Fuero de Miranda de Ebro

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere


[1] Decet reges predecessorum suorum decreta et dona illibata conseruare conseruata augere. Ea propter ego Aldefonsus, dei gratia rrex castelle, una cum vxore mea Alienor regina, pro animabus parentum meorum et salute propria, agnosco ueraciter priuilegium presens quod ab auo et patre meo ffuit factum populatoribus de miranda et comendocome et conffirmo ssemperque ratum teneri mando; priuilegii signum est hoc:

[2] Sub nomine ihesu christi et pietate dei, uidelicet patris et ffilii et spiritus sancti, amen, Ego Aldefonsus, dei gratia toçius yspanie imperator, una cum vxore mea berengaria, conffitemur ueraciter quod dominus garsia, comes fidelissimus, et domina, vrraca, comitissa vxor ssua, latores gloriam regni nostri de nagera de calagurra, sicut homines respicientes utilitatem nostri palacii, cum assenssu et nostra concessione, popularunt lucronium. Qua populatione completa, dederunt michi conssilium quod popularem mirandam. et hominibus qui ibi uoluissent populare darem legem et fforum per quod potuissent morari ssine malo dominio et mala sseruitute ne sint apremiati taliter quod dimitant locum depopulatum et ita ffactum nostrum esset uanum et gloria regni nostri redduc[eret] malam ffamam.

[3] Et nos, uidendo quod istud con[s]ilium erat bonum et ffidele, dedimus eis legem et fforum et ffecimus ista[m] carta[m] populatoribus de miranda, in qua dicitur quod omnes populatores qui in pressenti populant supradictum locum de cetero usque ad ffinem mundi populabunt, ita bene ffrancigeni sicut yspani uel de alia gente quacumque populauerint, uiuant a ssuo fforo et de ffrancos et mantengansse per bonam fidem actoritate istius scripti.

[4] Et do istis populatoribus qui sunt presentes et qui uenerint sub dominio nostri regni et nostri imperii in pace et in bona andancia de tempore Torreziella cum ecelesiis que ibi sunt sancte marie, et sancte lucie, et sancti martini, et sancti mametis, et sancte crucis, et sanct[i] christofori, et ante pardo, et sancti iohannis, et sancti romani de comunion et quatuor ssolares qui sunt circa illam ecclesiam, et truchuela, et uayas de iuso, et sancti martini, et sancti uicencii; et in uayas de suso sex solares, sanctum ciprianum et solarem et ecclesiam; hurizahar; et sanctam Mariam et sanctam marinam; et in arce mira perez duos ssolares; in locorçana. XII. solares et medietatem ecclesie sancti martini; in riba aguda duos ssolares; et sanctum iulianum de araminnon, ssolares et ecclesiam, totum; in rippa uellosa quatuordecim solares iuxta ecclesiam sancti martini: sex sub calle superiori et octo inter callem de medio et callem inferiorem et medietatem ecclesie; archereiju et hormaça, et cueuas de gragera, et sanctam mariam magdalenam, et sanctum iulianum, et sanctum michaelem de super monte rubeo, ssolares et ecclesias. Et de illa parte de ebro, in naue quatuor ssolares, et sanctum uicencium, et sanctum ciprianum, et sanctum christoforum, et carraleo totum; in potançuri omnia que ibi habeo; Murcuela et coscorrori et bardahuri et casiellas de prado totum; fferreruela. ea que ego habeo ibi; et sanctum martinum; et sanctum quiricilum et sanctum mametem et sanctam mariam de monte.

[5] et istas uillas et ecclesias et loca de uobis meis populatoribus de miranda cum solaribus et cum hereditatibus, et cum ortis et vineis, et cum arboribus et aquis et riuis, et cum molendinis et azennis. et cum piscariis et pratis et pascuis et cum deffessis et regarís et cum montibus et ffontibus et cum sserris et terminis et alhocibus cum ingressibus et [salidis] et cum alhocibus que ffuerant de cellorigo et de billiuio quod ssint de miranda. et cellorigo et billiuio quod remaneant in sse, et quod scindant et pascant et jaceant cum populatoribus de miranda usque ad illa loca in quibus ssolebant scindere, pascere et iacere cum hominibus illorum locorum qui do populatoribus de miranda.

[6] Et nominatim do mirande omnes deffesas de riba coua et de bassaurri. Et in antene garsias petri et lupus garsie et sui uassalli qui uixerint in potancuri scindant et pascant cum hominibus de miranda ssicut ffecerunt cum suis uicinis.

Et deffesam crucis, de ffundo uallis usque ad sumum dela talia, et ffontem auellanorum sicut aque currunt uersus canaleias et potançuri. Et deffesas sancti quiricii, et de monte fforte, et per an ualçam intus existendo, et beroçal et pennam de texos et campum sancti iohannis per callem cerradam et carrerias aluas, et ad fundum de arenosa usque labradias sint de miranda. Et prior ssancti Martini ffurtunius uassoco et petrus hurtis et sui uassalli qui uixerint in fferreruela quod scindant et pascant et iaceant in deffesa cum hominibus de miranda sicut ssolebant cum suis uicinis de fferreruela. Et ex illa parte de ebro defesam sancte crucis totam; et in defesis de riba uellosa et locorçana et de riba aguda populatores illorum locorum de mirande, si uixerint in miranda uel in suis locis, quod scindant, pascant et iaceant sicut fecerunt cum alüs suis uicinis.

[7] Et nominatim do populatoribus de miranda pro suo termino et pro alhoç usque dum coniunguntur çadorra. et ebro. et çadorram uerssus sursum totam aquam interius existentem usque ad pennam de araminnon, et deinde ad barreram de araminnon eundo directe; et postea ad barreram de melides et barrera de uilla uizana uersus barrera de moliniella et barrera de cavzedo de yuso; et ad barreram de ffontecha directe ad ebro. Et totus ebro intus existendo ad uadum de ante pardo, et deinde per senderium qui uadit per cabecas ad goreio intus existendo ad ffontem de goreio, et deinde per uiam que uadit aspera de campaiares ad sumum de ripa gulpeiera, et deinde ad uadum echaenne, deinde ad quintaniella. intus existendo et per senderium qui uadit super deffesam de quintaniella et super pennam maiorem ad castrum miriel et per medium inter arce et ffoncea ad cruceiadam de rripa arce, et deinde ad pennuquiellos et ad ssumitatem deffese de ffuenceleche et ad barreram de ssaga de juso, et per uiam eundo ad carreram de uillela ; carrera ajuso transuerssando caminum de ssaga ad pennuecum grande quod est in uia de castro sico; et deinde per senderiurn qui uadit ad castrum sicum et ad uaranço castro ssico de fforis uaran[c]o intus eundo. Et deinde per ssenderium qui uadit per coscoiar de juso de iembres et de juso de hormaça, ad ffoueam de couiellas, ubi cadit aqua in ebro; et ebro uersus ssursum sub biliuio totus ebro interius existendo usque dum iunguntur zadorra et ebro; et, totum hoc interius existendo do uobis meis populatoribus de miranda pro uestro termino et alhoz.

[8] Et do uobis in donatione totum superius nominatum et montadgo omnium moncium quos ego ibi [h]abeo, populatum et de populatum que mee perssone regali pertinescunt habendi de termino del alhoz ssobradicta, si non cellorigo billiuio quod remaneant in sse, quod habeatis et manu teneatis istam meam donationem ffirmiter ssine aliqua ocasione, uos et ffilii uestri et tota uestra posteritas.

[9] Et isti populatores de miranda habeant licenciam liberam et quitam intra ssuos terminos et ssuas alhoces, comparandi et accipiendi ab illis qui eis uendiderint uel donauerint uel hereditauerint de parentibus ssuis ca[sa]s, ssolares deuisas, hereditates, rotas et molendinos et piscarias, ita de pedonibus ssicut de generosis et de monasteriis, et habeant licenciam extra. terminos suos et alhoçes comparandi et accipiendi et, lucrandi de generosis et monasteriis et de aliis qui uendiderint eis, uel donauerint, uel hereditauerint de ssuis parentibus, ita de pedonibus sicut de generosis. Et [nu]llus homo pectet pro illis [pectum nec morturam nec sayoniam nec veredam] sse[d] h[abeant omn]ia, ssalua, quita et libera et nobilia ad fforum de miranda sicut alia que habuerint.

[10] Et ssi necesse ffuerti eis, quod possint uendere uel donare cuicumque et quomodocumque u]olu[erin]t hec et alia que habuerint.

[11] Et quilibet populator qui tenuerit suam hereditatem per annum et diem ssine mala uoce, habeat eam liberam et quitam. Et alii qui comprauerint uel acceperint [habeant] eam liberam et quitam [a]d fforum de miranda.

[12] Et omnes generosi, abadengi uel ssolariengi qui uixerint intra terminos et alhocibus de miranda, scinda[n]t, pascant et iaceant sicut ssoliti f[uerant cum] populatoribus de miranda in omnibus ssuis terminis.

[13] Et do istis populatoribus majorem licenciam quod ubicumque inuenerint in toto nostro regno herbas aut ffenum aut aquas aut ligna aut maderos extra suas alhoces, quod scindant ea et pascant et bibant, ita de nocte sicut de dia, ad satiandum animalia ssua, et quod scindant ligna et maderos et portent ea ad cremandum et ad ffaciendum casas et ad alia que habuerint necesse; et hoc habeant sine ulla ocasione.

[14] Et ponimus et judicamus pro conffirmatione regali quod nullus merinus de castella nec de alaua utatur merindare in miranda nec in ssuis populatoribus nec in ssuis terminis, ubicumque uixerint aut ssedeant. Sed dominus qui mandauerit uillam sub potestate regis ponat merinum populatorem de uilla qui habeat ibi casas et hereditates.

[15] Et dominus nec merinus ejus nec ejus ssayon accipia[t] aliquid sine sua uoluntate, nec habea[n]t super se forum malum de ssayonia, nec de ffossata, nec de ajuda, nec de anuda, nec de maneria, nec de mortura, nec ffaciant aliquam ueredam, sed remaneant semper liberi et fforri et nobiles. Et non habeant fforum eundi ad ffonssatum ,nec pectent fonssaderam; nec ffaciant bella. de fferro, nec de calida nec de pesquisa; nec pectent portagium, nec pedagium, nec rec[u]age, nec rasuram, nec aturam, nec montadgum in nostro regno. Et si super ista racione merinus au[t] ssayon uoluerint intrare casam alicujus populatoris sint mortui propter hoc, non pectent homicidium. Et si ssayon ffuerit malus et pecierit aliquam rem contra jus, quod uerberent eum bene et non pectent nisi quinque solidos.

[16] Non pectent homicidium pro homine mortuo qui sit inuentus intra terminos suos in villa sua, nisi populatores uel aliquis eorum eum occiderit uel alius homo; si occisor negauerit, querellosus probet hoc cum duobus populatoribus fidelibus qui habeant casas et hereditates. Et si ffuerit de nocte aut in heremo, sciant ueritatem ffideles de uilla, et qui interffecit eum pectet homicidium quingentos solidos. et si non potuerit hoc probari aut ueritas sciri, juret et sit quitus. et si[t] pectent homicidium ab omnibus populatoribus, probet hoc cum quinque hominibus uille uel aliarum uillarum regalium et pectent omnes populatores homicidium; et si non potuerit probari, jurent. V. populatores quod non interffecerunt eum et sit concilium quitum.

[17] Et si aliquis homo extraxerit pignora de casa alterius per fforciam, pectet in calumpnia se[x]ssaginta solidos et restituet pignora unde ea accepit.

[18] Et ssi aliquis homo ffalssauerit menssuram, pectet sessaginta solidos.

[19] Et ssi aliquis homo clauserit alium in sua casa aut in alia uolendo ffacere ei malum, pectet sessaginta solidos.

[20] Et ssi aliquis homo extraxerit gladium contra alium, redimat pugnum pro homicidio.

[21] Et si aliquis uir uel mulier percusserit populatorem uxoratum aut mulierem uxoratam et extrarerit ei sanguinem, pectet sessaginta solidos; et si non extraxerit sanguinem, pectet XXXta. solidos. Et si aliquis uir uel mulier pro sua locinia acceperit uirum uxoratum per capillos, uel per barbam, aut per testiculos, redimat pugnum pro medio homicidio; et si non potuerit redimere iaceat in carcere. xxxta. diebus, et post ea sint fustigati ab una parte uille usque ad aliam. Et si aliquis uir au[t] mulier percusserit alium uirum aut mulierem qui .non sint uxorati et exiuerit sanguis, pectet. x. solidos; et si non exiuerit sanguis, pectet. V. solidos.

[22] Et si aliquis homo expoliauerit alium usque ad carnem sine sua uoluntate, pectet medium homicidium.

[23] Et si aliquis homo pignorauerit alterius capam, au[t] mantum, au[t] alia pignora, ad tortum, pectet. V. solidos.

[24] Et si aliquis homo forciauerit mulierem uel furtauerit, merinus aut ssayon de uilla interficiat eum.

[25] Et si isti populatores de miranda inuenerim aliquem [h]ominem aut mulierem in suo horto, aut in vinea, aut in arbore, qui faciat damnum, de nocte pectet. X. solidos de die quinque et damnum suo domino, et ssi negaverit juret dominus cuius est radix, aut custos eius, et pectet calumniam.

[26] Et omnes populatores qui habuerint casas pectet quilibet. II. solidos domino qui mandauerit villam sub regia potestate quolibet anno pro pascua resurrectionis, et si habuerit casas et hereditatem, pectet tres solidos; et si habuerit hereditatem sine casa, pectet unum solidum.

[27] Et omnes populatores pectent regi viginti quatuor morabetinos in anno pro prandio ueniendo ad uilla[m]. T si uenerit regina cum eo pectent triginta mrs., et si plus costiterit prandium, soluat rex. et in anno quo rex non uenerit ad uillam populatores nichil soluant pro prandio et isti populatores non pectent prandium inffanti aut infante, nec domino qui mandauerit uilla sub regia potestate; nec pectent nisi solum unum dictum solidum, aut duos, au[t] tres quilibet populator pro casis et, hereditatibus que habitauerint pro pascua resurectionis.

[28] Et sit in miranda mercatum in die mercurii, et pro pondere panis, aut salis, aut fructus pectent duos denarios in portagio, et pro aliis rebus ubi uenditis non pectent portagium. et alcalles de qualibet re habeant portagium in isto mercato. Et illi qui Bunt de alhoze ueniant in março a tres mercados et çerquent in uilla et sint quiti de pedagio; et si aliquod prelium ffuerit motum in mercato, querellosus probet illud in ipso die cum duobus bonis hominibus et sint undecumque qui sint in ipso mercato, et ffirmet hoc cum suo iuramento; qui mouit prelium pectet in calumpnia sessaginta solidos; et si transiuerit dies, respondeat per fforum uille.

[29] Et si aliquis populator habuerit querellam de alio populatore [h]ostendat ei sigillum de sayon, et si transnoctauerit sine fide jussore, pectet. V. solidos, alia die ostendat ei aliud sigillum et si trasnoctauerit [sine] fide iussore, pectet alias. V. solidos, et merinus tradat eum coram alcalle et det duos ffideiussores querelloso populatores, uel unum qui habeat casas et hereditates in uilla quantum ualet petitio querellosi; et si noluerit fideiubere, portent eum de una parte uille usque ad aliam, et ssi non inuenerit ffideiussorem, ponant eum in carcerem et quando exiuerit pectet tres medaijas pro carceragio; et si cognouerit, pectet quod petit querellosus; et si negauerit, probet sibi cum duobus populatoribus et iuret in sancta petronilla querellosus et sit quitus et habeat quod petebat. Et si de aliquo homine qui non sit populator fuerit aliquis querellosus, aut merinus domini qui mandauerit uillam ita det duos ffideiussores, aut unum qui sint populatores habeant casas et hereditates quantum ualet peticio querellosi; et si non, portet eunm sayon de una parte uille usque ad aliam; et si non inuenerit sic fideiussores, ponant eum in carcerem, et quando exiuerit pectet tresdecim denarios et unam [m]edaiam pro carceragio.

[30] Et isti populatores de miranda habeant licenciam liberam, quitam et ffrancam intra suos terminos et alhozes quod ubicumque potuerint ffaciant rotas, aut molendinos, aut piscarias, aut regeras, siue in suis hereditatibus, siue in exitu aquarum uel moncium; et ubicumque inuenerint terras depopulatas, que non sint [o]cculte, aut prata, aut mantes, aut rades, quod collant ea et ffranga[n]t ad panem et uineas habendum.

[31] Et ubicumque inuenerint aquas aut riuos quod portent eos ad rotas, et ad molendinos, et ad rigandum ortos suos, aut uineas, aut hereditates, et ad omnia alia que sibi neccesse fuerint, et habeant hec omnia libera et quita sine aliqua ocasione.

[32] Et habeant licenciam liberam et quitam co[m]parandi rupas, capas, bestial et alia animalia ad carnes et non dent aliquem otorem et ssi aliquis populator comparauerit mulam aut equam, asinum aut cauallum, aut bouem ad arandum cum consensu mercati, aut in uia regis et nescit de quo, iuret quod comparauit et non teneatur dare otorem; et qui pecierit eum det sibi suam pecuniam, juret quod non fuit comparatus; et si uoluerit recipere suam pecuniam, det sibi et juret quod ipse non uendidit nec dedit illud pecus, led fuit sibi furatum.

[33] Et dominus qui mandauerit uillam, si aliquis populator de ipsa uilla pecierit iudicium et dixerit "eatis mecum ad regem", populator non uadat cum eo extra suum terminum, sed respondeat ei per fforum suum. Et si aliquis homo de alaua, aut de losa, aut de ual de gouia, de surnitate lose usque ad ffinem de asnaie, aut ex alia parte de ebro de cam de paiares, au[t] de borouia, aut de terra Naiare a lucronio per caminum usque ad oca et riu doca ad infferius usque dum cadit in ebro, habuerit querellas de aliquo populatore de miranda, aut populator de aliquo illorum, et se pignorauerint, extra[h]an[t] ea hoc modo: pignoratus det fideiussorem quod a septem diebus portet suum alcallem de foro suo ex parte alaue a sanctum nicholaum de uilla circa pontem, et pignorator quod portet ibi suum alcaldem et iudicet ita quad dent singulos fideiussores populatores ejusdem uille qui audiant querellas; et si cognouerit ille contra quem fit querella, pectet quod petitur ab eo. et si negauerit, probet cum duobus populatoribus qui habeant casas et hereditates ibi in uilla, et uno de alia terra et firment hoc cum suo iuramento in sancto nicholao, et habeat quad petit, et si non potuerit probare juret reus in sancto nicholao et sit quitus et cum eo de illa terra extra allia parte de ebro extrahant pignora ita cum fide iussore quod usque ad. VII.tem di[e]s portent suos alcalles ad sanctum martinum de miranda qui est in capite uille, et alcalles judicent eis idem fforum usque oca et, lucronium. et si aliquis homo uel uilla undecumque illarum terrarum habuerint querimonias de omnibus populatoribus de miranda aut populatores de illis, et si pignorauerint, extrahant pignora cum ffideiussore ita quad ad. XV. diebus illi de terra de parte doca portent suos alcalles ad sanctum martinum predictum, et, isti de miranda suum, et judicent sic quod dent singulos fideiussores de uilla et alias singulos de alia terra qui audiant querellas; et si cognouerint re[i], pectent quod petunt; et si negauerint, probent cum tribus populatoribus de miranda qui habeant casas et hereditates, et cum tribus hominibus alterius terre; et si fuerit unus, juret in sancto martino, et si fuerit uilla, iurent. V. homines boni et habeant quod petunt; et si non potuerit probare, iuret unus pro sse, et pro uilla. V. homines. et ex alia. parte de alaua sic extrahat pignora cum fideiussoribus quod a. XV. diebus portent suos alcalles ad dictum sanctum nicolaum ipsius uille, g alcalles judicent sic sicut alii de alia terra in sancto martino.

[34] Et si aliquis homo de alia terra quacumque, au[t] populator uille, generosus au[t] alius homo quicumque, interfecerit populatorem de miranda non deffiando eum et nouem diebus transactis, propter hoc moriatur; et ssi fugerit, uadat pro traditore et amitat casas et omnia que habuerit, et quando inuenerint eum, interficiant eum; et si interfecerit eum tornando super se, aut percuciendo suam uxorem coram eo, aut patrem, aut matrem aut fratrem maiorem, aut dominum qui nutriuit eum, aut eum cum quo uiuit, aut si inuenerit eum faciendo fornicium cum matre sua, aut cum ffilia, aut sorore, aut sobrina filia sui fratris, aut cum prima, in sua casa, aut uolendo intrare in casam suam per forciam, aut frangendo casam, aut parietem, aut aluor, aut proiciendo arma, aut lapidem, nolendo eum interficere, aut alio modo simili de his que dicit decretum regale, non moriatur, nec sit traditor, nec perdat ea que habet, sed habeat treguas. XXX.ta dierum, et pectet quingentos solidos pro homicidio, et exiat de uilla per unum annum et diem, et post ea ueniat et juret quod ipse non interf[e]cit eum, et firment hoc parentes et uiuat in uilla. Et si inuenerit eum facientem fornicium cum uxore sua uelata ubicumque, interficiat ambos, aut unum si plus non potuerit; et si alius captus fuerit, comburatur. Et maritus non sit inimicus, nec pectet homicidium, nec exiat de uilla; sed alcalles dent ipsum pro quito et merinus ffaciat ei dari treguam et finem a parentibus.

[35] Et omnium istorum homicid[io]rum et calumpniarum, medietas sit remissa pro anima regis et alia medietas diuidatur sic: alcalles habeant nouenam partem, et de residua habeat terciam partem dominus qui mandauerit uillam sub regia potestate et aliam terciam habeat qui iniuriam aut dapnum recepit, et aliam terçiam habeant populatores pro opere pontis et muris uille.

[36] Et omnes populatores qui modo sunt et de cetero erunt, generosi aut pedones, aut mauri, aut judei, habeant istud forum, et magis habeant in omnibus forum de lucronium.

[37] Et si aliquis homo de terra fecerit iniuriam istis populatoribus, aut acceperit aliquam rem per uiolenciam ab omnibus, aut ab aliquo illorum, dominus qui mandauerit uillam sub rege, aut sues merinus, faciat ejus iusticiam et redat que acceperunt ab eis; et ssi non fecerit hos usque ad. xxx.ta dies, post ea non respondeant ei cum juribus de uilla, sed alcalles et fideles recipiant iura, et de illis emendent querelloso totum quod amisit, et post ea respondeant domino cum iuribus.

[38] Et omnes homines de terra lucronii, aut de nagera, aut de rioga, qui uoluerint transire mercaturas uersus alauam, aut ad aliam terram ultra ebro, aut omnes de alaua, aut de alia terra quacumque uersus lucronium, aut ad nagaram, aut riogam, transeant per mirandam et non per alia loca; si non perdant mercaturas; et de lucronio ad mirandam non [s]it pons nec barca.

[39] Et si aliquis homo pecierit iudicium populatori de miranda, non recipiant fideiussores si non de miranda. Et si dominos qui tenuerit uillam aut suus merinos aut principes terre pecierit aliquam rem ab aliquo populatore, saluet se per suum forum et istud forum sit quod iure et non plus.

[40] Et ego dominos Aldefonsus, rex et imperator castelle, et uxor mea, regina. et imperatrix, monemus omnes successores nostri regni, ita magnos sicut minores, quod istud donum nostrum ffactum et conffirmatum coram nostra presencia regia auctoritate et in ista carta scriptum non audeant perturbare aliquo dolo malo; et si uoluerint hoc frangere per uiolenciam aut alia ocasiones quacumque, sit maledictus et confusus ex parte dei omnipotentis et beati petri et aliorum apostolorum, et sit cum illis quibus deus dixerit: "discedite a me", et sit sicut judeus et hereticus a tota communione christianorum separates, et post mortem sit cum diabolo et juda proditore in profundo infernorum semper et perpetuo. Et ista regia scriptura sit firma et confirmata modo, semper et perpetuo. ffacta carta burgis era millessima. c.ª xxxª. septima, mensse januarii. et dominos garsias comes signauit hoc signum confirmatione imperatoris.

[41] Ego dominus Alfonsus, rrex et imperator, conffirmo et roboro hanc cartam et feci signum cum manu mea.

[42] Et Ego dominus sancius rex, filius imperatoris, concedo hoc fforum quod pater meus inperator dedit concilio de miranda, et qui ipsum fregerit sit maledictus et excommunicatus. et pro animabus patris et matris race do et concedo forum concilio de miranda quod semel in anno ponant alcalles et fideles et notarios et ssayones per suam manum populatores de uilla. qui habeant casas et hereditates. et qui hoc fregerit sit cum juda traditore intus in inferno. Amen.

[43] Et hoc quod concessit dominus ssancius ffilius inperatoris fuit factum illo anno quo dominus ssancius, rex nauarre, fuit factus uasallo domini sancii regis castelle, filii imperatoreis, consanguineus eius, in ssori[a]l, die sancti martini, Era millessima. C.ª LXXXX.ª quinta.

[44] Ego dominus sancius rex, filius imperatoris, confirmo et roboro istam cartam, et feci hoc signum cum manu mea. Ego dominus sancius, rex nauarre, conffirmo.

[45] Et ego dominus Aldefonsus rex, uolens beneffacere banum et mercedem pro seruicio quod fecerunt michi, do et concedo concilio de miranda uillam de inharraça et monasterium sancti martini de tega, et e[cc]lesiam sancte marie et sancte christine que sunt ibi, cum solaribus et hereditatibus et cum deffesis, montibus et ffontibus, et cum ingressibus et sali[d]is et terminis et cum omnibus alüs pertinenciis que ad dicta loca pertinent, quod habeant ea, et sint sua et illorum qui de posteritate sua uenerint nunc, semper et perpetua. Et si forte aliquis istam cartam rumpere atemptauerit uel diminuere, iram dei omnipotentis plenarie incurrat, et regi[e] parti mille morabitinos de auro in capto perssoluat et populatoribus de miranda dapnum du[p]latum.

[46] Ffacta carta in Nagara, era millessima. CCª Xª quinta, mensse decembris. Et ego dominus Aldefonsus, rex castelle et toleti, [i]stam cartam roboro et conffirmo propria manu mea. Senebrunus toletanus archiepiscopus et yspaniarum primas, conffirmat-Rodericus, nagarensis episcopus, cf.-Reymundus, episcopus palentinus, cf. -Comes petrus, cf. -Comes ferrandus, cf. -Comes gomez, cf. - petrus roderici, filius comitis, cf. - petrus de araçuri, cf. - didacus lupiz, cf. didacus semenis, cf.-petrus guterriz, cf.-Lupus diaz, merinus regis in castella, cf. - Rodericus guterriz, mayordomus curie regis, cf. - C [o] mes Gundisalvus de Marannone, alfferiz regis, cf. - Signum regis aldeffonsi. - Petrus de la cruce, regis notarius, Raimundo existente [can]cellario, scripsit.