Expositio in quatuor Evangelia (Walafridus Strabo)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio in quatuor Evangelia
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Expositio in quatuor Evangelia

Expositio in quatuor Evangelia (Auctor incertus (Walafridus Strabo?)), J. P. Migne 114.0916A

INCIPIT EXPOSITIO QUATUOR EVANGELIORUM.

114.0861A| Primum quaerendum est omnium librorum tempus; locum; persona; et quare non de duodecim Evangelia recipiantur nisi quatuor: quia totus mundus ex quatuor elementis est, id est coelo, terra, igne, aqua. Per coelum Joannes ostenditur: quia sicut coelum omnia superat, ita et Joannes qui dixit: In principio erat Verbum: Per Matthaeum terra: qui dixit: Liber generationis Jesu Christi; Per Lucam ignis, qui dixit: Nonne cor jam ardens erat in nobis, Per Marcum aqua, qui dixit: Vox clamantis in deserto. Id est, quatuor flumina de uno fonte quatuor evangelistas, significat, id est Christum. Fison, insufflictio, significat Joannem; Geon, velocitas, significat Matthaeum; Tigris, felicitas, significat Marcum. Eufrates, fertilitas, significat Lucam; 114.0861C| irrigant mundum, id est Ecclesiam: et significant quatuor virtutes: Id est prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam: et sicut paradisum irrigant quatuor flumina, sic et cor nostrum has quatuor virtutes et homo ex quatuor elementis consistit; ex aere, igne, et aqua, et terra. Ex aere flatus: Igne sanguis, aqua flamma, terra corpus: per caput coelum, ubi sunt duo luminaria; pectus, aer; venter aquam; pedes terram. Item, Adam a quatuor litteris, et a quatuor stellis nomen accepit, quod est artis, dosis, anatholis, mesimbrio: vel quatuor significant evangelistas, et sicut de Adam omnis 114.0862B| homo nascitur, ita per quatuor evangelistas omnes ad fidem veniunt. Item Arca Noe quadrata legitur ex lignis facta, longitudo trecentorum cubitorum et latitudo unius, altitudo triginta et uno cubito consummata, significat Ecclesiam; per quatuor evangelistas longitudo spes vitae aeternae, latitudo charitas, altitudo fides Trinitatis unum cubitum unum Dominum colere. Bitumina intus et foris charitatem Dei et proximi significat. Item arca testamenti ubi erant duae tabulae lapideae et virga Aaron, quatuor circulis aureis portabatur, et vectes ex auro cooperti quatuor evangelistas significant; arca Ecclesiam, vectes doctores, sicut illi circumdati erant ab annulis, ita sacerdotes de Veteri et Novo Testamento docti, quatuor evangelistae portant Ecclesiam ab 114.0862C| haeresi defendendo; per virgam crux ostenditur; et sicut quadratum lignum in qua parte versum fuerit firmum stat: Ita homo ex quatuor evangelistis edoctus contra haeresim et tribulationem firmus fiat. Item Matthaeus donatus, Marcus donum excelsum: Lucas consurgens: Joannes gratia Domini. Item rota in rota, Spiritus in rota, praedicatio Evangelii in mundo girans: Spiritus in rota, Spiritus sanctus in Evangelio: Item vas linteum et super ipsum quatuor lineae quatuor evangelistas significant, haec sunt, munda et immunda, Judaei et gentes: Item quatuor animalia habent oculos ante se retro clamantes, 114.0863A| Sanctus, quatuor evangelistae sunt: Item supplantavit Jacob ter fratrem suum, primum per benedictionem, secundo per lentem, tertio per benedictionem: Esau diabolum significat, Jacob Christum qui ipsum ter vicit et supplantavit, ita et nos debemus supplantare fratrem nostrum diabolum, tres vicibus in cogitatione, in verbo et in opere: Ideo frater noster est, quia Deus ipsum creavit qui et nos; unum patrem habemus Deum, et bonum illum creavit, sed per suum vitium superbiendo se privavit: Quatuor 114.0864A| evangelistas significat Matthaeus faciem hominis, Lucas vituli; Marcus leonis; Joannes aquilae: Dominus Jesus Christus totum implevit, homo nascendo vitulus immolando: Leo surgendo, aquila ascendendo, Rota in rota, lege in legem, vetus in novum: cur quatuor evangelistae, non per quatuor apostolos scribuntur, nisi per duos discipulos et duos apostolos; quia filii Jacob de duabus liberis, et duabus ancillis nati sunt. Matthaeus mel: Marcus lac: Lucas oleum: Joannes vinum.

IN EVANGELIUM MATTHAEI. 114.0863|

114.0863B| Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abrahae. Ideo duos patres nominat, quia de David dicitur: De fructu ventris tui ponam super sedem meam. De Abraham dicitur: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ideo David ante Abraham scribitur, quia propinquior est Christo de illo stirpe nascendo: Jacob genuit Joseph, secundum creationem dixit: Lucas secundum legem dixit ut filius Heli esset; ideo mulieres in genealogia Christi sunt quia ipse ad vitam aeternam veniunt ut viri: et ideo peccatores in genealogia Christi nominantur; quia ipse dixit: Non veni vocare justos, sed peccatores. Lucas de Christo ab Adam dicens, ostendit quod per Christi genus Adae solvitur a peccato sive quod de Christo exeunt qui revertuntur ad Patrem, Figura 114.0863C| quadraginta duorum virorum in genealogia Christi, hoc est quadraginta duae mansiones filiis Israel ab Aegypto: usque ad terram repromissionis, id est, de mundo ad coelum, quod significat per terna genera venire ad Christum per fidem, spem et charitatem. Quid per quatuordecim nisi per decem verba legis et per quatuor virtutes; prima prudentia, servire Deo non idolis: secunda temperantia, non concupiscere: tertia justitia, non adulterare: quarta fortitudo, dimittere non occidere. Per quatuor fuit perditio mundi per virum, per mulierem, per lignum, per serpentem, et per quatuor restauratur, per Christum, per Mariam, per crucem, per virum Joseph, serpens qui fuit in Israel Christum significavit ipsa de aere facta cum quatuor 114.0863D| rotis rotundis qui eam videbant sanabantur, et elevavit illum in caput virgae ut toti viderent eam et fugissent animalia deserti, prae timore rotarum, et sic unusquisque sanatus est, si inspexerit Christum in caput virgae, id est in crucem; quatuor rotae, quatuor evangelistae significant: sic fugit diabolus Evangelium quando sonat in coelum.

Christi autem generatio sic erat. Id est secundum carnem, dixerunt: Ideo Christi dicitur, ut ab ipso derivativo vocabulo Christiani vocentur: per ethimologiam iterum Christus, id est unctus, quia per ipsum post lavacrum crisme unctionem percepimus. Sic erat per aeternitatem, sonat Maria stella maris; quia stella dulcis est, mare (deletum est verbum 114.0864B| unum forte vero,) amarum est; sic Maria, in mare mundi fuit inter peccatores, velut stellae maris, quia mos est: stella viros ad portum adducit: si sequantur illam, sic Maria in mundo ubi natus est Christus, qui omnes ad vitam ducit si sequantur illum, desponsata mater ejus, id est, pro quatuor causis ut non lapidaretur ut adultera, et ut in fugam haberet solatium, et genealogia Christi per Joseph, ut partus caelaretur diabolo, antequam convenirent, id est, antequam fuissent in qua habitatione, inventa est ab Joseph in utero: non in vulva ut mulier, sed ut virgo habens de Spiritu sancto, id est factus ex Spiritu Spirius ( sic ), sicut ipse facit pomum super lignum, et Evam de ossa Adae

Joseph autem vir ejus. Ideo vir ejus dicitur, et 114.0864C| ideo justus, ne alii humanitatis conjunctionem suspicaverit: « Noluit eam traducere, » id est in judicio; ne legem transisset: quia sciebat virginem, ut diabolum partus ejus lateret. « Haec autem eo cogitante, » id est, dimittere an tenere cogitabat, hic prophetia impletur. Adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Angelus Domini in somnis dixit: Non in somno, quia saepius illi angelus in somnis venit. Non semel, quia mysterium Dei non potest cognosere semel: Joseph, fili David, id est, prophetia impleta in Joseph per David, de fructu ventris tui et reliqua. Noli timere, id est, dilige et gaude conjugem non nuptialem, neque creationem, sed cohabitationem: tuam dixit: ut credidisset non ab alio, sed de Spiritu sancto conceptus, Pariet Filium, id est, ut 114.0864D| major gaudium esset illi de filio, sicut inter homines mos est, et vocabis nomen ejus. Item ad laetitiam ejus esset Jesum ac dixit et salvatorem, salvum facit populum suum, non dixit omnes nisi qui credunt in eum a peccatis eorum: Id est, quod non potuit alius medicus facere, hoc autem totum factum est: id est, quod angelus dixit: ut adimpleretur quod dictum est a Domino, id est, per prophetam Isaiam de Christo, hic ad litteram tantum; ecce virgo in utero habebit, et vocavit nomen ejus Emmanuel, ideo hoc nomen interpretatum est, quia in utraque lingua excelsum dicitur nobiscum Deus, id est Deus et homo, in una fide sit, fecit sicut praecepit ei angelus, 114.0865A| ostendit quod ipse visionem Domini meruit videre, qui fecit sicut ei praecepit.

Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum: donec pronum quam [ Forte, priusquam] dicitur primogenitus in lege dicitur, quia prius aperuit vulvam. Non quem sequuntur filii, sed qui prius nascitur. Christus pro tribus dicitur primogenitus, in resurrectione a mortuis, et a Maria, et a creaturis. Cum ergo natus esset Jesus, tres confirmat causas, locum, tempus, personam: In Bethleem aptum fuit qui domus panis interpretatur, ut ubi panis vivus coelestis nasceretur. Juda est respice Bethleem gentium: In diebus Herodis regis, id est, refert reges et duces Judeae, ut dictum est, non deficiat princeps de Juda; nec dux de femoribus ejus donec veniat 114.0865B| cui repromissum est, ipse erit expectatio gentium: Ideo dixit Herodem regem contra Judaeos, quia ipsi dixerunt ad crucem, Non habemus regem nisi Cae sarem. Ecce magi ab Oriente veniunt, dum Oriens est qui quaeritur; ideo ab Oriente indicatur, ipse ad semetipsum nos ducit, in Jerosolyma venerunt, quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Jerusalem.

Dicentes, ubi est qui natus est rex Judaeorum? Id est, rex confessionum, addunt causam inquirentibus, quis dixit vobis? vidimus enim stellam ejus in Oriente, stella muta, sed lucida, lux ducit ad verbum: Item stellam ei, et non coeli et terrae, necnon eorum fuit, sed Filii Dei: Nec fuit postea nec antea, similis Christo in carne, ideo stella illos, ut coelestis 114.0865C| coelestes ad coelestem duxisset, et ideo non alia creatura sed muta, ut mutus muta, ad mutum duxisset, munerant, qui idolis adorabant, Herodes rex turbatus est, id est, per invidiam ne se suosque filios superasset: sive timuerunt omnes, nec non illis bene esse: Rex justus dum apud regem iniquum fuerit, ut non tam fiunt cari apud alium regem socii regis, vel ideo turbati sunt ut regi placuissent, item ad litteram, turbatio fit malis ostensio bona, et malus oculus solis ortu turbatur.

Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi: id est, sperans ut eum advenissent, vel consilium recepisset ut Deus interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, majores tuos et dicent tibi, patres principes seniorum et scribas ubi Christus nasceretur: 114.0865D| Non dixit ubi natus est ubi est, at illi dixerunt in Bethleem Judae, verbis dicunt, quod factis negant, caeci palpant ut Isaac Jacob: dum ire negligunt, quem adorando monstrant, tres magi tres filios Noe, cum tribus muneribus, Trinitate adorare significant: Tunc Herodes clam vocatis, hic defecit historia, dum secreti indicat tempus stellae, propter hoc distat opiniones, quando magi venerunt. Nam post annum unum aut duos, alii dicunt non in Bethleem, sed in Aegypto, inveniunt eum; et si in duodecim dies, quomodo de longa terra Persae vel Evile, Arabiae vel Cedar in duodecim dies venire potuerunt, sed potest id facere Deus cujus verbo saxa volant: montes movebunt, cui natura est fieri quod 114.0866A| jubet, diligenter tamen didicit ab eis tempus stellae, id est, ut cissent in quo tempore forte putavit quod ab ipso natus esset filius, vel de suo genere.

Qui cum audissent regem abierunt, quando ad Christum quaerendum mittit, audiendus est, et quando ad se reverti jubet contemnendus est, cum enim salvatorem in altum duceret, renuit, ipse non renuit, dum vero deorsum dimitti et se adorare jubet, recusavit legaliter, Dominum Deum tuum adorabis et reliqua. Sic illi exeuntes exire sciunt, redire nesciunt, et ecce stella, quam viderant, et reliqua, dubium fit ubi se abscondit, quando isti abierunt, aliquid humani consilii: quia Dominus abscondit a cordibus nostris ut etiam inquiratur stella, fides an lex? compunctio quae nos ducit ad 114.0866B| Christum, antecedebat eos, quando venerunt ad Christum stella eos perduxit: nam ad Herodem, stella eos non duxit, Herodes diabolum significabatur, quia qui exiet de diaboli suggestione ad Christum cum fidei stellae vadit, videntes stellam gavisi sunt, et reliqua, quia mos est omnibus, perditio inventa gaudere ejus: Ideo ostendit et excelsiorem puerum, quam suam matrem.

Et intrantes domum, et reliqua, utrum domum an diversorium? Et procidentes adoraverunt eum, ante stellam adorabant, cessavit creatura, dum creator adoratur, et apertis thesauris suis et reliqua, aurum regi, tus Deo, mirra sepulcrum, utrum unus aurum, alius tus, tertius mirra obtulit: Non scitur, an unusquisque tria obtulit dona apte non dicitur, sed 114.0866C| utrumque in figura. Non discordant, quia tres fideles unum sunt et in unum esset tres fructus, tricesimus, quadragesimus, centesimus, tricesimus in fide Trinitatis, quadragesimus in perfectione actualis vitae, centesimus aeternae vitae contemplatione, unusquisque tria offerebant, per aurum conscientiam puram, per tus orationem rectam, per mirram mortificationem voluntatum: Item tria munera, cogitatio sancta, verbum bonum, et opus perfectum, stella sic apparuit tantum in ejus nativitate sicut columba in baptismo. Nam stella quando antecedebat eos, non longe a terra.

Et responso accepto in somnis, et reliqua. Ideo in somnis oculo clauso, ut Deum invisibilem et incomprehensibilem adorarent, et vigiles non aperiantur 114.0866D| oculi ad creatura, sed ad creatori: Ne redirent ad Herodem, id est, post poenitentiam ad diabolum: per aliam viam reversi sunt in suam regionem. Regio paradisus est. Ille per aliam viam regreditur, qui totam vitam suam emendat, et de pravitate venit ad sanctitatem: qui cum recessissent.

Ecce Angelus Domini, et reliqua. Gabriel fortitudo Dei dicitur, dignum erat, ut infirmitatem humanitatis, fortitudo Dei confortaret, et aliter: quia tunc angelus nobis appropinquat, cum nos recesserimus ab Herode diabolo. Fugit in Aegyptum, fugae victoriam ostendit, sicut Jesu Navae quando dixit: Dividite vos et ite in fugam donec cives foras exeant, postea convertite, et vincetis eos: Christus primus 114.0867A| fugit donec retro diabolum vincit, sic Joseph in Aegypto domina sua fugit in licita, et post modum ipse super Aegyptum rex fuit: usque dum dicam tibi, hic ostendit quod non semper fugiendum est diabolum, ut Paulus apostolus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis; Noctem hic, ostendit quod secessit litterae tenebrae legis. Apud Judaeos post Christum usque hodie, usque ad mortis Herodem expectat, id est, tres annos, gentiles significat trinitatem credendum, et non pervenit usque ad mortem, Herodes indicat Judaeos, qui ad Christum veniunt post mortem litterae legis, ex Aegypto vocavi filium meum, primis Moysen et Aaron provocant Christum.

Tunc Herodes videns, quod inclusus sit a magis, hic prophetia impletur, draco iste quem formasti ad inludendum 114.0867B| eis, et mittit et occidit omnes pueros, ut regem natum inveniret, hic plus inluditur, quos extinctos putavit vivos in paradiso misit. A bimatu et infra, id est, ab anno praeterito et sequenti, quia infantiae nomen amorum duorum. Vox in rama et reliqua: Rachel interpretatur ovis videns Deum: Rama excelsus, Rachel, Ecclesia qui plorat in vallae lacrymarum, quos perdidit qui ante peccaverunt de quibus non vult consolari, quia non sunt Christiani, Rachel mater fuit Benjamin, sive quia ibi mortua est et sepulta, ubi parvuli occisi sunt, defuncti sunt enim et reliqua. Ideo synedoche, parte pro toto.

Venit in civitatem Nazareth, id est flos munditiae, aptum fuit, ibi habitare qui dixit, ego sum flos campi et lilium convallium: Archelaus, leo investigans, 114.0867C| Nazaraeus sanctus. Surge, accipe puerum et matrem ejus, primo surge a terra qui terrena relinquis, et puerum postea matrem jubet accipere, potius Deum amare, postea proximum: Archelaus, haeresis, qui se putant esse quod non sunt, et caeci sunt.

In diebus illis, non ad regem Archelaus dicendum, sed a quinto decimo anno Tiberii Caesaris; quia in ipso anno factum est verbum Domini super Joannem, ante Christum, vox ante verbum, lucerna ante solem, flos ante fructum, poenitentiam agite et non operamini, quia opera foras corpora dicitur, agite interiore, interiori homini de corde agatur, poenitentia vera est, amissa deflere et poenitendo non committere.

114.0867D| Appropinquabit enim regnum coelorum, id est, baptismum vel Evangelium, Christi martyrium, vel Ecclesia, vox clamantis in deserto, Joannis Christi trinum modum fit clamor, si longe est, longe a peccatoribus salus, secunda a surdum si cum aspis surde et reliqua, tertia indignatur, id est, indignatus est, furor tuus: In deserto, id est sine lege, sine rege, sine sacerdote, vel Prophetia, erant Judaei, et qui amore amico conjugem conjungere sponsam, sic Joannes Ecclesiam Christo conjunxit: Ideo amicus sponsi dicitur, Joannes habebat vestem de pilis camelorum, ipse in jejunio natus est, et habebat vestitum et cibum jejunii, aptum fuit dum, poenitentiam docuit ut prius in se impleret, ut omnis qui verbum praedicat, 114.0868A| exemplo confirmet. Vestitum Joannis de camelolis, significat Ecclesiam gentium, vel divitias eorum quod Christus collegit et fit Ecclesia. Zona, id est mortificatio vitiorum, circa lumbos: Id est, quia ibi est fornicatio viri et mulierum in umbilico, escam ejus locustae miserrimae aves sunt, ostendunt Judaeos qui litteram legis uti locustae flos; mel Sylvestrae, significat dulces sermones Dei, vel Judaeos qui susceperunt dulcem praedicationem et venerunt ad Christum.

Tunc exiebant ad eum Jerosolyma et reliqua. Id est Jude terrae, pro habitatoribus dicitur, Jerosolyma visio pacis, indicat pacificis qui ad Christum veniunt per confessionem: Jordanis, id est, discensio, significat discendentes in humilitate ad Christum.

114.0868B| Et baptizabant in Jordanem, ostendit quia per discensionem humiles venerunt ad baptismum: confitentes peccata sua, ostendit quod oportet confiteri peccata antequam ad communionem veniat: Pharisaei, id est divisi, vel sarabate vocantur, Saducaei justificati apud semetipsos.

Et dixit eis progenies viperarum: idem venenum in lingua tantum est, nam patricida et matricidae viperam: Pharisaei, Saducaei simulant qui matrem suam synagogem, et Patres et Prophetas occiderunt. Quis demonstravit vobis et reliqua: id est, quis non pro possibilitate, sed pro difficultate dum dicitur facite fructus bonus, id est deponite omni vitium, vel facite fructum dignum poenitentiae, id est, qui 114.0868C| habet duas tunicas, det non habenti, qui facit inlicite ab inlicitis abstineat.

Potest Deus et lapidibus istis, et reliqua: lapides erant quia lapides colebant, sed plures inde ad Christi fidem venerunt, id est lapides simulat, quia gravi et duri et frigidi in fide sunt, securis posita est, id est, Evangelium ad radicem arborum, id est Judaeis, securis, ex ferro et ligno constat, sic Christus ex divinitate et humanitate, radices, cogitationes, arborum peccatorum, vel radices filii, arborum parentum.

Omnis arbor qui non facit fructum bonum excidetur, id est, dividitur ab Ecclesia: In ignem mittitur, id est in die judicii, fortior me est: id est, non solum de Joanne, sed de omnibus fortior est 114.0868D| Christus, ideo fortior, quia in Spiritu sancto et in igne baptizat, calciamenta portare, ideo non possum incarnationem ejus plenius enarrari.

Ipse vos baptizat igne: id est in judicio, vel in Spiritu sancto et igne, cujus ventilabrum et reliqua, id est justum judicium in manu, id est in potestate sua, area, id est mundus vel Ecclesia, triticum, id est sanctum, in horreum, in regna coelorum: paleae, peccatores, quia palea levis est, et portatur a vento, et ignis comburit, sic peccatores, ipsi custodiunt ignem, quia non deficit ignis nisi deficiant ligna.

Tunc venit Jesus ad Galilaeam ut baptizeretur, et reliqua. Christus ad Joannem venit, id est, sponsa 114.0869A| osculatur sponsum, quia Joannis per Ecclesiam sponsus est, hic dicit, osculetur me osculo oris sui, vel ideo Christus ad Joannem baptizatur, ut servus non se excuset suo Domino baptizari, vel Domnus non dedignetur a servo suo baptizari: ego a te debeo baptizari, per ista causa Joannis cognovit Christum inter multos, dum Jordanis fugit illum, et montes exultaverunt; quia creatura creatorem agnovit et ideo ad Joannem venit, ut mundaret aquas, et ut Spiritu sancto demonstraretur: quatuor causas sine modo, id est, donec baptizati essent ambo, id est, ab undis Christus, vel martyrio, ad te pervenit omnem justitiam et reliqua: id est, legem naturae, vel legem litterae, quia mos fuit in eis in seniores honorare, baptismum Joannis nihil profuit 114.0869B| nisi figuravit baptismum Christi, ut non differrent baptismum Joannis de baptismo Christi quia aqua lavat extinguit; ideo per aquas baptismum fuit: ita Joannes lavat et extinguit peccatum, vivificat et satiat, ita baptismus mari, et quia duobus substantii baptizantur, id est, aqua et vox sacerdotis visibilem et invisibilem corpus et animam, ascendent de aqua significant, postea ascendere per bona opera et gradu humilitatis discendere quia Jordanis discensio dicitur; ecce aperti sunt coeli, id est, baptismum ostendit, coelum apertum est, uni cuique post culpa Adae, et vidit spiritum discendentem sicut columbam, ostendit quod in forma columbae tantum, quia ab aere spiritum corpus accepit: similitudo columbae ad hoc facta est, nam antea non fuit: Ideo in columba 114.0869C| venit spiritus in Christum, quia avis mitis est, ita Christus mitis sine macula. Nam aliter: septem figuras habet columba, septem formis spiritus significant, et ideo per columbam venit Spiritus in Christo, sicut stella quae nec antea fuit nec postea, vel ideo quia filius in corpore, quia sicut non potuissent homines praesentiam filii Dei sustinere sine corpore, ita nec spiritus sine columbae speciem sustinuissent: Cur super apostolos in igne, et Christo in columba, ad litteram dicendum ostendunt, et vox de coelis, hic Trinitas comparatur: Vox Patris Filium dicit, spiritus per columbam; hic est filius meus, et reliqua: quia prius filius Adam displicuit, in Christo autem complacuit.

Tunc Jesus ductus est, id est, a Spiritu sancto 114.0869D| ductus in deserto post baptismum, ostendunt quod per jejunium et orationem vincitur diabolus, debemus et nos in desertum duci a vitiis, ut vincamus ipsa; ut temptaretur a diabolo, id est, ut diabolum vinceret, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ne haeretici dicerent quod nocte manducasset, quadraginta signum quod Moyses jejunavit in monte, et quadraginta Elias: et fuit cum discipulis suis quadraginta diebus post resurrectionem, et quadraginta dierum diluvium, quia per haec peccatum Adae delere debuit; postea esuriit, indicat verum hominem, ut diabolus falleret ejus nativitate.

Accedens temptator, id est, tanquam piscis temptat amum, et vincitur, ut qui primum hominem per 114.0870A| gulam vicit, a secundo per abstinentiam vincitur. Si Filius Dei es, dic, ut lapides, et reliqua: per ethimologiam, panis a pascendo, ut videret se de petra potuisset hoc facere, vel quia mystice diaboli cibus, homines lapidaei et duri, in peccato; sed ille, qui de aqua vinum, et de petra aqua produxit, potuit hoc si voluisset.

Non in solo pane vivit homo: et reliqua, id est, non vixisset homo, si non voluisset Deus, et jam panem manducasset, et si non manducasset panem si voluisset, vixisset, sicut Moysae et Eliae, quadraginta diebus; verbum Dei animae, id est, aeternam vitam in sancta civitate, id est Jerusalem, super pinnam templi, id est super murum archae maceriae, elationem significant: non est, ut a capite se temptare 114.0870B| dimisit, qui per membrum a Pilato crucifigi permisit; haec tres temptationes, in Adam, prius diabolus exigit, per gulam dixit, gusta, per vanam gloriam, eritis sicut dii, per avaritiam, scientes bonum et malum; sed per has tres, iterum temptavit Christum, gula, de petra fieri panem, per vanam gloriam, mitte te deorsum, per avaritiam, omnia tibi dabo et reliqua: sed qui eum in abyssum, verbo praedicationis, dicit: ostendit per has tres vincere diabolum, hic ostendit verum Deum et verum hominem, homo quem temptat diabolus, Deus est, cui angeli ministrabant, quadraginta dies, decima sunt anni, ut sicut ab omnibus rebus decimas dare debemus, ita et dierum vitae nostrae Deo decimas dare studeamus.

114.0870C| Quoniam angelis suis, et reliqua: ut vicisset Christum exemplo, hoc sicut Christus illum exemplo suo vicit per scripturam; sed diabolus non rectum illum psalmum de Christo intellegit: ait illi Jesus, non temptabis Dominum Deum tuum, hic dicit: dum ego sum Dominus Deus tuus cur me temptas?

  Et ostendit ei omnia regna mundi: id est, aurum argentum haec omnia tibi dabo, et reliqua: vere cadit, qui adorat diabolum, quicumque monachus principi propter mercedem curaverit, se diabolo mancipatur, vade retro, id est, regnum tuum nunc vel in judicio in infernum.

  Dominum tuum adorabis, et reliqua: per tria exempla Deuteronomio qui significant Evangelium, id est, iteratio legis, Dominus diabolum vicit: item 114.0870D| significat, id est, temptatio in David et Goliat. Quinque lapides, quinque libri Moysi, qui de uno occidit diabolum, id est, unum librum ut lapide, per tres temptationes, id est, suggestio, delectatio, consensio, sed Christum per sola suggestione temptavit, quia suggestio, ex diabolo fit.

  Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam: id est, Judaeis, abiit ad gentes, vel relicta synagoga cum lege sua, collocavit Ecclesiam et Evangelium. Galilaea, volubilitas dicitur: ad eos venit qui de malo ad bonum veniunt, et quia pro sanitate puellae venit, et mulierem in via sanavit, significat synagogam et Ecclesiam: relicta civitate Galilaea, venit in Cafarnaum, villa pulcherrima, 114.0871A| figurat Ecclesiam, Nazareth flos dicitur: quia de flore fructum fit; Cafarnaum villa pinguedinis, lux inluminat et pinguedo sanguine caret, ostendit: quod Christus a flore litterae legis, pervenit ad fructum pinguedinis Evangelii lucis, id est scientiae. In finibus.

  Zabulon, et Nephtalim: Zabulon, habitatio pulchritudinis dicitur: Nephtalim, oblivio dicitur: Hic ostendit quia qui obliviscitur peccata sua, ipse in pulchritudine habitat, trans Jordanem et reliqua: quia pro timore gentium populorum, iste in nocte manebat in campo.

  Vidit lucem magnam, ut dicit: lux orta est eis, sedebant in tenebris, id est ignorantiae peccatorum, lux orta est eis, id est Christus.

  114.0871B| Poenitentiam agite, id est, vinum in vulnere ponit; appropinquabit enim regnum coelorum, id est, oleum in vulnus, consolationem dat, quia in veteri pecora immolabant, in novo unusquisque Domino offeret; ambulabat, ostendit nobis in mundo esse praesenti, transiendo non amando; juxta mare mundana carne, mare Galilaea, ipse est stagnum Genezareth, lacus salinarum et mare Tiberiades et lacus Cineret.

  Venite post me, et reliqua: id est, animas trahere de pelago peccati ad litus, requie aeternae, quia mos est piscantibus navem et retem in mare habere, ita Apostoli Ecclesiam, Evangelia, et mundum; pisces homines, mittentes retias in mare, praedicationem in mundum.

  Illi relictis retibus et patre, secuti sunt eum: Idem 114.0871C| patre diabolo, retias habitationis et negotia saeculi, Petrus et Andraeas, retias miserunt in mare, ostendunt, quod Dominus elegit alios cupientes, rebus mundi adhaerentes; Jacobus et Joannes retias refecerunt, ut mitterent eas in mare, id est, quod elegit alios cupientes adhaerere rebus mundi, quis plus reliquit de his quatuor? Petrus et Andraeas, plus reliquerunt, quia propria eorum sunt, nam his duabus aliis fuit non sua.

  Faciam vos, et reliqua, mutavit affectum non officium, sed his quatuor, haec est prima quadriga, nunc bini et bini mittuntur in Ecclesiam, sicut in arca Noe bini et bina animalia, quatuor virtutes significant; justitia, prudentia, fortitudo, temperantia: per tres vocationes vocati sunt populi: prima per 114.0871D| Joannem, ad amicitiam, ecce agnus Dei: secunda, ad credulitatem, Joanne dicente, hoc primum signum fecit Jesus in Cana Galileae, ut crederent in eum discipuli ejus: tertia vocatio ad apostolatum, venite post me, et reliqua.

  Circuibat Jesus totam Galilaeam: et reliqua: si cut Gedeon vincebat Philistinos, ita Christus daemonia, docens, id est, ea quae legis erant, praedicat, id est, Evangelium, omnem languorem, id est medicus fuit populus, id est Israel, languor corporis, infirmitas animae.

  Et abiit opinio ejus in totam Syriam: id est, in omnes gentes, omnes male habentes, id est, multis peccatis insani fuerunt vel mala fide, et qui daemonia 114.0872A| habebant: id est, in anima idolis creditur lunaticos, id est, lunatici putabant, de ortu lunae infirmitate.

  Obtulerunt ei paralyticos: id est, pigri ad bonum agendum, et secuti sunt eum turbae multae, id est: primo discipuli ad fidem: secundi infirmi pro sanitate: tertii legis periti, ad reprehendendum quarti: pauperes, pro elimosyna: quintas mulieres, ne ipsas disperarent: sexti parvulorum.

  Ut dixit: sinite parvulos venire; decapoli: id est, qui verba legis observant, et de Jerusalem, id est, quod videntes pacem Christum secuti essent, et de Judaea: id est, qui per confessionem secuti sunt Christum.

Videns autem Jesus turbas: item quatuor turbas 114.0872B| secuta est Christum, et ipse quatuor sequuntur Ecclesiam: prima ut Christum per timorem et amorem, item ad Ecclesiam veniunt: secunda qui pro cupiditate cibi aut potus: tertia, pro invidia, ut habeant quod accusent: quarta doctores. Christus tria refugia habuit, ut fugeret turbas, in monte, in deserto, in nave super mare; haec tria nobis relinquit: in altitudinem mandatorum, discendere in deserto, deserere vitia, et in unitate Ecclesiae intrare: navis Ecclesiam significat: ut qui habet gubernatorem et navigatores, et aqua qui jactant, hi de nave. Idem Episcopi, et laboratores, et qui ministeria intus faciunt, et tres offendunt naves, periculum in undis, in vento, in cilice, sic Ecclesia 114.0872C| periculum, undis, temptationes diaboli, in vento peccatorum, in cilice falsis fratribus, quando ascendebant in montem significabat theorica, id est contemplativa: quando descendit, docet practica, id est, actuale, et cum sedisset, indicat incarnationem ejus non apparuisse, quia qui sedit, vestimentum corpus suum defendit.

  Accesserunt ad eum discipuli ejus: id est, corpus et anima, et aperiens os suum, id est, qui aperuit ora Prophetarum: beati pauperes spiritu, id est, qui pro Spiritu sancto pauperes sunt cum divites esse possunt: beati mites, id est, qui nulli malum pro malo reddit: quoniam ipsi possidebunt terram, de qua dicitur: credo videre, et reliqua. Beati qui lugent nunc, non de omni fletu hoc dicit: sed de tribus 114.0872D| fletibus, quo saeculum oportet habere: primum fletum pro peccato suo: secundum, pro peccato proximi: tertio, pro amore coelesti: lacrymae tres naturas habent, amara, pro peccato non flere, calida, per calorem caritatis proximi deflere delicta, jacent a coelo pro ejus amore flere; tribus causis lacrymis funduntur, pro recordatione, alii pro timore futuri, pro peregrinatione.

  Beati qui esuriunt, et reliqua: id est, cui non sufficit quidquid boni facit, nisi amplius facere vult ipsi saturabuntur, id est, in regno Dei. Beati misericordes: id est, qui misertis, de miseria liberantur, et cum dono suo in coelum vadent: beati mundo corde, id est, qui puro corde, non tangit ulla conscientia 114.0873A| peccati, quia mundus Deus, mundo corde respicit.

  Beati pacifici: id est, in quatuor partes, inter Deum, et hominem, inter corpus et animam, inter hominem et proximuminter, hominem et amicum suum; oportet vitium odire, et hominem diligere.

  Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, id est, in Christo: has octo beatitudines, ad octo homines pertinent, qui fuerunt in arca, et modo debent esse in Ecclesia: et septem possunt esse, qua septem mulieres, unum virum habuerunt Christum: id est, in resurrectione. Haec octo beatitudines in Christo complentur: beati pauperes spiritu: filius hominis non habuit ubi caput reclinet; beati mites, discate a me, quia mitis sum: beati qui lugent, videns 114.0873B| civitatem flevit super eam; beati qui esuriunt, meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei: beati misericordes, id est, misericordiam volo et non sacrificium: beati mundo corde, id est, estote sancti, quoniam ego sanctus sum: beati pacifici, pacem meam do vobis, et reliqua: beati qui persecutionem patiuntur, id est, si me persecuti sunt, et vos persequuntur.

  Vos estis sal terrae: id est, apostoli et doctores dicuntur: terrae hujus mundi dicitur, quod si sal evanuerit, et reliqua: si doctor erraverit in quo emendatur. Sal saporat, vermes occidit, projecit et conculcetur ab hominibus, id est, exeant extra Ecclesiam et reputentur in parte gentilium: Vos estis lux mundi: id est, quia lux absconsa revelat, et tenebras 114.0873C| inluminat, ita et vos, tenebras peccatorum inluminate: alias vero, sicut sol semper in coelo manet, ita et vos ibi manete.

  Non potest civitas abscondi, id est, Ecclesia super montem, id est, super Christum: neque accendunt lucerna, id est apostolos et doctores . non ponunt sub modio, id est, sub timore vel amore. Quatuor similitudines habent apostoli: Sal, sol, lucerna, civitas: super candelabrum, id est Ecclesia, ut luceant omnibus qui in domo sunt: id est in Ecclesia, vel in mundo: sic luceat lux vestra, id est doctrina, sive bona opera, et glorificent patrem vestrum, id est, in benefactis vestris.

  Nolite putare, quia non veni solvere legem: Id est, 114.0873D| quodcumque opus factum est ipse implevit: quando filii Israel peccaverunt, Moyses et Levi, tres gladios ad vindictam super eos acciperunt, quod Christus fecit cum dicit, non veni pacem mittere, sed gladium, et implere, id est, quod minus erat, quia vetus lex, si quis adulterasset puniri jubebat, nunc autem non solvitur sed impletur, cum dicitur, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, et reliqua: et iterum: de omni verbo otioso, rationem reddere in die judicii: ecce non veni solvere legem, sed augere quod vetus non dixit: Amen dico vobis.

  Amen, id est, vere sive fideliter: Iota unum, nomen litterae: qui uno ducto fit, deca littera, id est, decem verba legis, apud Graecos κ litterae, quod nos 114.0874A| unum diximus, unus apex, uno puncto, ad litteram, ad sensum autem minima mandata legis, donec omnia fiant, quia quae lege minima fuerunt, plena mysteriis fiunt; iota vetus lex, apex novus.

  Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis. Id est, qui multum docet, et minime implet, Pharisaeis excolentes culicem, et camelum glutientes: id est, qui aliis minime praedicat, et sibi majora committit, minimus vocabitur in regno coelorum, id est in Ecclesia: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum: quia illi magna docebant, et modicum faciebant, vel qui alia mandata de lege, repudiabant, quae non amabant, non dicebant, et quae amabant dicebant.

  Audistis quia dictum est antiquis, non occides: 114.0874B| Id est, non solvere legem: qui irascitur fratri suo. Id est, ira in corde sine voce, reus erit in judicio: id est, in die judicii: Racha, id est, vacuus vel inanis. Fatue, id est sine cerebro: reus erit gehennae ignis, id est, gehenna duplex poena, eo quod animam et corpus punit.

Si offeres munus tuum ad altare, et reliqua: vade reconciliari fratri tuo, id est munus, orationem, oblationem aut teipsum, ad communionem offeres: nunquam ad Ecclesiam veniendum est, usquequo fratri non reconciliaberis: relinque ibi munus tuum: quomodo hoc impletum erit, pariter ambos increpat, si est in propinquo bene, et si longe, mente tamen debet reconciliare, et jam quod dictum est, cum 114.0874C| omnibus hominibus pacem habere.

  Esto consentiens adversario tuo. Id est Evangelium, dum es in via cum eo, id est in ista vita, sive adversario tuo diabolo, ut non facias quod suggerit tibi, ne sibi augeat poena pro tuo peccato: si infans gladium petit, non ei porrigas, unde se pungat, et sic ei consentis, ne forte adversarius tradat te judici, id est ne lex Evangelii tradat te Christo judici: quia non consentistis Evangelio, ministro, id est angelo, qui animas in poenam mittit in carcerem, id est in infernum.

  Non exies inde, id est quia de inferno nemo erit, donec novissimum quadrantem reddat: donec, pro semper accipitur; quadrans est, quarta pars nummi, quae pro lavatione in mercede datur, vel pro minimo 114.0874D| peccato dicitur: quadrantem reddere in infernum mitti, vel quia homo de quatuor elementis factus est. Audistis quia dictum est antiquis, non mechaberis, id est non adulterabis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, duo concupiscentiae sunt, prima quam si possibilitas sequatur affectus, operis non sequitur: secunda quae consummatur si possibilitas supetat, moechatus, in corpore, et in corde fit.

  Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te. Id est, princeps vel doctor tuus, erue, id est separa eum a te, si te de Dei servitio prohibuerit; unum membrum tuum, id est melius est tibi ut princeps pereat, quam cum illo vadas in infernum: 114.0875A| oculus, id est, desiderium tuum, quia corpus pro illum in gehenna mittitur: dextera manus, id est, minister aut ira tua: scandalizat te, id est, emenda a te: manus, id est, opos malum abscide.

  Non jurare, id est, non perjurare; non jurare omnino, id est nunquam jurare; neque per coelum quia sedis est Dei, aliter est, est; non non, id est verbum dici in ore et in corde; quod amplius est, a malo est, id est, ex indignitate illius, cui non creditur.

  Oculum pro oculo, id est, non reddere malum pro malo: si quis percusserit te in dexteram maxillam, id est, si haereticus percusserit te in dogma malae scripturae, praebe illi alia dogma divinae scripturae, ad vivendum: qui vult tunicam tuam tollere, id est, 114.0875B| crimen quod in te homines sciunt de te, dispoliare: dimitte et pallium, id est crimen, cujus solus conscius es da ei confessionem: et si quis te angariaverit millae passus, vade cum illo alia mille, id est ut exieris corpore, vade et mente: qui petit a te da ei, id est qui interogat, dic ei: sive pauperi, aelymosina.

  Dictum est antiquis, diligis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum: quomodo dixit, non solvere legem: recte implet, quia in vetere dicit, de diabolo, inimicum odire: hic autem de utroque tres modis diligimus inimicos; corde, qui nos corde odit; opere bene facere, illi qui nos oper persequitur; orare verbo; qui nos verbo criminant: calumniantibus vobis, id est, falsa accusatio, ut sitis filii patris 114.0875C| vestri, et reliqua, id est, quasi aliquis portasse aurum argentum nobis: et si maledixisset nos et percussisset, dilexerimus eum, et cum illa defecissent, et nos defecessimus, ideo non deficiente vita promittitur, qui solem suum et reliqua: et pluit super justos, quia in utroque totus mundus continetur: in sole, arida, et calida: in pluvia, humida et grigida: de his quatuor factus est mundus; sic nos debemus dare inimicis nostris cibum et potum, vestimentum et verbum, dilectionis.

  Si enim diligitis eos, et reliqua: Publicanus dicitur, quia publice peccat, aut qui rem publicam agit: ethnici, gentilis; estote perfecti, id est, ut perfectae haec impleatis, in eleemosynis, in jejuniis, in orationibus: ne coram hominibus videamini, id 114.0875D| est, quod bona opera per laudem humanam non fient.

  Cum ergo facis elymosynam, id est sacerdoti, et pauperi, et inimico, hypocrita dicitur fictus perciperunt mercedem suam, non Dei: nesciat sinistra tua, id est, vana gloria: dextera, omnia propter Deum fac: intra in cubiculum, id est, cordis secreta, clauso ostio, id est, contra vanam gloriam.

Nolite multum loqui, id est ne multas petitiones aut multa verba discere sive per altitudinem vocis Deum rogare: scit enim pater quod vobis opus est, sic ergo orate, Pater noster, id est vivamus in terra, ut patrem habeamus in coelo; caritatem et fraternitatem ostendimus, dum dicimus noster, hoc dicit imperator, 114.0876A| et mendicus: dicit Dominus, et servus, simul dicunt Pater noster, ergo qui unum patrem habent, fratres sunt: ideo non dedignetur Dominus servum suum fratrem habere, quem Dominus Christus frater voluit esse, et sic faciamus, ut haeredes patri possimus esse, nam et lex humana, haereditare facit filios.

Sanctificetur nomen tuum: hic rogamus, ut in nobis sanctificetur, id est in operibus nostris; nam ejus nomen semper sanctum est, Veniat regnum tuum, id est sicut optant filii regnum patri suo, et ita et nos oramus, ut ille regnet in nobis et non diabolus: ille et non peccatum, sive Ecclesia, sive Evangelium.

  Fiat voluntas tua, et reliqua, etc. Sicut angeli in 114.0876B| coelo sine culpa famulantur ita et nos; vel sicut in animabus, ita et in corpore, vel sicut Christiani, ita haeretici, sicut Ecclesia, ita synagoga, sicut justitia, ita peccatum, convertant, ut illis fiat voluntas tua.

  Panem nostrum quotidianum: id est omni die usque ad caput anni: hodie, id est semper: panem, id est Christum, sic agere debemus, ut eum quotidie possimus accipere ad remedium. Et dimitte nobis, et reliqua: hic cautionem cum Deo facimus si dimittimini dimittitur vobis.

  Et ne nos inducas in tentationem. Sicut seduxisti homines in diluvio, vel illos in Sodoma, vel Faraonem in mare, sive in tentatione diaboli, aut hominum insidias.

  Sed libera nos a malo. Id est a diabolo, a peccato, 114.0876C| ab homine malo: haec septem orationes quatuor communes sunt omnibus, ut septem gratiae Spiritus sancti orasset: tres petitiones ad coelestiam pertinent, id est sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua; quatuor ad istam vitam.

  Cum autem jejunaverit, et reliqua: exterminant facies suas. Id est transfigurant se, id est ut videantur ab hominibus quia jejunant: unge caput tuum, et lava faciem tuam, id est quod Domino dare vis, qui est caput tuum, proximo tuo da: noli thezaurisare in terra, id est in coelo, ne erugo, id est vana gloria, aut ira, tinea, invidia aut superbia, fures, daemones, aurum, sensum, mundus, vestimentum, nam cibus, praedicatio divina.

  114.0876D| Lucerna corporis tui: id est doctor, vel princeps tuus; corporis, id est hominis interioris, si simplex fuerit, unius rei: Nemo potest duobus dominis servire, ubi fuerit thesaurus tuus, et reliqua: aut unum odio habebit, id est qui nec sibi bonus; alium diligit, qui sibi bonus, id est diabolum contempnere, Deum amare, qui divitiis servit, diabolos eruit mammona dicitur divitias, sive nomen diaboli.

Nonne anima plus est quam esca. Id est qui minora dat Deo, et majora diabolo. Respicite volatilia coeli, et reliqua. Quia mos est avium in altum volare et canticum cantare, et aliquid sibi voluerint in terra, accipiunt a Domino, ita et homines debent coelestia cogitare, et Deum laudare, et cum civibus 114.0877A| indigent a Domino in terra accipiunt reparationem divinitatis, quanto magis pater vester, qui bonus est natura, dabit bona petentibus se, id est fidem per caritatem. Intrate per angustam portam, ubi non capent peccatores, nisi deponant portam fides palasticas II. Id est caritatem Dei et proximi, duo luminaria, superior Evangelium, inferior vetus lex, ubi quis offendat non intrat, quam lata porta et reliqua: id est divitiis et propria voluntate servientes.

  Attendite vobis, id est a falsis doctoribus cavete, in vestimentis ovium, id est boni doctores, lupi rapaces, id est animas in perditione rapiunt; a fructibus eorum, id est ex operibus cognoscetis eos, id est nunquid colligunt de spinis, id est de haereticis uvas, id est virginitatem, de tribulis ficus: id 114.0877B| est conjugem de haereticis: arbor bona, homo bonus, arbor mala, homo malus: qui agit opera mala.

Non omnis qui dicit mihi, Domine Domine, et reliqua. De illis dicit qui amant in angulis stare orantes, sed qui facit voluntatem Patris mei, id est qui servat mandata, multi mihi dicunt Domine, id est multi sunt qui intrant per eam, quia nunquam novi vos, id est bonum vel haeretici: discedite a me, id est qui sperant non esse remissionem peccatorum: omnis qui audit verba mea et reliqua: qui contra praedicationem non agit assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum super petram, id est super opus bonum, ne intraret pluvia in ea, id est doctrina haeretica, flumina, persecutiones haereticorum venti, daemones, nubes, accipiunt pluvia de mare, 114.0877C| haeretici doctrina de mundo, et non cecidit domus, id est non cadit, qui super fidem stat in Christo.

Et omnis qui audit verba mea et non faciet ea. Id est mos fuit in lege quod non esset in populo, qui non esset mundus, et si sanitatem accepisset, ostendisset a sacerdoti, et offerebatur pro eo munus, duos turtures, aut duos pullos columbarum, et fuerat cum eis juxta hoc opus, lignum hysopem, et coccinum, erga cacumen ipsius ligni, et dispergebatur sanguis alterius avis super istud lignum: et super alterum avem, et ipse dimittebatur in aere, lignum crux Christi, coccinum, passio ejus, et oportet martyrium ire, per passionem Christi, et sanguis noster spargatur, super crucem ejus, nam ascendat ad Ecclesiam, post passionem corporis nostri in martyrio.

114.0877D| In testimonium illis. Id est ut non solvisset legem, vel vidissent quod natus esset a lepra: centurio figurat doctores, puer paralyticus contractus, significat genus humanum, in peccatis conclusum. Invenit Jesus in centurione trina mysteria, primam humilitatem ubi, ait: Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum: secunda fides, ubi ait, tantum dic verbum, et sanabitur: tertia, id est prudentia, ubi dixit, homo sub potestate. Miratur Jesus in centurione, id est invenit in eum sapientiam, qua fuerat doctus per praedicationem divinam; ab oriente conversi, id est ab infantia; ab occidente, id est a senectute: a meridie, a juventute; ab Aquilone, id 114.0878A| est de potestate diaboli, veniunt ad fidem, recumbent, id est inhabitant: quare cum tribus tantum, id est propter remissionem. Qui concupiscunt, illuc flebunt: illis est stridor dentium, quorum Deus venter est: socrum Petri febricitantem: id est synagogae dubietas.

  Tetigit manum. Praestavit auxilium, dimissa febre, id est desinit incredulitas, ministrabat ei, id est benedicebat ei; per vesperum, ostendit ei finem mundi: daemonia, id est peccata: per vulpes, id est homines incredulos: per volucres, homines divites: non reclinet caput, ubi non est fides: mortuus mortuum sepelire, id est corpus animam, aliter: si peccator, laudat peccatorem.

  Navis: id est Ecclesiae: motus et fluctus, id est 114.0878B| temptatio: dormitatus, id est incarnatus sive crucifixus: ventus, id est subitanea temptatio: daemoniacus, gentilis, gens cum perfidia; per monumenta, hoc sunt corpora; per viam non transiit, id est per gentilitatem ad regnum, grex porcorum ostendunt homines ante conversionem: dimersi in mare, id est in profundum; per pastorem ostendit philosophos.

Surrexit: id est, curatus est: reversus in domum suam: id est ad primam creationem: sponsus, Christus est: sponsa Ecclesia: filii sponsi, Apostoli sunt; rudis panis, doctrina Evangelium: scissis pannis, hoc sunt homines veteres: vinum novum, et utres veteres, nova praedicatio, ad homines veteres, princeps, figuram tenet prophetarum, vel patriarcharum; puella haec est synagoga, tenuit Jesus 114.0878C| manum ejusdem puellae, id est auxilium ei praestitit, messes multa, id est corda parata, messores, doctores, non duas tunicas, id est non dupla mente, nec dupla fiducia, in novum: aut in Vetus Testamentum, non calciamentum, id est non testimonium malorum, neque virgam, id est non fortitudinem, sed per patientiam. Pax reversa, id est mercis recepta, per pulverem inquinamentum; hoc sunt: quia pulvis tribus modis impendit, gressus obligat, oculus obscurat, vestimenta inquinat serpens cruciata abscondit caput suum, id est apostoli cruciati, non negantes Christum: persecutionem, hoc sunt haereses. De civitate in aliam, id est per singulas quaestiones librorum.

Nihil opertum quod non reveletur: id est passio 114.0878D| Christi et omnium doctorum: quod dico in tenebris, id est ad Judaeos, dicite in lumine, id est in Ecclesia, duo passeres, id est corpus et anima, seu Christus Barabias: asse, id est fides, per gladium, hoc sunt verbum praedicationis: aliter, duo passeres, id est duo testamenta esse, hoc est Christus, separare patrem a filio, hoc est, fideles ab infidelibus, accepit crucem, id est crucia teipsum: scandalizare in Christo, id est negare Christum: arundinem vento agitatam, hoc sunt homines adulatores, vacuos sine fructu: regnum coelorum vim patitur, hic est quia per cruciationes carnis et poenitentiae, pervenit ad regnum Dei. Ipse est Elias qui Joannis, quia ipse spiritus erat in Elia: in secundo adventu, qui in 114.0879A| Joanne fuit in primo adventu; pueri sedentes in foro, hoc sunt prophetas: cantavimus vobis et non saltastis tibias, id est nuntiavimus vobis adventum et non credidistis; lamentavimus et non planxistis, id est adnuntiavimus vobis poenitentiam, expavistis confessioni, quatuor modis sunt laudationes.

  Confitebor tibi, Domine: Pater coeli fidei, credo in Deum Patrem: martyrum, qui confitetur me coram hominibus, peccatorum, confitemini Domino quoniam bonus: abscondisti a sapientibus, id est qui sapientia hujus mundi utuntur, revelasti parvulis, id est discipulis: Vocatio quatuor modis facta est in novo.

Venite ad me, omnes qui laboratis: In vetere, venite, filii, audite me: in futuro, venite, benedicti: 114.0879B| Jugum, id est doctrina, levis est volentibus, gravis nolentibus ea. Perfectio tres modis intelligitur, id est discipulorum, per baptismum: peccatorum, per remissionem: Judaeorum, per renovationem Novi Testamenti, per sata, id est messis quod significat legem veterem: Sabbatho requies Novi Testamenti, discipuli vellentes spicas, id est trahentes testimonia de Veteri, ad confirmandum Novum, confricantes manibus, id est exprimentes in sensum spiritalem: homo manum aridam habens, ostendit avaritiam, qui cupidus est in accipiendum, avarus ad largiendum qui solebat rapere, discat largire; extendit manum, id est purgavit corde, restituta est, significat conversionem ad fidem; lignum fumigans, id est corda gentium parata ad fidem, hominem daemoniacum, 114.0879C| mutum et caecum, significat humanum genus, in domo alligavit fortem, id est Christus alligavit diabolum, vasa ejus, hoc sunt corda gentium: progenies viperarum, quomodo potestis loqui bona cum sitis mali? per vipera, ostendit synagoga; progenies, id sunt Judaei, sicut occidit filius viperam matrem suam, sic Judaei Christum qui est sapientia omnium mater, generatio mala et adultera, idem deserentes Domini, adhaerentes idolis.

Regina austri venit a finibus terrae: significat gentes, audire sapientiam Salomonis, id est doctrinam Christi. Immundus spiritus exiit ab homine, id est a Judaeis, abiit per arida loca, id est per gentes, revertit in domum, id est ad Judaeos: invenit eam scopis mundatam, id est traditionum paternarum; 114.0879D| adsumpsit secum VII. spiritus nequiores, hoc sunt omnes dies eorum in malo opere versi, intrantes in domum, id est in corda persecutorum, quia Christum persecuti sunt et Prophetas: Mater et fratres, id est synanoga et Judaeos, foras stantes, id est extra Ecclesiam, quaerentes conloqui tecum: ostendit in futuro conversionem Judaeorum ad fidem. Exiit Jesus de domo, sedebat ad mare, duobus modis intelligitur, id est de coelo in mundum, de Judaeis ad gentes, ascendit in navi, id est in coelos, turbas ad littus, significat praesens vitam, in similitudinem, hoc in parabolis, seminat ipse qui praedicat, seminat, id est verbum Dei, secus viam, id est qui audit verbum Dei, et non intelligit, in petrosa, id est qui audit 114.0880A| verbum Dei et accepit illum, et accedens temptatio, negat illum, in spinis, id est audit verbum, et propter divitias suffocat illud: in terram bonam, id est qui audit et intelligit.

Et facit fructum; tricesimum, ostendit ordinem conjugatorum: sequentes mandatum Dei, fructus LX. ordine viduarum, perseverentiam in Domino; fructus centesimus, hoc sunt ordines martyrum, monachorum vel virginum: qui habet dabitur ei, ostendit apostolis qui habent Christum dabitur eis et intellectum, et qui non habet ipsum quod habet auferetur ab eo, ostendit Judaeos, ipsam legem quam habebant, auferetur ab eis; videntes non videant, hoc sunt Judaeos, qui oculis vident et corde non credebant: audientes non audiunt: ostendit curis corporis, 114.0880B| audiebant et duribus cordis non intelligebant: simile est regnum coelorum homini qui seminavit semen bonum in agro suo; qui seminat filius hominis est, semen verbum Dei in corda credentium, in agro, id est in mundum, zizania, filii nequam, id est operarii iniquitatis, inimicus qui seminavit, id est diabolus: Messes, consummatio saeculi est: Messores, angeli sunt, pro quid fasciculus dicitur, quia non omnes aequaliter judicantur, sed adulteri cum adulteris, et omnes pares aequaliter: granum sinapis, significat Christum, homo seminans Deus Pater est, in agro, id est in mundum.

  Minimum omnibus seminibus: Significat Christum, refutatum a Judaeis: cum autem creverit, id est surrexerit sic arbor, id est ascendit ad coelum, rami 114.0880C| ejus, hoc sunt apostoli, volucres in ramis ejus, id sunt sancti, qui terrena despiciunt, coelestia concupiscunt. Aliter grano sinapis, sermo sancti Evangelii: homo seminans Christus est, in agro, in mundo: Minimum omnium, id est servatum in cordibus fidelium, propter sapientiam philosophorum, sic arbor, id est ascendit super omnem sapientiam mundanam, ramos ejus, ostendit explanationes singulorum doctorum, volucres, id est amatores scientiae, de semente accepto, id est doctrina Evangelii.

  Mulier, id est sapientia, abscondit in farina, id est in corda fidelium, sata tria, ostendit tres filios Noe, donec fermentatum est totum, id est dum praedicatum est Evangelium in totum mundum. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito, thesaurus, 114.0880D| id est Christus vel sapientia. In agro, id est Ecclesiae sive in Scripturis divinis, vendidit omnia, id est reliquit vilia, seu res terrenas, emit agrum, id est regnum coelorum: homo negotians, qui quaerit doctrinam divinam, invenit unam margaritam, id est sapientiam Christi, vendidit omnia, id est vitia. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, per sagenam, verbum praedicationis ostenditur, in mare, id est in mundo, ex omni genere piscium congreganti, id est omne genus humanum; audit verbum Dei secus littus, id est prope fine mundi, pater familias, Christus est, Scribae doctores apostoli sunt, venit in patriam suam, id est ad Judaeos. Thetrarcha, id est inita pars regni.

114.0881A| Alligavit Joannem et misit in carcerem: ostendit terminum legis veterae: Herodiades significat sinagogam, puella saltavit in convivio, ostendit gentes saltantes ante idolam, caput Joannis in disco significat corpus Christi in altare, caput illius in corde fidelium, datum est puellae, id est Ecclesiae ex gentibus, attulit matri suae, ostendit conversionem Judaeorum, in futurum, secutae ostendit pedestres, ostendit non cum pecuniis anteguis, sed cum proprio labore debet homo sequi Deum: curavit infirmos, id est abluit peccatis et ab idolis: hora jam praeteriit, id est littera legis, quinque panes, id est quinque libri Moysi, duo pisces, id est duo testamenta, sive duo ordines, id est sacerdotum et Prophetarum, sive duo libri Josuae: turba discumbebat 114.0881B| super foenum, id est super arida corda, sive super vitia discumbebat, et acceptis panibus intuens in coelum, id est abstraxit sensum, fregit, id est historiam legis expressit in spiritalem sensum et apparuit intellectus, benedixit, id est multiplicavit: duodecim cofinos plenos, id est de doctrina sancta duodecim apostolos, pro qua causa non computantur mulieres et parvuli sicut viri, quia parvuli non valent repugnare contra vitia sua, sic et mulieres, qua imperfectus sexus est: jussit ascendere in navicula, id est in Ecclesiam, praecedere transfretum, id est de Judaeis ad gentes. Quatuor modis vocatur: prima natura. Secunda cognatio. Tertia gente. Quarta affectu: quatuor modis, dicitur homo, quid dicitur, id est bonum, bene, poenitentiam agite, et reliqua. 114.0881C| Malum male, sanguis ejus super nos, bonum male, ubi dicitur de caeco, tu solus discipulus ejus es? Malus bene, ubi Apostolus ait, tradidi hujusmodi hominem in interitum Satanae, ut spiritus salvus fiat. Vespere autem facto solus erat, ostendit finem mundi, solus venit redimere humanum genus.

Navis in medio mare: id est Ecclesia in medio mundi, jactabatur fluctibus, id est persecutiones patiebatur, ventus contrarius, id est diabolos, quarta vigilia noctis venit Jesus, ostendit in quarta lege, id est Evangelii, ambulans Jesus super mare, id est calcans amaritudines saeculi, ambulavit Petrus super aquas, super amaritudines sive, calcans vitia peccatorum, Petro mergente in mare, id est dubietatem fidei, sic omnis qui dubitat in fide, mergit 114.0881D| in peccatum, extendit manum Jesus, apprehendit eum, id est dedit ei adjutorium fidei: haec sunt quatuor leges: prima in natura: secunda lex littera: tertia Prophetarum, quarta Evangelistarum: cum transfretasset, id est cum transisset, venerunt in terram Genesar, id est de Judaeis ad gentes, obtulerunt ei male habentes, id est idolis servientes.

Mulier Chananaea: ostendit primitivam Ecclesiam, filia ejus a daemonia vexata, id est Ecclesia gentium, ab idolis corrupta, sanata est puella ex illa hora, ostendit conversionem gentium, ex illa hora qua Christo crediderunt: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, ostendit corporaliter 114.0882A| ad Judaeos; aliter, quia omnes credentes in Deum Israel vocantur: sumere panem, id est doctrinam, filiorum, id est Judaeorum, dari canibus, id est gentibus, catelli edunt, id est gentes, accipiunt de micis, id est de minoribus mandatis.

  Misereor turbae: ostendit quia Deus totus misericors est, triduum perdurant mecum, ostendit fidem Trinitatis, non habent quid manducent, id est non habent verbum praedicationis, nolo eos dimittere jejunos ne deficiant in via, id est ne pereant in via erroris in praesente vita, quia fides sine operibus mortua est: per septem panes ostendit eptaticum, paucos pisces ostendit ordinem prophetarum vel sacerdotum, super terram discumbens, ostendit perfectiores jam calcata vitia sua, per septem sportas, 114.0882B| septem doctores Spiritus sancti, Pharisaei divisi, Saducaei, justificati, coelum serenum, id est resurrectio Christi, coelum rubicundum effusio sanguinis: coelum triste, passionem Christi ostendit, tempestas rutilans significat persecutionem: cavete a fermento Pharisaeorum, id est a doctrina eorum, Simon, id est obediens, id est filius Jona, id est columba quod interpretatur Spiritus sanctus, caro et sanguis non revelavit tibi id est pater et mater non ostendit tibi, portae in inferni sunt peccata hominum, claves regni coelorum potestas est ligandi et solvendi, id est per poenitentiam aperientur, multa pati a senioribus et scribis, haec dicens Jesus ostendit passionem et resurrectionem, dicit ad Petrum vade post me, ostendit ipsum crucifixum, post te abneget semetipsum, 114.0882C| id est contemnat voluptatem carnis, qui amat voluptatem propriam animam perdit: anima hic, pro voluptate ponitur, qui perdit animam suam inveniet eam, duobus modis animam perdit homo, per martyrium et abnegatione corporis: inveniet eam, id est, in regnum Dei: commutationem dat pro anima, qui carnem suam cruciat et animam nutrit.

  Post sex dies. Jam in septimo ostendit, aetates mundi, septima quae requies intelligitur: Petrum, Jacobum et Joannem, hic ostendit totam Ecclesiam, ducit illos in montem, id est, in regnum Dei, splenduit facies ejus sicut sol, id est sancti in gloria Patris, aliter Vetus Testamentum splenduit in Novum: vestimenta alba sicut nix, id est congregatio 114.0882D| omnium fidelium. Per Moysen ostendit litteram legis: Per Heliam, ordinem prophetarum, Christus cum discipulis ostendit Novum Testamentum: Nubes tetra, id est legis littera. Nubes candida, id est praedicatio Evangelii. Nubes pluvialis, id est praedicatio apostolorum, qui faciebant fructum poenitentiae, post ascensionem Christi, cum venisset ad turbas, id est cum descendisset in mundum.

  Homo genibus provolutus: ostendit ordinem Prophaetarum, qui rogabat pro se, quasi Ecclesia: filius ejus lunaticus, ostendit populum gentium, adorantes idola, cadit in ignem, id est, in cupiditatem, crebro in aquam, id est in luxuriam, transit hinc de Judaeis ad gentes, vade ad mare, id est ad gentes.

  114.0883A| Mitte hamum: id est verbum praedicationis: pisces qui primum ascendit in alium, ostendit cornemium, in ore ejus invenies staterem, id est confessionem fidei, humanitatem et divinitatem. Da eis pro me et pro te, id est pro me fidem, et pro te excusationem, parvulus intrat regnum coelorum, id est non aetate parvus sed mente purus, unde ait Apostolus, Estote parvuli in malitia.

  Qui scandalizaverit unum ex his: id est sive injuria corporalis, sive in adversione fidei. Suspendatur mola, id est cura sive circuitus hujus saeculi: In collo ejus, in labore saeculi: Dimergatur in mare, id est in saeculum: Manus tua, id est pares tuus: Pedes, id est minister: Oculus, id est episcopus tuus aut sacerdos seu doctor et senior. Nec contemnatis 114.0883B| unum ex his, ne contra eorum innocentiam: Ovis quae erravit ostendit humanum genus: Pastor Christus est: Oves relictis in montibus, ostendit ordines angelorum qui consistunt in coelestibus.

  Si peccaverit frater tuus, corripe eum inter te et ipsum: ut detectio peccati non fiet, et improperio fratri non nascatur, dic Ecclesiae, id est congregationi fidelium, ethnicus, id est gentiles et publicanus est qui publice peccat: Non imago eorum sit tibi in odio, sed opera eorum. Si duo consenserint, id est caro et anima: Si caro consenserit animae: qui petit, per fidem accepit.

  Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Qui debet decim millia talenta, est qui peccat in Deum. Qui debet 114.0883C| centum denarios, est qui peccat in fratrem suum, conservi qui judiciaverunt, angeli sunt.

  Cum consummasset Jesus sermones istos, migravit ad Galilaeam, id est in fine mundi, de gentibus ad Judaeam.

Relinquit homo patrem et matrem: ostendit quia relinquit Christus Patrem in coelo, sic tamen relinquit ut non deserat matrem, id est synagogam: adhaerebit uxori suae, id est Christus Ecclesiae: Erunt duo in carne una, ostendit quia Christus est caput, corpus vero Ecclesia: Uxor deserere a vero, id est cum discesserit quis a Christo, tunc conjungit se haeresi in uno scelere: Quatuor animae pereunt, id est qui dimittit uxorem suam extra rationem et qui dimissam ducit: difficile dives intravit et 114.0883D| reliqua: de his dicit qui sub avaritia possident; foramen acus, posterula Jerusalem dicitur: Alio modo foramen acus, confessio fidei, vel poenitentiae, divites Judaei dicuntur, camelus populus gentium: tertio modo foramen acus, ostendit passionem Christi, camelus, id est qui portat peccata generis humani: In regeneratione, id est per resurrectionem.

Erunt novissimi primi: et primi novissimi. Novissimi fuerunt populus gentium; Judaei fuerunt primi, facti sunt novissimi: Sic de Petro et latrone: Sic de infante et seniore: Paterfamilias, conduxit operarios in vineam suam, Pater Christus est, prima mane ostendit initium mundi: operarios cultores mandatorum Dei vinea, id est Ecclesia, in vetere 114.0884A| vinea, lex sive synagoga, dinarium diurnium, vitam aeternam: Prima hora venit Abel, tertia hora Noë, et filii ejus: In foro, id est in mundo, sexta hora venit Abraham. Nona hora venit Moyses et David: Undecima hora, venit populus gentium: Alio modo, prima hora, id est infantia secunda; hora adolescentia, sexta juventus, nona senectus, undecima decrepita aetas: quacumque hora conversus ingemuerit homo ex toto corde accepit dinarium diurnum: Sero factum, id est fine mundi: Procurator vineae Christus, qui murmuraverunt Judaei sunt, dicentes portavimus pondus diei, id est portantes legem et Prophetas.

Jericho, interpretatur luna, significat defectionem populi, duo caeci significant Judaeos et gentes, sedentes 114.0884B| secus viam, id est praesens vita juxta finem, transire Jesum, id est per incarnationem et humanitatis transivit, per mundum, stare Jesum, divinitatem ostendit, cum appropinquasset Jerosolyma, id est cum venisset in mundum: Bethfage, id est domus buccae, vel maxillae: Mons Oliveti, id est nomen trium luminum, id est refectio laboris, consolatio operis, notitia veri luminis, castellum quod contra vos est, id est Jerusalem quae contra legem Evangelii repugnabat, solvite et adducite mihi, ostendit conversionem Judaeorum, sive gentium, per praedicationem apostolorum. Dominus opus habet non aliud nisi fidem ad Sion, id est specula vitae filiae Sion, id est congregatio fidelium, per vestimenta, ostendit doctrinam, fecerunt eum desuper sedere, id 114.0884C| est, Christus in corda fidelium, straverunt vestimenta in via, conversionem humilitatis ostendit: Ramos de arboribus, id est, doctrina gentium, turba praecedit, ostendit Judaeos, turba sequens, significat gentes: Osanna, salvum me fac, sive salvifica, sicut salvas Judaeos, salva et gentes; sicut salvas angelos salva humanum genus: Aliter ramos de arboribus, id est, simplices doctores, qui per simplicitatem doctrinam Patrum quasi surculos abscindunt. Intravit Jesus in templum, id est in Ecclesiam: Ejicit vendentes et ementes, id est qui dona Spiritus sancti vendunt et emunt, qui baptismum vel quacumque sacrationem: Cathedra, id est doctrina: Mensa, id est mandata legis, pueros clamantes in templo, id est in Ecclesia, relectis illis abiit foras, ostendit relictos 114.0884D| Judaeos, abiit ad gentes: Bethania, id est domus obediens, ibi mansit, ostendit Christum in corde obedientium manere; revertit in civitatem, ostendit in primo adventu venisse ad Judaeos: qui esuriit nisi fidem Judaeorum? Arbor fici, id est synagoga, secus viam, juxta litteram. Nihil invenit in ea, nisi folia, id est sustitutionem Judaeorum, et doctrinam paternarum: Arefacta ficulnea, ostendit synagogam sine poenitentia: Mens id est Christus, tollite hinc, id est Judaeis jactate in mare, id est in corda credentium.

Homo qui habebat duos filios: homo Christus est, duos filios, Judaeos et gentes, quis ex eis fecit voluntatem patris, qui dixit eo et non fecit, ostendit Judaeos: 114.0885A| et qui dixit non eo et fecit, ostendit populum gentium qui fecit per confessionem fidei. Paterfamilias plantavit vineam: Homo Deus pater est. Vinea synagoga, spe circumdedit, id est custodia angelorum. Torcular, id est templum martyrium, turrem in medio, ostendit doctrinam legis: agricola doctores sunt, cum autem tempus fructi appropinquasset, id est adventus Christi servi missi, prophetae sunt, quem primum occiderunt, est Jeremias et Isaias quem lapidaverunt, es me Barth, sive Stephanus: Ejecerunt eum extra vineam, id est Jerusalem, in montem Calvariae, hic vinea et alii colones ostendit Ecclesiam gentium, qui reddunt fructum, id est confessionem poenitentiae et fidei. Lapis, id est Christus: scissum de monte sine manibus, id est, sine actu 114.0885B| virili et concubitu, de matre sine semine, de patre sine tempus. Factus in caput anguli, continet duos parietes, ostendit Novum et Vetus Testamentum, Judaeos et gentes: qui ceciderit super lapidem confringetur significat gentes super Christum, de infidelitate ad fidem confringetur super, id est in humilitatem, super quem vero ceciderit lapis conteret eum ostendit Judaeos superstitiosos.

Homo rex qui fecit nuptias filio suo. Homo Deus pater est, per nuptias ostendit copulationem Christi et Eccelsiae, sicut Eva ex costa Adae, sic Ecclesia ex latere Christi redempta est, et sicut ex virgine terra processit Adam, ita et Christus ex virgine Maria natus. Misit servos suos, id est patriarchas, iterum misit alios, id est prophetas, prandium paratum, id 114.0885C| est Scripturam sanctam, tauri occisi, ostendit qui pro Christo sanguinem fuderunt. Altilia, id est saginata: abierunt in villam, id est in cupiditatem: alii in negotiationem, id est, in mundo sicut ait Apostolus, Nemo militans Deo implicans se negotiis saecularibus ut placeat ei cui se probavit: reliqui tenuerunt servos ejus, ostendit impetum persecutionis. Ait servis suis, id est apostolis: nuptiae factae sunt, id est, corda credentium conjuncta cum Christo pro amore caritatis. Ite ad exitus viarum, id est ad gentes, congregaverunt bonos et malos, ostendit praesentem vitam: intravit rex ad discumbentes ostendit secundum adventum, homo non habens vestem nuptialem, ostendit caritatem, ut ait, fides sine caritate mortua est.

  114.0885D| Mulier . id est Synagoga, per septem viros, eptaticum intelligitur: mulier defuncta, id est littera defuncta transiendo de Veteri Testamento in Novo, in resurrectione cui erit, id est Ecclesiae Christi. Dixit Dominus, id est Deus Pater Domino meo, id est, Christo, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ostendit qui humiliavit Judaeos et gentes per patientiam sub pedibus ejus, aut per vindictam puniantur persecutores et in futuro, super cathedram Moysi, id est super doctrinam ipsius, philacteria, id est, X. verba legis in cartula conscripta portantes Pharisaei in fronte.

  Jerusalem, Jerusalem: geminans ostendit affectum doloris, sicut gallina congregans pullos sub alas suas, 114.0886A| in spiris pinnis, id est sublevatis alis, ita et Christus expandit palmas in cruce ut congregaret filios suos, sicut canticum Deuteronomii adserit. Expandit alas suas et adsumpsit eos super scapulas suas: ecce relinquetur domus vestras, desertas ostendit, quia derelicti sunt a lege sua et a prophetia et a sacerdotio: non me videbitis donec dicatis, Benedictus qui venit in nomine Domini, ostendit quia in secundo adventu videbit eum omnis caro, et plangent super se omnes tribus terrae qui pupunxerunt eum. Non relinquetur hic lapis super lapidem, ostendit dispersionem Judaeorum, tunc scandalizabuntur multi, ostendit quia per magnitudinem persecutionis negabunt Christum: Abominatione ostendit statua Antichristi posita in templo: desolatio, id est consummatio: qui sunt in 114.0886B| Judaea, id est in confessione fidei. Fugiunt ad montes, id est, ad doctrinam apostolorum, quis in tecto, id est, in contemplativa vita non descendant in domum, id est in activa vita: in agro, id est in praedicatione Evangelii. Non tollat tunicam suam, id est non revertatur ad pristinam conversationem suam.

Vae praegnantibus, id est concupiscentibus res alienas: Vae nutrientibus, id est, in opere perpetrantibus, per eremum, ostendit persecutionem, per sabbatho finem mundi. Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae: corpus Christus est: aquilae animas sanctorum sunt: Aliter in resurrectione unaquaque anima proprium corpus sumet: per solem, ostendit praedicationem Evangelii, per lunam, Ecclesiam, per stellas sancti sive praedicatores. Virtutes 114.0886C| coelorum commovebuntur, hoc est agmina angelorum ad judicandum apparet, signum in coelo, id est crux Christi, per tubam ostendit sonitum angelorum. Erunt duo in agro, id est in praedicationem Evangelii: unus adsumetur, id est, qui complet praedicationem in opere: alius relinquetur, id est in opere justitiae, in mola, in mundo, duo molentes, id est, in Ecclesia catholica et haereticorum.

  Simile est regnum coelorum decem virginibus, accipientes lampades suas. Id est, in resurrectione corpora sua. Virgines sunt eo quod Christum non negaverunt: quinque prudentes, eo quod propter regnum Dei laboraverunt, quinque fatuae, ostendit qui pro retributione humanae laudis gesserunt: dormitare, est ante mortem languescere, dormire vero, 114.0886D| in morte quiescere est, media nocte, id est, in errore sive in securitate negligentes. Nescio vos, id est nescio opera vestra bona: homo proficiscens, Christus est, peregre profectus, id est de mundo ad patrem.

Vocavit servos suos, id est doctores, dedit illis bona sua, id est doctrinam Evangelii, quinque talenta, id est quinque sensus, visus, auditus, odoratus, gustus, tactus: quos per consuetudinem solebat movere, aut causas transitorias convertat ad aeternam: sic de visu dictum est averte oculos meos et reliqua: de auditu, saepi aures tuas nec audiant linguas blasphemiae: de odoratu, bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt: de gustu, nolite 114.0887A| maledicere, sed benedicite: de tactu qui furabatur jam non furetur, sed laboret manibus unde tribuet et indigenti. Ideo fiunt decem talenta: duo talenta, id est intellectus et operatio, qui habet haec, et implet exemplis, et verbis docet, salvat semetipsum, et alios instruit. Ideo geminatur talentum: unum talentum ostendit intellectum: Abscondit in terra, id est qui praedicationem Evangelii pro terrenis rebus docet: post multum vero temporis, id est in fine mundi: Metit ubi non seminavit, id est, ubi non fuit praedicatio: tollite talentum, id est intellectum, date ei qui geminavit in bono opere: quinque sensus sicut ait Apostolus, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis in cordibus suis, qui habet fidem et caritatem dabitur ei intellectus et operatio virtutum, 114.0887B| qui non habet ipsum quod habet auferetur ab eo, id est qui habet fidem, et non habet caritatem, ipsa fides morietur in eo. Majestatem, id est potestatem, dignitatem, Judaeos: oves vero populus gentium: dextrum, id est prosperum sive rectum: sinistrum, adversum, sive poenale, quia apud Deum nihil est sinistrum: cum autem esset in Bethania, id est in domo obedientiae, hic domus pro mundo ponitur.

  Mulier: id est futura Ecclesia: alabastrum, id est corpus hominis, per unguentum, ostendit fidem confessionis: caput Christi Deus Pater recumbens, idem Christus super Ecclesiam: pauperes semper habebitis, id est spiritualiter qui indigent doctrinam, sive corporaliter qui cibos indigent: me autem non semper 114.0887C| habebitis, ostendit secundum carnem: Joseph venditur in Aegyptum, XX argenteos ut satiaret famem corporis: Christus venditus XXX argenteos, pro peccatis hominum, et fame fidei: oportunitas, id est, tempus congruum, per azimam sinceritatis mentis ostendit, bibam illum in regnum Patris mei vobiscum, id est in membris suis in regnum, id est in Ecclesia percutiam pastorem, id est Christi: dispergentur oves, id sunt apostoli, praecedam vos in Galilaeam, hoc est relictos Judaeos abiit ad gentes: si possibile est transeat a me calix iste, id est passio, hoc dixit pro parte carnis, per gladium ostendit verbum divinum. Amputa auriculam, id est amputatum auditum Judaeorum, in munditiam Judaeorum accepit ut nostram immunditiam purgaret, flagellatus 114.0888A| tenuit, ut nos de flagellis peccatorum liberaret: sicut Adam extendit palmam in lignum vitae, ita et Judaei extenderunt palmas in Christo proinde et Christus, extendit palmas in ligno crucis ut nos ab omni stimulo liberaret, per cantum galli ostendit refectionem Spiritus sancti: vinctus ductus ut vincula peccatorum nostrorum solveret.

  Corbana Hebraice, Gazophilacia Graece, Latine divitiarum custodia dicitur: per effusionem sanguinis Christi redemptum est humanum genus, per pretium sanguinis, emptus est ager ad sepulturam peregrinorum: Hyrus Pompeius est, Barrabas ductus in desertum, id est in infernum: alter immolatus, id est Christus pro peccato hominum: exuerunt Christum, id est expoliatum, a fide Judaeorum, induit 114.0888B| clamidem coccineo, id est Christum indutum fide gentium. Induitur clamidem coccineo, id est Christum indutum fide gentium aliter per coccineum clamidem, ostendit effusionem sanguinis ipsius sive martyrium, exuerunt eum clamide, et induerunt eum vestimentis suis, ostendit in fine mundi conversionem Judaeorum.

  Milites qui diviserunt vestimenta ejus: figuram tenent Evangelii, qui diviserunt inter se doctrinam Christi, per scissionem veli ostendit scissionem regni Judaeorum: Alio modo velum scissum est, ostendit scissionem legis litterae per revelationem Spiritus sancti, vel ascensionem Christi scissi sunt coeli humano generi: terra mota, ostendit gratiam Dei, commota de Judaeis ad gentes, petrae scissae, 114.0888C| hoc sunt corda gentium, scissa ad fidem: Monumenta aperta, id est corda ad fidem.

  Monumentum, id est Ecclesia ex gentibus: Novum ostendit, quia non fuit ante praedicatum verbum Dei gentibus, excisum monumentum in petra, ostendit Ecclesiam scissam, de duritia gentilitatis, lapidem volutum ad ostium monumenti, ostendit duritiam in corda Judaeorum.

  Vesper sabbathi: id est fine mundi, prima sabbathi ostendit diem resurrectionis, revoluto lapide, significat revolutam duritiam Judaeorum in futurum, per fulgorem, ostendit terrorem, per candorem vestimenti ostendit consolationem recorrectionis, in Galilaea, in monte, ostendit de populo Judaeorum ad gentes.

IN EVANGELIUM MARCI.
114.0887|

114.0887D| Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei. Quod dicit Filii Dei, ostendit nativitatem secundum divinitatem secundum carnem, ostendit dum dicit Jesu, ecce mitto, id est vox patris: Angelum meum, id est Joannem: ante faciem tuam, id est, praecursorem Christi, notitam ejus facientem vox Joannis est, clamans, Christus est in deserto significat Judaeos, a lege, et a regno a sacerdotio derelictos, parate viam, id est corda, sive opera, rectas facite ejus semitas, 114.0888D| id est cogitationes cordis vestri, per baptismum aquae, ostendit ablutionem corporis et animae, baptismum poenitentiae, remissio est peccatorum, venit in domum Simonis Andreae, id est, ad Judaeos, diluculo valde surgens, ostendit adventum Christi, et initium Novi Testamenti, abiit in desertum locum, id est ad Judaeos, ibique orabat, id est, ibi praedicabat.

  Non possit in civitatem introire. Hoc propter frequentiam 114.0889A| populi, per paraliticum ostendit humanum genus, per lectum, corpus: A quatuor portabatur, hoc sunt quatuor elementa per quem constat homo, aut in quatuor ordines Evangelii: aut in quatuor virtutes animae, id est fortitudo; justitia, prudentia et temperantia; fortitudo est pugnare contra vitia, justitia est diligere Deum ex toto corde et proximum sicut seipsum, prudentia est providere futura, temperantia est omni irae, imponere motum, nudaverunt tectum, id est historiam legis patefacientes, submisserunt grabatum, ostendit denudatam litteram legis, manifestum sensum Evangelii, praecepit eis ut in navicula sibi deservirent, id est Ecclesia praedicarent.

  Ascendit in montem, significat ascensionem ejus 114.0889B| cum carne in coelum, tonans, Christus est, filii tonitrui, Apostoli sunt: Nubes prophetae, pluvia praedicatio est, lucerna sub modio, id est qui pro cupiditate saeculi docet, sub lecto, id est obscuritate delinquentium non est absconditum quod non manifestetur, occulta lege Judaeorum, quae manifestata est gentibus, homo qui seminavit, ostendit doctorem, quod seminavit, id est verbum divinum, in terra, in corde hominum, dormientem, id est nescientem, per noctem adversitatem sive ignorantiam ostendit, per diem vero prosperitas sive scientia ostendit, per germen, compunctionem cordis, per herbam fidem operum, per spicam, perfectionem operationis, plenum fructum in spica, ostendit consummationem operum, per falcem amputatio, praesentis 114.0889C| vitae et consummatio saeculi, dimittente turba Judaeroum habiit in navem, id est in Ecclesiam ex gentibus: Aliae navis erant cum illo, id est diversas Ecclesias haereticorum: per procellam venti: ostendit persecutiones contra fideles, fluctus mittebat, ut impleretur navis, ostendit persecutionem antichristi, seu saevissimam, ut prope abnegationem veniant.

Multi dilecti a Deo, perseverant in fidem, dormire Christum in puppe, ostendit probationem fidelium in persecutionem, excitant eum, id est invocant eum in persecutionem, in adjutorium sibi, facta est tranquillitas magna, id est post persecutionem antichristi et post resurrectionem, homo habens spiritum immundum significat humanum genus, catenas disrumpens, ostendit gentes praevaricantes legem 114.0889D| naturae suae: sive doctrinam philosophorum, sic et Judaei disrumpentes litteram legis sive prophetiam: concidit lapidibus, ostendit populum gentium adorantes lapides: homo sedens, vestitus ad fidem Jesu, ostendit vestitum fide et caritate, sana mente, id est pura atque sincera mente. Erogaverat substantiam suam in medicis, id est quia totam fidem et conversationem et spem suam in philosophis posuerat.

  Misit binos: ostendit duo testamenta, ut eadem ubique praedicent, similiter et quia caritas in minus duo non consistit: per virgam, consolationem, sive disciplinam, ostenditur ut Paulus ait: quid vultis virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis et consolationis: calciati sandalibus pro tribus causis, 114.0890A| propter spinas, id est pro obligatione divitiarum, vel sollicitudine saeculi, propter frigorem, id est pro cupiditate mentis aut infidelitate, propter serpentes, id est propter doctrinam haereticorum.

  Non duobus tunicis id est non dupla mente, nec dubietate inter fidem et infidelitatem, non dupla fiducia in novo aut in veteri: Non sicut simulares qui ab hominibus laudem quaerunt, per coenam quam non subsequitur prandium, consummatio saeculi, qui veniente Christo consummationem suam vidit, jam praeteriit hora, id est littera legis, unde ait, vetera transierum et ecce facta sunt nova.

  Naves in medio maris: id est Ecclesia in fluctuatione mundi: Jesus solus in mare, significat solus natus in terra sine tactu: Ventus contrarius, ostendit persecutionem 114.0890B| diaboli post ascensionem Christi in Apostolos: Voluit praeterire eos, ostendit ad probandos eos: Genesareth portum aptum interpretatur, abiit in partes Tyri et Sidonis, id est ad gentes, ingressus in domo, id est in mundum.

  Neminem voluit scire, ostendit humilitatem: Non potuit latere, id est quia opera ejus manifesta sunt semper. per mulierem intelligitur primitiva Ecclesia, procedit ante pedes Jesu, Apostoli sunt: sine prius saturare filios, id est Judaeos, ut percipiant mandata legis Evangelii: etsi indigne judicaverint regnum Dei, tunc accipiant gentes illud: invenit puellam jacentem super lectum, id est invenit eam in pristino.. . . . . corporis sui: surdum et mutum, ostendit humanum genus, surdus erat quia non audiebat 114.0890C| mandata Dei; nec dicere valebat mutus, quia confessionem laudis reddere non valebat, et confessionem fidei non habebat, educite eum extra turbam ostendit remotam vitam, quia in remotione semper cognoscit homo caecitatem peccatorum suorum. Aliter educite eum de turba peccatorum ad pristinam conversationem bonae naturae.

  Misit digitos in aures cordis ejus et aperuit os ejus in confessione fidei, suspiciens in coelo, ostendit ut omnes laudes Deo referrent: ingemuit, id est pro peccatis generis humani quae in mundo eminebat: Aliter, ut exemplum daret nobis ut cum supplicationibus rogemus Deum: per caecum genus humanum ostendit, qui adduxerunt eum ad Jesum, ostendit doctores.

  114.0890D| Aprehensa manu, id est dedit operationem: Eduxit eum extra vicum, ostendit remotionem contemplationis vitae sive extra pristinam conversationem: expuens in oculos, per sputum, incarnationem Christi ostenditur per quam inluminatus est genus humanum: impositis manibus, id est dedit adjutorium operationis.

  Video homines velut arbores, hic ostendit exemplum humilitatis ut nullus extollatur de virtutibus, sed minorem et inferiorem se existimet omnibus. Iterum imposuit manus super oculos: et aperti sunt, ostendit quia aperuit corda hominum ut viderent scientiam Dei clare et sine dubio crederent: restitus est id est in bonis operibus.

  114.0891A| Misit illum in domum suam, id est revocavit illum ad pristinam mundanae naturae: discensio Christi de monte, ostendit ejus discensionem e coelis: hic discipuli, ordinem tenent Prophetarum vel Patriarcharum: turbae inquirentes ab eis, adventum Christi ostendit: Quod turbae, legem a Prophetis et Patriarchis conquirebatur: salutabant eum, hic salutem pro humilitate intelligitur: qui adtulit filium suum, ordinem tenet Patriarcharum filius genus humanum ostendit: per spumam superbiam ostendit: per stridorem dentium, per arescere avaritiam, ostendit discipuli non potuerunt curare: hic discipuli figuram tenent Patriarcharum, quia neque Prophetae neque Patriarchae potuerunt curare humanum genus, nisi veniens Christus suo sanguine redemit 114.0891B| illum, ut ait Propheta frater non redemit, id est Moyses per legem redemit.

  Homo, id est Christus: Ab infantia, id est prima aetate generis humani: dixit pater infanti; Credo, adjuva incredulitate mea, ostendit dixisse, si deest fides adauge, multum discerpens eum: ostendit quia quando vidit diabolum erasurum de terra in fine mundi: tunc datur illi potestas, ut faciat quantum vult propter electos Dei: cum vidit se de uno quoque hominem per confessionem et poenitentiam expelli, tunc contra illos plus suscitavit vitia et crudelissimas impugnationes, factus est velut mortuus: hic exemplum ostendit purgatum hominem, id est qui per confessionem et poenitentiam, mortificat semetipsum: hic videtur duo miracula fecisse Jesus, 114.0891C| a daemonio curavit et quasi mortuum suscitavit: sic suscitavit genus humanum a morte peccatorum, et liberavit a daemonio servitutis, per molam circuitus saeculi ostenditur: per asinum immunditia peccatorum.

Mergere in mare, id est humiliare se in sacculo per poenitentiam vel perire in properio peccato: quia levius est pro se solo poenam sustinere, quam et alii a regno Dei disturbent: per vermes ostendit sera poenitentes, semper comedit illum in poena quia dum spatium habuit non emendavit, omnis igne salietur: per ignem accensio Spiritus sancti intelligitur, quia sicut omnis caro periit sine sal, ita et omnis homo sine scientia verbi Dei infatuetur: habete salem in vobis, id est habete sapientiam Dei in vobis: Venit 114.0891D| in finibus Judae, ostendit in futurum reversos ad fidem Christi Judaeos.

Ultra Jordanem id est ad gratiam baptismi: sinite parvulos venire ad me, hic parvuli tenent figuram gentium: discipuli qui prohibebant, figuram tenent Judaeorum, camelos per foramen acus non posset transire, nisi depositis oneribus, sic et Judaei nisi deposita onera peccatorum, sive divitias non possunt intrare in regnum Dei: quid relinquit Petrus qui dixit: nos omnia relinquimus, ostendit quia multum relinquit homo, qui semetipsum postponit, praecedat eos, id est praecedat oves suas exemplis: per calicem, ostendit passionem, per baptismum mortificationem sive dormitationem Ecclesiae: sicut 114.0892A| Adam per tres peccavit, id est concupivit praevaricavit, superbe egit: ita et Christus tres dies fuit in sepulcro: similiter et proinde, ter mergitur homo sub unda baptismi: unde ait Apostolus consepulti enim sumus cum Christo per baptismum: in morte enim ipsius baptizati sumus, qui voluerit in vobis primus esse: erit omnium servus, hic ostendit doctores Ecclesiae: caecus tenet figuram gentium, sedebat juxta viam, id est juxta fidem.

  Clamabat ad Jesum, miserere mei: Moralem sensum, cum incumbemus in oratione, tunc turba fantasma, mentes fidelium increpant, ut taceant dum volunt nos excludere ab oratione perseverantibus nobis: tunc Jesus stans secus nos: stare enim divinitatis est; transire vero humanitatis est: praecepit 114.0892B| illos vocare, id est per praedicationem apostolorum: Vocat gentes ad fidem: projecit vestimenta sua, id est pristinam conversationem suam: exiliens, id est de ignorantia ad scientiam de infidelitate ad fidem: invenietis pullum alligatum ostendit gentes alligatas, cum culpa peccatorum: super quem nemo sedit, id est ubi nullus doctor praedicavit: solvite et adducite ad me, id est per praedicationem adducite ad fidem, vidit arborem fici, ostendit quia longe erat fides Judaeorum a Christo.

  Non erat tempus ficorum, id est non erat tempus Judaeorum ut crederent, quod se indigne judicaverunt, regnum non sciebat vas transferre per templum, qui corda fidelium: Non vult Christus aliud fieri opus, vel transire nisi quod sanctum est: tradi 114.0892C| eam colonis, id est custodire legem: torcular, hoc est templum Salomonis: Aliter ostendit martyrium: Venit ad synagogam; synagoga saepe custodia angelorum: turrem, hoc est lex: ejecerunt eum extra vineam, id est de Judaeis ad gentes. Aliter de civitate Jerosolima in montem Calvariae.

  Vidua misit duos nummos, quod est quadrans, per quos intelligit hominem quadrantem qui se Deo obtulit: quaecumque petieritis, credentes in oratione, fiet vobis: quomodo sic sanctus Paulus dicit: ter rogavi Dominum pro stimulo et non recessit a me: diabolus petiit ut temptaret Job, et permisit eum Deus; Paulus non est exauditus, ut per ipsum stimulum coronaretur: diabolus exauditus est, ut per ejus temptationes Job coronaretur: proinde Apostolus 114.0892D| ait, nescimus quid petamus, nisi Christum qui interpellat pro nobis: gens adversus gentem, id est paganorum adversus Christianorum: Moraliter caro adversus animam: regnum diaboli contra regnum Christi, vitia carnis adversus spiritum bonae operationis: terrae motus, id est de infidelitate ad fidem, id est corpus sive anima audiendi verbum Dei: stantibus propter me in testimonium illis, id est si crediderint testimonium vestrum: erit illis ad vitam, etsi non crediderint erit illis ad poenam.

  De die et hora nemo scit: Nisi pater, ostendit pro parte corporis, quia corpus Christi Ecclesia est: quod dicit nescitis tempus, id est exitum uniuscujusque sive consummationem saeculi.

  114.0893A| Homo peregre profectus est, id est, Christus de mundo cum carne ad coelum: reliquit domum suam, id est Ecclesiam: doctoribus uniuscujusque operis, id est uniuscujusque gratiae virtutis: per genitorem, Episcopum ostendit, sive doctorem, sero super Sodomam pluit ignis et sulphor de coelo: media nocte percussa est Aegyptus in primogenitis suis: mane subversa est Sodoma et ascendit favilla ejus usque ad coelum: ne veniat repente, inveniat vos dormientes, id est in ignorantia seu in securitate negligentiae.

  Fretus alabastrum: significat corpus Christi vulneratum in cruce, per unguentum confessio fidei ostenditur: caput Christi Deus Pater est; quaerebat oportune ut traderet eum, ostendit quia oportune 114.0893B| tempus advenerat ad perditionem Judaeorum, sive Judaeae, et oportunitas redemptionis Ecclesiae: primo die azimorum, id est die jovis azima sinceritatis est facta est Ecclesia, transitus quatuor modis dicitur, id est de mundo ad patrem, de Judaeis ad gentes, et nos de infidelitate ad fidem, de morte ad vitam.

Homo languenam aquae bajulans, figuram tenet Apostolorum, sive successorum et baptizatorum per quos baptismum efficitur, languena baptismum Trinitatis significat: Pascha manducare cum discipulis suis; ostendit se cum discipulis ad Judaeos: Aliter manducat in membris suis qui est Ecclesia: per coenaculum altior vita ostenditur: per stratum magnum amplectitudo Ecclesiae ostendit: Agnum immolatum in Aegyptum: ostendit immolatum in Novo Testamento 114.0893C| mysterium corporis et sanguinis, quod vetus sacrificium Judaeorum recessit, id est sanguis hircorum et taurorum: nam nostrum sacrificium quod vinum dicitur Melchisedech oblatum est revertente Abraham de cede: pro quid sigillatim interrogabant, ostendit ut nullus confidat de conscientia sua: relicto syndone fugiit nudus ab eis, ostendit relicta malitia Judaeorum; nudus fugiit, ostendit quod Apostoli nudi a superstitionibus Judaeorum abierunt ad gentes, calefaciebat se Petrus ad ignem, significat tepiditatem Apostolorum et suam negationem et infidelitatem Judaeorum.

Videbunt filium hominis sedentem a dextris virtutis, ostendit quia vidit illum Stephanus: vidit et Saulus quando prostratus fuit in via: viderunt et 114.0893D| alii plures. Pilatus interpretatur os malleatoris: qui format non formatur, ita et persecutores formant animas justorum ad regnum coelorum; ipsi informes remanserunt a gratia Dei, spineam coronam Dominus in se suscepit, ut spinas peccatorum nostrorum ablueret, unde dictum est Adae: spinae et tribuli germinentur tibi: de tertia hora quod dicit Jesus 114.0894A| crucifixum, ostendit eum judicatum ut crucifigeretur: sexta hora levatus est in cruce: eli eli lemasabactani, quod est Deus Deus meus quare me dereliquisti, ostendit pro parte carnis, non secundum divinitatem reliquid, quia unitas est potestatis, reliquid carne filii ad hora in passione, ut per proprium filium adoptatos filios haberet: sicut spongia plenas cavernas aceto ita et Judaei pleni erant superstitionibus et acerva doctrina: Joseph figuram tenet primitivae Ecclesiae, ex gentibus mercatus est syndonem per pretium, sindone ostendit confessione fidei: per syndonem ostendit mortificationem Ecclesiae sive gratia baptizatorum, involutum corpus Jesu in sindone novo, id est circumdato Christi Ecclesia et revocationem regenerationis: per monumentum 114.0894B| et sindonem, ostendit altare in quo corpus Christi ponitur: Aliter Ecclesia, qui receperunt Christum per fidem in cordibus suis, sive manducandum corpus illius et sumendum sanguinem ejus: petra Christus est.

Monumentum scissum, petra ostendit Ecclesia aedificata de latere, Christi: Advolvit lapidem ad ostium monumenti: ostendit absconsum Christum in lege et prophetia, revolutum lapidem ostendit apertam historiam legis, Christum, in novo testamento: Non est hic, id est non est apud Judaeos, id est sed apud gentes: Ite, dicite discipulis et Petro: Nominat pro negatione, ut non disperaret et pro principatu Apostolati.

  Maria, de qua ejecerat septem daemonia Per septem 114.0894C| daemonia ostendit totam vitam illius inquinatam, quia per septem dies volvitur: praedicate Evangelium omni creaturae, id est omni homini quia homo partem habet cum alia creatura, cum angelis intelligere vel discernere, cum jumentis videre et sentire, cum arboribus vivere: lignum vivit ex viriditate, sic et homo per juventutem, cum lapidibus esse, quia sicut lapides, sunt et homines credentes.

  Daemonia ejicient: sive spiritaliter sive corporaliter; linguis novis loquentur, sive diversis linguis: Nova lingua praedicatio Evangelii est, serpentes tollent, id est veneno serpentino sive doctrina haereticorum, si mortiferum biberint non eos nocebit, nec doctrina haereticorum: super aegros manus, id est sive corporis sive animae: tres legimus cum corpore 114.0894D| de mundo adsumptos in coelo: Dominus elevatus est a sua virtute, quia nec per concubitum genitus, nec per concubitum generans, sed ex virgine natus est: Enoch ablatus est, quia per concubitum generans: Elias cum curro raptus est, quia per concubitum genitus est non per concubitum generans quia virgo permansit.

IN EVANGELIUM LUCAE.
114.0893|

114.0893D| Lucas ipse consurgens, Syrus natione Antiochensis, arte medicus, discipulus Apostolorum: secutus est Paulum serviens Deo sine crimine: nunquam habens uxorem; LXXXIII annorum obiit in Bithinia plenus Spiritu sancto, sepultus in Constantinopoli. In Achaia, Graeca lingua Evangelium scripsit: Matthaeus 114.0895A| scripsit Judaeis fidelibus: Marcus poenitentibus: Johannes perfectis: Lucas Graecis fidelibus.

Fuit in diebus Herodis, et reliqua. Hic implevit ordinem, dixit regem et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem ipsius indicat: de vice Abia, id est in diebus Domini; Zacharias memor Domini interpretatur: cui apparuit Angelus Domini ad dextris altaris, ostendit quod ei quia memor Domini est demonstratur mysterium Dei: Abia pater Domini interpretatur, aptum fuit ut in tempore officii. Patris Domini ceptus esse iste qui patrem Dominum praedicasset: Elizabeth: Dei mei saturitas interpretatur: figuram Mariae portat, quae plena Deo fuit, et ambo justi coram Domino non coram hominibus, quia olim sterilis in lege maledictus 114.0895B| fuit: Incedentes in omnibus mandatis, id est totam legem servabant.

Non erat illis filius, quia Elizabeth sterilis, et ambo perseverant in diebus suis: Ideo hae duae causae, memorat testimonium, major fuisset virtus: ingressus Zacharias in templum, id est Christus in Mariam, populus orat, idem primum rogat Zachariam populus, id est libertatem de captivitate: apparuit ei angelus, non dixit venit, quia ibi ante fuit: Zacharias turbatus est, id est quia Judaei turbabantur adveniente Christo: exaudita est oratio tua, id est magis quam petisti: rogasti pro liberatione plebis et donatus est tibi praecursor et multi in nativitate ejus gaudebunt quia post perditionem gaudebunt in vitam aeternam: quia ipse dixit ecce agnus Dei et 114.0895C| reliqua: praecedit Christum, ante baptizatur et praedicavit ante conspectum, ante natus et mortuus: sex causas, quia sex menses inter eos erant: ego sum Gabriel, id est fortitudo Dei: concepit Elizabeth, non dixit de Zacharia: cognovit uxorem suam: quia defecit ab eis voluntas desiderii: et occultabat se propter pudicitiam: ut probaret quod conceperat si verum fuisset: mensibus quinque, id est V milia saeculi sive quinque libri Moysi.

Auferte obprobrium meum, id est sterilitatis obprobrium et conceptionis in senectute inter homines, quia non fuit obprobrium apud Deum sicut in sexto mense missus est Gabriel a Domino in civitate ita in sexto milliario mundi missus est Christus: Joseph salvator interpretatur qui salvavit Aegyptum de 114.0895D| fame: sive Maria; benedixit, id est a carne Christi: turbata autem quia nesciebat, si praeterito an futuro quod angelus dixit: Spiritus sanctus venit in te; Spiritus nomen est, omnis gratiae quando inspiratur quomodo agnovit Maria quod dixit angelus, vel dum plena erat spiritu sciebat quod angelus locutus est ei: Virtus altissimi obumbravit tibi, id est abscondit te in Aegypto fugiendo: cognata tua ideo dicitur, quae Elizabeth de tribu Levi fuit, id est de tribu Dei: ecce ancilla Domini ut dicit, filius ancillae tuae.

Abiit in montem cum festinatione: qui omnis voluntatem Dei implere: festinare debent: exultavit infans in utero matris ejus, id est honoravit filius filium sicut honoravit mulier mulierem. Exclamavit 114.0896A| voce magna. Aptum fuit quia de Joanne dictum est vox clamantis in deserto: Johannes est nomen ejus; cur non dixit Johannis erit? quia ab angelo vocatus est antequam conciperetur, et mirati sunt, id est convenientia inter patrem et matrem: benedictus Dominus noster bonitatem Dei dum rogavit Zacharias pro liberatione plebis, illi praecursor donatum est: Erexit cornu salutis, id est Christus quia cornu nec caro est nec ossus: sic et Christus nec caro nec caro est: tantum divinitas, puer crescebat, id est corpore: haec descriptio prima facta est, id est Romanis, quia Julius primus regnavit Romanis, sed non tenuit universum mundum: et post eum regnavit Augustum, post Augustum Tiberius, in tempore Augusti et Tiberii tempus Christi completurus baptismum 114.0896B| suum: quia quinto decimo anno de regno Augusti venerunt in uno curro ad civitatem suam Augustus et filius ejus Tiberius post quam adsuerunt agnum mundi, ostendit quod in regno ejus nasceretur ipse, qui regnaret in universo mundo et pater unitatem filii sui voluntatem, ipso tempore apparuit circulus aereus erga solem, ostenditur nascitur in tempore ejus, cujus potestas et pulchritudo et lux et sapientia, circumdedisset omnem potentiam: primam pulchritudinem lucem et sapientiam: ipso tempore fluxit fons oleum a tabernaculo meritoria tota die, usque ad vesperum: ostendit quod nascitur in tempore ejus, a quo fluxisset fons olei, id est spiritalis unctio per totum Evangelium usque in fine mundi: Augustus patrem figurat, Tiberius filium: 114.0896C| propterea census datur ut sciret rex numerum hominum et magnitudinem a Perside Syriae, ostendit locum de quo Christus fuit, ut prophetarent singuli in sua, civitatem ostendit, ut nullus extra Ecclesiam, censum Deo reddat: positus in praesepio, id est corpus Christi super altare: bos et asinus in praesepio Christi ostendit gentes et Judaeos communicare super altare: locus in diversorio, id est domus inter duos muros, duas januas habet: figuram Ecclesiae, inter paradisum et mundum, exercitus militum ostendit ducem Christum sequere: pastores loquebantur, aptum fuit ut pastores loquebantur, aptum fuit ut pastores testimonium darent: de vero agno: transeamus in Bethleem ostendit nobis non aspicere retro, nec ad dexteram nec ad levam nisi ad 114.0896D| Christum: invenerunt Mariam, Joseph et infantem, per hos tres sanatus est mundus.

Maria conservabat omnia verba haec, id est quod angelus ei dixit, postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur: et in octava beatitudine, ostendit passionem Christi dum dicitur: beati qui persecutionem patiuntur: circumcisio Christi die octavo, ostendit sanguinem martyrum, usque in diem judicii: sive quia implevit legem et non solvit: postquam impleti sunt dies purgationis ejus, id est duodecim dies de puero, de puella triginta in lege fuit ut mulier non intret in Ecclesiam: par turturum, aut duos pullos columbarum, per saevitia turturis ostendit esse prudentiam sicut serpentes, per 114.0897A| columbam simplices esse: par, ostendit totum se homo offerat Deo, revelationem gentium, id est gloriam fidei: ecce positus in ruinam, id est his qui non credunt in resurrectionem: his qui credunt in eum et signum, id est Evangelium: Veni separare hominem adversus matrem et reliqua: Ut ipse ait, quae est mater mea? beatus ille venter qui te portabit, et reliqua, id est ut multi bonas cogitationes cogitent: dum non sola Maria mater Christi est.

Et tuam ipsius animam pertranseat gladius, id est sermo Dei, sive passio Christi, vixerat cum viro suo annos septem, id est synagoga cum eptatico, et non discedebat de templo, id est quia non debet Ecclesia discedere de coelo: puer autem crescebat, id est corpore et confortabatur, id est Spiritu: cum esset 114.0897B| duodecim annorum, id est duodecim tribus qui venerunt ad Christum: post triduum invenerunt eum: Pater, id est Ecclesia, et mater, id est synagoga, qui quaerebant eum per tres leges et non invenerunt eum, nisi per Evangelium: et erat illis subditus, ostendit filius hominis non venit ministrari sed ministrare.

  Ab anno quinto decimo Tiberii Caesaris, primus rex, primus praeses in nativitate Christi memorantur, id est dum non coeperant docere: Nunc autem rex quartus Tetrarcha commemoratur, dum ad praedicationem et ad baptismum venit: rex significat Christum, et quatuor Tetrarchae ostendunt quatuor Evangelia: duos sacerdotes est duas leges: per senum numerum, factus est mundus: primus rex 114.0897C| de Romanis, ostendit unitatem regni Romanorum, et quartus Tetrarcha super Judaeos, ostendit divisionem regni Judaeorum: factum est verbum Domini super Johannem, vade et praedica baptismum Vallis implebitur, id est Judaei et gentes: Montes et colles humiliabuntur, id est qui se humiliat exaltat: et erunt prava indirecta, id est qui fuit luxuriosus, sit castus: et aspera in vias planas, id est qui superbus sit humilis. Videbit omnis caro salutare Dei, id est Judaei et gentes, viri et mulieres.

  Venit a Nazareth: in qua nutritus est, ostendit Ecclesia in qua nutritus sit, homo non obliviscatur; et surrexit legere, hic ostendit si in juniori revelatum fuerit, senior taceat, id est Evangelista et pentateucum: surgit et Petrus in medio discipulorum 114.0897D| stetit, ostendit quod non reddendum praedicandum est, propter unxit me, id est non oleum commune, sed spiritale: evangelizare pauperibus, id est ut beati pauperes spiritu, et captivis redemptionem, id est Judaeis de Faraone, et gentes de diabolo: caecis visum, id est Judaeis et gentibus: dimitte confractos, id est Judaeos: Lutum fabricandum et gentes idolis suplicando: anno Domini, id est quia annos quatuor tempora habet, ostendit quatuor Evangelistas: et duodecim menses, duodecim Apostolos ostendit: et diem retributionis, id est dies judicii: ad litteram, hodie impleta est scriptura in auribus vestris.

  Multae viduae erant in Israel, id est Ecclesia: Elias significat Christum: Naëman Syrus, significat gentes: 114.0898A| filia, id est nagoga: Giezi, id est Ecclesia: habens daemonium, id est idolis credendum: Quid nobis et tibi? id est nobis tormenta tibi gloriam: secus stagnum, id est secus legem: duae naves, id est duas Ecclesias: duc in altum, id est Christum ascendentem in coelum: tota die laborantes nihil coepimus, id est per veterem legem nullum duximus ad vitam: Impleverunt ambas naves, id est quia per Ecclesiam et synagogam convertit: ita ut mergerentur, id est homo qui divitias: et paupertatem non sustinet: exi a me, Domine, quia peccator sum, ostendit, id est non exivit Dominus, quia non deserit veram humilitatem.

  Noli timere, id est non timeat peccator medicum: ambulabat magis sermo de illo, id est sanitatis et 114.0898B| doctrinae quando orabat ostendit theoricam vitam, quando sonabat, ostendit actualem vitam: per tegulas, id est per divinitatem: surge et ambula, ostendit resurrectionem omnium: exivit in monte orare: et discedit ad turbas, ostendit de theoretica et actuale, in unum.

  Quatuor beatitudines leguntur, quia quatuor virtutes cardinales continentur: caudes, Latine dicitur cordis: istae quatuor lenes, ostenduntur quatuor partes mundi: Item octo ad octo animas pertinet qui fuerunt in arca Noe, per quas omne genus humanum, ostendit mercis vestra multa est in gloria, id est pro praedicatione, persecutione et patientia: secundum haec faciebant patres eorum Prophetas, id est odiebant, exprobrabant et ejiciebant nomina 114.0898C| eorum, id est qui habetis consolationem vestram, et non Deo gratias agitis. Non Deo sed divitiis vestris: Vae vobis cum benedixerint homines, id est inimicis vestris: Nihil disperantes quod vos habetis date, ut in gloria recipiatis mercedem a Domino.

Nunquid potest caecus caecum ducere, id est stultus stultum docere: ambo in foveam cadent, id est in perditionem: Ibat in civitatem quod dicitur Naum, ostendit post sanatum infirmum, suscitavit mortuum, quia infirmitas praeceditmortem: filius unicus matris, id est Adam de terra portatur a quatuor, id est a quatuor elementis, unde homo est: tangitur locus a Deo, id est lignum crucis, quia periit Adam per lignum: Homo a terra portatur, quando sola terrena cogitat, sive quando aeger est et ambulare 114.0898D| non potest; ab aqua portatur, quando luxuriare cogitat, sive quando pro nimio frigore corpus tangi non potest: ab aere portatur, quando omnia pro laude humana agit, sive quando pro aegritudine flare non potest: ab igne portatur quando avaritiam cogitat, sive quando pro nimia febre, tangi non potest: tres mortuos suscitavit Dominus, id est filium unius matris, et filiam principis et Lazarum, primum in domo, id est in cogitatione: secundo in porta, id est in verbo: tertium de monumento, id est in opere, qui minor est in regno Dei, major est illo, id est Christus, quia angeli nati non sunt: ut dicat minuisti eum paulo minus ab angelis: tamen Christus major est Joanne regnante cum patre justificata 114.0899A| est sapientia a filiis suis, id est populi et publicani, justificaverunt Deum.

  Alabastrum unguenti, id est corpus cum fide: stans retro, id est post ascensionem Domini: secus pedes, id est Apostolorum: lacrymas rigabat, id est charitas interna in Deo: capilli, id est superflui cibi, et vestimentum dare: osculat pedes ejus, id est cum omnibus pacem habere: Unus debebat denarios quingentos, id est peccata gentium commissa per quinque sensus: Alius quinquaginta, id est peccata Judaeorum: Ista mulier Maria Magdalena fuit de qua ejecta sunt septem daemonia: quis est qui peccata dimittit? id est potentia divina et virtus: ista Maria figurat Ecclesiam de qua ejecit septem vitia, quod in septem dies peccavit homo.

  114.0899B| Vir quidam, id est populus gentium: temporibus multis, id est a principio mundi: Vestimentum non induebatur, id est fide. Nec manebat in domo, id est in Ecclesia: sed in monumentis, id est consuetudo peccandi: catenis pedibus, id est lex naturae et litterae: sedente, id est in fide; post baptismum: vestitum, id est in immortalitatem: ad pedes ejus, id est ad Apostolos: dimisit illum et dixit redi in domum tuam, ostendit de theorica, non venire ad actuale.

  Mulier, id est Ecclesia: fluxum sanguinis, id est lex naturae: ab annis duodecim, id est duae aetates.

  Tangit fimbriam vestimenti ejus, id est credidit in minimum mandatum Christi: quis est qui me tetigit, id est qui me credidit: virtutem de me exisse, 114.0899C| id est ad probatum qui fidem habuit: Petrus et Johannes et Jacobus, id est fides, spes, caritas: pater, id est episcopus: mater, Ecclesia: castella et civitates, id est servi et Domini; narraverunt ei quae fecerant: dies coepit declinare, id est fieri nox; dimittit, turbam Judaeos.

Vos date illis manducare, id est praedicate gentibus, benedixit, id est Evangelium: fregit, id est ad litteram: oportet filium hominis malta pati, id est mori: navigantes ex politia periculo navigii, qui tranquillitatem post vidit periculum, excessus ejus multa pati sequenti die, id est in secunda lege: vir de turba exclamavit, id est Abraham: filius unicus, id est omne genus: subito clamans, id est irascens, et elidit in adulatione proximi: dissipat eum, id est 114.0899D| in desperatione, cum spuma, id est cum stultitia: manum super aratrum, id est opus super Evangelium: retro, id est in mundo: Vomeres, id est caritas: quatuor boves, id est quatuor Evangelistae: designavit Dominus alios septuaginta discipulos, sicut Moyses elegit septuaginta presbyteros de duodecim tribus, id est ut septuaginta linguas qui divisas erant per superbiam in unam linguam, per humilitatem adunare: binos animales in arca et duo discipuli ad praedicationem, caritatem: ostendit novum et vetus Testamentum: corpus et anima, vir et mulier, et duo discipuli.

Mitto vos sicut agnos inter lupos: Ego pastor, vos oves; lupi, id est Scribae et Pharisaei. Daemonia subjecta 114.0900A| sunt vobis, id est quod in lege non fuit in ore: super serpentes, id est super etnicos, quia serpens non occidit, sed venenum doctrinae effundit: scorpiones cum cauda et caput equale occidit: idem diabolus, qui initio et fine decipere vult: homo discendebat, id est mundus qui anathema dicitur: in latrones, id est daemones: dispoliaverunt illum, id est de bona fide: flagellaverunt illum, id est peccare fecerunt eum: semivivum reliquerunt, id est vivum corpus, conscientiam et animam mortuam: sacerdos, id est Aaron: Levita, id est tribus Levi cum lege sua: Samaritanus, id est Christus: qui est de suburbanis Samariae; ipse interpretatur custos, quia de Christo Deo: custodiens parvulos Dominus: alligavit vulnera ejus, id est per poenitentiam strinxit 114.0900B| peccata: infundit oleo et vino, severitate et suavitate scripturae praemio et poena: in jumentum suum, id est in corpus suum; quia per passionem humanum genus perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam: duos denarios, id est duas leges: dedit stabulario, id est ordo doctorum: quodcumque super erogaveris, id est quodcumque feceris per diligentiam tuam, de doctrina hominum, ego revertens, id est ad judicium reddam tibi: Marta, id est Ecclesia actualis.

  Maria, id est Ecclesia theorica, quae verba Christi semper audit: Marta dixit: ut soror sua se adjuvasse quia opus est, activae vitae ut ea contemplativa debeat adjuvare: Amice, id est doctor Media nocte, id est in opportunitate: tres panes, ostendit fidem Trinitatis: Amicus meus, id est alius poenitentiam 114.0900C| agens de via, id est de mundo. Non habeo quod ponam ante eum, id est non scio docere eum: ostium clausum, id est ostium coeli quod non aperit, nisi caritas pueri mei mecum sunt, id est virtutes coelestes: quod deforis est et intus, id est qui fecit corpus ipse fecit animam: date eleemosynam et omnia munda sunt: et si non dederitis immunda sunt omnia quae habetis. Noli timere pusillus grex: id sunt Judaei dixerunt quia crediderunt: quod maledictus fuit in lege qui pauper fiebat.

Lumbi vestri praecincti: ostendit castitatem: Lucernae ardentes, id est opera bona. Ut cum venerit, id est in dolore: et pulsaverit, id est anima per mortem: et confestim aperiant, id est semper paratum esse: transiit et ministrabit illis, id est post judicium vitam 114.0900D| aeternam: ignem veni mittere in terram, id est caritatem: et illi Galilaei decim et octo significant, super quos ceciderit turris, id est spiritus sanctus, quia sylva missus dicitur: dimitte eam et hoc anno, id est Evangelium: fodiem circa illam, id est praedicem, coffinus stercoris, peccata confiteri, in futuro, id est in diem judicii: mulier, id est humanum genus: spiritu infirmitatis, id est fide et opera: annos decim et octo, id est duae leges, sive qui non impleverunt decem verba legis et non crediderunt in resurrectionem quia octavo die fit, per tres senos, ostendit infirma fuit ante legem: sub lege, sub gratia: inclinata ad terram, id est terrena desideria: sursum respicere, id est quia coelestia per poenitentiam 114.0901A| non requirebat: vocavit ad se, id est per confessionem, et imposuit illi manum, id est bona exempla: curata est, spes sanitatis: prima sabbati, id est in futuram requiem: dicite vulpi illi, id est Herodes, quia diabolus animal est, interne habitat, vinea exterminat, ita Herodes diabolus exterminat vinea ut dicitur vinea de Aegypto transtulisti.

Homo hydropicus, id est humanum genus: fornicator, adprehensus sanavit, ostendit quod tum impetus fornicationis sanatur: homo, id est Deus Pater: coena magna, id est Evangelium, vocavit multos, id est Judaeos: misit servum suum, id est Christum in carnem: parata sunt omnia, id est quod de Christo prophetata sunt: villam emi, id est pro avaritia ad Christum non veni: juga boum, id est superbia: 114.0901B| aliter juga boum quinque sensus, vel quinque libri Moysi: mulierem duxi, id est luxuriam: pauperes et debiles, id sunt qui cognoscunt peccata sua: ite in vias, id est ad gentes: compellite intrare, id est per confessionem: turrem aedificare, id est Christum sequi, sumptus, id est abrenuntiare mundo: quis rex, id est Apostolos, committere bellum, id est compensationem operum: adversus alium regem, id est adversus Christum cum decim millia, id est cum operibus quae sentit homo: cum viginti millia, id est cum opera, quae sunt in occulto, et in pala, legationem mittit, id est miserendo, eleemosynam dando, rogat quae ad pacem sunt, ut est, non intres in judicio cum servo tuo, Domine: in terra, id est in divitias: in sterquilinium, id est in paupertatem, mulier 114.0901C| quaedam, id est divitias, lucerna accensa, id est Evangelium: dragma inventa in domo, id est peccator in Ecclesia conversus: homo quidam, id est Deus Pater.

Duos filios, Judaeos et gentes, quia Judaeis prius data est lex: da mihi portionem, id est vitam praesentem divisit substantia, id est dedit libertatem arbitrii, utroque populo: peregre profectus est, id est a Deo: vivendo luxuriose, id est idolis adorando: fame valida, id est de verbo Dei: uni civium, id est Philosopho: in villa sua, id est in mundo: pascere porcos, id est ut more porcorum vixit: et de siliquis, id est implere ventrem, et non impinguescere: porci, id est stulti. Mercenarii patris mei, id est qui viliores sunt servi Dei: panibus saturabuntur, id est doctrina: 114.0901D| peccavi in coelo, ipsi dicunt hoc, qui diabolum patrem habent, qui peccavit in coelo: misericordia motus, id est venit in carne: ad servos suos, id est ad postolos: stola Aprima, fides quam Adam perdidit: annulum, id est crux in frontem: calciamenta, id est Evangelium: vitulum saginatum, id est Christus ex duobus legibus mortuus erat: id est Adam: revixit, id est per baptismum perierat, id est in disperatione: inventus est, id est in spe: filius senior, id est Judaei: in agro, id est immundo desiderio: simphonias et choros, id est prophetia et Evangelio: duo servi, id est Isaias.

Lazarus mendicus: Nomen pauperis dicit, et divitis non; homines bonos scriptos in coelo et malos 114.0902A| non: vulneribus plenus, id est peccatis dives Judaeos significat: pauper gentes; canes doctores qui per linguam vulnera sanant in sinu Abrahae, id est in requie: sepultus in inferno, id est in littera: elevans oculos suos, quia Judaei oculi fuerunt, id est boni vivendo usque ad Christum: vidit, Abraham sic erit post judicium de inferno, vident regnum Dei: ut majorem poenam habeant, et majore gaudium: extremum digiti sui in aqua, id est qui modicas eleemosynas dant: crucior in hac flamma, id est in propria poena: caus magnum, id est confusio omnium rerum, sive vetus lex: recepisti bona in vita tua, id est bonum fecisti, recepisti: Lazarus mala, id est quia indicta de malis suis in vita sua recepit: quinque fratres, id est quinque libri Moysi observabant: 114.0902B| signum ex mortuis resurrexerit, id factum est in Christo resurgente: alii ex Judaeis crediderunt: si lapis molaris, id est si gentiles . . . ut equus molens non vidit cui servit, sive Philosophos docet Philosophiam: quae illi non prodest sed sanctae Ecclesiae: auge nobis fidem, id est dum auges mandatum.

  Huic arbori moro, id est Evangelio, qui rubicundam Christi crucem nuntiat: sicut moro rubicundus est: eradicare, id est populo Judaico et transplantare in populo gentili, id est arbor moro, fructus ejus primus albus, postea rubicundus, deinde niger: ita diabolus, dum angelus albus fuit, niger in occisione Adae, rubeus in homicidio Cain et Abel: duo molentes, ostendit duas Ecclesias: vel duo testamenta judex et vidua de semiplenis, et patientiam 114.0902C| habebit in illis sed non semper tacebunt: duo ascenderunt, unus magnificabat sanctitatem suam et perdiderat eam: alter magnificabat peccata sua, et perierunt: jejuno bis in sabbatho, id est absque cibo et muliere: quid faciam ut vitam aeternam habeam, id est ut supra dictum, talium est regnum Dei: et ita Nichodimus similiter cogitabat: quomodo potest homo iterum renasci: non occides et reliqua: quare haec dixit, quia in ipso corruit: cum adpropinquaret hiericho, id est cum venit ad incarnationem.

  Vir nomine Zachaeus, id est Judaeus fuit et Judaeos significat, interpretatur justificatus, sicut Judaei se justificant: propter turbam, id est divitiarum et vitiorum: in arbore, id est crucis: dimidio bonorum, id est substantiae meae, do pauperibus, id est frange 114.0902D| esurienti panem tuum: et si quid fraudavi, reddam quadruplum, hoc in lege de animabus dictum et in Evangelio de omni creatura dicitur: homo nobilis, id est Christus abiit in regionem longinquam, id est in coelum: accipere regnum sibi, id est regnum coelestem et reverti ad judicium: decem servi, id est omne genus humanum: decem mna, decem verba legis: cives ejus, id est Judaei.

Miserunt legationem, id est occisionem Apostolorum: primus servus et secundus ordo Apostolorum: Mna uniuscujusque servi, id est scriptura: similes sui, utrumque invenit: Lapis clamabat id sunt gentes Judaei tacuerunt: flevit super eam, ostendit nos flere peccata nostra: circumdabunt te, id est Romani circumdederunt 114.0903A| eam undique, id est intus et foras: alteram, id est in infernum: filios, id est virtutes quod faciebat in die: in nocte ruebat. Ingressus in templum, id est quia die dominico intravit in templum: quaerebant eum perdere; ostendit novem servis qui non negati sunt in ministeriis suis: homo quidam, id est Deus Pater: plantavit vineam, id est Judaeos: colones id sunt legislatores: ipse peregre fuit, id est omnes dimisit in libertate arbitrii sui: primum servum, id est Isaiam: secundum, id est Jeremiam: tertium, id est Dahel: extra vineam, id est extra Jerusalem: quid faciet Dominus vineae: venit et perdidit, id est malus mala conquassabitur, id est cruce conteret voluntates ejus: comminuit illum, id est in vindicta crucis: Gens in gentem, id est genti in Romanos: regnum in regno, id est alii adversus Romanos: 114.0903B| terrores, id est quadrigae in aere audiebantur: signa erunt: ut fuit supra Jerusalem: stella cum gladio igneo, contingunt in testimonio, id est de Judaeis ad gentes: ergo do vobis eos et sapientiam in Moysi dicitur ostendit tibi Deus sapientiam.

  Capillus de capite non peribit, id est mortalitate: Jerusalem calcabitur, id est idola adorabitur in ea, donec impleatur tempora gentium, id est Judaeos conversos in finem mundi: signa in sole, id est ad litteram: sonus maris, id est factum est mare sodomiticum: pisces suos in terra jacet: venientem in nubibus coeli, id est in prophetis et apostolis: ficulnea et arbae, id est synagoga et homines. In die docens in templum, id est laboravit cum Judaeis: in nocte, in monte Oliveti, id est requiescebat cum 114.0903C| gentibus.

  Homo an fora aquae portans, id est Moysi et Johannes Baptista: domus coenaculi, id est Ecclesia, stratum, id est fidem Trinitatis, donec impleatur regnum Dei, id est ministerium magnum: duo calices unum cum aqua, alterum cum vino, id est cum mixtico aquae et vini in calice, vinum unum cum aqua ostendit passionem per baptismum. Nunquid aliquid defecit vobis, quando fiebat cum illis in carnem, id est praecipiebat illis non habere curam saeculi dum autem ab illis se separat habere unicam fidem: emat gladium, id est legem: duo gladii, id sunt duas leges.

  Filius hominis sedens ad dextris virtutis: ut dixit 114.0903D| Dominus Domino meo et reliqua: In veste alba remisit 114.0904A| eum ad Pilatum, id est in fide Trinitatis: venit ad gentes ad plebem Israel: facti sunt amici, id est uterque populus ad fidem Christi. Herodes significat populum gentium: Pilatus Judaeos. Leviathan densi seduna Barrabam filius diaboli dicitur: flete super vos, id est super gentem vestram: tunc incipient dicere, id est plebis Israel: dicite montibus, id est Patriarchis collibus, id est Prophetis: dimitte illis, id est bibant sanguinem quem effunderint, ut fiant vasa misericordiae quae sunt vasa irae: nesciunt quid faciunt et si scirent Dominum majestatis nunquam crucifixissent: quia per ignorantiam fecerunt: hodie mecum eris in paradiso, id est qui sequitur Christo tenebras non habet sed lumen vitae.

  Joseph, id est populus Israel, aromata et unguenta, id est fides, spes, caritas: una sabbati, id est Evangelium 114.0904B| quod lucescit per noctem veteris Testamenti: mulieres primis resurrectionem viderunt. Aptum fuit ut per ipsas prius salus cucurrisset per quas prius aucurrebat mors: et ecce duo viri steterunt in Mathaeo primo angelus, in Marco adolescens in Joanne duo angeli in Luca duo viri dicuntur, id est multa itinera mulierum et diversa sunt visiones vel in unum: iterum et una visio et dissimiles sunt narrationes Evangelistarum.

  Linteamina sola posita, ostendunt quod non indigent corpora vestimenta post resurrectionem sicut mirans, id est quod derelinquitur vestimenta: duo ex illis ibant, ostendit gentes quia sic ostensus est illis qui foris erant; sicut his qui intus erant: castellum, id est mundum.

  114.0904C| Jerusalem, id est coelestis stadium, id est octava pars de milliario: stadia LX ostendit numerum dierum in quibus factus est mundus. Nomen castelli Emaus, et ipse finxit se longius ire: id est, ad gentes et cognoverunt in fractione panis, et non cognoverunt eum in praedicationem audire. Evanuit ab oculis eorum: ostendit quod non possumus tardare in theorica, et longius fuit ab eis, quando non cognoverunt, id est quia longius possumus manere in actuali vita: cum aperiret nobis scripturas: pax vobis: nunc eos congregat in unam pacem? quare non uno loco surrexit et ascendit? quia honor descendit Jerusalem ad gentes. Dominus hic implevit quod ipse 114.0904D| dixit orate pro persequentibus dimisit

IN EVANGELIUM JOANNIS.
114.0903|
  114.0903D| In principio erat Verbum, id est quia omnia in ipso inchoantur et finiuntur. Verbum Patris Filius apud Deum: quia Filius apud Patrem semper est, Deus erat Verbum, id est Deus erat Filius: hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: haec idola: quod est, in eo vita erat, hoc est quia illi omnia antequam fiant vivant: vita erat lux hominum, lux et vita Christus est: in tenebris lucet, id est in populo Judaeorum per legem et Prophetas: Judaei eum non cognoverunt: 114.0904D| erat lux vera quae inluminat omnem hominem et reliqua: lux vera inluminat nascendo, nutriendo, vivendo, et per gratiam baptismi Spiritu sancti, inluminat scientiam in mundum venit, mundum non cognovit, id est populus Judaeorum: pars aliena, pars aliqua cognovit eum: in sua venit: in sua gente secundum carnem: sui eum non receperunt: quique eum receperunt, dedit potestatem filios Dei fieri per fidem ex eo nati sunt per renovationem baptismi: et gratiam Spiritus sancti.

  114.0905A| Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, id est per adsumptionem carnis vidimus gloriam ejus, id est, per transfigurationem et resurrectionem illius: post me venit, ostendit, secundum carnem nativitatem: ante me factus est: id est per ipsum facta sunt omnia: et quia prior me erat, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus: Nascendo, nutriendo, vivendo, gratiam pro gratia. Veteri Testamenti gratia novi Testamenti: Item per fidem et caritatem: per litteram legis vel prophetiam: tres modi per gratiam baptismi gratiam aeternam, filius qui est in sinu patris, id est in corde vel in secreto: confessus est, Johannis non esse Christum.

  Non negavit, se praecursorem esse Christi, aliter ostendit novum Testamentum et ego nesciebam eum, 114.0905B| ostendit Johannes non scire per baptismum Christi redemptum esse mundum, nam sciebat eum filium Dei esse et natum in carne.

Rabi ubi habitas? id est in qua doctrina? commoveris: sive docere: venite, discite doctrinam meam qui omni vult venire ad se, apud eum manserunt die illo, ostendunt novum Testamentum sive vitam praesentem: hora decima significat vespere mundi: in crastinum voluit exire in Galilaeam, id est post resurrectionem suam ad gentes sub fico, id est sub legis littera vel synagoga: coelos apertos, id est generi humano, angelos ascendentes et descendentes, id est in ministerium Christi: die tertio nuptiae factae sunt, id est tertia lex, nuptias copulatio Ecclesiae cum Christo intelligitur: Maria Jesu in nuptias, 114.0905C| ostendit synagogam: Jesus et discipuli ejus, figura Ecclesiae, deficiente vino, id est defectio litterae legis.

Nondum venit hora mea, id est nondum venit tempus passionis Christi sex hidriae, sex aetates, in vinum Christus. Architriclinus Johannes ostendit, quod ante bibit Johannes passionem quam Christus: aqua vinum factum, ostendit renationem et vetus Testamentum in novum. Aliter per aquam baptismum Johannis per vinum passio Christi, item per vinum sanguis Christi ut ipse ait, sanguis ejus verus potus est, bonum vinum servare, ostendit mysterium: mysteria veteris Testamenti per boves vendentes doctores ostendit qui dona sacra vendunt, per oves 114.0905D| homines simpliciter ostendit, flagellum de resticulis, id est vindicta pro variis peccatis unde ejiciuntur, de Ecclesia: Jesus non credebat se ipsum illis, id est pro parte carnis Nichodimus nocte venit ad illum, per noctem ostendit litteram legis: sive ignorantiam cordis ut inlustraretur a lumine, scientiae Dei: scimus quod a Deo venisti, ostendit eos qui receperunt Christum per fidem, caro nascitur ex carne et sanguine, ut vivat corporaliter in mundo, iterum renascitur anima ineffabiliter et Spiritu sancto ut vivat in aeternum.

Spiritus ubi vult spirat, id est quem vult inluminat, sicut dicit Apostolus, qui enim adhaeret Christo unus spiritus est. Vocem meam audis, ostendunt inluminationem 114.0906A| auris cordis unde Propheta ait, audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quod scimus loquimur, quod vidimus testamur, quod dicimus scimus, ostendit per modos locutionis sive tota Trinitas, vel Christus cum apostolis et prophetis: testamur, id est testimonium damus: testimoniorum nostrorum non accipitis, id est praedicationem nostram non creditis: Christus de coelo descendit adsumendo carnem.

Nemo ascendit ad coelum, nisi Christus cum arbore id est Ecclesia: sicut exaltatus serpens in deserto: et Christus exaltatus est in libano crucis: sicut illi percussi a serpentibus: ita per visum serpentis aerei liberabuntur: ita et homo percussus a diabolo qui credit passionem Christi liberabitur: Venit in terram 114.0906B| Judaeam, in terram confessionis in Enon, id est nomen loci ubi immolaverunt filios et filias suas daemoniis, unde accepit nomen gehenna: juxta Salim quae interpretatur pacis quam vocaverunt iebus unde acceperunt nomen Jebusei; nondum enim erat Joannes in carcere, ostendit quia nondum erat consummatio legis litterae: illum oportet crescere, ine autem minui: qui putabatur esse propheta, inventus est Christus et qui putabatur esse Christus inventus est Propheta: quod vidi et audivi secundum divinitatem: hoc testificatur: secundum divinitatem testimonium ejus nemo accepit: hic totum pro parte ponitur; item credite quia Deus verax est.

Oportebat eum transire per Samariam, ostendit sicut praedicavit Judaeis, praedicaret et gentibus: praedium 114.0906C| id est agrum, fons ad fluendum puteus ad potandum fatigatus Jesus ex itinere: ostendit veniendum per incarnationem super historiam legis litterae, per horam sextam fidem Samaritanorum intelligitur qui erant ferventes: mulier id est synagoga: haurire aquam discere historiam legis litterae: petit Jesus bibere id est petere fidem mulieris puteus altus id est altitudo mysterii legis: fons aquae salientis ad vitam aeternam id est praedicatio Evangelii ebulliente ex ore apostolorum sive credentium: quinque viros, ostendit quinque libros Moysi, et hunc quidem habes est tuus ostendit librum Josue: reliquid hydriam suam id est pristinam conversationem: abiit in civitatem: ostendit primitivam Ecclesiam quasi ad gentes sive ad populum: levate oculos vestros id est oculos fidei albas 114.0906D| messes id est corda fidelium: qui seminaverunt id est prophetas qui metunt sunt apostoli. Mansit apud eos duos dies id est post duo testamenta tradita Judaeis: abiit in Galilaeam id est ad gentes: hic aliter qui mortui sunt corporaliter, in futuro audiunt vocem ejus et resuscitantur: sicut habet in se vitam ita et filius: quod dicitur dedit filio hoc est pro parte carnis: qui bona fecerunt in resurrectione vitae hoc est qui seipsum judicat resurgit et aliter qui mortui sunt in peccatis, per conversionem fidei vivunt ad vitam, ipsi resurgunt ad judicium, qui hic male egerunt: quod dicit non facio a me quicquam, ostendit pro parte corporis: sicut audio et judico: judicium meum justum est, non quaero voluntatem 114.0907A| meam, sed qui misit me Patris, hic voluntatem suam posuit, pro membris.

Si testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum; sicut ait Salomon, lauda te alienus non os tuum: neque vocem ejus audiunt unquam, ostendit infideles qui praedicationem ejus non receperunt, ascendit in montem cum discipulis suis id est ad altiorem vitam ascendere temptans Philipum id est ad probandum non ad perdendum: quinque panes, quinque libri Moysi: per ordiatium, intelligitur asperitas legis litterae: foenum multum, perfectio populi ostendit: nunquid pereat de reliquis id est nolite mittere doctrinam ubi non aedificat: ascendit solus in montem id est ad patrem, descenderunt discipuli ad mare, hoc est ad gentes: ascenderunt 114.0907B| in navem id est in Ecclesiam tenebrae factae sunt id est vesperascente mundo aut impetum persecutionis post ascensionem Christi: remigantes, id est confugientes ad Christum.

Jesum ambulantem super mare id est calcantem vitia mundi: turbas ascendentes in navem quaerentes Jesum, ostendit ut omnes cum proprio labore requirunt Christum: manu dicitur apud Hebraeos unde accepit nomen manna apud Latinos hoc est panis vivus sive corpus Christi transfiguratum mysterio, tribus modis suscitatur homo id est de infidelitate ad fidem, de peccato ad poenitentiam, in novissimo die corporaliter, in resurrectionem: ego vivo propter patrem, ostendunt secundum divitatem: scenophegia id est fictio tabernaculorum: vos ascenditis 114.0907C| ad diem festum, ego non ascendo: Vos quibus mundum delectatur ego non ascendam, quia non sum de mundo, die festo mediante.

Ascendit Jesus Jerosolymam, maxime incendente zelo Judaeorum: mea doctrina non est mea, et si mea quomodo non mea? mea est quae ex ore meo eis procedit: non est mea quia quae ad patrem audivi: haec loquor vobis, aliter secundum carnem mea est, sed secundum divinitatem non est mea, unum opus feci et omnes miramini totum hominem sanum feci in sabbatho, hoc est totum genus humanum, in novo Testamento: nolite judicare secundum faciem id est personam hominis nolite accipere: nescitis unde sim id est secundum carnem.

Adhuc modicum vobiscum sum, ostendit usque in 114.0907D| passionem: quaeretis me et non invenietis id est corporaliter et ubi ego sum vos non potestis venire id est per incredulitatem nisi per fidem: in novissimo autem die festivitatis id est peracta festivitate Judaeorum: qui sitit veniat et bibat id est qui sitit verbum Dei veniat et bibat doctrinam Evangelii: flumina de ventre id est doctrina de corde: fluent aquae vivae id est praedicatio Evangelii quae donat perpetuam vitam: quia Jesus nondum erat honorificatus, ostendit honorificationem passionis et resurrectionis: reversi sunt unusquisque in domum suam id est in malitiam suam.

Mulier in adulterio deprehensa, ostendit synagogam quae adulteravit legem Moysi secuta est traditionum 114.0908A| paternarum: sive Ecclesiam ex gentibus quae relinquens Deum fornicata est cum daemonibus: quia adducunt eam in medio, ostendit Judaeos quia accusatores sunt Ecclesiae Christi: Moyses mandavit lapidare tu quid dicis? temptantes eum pro duabus causis, si dixisset lapidare dixissent illi non facit ille quod docet remittite ad nos, si dixisset non lapidari dixissent contradictor legis est: Jesus inclinans se deorsum id est de sedibus paternis in mundum ad redimenda peccata generis humani, digito scribebat in terra: ostendit peccata eorum erexit te se ut erigeret eos qui incedebant in peccatis: iterum inclinans se, scribebat in terra, ostendit remissa peccata mulieris: remansit solus Jesus cum muliere in domo, id est cum Ecclesia in mundo: qui 114.0908B| sequitur me non ambulat in tenebris, ostendit non tantum gressus pedum sed affectum cordis: non in tenebris, id est ignorantiae, neque in tenebris peccatorum: sed habebit lumen vitae, id est lumen scientiae et lumen perpetuum multa habeo de vobis loqui et judicare, ostendit quia si credideritis multa vos docebo: etsi non credideritis, multa loqui ad excusationem vestram.

Ille ab initio homicida erat: quia semetipsum interfecit superbiendo: aliter primum hominem quem Deus immortalem condidit et ipsum fecit mortalem, et per ejus suggestionem occisus est Abel: quis ex vobis arguet me de peccato? qui ex Deo est verba Dei audit, id est qui intelligit et facit: Samaritanus es et daemonium habes, hic quod non fuit nec habere 114.0908C| et quod erat tacendo consensit: ego gloriam meam non quaero, est qui quaerit et judicet: Deus Pater; non quaero sicut simulatores faciunt et injuste judicant: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est, id est vidit fidem in spiritu et vidit illum in persona angelorum: tres vidit, quasi unum salutavit ubi dixit divertite domini mei ad domum servi vestri si inveni gratiam in oculis tuis: amen amen dico vobis est amen geminatus intellectus, vere sive fideliter: adnuntians Novum et Vetus Testamentum: ante Abranam ego sum: de divinitate locus est: tulerunt lapides ut jacerent in eum, id est lapidea corda habentes: abscondit Jesus, ostendit se absconsum a cordibus eorum se, exivit de templo, id est de populo Judaeorum Jesus transiit 114.0908D| per medium eorum, id est abiit ad gentes.

Vidit hominem caecum a nativitate: caecus humanum genus significatur: Neque hic peccavit neque parentes ejus, ut intelligas hoc quod dixit neque peccavit: Adam primus creatus ad videndum malum clausos habuit oculos, cum transgressus fuit mandatum Dei: apertos oculos tenuit ad malum et clausit ad bonum? quid igitur parentes nisi genus humanum, et instigatores vitiorum aut ipsa vitia significantur? me oportet operari, id est praedicare: donec dies est, id est dum sum in mundo: venit nox, id est persecutio apostolorum sive persecutio Antichristi: nox quando nemo potest operari, id est post 114.0909A| uniuscujusque exitum: exspuit in terram, id est incarnationem Christi.

Lutum fecit, linivit oculos meos: ostendit sicut primum hominem de limo terrae formavit ita per eumdem genus luti reformavit genus humanum: Vade et lava ad natatoria Siloe, demonstrans baptismum: per parentes intelligitur diabolus seu vitia: qui dixerunt aetatem habet ipse pro se loquatur: qui noluit hominem confiteri Christum: hunc nescimus unde sit: ostendit quia nesciebant ejus divinitatem: in judicio ego veni, in hunc mundum, ostendit qui audit verbum, et recepit judicium accepit ad condempnandum: ut qui non vident videant, ostendit gentes: quae legem non acceperunt: et qui vident caeci fiant, id est Judaeos qui videbant per legem caeci facti sunt, 114.0909B| quia non crediderunt in Christum.

Qui non intrant per januam: ostendit episcopos qui per praemia intrant non per vocationem Dei sive populi, pastores sunt ovium, qui pro lucro animarum non pro ambitione saeculi sunt: huic ostiarius aperit: primus ostiarius Joannes praecursor Christi, Scripturae Scriptura divina vocati nominati, id est novit Dominus qui sunt ejus: producit illas in doctrinam sive in regnum, ante illos vadit, id est exemplum quod docuit prius fecit: praecedit illos in regna coelorum, sive et omnes doctores boni praecedunt exemplis.

Vocem meam audiunt, id est doctrinam: alienus sequuntur, id est fides, doctrina haereticorum: quotquot venerunt fures fuerunt et latrones, id est pseudoprophetae 114.0909C| qui fuerunt et erunt tempore Antichristi: per me si quis intraverit salvabitur: hoc est qui per doctrinam Christi salvabitur: ingrediatur per poenitentiam in Ecclesiam, et egredientur de praesenti saeculo ad regnum Dei: aliter, egredere contra haereticos expugnandum: fur non venit nisi ut occidet et perdet, isti sunt ordines sacerdotum qui pro gratia turpi lucri non pro lucro animarum ingrediuntur, ego veni ut vitam habeatis, id est doctrinam meam, et abundantius habeatis, id est vitam aeternam: mercenarius est qui pro lucro terreno docet: vidit lupum fugit, id est diabolum vel haereticum: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili gentes ostendit, sit unus grex et unus pastor, id est Ecclesia et Christus: hic lapis angularis intermedium 114.0909D| parietem qui fit utraque unum.

Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam: ostendit pro parte carnis, pater quod dedit mihi majorem omnibus, ostendit Christo vel Spiritu Dei majorem esse omnibus operibus saeculi: ego dixi dii estis, tribus modis dicitur, id est essentialiter, qui semper est, id est Deus: nuncupativus, dii estis: false deos dicitur daemones sive idola.

Abiit trans Jordanem, id est ad gentes, ubi Joannes primum baptizans mansit ibi, ostendit Ecclesiam: Lazarus figurat Judaeos quia Judaei infirmi erant a fide Christi: Martha et Maria doctrinam bonorum Judaeorum ostendit: haec infirmitas non est ad mortem, ostendit quia qui mortui sunt hominibus Deo 114.0910A| vivent: mansit ibi duos dies, id est duos testamenta. Eamus iterum in Judaeam, reversam fidem in Judaeos per Eliam et Enoch in finem mundi: duodecim horae sunt diei, dies Christus est: duodecim horae duodecim apostoli; si quis ambulaverit in die non offendit, in die, id est in doctrina Christi aut apostolorum non offendit in peccato quia lucem hujus mundi videt, id est Christum per scientiam videt.

Si quis ambulaverit in nocte offendit: per noctem intelligitur tenebrae peccatorum, sive ignorantia cordis: non erat ibi, ostendit, praesentiam carnis sciebat mortuum esse, id est quia omnia novit: unum in domo archisynagogae, duo filium viduae in portam civitatis tertium Lazarum de monumento, in domo, id est in corde: in porta, id est in ore, in monumento, 114.0910B| id est in opere, per easdem moritur homo et per easdem resuscitabitur.

Martha ut audivit quia Jesus venit obviavit ei: Hic Martha significat Ecclesiam quae obviavit Christo per fidem: Maria domi sedebat, contemplationis vitam ostendit, qui credit in me et mortuus fuerit vivit sive corporaliter, sive in peccatis per poenitentiam: omnis qui vivit et credit in me qui hic in bonis operibus vivit in Christo, non morietur in aeternum.

Lacrymatus est Jesus: ostendit sicut verus Deus et verus homo exemplum compassionis est, ligatis manibus et pedes, ostendit vinculis peccatorum: facies sudario ligatus, id est velamen super corda Judaeorum: solvite illum, id est per praedicationem 114.0910C| fidei. Judaei quanto majora signa videbant, tanto magis obcaecabantur: tulerunt locum et gentem, locum Jerosolymam, possident Romani et gentes quae dispersi sunt per regiones, princeps causas dixit, expedit unum hominem mori quam tota gens pereat, quia ministerium Dei habebat prae manibus et Spiritum Dei hoc locutus est, ut Filius Dei qui divisi erant congregaret in unum in toto mundo: Martha ministrabat, ostendit activam vitam.

Lazarus discumbens cum Jesu, significat Ecclesiam: Maria accepit libram unguenti, ita et totus mundus quod intelligitur corda fidelium: per unguentum odorem confessionis, Maria Ecclesiam significat, unxit pedes Jesu, id est per confessionem poenitentiae: domus repleta est ex odore unguenti 114.0910D| ita et totus mundus repletus est de passione et resurrectione Christi.

Ut audivit turba quod Jesus venisset, acceperunt ramos palmarum, obviam Jesu exierunt. Ostendit quia tres secundum adventum post resurrectionem rapiuntur in aera cum Domino invenit asinum, per asinum populum gentilium ostendit: sedit super eum, id est per confessionem fidei: noli timere perditionem tuam, quia Salvator tuus venit filia Sion ostendit congregantium fidelium ex Judaeis et gentibus: totus mundus post eum abiit, quia per passionem et resurrectionem suam totum mundum de peccato redemit, et secutus est eum: accesserunt ad Philippum et rogabant ut viderent Jesum, ostendit 114.0911A| gentes per praedicationem apostolorum conversas ad fidem: granum tritici figuram Christi tenet, si mortuum fuerit multa grana adfert: sic et Christus . . . multiplicavit Ecclesiam suam.

Clarificabo et iterum clarificabo, id est clarifica illum in resurrectione Lazari, iterum clarifica illum in sua resurrectione: princeps mundi mittitur foras, id est diabolo ejecto de potestate mundi per passionem crucis: ambulate dum lucem habetis, id est dum Christum corporaliter et spiritaliter vobiscum habetis: ne tenebrae vos comprehendant, id est tenebras ignorantiae et persecutiones peccatorum: abscondit ab eis, id est corporaliter sive spiritualiter, Domine, quis credidit auditui nostro? quis pro raritate ponitur sive pro difficultate auditus fides est; 114.0911B| quam per Spiritum sanctum audivimus: brachium Domini Filius Dei est, qui revelatum est, id est aliqua pars ex Judaeis revelatum ex gentibus, id est qui credit in me non solum secundum humanitatem, sed secundum divinitatem, aliter non solum in me, sed et in Patre quia ego in Patre et Pater in me: qui videt me videt qui me misit; ac si aperte dixisset, qui vidit me verum hominem esse et credit me verum Deum esse, videt et Patrem secundum divinitatem.

  Non veni ut judicem, sed ut salvificem mundum: ostendit quod per effusionem sanguinis redimeret mundum: dilexi vos quia eram in mundum usque in finem dilexit: exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem: coena facta 114.0911C| ostendit passionem Christi sicut post coenam prandium non fit, sic Christus postquam semel passus est non ostendit se iterum passurum: surgens a coena, ostendit passionem nostram resurrectionem sive ascensionem: ponit vestimenta sua, ostendit quia deponenda erant vestimenta ejus ad crucem.

INCIPIT CAPITULATIO.

Accipiens linteum et praecinxit se linteo, id est mortificatio ipsius: mittit aquam in pelvim, ostendit gratiam baptismi: coepit lavare pedes discipulorum suorum et extergere linteo, per lavationem pedum baptismum apostolorum intelligitur, per extersionem lintei ostendit per passionem Christi extersionem peccatorum: non lavabis pedes mihi in aeternum, 114.0911D| pavore perterritus dicebat hoc: si non lavero te, non habebis partem mecum, ostendit qui non est lavatus per baptismum et per confessionem poenitentiae non habebit partem apud Dominum: accepit vestimenta sua, iterum ostenditur quod revertetur ad Judaeos in finem mundi: non est servo major domino suo neque Apostolus eo major qui misit illum, id est si ego patior et vos patimini. Aliter si ego me humilio usque ad vestigia vestra, ita et vos humiliate vos omnibus: levabit contra me calcaneum, id est calcaneum extrema pars membri est.

Et per bucellam introivit in eum Satanas, id est, sicut Apostolus ait, qui indigne accipit corpus Domini et sanguinem ejus, judicium manducat et bibit: 114.0912A| praeceptum novum do vobis ut et diligatis invicem: in vetere dicitur diliges amicum et odio habebis inimicum, Dominus dicit diligite mimicos vestros: hoc est praeceptum novum, non conturbetur cor vestrum, hic praedicat Apostolis de passione sua, credite in Deum, et in me credite quia Filius Dei sum.

Credite in domo patris mei, id est in Ecclesia mansiones multae sunt id est sicut in uno homine sensus divisus: est ita in Ecclesia quae est corpus Christi gratiae multae sunt: vado parare vobis loc, id est parabo vobis vitam, sicut Apostolus advocatum habemus apud Patrem, qui interpellat pro nobis: ego sum via et veritas et vita, via sine errore Christus est, veritas sine falsitate, vita sine morte ipse est.

114.0912B| Amodo nostis eum et vidistis eum, id est, quem cognoverunt oculis corporis, et cognoverunt oculis cordis, secundum divinitatem per inlustrationem Spiritus sancti: majora horum facit, quia Christus per fimbriam mulierem sanavit: Apostoli vero per umbram infirmos curabunt.

  
  
Explicit Passio.

Rogabo Patrem meum et alium Paraclitum dabit vobis: per bis Spiritum acceptum dilectio Dei et proximi intelligitur: spiritum veritatis quem mundus accipere non potest, id est, qui mundum diligit non accipit illum, non relinquam vos orfanos, id est non relinquam vos secundum divinitatem: in illa die cognoscetis, id est in futuro, sive in resurrectione 114.0912C| Christi. Ego in Patre, id est secundum divinitatem, vos in me, quia membra mea estis: et ego in vobis, id est, in dilectione cordis vestri: manifestabo ei meipsum, id est, credentes in divinitatem, mansionem apud eum faciemus sicut ipse ait, ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ubi sum et ego et reliqua: pacem meam do vobis, id est, sicut ego patienter suffero omnia, et vos patientiam habetis: pacem meam relinquo vobis, id est, sicut ego passus sum, ita et vos patiemini: non sicut mundus dat pacem ego do vobis, mundus interruptam pacem dat, Deus aeternam dat: venit princeps mundi ad me, et nihil in me invenit, id est, diabolus venit ad crucem, et in Domino non invenit peccatum, quaesivit capere captus est ab eo: 114.0912D| sicut praecepit mihi pater sic facio, misit illum pater ut sanguinem suum funderet pro genere humano, et ita fecit: ego sum vitis vera unde perfluit sanguis, et aqua: et pater meus agricola est, id est, cultor Ecclesiae: vos palmites, id est, apostoli sive fideles Ecclesiae: sicut palmes non potest a se fructum ferre nisi manserit in vite, sic et unusquisque non fert fructum nisi manserit in Christo.

In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum primum afferatis, id est sicut praedicationem, ego et passionem fructificavi, ita et vos facite: sicut dilexit me pater, et ego dilexi vos, id est, sicut misit me pater praedicare et pati, et ego mitto vos: majorem caritatem nemo habet et reliqua: dilectio 114.0913A| fortior est morte, ego pro dilectionem patior pro vobis, et vos patimini pro Ecclesia: omnia quae audivi a patre meo nota feci vobis, id est praecepta Evangelii: elegi vos de mundo, id est de mundanis actibus: non estis de mundo, id est, quia non diligitis mundum: ut ait, Salomon, talis est mulier adultera, quae cum comederit tetigit os suum, dicit, non sum operata malum, figurat Ecclesiam ex gentibus, quae per confessionem abstersit se de immunditia peccatorum: ab initio mecum istis, id est ab initio praedicationis.

Si ego non abiero paraclitus non veniet ad vos: cum venerit paraclitus arguet mundum de peccato, id est, quia non credit in me, credat per praedicationem Evangelii: de judicio autem, quia princeps 114.0913B| mundi judicatus est: Arguit de peccato, id est, ut per praedicationem vestram convertantur ad poenitentiam: de justitia, ut sicut diligit proximum, diligat et Deum ex toto corde: de judicio, ut quidquid vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis: haec enim est lex et prophetae.

Modicum non videbitis me, id est, dum jacui in sepulcro: modicum iterum et videbitis me, id est, per resurrectionem: venit hora quando non in proverbiis loquar vobiscum, sed palam de Patre manifestabo vobis, id est, per resurrectionem: in illa die in nomine meo petetis, id est, quia ascendo ad Patrem resurgendo per potestatem. Pater diligit vos, quia diligitis me relinquo mundum, et vado ad Patrem, id est, per praesentiam corporis, nam secundum 114.0913C| divinitatem non relinquit mundum: pressuram habetis, id est, a mundanis hominibus tribulationem: ego vici mundum, id est alligavi fortem in mundo, qui est diabolus.

Venit hora, Pater, ad clarificare Filium tuum: id est per resurrectionem: ut Filius clarificet te, id est per Filium convertantur et credant: ego te clarificavi super terram, id est notum feci omnibus, apud te manifestavi nomen tuum hominibus, ostendit quod secundum divinitatem, cum Patre erat, et corporaliter in terra: quos mihi dedisti de mundo tui erant, in praescientia ab initio tui erant: mihi eos dedisti, id est, ad docendum: et sermonem tuum servaverunt, id est, in fide permanserunt, ego pro eis rogo non pro mundo, quia scit Deus qui sunt 114.0913D| ejus: omnia tua mea sunt, et mea tua sunt: et clarificatus sum in eis, id est, in iisdem gentibus manifestatus sum, id est, quia crediderunt in me: in mundo sum corporaliter, et in mundo non sum corporaliter: et pro eis sanctifico meipsum, id est, per martyrium et resurrectionem: ego claritatem, quam dedisti mihi dedi eis, id est, praecepta divina: exivit cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ostendit impetum persecutionis.

Iterum transiens Jesus cum discipulis suis, id est, de mundo ad patrem, et de Judaeis ad gentes, venerunt cum laternis et fagulis, id est, ipsi sibi accenderunt lumen poenale, adduxerunt eum ad Annam, Anna gratia Dei interpretatur, qui gratia Dei acceperat 114.0914A| principatum sacerdotis: sed illa visa est ostiaria, quae introduxit Petrum in atrium significat primitivae Ecclesiae, exprobravit eum quia Dei Filium se esse dixisse: certe non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accepit.

Jesus bajulans crucem suam: Exemplum dedit sicut ipse dixit: qui vult post me venire abneget semetipsum, et reliqua: duo latrones crucifixi erant cum Jesu, qui permansit unus in perfidia sua, ostendit Judaeos, qui confessus est significat gentes: scriptum erat in titulo rex Judaeorum, id est rex confessorum: fecerunt quatuor partes de vestimentis Jesu: quatuor milites, id est quatuor Evangelistae: vestimenta divisa, id est praedicationem, 114.0914B| incarnationem, passionem et resurrectionem, quae praedicaverunt in quatuor partibus mundi, tunica autem inconsutilis desuper contexta, ostendit quia divinitas in Patre et Filio inseparabilis est: non scindamus eam, sed sortiamus de illa cujus erat, ostendit quia viri Catholici non scindunt unitatem divinitatis.

Mulier, ecce filius tuus: discipulo, ecce mater tua: hic virginem commendavit, ut incorruptam servaret: non fregerunt crura Jesu, id est, quod figuratum ante fuerat, per agnum in Aegypto: non crudum nec coctum aqua, sed assum tantum igni, ostendit passionen Christi, baculum in manu, ostendit crucem Christi, de mundo ad Patrem: non comminuetis ex eo, ostendit ut non fieret infracta crux 114.0914C| Christi, lancea latus ejus punxerunt, ut impleretur scriptura: viderunt in quem pupunxerunt.

Exivit sanguis et aqua: sicut ex latere Adae sumpta est Eva, ita ex latere Christi exivit redemptio Ecclesiae: per sanguinem remissio, per aquam baptismum: duo discipuli currentes? Petrus et Joannes, ostendit duos populos currentes, Judaeos per legis litteram, gentes per legem naturae.

Joannes praecucurrit citius; vidit linteamina posita et non introivit. Judaei per legem et Prophetas viderunt Christum venturum, et adventum ipsius non receperunt. Venit Petrus sequens eum, vidit linteamina et introivit, ostendit gentes quae in adventum Christi, sive doctrinam illius: per linteamina incarnatio Christi intelligitur: per sudarium mysterium 114.0914D| divinitatis intelligitur: sudarium non cum linteaminibus, sed separatim in unum locum involutum, ostendit quia divinitas longe est remota a sensibus humanis, in unum locum qui sunt universalis: tunc introivit et alius discipulus qui prius venerat ad monumentum, ostendit Judaeos reversos ad fidem in fine mundi: angeli sedentes ad caput et ad pedes, ostendit initium et finem.

Dixit Maria, nescio ubi posuerunt eum, ostendit secundum carnem diligebat mundum, et per fidem credebat quod dixit Maria ostendit cogitationem vocis: quia per dilectionem proximi cognoscit homo Deum: dixit Jesus, noli me tangere, id est in corde tuo, tibi non ascendi per divinitatem, discipuli piscantes 114.0915A| totam noctem nihil ceperunt: piscatores doctores veteres, in nocte ostendit ante adventum Christi nullus ad perfectionem per praedicationem legis veteris venisset.

Mane autem facto: ostendit factum adventum Christi: mittite in dexteram partem, id est, mittite praedicationem in gentibus. Erat enim Petrus nudus, id est nudi erant a fide Christi: tunica succinxit se, id est fidem Ecclesiae: misit se in mare, id est in fluctuationibus, et amaritudines mundi per dilectionem Christi: alii discipuli navigio venerunt, id est, in Ecclesia fluctuationem mundi calcantes viderunt prunas, et piscem et panem positum, per piscem ostendit fidem, per prunas calorem caritatis, per panem verbum divinum: trahentes rete in 114.0915B| terram, per littora ostendit finem mundi: plenum magnis piscibus, id est, plenitudo et magnitudo Ecclesiae, per remissionem peccatorum: per tres ostendit trinitatem: indivisum rete et non scissum, id est, Ecclesiam in futuro incorruptam: manducavit Jesus post resurrectionem, ostendit veram incarnationem corporis ut credentes crederent.

Dixit Jesus, Simon Joannis amas me? Ostendit sicut ter negavit, ut ter confiteretur fidem Trinitatis: pasce oves meas id est in Ecclesia: ingressus Jesus januis clausis ostendit quia clausis ingressus est januis uterum, sic et omnes sancti post resurrectionem 114.0916A| induunt spiritale corpus, ubique sine metu ingredi possunt, unde integer et incorruptus matrimonio, tres testificant hanc sententiam.

Discipulus quem amabat Jesus. Secunda virtus est quod fecit Jesus in Cana Galilaeae, vinum de aqua expressit opus paratum virginitatem Joannis, ostendit quia illi sponsa conjuncta est: testimonium quod commendavit Jesus matrem suam Joanni: Maria Ecclesia figuratur. Johannes principatum, sicut fuit Johannes virgo matrimonio, sic fuit incorruptus et morte: Joannes genealogiam de divinitate narrat, nam alii de homine narrant: de divinitate Johannes dicit, in principio erat verbum, iste jacebat super pectus Jesu, et scientia divinitatis quae fuerat in pectore Jesu ascendit Johannes de conjunctione 114.0916B| duorum pectorum; insita arbor, in alter facit fructum arboris, alterius in qua plantatur. Si secundum ordinem canonis iste liber Mathaeum praemittendus esset, et quod in novissimam positus partem, est quia terra primis sanctificata est, deinde aqua, et postea novissime ignis quia clarior est et subtilior: item in similitudinem duarum legum, id est, vetus et novum; vetus prius tradita erat, nova tamen clarior est et major, quia de coelestibus discernit et abundantior mea, quod ad Evangelium Joannis pertinet ex supra dicta.

ADMONITIO MARTIANAEI (Opp. S. Hieronymi, tom. V.) Commaticam in quatuor Evangelia expositionem reperi in codicibus manuscriptis falso ascriptam Hieronymo, tantisque scatentem barbarismis atque soloecismis, ut omnino videretur indigna quae prodiret in lucem: sed cum hujusmodi opuscula non displiceant omnibus, hic cum aliis id genus eam Expositionem edere volui, maxime quod Strabus Fuldensis auctor esse potuerit hujus Commentarii, quem postea imperitissimus aliquis descripserit cum silva barbarismorum ac soloecismorum. Qualecunque illud est, ex antiquo codice Gemeticensi transcriptum opusculum, typographis nostris edendum tradidi cum suis pene universis vitiis. Neque vero dignum judicavi quod more nostro castigaretur, et in eo emendando tempus, oleum operamque perderem. ↑