Expositio in XX primos Psalmos (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio in XX primos Psalmos
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Expositio in XX primos Psalmos

Expositio in XX primos Psalmos (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0794B

PEZII MONITUM PRAEVIUM. 114.0751C|

« Apud Augienses nostros occurrit Walafridi abbatis Expositio in psalmos septuaginta sex, incipiens a primo in hunc modum: Omnis Scriptura divinitus inspirata Veteris ac Novi Testamenti ad imitationem Mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, etc., tomus alter amissus videtur. » Huc usque Joannes Mabillonius tom. IV Analectorum, pag. 633. Cujus auctoritatem secutus nullam non operam apud clarissimos Augienses nostros dedi, ut hanc Walafridi sui viri saeculo IX doctrina et virtute longe celeberrimi Expositionem, e tenebris erutam, benevole mecum communicarent. Qua in re viros doctos et diligentes eo indulgentiores ac promptiores habui, quo certiorem spem conceperunt futurum ut eo labore suo non nihil catholicae Ecclesiae commodaretur. Itaque integram omnium septuaginta sex psalmorum Expositionem, scite ac emendate descriptam, curante rem omnem cl. ac eruditissimo D. P. Aproniano Hueber. priore Mereraugiensi, ad me miserunt, qui celerem ejus in meo Thesauro editionem 114.0751D| amicis addixeram. Nec sententiam unquam mutassem, nisi opere probe discusso deprehendissem nucleum et medullam Walafridianae commentationis jam pridem in Glossa ordinaria, quae itidem Walafridum Strabum auctorem habet, eruditis exhibitam fuisse. Ne igitur viris doctis, qui me aliunde in propinandis theologicis non nihil partiorem esse cupiunt, gravior essem, decrevi non nisi primorum viginti psalmorum expositionem, velut in reliqui operis specimen meo Thesauro inserere. Quod si qui viri eruditi majus ex hoc specimine discrimen inter Walafridianam psalmorum expositionem et ordinariam in eosdem Glossam animadverterint quam ego adverti, censerintque operae fore pretium, si eadem ratione reliquorum 114.0752C| etiam psalmorum explanatio promulgetur: iis tanto promptius morem in sequentibus voluminibus geram, quanto aequius est, ne tantus Augiensium amicorum labor, communi commodo et usui destinatus, omnino depereat.

IN PSALMUM PRIMUM.

VERS. 1, 2.-- Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini, etc.

Omnis Scriptura divinitus inspirata Veteris ac Novi Testamenti ad imitationem Mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu fideles invitat, ut per imitationem ad similitudinem ejus pervenire mereamur. Sicut ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus 114.0752D| erit. Ita apostolus atque evangelista Joannes: Charissimi, ait, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Sic ergo et hic primus psalmus docet credentes, ut auctorem et largitorem verae beatitudinis sequantur, declinando a malo, et faciendo bona, ut perveniant ad similitudinem ejus, et fiant tanquam lignum plantatum secus decursus aquarum.

Perfecte autem declinat a malo, qui nec delectatur in corde, nec agit in opere, nec alios docet, ut 114.0753A| faciant. Hoc est enim non abire in consilio impiorum, nec stare in via peccatorum, nec sedere in cathedra pestilentiae; sed potius meditari in lege Domini, non necessitate, sed voluntate, sine cessatione, quod significat die ac nocte. Vel, sicut solet Scriptura, diem pro prosperis, et noctem pro adversis ponere: ut neque laetitia rerum temporalium, neque adversitas transitoriarum mentem sequentis Dominum avertat a meditatione divinae legis. Quae quantum sit necessaria, etiam ibi ostenditur, ubi Josue ministro et conscio legislatoris, qui legem primus et prime didicerat, Dominus praecepit, ut volumen legis non deserat, sed meditetur in illo diebus ac noctibus, ut dirigat viam suam, et intelligat cuncta quae ait.

114.0753B| Si autem apertius quis requirit quod sit consilium impiorum, multipliciter Scriptura loquitur, et maxime liber qui dicitur Sapientiae, ubi ait: Dixerunt impii apud se non recte cogitantes. Et post pauca: Venite, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Et iterum: Opprimamus pauperem justum, nec veterani revereamur canos multi temporis, etc.

Via vero peccatorum est, de qua Psalmista alibi post talia subjungit: Haec via illorum scandalum ipsis. Et Dominus ait: Spatiosa via est quae ducit ad mortem. Cathedra autem pestilentiae perversam significat doctrinam, quae dupliciter fit: aut aperte ad scelera operum invitando, sicut Salomon in Parabolis ostendit dicens: Fili mi, si te lactaverint 114.0753C| peccatores, ne acquiescas eis: si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, etc. Aut in errorem inducendo, sicut ibi post aliqua sequitur, ubi et hanc cathedram sellam nominat dicens: Mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, sedit in foribus domus suae super sellam. Et post pauca: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior: quae absque dubio perversam significant doctrinam: haec namque omnia in tantum reprobi sectantur, et sectando divinae legis meditationem respuunt, et exsecrantur, ut, juxta Prophetam, odio habeant corripientem in porta, et loquentem perfecte abominentur, dicantque Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.

114.0753D| Hunc ordinem, quem hic primus psalmus ostendit, plenissime in brevi comprehendens, quae mala sint declinanda, et quae bona facienda, in multis locis sacra Scriptura servat: sicut illud est huic simile beati Jacobi apostoli dicentis: Abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Et iterum: Resistite diabolo, et fugiet a vobis: appropiate Domino, et appropiabit vobis. Quem etiam ordinem celeberrime tenet Ecclesia in sacramentis renascentium ex aqua et Spiritu sancto, ut prius abrenuntient diabolo, et omnibus pompis vel operibus ejus, et postea profiteantur credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum 114.0754A| Christum Filium ejus, et in Spiritum sanctum, et Ecclesiam catholicam, ac remissionem peccatorum; et sic tingantur aqua salutari, incorporenturque Ecclesiae (extra quam etiamsi quispiam supra dicta fecerit, salvus esse non poterit) ac membra ligni vitae effecti incipiant ad ejus similitudinem tendere. Quod beatus Paulus verbis subsequentibus consonans ostendit dicens: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris: ita et nos in novitate ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.

VERS. 3.-- Et erit tanquam, etc. Hoc lignum 114.0754B| tempore passionis suae de semetipso ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Ad hoc lignum si praevaricator extenderit manum suam, et sumpserit de fructu ejus, vivet in aeternum. Quod et in Apocalypsi victori promittit dicens: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.

Decursum autem aquarum, aut Spiritum sanctum intellige, sicut Evangelista Dominum dixisse scribit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quod exponens subjungit dicens: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Cujus opere facta est ipsa incarnatio Salvatoris, secundum quod Gabriel angelus de beata Dei genitrice Maria loquitur ad Joseph 114.0754C| dicens: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Aut eloquia Scripturarum, quae praenuntiaverunt de adventu justi, futurasque in Christo passiones, et posteriores glorias, sicut ipse justus et justificans Dominus apostolis post resurrectionem suam loquitur dicens: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis et psalmis de me. Et: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut ex eis sumerent humorem vitalem, quem credentibus ministrarent, secundum quod Propheta illis promittit dicens: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Nam quod divina eloquia aquarum nomine 114.0754D| significentur, multis in locis eadem Scriptura testatur: de quibus unum est: Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.

Fructus autem et folia hujus ligni sunt, quae coepit Jesus facere et docere: de quo quidam discipulorum loquebantur: Qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.

Quod vero ait in tempore suo, Apostolus exposuit dicens: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus: quae sunt fructus ligni.

Quodque subjungit: et folium ejus non defluet, verborum ejus immobilem significat firmitatem. Sic 114.0755A| ipse ait: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

De prosperitate autem factorum ejus et Pater per Isaiam promittit: Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum: sed faciet quaecunque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.

VERS. 4.-- Non sic impii, etc. Impii non sic, quemadmodum illi qui per imitationem in tantum ad similitudinem ligni vitae proficiunt, ut videndo beatitudinem et aeternitatem ejus, ipsi beati et aeterni sint, juxta quod Deus per Isaiam prophetam promittit dicens: Secundum dies enim ligni erunt dies populi mei.

Sed tanquam pulvis aridus et infecundus, ut pote 114.0755B| alieni ab humore supra dictarum aquarum, projiciuntur a soliditate et stabilitate terrae in ventum praesentis, scilicet Ecclesiae et futurae, projectique existunt cibus serpentis, de quo scriptum est: Et serpenti pulvis panis ejus. Ventus autem ipse diabolus intelligitur, sicut scriptum est: Aquilo ventus durus. Nomine autem dexter vocatur, qui et spiritus dicitur fornicationis in propheta: et ab Apostolo nominatur spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae.

VERS. 5.-- Ideo non resurgent, etc. Si aliqua hic differentia accipienda est inter impios et peccatores, impii intelligendi sunt, de quibus Dominus dicit: Qui non credit in Filium, jam judicatus est. Peccatores vero, quibus Judex dicturus est: Discedite a 114.0755C| me, maledicti, in ignem aeternum. Qui resurgent quidem in judicio, sed non in concilio justorum, sicut Dominus per Ezechielem prophetam quibusdam comminatur dicens: In concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur.

VERS. 6.-- Quoniam novit Dominus, etc. Novit, id est approbat, et laudans remunerat facta justorum: sicut per Salomonem dicturum se in judicio universali Ecclesiae promittit dicens: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. In portis videlicet, in ingressu regni coelestis: quae portae sive januae clauduntur fatuis virginibus, quae inter istos remanebunt, quorum iter peribit. Nam et quod perit, Dominus ignorare se 114.0755D| dicit, et quod Dominus nescit, perit: sicut et praedictis virginibus fatuis, et illis, qui dicturi sunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? etc., ipse Judex responsurum se esse dicit. Amen dico vobis, nescio vos; vel: nunquam novi vos.

IN PSALMUM II.

VERS. 1.-- Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, etc. Interrogatio est arguendi. Corripit enim populos propheta. Cur fremuerunt contra Dominum Salvatorem, cum causas iracundiae non haberent? Inania autem dicit meditatos, quia non impleverunt quod voluerunt ut Christus exstingueretur.

114.0756A| VERS. 2.-- Astiterunt reges, etc. Hoc de persecutoribus Domini dicitur, qui et in Actibus apostolorum commemorantur. Astiterunt autem non praesentiam significat, sed voluntatem.

VERS. 3.-- Dirumpamus vincula, etc. Quanquam possit et aliter, tamen aptius ex eorum persona accipitur, quos dixit inania meditatos, ut hoc sit dirumpamus vincula eorum, demus operam ut nos non alligent, neque imponatur nobis Christiana religio. Eorum autem, vel Dei Patris et Christi ejus, vel Christi et apostolorum.

VERS. 4.-- Qui habitat in coelis, etc. Repetita sententia est. Nam pro eo quod est, Qui habitat in coelis, subsequenter positum est: Dominus. Pro eo quod est, irridebit, subsequenter positum est, subsannabit. 114.0756B| Nihil horum sapere oportet carnaliter, quasi aut buccis Deus irrideat, aut naso subsannet; sed ea vis accipienda est, quam dat sanctis suis, ut futura cernentes, id est nomen Christi, et dominationem pervagaturam in posteros, et universas gentes obtenturam, illos inania meditatos esse intelligant. Haec enim vis, qua ista praescita sunt, irrisio Dei est, et subsannatio. Coelos autem animas sanctas accipimus, per quas utique praescientes quid futurum sit, deridebit Deus et subsannabit.

VERS. 5.-- Tunc loquetur, etc. Iram et furorem Dei non perturbationem ejus oportet intelligi; sed vim, qua justissime vindicat subjecta sibi ad ministerium universa creatura. Quanquam possit ira Dei recte intelligi etiam ipsa mentis obscuratio, quae 114.0756C| consequitur eos qui legem Dei transgrediuntur.

  VERS. 6.-- Ego autem constitutus, etc. Sion speculationem quidam interpretantur, quam Ecclesiam debemus accipere, ubi quotidie intentio erigitur speculandae charitatis Dei. Quae mons etiam dicitur propter eminentiam et firmitatem.

  VERS. 7.-- Dominus dixit ad me, etc. Potest ille dies in prophetia dictus videri, quo Jesus Christus secundum hominem natus est. Tamen quia hodie praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum quidquam quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit, potest etiam hodie sempiternam generationem virtutis et sapientiae Dei, qui est unigenitus Filius, fide sincerissima et catholica intelligi.

  114.0756D| VERS. 8.-- Postula a me, etc. Ut scilicet gentes nomine Christiano copulentur, et ita a morte redimantur, ut possideantur a Deo.

  VERS. 9.-- Reges eos in virga, etc. In virga ferrea, in inflexibili justitia, conterens in eis cupiditates terrenas, et veteris hominis lutulenta negotia.

  VERS. 10.-- Et nunc, reges, etc. Et nunc, id est jam innovati: spiritales enim significantur, qui judicant terram: inferius enim nobis est quidquid judicamus: quidquid vero infra spiritalem hominem est, merito terra nominatur.

  VERS. 11.-- Servite Domino, etc. Optime subjectum est, exsultate, ne ad miseriam valere videretur, quod dictum est, servite. Sed rursus ne idipsum vergeret 114.0757A| geret in effusionem temeritatis, additum est, cum tremore, ut ad cautionem circumspectam valeret.

  VERS.12.-- Apprehendite disciplinam, etc. Intelligere, et erudiri, hoc est apprehendere disciplinam. In eo autem, quod dicitur, apprehendite, satis significatur praesidium quoddam atque munimentum esse adversus omnia quae obesse possent, nisi tanta cura apprehenderetur. Perire vero de via justa magna poena est, quae ab his formidatur qui aliquid dulcedinis justitiae perceperunt.

VERS.13.-- Cum exarserit in brevi, etc. Id est cum vindicta venerit, quae impiis et peccatoribus praeparatur, non solum eos non attinget qui confidunt in Domino, sed etiam ad beatitudinem illis proficiet, ubi est bonorum omnium summa et cumulus. Quod 114.0757B| autem positum est: in brevi, hoc significare arbitror, quia repentinum aliquid erit, cum hoc remotum et longe futurum peccatores existiment.

IN PSALMUM III.

VERS. 1.-- Psalmus David, cum fugeret a facie filii sui Absalom.

David, qui interpretatur manu fortis sive desiderabilis, significat Dominum nostrum Jesum Christum, cujus vox in hoc psalmo introducitur loquentis de passione et resurrectione sua. Absalom autem significat Judam proditorem, sive populum persecutorem. Nam et Judas adhuc inter apostolos erat, quando Dominus dixit: Non possunt filii sponsi jejunare, quandiu cum illis est sponsus. Et de populo per Moysen 114.0757C| dicit: Filius primogenitus inter Israel. Veritas ergo fugit mentem Judae, vel persecutoris populi, cum eos illustrare non destitit. Vel sicut Evangelium narrat: Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Quod autem Absalom Patris pax interpretatur, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur: et populo persecutori tam placatus exstitit, ut pro illis Patrem exoraret dicens: Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt.

  VERS. 2.-- Domine, quid multiplicati sunt, etc. Tam scilicet multiplicati sunt, ut etiam de numero discipulorum non defuerit, qui numero accesserit persequentium.

  VERS. 3.-- Multi dicunt, etc. Manifestum est 114.0757D| quod nisi desperarent resurrecturum, non utique occiderent. Ergo nec Judas eum tradidisset, nisi ex eorum esset numero qui Christum contemnerent dicentes: Non est salus ipsi in Deo ejus.

  VERS. 4.-- Tu autem, Domine, susceptor, etc. Gloriam suam Dominum dicit etiam ille, quem sic suscepit Dei verbum, ut simul cum eo Deus fieret. Caput autem mentem ipsam humanam hic accipiendam puto, quae ita adhaesit, et quodammodo coaluit excellenti supereminentiae Verbi hominem suscipientis, ut in tanta passionis humilitate non deponeretur.

  Possunt haec et ex persona Ecclesiae accipi. Nam in illo homine et Ecclesia suscepta est a Verbo, quod caro factum est, et habitavit in nobis. Loquatur ergo 114.0758A| simul Ecclesia, et caput ejus inter procellas persecutionum constituta per universum orbem terrarum: Domine, quid multiplicati sunt, etc., exaltato capite suo, qui primogenitus a mortuis ascendit in coelum.

  VERS. 5.-- Voce mea ad Dominum, etc. Non corporis voce, quae cum strepitu verberati aeris promitur, sed voce cordis, quae hominibus silet, Deo autem sicut clamor sonat, cum sola anima, nihil carnis nihilque carnalium intentionum in oratione attrahens, loquitur Domino, ubi solus audit. Clamor autem etiam iste dicitur propter vim ipsius intentionis.

  De monte vero Patrem exaudisse dicit, id est, de justitia sua. Justum enim erat ut innocentem occisum, et cui retributa sunt mala pro bonis, resuscitaret 114.0758B| a mortuis, et digna persequentibus retribueret: Legimus enim: Justitia tua sicut montes Dei. Sed et Ecclesia exauditur de ipso monte, quod etiam caput ejus est, de quo Propheta dicit: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium.

VERS. 6.-- Ego dormivi, etc. Non incovenienter animadverti potest ego, ad significandum quod sua voluntate mortem sustinuit secundum illud: Propterea me Pater diligit, quoniam ego pono animam meam, et iterum sumam eam: nemo tollet eam a meipso. Bene autem accipitur: Ego dormivi et soporatus sum: ego me passioni permisi, et mors consecuta est. Ecclesiae quoque populo dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et continget te Christus, quoniam de peccatoribus assumptus est. Non timebo 114.0758C| millia, etc. Non dormienti, non jacenti Deo dicitur, exsurge: sed moris divinarum Scripturarum est personae Dei tribuere, quod in nobis facit, non quidem ubique, sed ubi congruenter dici potest: vel ut ipse loqui dicatur, quando ejus dono loquuntur quique nuntii veritatis.

  VERS. 7.-- Quoniam tu percussisti omnes, etc. Contrita sunt, id est in irritum perducta, verba peccatorum dilacerantium et maledicentium Filium Dei. Possunt et dentes peccatorum accipi principes peccatorum, quorum auctoritate quisque de societate recte viventium jam praeciditur, et quasi incorporatur male viventibus.

  VERS. 8.-- Domini est salus, etc. Nemo ergo de se praesumat, quoniam Domini est salvos facere de 114.0758D| morte peccati. Tu autem, Domine, benedic populum tuum de te salutem sperantem.

IN PSALMUM IV.

VERS. 2.-- Cum invocarem exaudivit me, etc. Deus justitiae meae, a quo est justitia mea, ab angustiis tristitiae in latitudinem gaudiorum me duxisti: Tribulatio enim et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Qui autem dicit: Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, non habet cordis angustias, 114.0759A| quamvis extrinsecus a persequentibus ingerantur. Vox autem ista aut Domini Jesu Christi est post resurrectionem suam: aut Ecclesiae credentis, et sperantis in eo: Miserere mei et exaudi, etc. Pia mater sibi miserandum esse dicit, si pro filiis ejus audiatur oratio, quoniam quidquid membris tribuitur, toti corpori sine dubitatione praestatur.

  VERS. 3.-- Filii hominum, etc. Saltem usque in adventum Filii Dei vester error duraverit: quid ergo ultra gravi corde estis? quando habituri finem fallaciarum, si praesentiam veritatis non habetis? Cum enim sola veritas faciat beatos, ex qua vera sunt omnia, ut quid temporalium rerum amore detinemini, ut quid tanquam prima extrema sectamini, quod est vanitas et mendacium? Cupitis enim permanere 114.0759B| vobiscum, quae omnia transeunt tanquam umbra.

  VERS. 4.-- Et scitote quoniam, etc. Quem, nisi eum quem suscitavit ab inferis, et in coelo ad dexteram collocavit? Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum se tandem ab hujus mundi amore convertant; et sicut gratulantur de illuminatione in hac vita, ita orandum sibi noverint pro requie post hanc vitam.

  VERS. 5.-- Irascimini et nolite, etc. Duobus modis intelligi potest. Aut: Etiamsi irascimini, nolite peccare, id est etiamsi surgit motus animi, qui jam propter poenam peccati non est in potestate, saltem non ei consentiat ratio et mens, quae intus regenerata 114.0759C| est secundum Deum, ut mente serviamus legi Dei, si adhuc carne servimus legi peccati. Aut: Agile poenitentiam, id est, irascimini vobis ipsis de praeteritis peccatis, et ulterius peccare desinite.

  Quodque sequitur: quae dicitis in cordibus vestris, plena sententia est: quae dicitis in cordibus vestris, dicite, id est nolite esse populus, de quo dictum est: Labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me. Cubicula autem ipsa sunt corda, de quibus et Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis.

  VERS. 6.-- Sacrificate sacrificium, etc. Idem dicit in alio psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Quare non absurde hic accipitur ipsum esse sacrificium justitiae, quod fit per poenitentiam. Quid enim justius, quam ut suis quisque peccatis potius 114.0759D| quam alienis irascatur, seque ipsum puniens mactet Deo? Vel certe sacrificium justitiae est opera justa post poenitentiam.

  Multi autem sunt stulti, qui de ipsa futura vita, quae nobis promittitur, dubitant, vel desperant, qui saepe dicunt: Quis novit si vera sunt, aut quis venit ab inferis, ut ista nuntiaret?

VERS. 7.-- Signatum est super nos, etc. Hoc lumen est totum hominis et verum bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad similitudinem et imaginem Dei, quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si renascendo signetur. Non ergo 114.0760A| foris quaerenda est laetitia, sed intus, ubi signatum est lumen vultus Dei.

  VERS. 8.-- A fructu frumenti, etc. Non vacat, quod additum est sui; est enim et frumentum et vinum et oleum Dei. Isti autem dediti temporalibus voluptatibus semper exardescunt cupiditatibus, nec satiari possunt: et multiplici atque aerumnosa cogitatione distenti, simplex bonum videre non sinuntur. Vir ergo fidelis exsultat et dicit:

  VERS. 9.-- In pace in idipsum, etc. Recte enim speratur a talibus omnimoda mentis abalienatio a mortalibus rebus, et miseriarum saeculi hujus oblivio, quae nomine obdormitionis et somni decenter et prophetice significatur, ubi summa pax nullo tumultu interpolari potest. Sed hoc post hanc vitam sperandum 114.0760B| est. Quapropter congruenter ultimum adnectit, et dicit:

VERS. 10.-- Quoniam tu, Domine, singulariter, etc. Bene ait, singulariter: potest enim referri adversus illos multos, qui multiplicati a fructu frumenti, vini, et olei sui, dicunt: Quis ostendit nobis bona? Perit enim haec multiplicitas, et singulariter tenetur in sanctis, de quibus dicitur: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum.

VERS. 1.-- In finem pro ea quae veritatem consequitur, Psalmus David. Intelligitur Ecclesia, quae accipit haereditatem in vitam aeternam per Dominum nostrum Jesum Christum, ut possideat ipsum Deum, 114.0760C| cui adhaerens beata sit, secundum illud: Dominus pars haereditatis meae. Quapropter vox Ecclesiae est vocatae ad haereditatem, et ut ipsa fiat haereditas Dei.

VERS. 2.-- Verba mea auribus percipe, etc. Bene ostendit quis iste sit clamor: quando quidem vox corporis auditur, spiritalis autem intelligitur.

VERS. 3.-- Intende voci, etc. Regem Filium solent appellare Scripturae. Secundum illud ergo quod dictum est: Per me itur ad Patrem, certe primo rex meus, et deinde Deus meus.

VERS. 4, 5.-- Quoniam ad te orabo, Domine, etc. Mane astabo, etc. Non ille es, inquit, qui possit videri ab eis, quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit. Peracta erroris mei nocte, et discedentibus 114.0760D| tenebris, quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam.

  Astabo autem, quid est nisi: non jacebo? Jacere vero est in terra quiescere, quod est a terrenis voluptatibus beatitudinem quaerere. Non est ergo inhaerendum terrenis, si volumus Deum videre, qui mundo corde conspicitur.

  VERS. 6.-- Neque habitabit, etc. Id est non sic videbunt, ut haereant, quia mens eorum reverberatur luce veritatis propter tenebras peccatorum, quarum consuetudine fulgorem rectae intelligentiae sustinere non possunt.

  VERS. 7.-- Odisti omnes qui operantur, etc. Illos odit, quos in se manere non sinit: non autem manent, 114.0761A| qui eum sustinere non valent. Mendacium vero est veritati contrarium. Sed ne quis putet aliquam substantiam vel naturam veritati esse contrariam, intelligat, ad id quod non est, pertinere mendacium, non ad id quod est. Si enim hoc dicitur, quod est, verum dicitur: si autem hoc dicitur, quod non est, mendacium. Ideo incipit: Perdes eos, qui loquuntur mendacium, quia recedentes ab eo quod est, ad id quod non est declinant.

  Virum sanguinum et dolosum, etc. Virum sanguinum operantem iniquitatem, dolosum autem diligentem mendacium intellige. Solent vero abominati dici exhaeredati. Hic autem psalmus pro ea est quae haereditatem consequitur, quae subjicit exsultationem spei suae dicens:

  114.0761B| VERS. 8.-- Introibo in domum, etc. Introibo in domum tuam: tanquam lapis, credo, in aedificium dictum est. Quid enim aliud domus Dei, quam templum Dei est, de quo dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Cujus aedificii lapis angularis est ille quem suscepit coaeterna Patri virtus, et sapientia Dei.

  Considerandum vero est quod non dixit: in templo, sed: ad templum: templum enim sanctum corpus Domini est Salvatoris, quod jure adorat Ecclesia: de quo ipse dixit: Solvite templum hoc. Addit vero: in timore tuo, quod magnum est praesidium procedentibus ad salutem.

  VERS. 9.-- Domine, deduc me, etc. Nihil manifestius, quam id tempus eum commendare, quo proficit: 114.0761C| hoc est enim iter, quod non terrarum locis peragitur, sed affectibus animorum. In conspectu tuo, inquit, viam meam, secundum quod et in oratione Dominica dicitur: Sanctificetur nomen tuum; non quo nobis orantibus sanctificetur, quod per se sanctum est; sed quo petamus, ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur et in nobis. Ergo et nunc Propheta postulat ut via Dei, quae per se recta est, etiam sibi recta fiat.

  VERS. 10.-- Quoniam non est in ore, etc. Quomodo potest esse in ore eorum veritas, quorum cor fallitur de peccato, et poena peccati?

  VERS. 11.-- Sepulcrum, etc. Adulatores et haeretici sepulcra patentia dicuntur, quia cum ipsi sint mortui vitam non habendo veritatis, mortuos in se 114.0761D| recipiunt, quos verbis mendacibus necant. Quod autem ait: Judica illos, Deus, non optat ut eveniat, sed cernit quid venturum sit.

  Decidant, etc. Decidant accusantibus se cogitationibus suis, conscientia sua: et quia multum sunt impii, multum longe eos expelle ab illa haereditate, quae intelligendo et videndo Deo possidetur.

  VERS. 12.-- Et laetentur, etc. Ipse ergo erit aeterna exsultatio, ceu templum Dei fiunt justi.

  Et gloriabuntur, etc. Haec est benedictio: gloriari in Deo et habitari a Deo.

  VERS. 13.-- Domine, ut scuto bonae voluntatis, etc. Bona voluntas Dei praecedit nostram voluntatem, ut peccatores vocet in poenitentiam. Et ipsa sunt arma, 114.0762A| quibus expugnatur inimicus, contra quem dicitur: Quis accusabit adversus electos Dei? Et iterum: Si enim cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis reconciliati salvi erimus ab ira per ipsum. Hoc invictissimum scutum, quo pellitur inimicus, desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum.

IN PSALMUM VI.

VERS. 1.-- In finem in carminibus pro octava psalmus David. Potest dies judicii octavus intelligi, quod jam post finem hujus saeculi accepta aeterna vita. Tunc non erunt animae justorum obnoxiae temporibus. Et quoniam omnia tempora septem dierum justorum repetitione volvuntur, octavus forte ille dictus 114.0762B| est, qui varietatem istam non habebit, qui meritis tribuens quod debetur, ad vitam aeternam sanctos transfert, impios vero damnat in aeternum. Quam damnationem metuens orat Ecclesia, dicens:

  VERS. 2.-- Domine, ne in furore tuo, etc. In die judicii arguuntur, id est accusantur omnes, qui non habent fundamentum, quod est Christus. Corripiuntur autem, id est purgantur, qui huic fundamento superaedificant ligna, fenum, stipulam, et tamen salvi erunt quasi per ignem. Iste autem orat, ut in ira Domini nec damnetur, nec emendetur, sed ita hic perfecte sanetur, ut non solum mortem non timeat, sed nec urentis, aut secantis medici manus sustineat. Sequitur itaque et dicit:

  VERS. 3.-- Miserere mei, Deus, etc. Id est firmamentum 114.0762C| animae vel fortitudo: hoc enim ossa significant. Quapropter ad expositionem pertinet quod subditur:

  VERS. 4.-- Et anima mea, etc. Quis non intelligat animam luctantem cum morbis suis, diu autem dilatam a medico, ut ei persuaderetur in quae mala peccando se praecipitaverit? Quod enim facile sanatur, non multum cavetur. Ex difficultate autem sanationis erit diligentior custodia receptae sanitatis.

  VERS. 5.-- Convertere, Domine, etc. Convertens se orat, ut ad eum convertatur et Deus, sicut dictum est: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus.

  VERS. 6.-- Quoniam non est, etc. Intelligit nunc esse tempus conversionis, quia, cum ista vita transierit, 114.0762D| non restat nisi retributio meritorum. Potest etiam illud intelligi, ut mortem vocet peccatum, quod contempta lege Dei committitur. In qua morte, hoc est, esse immemorem Dei, legem et praecepta contemnere, ut infernum dixerit caecitatem animi, quae peccantem, id est morientem excipit, et involvit. Ab ista morte et ab isto inferno tutam se praeberi anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Dominum, et sentit difficultates. Quapropter contexit dicens:

VERS. 7.-- Laboravi, etc. Lectus est hoc in loco appellatus, ubi requiescit animus aeger et infirmus, id est in voluptate corporis et omni delectatione saeculari, quem lacrymis lavat, qui se ab illo conatur 114.0763A| extrahere, et tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati: ut, cum dicit: mente servio legi Dei, tanquam diem sentiat: rursus cum dicit: carne autem legi peccati, inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies, de quo dicitur: mane adstabo tibi. Hoc autem accipimus stratum, quod et lectum: quanquam rigabo amplius sit aliquid quam lavabo: quoniam potest aliquid in superficie lavari, rigatio vero ad interiora pertinet, quod significat fletum usque ad cordis intima.

  VERS. 8.-- Turbatus est, etc. Propter iram Domini oculum cordis sui profitetur esse turbatum. Quid enim formidolosius quam illum irasci, qui, si non miseretur, exstinguit? Quodque subjungit, inveteravi inter omnes inimicos meos, invenit se omnibus 114.0763B| vitiis esse vallatum, quae quoniam veteris vitae sunt, et veteris hominis, quo exuendi sumus ut induamur novo, recte dictum est: inveteravi. In omnibus autem inimicis meis, vel inter ipsa vitia dicit, vel inter homines, qui nolunt ad Deum converti. Nam et hi etiamsi nesciunt, etiamsi parcunt, tamen intentione contraria inimici sunt eis qui se ad Deum convertunt. Verum quia inane non potest esse, quod tam vehementer rogatur, qui fons est omnium misericordiarum, verissimeque dictum est: prope est Dominus obtritis corde, post tantas difficultates exauditam se anima pia significans (quam licet etiam Ecclesiam intelligere), vide quid adjungit:

  VERS. 9.-- Discedite a me, etc. Vel in prophetia dictum est: Discessuri enim sunt, id est separabuntur 114.0763C| a justis impii, cum judicii dies venerit: vel nunc, quia etiamsi pariter atque iisdem conventiculis continentur; tamen in area nuda jam grana separantur a paleis, quanquam inter paleas lateant.

  Exaudivit Dominus, etc. Crebra ejusdem sententiae repetitio non quasi narrantis necessitatem, sed affectum exsultantis ostendit.

  VERS. 10.-- Erubescant, etc. Hoc illo die implebitur, cum manifestata fuerint justorum praemia, et supplicia peccatorum. Nam usque adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non desinant.

  Quanquam et illud hic accipi potest, ut jam, quia gementem et tam saepe diuque flentem Deus exaudivit, intelligatur liberata a peccatis orare etiam pro inimicis, ut de peccatis suis agant poenitentiam 114.0763D| (quod sine confusione et conturbatione fieri non potet) et convertantur ad Dominum, erubescantque se in prioribus tenebris peccatorum gloriatos. Quod autem addit: valde velociter, aut ad optantis affectum, aut ad Christi potentiam referendum est, qui gentes, quae pro idolis suis persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem tanta temporum celeritate convertit.

IN PSALMUM VII.

Chusi interpretatur Aethiops, significat diabolum, vel Judam proditorem, seu populum Judaeorum, qui post acceptam beatitudinem ad peccatorum nigredinem sunt conversi. Qui etiam filius Jemini, hoc est: filius dexterae scribitur; qui licet vitio suo ceciderint 114.0764A| tamen in natura sua boni a Deo creati sunt: hi enim adversus Christum et Ecclesiam in persecutione pari consensu conspiraverunt.

  VERS. 1, 2.-- Domine Deus meus, in te speravi, etc. Ne quando rapiat, etc. Dicit Apostolus: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Itaque cum diceret per pluralem numerum: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, singularem postea intulit dicens: ne quando rapiat ut leo animam meam. Non enim ait: ne quando rapiant; tanquam cui non resistat jam perfecto nisi invidus diabolus, superato omni bello atque adversitate vitiorum. Quod autem subjungit: dum non est qui redimat, ita intelligendum, ne ille rapiat, dum tu non redimis neque salvum facis.

  114.0764B| VERS. 4.-- Domine Deus meus, etc. Quod dicit: si feci istud, inferius quid sit exponit, cum ait: si est iniquitas in manibus meis.

  VERS. 5.-- Si reddidi, etc. Non ait: si reddidi facientibus, sed retribuentibus mihi mala. Qui enim retribuit, jam aliquid acceperat. Majoris autem patientiae est nec ei mala rependere, qui acceptis beneficiis reddidit mala pro nobis, quam si nullo accepto beneficio nocere voluisset. Et bene addidit: decidam merito ab inimicis meis inanis. Inaniter enim se jactat, qui cum ipse homo sit, cupit se de homine vindicare: et cum superare hominem palam quaerit, occulte a diabolo superatur, inanis effectus vana et superba laetitia, quod quasi vinci non potuit. Intelligens ergo ista, ubi major fiat victoria, 114.0764C| iram potius quam hominem vincit.

  VERS. 6.-- Persequatur inimicus, etc. Inimicum nominat, quem superius leonem appellavit: ipse enim animam persequitur, et si deceperit, comprehendit, vitamque ejus conculcando terram facit, cibum videlicet suum. Non enim tantum leo, sed etiam serpens appellatus est, cui dictum est: terram manducabis. Gloriam quoque ejus in pulverem deducit, quem projicit ventus a facie terrae, quod est vana et inepta jactantia tanquam vento elatus pulveris globus.

  VERS. 7.-- Exsurge, Domine, etc. Non adversus homines haec precatur, sed adversus diabolum et angelos ejus, quorum possessio peccatores atque impii homines sunt, quibus poena est, cum aufertur 114.0764D| ab eis ista possessio, in qua dominari desiderant. Hanc poenam dicit iram Dei adversus diabolum, ut desinat possidere quos possidet. Quam possessionem dixit fines, ubi vult Deum exaltari potius, id est honorari et glorificari, quam diabolum, dum impii justificantur et migrant in templum Dei.

  Exsurge, Domine Deus meus, etc. Quia humilitatem praecepisti, humilis appare, et tu prior imple quod praecepisti, ut exemplo tuo vincentes superbiam non possideantur a diabolo.

  Synagoga autem populorum, id est credentium per ejus humilitatem multitudo, ita eum circumdedit, ut verissime diceretur: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret.

  114.0765A| VERS. 8.-- Et propter hanc, etc. Id est propter hanc congregationem regredere in altum, quod resurgendo et in coelum ascendendo fecisse intelligitur. Et bene prosequitur:

  VERS. 9.-- Dominus judicat populos, etc. Quia inde venturus est judicare vivos et mortuos. Quapropter haec anima, quae perfecte orat, vide quemadmodum non timeat judicii diem, et vere desiderio dicat in oratione:

  Judica me, Domine, etc. Illa est vera innocentia, quae nec inimico nocet. Itaque bene judicari se postulat secundum innocentiam suam, qui vere dicere potuit: si reddidi retribuentibus mihi mala. Quod autem addidit: super me, demonstrat idipsum, quod anima justa est: Et inquam, si lucerna ardens et lucens diceret: 114.0765B| Judica me secundum flammam, quae super me est: id est non quae sum ego, sed qua fulgeo accensa de te.

  VERS. 10.-- Consummetur nequitia, etc. Consummetur, inquit, perficiatur, id est perveniat ad summam nequitiam, ut possit istud jam venire judicium. Sed quoniam non solum dictum est sordibus: sordescat adhuc; sed etiam: justus justior fiat, adnectit et dicit: diriges justum, scrutans corda et renes Deus. Quomodo ergo dirigitur juste in tanta confusione simulationis, nisi dum scrutatur corda et renes Deus, videns omnium cogitationes, quae nomine cordis significatae sunt, et delectationes, quae nomine renium intelliguntur? Scrutans ergo cor nostrum, et prospiciens, non nos acquiescere carni et sanguini. 114.0765C| sed delectari in Domino, dirigit justum in ipsa conscientia coram se, ubi nullus hominum videt, sed solus ille, qui prospicit, quid quisque cogitet, et quid quemque delectet.

  VERS. 11.-- Justum adjutorium, etc. Justum auxilium est, quod jam justo tribuitur. Si enim medicinam exhibet, qua sanamur infirmi, quanto magis eam, qua custodiamur sani: quoniam, si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, quanto magis nunc justificati salvi erimus ab ira per ipsum. Ita fit, ut scrutans corda et renes Deus, et prospiciens in corde rectas cogitationes, in renibus nullas inferiores delectationes, justum auxilium praebeat rectis corde, ubi mundis cogitationibus supernae delectationes sociantur.

  114.0765D| VERS. 12.-- Deus judex justus, etc. Justus, qui reddit unicuique secundum opera sua: fortis, qui etiam persecutores impios, cum sit potentissimus, pro nostra salute toleravit: patiens, qui ipsos, qui persecuti sunt, non statim post resurrectionem ad supplicium rapuit, sed sustinuit, ut se aliquando ad salutem ab illa impietate converterent. Non irascitur per singulos dies, quia adhuc sustinet servans ultimo judicio ultimam poenam.

  VERS. 13, 14.-- Nisi conversi, etc. Et in eo paravit, etc. Secundo adventu veniens judicare vivos et mortuos Judex justus in manifesto splendore claritatis suae justis suis lumen et terrores impiis coruscabit. Arcum autem Scripturas sanctas appellat, ubi 114.0766A| fortitudine Novi Testamenti, quasi nervo quodam duritia Veteris flexa et edomita est. Hinc tanquam sagittae emittuntur apostoli, vel divina praeconia jaculantur. Quas sagittas ardentibus effecit, quibus percussi, divino amore flagrarent. Vasa vero mortis vel haeretici intelliguntur, qui ex eodem arcu, id est ex eisdem scripturis in animas non charitate inflammandas, sed venenis perimendas insiliunt: quod non contigit, nisi pro meritis: et ob hoc divinae Providentiae etiam ista dispositio tribuenda est. Vel iidem apostoli, quia aliis sunt odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.

  VERS. 15.-- Ecce parturiit, etc. Unusquisque iniquus concepit dolorem, dum quid concupiscit illicitum: parturit injustitiam, cum desiderando meditatur: 114.0766B| parit iniquitatem; quia peccatum, cum consummatum fuerit, generat mortem.

  VERS. 16.-- Lacum aperuit, etc. Hoc est, quod in alio Psalmo dicitur: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

  VERS. 17.-- Convertetur dolor, etc. Recte erit iniquitas ejus super ipsum, cum se iniquitati suae sponte subdiderit: sicut et in alio Psalmo dicitur: iniquitates meae supergressae sunt caput meum; sicut onus grave, gravatae sunt super me.

  VERS. 18.-- Confitebor Domino, etc. Non est ista confessio peccatorum, sed justitiae Dei, ita loquimur: Verus justus es, Domine, quando et justos sic protegis, ut per teipsum eos illumines: et peccatores sic ordinas, ut non tua, sed sua malitia puniantur.

  114.0766C| Potest etiam iste psalmus in persona Dominici hominis intelligi, si modo ea quae ibi humiliter dicta sunt, ad nostram infirmitatem referantur, quam ille gestabat.

IN PSALMUM VIII.

Torcularia possumus accipere Ecclesias, eadem ratione qua et aream intelligimus Ecclesiam: quia sive in area sive in torculari nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab inquinamentis purgentur, quae necessaria erant, et ut nascerentur, et ut crescerent, atque ad maturitatem vel messis, vel vindemiae pervenirent, sicut nunc agitur, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis: quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, 114.0766D| quo vel frumenta in horrea, vel vina in cellas segregentur.

Solent accipi torcularia etiam martyria, tanquam afflictione persecutionum calcatis eis qui Christi nomen confessi sunt, ut mortalia eorum tanquam vinacea in terra remanserint: animae autem in requiem coelestis habitationis emanaverint. Verbum quoque divinum potest uva intelligi, cum enuntiationis necessitate usurpat vocis sonum, quo in aures perveniatur audientium. Eodem sono vocis tanquam vinacea intellectus tanquam vinum includitur: et sic uva ista in aures venit, quasi in calcatorio torcularium. Ibi autem discernitur, ut sonus usque ad aures valeat, intellectus autem memoria eorum, 114.0767A| qui audiunt, velut quodam loco accipiatur, inde transeat in morum disciplinam et habitum mentis, tanquam de lacu in cellas, in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Acuit namque in Judaeis et hoc aceto Dominum potaverunt.

 VERS. 2.-- Domine, Dominus noster, etc. Ac si aperte dicat: Domine, qui es Dominus noster, quam te admirantur omnes qui incolunt terram, quoniam tua magnificentia de terrena humilitate super coelos elevata est! Hinc enim apparuit quia descenderis, cum a quibusdam visus es, et a caeteris creditum, quod ascenderis.

  VERS. 3.-- Ex ore infantium, etc. Possunt accipi infantes atque lactentes hi quibus dicit Apostolus: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, 114.0767B| non escam. Quod significabant illi, qui Dominum praecedebant laudantes, in quo ipse Dominus hoc testimonio usus est. Inimicos autem huic dispensationi, quae facta est per Christum Jesum, et hunc crucifixum, generaliter accipere debemus omnes, qui vetant cedere incognita, et certam scientiam pollicentur, sicut faciunt haeretici universi et illi qui in superstitione gentilium philosophi nominantur. Diabolus vero acerrimus inimicus potest et ultor intelligi; ipsi enim peccantes traduntur in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Sed et omnes qui divina gratia de ejus faucibus erepti non fuerint, in aeternum possidet.

  VERS. 4.-- Quoniam videbo coelos, etc. Videbo, 114.0767C| inquit, coelos opera digitorum tuorum: id est cernam et intelligam Scripturas, quas operante sancto Spiritu, qui digitus Dei dicitur, per ministros tuos conscripsisti.

  Sic ergo destruitur inimicus, cum intelliguntur Scripturae praedicatae usque ad infantium tarditatem. Luna vero et stellae in coelis sunt fundatae: quia et universalis Ecclesia, in cujus saepe significatione luna ponitur, et particulatim per loca singulae Ecclesiae, quas nomine stellarum insinuatas arbitror, in eisdem scripturis collocatae sunt, quas coelorum vocabulo positas credimus.

  VERS. 5.-- Quid est homo, etc. Quid inter homines et filium hominis distet quaeri potest. Si enim nihil distaret, non ita poneretur: aut filius hominis, per 114.0767D| disjunctionem. Omnis namque filius hominis homo, quamvis non omnis homo Filius hominis possit intelligi. Adam quippe homo, sed non filius hominis. Christus autem et homo et Filius hominis. Homo itaque dicitur, qui portat imaginem terreni hominis. Hujus memor est Deus tanquam absentis. Filium autem hominis, qui portat imaginem coelestis, visitat tanquam praesentem: et hoc in susceptione humanitatis Deus verbum. Unde sequitur:

  VERS. 6.-- Minuisti eum, etc. Minoratum enim eum paulo minus ab angelis per humilitatem carnalis generationis atque passionis audivimus et credimus. Quod magnificentius in Hebraico legitur: Minues eum paulo minus a Deo: ubi et aequalis Patri secundum 114.0768A| divinitatem evidenter ostenditur, et minor Patre futurus secundum humanitatem declaratur.

  VERS. 7.-- Omnia subjecisti, etc. Nihil excipit, cum dicit omnia. Et ne aliter liceret intelligi, sic Apostolus credi jubet, cum dicit: Excepto eo qui ei subjecit omnia. Nec tamen quasi aliquid magnum videtur adjungere, cum dicit: Oves et boves, etc., nisi oves et boves intelligamus animas sanctas, vel innocentiae fructum dantes, vel etiam operantes, ut terra fructificet, id est, ut terreni homines ad spiritalem ubertatem regenerentur. Has ergo animas sanctas non hominum tantum, sed etiam angelorum oportet accipi ex eo quod Dominus dicit reliquisse se nonaginta novem oves in montibus, id est in sublimioribus locis, et descendisse propter unam. Nam de bubus 114.0768B| facilis expeditio est, quoniam ipsi homines non ob aliud boves dicti sunt, nisi quod evangelizando verbum Dei angelos imitarentur. Pecora autem campi congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptatibus gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt. Campus est enim lata via, quae ducit ad interitum.

  VERS. 8.-- Volucres coeli, etc. Vide nunc etiam volucres coeli superbos, de quibus dicitur: posuerunt in coelum os suum: vide quam in altum vento portentur, qui dicunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? Intuere etiam pisces maris curiosos, qui perambulant semitas maris, id est, inquirunt in profundo hujus saeculi temporalia, quae tanquam semitae in mari vilescunt 114.0768C| et intereunt. Perambulant autem dixit, ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium.

  VERS. 10.-- Domine, Dominus noster, etc. Decenter post textum sermonis ad caput reditur, quo tritus idem sermo referendus est.

IN PSALMUM IX.

De occultis filii quaeri potest. Sed quia non addidit cujus, ipsum unigenitum Dei Filium oportet intelligi. Nam et ipse Dominus, cum sine additamento ponit Filium, se ipsum Unigenitum vult intelligi, sicut illud ubi ait: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Quae sunt autem occulta filii, ex Hebraeo translata editio manifeste ostendit, quae dicit: Victori super morte 114.0768D| filii. Quocirca in hoc psalmo observanda sunt occulta filii, id est humilis ejus adventus, quo profuit gentibus cum caecitate Judaeorum, et poena, quae nunc occulte agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate, ut damnationi praeparentur, qui converti noluerint. Nam et illud, quod titulo inscribitur: in finem pro occultis filii, et supra dicta ex Hebraeo translatio ponit, victori pro morte filii, decentissime his congruit procul dubio, quibus quippe auctor est Christus, qui dixit: Confidite, ego vici mundum, cum de morte pariter et inferno triumphavit. Ipse et finis, hoc est complementum legis, sicut ait: Non veni solvere legem, sed adimplere. 114.0769A| Siquidem et victoriam feret de mundo, finis est futurorum bonorum.

VERS. 2.-- Confitebor tibi, Domine, etc. Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia ejus in aliquo dubitat. Narrat autem omnia mirabilia Dei, quia non solum in corporibus palam, sed et in animis invisibiliter quidem, sed longe sublimius et excellentius fieri videt.

  VERS. 3.-- Laetabor et exsultabo, etc. Non in hoc saeculo, ubi lethifera laetitia est, non in ambitionibus mundi, ubi peccata amara suavia sunt, sed in te, ubi securum gaudium semper sumit augmentum.

Narrabo autem omnia mirabilia tua, potest praecipue intelligi ex persona Christi, qui discipulis ait: Omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis: 114.0769B| siquidem jam incipit apparere persona Domini in hoc psalmo loquentis. Nam sequitur:

  VERS. 4.-- In convertendo, etc. Hujus enim inimicus retrorsum conversus est, quando ei dictum est: Redi retro, Satanas. Tunc enim, qui tentando se praeponere cupiebat, retro factus est, in eum nihil valendo. Hominum quoque nullus eum praecedit, et retro esse facit, nisi qui deponens imaginem terreni hominis portaverit imaginem coelestis, ea scilicet, quae retro sunt obliviscens, et se ad ea quae ante sunt extendens. Nam quod dictum est: Inimicum meum, generaliter accipere non erit absurdum, sicut Hebraica docet editio, quae postquam dixit: Canam nomini tuo, Altissime, statim infert: Cum ceciderint inimici mei retrorsum, et corruerint, et perierint a 114.0769C| facie tua. Quare?

  VERS. 5.-- Quoniam fecisti judicium, etc. Id est judicium illud, in quo judicari visus sum, meum fecisti, et causam illam, in qua me justum et innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei militaverunt ad nostram liberationem: sicut nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum.

  VERS. 6.-- Increpasti gentes, etc. Convenientius hoc Domino Jesu Christo dici, quam ipsum dicere accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi qui posteaquam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo completi apostoli cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata hominum libere arguerent? Qua increpatione periit impius, quia justificatus 114.0769D| est. Deletumque est nomen impiorum. Non enim appellantur impii, qui Domino vero credunt.

  VERS. 7.-- Inimici defecerunt, etc. Cujus inimici, nisi diaboli frameae defecerunt, quae intelliguntur diversae opiniones erroris, quibus ille tanquam gladiis animas perimit? In finem vero, hoc est in Christo, qui civitates ejus destruxit, cum exclusit inde principem, de quo dictum est: Princeps hujus saeculi misus est foras.

  Periit memoria, etc. Sive, quia fit strepitus, cum impietas evertitur, sive etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.

  VERS. 8.-- Paravit in judicio thronum, etc. Quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et 114.0770A| mortuos judicandos, paravit in occulto judicio sedem suam.

  VERS. 9.-- Et ipse item palam judicavit orbem terrae in aequitate. Id est meritis digna restituens.

  VERS. 10.-- Et factus est Dominus refugium pauperi, etc. Quid sit adjutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit: in tribulatione. Non enim convertitur anima ad Dominum, nisi cum ab hoc saeculo avertitur. Nec opportunus ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis ejus, et noxiis, et perniciosis voluptatibus labores doloresque misceantur.

  VERS. 11.-- Et sperent in te, etc. Quaerentem quippe animam, ubi figat spem, cum ab hoc mundo evellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei: nam nomen ipsum Dei usquequaque divulgatum est, 114.0770B| sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur, cujus nomen est.

  VERS. 12.-- Psallite Domino, etc. His dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in Sion, quae interpretatur speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae, quae nunc est, et cui dictum est: Templum Domini sanctum est, quod estis vos.

  VERS. 13.-- Quoniam requirens, etc. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare inter gentes studia Dei, et diceretur: Domine, quis credidit auditui nostro? Et: Propter te mortificamur tota die. Aut, quasi aliquis imperitior et minoris fidei quaereret dicens: quomodo annuntiabitur, cum infidelitas gentium saevitura sit? convenienter sequitur dicens: non sine magno fructu aeternitatis morituros 114.0770C| in persecutione Christianos, quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est.

  VERS. 14.-- Miserere mei, Domine, etc. Unus interpellat pro sanctis, qui primus pro nobis pauper factus est cum esset dives, cum supra plurali numero diceret: Non est oblitus clamorem pauperum. Et ipse dicit:

  VERS. 15.-- Qui exaltas me, etc. Exaltatur enim in illo quisque nostrum in membris ejus ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Sunt autem portae filiae Sion omnia optima studia, per quas venitur ad visionem pacis. In sancta Ecclesia portae sunt etiam filiae Sion sacramenta et initia fidei.

  VERS. 16.-- Exsultabo in salutari tuo, etc. Exsultabo, 114.0770D| id est cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est Dominus noster Jesus Christus, virtus et sapientia Dei. Deinde animadvertendum quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis.

  In laqueo isto, etc. Laqueus absconditus est dolosa cogitatio: pes animae recte intelligitur amor, qui cum pravus est, vocatur cupiditas, aut libido: cum autem rectus, dilectio vel charitas. In fraudulento ergo consilio comprehensus est pes eorum, cum amore pervenit per fraudem ad vanam laetitiam.

  VERS. 17.-- Cognoscetur Dominus, etc. Haec sunt judicia Dei, cum reddit unicuique secundum opus suum.

  VERS. 18.-- Convertantur peccatores, etc. Id est 114.0771A| dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera.

  VERS. 19.-- Quoniam non in finem oblivio, etc. Pauperes dicuntur, qui nunc videntur, quasi in oblivione esse: cum mali florent, et illi tribulantur. Sed patientia eorum, qua nunc portant malos, non peribit, sed remunerabitur in finem.

  VERS. 20.-- Exsurge, Domine, non confortetur, etc. Imploratur futurum judicium: quodque dicit: in conspectu tuo, significat, in occulto coram Deo, paucis sanctis et justis intelligentibus.

  VERS. 21.-- Constitue, Domine, etc. Videtur Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati, ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad Filium hominis, et esse filii hominum, 114.0771B| id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt. Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, et tanta ei licebit facere in omnes homines et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas negligere: subjicit tanquam voce gementium et querentium cur judicium differatur.

  VERS. 22.-- Utquid, Domine, recessisti, etc. Id est opportuna despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos desiderio adventus tui. His enim jucundior est fons ille vitae, qui multum sitiunt. Itaque insinuat consilium dilationis dicens:

  VERS. 23.-- Dum superbit impius, etc. Mirum est et verum, quanto studio bonae spei parvuli incendantur 114.0771C| ad recte vivendum, comparatione peccantium: quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse permittantur, ut probati manifesti fiant inter homines, qui Deo noti sunt. Comprehenduntur autem impii in consiliis, quia cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare?

  VERS. 24.-- Quoniam laudatur peccator, etc. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudator auditur.

  VERS. 25.-- Exacerbavit Dominum, etc. Multum irascitur, dum non exquirit, dum quasi obliviscitur, dum non attendit peccata, et impius per fraudes et scelera ad divitias honoresque pervenit: quod maxime in illo Antichristo eventurum est, qui usque adeo 114.0771D| beatus videbitur hominibus, ut etiam Deus putetur. Sed quanta ista ira Dei sit docent sequentia.

  VERS. 26.-- Non est Deus in conspectu ejus, etc. Quantam ergo poenam patitur, qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu ejus: id est deseratur luce veritatis, et contaminentur viae ejus in omni tempore, id est cogitationes et consilia ejus immunda sint?

  Auferuntur judicia tua, etc. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit quod non judicet Deus: et sic auferuntur judicia tua, Deus, a facie ejus; cum haec ipsa sit magna damnatio. Omnium inimicorum suorum dominabitur, quia reges omnes superaturus traditur, et solus regnum 114.0772A| obtenturus, quando etiam secundum Apostolum in templo Dei sedebit; extollens se super omne quod colitur et quod dicitur Deus.

  VERS. 27.-- Dixit enim in corde suo, etc. Id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Vel certe de humana generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum se arbitrabitur.

  Sciendum autem quod Hebraica translatio significat illum damnatum hominem ita a diabolo suadendum, ut se putet in aeternum sine ulla adversitate regnaturum; quae ita dicit: Loquitur in corde suo: Non movebor: in generatione et generatione ero sine 114.0772B| malo.

  VERS 28.-- Cujus maledictione os plenum est, etc. Magnum enim maledictum est tam nefandis artibus coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita comparare. Sed hac ejus maledictione os ejus plenum est. Non enim habebit effectum ista cupiditas, sed infra omnes ejus tantum valebit ad eum perdendum, quia hoc sibi ausus est polliceri. Cum amaritudine et dolo, id est ira insidiisque, quibus in suas partes conversurus est multitudinem. Quod vero sequitur: Sub lingua ejus labor et dolor, ad illud refertur quod dixit in corde suo: Non movebor, et propterea sub lingua ejus, non in lingua ejus, quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem talia locuturus, ut bonus et justus et Dei Filius 114.0772C| videatur.

  VERS. 29.-- Sedet in insidiis, etc. Quibus divitibus, nisi eis, quos hujus saeculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam ipsorum felicitatem ad dejiciendos homines ostentabit. In occultis autem puto dictum esse, ubi non facile intelligitur quid appetendum, quidve fugiendum sit. Innocentem vero interficere est ex innocente facere nocentem.

  VERS. 30.-- Oculi ejus in pauperem respiciunt, etc. Justos enim maxime persecuturus est, de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu. Leonem autem in spelunca dicit eum, in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta fuit, 114.0772D| cum proscriptionibus, tormentis, caedibus Christiani ad sacrificandum cogerentur. Altera persecutio fraudulenta est, quae nunc per hujuscemodi haereticos et falsos fratres agitur. Tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis. Ad vim relatum est, quod dictum est Leo: ad dolos, quod dictum est: in spelunca sua. Et rursum ipsa repetita sunt converso ordine: Insidiatur ut rapiat, etc. Nam insidiae ad dolum pertinent, rapere violentiae deputatur. Item quae sequuntur ipsa sunt:

  VERS. 31.-- In laqueo suo humiliavit, etc. Laqueus enim bene significat insidias: dominatio vero 114.0773A| terrorem aptissime insinuat: unde ait: inclinabit et cadet, etc.

  VERS. 32.-- Dixit enim in corde suo, etc. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi putat, cum excaecatur, ut servetur ad ultimam opportunamque vindictam, de qua nunc jam loquitur dicens:

  VERS. 33.-- Exsurge, Domine Deus, exaltetur, etc. Id est manifesta sit potentia tua. Laborans enim Ecclesia illis temporibus tanquam navis in magnis fluctibus et procellis quasi dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat. Jam itaque manifesto judicio intelligentes et exsultantes dicunt:

  114.0773B| VERS. 34.-- Propter quid irritavit impius Deum, etc. Id est quid profuit tanta mala facere? Deinde sequitur:

  VERS. 35.-- Vides quoniam tu laborem, etc. Sensus iste pronuntiationem quaerit, in qua si erratum fuerit obscuratur. Sic enim dixit in corde suo impius non requiret Deus, quasi Deus laborem et dolorem consideret, ut tradat eos in manus suas, id est quasi laborare et dolere timeat, et propterea illis parcat, ne onerosa sit illi poena eorum, aut ne iracundiae tempestate turbetur: quomodo plerumque homines faciunt dissimulata vindicta ne laborent, aut doleant.

  Tibi derelictus est, etc. Ideo enim pauper est, id est omnia hujus mundi temporalia bona contempsit, 114.0773C| ut tu sis tantum spes ejus. Orphanum autem dixit, cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, sed potest jam dicere: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Talibus enim orphanis pater fit Deus, quibus dicit: Ne dicatis vobis patrem in terris.

  VERS. 36.-- Contere brachium peccatoris, etc. Illius scilicet, de quo supra dicebatur: omnium inimicorum suorum dominabitur. Brachium ergo ejus dixit potentiam ejus. Quaeretur autem peccatum ejus, id est judicabitur de peccato suo: nec invenietur, quia periet ipse pro peccato suo.

  VERS. 37.-- Dominus regnabit in aeternum, etc. Gentes posuit peccatores et impios.

  VERS. 38.-- Desiderium pauperum, etc. Desiderium 114.0773D| illud, quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus hujus saeculi Domini diem concupiscerent.

  Praeparatio autem cordis illa est, de qua in alio psalmo canitur: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: de qua et Apostolus: si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Jam vero aurem Dei non membrum corporeum, sed potentiam esse, qua exaudit, regulariter debemus accipere. Non enim corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed praeparationem cordis audivit.

  VERS. 39.-- Judicare pupillo et humili, etc. Aliud judicare pupillum, aliud judicare pupillo. Judicat 114.0774A| pupillum etiam, qui condemnat: judicat autem pupillo, qui pro pupillo profert sententiam. Homines autem sunt non solum de quibus dictum est: Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes, quoniam homines sunt; sed etiam ille, qui eodem loco intelligitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur: ut non apponat ultra magnificare se homo super terram, cum venerit scilicet Filius hominis judicare pupillo, qui exuit veterem hominem, atque hoc modo tanquam extulit patrem.

IN PSALMUM X.

Psalmus iste canitur adversus haereticos, qui nos ab uberibus matris Ecclesiae avertere moliuntur, affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi 114.0774B| pie admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus in Christum, quem se habere mentiuntur. Nam cum multis nominibus Christus in prophetia allegorice insinuaretur, etiam mons appelatus est: Istis itaque respondendum est ita:

  VERS. 2-- In Domino confido, quomodo dicitis, etc. Unum enim montem teneo, in quo confido, quomodo dicitis, ut ad vos transeam, tanquam multi sint Christi?

  VERS. 3.-- Quoniam ecce peccatores, etc. Tetenderunt arcum, Scripturas videlicet, quas carnaliter interpretando, venenatas sententias inde emittunt. Paraverunt sagittas in pharetra, eadem verba scilicet, quae scripturarum auctoritate jaculantur, ut cum senserint Ecclesiae lumine propter multitudinem 114.0774C| imperitorum et carnalium obscurato, non se posse convinci, corrumpunt mores bonos colloquiis malis.

  VERS. 4.-- Quoniam quae perfecisti destruxerunt, etc. Omnes haeretici, quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus, dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et nutriri fidei lacte non sinunt. Quod si haeretici, aut Judaei laudem vel legem Dei destruxerunt, Christus quid fecit, qui dixit: Pacem meam do vobis: quam illi nefanda dissensione violarunt?

  VERS. 5.-- Dominus in templo sancto suo, etc. Ita vero, sicut Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. In hoc templo sancto suo 114.0774D| Dominius est, quod constat ex multis membris sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate constructis. Ipsum intelligitur et coelum, in quo regnat, et unde judicat Deus.

  Oculi ejus in pauperem, etc. Quippe cui derelictus est pauper, et qui factus est refugium pauperi. Filios autem hominum de veteribus per fidem regeneratos accipe. Hi enim quibusdam Scripturarum locis obscuris tanquam clausis oculis Dei exercentur, ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis tanquam apertis oculis Dei illuminantur, ut gaudeant, et ista in sanctis libris crebra apertio atque operatio tanquam palpebrae sunt Dei, quae interrogant, id est probant filios hominum, qui 114.0775A| neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur cognitione, sed confirmantur.

  VERS. 6.-- Dominus interrogat justum et impium, etc. Quid ergo metuimus, ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta non sincero corde communicant, quando ille interrogat justum et impium, et animae tantum suae nocet dilector iniquitatis?

  VERS. 7.-- Pluet super peccatores, etc. Pluet, ad verba praedicantium retulit coelo manantia, quae piis imbres sunt: male autem intelligentibus aut non credentibus laquei. Illi enim bene intelligendo in fide fructificant: isti male tractando animas suas modo perversitatis strangulant. Poena vero eorum est 114.0775B| atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primum cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum pudore a coetu beatorum abjiciantur, postremo arrepti atque submersi ineffabiles poenas Juant: haec enim pars est calicis eorum. Calicem autem proptera puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram vel in ipsis peccatorum suppliciis per divinam providentiam fieri arbitremur.

  VERS. 8.-- Quoniam justus Dominus, etc. Pro justis justitiae intelliguntur positae. In multis enim justis tanquam multae justitiae videntur esse, cum sit una Dei, cujus omnes participant: tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Facies autem 114.0775C| Dei est potentia, qua dignis innotescit. Aut certe aequitatem vidit vultus ejus, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis. Et ipsa est aequitas.

IN PSALMUM XI.

Octava potest intelligi dies judicii, aut certe Evangelicam praedicationem figurat, in qua Judaei vel haeretici decalogum legis transgrediendo velut in undenario numero lapsi sunt. Unde corpus Ecclesiae, quod unius et vocis et cordis, Dominum orat, ut ab eorum damnatione eripiatur:

  VERS. 2.-- Salvum me fac, Domine, quoniam, etc. Defecit sanctus, id est non invenitur, sicut loquimur, cum dicimus: defecit frumentum, aut defecit pecunia. Veritas autem una est, qua illustrantur 114.0775D| animae sanctae. Sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.

  VERS. 3.-- Vana locuti sunt unusquisque, etc. Proximum omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum malum, et dilectio proximi malum non operatur. Quod autem bis ait: in corde et corde, duplex cor significat: qui enim in corde suo scit verum esse, quod verum est, quodammodo alio corde suppressa veritate dolo instigante mentitur.

  VERS. 4.-- Disperdat Dominus universa labia, etc. Universa dixit, ne quis se exceptum putet. Linguam autem magniloquam superbiam intellige.

  114.0776A| VERS. 5.-- Qui dixerunt linguam nostram, etc. Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines decipiendos, et Deo non sunt subditi.

  VERS. 6.-- Propter miseriam inopum, etc. Hoc de persona Dei Patris accipiendum, qui propter inopes et pauperes, id est, inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum misit.

  Ponam in salutari, etc. In salutari, in Christo accipiendum est secundum illud: quia viderunt oculi mei salutare tuum; in quo intelligitur posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter vero egit in eo, secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens.

  114.0776B| VERS. 7.-- Eloquia Domini, eloquia casta, etc. Casta, id est nullo adulterata mendacio, sed ad vicem argenti, quod examinatur, septemplici Spiritus sancti igne probata. Quod autem ait: probatum terrae, manifestius Hebraica editio posuit, separatum a terra.

  VERS. 8.-- Tu, Domine, servabis nos, etc. Hic tanquam inopes et pauperes, ibi tanquam opulentos et divites.

  VERS. 9.-- In circuitu impii ambulant, etc. In circuitu ambulant. Id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu tanquam rota volvitur, et ideo non perveniunt in octavam, id est in aeternum, pro qua iste psalmus titulatus est. Multiplicantur autem filii hominum, 114.0776C| hoc est, justi secundum altitudinem Dei, quando eunt de virtute in virtutem.

IN PSALMUM XII.

VERS. 1.-- Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? etc. Id est differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est sapientia Dei, et rectus finis omnis intentionis animae. Avertere enim faciem Deus dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet.

  VERS. 2.-- Quandiu ponam consilium in anima, etc. Consilio non opus est nisi in adversis, Ergo, quandiu ponam consilium in anima mea, ita dicitur: quandiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus: Tandiu, Domine, oblivisceris 114.0776D| me in finem, et tandiu avertis faciem tuam a me, quandiu ponam consilium in anima mea, ut perfecte operetur misericordiam. Non eum dirigit Deus in finem, neque notitiam sui plenam, quod est facie ad faciem, praebet illi. In eo etiam, quod subjungit: dolorem in corde meo per diem, subauditur, quandiu ponam? Per diem vero aut continuationem significat, aut dies pro tempore intelligitur, a quo se quis desiderans exui dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere et humanam diem non pati.

  VERS. 3.-- Usquequo exaltabitur inimicus, etc. Inimicus iste diabolus est, sive populus impius, vel consuetudo carnalis.

  114.0777A| VERS. 4.-- Respice autem refertur ad id quod dictum est: Usquequo oblivisceris me in finem?

  VERS. 5.-- Illumina oculos meos, ne unquam, etc. Orat oculos sui cordis illuminari, ne delectabili defectu peccati claudantur. Diaboli quippe insultatio metuenda est, qui detestabili consuetudine tunc efficitur laetus, quando eos quos deceperit, se cognoverit possidere.

  Qui tribulant me exsultabunt, etc. Tribulantes sunt diaboli et angeli ejus, qui non exsultaverunt de justo viro Job, cum eum tribularent, quia non est motus, id est, de stabilitate fidei non recessit. Idipsum autem quod non movetur homo, et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur.

  114.0777B| VERS. 6.-- Exsultabit cor meum in salutari, etc. In salutari tuo, hoc est in Christo Jesu, exsultabit cor meum, qui tribuit mihi bona spiritalia, non ad humanum diem pertinentia. Propter quod psallam nomini Altissimi, id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, quod est cantus animae spiritualis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est, cantabo corde, psallam operibus Domino, qui solus videt: nomini autem Domini, quod apud homines innotescit, quod non illi sed nobis est utile.

IN PSALMUM XIII.

Finis legis Christus. Ad illum redimus, quando incipimus viam bonam ingredi: ipsum videbimus, 114.0777C| cum pervenerimus. Et ideo ipse finis, quem Judaei videntes humilem in assumpta carne venisse, non intellexerunt ipsum esse qui praedictus fuerat a prophetis. Ideo sic incipit psalmus:

VERS. 1.-- Dixit insipiens in corde suo, etc. Quod ideo gravius, quia non tantum labiis dixerunt, sed in corde, ut malo voto pejor incredulitas jungeretur. Potest hoc et de gentibus intelligi, qui providentiam divinam negantes casibus mundum aestimant gubernari.

  Corrupti sunt et abominabiles, etc. Id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum, ipsa sunt studia, quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere insipiens in corde suo: Non est Deus: sicut enim non probaverunt Deum habere 114.0777D| in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum, ut nefandissima incredulitate maculati, abominabiles Domino suis erroribus redderentur. Quod vero ait, usque ad unum, vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus hominum intelligatur; vel praeter unum, ut intelligatur Dominus Christus, sicut dicimus: iste ager usque ad mare est, non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus, ut nemo intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum, quia non potest quisque hominum, nisi ipse donaverit, facere bonitatem. Et illud unum est: quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonum.

  VERS. 2.-- Dominus de coelo prospexit super filios 114.0778A| hominum, etc. Super Judaeis potest intelligi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum propter unius Dei cultum in comparatione gentilium. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas, quod significat id quod dictum est, de coelo. Nam per seipsum nihil eum latet: nisi forte eo modo intelligatur dictum, ut videat, id est, videre faciat: sicut Abraham dictum est: Nunc cognovi, quod timeas Deum, id est, nunc cognoscere feci.

  VERS. 3.-- Omnes declinaverunt, etc. Id est, Judaei tales facti sunt, quales et gentes.

  Sepulcrum patens est, etc. In sepulcro patente aut voracitas significatur inhiantis gulae, aut in allegoria, qui occidunt, et quasi devorant interfectos eos, quibus morum suorum perversitatem suadent. Cui 114.0778B| simile est, e contrario, quod Petro dictum est, Macta, et manduca, ut in suam fidem et bonos mores gentes converteret. Patet vero quod sequitur: Linguis suis dolose agebant. Comes quippe est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum autem dolum dicit; aspidum vero, quia nolunt audire verba incantantis. Aspidi enim Judaei aptissime comparantur, qui adversum verba salutaria induxerunt miseri lethiferam surditatem.

  Quorum os maledictione, etc. Pedes appellat consilii progressus, quibus de incoepto movemur ad exitus rerum. Nam quod dixit veloces, ostendit, moderationis illis consilia defuisse. Ad effundendum sanguinem, divinum videlicet Salvatoris, ut sceleratae rei crescat immanitas actionis.

  114.0778C| Contritio et infelicitas in viis eorum, etc. Omnes malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria. Unde non cognoverunt viam pacis, quae dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est.

  VERS. 4.-- Nonne cognoscent omnes, etc. Omnibus impiis Dominus judicium comminatur, dicens, in retributione generali cognoscere vindictam, qui nunc operantur sub libertate malitiam. Qui devorant, inquit, plebem meam sicut escam panis: id est, quotidie. Cibus enim panis quotidianus est, devorant etiam populum, quia sua commoda ex illo capiunt, non ferentes ministerium suum ad gloriam Dei, et 114.0778D| ad eorum, quibus praesunt, salutem.

  VERS. 5.-- Dominum non invocaverunt, etc. Non enim vere invocat Dominum, qui desiderat quae illi displicent. Judaei quoque timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor. Dixerunt enim: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nobis et gentem et locum; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerunt. Et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt.

VERS. 6.-- Quoniam Dominus in generatione etc. Ad superiora refertur, quod dicitur quoniam Deus in generatione justa est, ut sit sensus: Nonne 114.0779A| cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, quoniam Deus in generatione justa est, id est, non in eis qui diligunt saeculum. Injustum est enim relinquere saeculorum conditorem et diligere saeculum, et servire creaturae quam Creatori. Consilium inopis confudistis, etc., id est, contempsistis humilem adventum Dei, quia non in eo vidistis pompam saeculi, ut hi, quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.

  VERS. 7.-- Quis dabit ex Sion, etc. Quis dabit? subauditur: nisi ipse, cujus humilitatem contempsistis. Ipse enim in claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque justorum, ut quoniam isto humili adventu facta est coecitas ex parte in Israel, ut plenitudo gentium intraret, illo 114.0779B| alio fiat quod sequitur: et sic omnis Israel salvus fieret. Pro Judaeis Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accepit, quod dictum est: Veniat ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem ex Jacob, sicut hic positum est: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Si autem, ut plerumque solet, ex Jacob Judaeorum populus, per Israel intelligitur gentium, considerandum est diversis causis, quam propria verba tributa sunt. Ait enim: Exsultabit Jacob, id est inenarrabili gaudio cumulabitur, quando viderit quod ardentissima desiderabat spe; laetabitur Israel, qui non speratam suscepit medicinam.

IN PSALMUM XIV.
  VERS. 1.-- Domine, quis habitabit in, etc. Quanquam 114.0779C| aliquando ponatur tabernaculum, etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprio accipitur, tabernaculum belli res est. Ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus, quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Mons vero sanctus ipsam aeternam habitationem significat. Sed intuere quam pulchre per varios sensus apta verba distinguantur: In tabernaculo, dicitur, quis habitabit? de illo qui adhuc in hujus saeculi agone contendit; in monte, quis requiescet? quando jam unusquisque fidelium per labores hujus saeculi aeternae pacis securitate reficitur.

  VERS. 2, 3.-- Qui ingreditur sine macula et operatur 114.0779D| justitiam. Qui loquitur, etc. Nonnulli enim in labiis habent veritatem, in corde non habent; tanquam si aliquis dolose ostendit viam, sciens in ea esse latrones, et dicat: Si hac ieris, tutus a latronibus eris, et contingat ut vere ibi non inveniantur. Verum ille locutus est in corde suo, aliud enim putabat, et nesciens verum dixit. Ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. In lingua vero agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore legitur.

  Nec fecit proximo suo malum, etc. Proximum omnem hominem accipi oportere notum est: adversus quem opprobrium non accipit, qui non libenter ac temere credit criminatori.

  114.0780A| VERS. 4.-- Ad nihilum deductus est, etc. Ista perfectio est, ut nihil in homine valeat malignus. Et ut nihil sit in conspectu ejus, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a suo Creatore aeterno et incommutabili ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat, qui potest dicere cum Propheta: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus.

  Qui jurat proximo suo et non decipit, etc. Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non agere dolum in lingua sua, sed ut est in corde, verum ita proferre, et habere in ore Est, est, Non, non, et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et 114.0780B| opprobrium non accipere adversus proximum suum, quae sunt perfectorum, in conspectu quorum ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit

  VERS. 5.-- Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

IN PSALMUM XV.
  Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus emicuit: Jesus Nazarenus rex Judaeorum. Sed ipsi in hoc loco veraciter Judaei intelliguntur, qui fidem Christi corde retinent ad justitiam, et ore confitentur in salutem.

  VERS. 1, 2.-- Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam 114.0780C| bonorum meorum non eges. Quoniam bonis meis non exspectas tu fieri beatus. Quae verba, si ex persona Domini accipienda sunt, notandum valde quam aptissime congruant titulo, qui in Hebraico ita legitur: humilis et simplicis Dei, illius videlicet qui dixit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Animadvertendum quoque, quod solus ille veraciter Dominus sit, qui, secundum quod hic excellentissime definitur, bono servi non eget. Non enim Deo, sed nobis praestamus, si bene agimus.

  VERS. 3.-- Sanctis qui sunt in terra ejus, etc. Sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Herusalem coelestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, 114.0780D| quae recte Dei terra nominatur, quamvis adhuc in his terris carne versentur, miras fecit Pater voluntates meas in profectu illorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.

  VERS. 4.-- Multiplicatae sunt infirmitates eorum, etc. Hae infirmi ates errores sunt, quas per Evangelicam doctrinam multas in se esse cernentes acceleraverunt salutem expetere a Christo.

  Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, etc. Erunt ergo conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos, sed spirituali mutatione obliviscentur 114.0781A| quid fuerint; nec a me jam et peccatores, et amici, et homines, sed justi et fratres mei, et filii Dei vocabuntur.

  VERS. 5.-- Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, etc. Possidebunt enim mecum haereditatem ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes, quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adjungo Ecclesiam, quia ubi caput ibi et corpus. Nam in haereditate congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum, ut nota sit et his, quos libero, claritas, qua eram apud te, o Pater, priusquam mundus fieret. Non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his, qui 114.0781B| amiserunt, ejus claritatis notitiam, in quibus, quia ego sum, restitues.

  VERS. 6.-- Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etc. Limites passionis meae in tua claritate tanquam sorte ceciderunt, velut possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Quae autem sit ejus praeclara haereditas, manifestius in Hebraico, conversione ad Dominum facta, sic exponit: Et tu haereditas speciosa mea es.

  VERS 7.-- Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, etc. Eo quippe intellectu ista haereditas videri et possideri potest. Super intellectum autem usque ad mortem me erudivit inferior pars, mea carnis assumptio, ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet.

  114.0781C| VERS. 8.-- Providebam Dominum in conspectu meo semper, etc. Veniens enim in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens, ut in eum per temporalia peracta recurrerem, qui mihi semper a dextris est, ut stabiliter in eo permaneam.

  VERS. 9.-- Propter hoc laetatum est cor meum, etc. Ac si aperte dicat: Propter hoc et in cogitationibus meis jucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet.

  VERS. 10.-- Quoniam non derelinques animam meam in inferno, etc. Nam neque animam meam inferis possidendam dabis, neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi 114.0781D| patieris.

  Notas mihi fecisti vias vitae, etc. Notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderunt. In qua adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem viderint te, in quibus, quia ego sum, me adimplebis. Delectatio est in favore et propitiatione tua, in hujus vitae itinere perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.

IN PSALMUM XVI.
  Hoc est personae Domini tribuendum, adjuncta Ecclesia, quae corpus, ejus est.

  VERS. 1.-- Exaudi, Domine, justitiam meam, etc. 114.0782A| Apud Dominum certum est habere justitiam vocem suam, quae res tacitas intelligentiae suae virtute cognoscit. Ipsius enim est oratio perfecta, cujus et causa clamat et lingua. Non in labiis dolosis, hoc est, non ad te in labiis dolosis procedentem. Bene enim orat, in cujus labiis dolus non est.

  VERS. 2.-- De vultu tuo judicium meum prodeat, etc. Ex illuminatione notitiae tuae verum judicem. Aut certe de vultu tuo ait secundum illa quae in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se noverat pollutionem non habere peccati.

  VERS. 3.-- Probasti cor meum et visitasti nocte, etc. Probatum est cor meum visitatione tribulationis. Non autem nox tantum, quia perturbare assolet, 114.0782B| sed etiam ignis, quia urit, vocanda est ipsa tribulatio, qua examinatus justus inventus sum.

  VERS. 4.-- Ut non loquatur os meum opera hominum, etc. Ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertineat ad gloriam tuam. Non ad opera hominum, qui faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba pacis tuae et prophetarum tuorum ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis.

  VERS. 5.-- Perfice gressus meos in semitis tuis, etc. Perficiatur charitas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur signa itineris mei, quae tanquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent, qui me sequi volunt. 114.0782C| Aut certe ut jam stabiliter in aeternitate permaneam, posteaquam peregi vias duras, et in angustis semitarum tuarum gressus perfeci.

  VERS. 6.-- Ego clamavi, quoniam exaudisti me, etc. Qui clamat, quoniam exauditur, utique purus, innocens, et immaculatus agnoscitur: nam confidenter oravit, quoniam se audiri posse de conscientiae puritate praesumpsit. Aut certe ita intelligendum: Ego liberam et validam intentionem precis ad te direxi, quoniam ut hanc habere possem, exaudisti me infirmius orantem. Non ergo deserat exauditio tua humilitatem meam.

  VERS. 7.-- Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, etc. Non vilescant misericordiae tuae, ne minus amentur.

  114.0782D| VERS. 8.-- A resistentibus dexterae tuae, etc. A resistentibus favori, quo mihi faves, custodi me ut pupillam oculi, quae apparet parva et exigua, per eam tamen dirigitur acies luminis, quo lux et tenebrae dijudicantur: sic per Christi humanitatem divinitas judicii, discernens inter justos et peccatores.

  Sub umbra alarum tuarum protege me, etc. Id est, sub munimento charitatis et misericordiae tuae protege me.

  VERS. 9.-- Inimici mei animam meam circumdederunt, etc. Inimici ejus Judaei, animam ipsius, id est, vitam temporalem, circumdantes eum eripere quaesierunt.

  114.0783A| VERS. 10.-- Qui adipem suum concluserunt. Id est, laetitia sua pingui cooperti sunt, posteaquam cupiditas eorum de scelere satiata est. Et propterea os eorum locutum est superbiam: Non habemus regem nisi Caesarem; et, qui destruis templum, et caetera talia.

  VERS. 11.-- Projicientes me nunc circumdederunt me, etc. Projicientes me extra civitatem, nunc circumdederunt me in cruce, et intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena, putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur.

  VERS. 12.-- Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, etc. Susceperunt me, sicut ille adversarius circuiens quaerens quem devoret, et sicut catulus ejus, populus scilicet, cui dictum est: Vos ex patre 114.0783B| diabolo estis, cogitans de insidiis, quibus justum circumveniret et perderet.

  VERS. 13.-- Exsurge, Domine, praeveni eum et supplanta eum, etc. Exsurge, Deus, quem dormire infidelis populus arbitratur, et iniquitates hominum non curare, antequam exerceatur malitia sua, ut factum ejus vindicta praeveniat, et ita supplanta eum. Erue autem animam meam, resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Anima autem mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis, et dividat justos ab impiis. Hanc ergo erue ab inimicis meis.

  VERS. 14.-- Domine, a paucis de terra divide eos, etc. Pauci sunt boni ad comparationem malorum; 114.0783C| sed divisi Judaei per orbem sunt a paucis, qui ex eis crediderunt, de Ecclesia, quae terra viventium, separati in vita ipsorum, id est, in ista, quam solam suam vitam putant, quia aeternam desperant. Non solum autem ista poena eos consecuta est visibilis, sed etiam de peccatis, quae tanquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis Dei, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscerentur Deum.

  Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis; hoc est, malorum operum fructibus sunt repleti, et peccata infidelitatis suae etiam suis posteris reliquerunt.

  VERS. 15.-- Ego autem in justitia tua apparebo, etc. Ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, 114.0783D| in justitia tua videbo faciem tuam, et satiabor, cum apparuerit gloria tua, ut hi qui me intelligunt. Diligenter vero notandum, et solerter est memoriae inculcandum, quam perspicue gloria resurrectionis fidelium juxta editionem Hebraicam his novissimis versiculis declaretur, quibus dicitur: Ego in justitia videbo faciem tuam; implebor, cum evigilavero, similitudine tua. Nam cum constet quod, nisi justificatum corpus Christi gratia ejus faciem Dei, qui justitiae est fons, videre non possit, non solum de tam excellenti dono gratulatur, sed insuper impleri se similitudine ipsius, cum evigilaverit, id est resurrexerit, tota certitudine confidit. Quid enim est aliud, implebor, cum evigilavero, similitudine tua, 114.0784A| nisi quod beatus Joannes Apostolus ait: Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.

IN PSALMUM XVII.
  Quae est ista dies, in qua corpus Christi de manu omnium inimicorum suorum eripiendum se novit, nisi illa cujus gloriam in fine praecedentis psalmi evidenter expressit dicens: Implebor, cum evigilavero, similitudine tua. Cum enim Ecclesia Christi in evigilatione, id est resurrectione, impleta fuerit similitudine Dei, tunc non solum de manu caeterorum inimicorum ereptam se gratulabitur, sed et de manu Saul, per quem significatur mors, cui in resurrectione insultabunt sancti dicentes: Ubi est, mors, victoria tua, 114.0784B| ubi est, mors, aculeus tuus? Saul quippe, qui interpretatur petitus, mortis similitudinem gerit, de qua Scriptura dicit: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione viventium. Et post pauca: Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.

  VERS. 2.-- Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, etc. Loquitur haec Christus et Ecclesia, id est totus Christus, caput et corpus. Diligam te, Domine, per quem fortis sum, qui me firmasti, qui refugi ad te: refugi autem, quia liberasti me.

  VERS. 3.-- Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum. Qui mihi prius adjutorium vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. Protector 114.0784C| meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae, sed teipsum cornu, hoc est, firmam celsitudinem salutis inveni: quod ut invenirem, suscepisti me.

  VERS. 4.-- Laudans invocabo Dominum, etc. Non meam gloriam, sed Domini quaerens invocabo Dominum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores.

  VERS. 5.-- Circumdederunt me dolores mortis, etc. Dolores mortalitatis, hoc est carnis, circumdederunt me, et turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito desitura egerunt, ut conturbarent me.

  VERS. 6.-- Dolores inferni circumdederunt me, etc. In his qui me circumdederunt, ut perderent, erant 114.0784D| dolores invidentiae, qui mortem operantur, perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt autem me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem, quibus mala persuaserint jactatione justitiae, cujus non re sed nomine adversus gentes gloriantur.

  VERS. 7.-- In tribulatione mea invocavi Dominum, etc. De templo, hoc est de corde meo, in quo habitat, exaudivit vocem meam; et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introivit in aures ejus.

  VERS. 8.-- Commota est et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt. Clarificato Filio 114.0785A| hominis commoti sunt et contremuerunt peccatores, et spes superborum, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt, ut scilicet jam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum.

  VERS. 9.-- Ascendit fumus in ira ejus, etc. Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minaret Deus impiis; et flagrantia charitatis de notitia ejus post poenitentiam exarsit; et illi, qui jam mortui erant, deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.

  VERS. 10.-- Inclinavit coelos et descendit, etc. Apostolos humilitate informavit, et impii, qui terrena 114.0785B| sapiunt, caliginem malitiae suae non cognoverunt.

  VERS. 11.-- Et ascendit super cherubim et volavit, etc. Exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad Dominum veniret nisi per charitatem. Plenitudo enim legis est charitas; et cito se incomprehensibilem esse monstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus prehendere se posse arbitrarentur. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terris in auras libertatis extollunt.

  VERS. 12.-- Et posuit tenebras latibulum suum. Posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse non eos 114.0785C| deserens. In his etiam tenebris, ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quandiu quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus. Conversi tamen ad ipsum ambiunt eum, qui credunt ei, quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus, tanquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est, cum ex fide ad speciem venerimus, jam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit: quia in prophetis, atque omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus. Unde et sequitur:

  VERS. 13.-- Prae fulgore in conspectu ejus nubes, etc. Nubes ejus, id est praedicatores verbi ejus, 114.0785D| non jam in Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad gentes. Objurgationes autem, quibus velut grandine corda dura tunduntur, si animus mitis et pius exceperit, in doctrinam satiantem resolvuntur; igne vero charitatis accenso corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt.

  VERS. 14.-- Et intonuit de coelo Dominus, etc. Ut in profundo rerum humanarum audirentur coelestia.

  VERS. 15.-- Et misit sagittas suas, et dissipavit eos, fulgura, etc. Et misit evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed ejus a quo missi sunt, ut aliis essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Multiplicavit quoque miracula, et conturbavit eos.

  114.0786A| VERS. 16.-- Et apparuerunt fontes aquarum, etc. Revelati sunt prophetae, qui non intelligebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae; clamantis scilicet: Appropinquavit super vos regnum Dei; et: Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul moriemini.

  VERS. 17.-- Misit de summo et accepit me, etc. Vocando ex gentibus in haereditatem gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, assumpsit me de multitudine populorum.

  VERS. 18.-- Eripuit me de inimicis meis fortissimis, etc. Eripuit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam istam temporalem vitam meam.

  114.0786B| VERS. 19.-- Praevenerunt me in die afflictionis meae, etc. Priores mihi nocuerunt in tempore, quo mortale et laboriosum corpus gero; et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis contribulatum atque convulsum est, factus est Dominus protector meus.

  VERS. 20.-- Et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. Quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem latitudinem fidei, quoniam voluit me, antequam ego illum vellem.

  VERS. 21.-- Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, etc. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem; et secundum puritatem factorum meorum, qui 114.0786C| tribuit mihi, ut bene facerem, educendo me in latitudinem fidei.

  VERS. 22.-- Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Ut latitudinem bonorum operum, quae per fidem sunt, longanimitas perseverandi consequatur.

  VERS. 23.-- Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, etc. Id est, et praemia justorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum perseveranti considero contemplatione. Et justitias ejus non repuli a me, quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertentes ad vomitum suum.

  VERS. 24, 25.-- Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Et retribuet mihi Dominus 114.0786D| secundum justitiam meam, etc. Non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur, sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuit mihi Dominus, non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus, quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt, quod pertinet ad altitudinem spei.

  VERS. 26, 27.-- Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris; et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas, et cum viro innocente innocens, quia nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur: et ab eo, quem eligis, 114.0787A| eligeris, et cum perverso videris perversus, quoniam dicunt: Non est recta via Domini, et ipsorum via non est recta.

  VERS. 28.-- Quoniam tu poputum humilem salvum facies, etc. Hoc perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facis, ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere, humilias.

  VERS. 29.-- Quoniam tu illuminas lucernam meam, etc. Non est nostrum lumen ex nobis, sed tu illuminas lucernam meam, Domine: nos enim peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus illuminabit tenebras meas.

  VERS. 30.-- Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Non in me, sed in 114.0787B| te eripiar a tentatione, et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Hierusalem peccata erexerunt.

  VERS. 31.-- Deus meus impolluta via ejus, eloquia Domini igne examinata, etc. Deus meus non venit in homines, nisi manducaverint viam fidei, qua veniat ad eos, quia impolluta est via ejus. Eloquia quoque Domini igne examinationis probantur, et omnes, qui non in se ipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem.

  VERS. 32.-- Quoniam quis Deus praeter Dominum aut quis Deus praeter Deum nostrum? Quis Deus praeter Dominum, cui servimus? et quis Deus praeter Deum nostrum, quem post bonam servitutem tanquam haereditatem sperantes filii possidebimus?

  114.0787C| VERS. 33.-- Deus, qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. Praecinxit me, ut fortis sim, ne defluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut impolluta est fides, qua venit ad me.

  VERS. 34.-- Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me. Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta hujus saeculi, et super coelestem habitationem figit intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei.

  VERS. 35.-- Qui docet manus meas ad praelium, etc. Qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. 114.0787D| Et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.

  VERS. 36.-- Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me. Dedisti mihi protectionem salutis tuae, et favor gratiae tuae suscepit me.

  Et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. Disciplina tua me deviare non sinens correxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo haeretur tibi, et eadem disciplina tua me docebit pervenire, quo direxit.

  VERS. 37.-- Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Nec impediunt carnales angustiae, quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter 114.0788A| me sunt, mortalibus rebus et membris: et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressa ad imitandum sequentibus.

  VERS. 38.-- Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Persequar affectus meos carnales, ne ab eis comprehendar, sed comprehendam illos, ut absumantur, et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi.

  VERS. 39.-- Confringam illos, nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos. Confringam illos, nec durabunt adversum me: directos illis proponam timores, quibus ambulo in aeternum.

  VERS. 40.-- Et praecinxisti me virtute ad bellum, supplantasti insurgentes in me subtus me. Constrinxisti 114.0788B| fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer, et decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent, qui super me esse cupiebant.

  VERS. 41.-- Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, etc. Inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos fecisti esse, id est ut sequerentur me, alios autem eorum, qui in odio perdurarunt, disperdidisti.

  VERS. 42.-- Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ad Dominum, nec exaudivit eos. Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec exauditione dignos judicavit non recedentes a malitia sua, quod de Judaeis specialiter intelligendum est, qui in synagogis clamant, nec exaudiuntur, quia terrenam Hierusalem 114.0788C| desiderant, non coelestem.

  VERS. 43.-- Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, etc. Et aridi sunt non recipientes imbrem misericordiae Dei, ut elati superbia ab spe firma et inconcussa tanquam a terrae soliditate ac stabilitate rapiantur; ut lutum platearum, quia per latas, quas multi ambulant, perditionis vias luxuriantur et lubrici sunt.

  VERS. 44.-- Eripies me de contradictionibus populi, etc. Eripies me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, saeculum post illum abit.

  VERS. 45.-- Populus quem non cognovi, etc. Populus gentium, quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi: neque oculis me vidit, sed recipiens 114.0788D| praedicatores meos in auditu auris obedivit mihi.

  VERS. 46.-- Filii alieni mentiti sunt mihi, etc. Filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicebatur: Vos ex patre diabolo estis, mentiti sunt mihi: filii alieni, quibus ut renovarentur, Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt, et tanquam uno pede debiles (quia Vetus tenentes Novum respuerunt) claudi effecti sunt, etiam in ipsa veteri lege potius suas traditiones sequentes quam Dei.

  Calumniabantur enim de manibus non lotis, quia tales erant semitae, quas ipsi fecerant, et consuetudine triverant, aberrando ab itinere praeceptorum Dei.

  114.0789A| VERS. 47.-- Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, etc. Non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentio; nec terrenam ipsam salutem sed in excelso de illo sperem.

  VERS. 48.-- Deus, qui das vindictas mihi, etc. Deus, qui vindicas me subdendo sub me populos, liberator meus de inimicis meis Judaeis, clamantibus: Crucifige, crucifige.

  VERS. 49.-- Et ab insurgentibus in me exaltabis me, etc. Ab eisdem insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem, atque a regno eorum iniquo eripies me.

  VERS. 50.-- Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, etc. Propterea tibi pro me confitebuntur gentes, Domine, et latius innotesces bonis operibus 114.0789B| meis.

  VERS. 51.-- Magnificans salutes regis ejus, etc. Deus magnificat, ut amabiles faciat salutes, quas ejus Filius dat credentibus, et facit misericordiam Christo suo, ipsi liberatori manu forti, qui vicit hunc mundum, et eis, quos credentes in Evangelio genuit in aeternum.

  Quaecunque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi proprie Domino, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim hic Jesus loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.

IN PSALMUM XVIII.
  Titulus notus est, nec Dominus Jesus Christus haec 114.0789C| dicit, sed de illo haec dicuntur.

  VERS. 2.-- Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Justi evangelistae, in quibus Deus tanquam in coelis habitat, exponunt gloriam Domini nostri Jesu Christi, sive gloriam, qua glorificavit Patrem Filius super terram. Et facta virtutum Domini annuntiat firmamentum: fiducia quippe Spiritus sancti firmamentum et coelum factum est, quod antea timore terra erat.

  VERS. 3.-- Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Spiritus spiritalibus profert plenitudinem incommutabilis sapientiae Dei, quod Verbum in principio Deus apud Deum est, et mortalitas carnis, tanquam longe positis carnalibus fidem insinuando annuntiat futuram scientiam.

  114.0789D| VERS. 4.-- Non sunt loquelae neque sermones. Per quas non auditae sunt voces evangelistarum, cum omnibus linguis Evangelium praedicaretur.

  VERS. 5, 6.-- In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum, etc. Dominus, ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem sed gladium missurus in terram, in tempore vel in manifestatione posuit tanquam militare habitaculum suum, hoc est, dispensationem incarnationis suae, procedens de utero virginali, ubi Dominus naturae humanae tanquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit ut gigas ad currendam viam suam, etc. Exsultavit cut fortissimus, et caeteros homines incomparabili 114.0790A| virtute praecedens, non ad habitandum, sed ad currendam viam. Et:

  VERS. 7.-- A summo coeli egressio ejus. Id est, a Patre, non temporalis aequiparatio, sed aeterna, quae de Patre natus est. Et occursus ejus usque ad summum ejus, etc. Occurrit plenitudine divinitatis usque ad aequalitatem Patris. Cum autem Verbum etiam caro factum est, et habitavit in nobis, mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium excusare se de umbra mortis, et ipsam penetravit verbi calor.

  VERS. 8.-- Lex Domini immaculata convertens animas, etc. Lex Domini, id est, qui venit legem implere non solvere. Et immaculata lex, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, 114.0790B| non premens animas servitutis jugo, sed ad se imitandum libertate convertens. Cujus testimonium fidele est, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit revelare, quae abscondita sunt a sapientibus, et revelata parvulis, quoniam Deus superbis resisti, humilibus autem dat gratiam.

  VERS. 9.-- Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, etc. Omnes justitiae Domini in illo rectae, qui non docuit quod ipse non fecit, ut qui imitarentur, corde gauderent in eis, quia libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. Cujus praeceptum lucidum est, sine velamento scilicet carnalium observationum, illuminans hominis inferioris aspectum.

  VERS. 10.-- Timor Domini sanctus, permanens in 114.0790C| saeculum saeculi, etc. Timor Domini non ille sub lege poenalis, temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima inquinatur, sed sanctus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius cavet offendere. Et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc, sed permanet in saeculum saeculi. Judicia quoque ejus, qui non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, vere justificata incommutabiliter. Neque enim et minatus, et pollicitus Deus quemquam fallit, aut quisquam et impios supplicio ejus, et pios praemio ejus potest eripere.

  VERS. 11.-- Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, etc. Sive multum ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum 114.0790D| desiderabilia, tamen desiderabilia judicia Dei super pompas hujus saeculi, quarum desiderio fit, ut non desiderentur, sed timeantur, aut contemnantur, aut non credantur judicia Dei. Quod si quisque ipse sit aurum, lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plus quam seipsum desideret judicia ejus, cujus voluntatem praeponit suae; et sive quisque jam sit mel, quia solutus vitae hujus vinculis exspectat diem, quo veniat in epulas Dei; sive adhuc favus sit, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui opus sit aliqua pressura, non opprimentis, sed exprimentis manus Dei, qua de temporali vita in aeternum relinquetur: dulciora illi sunt 114.0791A| judicia Dei, quam sibi ipsi est, quia super mel et favum illa dulciora sunt.

  VERS. 12.-- Etenim servus tuus custodit ea, etc. Ideo inquit, tam dulcia mihi sunt, quia custodio ea: nam non custodienti amara dies Domini. Itaque non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso, quod judicia Dei custodiuntur, multa retributio est, quia gaudetur in eis.

  VERS. 13.-- Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, etc. In delictis autem, qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus, quoniam delicta quis intelligit? Quae ipsum occultum claudunt, cui suavitas est veritas, cui desiderabiliora et dulciora sunt judicia Dei, et sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem nec lucem sinunt videre, nec se. Ab 114.0791B| occultis ergo meis, inquit, munda me, Domine, nec seducas ab alienis. Neque enim ab alienis capitur, qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo, et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo.

  VERS. 14.-- Si mei non fuerint dominati, etc. Hujus versiculi sensum manifestiorem facit ex Hebraeo translata editio, ubi legitur: A superbis quoque libera servum tuum; si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: superbi enim et alieni maligni spiritus intelliguntur ob immanitatem superbiae suae a Deo irremeabiliter alienati, quorum dominatio per peccatum humanum genus oppressit. Cum ergo orasset superius dicens: Ab occultis meis munda me, congrue mox subdidit: Si mei non fuerint 114.0791C| dominati, tunc immaculatus ero: quia si superbi et alieni illi a Deo spiritus nullam in nobis peccati merito obtinuerint potestatem, tunc vere celeri remissione percepta immaculati erimus. Et quia radix ac fomes totius peccati superbia est, per quam et diabolus corruit, et primus homo mundo mortem induxit, etiam ab hoc delicto maximo emundabimur de potestate daemonum liberati, quorum princeps est dominator superborum, sicut de illo legitur: ipse est rex super omnes filios superbiae. Si autem legamus, ut in quibusdam codicibus habetur, si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, hic sensus est: si mei non fuerint dominata occulta mea et aliena, tunc immaculatus ero. Non enim est tertia origo peccati praeter occultum suum, quo cecidit 114.0791D| diabolus, et alienum, quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et emundabor, inquit, a delicto maximo, superbiae scilicet: non enim est majus delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis. Et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret, quia hoc est ultimum redeuntibus ad Dominum, quod recedentibus primum fuit.

  VERS. 15.-- Et erunt ut complaceant eloquia oris mei. etc. Meditatio cordis mei, non ad jactantiam placendi hominibus, quia jam nulla superbia est, sed in conspectu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis.

  Domine adjutor meus et Redemptor meus. Domine 114.0792A| adjutor meus tendentis ad te, quoniam Redemptor meus es, ut tenderem ad te, ne quisquam et sapientiae suae tribuens, quod ad te convertitur, et viribus, quod ad te pervenit, magis repellatur abs te, qui superbis resistis, quia non est mundatus a delicto maximo, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis ut convertamur, et adjuvas, ut perveniamus ad te.

IN PSALMUM XIX.
  Notus est titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi, quae ventura sunt, canens:

  VERS. 2.-- Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob, etc. Exaudiat te 114.0792B| Dominus in die qua dixisti: Pater, salavifica me ex hac hora: ad te enim pertinet populus, posterius natus, quia major serviet minori.

  VERS. 3.-- Mittat tibi auxilium de Sancto, etc. Faciens tibi sanctificatum corpus Ecclesiam, quae te tanquam de speculatione exspectat, quando venias a nuptiis.

  VERS. 4.-- Memor sit omnis sacrificii tui, etc. Memores nos faciat omnium injuriarum tuarum, et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti, et crucem, qua totus anima et corpore oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat.

  VERS. 5.-- Tribuat tibi secundum cor tuum, etc. Tribuat tibi non secundum cor eorum, qui putaverunt persequendo te posse deleri, sed secundum cortuum, 114.0792C| qui scisti quid utilitatis haberet passio tua. Et confirmet omne consilium tuum, non solum quo animam posuisti pro amicis tuis, ut mortificatum granum copiosius surgeret, sed etiam, quo caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

  VERS. 6.-- Laetabimur in salutari tuo, etc. Laetabimur, quod tibi mors nihil nocebit, ita enim eam nec nobis nocere posse monstrabis. Et confessio nominis tui non solum non perdet, sed etiam magnifibabit nos.

  VERS. 7.-- Impleat Dominus omnes petitiones tuas, etc. Impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc enim mihi per prophetiam 114.0792D| demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum.

  Exaudiat illum de coelo sancto suo, etc. Exaudiat illum non de terra tantum, ubi se petit clarificari, verum etiam de coelo, ubi jam ad dexteram Patris interpellans pro nobis diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. Potentatus vero nostri sunt salus favoris ejus, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus. Nam vana salus hominum, quae non dextera sed sinistra ejus est: ecce enim extolluntur in magna superbia, quicunque peccantes temporaliter salvi facti sunt.

  VERS. 8.-- Hi in curribus et hi in equis, nos autem 114.0793A| in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbi efferuntur, honoribus, atque in his exsultant. Nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, In nomine Domini Dei nostri exsultabimus.

  VERS. 9.-- Ipsi obligati sunt et ceciderunt, etc. Ipsi rerum temporalium cupiditate obligati sunt: timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum, et irruentes in lapidem offensionis et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt, quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei justitiam, et suam volentibus constituere: nos vero, ut plenitudo gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham, qui non sectabamur justitiam, apprehendimus 114.0793B| eam, et surreximus, nec viribus nostris, sed per fidem justificati erecti sumus.

  VERS. 10.-- Domine, salvum fac regem, etc. Domine, salvum fac regem, et ipse, qui nobis exemplum praeliandi passione sua monstravit, offerat etiam sacrificia nostra sacerdos excitatus a mortuis, quo jam pro nobis offerente, exaudi nos in die qua invocaverimus te.

IN PSALMUM XX.
  Titulus notus est: de Christo canitur.

  VERS. 2.-- Domine, in virtute tua laetabitur rex, etc. Domine, in virtute tua, quod Verbum caro factum, laetabitur homo Christus Jesus, et super hoc, quod vivificas omnia, exsultavit vehementer.

  VERS. 3.-- Desiderium cordis ejus tribuisti ei, etc. 114.0793C| Desideravit manducare Pascha, et ponere cum vellet, atque iterum sumere animam suam, et dedisti ei; pacem meam, inquit, relinquo vobis, et factum est.

  VERS. 4.-- Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, etc. Quoniam prius hauserat benedictionem dulcedinis tuae, fel peccatorum nostrorum non nocuit ei, quem in principio sermonis ejus accedentes ambierunt lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis ejus fieret.

  VERS. 5.-- Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, etc. Resurrectionem petiit dicens: Pater, clarifica Filium tuum: et dedisti ei longa tempora saeculi hujus, quae haberet Ecclesia, et deinceps aeternitatem in saeculum saeculi.

  VERS. 6.-- Magna est gloria ejus in salutari tuo, 114.0793D| etc. Magna est quidem gloria ejus in salute, qua eum resuscitasti; sed adhuc gloriam et magnum decorem 114.0794A| addes ei, cum in coelo collocabis ad dexteram tuam.

  VERS. 7.-- Quoniam dabis eum in benedictionem, etc. Haec est benedictio quam dabis ei in saeculum saeculi: laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo secundum hominem, quem levavit ad te.

  VERS. 8.-- Quoniam rex sperat in Domino, etc. Quoniam rex non superbit, sed humilis corde sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non conturbabitur, humilians se, et obediens usque ad mortem crucis.

  VERS. 9.-- Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, etc. Inveniatur, o rex, potestas tua, cum ad judicandum veneris, omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non intellexerunt, claritasque, qua 114.0794B| regnas ad dexteram Patris, inveniat in die judicii puniendos, qui te oderunt, quia nunc ipsi non invenerunt eam.

  VERS. 10.-- Pones eos ut clibanum ignis, etc. Constitues eos ardentes intrinsecus conscientia impietatis suae in tempore manifestationis tuae: deinde conturbati vindicta Domini post accusationem conscientiae dabuntur aeterno devorandi incendio.

  VERS. 11.-- Fructum eorum de terra perdes, etc. Fructum eorum, quia terrenus est, perdes de terra, et opera illorum, et quoscunque seduxerunt, non deputabis inter filios hominum, quos in haereditatem sempiternam vocasti.

  VERS. 12.-- Quoniam declinaverunt in te mala, etc. 114.0794C| Haec poena retribuetur eis, quoniam mala, quae sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum retorserunt, cogitaveruntque consilia dicentes: Expedit unum pro omnibus mori. Et: Venite, occidamus eum, et habemus haereditatem ejus. Quae idcirco non potuerunt stabilire, nescientes quid dixerint, nec adepti, quod cupierunt.

  VERS. 13.-- Quoniam pones eos dorsum, etc. Quoniam ordinabis eos in his, a quibus postpositis et contemptis averteris, et in his, quae relinquis, id est cupiditatibus regni terreni, praeparabis tibi ad passionem impudentiam eorum.

  VERS. 14.-- Exaltare, Domine, in virtute tua, etc. O Domine, quem humilem non cognoverunt, exaltare in virtute tua, quam infirmitatem putaverunt. 114.0794D| Nos autem corde et opere celebrabimus, et nota faciemus mirabilia tua.