Fragmenta Silurica e dono Caroli Henrici Wegelin/Gastropoda

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fragmenta Silurica e dono Caroli Henrici Wegelin
1880


Gen. Euomphalus Sow.

Gen. Pleurotomatia Defr.

Gen. Cyclonema Hall.

Gen. Subulites Conrad.

Gen. Loxonema Phillips.

Gen. Eunema Salter.

Gen. Platyostoma Conrad.

Gen. Platyceras Conrad.

Gen. Tryblidium Lindström.

16. T. reticulatum Lindstr.

Tab X., fig. 7—16; Tab XIX., fig. 9—12.

Loc. nat. Lansa et alia loca in Fårö, Wialmsudd paroeciae Rute et prope Westöös paroeciae Hall Gotlandiae.

Testa ovalis, oblonga, crassa, modice convexa; apex acuminatus, plerumque decorticatus. Superficies externa testse costis et lamellis latis et elevatis transversim exsculpta. Costae prope apicem minores, approximatae, decussatim reticulatae, scrobiculis minutis disjunctae. Lamellse trans- versae pone mediam testam latae, incrassatae, recurvae et concentricae. Apertura marginibus valde incrassatis et inflexis. Exemplum decorticatum (tab. X fig. 12) picturam monstrat radiis obscuris, longitudinalibus. Impressiones musculares, colore nigro, per sex paria ordinatae, anteriores maximae, anulum formant ovalem, dispositione sua impressionibus Patellae cochlearis simillimae. Pars interior cujusdam impressionis circularis, convexa, in plica singula vel duabus continua. Testa e stratis duobus consistit, intimum tenue, lamellosum, albidum, punctulis angulosis permixtum, ad apicem in aream elliptico-ovalem denudatum. Stratum externum, crassum, e fibrillis verticaliter positis formatur. Superficies aperturae oculo armato puncta minuta praebet. Longitudo testae 43 millim., latit. 31 millim., altitudo 10 millim.

17. T. unguis Lindstr.

Tab II., fig. 10—15.

Loc. nat. Fårö, Hall et Wisby Gotlandiae.

Testa ovalis, tenuis, modice elevata, apice obtuso, depresso, prope marginem anteriorem posito. Superficies testae laevis, nonnullis scrobiculis prope apicem, et sulcis tribus vel quatuor longitudinalibus prope marginem posteriorem exceptis. Lineae incrementi regulares, concentricae, prope marginem posteriorem densiores. Apertura margine tenui, acuto. Impressiones musculares per sex paria ordinatae illis speciei antecedentis simillimae. Prope marginem anteriorem, in superficie interna, sita est fovea ovalis, velut cicatrix. Altitudo testae 16 millim., longitudo 59 millim., latitudo 47 millim. Metoptoma Hyrie Bill., 1. supra citato, huic valde affinis.

Specimina hujus generis e stratis Silurii inferioris Esthoniae, e Dago et Borkholm vidi, mihi benevolentissime a Fr. Schmidt, Membro Acad. Petropolitanee, communicata. Praecursores omnino sunt specierum Gotlandicarum, una, transversim costata, T. reticulato affinis, altera T. ungui simillima.