordis erigere, quod per compunctionem cordis a frivola carnis laetitia purgatur, ut dicitur: Rugiebam a gemitu cordis mei; Domine, ante te omne desiderium meum, etc. Et ait illi: Ephpheta, quod est Adaperire. Corde creditur ad justitiam (Rom. X), etc. Et statim apertae, etc. Aures apertae sunt ad hymnos et cantica et psalmos. Solvitur lingua, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec minae nec verba cohibere vel prohibere. Unde Paulus: Ego vinctus sum, sed verbum Dei non est alligatum in me (I Tim. II).

 114.0208B| VERS. 36.-- Et praecepit illis ne cui dicerent. Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. Quanto autem eis, etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest (Matth. XV): humilitas semper praecedit gloriam.

Adaperire. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendae, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: Statim apertae, etc.

VERS. 35.-- Et loquebatur recte. (BEDA.) Ille solus recte loquitur vel Dominum confitendo, vel aliis praedicando, cujus auditum ut coelestibus possit auscultare et obsecundare mandatis divina gratia referat. Cujus linguam Dominus tactu sapientiae, quae ipse est, ad loquendum instruit. Hic talis dicere potest: 114.0208C| Domine, labia mea aperies (Psal. V), etc.

VERS. 36.-- Quanto autem eis praecipiebat, etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis praedicarent, et hoc praecipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] praedicare debeant, quibus jubet ut praedicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.

CAPUT VIII.

VERS. 2.-- Misereor super turbam. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanae fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinae potentiae opus est contra Eutichetis errorem.

 Triduo sustinent. Quare triduo sustinerent Matthaeus 114.0208D| dicit sic (Matth. XV): Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum, etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animae peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant.

Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per poenitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit.

 (BEDA.) Hoc miraculo designatur, quod viam praesentis saeculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus 114.0209A| abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.

VERS. 3.-- Si dimisero eos. Quia conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae pabulis dimittantur.

 De longe. Moraliter. Qui nihil carnalis corruptionis expertus, ad servitutem Dei festinat, de longinquo non venit; qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus, nec iste de longinquo. Alii post multa flagitia veniunt: et ideo de longinquo.

VERS. 5.-- Septem. (BEDA.) Mysterium est Novi Testamenti, in quo septiformis Spiritus gratia plenius creditur et datur. Nec sunt panes hordeacei, 114.0209B| sicut illi quinque de quibus quinque millia hominum satiata sunt, ne, sicut in lege, vitalis animae alimentum corporalibus sacramentis tegeretur. Hordei enim medulla tenacissima tegitur palea.

(HIER.) Septem panes, septem dona Spiritus sancti. Quatuor millia, annus Novi Testamenti cum quatuor temporibus. Septem sportae, septem primae Ecclesiae. Fragmenta panum mystici intellectus primae septimanae sunt. Pisciculi benedicti: libri Novi Testamenti, quomodo piscis assi partem resurgens postulat, et piscem superpositum prunis discipulis in captura piscium porrigit.

 VERS. 6.-- Super terram. (BEDA.) In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quae autem septem panibus reficienda est, super terram 114.0209C| discumbere praecipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.

VERS. 7.-- Pisciculos. (ID.) Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus saeculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitae suae et mortis suae exemplo praebuere.

 VERS. 8.-- Manducaverunt. (ID.) Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam 114.0209D| saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt aeternam.

Quod superaverat. (ID.) Altiora praecepta vel exhortamenta, et consilia, quae generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes (Matth. XIX), etc.

 Septem sportas. Septem sportae, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportae de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore aeternitatis arescant, in ipso vitae fonte se collocant, et aeternae retributionis palmam exspectant.

VERS. 10.-- Et statim. Pro hoc in Matthaeo habemus: Ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. 114.0210A| Sed non est dubitandum eumdem locum esse sub utroque nomine. Nam plerique codices habent Magedan etiam secundum Marcum.

 VERS. 11.-- Quaerentes, etc. Quasi ea quae viderant, non fuissent signa. Sed quid quaerant per hoc determinatur, de coelo, vel in morem Eliae ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis aestivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et haec calumniari qui ea calumniabantur quae oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de coelo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna coelitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quaesisse dicit: Quid operaris? Patres nostri manducaverunt 114.0210B| manna in deserto (Joan. VI), etc.

VERS. 12.-- Si dabitur. (AUG.) De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei.

 (BEDA.) Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de coelo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de coelo plurimis credentibus infudit.

VERS. 13.-- Ascendit navim. (ID.) Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam 114.0210C| carnis haberent intenti Domini praesentiae.

VERS. 17.-- Quid cogitatis. (BEDA.) Accepta occasione, docet quid significent quinque panes et septem, et pauci pisciculi, quinque millia hominum aut quatuor. Si enim fermentum Pharisaeorum et Herodis traditiones perversas et haeretica significat dogmata, quare cibi quibus nutritus est populus Dei non veram doctrinam integramque significat?

VERS. 23.-- Ex exspuens. (ID.) Sputum ab intus a capite Domini procedit. Manus vero membra corporis exterius posita. Exspuens ergo in oculos caeci, manus suas imponit, ut videat: quia caecitatem humani generis et per invisibilia divinae pietatis dona et per ostensa a foris sacramenta assumpta humanitatis abstersit.

 114.0210D| Quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat: et quae vix et quasi per gradus ad lucem redeat, et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adjuvant.

VERS. 24.-- Video homines, etc. (HIER.) Omnes aestimat sibi superiores, se indignum judicans: ut David se vocari hominem, sed canem mortuum et pulicem unum. Primo autem, etc., usque ad huic Dominus secunda impositione manuum, lucem omnia clara videndi restituit: scilicet quid credendum, quomodo vivendum, quae praemia sunt speranda.

 VERS. 25.-- Deinde iterum, etc. (HIER.) Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia 114.0211A| intelligeret, et quae oculus non vidit, et clarum, animae suae statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).

VERS. 26.-- Et misit. (HIER.) Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere.

Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant, et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant, et beneficiis Dei digna operatione respondeant.

 Nemini dixeris. (BEDA.) Quod sanationem silere jubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, favorem quaerant, sed divinis aspectibus sint placere 114.0211B| contenti.

VERS. 27.-- Quem me dicunt? Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis haesitare putentur. Unde Petro secundum Matthaeum dicit: Caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI), id est doctrina hominum.

 Homines. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiae ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: Vos vero, etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?

VERS. 29.-- Tu es Christus. (BEDA.) Omnia complectitur 114.0211C| qui et naturam et nomen exprimit, in quo summa virtutum. Paulus dicit, etc., usque ad non licet tamen nescire generationis fidem.

 VERS. 30.-- Et comminatus est. (BEDA.) Noluit se ante passionem et resurrectionem praedicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XVIII). Quia non prodesset eum publice praedicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati.

VERS. 31.-- Quoniam oportet, etc. (HIER.) Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate praecavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se (Matth. XVI), etc.

 VERS. 32.-- Et apprehendens. (BEDA.) Amantis affectu 114.0211D| dicens: Absit a te, Domine. Vel ut melius in Graeco habetur: Propitius esto, etc., usque ad apprehenditque eum in affectum suum, vel separatim ducit, ne praesentibus caeteris magistrum videatur arguere.

VERS. 33.-- Vade retro. (ID.) Multi putant quod non Petrus, sed adversarius Spiritus sit correctus, quo suggerente hoc Apostolus dicebat: Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum videbitur diaboli. Diabolo dicitur: Vade retro, Satanas. Petro: Vade retro me, etc., id est sequere sententiam meam.

 Quae Dei sunt, etc. Mea est voluntas et Patris, ut pro salute hominum moriar: tu non vis granum frumenti 114.0212A| in terram cadere, ut multum fructum afferat.

VERS. 34.-- Si quis vult, etc. (BEDA.) Postquam mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur omnes ad imitandum passionis exemplum, et omnibus salutem promittit animarum. Sed perfectioribus, quanta passurus quod a mortuis resurrecturus esset aperuit, formam tribuens praedicandi, ut scilicet, pro suo quisque modo instruatur, neque infirmis altiora committantur.

Deneget. Non valet apprehendere quod ultra ipsum est si nescierit mactare quod est. Nisi quis a semetipso deficiat, ad Deum, qui supra ipsum est, non appropinquat. Tollat crucem. Vel per abstinentiam macerando corpus, vel per compassionem animum. De corpore dicit Paulus: Castigo corpus meum, et in 114.0212B| servitutem redigo (II Cor. IX), etc. Idem de compassione animi: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. XI.)

VERS. 38.-- Qui enim. (BEDA.) Duo tempora Ecclesia significat, aliud persecutionis, quando ponenda est anima; aliud pacis, quando frangenda sunt desideria terrena.

 Qui enim me, etc. Quia multi avaritiam vineunt, labentia despiciunt, sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti, non exprimunt voce. Addit: Qui enim me, etc.

VERS. 39.-- Amen dico. (BEDA.) Cum de futura vita loqueretur, ideo necessarium fuit ut hoc promitteret de poenitenti vita, ut rudes adhuc discipuli hac consolatione confortarentur, sicut de Judaico 114.0212C| populo dicitur: Dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Psal. CIV).

 Regnum Dei, etc. Id est, Ecclesiam contra mundi hujus gloriam erectam. Vel futuram in coelis beatitudinem quam in monte viderunt. Quod pia provisione factum est, ut aeternum gaudium, tametsi ad breve momentum praelibatum, ad adversa ferenda fortius animaret.

CAPUT IX.

VERS. 1.-- Et post dies, etc. (HIER.) Post comminationem crucis resurrectionis gloria ostenditur, unde sequitur:

Et post dies, etc. Ut non timerent opprobria crucis, qui oculis suis viderant gloriam futurae resurrectionis.

114.0212D| (BEDA.) Et post dies sex. Lucas: Factum est autem post haec verba fere dies octo, etc., usque ad ne in octavo retributionis tempore ab irato judice corripiamur. In montem excelsum. In montem ut oraret, etc., usque ad tunc aeterna ejus visione merebuntur laetari.

Transfiguratus. Non veram substantiam carnis amisit, sed gloriam futurae suae, vel nostrae resurrectionis ostendit. Talis post judicium cunctis apparebit electis: in judicio, in forma servi et bonis et malis, ut impii quem sprevere, quem Judaei negavere, milites quem crucifixere, Pilatus Herodesque quem judicavere nequeant judicem agnoscere.

114.0213A| VERS. 2.-- Et vestimenta. Vestimenta Domini, sancti. Unde: Qui in Christo baptizati estis Christum induistis (Gal. III). Haec Domino in mundo manente videbantur despecta, sed ipso montem petente novo candore refulgent. Quia nunc quidem filii sumus Dei, sed nondum apparuit quid erimus. Cum ergo apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Unde subditur.

 VERS. 3.-- Et apparuit, etc. Moyses sanctus mortuus, Elias vivus in coelum raptus, visi in majestate cum Domino (ut Lucas dicit) futuram in illo omnium sanctorum gloriam significant: qui tempore judicii vel vivi in carne reperientur vel mortui.

Elias cum. (BEDA.) Legislator et eximius prophetarum apparent: loquuntur cum Domino in carne 114.0213B| vivente, ostendentes ipsum esse quem lex et prophetae promiserunt; non in infimis, sed in monte cum illo, quia qui terrena desideria mente transeunt solvi majestatem Scripturae sanctae, quae in Domino impleta est, perspiciunt.

 VERS. 4.-- Rabbi. Quamvis stupefactus, etc., usque ad unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei. Bonum est. Multo ergo melius choris sanctorum interesse, Deitatis perfrui visione: si sic delectat humanitas Christi transfigurata, et duorum societas ad punctum ostensa.

VERS. 6.-- Nubes obumbrans. Unde quia quaesivit materiale tabernaculum, nubis accepit umbraculum, ut discat in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti sanctos esse protegendos. 114.0213C| Hic est. Quasi dicat: Hic vere est ille quem Moyses iste vobis promisit, etc., usque ad ipsaque illustrabitur gratia et in perpetuum protegetur.

VERS. 7.-- Et statim. (BEDA.) Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III).

 VERS. 8.-- Praecepit illis. Non vult gloriam regni futuri et triumphi quam in monte ostenderat publice praedicari: ne et incredibile esset pro magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens crux scandalum faceret.

114.0213D| VERS. 9.-- Verbum continuerunt. (HIER.) Id est, cum absorpta mors fuerit in victoria, non erunt in memoria priora, cum abstulerit Dominus sordem filiae Sion, auferens omnem lacrymam ab oculis sanctorum.

VERS. 10.-- Quid ergo. Tradunt scribae, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare praecursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.

VERS. 11.-- Restituet, etc. Scilicet convertet cor 114.0214A| patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: Quomodo scriptum. Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetae multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.

 VERS. 13.-- Turbam magnam. (HIER.) Non est requies sub sole: semper occidit parvulos invidia, magnos percutiunt fulgura montes, alii discentes cum fide, alii invidentes cum fastu, ad Ecclesiam veniunt. Conquirentes. (BEDA.) Quid conquirant Evangelista non dicit, sed potest intelligi de hoc quaestionem motam fuisse, quare discipuli daemoniacum 114.0214B| qui in medio erat, non possent liberare: hoc enim ex sequentibus concipi potest.

VERS. 15.-- Et interrogavit. (ID.) Nota quod loca rebus congruunt. In monte orat, transformatur, discipulis arcana suae majestatis aperit, in imo a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur. Sursum discipulis mysteria regni reserat, deorsum turbis peccata infidelitatis exprobrat. Sursum vocem Patris his qui audire poterant pandit, deorsum malos spiritus expellit. Nunc pro meritorum qualitate aliis ascendere, aliis non desistit descendere. Et interrogavit. (HIER.) Scit et interrogat, ut confessio pariat salutem, et murmur cordis nostri sermonibus solvatur prius ut est: Dic iniquitates tuas prius, ut justificeris.

VERS. 17.-- Et dixi discipulis. Latenter culpam 114.0214C| obliquat in discipulos, cum saepe curatio non curantium, sed curandorum impediatur vitio.

VERS. 18.-- O generatio. Non homini irascitur, sed vitio. Non taedio affectuum hoc dicit, sed ut medicus aegro contra praecepta agenti. Et arguit per unum Judaeos incredulitatis.

 VERS. 19.-- Statim spiritus. Quia dum post peccatum ad Dominum converti volumus, magis a diabolo impugnamur, ut vel excutiat virtutem, vel vindicet suam expulsionem.

VERS. 20.-- Ab infantia. (HIER.) Significat gentilem populum cui nativitate increvit cultus idolorum, ut stulte immolaret filios suos daemoniis, unde sequitur:

 VERS. 21.-- Et frequenter eum, etc. Alii enim 114.0214D| ignem, alii aquam venerabantur. Adjuva. (HIER.) Credulitas nostra, ut rostrata lingua infirma est, nisi innixa adjutorio Dei. Fides cum lacrymis optata vota capit, ut est: Fiat tibi secundum fidem tuam (Matth. XV).

VERS. 25.-- Discerpens, etc. (HIER.) Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna, ut Job: Factus, etc. (ISID., RAB.) etc. Sanatis enim dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III). Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.

 VERS. 28.-- Hoc genus nonullo. (HIER.) Stultitia 114.0215A| ad luxuriam carnis pertinet et jejunio sanatur. Ira et ignavia oratione depellitur. Medicina cujusque vulneris adhibenda est ei. Non sanat oculum quod calcaneum, jejunio passiones corporis, oratione sanantur pestes mentis.

VERS. 30.-- Occident eum, etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint, non impraemeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet laetificare quia die tertia resurrecturus est.

 VERS. 31.-- Ignorabant. Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverunt, horrentes ejus mortem, in his quoque eum loqui figurate putabant.

VERS. 32.-- Capharnaum. (HIER.) Villa consolationis: 114.0215B| congruit praedictae sententiae: Occisus die tertia resurget (Joan. XII). Granum frumenti moritur, ut multiplicius colligatur: si non moritur, solum manet. Quid in via, etc. In via tractabant de principatu: similis tractatio loco. Principatus enim vi ingreditur, sic deseritur, et dum tenetur labitur: et incertum in qua mansione, id est, in qua die finiatur; unde dicit: Qui vult esse primus, etc.

VERS. 33.-- Inter se disputaverunt. (BEDA.) Hinc exorta videtur disputatio, quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem seorsum ductos in montem, et aliquod secretum ibi esse creditum eis, sed et Petro, sicut Matthaeus dicit, claves regni coelorum promissas, et Ecclesiam super petram fidei, a qua ipse nomen acceperit, aedificandam. Putabant ergo 114.0215C| vel illos tres caeteris, vel omnibus Petrum esse praelatum.

 VERS. 34.-- Et residens, etc. Illi euntes disputabant de principatu, et ipse sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt. Desiderium gloriae vult humilitate sanare, et primo simplici monet imperio, mox innocentiae puerilis exemplo.

VERS. 35.-- Complexus. Significat humiles dignos esse suo complexu, qui jure possunt gloriari et dicere: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II).

 VERS. 36.-- Quisquis unum. Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse majores, pro 114.0215D| ejus honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet, ut tanquam parvuli simplices sint. Et quicunque. Quia in pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adjunxit: Et quicunque me susceperit, etc.

VERS. 37.-- Respondit illi. Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam. Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex 114.0216A| parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.

 VERS. 38.-- Nolite prohibere. (BEDA.) Hinc Apostolus: Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur, etc., usque ad detestari et prohibere debemus.

VERS. 41.-- Et quisquis scandalizaverit. Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici, qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant, exemplo suo perdere poterant. (BEDA.) Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum: in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem pro veritate 114.0216B| scandalum sumitur, utilius nasci permittitur quam veritas relinquatur.

 Mola asinaria. (HIER.) Secundum morem provinciae, etc., usque ad tolerabilior utcunque eum inferni poena cruciaret.

VERS. 42.-- Et si scandalizaverit. Quia supra docuit, ne scandalizemus eos qui credunt in eum, admonet quantum debemus eos cavere qui scandalizant. Σκάνδαλον Graece offendiculum vel ruina vel impactio pedis. Vel, ut alii, scrupulus. Ille ergo scandalizat fratrem qui ei dicto vel facto occasionem ruinae praebet. Manus tua. Amicus, cujus ope et consilio indigemus quotidie. Sed si hic laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere 114.0216C| volumus, simul cum illo pereamus.

 Quam duas manus. (HIER.) Duae manus principatus, humilitas et superbia. Abscinde superbiam, tene humile principatum.

VERS. 43.-- Ubi vermis. (BEDA.) Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiae non resistit, poenam luxuriosis generat aeternam. Debemus ergo corpus continentiae sale, et mentem condimento sapientiae ab erroris et vitiorum labe castigare.

VERS. 48.-- Omnis enim igne. Quia tertio mentionem fecit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque 114.0216D| valeamus vitare. Omnis enim igne, mire dictum est: Quod enim sale salitur, vermis putredinem arcet. Quod vero igne, id est, in igne, asperso sale carnem quoque consumit. Haec secundum legem in hostiis fiebant quae in altari cremabantur, ubi in omni victima et sacrificio sal offerri praeceptum est. Omnis victima sale salietur. Ille enim vere Domini victima est qui corpus et animam, etc., usque ad dilectos et proximos nobis abnegare. Omnis victima sale salietur. (HIER.) Victima genus humanum, quod hic sapientiae sale vel ratione salitur, dum corruptio sanguinis, custodia putredinis, et mater vermium hic consumitur, et post purgatorio igne examinabitur.

114.0217A| VERS. 49.-- Quod si sal, etc. Id est, si quis semel condimentis veritatis refectus ad apostasiam redierit: quo alio doctore corrigitur, qui eam quam gustavit sapientiam, vel adversis territus, vel prosperis illectus respuit? Unde: Quis medebitur incantatori a serpente percusso? (Eccli. XII.) In hoc Judam et socios ejus significare creditur, qui phylargyria corruptus, et apostolatum perdere, et Dominum tradere non dubitavit. Quia autem sunt multi quos dum major scientia erigit, ab aliorum societate disjungit, et quo plus sapiunt, eo plus a concordiae virtute desipiunt. subjungit: Habete in vobis sal et pacem. (BEDA.) Habere sal sine pace, non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo deterius delinquit.

CAPUT X. 114.0217B|

VERS. 1.-- Et inde exsurgens. Hucusque ea quae in Galilaea fecit et docuit: hinc narrat quae in Judaea fecit, et docuit, et passus est. Et primo quae trans Jordanem ad orientem: deinde quae cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judaeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judaea dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judaea ad distinctionem Galilaeae Decapolis, et caeterarum in eadem provincia regionum.

 VERS. 2.-- Pharisaei interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisaeos. Hae conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthaeus 114.0217C| aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. (BEDA.) Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.

VERS. 5.-- Ad duritiam cordis. (ID.) Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam.

 VERS. 8.-- Et erunt, etc. Praemium nuptiarum est e duobus unam carnem fieri. Castitas juncta spiritui unus spiritus efficitur.

VERS. 9.-- Homo non separet. Desiderio secundae uxoris. Deus separat: qui conjungit, quando ex consensu utriusque propter servitutem Dei (eo quod tempus breve sit), sic habent uxores quasi non habentes.

 114.0217D| VERS. 10.-- Et in domo, etc. (HIER.) Non discipuli interrogaverunt prius, etc., usque ad ut panis cor hominis confirmet, ut est: Si quis vult post me venire (Luc. IX), etc.

VERS. 11.-- Quicunque dimiserit. (BEDA.) Matthaeus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, maechatur (Matth. V). Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege praescripta, ut alia ducatur vivente ea quae est relicta.

 VERS. 13.-- Discipuli autem comminabantur offerentibus. Non quia nollent eis et manu et voce Salvatoris 114.0218A| benedici, sed nondum plenam fidem habentes putabant eum more hominum offerentium importunitate lassari.

VERS. 14.-- Talium enim est regnum Dei. Talium significanter dicit, non istorum. Quasi dicat: Mores regnant, non aetas. His promittitur regnum coelorum qui similem habent simplicitatem et innocentiam, quibus congruit illud apostolis: Nolite effici parvuli sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV).

VERS. 15.-- Quisquis non receperit regnum. Qui non perseverat in ira, laesus non meminit, videns pulchram mulierem non concupiscit, non aliud habet in ore, aliud in corde. Quasi dicat: Si tales non fueritis, non intrabitis in regnum coelorum. Regnum Dei. Id est, 114.0218B| doctrinam Evangelii sicut parvuli accipere jubemur, id est, sicut parvulus doctoribus non contradicit, rationes adversus eos non componit, sed fideliter suscipit, cum metu obtemperat et quiescit: ita et nos obediendo simpliciter, et sine omni contradictione verba Domini debemus suscipere.

 VERS. 17.-- Procurrens quidam genu. (BEDA.) Audierat, credo, iste a Domino tantum eos qui volunt parvulis esse similes introitu regni coelestis esse dignos, et ideo certior esse desiderat, non per parabolas, sed aperte: quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit.

VERS. 18.-- Quid me dicis. (ID.) Quia magistrum vocaverat bonum, etc., usque ad sed absque Deo, nullum bonum esse testatur.

 114.0218C| VERS. 19.-- Ne adulteres. (ID.) Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat aeternam.

VERS. 20.-- Magister. (ID.) Non putandus est voto tentantis, etc., usque ad unde addit: Vade, quaecunque habes vende, et da pauperibus (Matth. V), etc.

 VERS. 21.-- Et veni, sequere me. (ID.) Quasi dicat: Post contemptas divitias Salvatorem imitare, id est, relictis malis fac bona. Facilius saccus contemnitur quam concupiscentia vel voluptas.

VERS. 23.-- Quam difficile. (ID.) Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint 114.0218D| regnum Dei.

VERS. 25.-- Facilius est camelum. Quomodo ergo in Evangelio Matthaeus et Zachaeus, et Joseph et in Veteri Testamento quam plurimi divites intravere? Forte quia divitias pro nihilo habuere vel ex toto contemnere didicerunt, unde David: Unicus et pauper sum ego (Psal. XXIV). Et idem: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Ibid. LXI). Non ait, nolite suscipere.

 VERS. 26.-- Et quis potest. Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent nisi in divitum numero intellexissent cunctos qui divitias adipisci vellent.

VERS. 27.-- Apud Deum. Qui a cupiditate terrenorum 114.0219A| ad charitatem aeternorum convertere potest, et superbos facere humiles.

VERS. 28.-- Ecce nos dimisimus. Grandis fiducia: piscator erat, dives non erat, victum manu et arte quaerebat, et tamen confidenter dicit: Ecce nos reliquimus omnia. Et secuti sumus. Quia non sufficit sic dimittere, jungit quod perfectum est, et secuti sumus te. Quasi dicat: Fecimus quod jussisti: quid ergo dabis praemii?

VERS. 30.-- Centies tantum. (BEDA.) Hac occasione quidam Judaicam mille annorum fabulam post resurrectionem justorum dogmatizant, etc., usque ad patriae coelestis, quae per dexteram significatur, omnium pariter electorum verissima dilectione fruuntur.

VERS. 31.-- Multi autem. Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: 114.0219B| Multi autem, etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitae meritis excellere, et alios a prima aetate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.

VERS. 32.-- Et stupebant. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis praedixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur.

 Et assument. (BEDA.) Praevidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.

114.0219C| VERS. 35.-- Et accedunt. Audita resurrectione, immemores secundi adventus putant eum more hominum regnare. Matthaeus dicit matrem postulasse, sed Marcus dicit ipsos, desiderium eorum volens aperire quorum consilio mater petebat.

 VERS. 38.-- Aut baptismo. Idem quod calix. Unde alibi de passione sua dicit: Baptismo habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur.

VERS. 39.-- Calicem quidem. (BED.) Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.

114.0219D| VERS. 40.-- Sedere autem. Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum (Act. X), sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personae sed vitae paratum. Vobis. Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.

VERS. 41.-- Indignati sunt. Non de matre, sed de filiis, qui ignorantes mensuram suam immodica cupiditate ardebant.

 VERS. 42.-- Jesus autem vocans eos. Humilis magister, et pius et mitis, nec cupiditatis immodicae 114.0220A| duos arguit, nec decem indignationis increpat et livoris, sed docet majorem esse qui minor fuerit, et dominum qui servus sit. Frustra igitur, aut illi ad majora suspirant aut hi super desiderio eorum dolent, cum ad summitatem virtutum non potentia sed humilitas ducat. Suis denique proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera erubescerent. Nam et Filius hominis, etc.

VERS. 46.-- Et veniunt Jericho. (HIER.) Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, praeparatio est coelestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo. (BEDA.) Quia ascendente ad coelos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad 114.0220B| illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimaeus caecus. (HIER.) Caecitas Judaeorum quae illustrabitur in fine in adventu Eliae et Enoch.

 VERS. 47.-- Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quaerebat fieri, contradicebant multi, primo Judaei post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam praeordinatos aeternam poterat impugnantium furor prohibere.

Fili David. (HIER.) Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans caecos et erigens elisos.

VERS. 48.-- At illo multo magis. Ingravescente bello vitiorum, manus levandae sunt ad lapidem adjutorii 114.0220C| cum clamore, id est, ad Jesum.

 (HIER.) Conveniens ordo salutis, etc., usque ad apostolos in altis considerans.

VERS. 49.-- Et vocant caecum. (BEDA.) Allegorice, caecum clamantem Dominus vocat, dum populo gentium scientiam veritatis desideranti, per sanctos praedicatores verbum fidei committit. Qui vocantes caecum animaequiorem esse et surgere, ad eumque venire, praecipiunt, cum praedicando spem salutis habere, de vitiorum torpore surgere, atque ad virtutum studia quibus illuminari mereatur, accingi jubent quasi dicat: Accedite ad eum et illuminamini (Psal. XXXIII). Et, surge qui dormis (Ephes. V), etc.

 VERS. 50.-- Qui, projecto vestimento suo. Id est, 114.0220D| abjectis mundi curis, expedito mentis gressu ad datorem lucis properat. Exsiliens. Promptam voluntatem completione desiderii remunerat, unde: Quodcunque petieritis in oratione credentes accipietis.

VERS. 51.-- Rabboni, et videam. Non aurum quaerit, sed lumen. Caecus enim divitias habere potest, sed non videt quod habet. Exemplo hujus non falsas divitias quaeramus, sed lucem quam cum solis angelis videre possumus ad quam via fides est. Unde illuminato caeco dicitur: Vade, fides tua salvum te fecit.

 VERS. 52.-- Vidit et sequebatur. (BEDA.) Videt et sequitur qui quod bene intelligit operatur. Sequi, imitari. Unde: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII).

114.0221A| In via. Consideremus qua via graditur, et sequamur per humilitatem, per labores. Via quae dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Haec est via angusta quae ducit ad ardua, Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, qui est mons luminis et consolationis.

CAPUT XI.

VERS. 1.-- Bethaniae. (BEDA.) Bethania villa sive civitas in latere montis Oliveti, etc., usque ad duos propter veritatis scientiam et operis munditiam. Duos ex discipulis. (HIER.) Bini vocantur, bini mittuntur, etc., usque ad inter duo cherubim Dominum cognoscant, spiritu mente psallentes.

 VERS. 2.-- Et statim. (BEDA.) Introeuntes mundum praedicatores invenerunt populum nationum, etc., 114.0221B| usque ad qui autem mundus et sanctus est, solius Dei est.

VERS. 4.-- Pullum ligatum. (HIER.) Pullus ligatus et indomitus, quem solvunt et domant, populus gentilis est. Ante januam fidei, cum vinculis peccatorum suorum in bivio stat: in libertate arbitrii dubitat inter mortem et vitam.

 VERS. 6.-- Et dimiserunt. (BEDA.) Qui in solvendo contradicebant, etc., usque ad quo Christo sessore fiant digna operiunt.

VERS. 7.-- Et sedit. (HIER.) Coepit regnare ut non regnet peccatum in mortali vel lasciva carne: sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.

 VERS. 8.-- Multi autem straverunt. Quia multi martyres se propriae carnis amictu exuentes, simplicioribus 114.0221C| viam suo sanguine parant, ut inoffensi ad supernam civitatem, ad quam ducit Jesus, incedant.

(HIER.) Multi, etc. Pedes sunt extremi quos ad jungendum constituit Apostolus, qui etsi non sunt dorsum in quo sedit Dominus, tamen cum militibus a Joanne instruuntur.

Alii autem. (ID.) Justi ut palma florebunt, angusti in radicibus, lati in floribus et fructibus: quoniam bonus odor Christi sunt, et sternunt viam mandatorum Dei bona fama. (BEDA.) Alii autem frondes vel ramos de arboribus caedunt, qui in doctrina veritatis verba et sententias Patrum de eorum excerpunt libris. Et haec in via Dei ad animum auditoris venientis humili praedicatione submittunt.

VERS. 9.-- Et qui praeibant. Praecessit Judaicus 114.0221D| populus, secutus est gentilis. Et quia omnes qui fideles sunt vel fuerunt in Christum crediderunt et credunt, et qui praeeunt, et qui sequuntur, hosanna clamant: quod Salva nos, Latine dicitur: ab ipso enim omnes priores etiam salutem quaesierunt.

 VERS. 10.-- Benedictus qui venit. Quoniam una fides, una spes omnium. Illi exspectabant et venturum credebant, et nos venisse credimus.

(BEDA.) Per hoc quod jungitur: hosanna in excelsis: quod est salus, significat quod adventum Christi non solum hominum salus est, sed totius mundi terrena jungens coelestibus, ut ei omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II).

(HIER.) Hoc Gabrieli consonat: qui ait: Hic erit 114.0222A| magnus, et filius Altissimi vocabitur, etc., usque ad per ipsum verbum obsecrationis.

 VERS. 11.-- Et introivit. (ID.) Jam appropinquante passione in loco passioni praefinito ante saecula vult esse, etc., usque ad jam sacramentum beatae immolationis inchoavit.

In templum. Exemplum dedit nobis, ut quocunque veniremus, primum ad domum orationis si ibi sit divertamus: et cum nos per orationis studium Deo commendaverimus, ad ea propter quae venimus agenda secedamus. Et circumspectis, etc. Non semel hoc fecit, sed per omnes quinque dies. Per diem in templo docebat, noctibus exiens in monte Oliveti morabatur, sicut Lucas ait. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, manendo 114.0222B| apud fideles gratiam benignitatis propitius exhibebat.

 Cumque vidisset. (BEDA.) Sicut per parabolas loquitur, ita facit, etc., usque ad miracula faciendo, et non invenit: ideo damnavit.

VERS. 14.-- Jam non amplius. (ID.) Tu quoque si non vis audire in judicio a Christo, Discedite a me, mali, in ignem aeternum, quia esurivi et non dedistis mihi, manducandum (Matth. XXV), arbor sterilis esse caveto, sed potius Christo pauperi et esurienti fructum pietatis quo indiget offer.

 VERS. 15.-- Coepit ejicere. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes.

Vendentes. (BEDA.) Ea scilicet quae qui de longinquo 114.0222C| venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio.

 VERS. 16.-- Et non sinebat. Futuri judicii exemplum praemittit, quando omnes reprobos ab Ecclesia repellit: et ne ultra ad eam turbandam intrent aeterno verbere compescit.

Vos autem fecistis. Ad hoc enim in templo erant, ut vel non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter necarent. Templum et domus Dei mens est et conscientia fidelium, quae in laesione proximi perversas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt: et sic mens jam non domus Dei, sed spelunca est latronum.

 VERS. 20.-- Aridam factam. (BEDA.) A radicibus 114.0222D| arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per poenitentiam liberanda, sicut saepe factum est, sed omni et aeterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in coelis et patriam in terris.

VERS. 21.-- Recordatus Petrus. Petrus agnoscit aridam, et abscissam radicem cui succedit oliva pulcherrima fructifera vocata a Domino. Unde sequitur: Amen, dico vobis, etc.

VERS. 23.-- Quicunque dixerit. (BEDA.) Solent quidam dicere, quod nostri nondum plenam fidem habuerunt, 114.0223A| etc., usque ad quanto a piorum laesione se expulsum gemit. (HIER.) Sed hoc factum est: quando dixerunt apostoli: Digne transferimur ad gentes, quia vos indignos judicatis (Matth. XXI). (BEDA.) Notanda est distinctio deprecantium, etc., usque ad si tamen in se peccantibus primo dimittunt.

 VERS. 25.-- Et cum stabitis. (HIER.) Marcus suo more, septem versus orationis Dominicae una oratione comprehendit. Is namque cui dimissa sunt omnia, quid amplius rogabit, nisi quod perseveret in eo quod obtinuit?

VERS. 28.-- In qua potestate. De Dei dubitant potestate, et volunt subintelligi diaboli esse quod facit.

VERS. 29.-- Interrogabo. Poterat aperta responsione calumniam tentatorum confutare: sed prudenter 114.0223B| interrogat, ut vel silentio suo vel sententia condemnentur.

 VERS. 31.-- Si dixerimus. (HIER.) De lucerna mundi obscurantur, unde dicit: Paravi lucernam Christo meo: inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI).

Quare ergo, etc. Quasi dicat: Quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit et ab illo audistis in qua potestate haec facio.

 VERS. 32.-- Si dixerimus. Quodlibet horum respondeant: vident se in laqueum ruituros, timent lapidationem: sed magis confessionem veritatis.

VERS. 33.-- Neque ego dico vobis. (BED.) Duabus de causis scientia veritatis occultatur quaerentibus, cum aut hic cui quaerit minus intelligit, aut odio aut contemptu veritatis indignus est qui debeat aperiri. 114.0223C| Propter alterum dicitur: Adhuc multa habeo vobis dicere, quae non potestis portare modo. Propter alterum, Nolite sanctum dare canibus.

CAPUT XII.

VERS. 1.-- Lacum, sive torcular aut altare, aut illa torcularia quorum titulo quidam psalmi praenotantur. Peregre profectus. Dans liberum arbitrium operandi non mutatione loci, quia ubique Deus, et omnia complet.

 VERS. 6.-- Quia reverebuntur. Non hoc ignorando dixit, quia omnia novit, sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur.

(BEDA.) Interrogamus Arium, et Eunomium, ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in nobis est dicitur esse mentitus. Quidquid 114.0223D| pro patre responderint, hoc intelligant pro filio, qui se dicit ignorare consummationis diem.

 VERS. 7.-- Coloni autem. (ID.) Probat Judaeorum principes non per ignorantiam Christum crucifixisse, etc., usque ad et suam justitiam quae ex lege est, praeferre nitebantur.

VERS. 8.-- Et ejecerunt. Notat pertinaciam eorum: qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad praedicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver projecerunt: quia quantum in se erat, a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt.

 (BEDA.) Cuicunque fidelium mysterium baptismi, etc., usque ad Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit.

114.0224A| VERS. 10.-- Lapidem quem reprobaverunt. (HIER.) Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in coena agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic praestat mira in oculis nostris.

VERS. 13.-- Et mittunt ad eum. (BEDA.) Turbam timebant, atque quod per se non poterant, etc., usque ad et regnum et omnia perdere maluerint, quam esse tributarii.

VERS. 14.-- Magister, scimus. (ID.) Blanda et fraudulenta interrogatio ad hoc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut audientes Herodiani seditionis contra Romanos auctorem teneant.

 VERS. 15.-- Qui sciens versutiam. Qui putant interrogationem Salvatoris ignorationem esse, non dispensationem, 114.0224B| ex hoc loco discant, quod potuit scire cujus imago esset. Sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat. Denarium. Denarius genus nummi qui pro decem nummis computatur, et habet imaginem Caesaris.

VERS. 17.-- Reddite ergo quae sunt Caesaris. Hoc ipse fecit: pro se et pro Petro solvendo tributa. Quae sunt Dei Deo. Hoc quoque fecit Patris implens voluntatem. Aliter: Reddite quae sunt Caesaris Caesari. Impressionem suae imaginis. Quae sunt Dei Deo. Animam lumine vultus ejus illustratam, Unde: Signatum est super nos lumen vultus tui (Psal. IV), etc.

VERS. 18.-- Sadducaei, etc. Duae haereses erant in Judaeis, Pharisaeorum et Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum (quas illi δευτερώσεις 114.0224C| vocant) justitiam praeferebant: unde et divisi vocantur a populo. Sadducaei autem, id est, justi, et corporis et animae resurrectionem negabant.

 Sadducaei, etc. (BEDA.) Qui resurrectionem corporum esse negant, vel non credunt animas judicantes interire cum corporibus; recte hujusmodi fabulam fingunt, quae deliramenti arguat eos qui asserunt resurrectionem corporum. Potuit autem et in gente eorum aliquando hoc accidere.

VERS. 20.-- Septem ergo, etc. (ID.) Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionem negent. Sed mystice, septem fratres sine filiis defuncti, omnibus reprobis congruunt: qui per totam vitam (quae septem diebus volvitur) a bono opere steriles sunt, quibus viritim morientibus ad ultimum et ipsa mundana 114.0224D| conversatio moritur, id est, transit, quasi uxor infecunda, quam illi sine fructu boni operis exegerunt. HIER. Mulier sterilis, nec relinquens semen ex septem fratribus, etc., usque ad quia initium sapientiae timor Domini.

 VERS. 25.-- Neque nubent, neque, etc. (BEDA.) Graeco idiomati Latina consuetudo non respondet: nubere enim proprie mulieres dicuntur: et viri ducere. Sed nos simpiliciter dictum intelligamus, neque nubent viri, neque nubentur mulieres.

VERS. 26.-- Ego sum Deus, etc. (BED.) Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quae cum animabus vel bona vel mala gesserunt.

 114.0225A| VERS. 28.-- Interrogavit eum. (HIER.) Quid sibi vult haec quaestio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsae levatis alitur nostra infantia.

Primum omnium, etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinae unitatis cum exsecutione divinae operationis, quae in dilectione Dei et proximi perficitur: haec est fides quae per dilectionem operatur.

VERS. 32.-- Bene magister. (BEDA.) Ostendit scriba in hac responsione inter scribas et Pharisaeos gravem quaestionem diu versatam esse, etc., usque ad nemo autem absque fide et dilectione in qua sententia 114.0225B| scriba iste declarat se fuisse.

VERS. 34.-- Non longe es a regno Dei, etc. (ISID.) Quamvis ad tentandum venerit: longior namque est ignorantia quam scientia, ut Sadducaeis dicitur: Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei (Matth. XXII). (BEDA.) Matthaeus dicit, quia tentando quaerebat, etc., usque ad secundum illud: Qui facile credit levis est corde, et minorabitur (Eccl. XIX).

 Et nemo. Quia in sermonibus confutantur, ultra non interrogant; sed aperte comprehensum Romanae potestati tradunt, unde patet venena invidiae superari posse, sed difficile quiescere.

VERS. 36.-- Sede a dextris. Nam in hoc infirmitatem filii, sed quia alter in altero operatur ostendit. Nam et filius subjicit inimicos Patri, et Deum Patrem 114.0225C| glorificat super terram.

VERS. 38.-- Cavete. (BEDA.) Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel aemulatione ad idem inflammemur.

VERS. 40.-- Qui devorant domos viduarum. Quasi patroni in judicio futuri, ab infirmis et peccatorum conscientia turbatis pecuniam accipere non dubitant: cum commendet Deo orationem manus porrecta ad dandum, non collecta ad accipiendum: quibus illud congruit: Oratio ejus fiat in peccatum.

 VERS. 41.-- Gazophylacium. (BEDA.) Φυλάττειν Graece, servare Latine. Gaza, Persice, divitiae, Gazophylacium locus quo divitiae servantur, et arca, scilicet, in qua populi donaria congregabantur ad usus templi. Unde in libro Regnum: Tulit Joiada pontifex 114.0225D| gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper (IV Reg. XII), etc., et porticus in quibus servabantur. Unde: Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo.

Aspiciebat quomodo. Sicut appetitores primatus et vanae gloriae cavendos esse dixit, et simulatione orantibus prolixius judicium praedixit, sic etiam offerentes justo examine discernit, ut retribuat singulis, secundum cor et opera, quod et hodie facit in Ecclesia.

 Divites. (BEDA.) Divites, Judaei de justitia legis elati, etc., usque ad cunctis superborum Judaeorum operibus, praestant.

VERS. 42.-- Vidua pauper. (HIER.) Haec paupercula me et similes signat, qui mitto quod possum 114.0226A| et desidero quod non possum vobis explanare. Non quantum, sed ex quanto desiderat Deus. Unusquisque quadrantem potest offerre. Haec est torta panis in Levitico, quae est voluntas prompta. Quadrans, quia ex tribus consistit, cogitatu, verbo et facto.

 Quadrans. Quadrantem vocant calculatores quartam partem cujusque rei, scilicet, loci, temporis, pecuniae. Forsitan ergo hic quartam partem sicli, id est, quinque obolos significat.

VERS. 44.-- Omnes enim. (BEDA.) Judaeus ex abundante mittit in munera, etc., usque ad Deus meus misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII).

CAPUT XIII.

VERS. 1.-- Et cum egrederetur. (BEDA.) Recedent de templo Domino, etc., usque ad erat luitura, et 114.0226B| aedificia ruitura.

Vides has, etc. Divinitus autem procuratum est, ut, patefacta per orbem fidei evangelicae gratia, ipsum templum cum caeremoniis tolleretur: ne forte aliquis parvulus adhuc, ac lactens in fide, si videret manere illa a prophetis facta a Domino instituta admirando sanctum saeculare, paulatim ad Judaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata.

 (HIER.) Praenuntiat cladem novissimi temporis, id est destructionem templi cum plebe et littera sua. De qua: Lapis super lapidem non relinquetur (Luc. XXI): id est, testimonia prophetarum super eos in quos Judaei retorquebant ea ut in Esdram, in Zorobabel, in Machabaeos.

114.0226C| VERS. 3.-- Et cum, etc. (BED.) In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiae celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.

VERS. 5.-- Et respondens. (ID.) A tempore Dominicae passionis in populo Judaeorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judaeamque deserant, admonentur, quia non statim finis. In quadragesimum enim annum desolatio provinciae et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est.

 114.0226D| VERS. 6.-- Multi enim venient. Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter caetera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quae vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.

VERS. 8.-- Exsurget enim. (BEDA.) Haec omnia ante ultimos et acerbissimos dolores, etc., usque ad qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.

 114.0227A| VERS. 9.-- Videte autem. (BEDA.) Quare haec omnia inferantur, dicit Videte, etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei praecones similes et confessores impia crudelitate vexabant.

VERS. 10.-- Et in omnes gentes. (ID.) Quia noverat Dominus corda discipulorum de perditione suae gentis tristanda, hoc modo consolatur, ut sciant amissis Judaeis se socios regni coelestis ex toto orbe habituros. Sicut enim ecclesiasticae historiae testantur multo ante excidium Judaeae, omnes apostoli ad praedicandum Evangelium per totum orbem sunt dispersi, exceptis Jacobo Zebedaei, et Jacobo fratre Domini, qui prius in Judaea pro verbo Evangelii sanguinem fuderunt.

 114.0227B| VERS. 14.-- Cum autem videritis, etc. (ID.) Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Caesaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.

VERS. 17.-- Vae autem praegnantibu., etc. Quia vel uteri pondere vel filiorum sarcina gravatae fugere non poterunt. Unde in libro Historiarum legitur uxorem Jonathae turbatam fuga, filium sinu suo lapsum recepisse perpetuo claudum. VERS. 21.-- Et tunc si quis. (BED.) Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, 114.0227C| unde melius de haereticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.

 VERS. 24.-- Sed in illis diebus, etc. (ID.) Sidera in judicio videbuntur obscura, etc., usque ad tunc fiet quod idem propheta alibi dicit: Et erit lux lunae sicut sol, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum (Isa. III).

VERS. 25.-- Decidentes. A lumine quando pene deerit semen Abrahae, cui assimilatae sunt stellae.

Et virtutes quae, etc. (BEDA.) Quid mirum tremere homines, cum aspectu judicii tremant angelicae potestates? Unde Job: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus (Job. XXVI). Et quid patitur 114.0227D| virgula deserti, ubi concutitur cedrus paradisi? Movebuntur. (HIER.) Ad iram vindictae quando mittentur a Filio hominis veniente in nubibus coeli cum virtute, quae prius sicut pluvia in vellus descendit in humilitate.

 VERS. 27.-- A quatuor ventis. Ab oriente et occidente, austro, aquilone, et non tantum ab his; sed a summo terrae usque ad summum coelum, id est, ab extremis finibus terrae per directum usque ad ultimos terminos ejus, ubi longe aspicientibus circulus coeli terrae videtur insidere.

VERS. 28.-- A ficu autem. Quasi dicat, quomodo cum fuerint in ficu teneri cauliculi, et gemma in florem erumpit, intelligitis adventum aestatis et veris 114.0228A| et favonii; sic cum haec quae scripta sunt videritis, non putetis jam adesse finem mundi, sed quasi praecursores venire, qui ostendant prope esse.

 (BEDA.) Ficus Synagoga, quae quia ad se veniente Domino fructum justitiae non habuit, etc., usque ad et aestatem verae lucis et pacis.

(HIER.) Fici parabola, id est, prophetia. Folia nata, verba sunt praesentia, aestas vero proxima dies est judicii, in quo unaquaeque arbor manifestabit quod intus habuit an aridum ad comburendum, an viride ad plantandum in Eden cum ligno vitae cujus folia in salutem gentium, id est, verba quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, etc.

 VERS. 31.-- Coelum et terra transibunt. Coelum aereum, a quo aves coeli et nubila coeli, unde Petrus: 114.0228B| Coeli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati (II Pet. III), aperte docens, quia alii coeli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quae tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra aeris aetherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes (Cap. I): Generatio praeterit, et generatio advenit: terra vero in aeternum stat. Sic ergo coelum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in aeternum secundum essentiam.

VERS. 32.-- Neque filius. -- In eo enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater 114.0228C| posuit in sua potestate (Act. I). In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: videte, vigilate, etc.

 (HILAR.) Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.

VERS. 34.-- Et janitori, etc. (HIER.) Ei, scilicet, qui praedicat. Cui dicitur: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III).

 Vigilate ergo. Praemisso patrisfamilias exemplo, cur consummationis diem reticeat, dicit: vigilate ergo. Qui dormit, non corpora, sed phantasias videt, 114.0228D| cum evigilat nihil habet de his quae viderat. Sic sunt quos mundi amor rapit in vita, deserit post vitam.

VERS. 36.-- Quod autem vobis. Non solum rectores Ecclesiae, sed et omnes vigilare praecipimur, januas cordium custodientes; ne antiqui hostis mala suggestio subintret, ne nos Dominus dormientes inveniat, unde Paulus: Vigilate, justi, et nolite peccare.

CAPUT XIV.

VERS. 1.-- Erat autem pascha. (HIER.) Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus (Matth. XXVI).

(BEDA.) Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, 114.0229A| non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quaerebant summi sacerdotes. (HIER.) A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.

VERS. 2.-- Non in die festo. (ID.) Vitant diem festum, quod convenit illis: non est festivitas eis qui vitam et misericordiam perdiderunt.

 VERS. 3.-- Et cum esset Bethaniae. (ID.) Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur. Simonis leprosi. Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat. Et recumberet, venit, etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret 114.0229B| fides peccatricis: quae de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus.

Mulier. (BEDA.) Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthaeus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit.

 Alabastrum. Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat. Nardi spicati. Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius.

Et fracto. (HIER.) Domus impleta odore, coelum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est. (BED.) Devotio Mariae, fidem et 114.0229C| pietatem designat Ecclesiae, etc., usque ad pia praedicatione et devotis veneratur obsequiis.

 VERS. 4.-- Erant autem quidam. (ID.) Per synecdochen plurale pro singulari posuit, etc., usque ad cujus hac de causa furandi consuetudinem intimare curavit. Ut quid perditio ista. (HIER.) Perditus de salute perditionem invenit, ut in ficu fructifera mortis laqueum nancisceretur.

VERS. 5.-- Poterat enim unguentum. (ID.) Sub praetextu avaritiae mysterium loquitur fidei, etc., usque ad spolia dividamus ad vesperam.

 VERS. 6.-- Bonum opus operata. (ID.) Qui credit in Deum, reputatur ei in opus justitiae. Aliud enim est credere ei, aliud est credere in eum, id est, totum se injicere in illum.

114.0229D| VERS. 7.-- Me autem non semper. (BEDA.) Corporali praesentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus (II Cor. V). Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi omnibus diebus. (HIER.) Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali praesentia, ut prius in convictu et familiaritate.

VERS. 8.-- Quod habuit. Quod putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi dedit odorem fidei bonum, cum ego pro ea fusurus sum sanguinem meum.

 VERS. 9.-- Amen dico vobis. (BEDA.) Nota in Christo 114.0230A| notitiam futurorum, passuros post paucos dies praescit Evangelium suum toto orbe praedicandum. Notandum, quod sicut Maria toto orbe quo est Ecclesia diffusa gloriam meruit de pio obsequio, quod Domino devote exhibuit: sic et Judas qui ei detraxit, perfidiae nota longe lateque infamatur. Sed Dominus bonum pia laude remunerat, futura impii contumelias tacet.

VERS. 10.-- Uno de duodecim. (HIER.) Unus numero, non merito, nomine non numine, corpore non animo, unde sponsus ad sponsam: Vulnerasti cor meum, soror mea, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui (Cant. IV). Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Judae cum caeteris dicitur: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei (Matth. XIII). Et: 114.0230B| Dedi vobis potestatem (Luc. X), etc.

 Abiit ad, etc. Ille abiit ad principes: et postquam exivit, intravit in eum Sathanas. Hic nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile juugitur (Matth. XXVIII). Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum; Judas ad Judaeos, ut nox nocti indicet scientiam.

VERS. 11.-- Et quaerebat quomodo illum, etc. (HIER.) Promittit se tradere, ut magister ejus ante dicebat: Tibi dabo hanc potestatem universam. BEDA. Multi hodie scelus Judae exhorrent nec tamen cavent, etc., usque ad ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.

VERS. 12.-- Et prima die azymorum. (Id.) Quarta 114.0230C| decima luna, quando abjecto fermento agnus occidebatur ad vesperum, etc., usque ad ipsius immolationis, id est, suae passionis exordium sacravit.

(ISID.) Cum amaritudine comeditur azyma, quae est redemptio nostra. Amaritudo enim est passio Domini.

 VERS. 13.-- Ite in civitatem. (BED.) Indicium est praescientiae divinitatis, etc., usque ad et ad tollenda mundi crimina vivifici fontis baptisma consecretur. (HIER.) Civitas est Ecclesia quae muro fidei cingitur: homo occurrens primitivus populus est, amphora aquae lex litterae. Homo lagenam aquae. (BEDA.) Consulte et aquae bajuli, et Domini domus tacita sunt vocabula, ut omnibus verum pascha celebrare volentibus, id est sacramentis Christi imbui, eumque 114.0230D| suae mentis hospitio suscipere quaerentibus, facultas danda signetur.

Sequimini. (HIER.) Qui ducit in altum ubi refectio Christi, unde Raab exploratoribus mandat, ut non per ima sed per excelsa irent.

VERS. 15.-- Coenaculum grande. (ID.) Ecclesia magna, quae narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde: Circumamicta varietate (Psal. XLIV) virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore. (BED.) Coenaculum lex spiritualis, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschae sacramenta 114.0231A| et caetera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.

 VERS. 17.-- Vespere autem. (HIER.) Vespera diei vesperam indicat mundi. Circa undecimam namque horam veniunt novissimi: qui primi denarium accipiunt vitae aeternae: quia ante crucem Abraham erat in inferno, et post crucem latro in paradiso.

VERS. 18.-- Amen dico, etc. Sicut de passione praedixerat: ita de proditore praedicit, dans locum poenitendi, ut cum intellexisset cogitationes suas praesciri a Deo, poeniteret eum facti sui. Non tamen ex nomine designat, ne aperte redargutus impudentior fiat. Mittit crimen in numerum: ut conscius poenitentiam agat. Unus ex vobis. Dum falsitas arguitur, veritas comprobatur et impletur. Qui edebat panes 114.0231B| meos, magnificavit super me supplantationem (Psal. XL). Omnes tanguntur ut fiat harmonia in cithara. Omnes nervi bene suspensi consona voce respondent: Nunquid ego sum, Domine? Unus remissus et pecuniae amore affectus dixit: Nunquid ego sum, Rabbi?

 VERS. 19.-- Contristari. Sicut undecim quia nihil mali contra Dominum cogitaverant: sed plus credunt magistro quam sibi, et timentes fragilitatem suam, tristes de peccato suo interrogant, cujus non habebant conscientiam.

VERS. 20.-- Unus ex duodecim. (HIER.) Separat seorsum ovem lupus quam cupit. Ovis quae de ovili egreditur, lupi patet morsibus. Qui intingit. (BEDA.) Mira Domini patientia. Prius dixit: Unus ex vobis tradet me, perseverat proditor in malo. Apertius arguit: 114.0231C| et tamen non proprie designatur. Judas aliis contristatis et manum retrahentibus a cibis temeritate et impudentia qua Dominum tradit; etiam manum cum magistro in catino mittit ut audacia bonam conscientiam mentiretur.

 VERS. 21.-- Vae autem. (ID.) In sempiternum vae homini illi qui ad mensam Domini indigne accedit, etc., usque ad poena praedicitur ut qui pudore non vincitur, timore corrigatur.

VERS. 22.-- Manducantibus. (ID.) Finito veteri pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Aegypto agebatur, etc., usque ad ideoque velocius a morte resuscitandum. Accepit. (HIER.) Figurans corpus suum in pane, etc., usque ad exstinguuntur inimici quae sunt mysteria Ecclesiae Christi. 114.0231D| (BEDA.) Panis qui confirmat cor hominis, etc., usque ad vel nos sine illius passione salvari.

VERS. 23.-- Gratias. Gratias egit et benedixit jam proximus passioni, qui poenam alienae iniquitatis suscipit: qui nihil dignum passione egit: ut ostendat quam aequanimiter unusquisque propriae culpae flagella sustinere debeat.

 Biberant. (HIER.) Ebrietas felix: salutaris satietas, etc., usque ad sanguis enim Novi Testamenti qui pro multis effunditur non omnes emundat.

VERS. 25.-- Jam non bibam. (ID.) Hic mutat sacrificium, sed non mutat tempus; ut nos nunquam coenam Jesu ante quartam decimam lunam faciamus. Qui facit in quarta decima resurrectionem, in 114.0232A| undecima coenam Domini facit, quod nunquam inventum est nec in Novo nec in Vetere Testamento. Vitis. (BEDA.) Vitis vel vinea Domini Synagoga, etc., usque ad de salute ejusdem populi baptismo regenerati novo vobiscum gaudio perfundar.

 VERS. 26. Et hymno dicto. (ID.) Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere. In montem Olivarum. (HIER.) In monte Oliveti tenetur Jesus: et inde ascendit ad coelos: ut sciamus quia inde ascendimus ad coelos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra.

Omnes scandalizabimini. (BEDA.) Praedicit quid passuri sint: ut cum passi fuerint non desperent, sed 114.0232B| poeniteant.

VERS. 27.-- In nocte ista. Qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (I Thess. V), et qui scandalizantur, nocte scandalizantur, id est, mente obscurati. (HIER.) Omnes cadunt, sed non omnes jacent. Nunquid quia dormit non adjiciet ut resurgat? (Zach. XIII.) Carnale est cadere: diabolicum est jacere. Percutiam pastorem. Percute pastorem. Propheta postulat passionem Domini: Pater respondet: Percutiam pastorem. Precibus sanctorum Filius a Patre mittitur: id est, incarnatur et percutitur, et patitur: disperguntur oves pastore capto. Resurrectio promittitur ut spes non exstinguatur.

 VERS. 29.-- Petrus autem. (ID.) Avis sine pennis in altum volare nititur: sed corpus aggravat animam ut, 114.0232C| timore humanae mortis, timor Domini superetur.

VERS. 30.-- Bis gallus vocem. (BEDA.) Alii simpliciter: Priusquam gallus cantet, ter me negabis, etc., usque ad sicut et illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam (Matth. V). (HIER.) Gallus cantat: Petrus negat ter, etc., usque ad et trinae negationis sordes lavit lacrymis.

 VERS. 32.-- Gethsemani. (ID.) Id est, vallis pinguium, ubi tauri pingues obsederunt eum et vituli multi circumdederunt eum. Sedete hic. (ISID.) Separantur in oratione qui separantur in passione: quia ille orat, illi dormiunt pinguedine cordis oppressi. Donec orem. (BED.) Cum Dominus in monte orat, etc., usque ad unde: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Et majorem hac dilectionem 114.0232D| nemo habet ut ponat quis animam suam pro amicis suis (Phil. II; Joan. XV).

VERS. 33.-- Et coepit pavere. (HIER.) Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum: Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam (Joan. XIV).

 VERS. 34.-- Tristis est, etc. (BED.) Non propter mortem tristis est, etc., usque ad sed a somno infidelitatis et torpore mentis.

VERS. 35.-- Et orabat. (ID.) Haec vox est sonus infirmitatis nostrae, etc., usque ad sed quia aliter non fiet, Non quod ego volo, sed quod tu.

 (HIER.) Hoc contra Eutychianos qui dicunt unam tantum in Christo operationem, unam voluntatem: 114.0233A| hic autem ostendit humanam quae per infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam quae prompta est perficere dispensationem.

VERS. 36.-- Sed non quod. (HIER.) Usque in finem non cessat docere nos patribus obedire: et voluntatem eorum voluntati nostrae praeponere.

 VERS. 37.-- Et ait Petro, etc. Qui dixerat: Et si oporteat me mori tecum, non te negabo: etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego (Matth. XXVI); nunc tristitiae magnitudine somnium vincere non potest.

VERS. 38.-- Ut non intretis. Non ait ut non tentemini, sed ut non intretis in tentationem, id est, ut tentatio vos non superet, non teneat intra suos casses.

 (HIER.) In tentationem intrat qui orare negligit. Ter discipuli dormiunt, ter Dominus orans 114.0233B| suscitat. Trina dormitio, tres mortuos quos Dominus suscitavit significat. Primus in domo, secundus ad sepulcrum, tertius de sepulcro. Trina Domini vigilia tres personas nos habere in orando docet, et de praeteritis et de praesentibus, et futuris veniam rogare. Caro autem infirma. (BEDA.) Caro namque pondere suo ad ima semper trahit.

VERS. 42.-- Surgite. Postquam tertio oravit, apostolorum timorem poenitentia corrigendum docuit, securus ad passionem pergit, dicens: Surgite, eamus. Quasi dicat nos non inveniant timentes, sed ultro eamus obviam, ut passuri gaudium et confidentiam videant.

VERS. 44.-- Signum. (HIER.) Dat signum osculi cum veneno diaboli: sicut Cain obtulit sacrificium 114.0233C| subdolum et reprobatum, unde vinum cum aceto in cruce ponunt.

 VERS. 45.-- Rabbi. (BEDA.) Impudens et scelerata confidentia magistrum vocat, etc., usque ad illud etiam complet: Cum his qui oderunt pacem (Psal. CXIX), etc.

VERS. 47.-- Unus. (ID.) Petrus secundum Joannem eodem ardore mentis quo caetera. Sciebat enim quod Phinees puniendo sacrilegos, mercedem justitiae et sacerdotii perennis acceperat. Lucas ait: Quod Dominus tetigit auriculam et sanavit eam (Luc. XXII). Ipse enim pietatis nunquam obliviscitur, hostes etiam suos vulnerari non patitur. Mystice: Docens eos qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerunt, si digne poenituerunt salutem posse 114.0233D| mereri.

VERS. 48.-- Tanquam ad latronem. (ID.) Quasi dicat: Stultum est cum gladiis et fustibus comprehendere, qui ultro se vobis tradit: et in nocte quasi latitantem investigare per proditorem, cum quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me congregamini in tenebris, quia potestas vestra in tenebris est.

 VERS. 50.-- Tunc, etc. (ID.) Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt.

VERS. 52.-- At ille, etc. Sicut Joseph relicto pallio nudus de manibus impudicae dominae effugit. Qui autem vult effugere manus iniquorum, relinquens mente quae mundi sunt, post Jesum fugiat. 114.0234A| Ab eis. Quorum et praesentiam detestabatur et facta. Non a Domino, cujus amorem etiam absens corpore fixum servavit in mente.

 VERS. 53.-- Summum, etc. Caipham scilicet, qui secundum Joannem erat pontifex anni illius, de quo consentaneum scribit Josephus, quod pontificium sibi absque merito dignitatis emerat a principe Romano: quid ergo mirum, si iniquus pontifex inique judicat?

VERS. 54.-- A longe. (BEDA.) Quia negationi proximus, si Christo proximus fuisset non negasset: in hoc tamen admirandus est, quod Dominum non reliquit etiamsi timeat. Quod timeat naturae est, quod sequitur devotionis est: quod negat obreptionis est, quod poenitet fidei est. Atrium. (HIER.) Atrium, saecularis 114.0234B| circumitus est. Ministri, daemonia sunt. Ignis desiderium carnale, cum quibus qui manet, flere peccata non valet. Et calefaciebat se. (BEDA.) Est ignis charitatis; de quo dicitur, etc., usque ad moxque sui cordis arcana prunis inflammavit amoris.

VERS. 56.-- Falsum testimonium. (ID.) Falsus est qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur, etc., usque ad ut proprie de templo Judaico videatur dixisse.

VERS. 60.-- Et exsurgens, etc. Iratus, quia non invenit locum calumniae, motu corporis insaniam mentis demonstrat. Non respondens, etc. Ad responsum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis locum accusandi inveniat. Jesus autem non respondit, 114.0234C| quia praevidit quidquid responderet in calumniam verti.

Tu es Christus. (HIER.) Quem exspectabat a longe non videbat prope: sicut Isaac caligantibus oculis, Jacob sub manibus non agnoscebat, sed longe post de eo futura canit.

VERS. 62.-- Et videbitis. Sacerdos interrogat Filium Dei; Jesus respondit Filium hominis; ut intelligamus eumdem Filium Dei esse et Filium hominis, ne quaternitatem faciamus in Trinitate, et homo in Deo, et Deus in homine sit. A dextris virtutis. Quia humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen 114.0234D| (Phil. II).

Cum nubibus coeli. (HIER.) Ascendit in nube, cum nube veniet: id est cum corpore solo suo quod assumpsit a virgine ascendit, et cum multiformi Ecclesia, quae est corpus ipsius et plenitudo ad judicium venturus est, sicut dicit Matthaeus: Cum autem venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, etc.

VERS. 63.-- Summus autem sacerdos. (BEDA.) Eadem rabies quae prius de sede excusserat, etc., usque ad cum in Lycaonia quasi dii honorarentur, fecerunt. Vestimenta sua, etc. (HIER.) Hoc est, ephod in quo Judaei habebant honorem, amiserunt, etc., usque ad ejus tamen inviolata permanet castitas 114.0235A| usque ad consummationem saeculi in illis, quos sors electionis invenerit.

VERS. 64.-- Qui omnes, etc. (HIER.) Quo reatu suo nostrum reatum solveret, etc., usque ad hinc propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (Psal. CXV.)

 VERS. 65.-- Velare faciem, etc. Non ut scelera eorum non videat, sed, ut ipsi quondam Moysi fecerunt, a se gratiam cognitionis ejus abscondant. Hoc velamentum usque hodie manet super cor eorum, quod in Christum credentibus est ablatum. Unde eo moriente velut templum scissum est, et sancta sanctorum arcana patefacta.

Alapis eum caedebant. (BEDA.) Qui tunc caesus est alapis, et nunc caeditur blasphemiis falsorum Christianorum. 114.0235B| Qui consumptus salivis infidelium, nunc vesanis fidelium opprobriis exhonoratur.

 VERS. 68.-- At ille, etc. Nota, quod negat Christum qui se negat ejus esse discipulum. Dominus enim non dixit: Negabis te discipulum meum, sed me negabis. Negavit ergo eum cum se negavit ejus esse discipulum.

Et exiit foras, etc. (HIER.) Petrus sine spiritu, voci ancillae cessit, etc., usque ad et foras eximus extra quod fuimus.

 VERS. 70.-- Nam et Galilaeus. (BEDA.) Eadem lingua Galilaeis et Hierosolymitis est, sed tamen quaecunque provincia et regio habet proprium loquendi sonum quem mutare, etc., usque ad quia nomen illud aliter Hierosolymitae, aliter Galilaei 114.0235C| sonabant.

VERS. 72.-- Et recordatus est. (ID.) Petrus nocte negat, ad galli cantum poenitet. In die quem tertio negaverat, se tertio amare professus est. Quod enim, etc., usque ad egreditur foras (ut alii Evangelistae narrant), ut ab impiis secretus, negationis culpam liberius abluat fletibus.

CAPUT XV.

VERS. 1.-- Et confestim, etc. Sequitur: Vincientes Jesum. Mos erat Judaeis, ut quem morte adjudicassent, vinctum judici traderent. Et notandum, quod non tunc primum ligaverant, sed mox comprehensum nocte in horto, ut Joannes dicit: Et sic adduxerunt eum ad Annam primum (Joan. XVIII).

(HIER.) Adest Samson vinctus a Dalila. Samson 114.0235D| interpretatur, etc., usque ad et fontem perennis vitae sitientibus nobis, id est corporis sui, aperit.

VERS. 2.-- Tu es rex Judaeorum? Cum Pilatus nihil criminis interrogat nisi an sit rex Judaeorum, arguitur impietas eorum qui nec falso quidem quod objiciant invenerunt. Tu dicis. Sic temperat responsum, ut verum dicat, nec tamen calumniae pareat. Et nota, quod Pilato qui invitus fert sententiam, aliqua in parte responderit: sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignosque sermone suo judicaverit.

VERS. 4.-- Vide, etc. Ethnicus condemnat Jesum, sed causam refert in populum Judaeorum. Vide in quantis, etc.

114.0236A| VERS. 11.-- Ut magis Barabbam. (BEDA.) Adhaeret Judaeis usque hodie petitio sua, quam toto labore impetraverunt. Data enim optione sibi, pro Jesu latronem, pro Salvatore interfectorem elegerunt. Merito ergo salutem et vitam perdiderunt et latrociniis ac seditionibus in tantum se subdiderunt, ut regnum et patriam perderent, et libertatem corporis et animae nunquam reciperent.

VERS. 14.-- Pilatus vero. Multas occasiones dedit Pilatus liberandi Salvatorem, primo justo conferens latronem, deinde inferens: Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum? Cumque respondissent: Crucifigatur, non statim acquievit, sed secundum suggestionem uxoris quae mandaverat ei (ut Matthaeus dicit): Nihil tibi et justo illi (Matth. XXVII), respondens ait: 114.0236B| Quid enim mali fecit? Quod dicendo, Jesum absolvit. At illi magis, etc. David: Circumdederunt me canes multi (Psal. XXI), etc. Isaias: Exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor (Isa. V). Jeremias: Facta est haereditas mea mihi sicut leo in silva: dedit contra me vocem (Jer. XII).

VERS. 15.-- Barabbam, et tradidit, etc. (HIER.) Hi sunt duo hirci, unus apompeius, id est emissarius, cum peccato populi in desertum inferni absolutus dimittitur. Alter pro peccatis absolutorum, ut agnus occiditur. Pars Domini semper mactatur, pars diaboli, qui est magister eorum, effrenata in tartara praecipitatur.

Jesum flagellis. Ut nos flagellis liberaret; unde: 114.0236C| Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. XC): cum prius diceretur: Multa flagella peccatoris (Psal. XXXI).

(BEDA.) Jesum flagellis caesum. Caesus est ab ipso Pilato, unde Joannes: Apprehendit Pilatus Jesum et flagellavit: et post subjunxit: Et milites plectentes coronam de spinis (Joan. XIX), etc. Et militibus illudendum praebuit. Quod ideo fecit, ut ejus poenis et opprobriis saturati ultra mortem non sitirent.

VERS. 17.-- Et induunt. (BEDA.) Matthaeus ita: Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei (Marc. XXVII). Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum 114.0236D| gloriatur.

 VERS. 19.-- Et percutiebant, etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturae auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui praesentiam gratiae ejus exsecrandis verbis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant.

Adorabant eum. Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniae) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, 114.0237A| ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt.

 Et educunt illum. (HIER.) Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.

VERS. 20.-- Ut crucifigerent. (HIER.) Ipsa crucis species quid est nisi forma quadrati mundi? Oriens de virtute fulget, arcton dextera tenet, auster laeva consistit, occidens sub plantis firmatur. Unde Apostolus: Ut sciamus quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III). Aves in forma crucis ad aethera volant, homo adorat, et natat in forma crucis, navis per maria antenna cruci assimilata sufflatur. Tau littera signum salutis et crucis 114.0237B| demonstrat.

 VERS. 21.-- Et angariaverunt. (BEDA.) Ipse Dominus primo crucem suam portavit, sicut Joannes dicit: Post iste Simon, de quo et alii dicunt, et hoc satis congruo ordine mysterii. Christus enim passus pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (Joan. XIX; I Petr. II).

(HIER.) Simon qui portat crucem in angaria, hic est qui laborat pro laude humana. Cogunt eum homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei.

 Patrem Alexandri. Magnae opinionis Simon iste videtur esse, cum et filii ejus tanquam noti omnibus ex nomine designantur.

(HIER.) Alii per merita patrum suorum commemorantur, 114.0237C| alii per merita filiorum. Hic autem Simon, etc., usque ad unde: per Jeremiam ad Judaeam dicitur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.

 VERS. 22.-- Calvariae locus. (HIER.) Tradunt Judaei quod in hoc loco montis immolatus fuerit aries pro Isaac (Gen. XXII), ut ibi decalvetur Christus, id est carne sua, scilicet Judaea carnali, separetur.

(BEDA.) Extra portam truncabantur capita damnatorum, et calvariae decollatorum loca dicuntur. Ideo ibi crucifixus Dominus ut ubi erat area damnatorum, ibi erigantur vexilla martyrum. Et quoniam pro nobis factum est maledictum crucis et flagellatus et crucifixus pro salute omnium, quasi noxius inter noxios voluit crucifigi.

114.0237D| VERS. 23.-- Et dabant. (BEDA.) Matthaeus, cum felle mistum (Matth. XXVII), quod idem est. Fel enim pro amaritudine posuit. Myrrhatum enim vinum est amarissimum; quanquam fieri possit ut et felle et myrrha amarissimum redderent vinum.

 (HIER.) Et dabant, etc. Hoc aceto succus lethalis pomi abstergitur. Et non accepit. Id pro quo patitur. Unde de eo: Quae non rapui tunc exsolvebam (Psal. LXVIII).

Et non accepit. Matthaeus: Et cum gustasset, noluit bibere. Indicat Matthaeus quod pro nobis amaritudinem mortis gustaverit, sed die tertia resurrexit.

 VERS. 24.-- Et curcifigentes cum. (HIER.) Hic 114.0238A| figitur salus in ligno. Primo infixa est mors in ligno. Lignum primum, scientiae boni et mali; secundum boni tantum et vitae nobis lignum est. Extensio primae manus ad lignum mortem apprehendit; extensio secundae vitam quae perierat invenit. Ligno hoc vehimur per mare undosum ad terram viventium.

Vestimenta sua. (BEDA.) Quadripartita vestis Christi secundum numerum militum, significat Ecclesiam quatuor partibus orbis aequaliter, id est concorditer distributam.

(HIER.) Vestimenta Domini mandata sunt quibus tegitur corpus ejus, quod est Ecclesia, quia dividuntur inter milites gentium ut sint quatuor ordines cum sit una fides, id est conjugati, viduati, 114.0238B| praepositi, separati. Sortiti sunt tunicam indivisam quae est pax et veritas in cunctis in modum regalis amictus vel annuli. Mittentes sortem. (ID.) Super tunicam, scilicet quae erat inconsutilis. Hic sortita, etc., usque ad et sors solius Dei judicio venit vel cedit.

VERS. 25.-- Erat autem hora ter. (HIER.) Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebrae suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.

VERS. 26.-- Et erat titulus. (BEDA.) Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod 114.0238C| non esset eis rex; unde: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suae carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo praetenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.

VERS. 27.-- Et cum eo crucifigunt. (BEDA.) Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III). Duos latrones. 114.0238D| (ID.) Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro aeterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus.

(HIER.) Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter praecedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita poena plectitur aeterna. Hic pullus Judae ligatur ad 114.0239A| vitem ἀναβόλαιον, id est, pallium tingitur in sanguine uvae, hic lacerant haedi vineam.

 VERS. 29.-- Moventes capita. (HIER.) Emittitur mors iniquorum quando excitantur vincula inferni usque ad cervicem, quae est cervix humani generis.

VERS. 31.-- Alios salvos. (HIER.) Etiam nolentes confitentur quod alios fecit salvos, et se propria damnant sententia, quia alios salvos fecit et se si vellet salvare poterat.

 VERS. 32.-- Descendat nunc. Plus est de sepulcro surgere, et tamen non crediderunt. Hi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt (Psal. XIII).

Et qui cum eo. (BEDA.) Secundum Lucam (Luc. XXIII) unus latro blasphemabat dicens: Si tu es 114.0239B| Christus, salvum fac te et nos. Alter, etc., usque ad qui coelestia petunt, ad ea sine dubio Christo mediante et miserante perveniunt.

 VERS. 33.-- Et facta hora sexta. (BEDA.) Notandum quod hora sexta, id est sole recessuro a centro mundi, crucifixus sit, et diluculo, oriente sole resurrexit, etc., usque ad et qua hora primus Adam peccando mundo mortem intulit, eadem hora secundus Adam mortem moriendo destrueret.

Tenebrae. (HIER.) Hic adest Noe inebriatus ac nudatus coelo ac terra ebrioso pallio tectus, et ab homine irrisus hic stillavit de ligno sanguis.

 VERS. 35.-- Et quidam, etc. Non omnes. Forsitan milites Romani non intelligentes proprietatem Hebraei sermonis, ex eo quod dicitur Eloi, putaverunt 114.0239C| Eliam ab eo vocari. Vel Judaei solito sibi sermone verba Domini depravantes, imbecillitatis infamabant eum quod Eliae vocaret auxilium.

VERS. 36.-- Currens autem, etc. (BEDA.) Joannes plenius dicit: Postea sciens Jesus, etc. Quasi: Hoc minus fecistis, date quod estis. Erant enim, etc., usque ad de quo: Dominus plantavit vineam Soreth: et quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae: et exspectavi ut faceres uvas, et fecisti spinas (Isa. V).

 VERS. 37.-- Jesus autem, etc. (BEDA.) Quid dixerit Lucas aperit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et hoc dicens exspiravit (Luc. XXIII). Quod autem dicit Joannes: Cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est: et inclinato capite tradidit 114.0239D| spiritum (Joan. XIX). Inter hoc quod ait: Consummatum est, et illud: inclinato capite emisit spiritum, emissa est vox illa magna, quam Joannes tacet, caeteri commemorant: In manus tuas, etc.

(HIER.) Infirmata etenim carne mox virtus divina invaluit quae dicit: Aperite mihi portas justitiae (Psal. CXVII), etc. Nos autem cum nulla, vel una voce morimur qui de terra sumus; ille enim cum exaltata voce exspiravit qui de coelo descendit.

VERS. 38.-- Et velum templi. Ut arcam testamenti, et omnia legis sacramenta quae tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Ante dicebatur: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus (Psal. LXXV); nunc autem: Exaltare super coelos 114.0240A| Deus (Ibid. LVI), et in omni, etc.; et in Evangelio prius: In viam gentium ne abieritis (Matth. X).; et post passionem: Ite, et docete omnes gentes (Ibid. XXVIII).

VERS. 39.-- Videns autem, etc. Ostenditur quare centurio miratur, quia vidit eum sic exspirasse, id est spiritum emisisse. Nullus enim habet potestatem emittendi spiritum, nisi conditor animarum.

 Vere, etc. (HIER.) Nota quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Filium Dei confitetur: et Arius, etc., usque ad et vere Filium Dei Synagoga tacente confirmat.

VERS. 40.-- Erant autem. (ID.) Sicut non excluditur muliebris sexus a salute per Mariam virginem: ita non repellitur a mysterio crucis scientiae 114.0240B| et resurrectionis per viduam Mariam Magdalenam et caeteras matres.

Jacobi minoris et Joseph. (BEDA.) Minorem Jacobum dicit Jacobum Alphei, qui et frater Domini, eo quod esset filius Mariae materterae Domini. De qua Joannes: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus (Joan. XIX), etc. Cleophae videtur eam dicere a patre vel a cognatione.

VERS. 42.-- Et cum jam sero esset, etc. (ID.) Παρασκευὴ Graece, praeparatio Latine. Hoc nomine Judaei inter Graecos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quae sabbato erant necessaria praeparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente aetate et ipsa corpora resurrectione 114.0240C| glorificata cum animabus simul incorruptionem aeternae haereditatis accipiant.

 VERS. 43.-- Venit Joseph. (HIER.) Joseph venit sero parasceve ab Arimathia, quae interpretatur deponens, ad deponendum corpus Christi, etc., us que ad aspicientibus a longe electis qui sunt stellae maris, quando, si fieri potest, scandalizabuntur etiam electi.

VERS. 46.-- Joseph autem, etc. (BEDA.) Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis, etc., usque ad lineo terreno celebrat, sicut corpus Domini in syndone munda sepultum est: sic a papa Sylvestro statutum est.

 Quod erat excisum. (BEDA.) Dicitur quod monumentum Domini domus rotunda fuit de subjacente rupe excisa tantae altitudinis ut homo rectus consistens 114.0240D| vix extenta manu culmen possit attingere. Et habet introitum, etc., usque ad color autem monumenti et loculi albo et rubeo dicitur esse permistus.

VERS. 47.-- Maria autem, etc. (ID.) Lucas dicit: Quia astabant omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae fuerant eum (Luc. XXIII). Sed aliis deposito corpore ejus ad sua remeantibus, solae mulieres, etc., usque ad et si forte valeant imitari pia curiositate, quo ordine sit ejus passio amplectenda, perpendunt.

CAPUT XVI.

VERS. 1.-- Et cum transisset. (BEDA.) Lucas dicit quia revertentes a monumento paraverunt aromata et unguenta, et sabbato siluerunt, quia mandatum 114.0241A| erat ut sabbati silentium, etc., usque ad illuminata facie decussis vitiorum tenebris odorem bonorum operum Domino et orationum suavitatem offerre.

 (HIER.) Nunc cum aromatibus redolentibus cum sponsa et adolescentulis currunt, post eam conspergimus librum, id est cubile, etc., usque ad et Domino in eo cum triumpho resurgente et dicente: Haec est dies quam fecit Dominus, etc. (PSAL. CXVII).

VERS. 2.-- Et valde mane. (HIER.) Quod alius dicit diluculo. Diluculum est inter tenebras noctis et diei claritatem in qua salus venit in Ecclesia declaranda more solis, qui consurgens roseam praemittit auroram, ut tantus splendor praeparatis oculis possit videri, cum tempus Dominicae resurrectionis illuxit, ut tunc laudes Christi tota cantaret ecclesia sanctarum 114.0241B| feminarum, quando vitam praestitit et lumen credulitatis infundit.

 VERS. 3.-- Et dicebant ad invicem. (HIER.) Aquilae congregantur ad corpus, martyres et apostoli vident lapidem revolutum, qui est lex mortis, quasi dicat: Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV)?

VERS. 4.-- Revolutum lapidem. (BEDA.) Quomodo lapis per angelum sit revolutus, Matthaeus dicit? Allegorice autem, lapidis revolutio resurrectionem sacramentorum Christi quae velamine litterae legis tecta erant, insinuat. Lex etenim in lapide scripta est cujus ablato tegmine, gloria resurrectionis ostensa est, et abolitio mortis antiquae, et vita nobis speranda perpetua toto orbe coepit praedicari.

 114.0241C| VERS. 5.-- Juvenem. (HIER.) Non senem, non infantem, sed jucundum aetate, ut dicitur: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI), quae non est hic vera dum senio mista.

(BEDA.) Mulieres angelos vident quae cum aromatibus venerunt, quia illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt.

Sedentem in dexteris. (BEDA.) Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt.

 (GREG.) Per sinistram vita praesens, per dexteram vita aeterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens coelestis patriae damna reparavit.

114.0241D| VERS. 6.-- Nolite expavescere. (GREG.) Quasi: Paveant illi qui non amant adventum Domini vel supernorum civium, qui vitiis pressi de eorum societate desperant. Vos autem, quid timetis quae vestros concives videtis? Unde Matthaeus angelum apparuisse describens ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix (Matt. XXVIII).

 Jesum. Salutare. Sed quia multi non substantialiter sed nuncupative hoc nomine dicebantur, determinat per locum Nazarenum, et causam subdit: Crucifixum. Atque addit: Surrexit, non est hic. Per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deest per praesentiam majestatis. Ecce locus. Ostenditur mortalitas mortalibus ad actionem gratiarum debitam, 114.0242A| ut intelligamus quid simus et fuerimus, et sciamus quid erimus.

VERS. 7.-- Et Petro. (BEDA.) Petrus vocatur ex nomine, ne desperet ex negatione. Nisi enim, etc., usque ad ut qui futurus erat pastor Ecclesiae in sua culpa disceret quomodo aliis misereri deberet.

 Et Petro. (HIER.) Qui se indignum discipulatu indicat, cum ter magistrum negat. Sed peccata praeterita non nocent, quando non placent.

Praecedit vos. Bene de Redemptore nostro dicitur: de Galilaea namque transmigratio facta interpretatur. Jam enim a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam transmigraverat. Et bene post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam 114.0242B| post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigremus. Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur; et qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur.

 (BEDA.) Nota quod Marcus dicit: Praecedit vos in Galilaeam, etc. Nec tamen ibi visum retulit. Matthaeus autem, etc., usque ad sicut in illa aeternitate cognoscetur, quo et nos perducet propter formam servi, ut liberi contemplemur formam Domini.

VERS. 8.-- Fugerunt. (HIER.) De futura vita dicitur: Fugiet dolor et gemitus. Imitantur mulieres ante resurrectionem omnium quod faciunt post, id est, quod facturae sunt fugiunt mortem et pavorem.

 Et nemini. (HIER.) Quia illi soli mysterium resurrectionis 114.0242C| vident qui meruerunt, unde, secundum Joannem: Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, ut videret quae audivit.

VERS. 9.-- Surgens autem. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia (Psal. XXIX). Sepultus ergo sexta sabbati quae vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suae simplae mortis nostrae duplae mortis tenebris adjunxit. In morte enim animae et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, 114.0242D| et duas nostras solvit: simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram moriens abstulit. Apparuit primo Mariae Magdalenae. Mariae Magdalenae primo ostenditur, de qua ejecerat septem daemonia: quia meretrices, et publicani praecedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro praecessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur.

(BEDA.) In principio mulier auctor culpae viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.

VERS. 11.-- Et illi audientes. (BEDA.) Quod discipuli resurrectionem tarde credunt, non tam est illorum infirmitas, quam nostra firmitas; dubitantibus enim 114.0243A| resurrectio per multa argumenta monstrata est, quibus et nos firmius solidamur.

 VERS. 12.-- Duobus ex his. (BEDA.) Hoc Lucas apertius (Luc. XXIV): Oculi eorum, etc. Post cognoverunt eum in fractione panis. Et sicut Lucas ait: Surgentes eadem hora reversi sunt in Hierusalem, etc.

Ambulantibus. (HIER.) Fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa, etc., usque ad oblitus carnis suae postulat in ista vita quod post illam speramus in futura.

 VERS. 14.-- Novissime, etc. (BEDA.) Quadragesimo die, quando erat jam ab eis recessurus in coelum, hoc eis maxime, etc., usque ad: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium.

Duritiam cordis, etc. (HIER.) Ut succedat cor carneum 114.0243B| charitate plenum: hinc quod catervae martyrum mortem hujus saeculi libenter affectant, quia norunt pro temporali interitu perpetuo se esse victuros.

 VERS. 15.-- Omni creaturae. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis (Matth. X): ut scilicet apostolorum prius a Judaea repulsa praedicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret.

(HIER.) Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturae, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquae, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.

 VERS. 16.-- Qui crediderit, etc. Per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quae in baptismo eis remittuntur, 114.0243C| peccata extraxerunt.

VERS. 17.-- Signa autem, etc. Nunquid si signa 114.0244A| non faciamus, non credimus? Sed haec in exordio necessaria fuerunt, ut fides miraculis nutriretur, fide autem Ecclesiae jam confirmata non sunt necessaria. Daemonia ejicient, etc. Hoc hodie spiritualiter facit Ecclesia, cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponit, et malignos spiritus expellit. Linguis loquentur novis. Hoc fit dum fideles veteris vitae saecularia verba relinquunt, et sancta mysteria insonant, et Dei laudes et potentiam quantum valent extollunt.

VERS. 18.-- Si mortiferum, etc. Dum pestiferas persuasiones audiunt, nec ad operationes usque perducunt, quod inde eis non nocet si mortiferum bibunt. Super aegros manus, etc. Dum proximos in bono opere confirmatos roborant exemplo bonae operationis, 114.0244B| super aegros manus imponunt, et bene habebunt. Haec miracula tanto majora, quanto spiritualia; per hoc enim animae suscitantur, non corpora.

VERS. 19.-- In coelum. (AUG.) Nota quod aliquando coelos pluraliter et aliquando coelum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur.

Et sedet a dextris. (BEDA.) Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.

VERS. 20.-- Illi autem, etc. (BEDA.) Nota quod Marcus Evangelium suum quanto inchoavit tardius, tanto, etc., usque ad quo apostoli idem Evangelii 114.0244C| verbum per totum orbem seminaverunt.