Historia Regum Britanniae/Liber X

E Wikisource
 Liber IX Liber XI 
INDEX

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13

1[recensere]

LUCIUS TIBERIUS ORIENTALES COPIAS CONTRA BRITANNOS CONGREGAT.

Lucius ergo Tiberius, agnito hujus responsi edicto, jussu senatus Orientalibus edixit regibus; ut parato exercitu secum ad subjugandam Britanniam venirent. Convenerunt ocyus, Epistrophius rex Graecorum: Mustensar rex Africanorum: Alifantinam rex Hispaniae: Hirtacius rex Parthorum: Boccus Medorum: Sertorius Libyae: Serses rex Itureorum: Pandrasus rex Aegypti: Micipsa rex Babyloniae: Polytetes dux Bithyniae: Teucer dux Phrygiae: Evander Syriae: Aethion Boeotiae: Hippolytus Cretae, cum ducibus et proceribus sibi subditis. Ex senatorio quoque ordine Lucius Catellus: Marius Lepidus: Caius Metellus Cotta: Quintus Milvius Catulus: Quintus Carutius: tot etiam alii quod inter totum quadraginta millia, et centum et sexaginta computati fuerunt.

2[recensere]

ARTURUS NEPOTI SUO MODREDO BRITANNIAM REGENDAM COMMITTIT: SOMNIUM EJUS APUD HAMONIS PORTUM.

Dispositis itaque quibusque necessariis, incipientibus Kalendis Augusti iter versus Britanniam arripiunt. Comperto igitur adventu ipsorum Arturus, Modredo nepoti suo ad conservandum Britanniam, atque Ganhumarae reginae committens, cum exercitu suo portum Hamonis adivit, ubi tempestivo ventorum afflatu mare ingressus est. Dum autem innumeris navibus circumseptus, prospero cursu et cum gaudio altum secaret, quasi media hora noctis instante, gravissimus somnus eum intercepit. Sopitus etenim per somnum vidit ursum quendam in aere volantem, cujus murmure tota littora intremebant. Terribilem quoque draconem ab occidente advolare, qui splendore oculorum suorum patriam illuminabat. Alterum vero alteri occurrentem miram pugnam committere. Sed praefatum draconem, in ursum saepius irruentem, ignito anhelitu comburere, combustumque in terram prosternere. Expergefactus ergo Arturus adstantibus quod somniaverat indicavit, qui exponentes dicebant, draconem significare ipsum: ursum vero aliquem gigantem, qui cum ipso congrederetur: pugnam autem eorum portendere bellum quod inter ipsos futurum erat: victoriam autem draconis, illam quae ipsi proveniret. At Arturus aliud conjectabat, existimans ob se et imperatorem, talem visionem contigisse. Rubente tandem post cursum noctis aurora, in portum Barbae fluvii applicuerunt. Mox tentoria sua figentes, expectaverunt ibidem insulanos reges, cum provincialibus provinciarum ducibus venturis.

3[recensere]

ARTURUS GIGANTEM CAEDIT.

Interea nunciatur Arturo, quendam mirae magnitudinis gigantem ex partibus Hispaniarum advenisse, et Helenam neptem ducis Hoeli custodibus ejusdem eripuisse, et in cacumen montis, qui nunc Michaelis dicitur, cum illa diffugisse: milites vero patriae insequutos, nihil adversus eum profecisse: nam sive mari sive terra illum invadebant, aut eorum naves ingentibus saxis obruebat, aut diversorum generum telis interimebat: sed et plures capiebat quos semivivos devorabat. Nocte ergo sequenti in secunda hora, assumpto Caio dapifero et Beduero pincerna, clam ceteris tentoria egressus, viam montem versus arripuit. Tanta namque virtute praevalendo, negligebat contra talia monstra exercitum ducere: cum et ipsos hoc modo animaret, et solus ad illa destruenda sufficeret. Ut igitur prope montem venerunt, aspexerunt quendam rogum super eum ardentem: alium vero super minorem qui non longe ab altero distabat. Dubitantes ergo, super quem eorum habitaret gigas: Beduerum dirigunt ut rei certitudinem exploret. At ille inventa quadam navicula, prius ad minorem navigavit: quem aliter nequibat adire, quoniam intra mare situs erat, Cuius cum cacumen incepisset ascendere, audito desuper foemineo ululatu, primo inhorruit: quia dubitabat monstrum illud adesse. Revocata ocyus audacia, gladium evaginavit, et ascenso culmine nihil aliud reperit praeter rogum quem prospexerat. Inspexit quoque tumulum recenter factum, et juxta eum, quandam anum flentem, et ejulantem: quae ut eum aspexit, confestim fletu impediente, in hunc modum est profata: “O infelix homo, quod infortunium te in hunc locum subvectat! O inenarrabiles mortis poenas passure: miseret me tui: miseret, quia tam detestabile monstrum florem juventutis tuae in hac nocte consumet. Aderit namque sceleratissimus ille invisi nominis gigas qui neptem ducis, quam modo hic intumulavi, et me altricem illius, in hunc montem advexit: qui inaudito mortis genere te absque cunctamine afficiet. Proh tristia fata! serenissima alumna, recepto intra tenerrimum pectus timore, dum eam nefandus ille amplecteretur, vitam diuturniori luce dignam finivit. Ut igitur illam, quae erat mihi alter spiritus, altera vita, altera dulcedo jucunditatis, foedo coitu suo deturpare nequivit, detestanda venere succensus, mihi invitae (Deum et senectutem meam testor) vim et violentiam ingessit. Fuge, dilecte mi, fuge: ne si more suo mecum coiturus advenerit, te hoc modo repertum miserabili caede dilaniet.” At ille, quantum humanae naturae possibile est, commotus, eam amicis sedavit verbis, et promisso festinantis auxilii solamine, ad Arturum reversus est, et omnia qua invenerat indicavit. Arturus autem casum ingemiscens puellae, praecepit eis ut sibi soli illum invadere permitterent: sed si necessitas accideret, in auxilium procedentes, viriliter aggrederentur. Direxerunt inde iter ad majorem montem, et equos suos armigeris commiserunt, et cum Arturo praecedente ascenderunt. Aderat autem inhumanus ille ad ignem, illitus ora tabo semesorum porcorum, quos partim devoraverat, partim vero verubus infixos suppositis prunis torrebat. Mox ut illos, nihil tale praemeditatus, aspexit, festinavit clavam suam sumere, quam duo juvenes vix a terra erigerent. Evaginavit ergo rex gladium suum, et praetenso clypeo, quantum velocitas sinebat, properabat eum praepedire, antequam clavam cepisset. At ille non ignarus meditationis, jam ceperat eam, regemque interposito clypeo tanto percussit conamine, quod sonitu ictus et tota littora replevit, et aures ejusdem ultra modum hebetavit. Arturus vero acri ignescens ira, erecto in frontem ipsius ense, vulnus intulit, tametsi non mortale, unde tamen sanguis in faciem et oculos ejus profluens, ejusdem excaecavit aciem. Interposuerat namque clavam ictui, et frontem suam a letali vulnere muniverat. Excaecatus autem profluente sanguine, acrior insurgit, et velut aper evadens per venabulum in venatorem, ita irruit per gladium in regem, et complectendo eum per medium, coegit eum genua humi flectere. Arturus itaque revocata virtute, ocyus elabitur: et celeriter nunc hinc nunc illinc nefandum gladio diverberat: nec requievit, donec letali vulnere illato totum mucronem capiti impressit, qua cerebrum testa protegebatur. Exclamavit vero invisus ille, et velut quercus ventorum viribus eradicata, cum maximo sonitu corruit. Rex illico in risum solutus, praecepit Beduero amputare ei caput, et dare uni armigerorum ad deferendum ad castra: ut spectaculum intuentibus fieret. Praecepit intuentibus fieri silentium: dicebat autem se non invenisse alium tantae virtutis, postquam Rithonem gigantem in Aravio monte interfecit, qui eum ad praelium invitaverat. Hic namque ex barbis regum quos peremerat, fecerat sibi pelles, et mandaverat Arturo ut barbam suam diligenter excoriaret, atque excoriatam sibi dirigeret: ut quemadmodum ipse ceteris praeerat regibus, ita quoque in honorem ejus ceteris barbis ipsam superponeret. Sin autem, provocabat eum ad praelium: et qui fortior supervenisset, pelles et barbam devicti tulisset. Inito itaque certamine, triumphavit Arturus, et barbam alterius cepit et spolium, et postea nulli fortiori isto obviaverat, ut superius asserebat. Victoria igitur (ut praedictum est) potitus, in secundo noctis diluculo ad tentoria sua cum capite remeaverunt: ad quod admirandum catervatim concurrebant, ei ascribentes laudes, qui patriam a tanta ingluvie liberaverat. At Hoelus ob casum suae neptis tristis, praecepit aedificare basilicam super corpus ipsius in monte quo jacebat, qui nomen ex tumulo puellae nactus, Tumba Helenae, usque in hodiernum diem, vocatur.

4[recensere]

INITUR PUGNA CUM ROMANIS: PETREIUS COTTA ET ALII CAPTIVI LIBERANTUR.

Congregatis tandem cunctis quos expectaverat Arturus, illinc Augustodunum progreditur, ubi imperatorem esse existimabat. Ut autem ad Albam fluvium venit, annunciatum est ei, illum castra sua non longe posuisse, et tanto incedere exercitu, quanto (ut aiebant) resistere nequiret. Nec idcirco perterritus coeptis suis desistere voluit, sed super ripam fluminis castra sua metatus est, unde posset exercitum suum libere conducere, et si opus esset, sese intra ea recipere. Duos autem consules, Bosonem Devadoboum et Guerinum Carnotensem: Walganium etiam nepotem suum Lucio Tiberio direxit, ut suggererent ei quatenus recederet e finibus Galliae, aut in postero die ad experiendum veniret, uter eorum majus jus in Galliam haberet. Juventus ergo curiae maximo gaudio fluctuans, caepit instimulare Walganium, ut intra castra imperatoris inciperet, quo occasionem haberent congrediendi cum Romanis. Perrexerunt illi ad Lucium, et praeceperunt illi a Gallia recedere, aut in postero die ad pugnandum venire. At dum responderet eis, quod non deberet recedere: immo ad regendum illam accedere: interfuit Caius Quintilianus ejusdem nepos, qui dicebat, Britones magis jactantia atque minis abundare, quam audacia et probitate valere. Iratus illico Walganius stricto ense, quo accinctus erat, irruit in eum, et ejusdem capite amputato, ad equos cum sociis digreditur. Insequuntur Romani partim pede, partim equis, ut concivem suum in legatos omni nisu diffugientes vindicarent. At Guerinus Carnotensis, dum quidam eorum ipsum attingere inciperet, ex improviso reversus direxit lanceam suam, atque ipsum per arma et per medium corpus perforatum humi, quantum potuit, prostravit. Invidit ergo Boso Devadoboum, quoniam tantam probitatem fecisset Carnotensis: et retorquens equum suum, cui primo obviavit, ingessit illi lanceam in tragulam, et letaliter vulneratum coegit caballum deserere, quo eum insequebatur. Interea Marcellus Mutius maximo affectu volens Quintilianum vindicare, Walganio jam imminebat a tergo, atque coeperat retinere: cum ipse reversus continuo galeam cum ipso capite usque ad pectus gladio quem tenebat abscidit. Praecepit etiam ei Walganius, quem intra castra trucidaverat, in infernum renunciare, Britones minis et jactantia hoc modo abundare. Sociis deinde resociatis, hortatur ut pari impetu reversi, quisque suum prosternere laboraret. Acquiescentes ergo ei, revertuntur et quisque unum prosternit. At Romani usque insequentes, quandoque lanceis, quandoque gladiis percutiebant eos: sed nec retinere nec prosternere valebant. Dum autem prope quandam silvam (ut dictum est) insequerentur: confestim congrediuntur ex illa circiter sex milia Britonum, qui fuga consulum comperta, intra eam delituerant, ut eis auxilium subvectarent. Egressi autem suffixere calcaria equis suis: et aera clamore complentes, et clypeos pectoribus praetendentes, Romanos ex improviso invadunt: et confestim in fugam propellunt. Sed ut unanimiter insequentes, quosdam eorum ab equis suis cum lanceis sejungunt: quosdam autem retinent: quosdam interficiunt. Quod cum Petreio senatori nunciatum esset, decem milibus comitatus, subvenire sociis suis festinavit: coegitque Britones ad silvam ex qua egressi fuerant recurrere, nec sine detrimento suorum, diffugiendo etenim Britones revertebantur instructi locis, atque insequentibus stragem ingerebant maximam. Quibus hoc modo cedentibus, Hiderus cum quinque milibus accelerabat, ut eisdem subveniret. Resistunt ergo ipsi, et quibus terga paulo ante dederant, nunc pectora opponentes, validos ictus viriliter inferre elaborant. Resistunt etiam Romani et quandoque eos prosternunt: quandoque vero ab illis prosternuntur. At Britones toto affectu desiderabant militiam: sed nec multum curabant in quem eventum inciderent, dum eam incipiebant. Romani autem sapientius agebant, quos Petreius Cotta, more boni ducis, nunc ad invadendum, nunc ad diffugiendum, sapienter edocebat: et ita maximum damnum ceteris impendebat. Quod cum Bosoni compertum esset, plures eorum quos audaciores noverat, sejunxit a ceteris, et eos hoc modo affatus est: “Quoniam nesciente Arturo istud praelium incepimus, cavendum nobis est, ne in pejorem partem incepti nostri decidamus. Nam si in illam deciderimus, et maximum damnum militum nostrorum incurremus, et regem nostrum ad execrandum nos commovebimus. Resumite audaciam: et sequimini me per catervas Romanorum: ut si fortuna faverit, Petreium interficiamus sive capiamus.” Subduxerunt itaque calcaria equis suis, et cuneos hostium pari impetu penetrans, ad locum quo Petreius socios suos commonebat, venerunt. In quem ocyus Boso irruens, eundem per collum amplectitur, et sicut praemeditatus fuerat, cum illo in terram corruit. Concurrunt ergo Romani, ut eum hostibus eripiant: concurrerunt autem Britones, ut Bosoni auxilientur. Fit itaque inter eos maxima caedes: fit clamor: fit turbatio: dum hi ducem suum liberare, illi eum retinere conantur, Invicem ergo vulnerabant et vulnerabantur: prosternebant et prosternebantur. Illic itaque videri poterat quis hasta, quis gladio, quis telo praevaleret. Denique Britones densata caterva incidentes, impetumque Romanorum ferentes, sese intra fortitudinem praelii sui cum Petreio recipiunt. Sed confestim impetum fecerunt in illos, jam rectore suo orbatos, jam in majori parte debilitatos, jam etiam dilapsos, atque terga eisdem ostendentes. Incumbentes igitur, ipsos a tergo caedunt: caesos prosternunt: prostratos dispoliant: dispoliatos praetereunt, ut ceteros insequantur. Sed et plures capiunt, quos regi praesentare affectant. Postremo postquam satis periculi ipsis ingesserunt, remeaverunt cum spoliis et captivis ad castra, et indicantes quod sibi contigerat, Petreium Cottam, et ceteros captivos Arturo cum victoriae laetitia obtulerunt. Quibus ille congratulans, et honores, et honorum augmentationes promisit: quoniam eo absente tantam probitatem egerant. Captivos autem in carcerem trudere volens, ad se vocavit quosdam qui eos in crastinum Parisios ducerent, et custodibus oppidi servandos traderent, donec ex illis aliud fieri praecepisset. Jussit etiam Cadorem ducem, Beduerumque pincernam, nec non et duos consules Borellum et Richerium cum famulis suis ipsos conducere, donec venirent eo, quo minime disturbationem Romanorum timuissent.

5[recensere]

ROMANI ITERUM BRITANNOS ADORTI FUGANTUR.

At Romani forte comperientes istum apparatum, imperatore jubente, elegerunt quindecim millia suorum, qui nocte illa iter eorum praecederent: atque cum ipsis congressuri suorum liberationi instarent. Ipsis quoque praefecerunt Vulteium Catellum et Quintum Carutium senatores: Evandrum etiam regem Syriae, et Sertorium Libyae regem: qui nocte illa cum praedictis militibus jussum iter arripuerunt, et latibulis convenientem locum adepti delituerunt, per quem ipsos ituros arbitrabantur. Mane autem facto Britones viam ineunt cum captivis: et jam prope locum incedunt, nescii quos dolos versuti hostes instituerant. Cum vero penetrare incepissent: egressi ex improviso Romani, ipsos nihil tale praemeditatos occupaverunt, et penetraverunt. At illi quamvis tam ex improviso occupati fuissent: tandem tamen resociati, viriliter resistunt, et quosdam circa captivos statuunt: quosdam autem per catervas distribuunt, qui eum hostibus congrediantur. Agmini autem illi quod ad conserVandos statuerunt captivos, Richerium et Beduerum praefecerunt: Cador vero dux Cornubiae atque Borellus ceteris praeponuntur. Sed Romani omnes sine ordine eruperant, nec curabant suos per turmas disponere: immo omni nisu praestantes, Britonibus stragem dabant, dum turmas disponere, dum semet ipsos defendere elaborarent. Unde ultra modum debilitati, illos quos conducebant turpiter amisissent, nisi fortuna optatum auxilium eis accelerasset. Guitardus etenim dux Pictavensium comperto dolo praedicto, cum tribus milibus advenerat, cujus freti auxilio tandem praevaluerunt: et vicem praedictae stragis impudentibus grassatoribus reddidere. Attamen multos suorum in primo congressu amiserunt. Amiserunt etenim inclytum illum Cenomanorum consulem Borellum: qui dum cum Evandro rege Syriae congrederetur, lancea ipsius intra gulam infixa vitam cum sanguine eructavit. Amiserunt quoque quatuor proceres, Hirelgam Deperirum, Mauricium Cadorcanensem, Aliduc de Tintagol, et filium Hider: quibus audaciores non facile reperiri poterant, nec tamen audaciae suae desistentes sibi desperaverunt: sed omni nisu instantes, et captivos custodire, et inimicos prosternere intendebant. Romani tandem congressum eorum ferre non valentes, ocyus relinquere campum, et castra sua petere coeperunt. At Britones usque insequentes stragem inferunt, complures capiunt, nec requieverunt, donec Vultei Catello et Evandro rege Syriae peremptis, ceteros penitus dissipaverunt. Habita igitur victoria, captivos quos ducebant, miserunt Parisios: atque cum illis quos recenter ceperant, ad regem suum repedantes, spem summae victoriae promittebant, cum admodum pauci de tot supervenientibus hostibus triumphum habuissent.

6[recensere]

LUCIUS TIBERIUS LENGRIAS ADIT: ARTURUS VALLEM SUESIANAM INGREDITUR.

Lucius autem Tiberius, tales casus moleste ferens, animum suum diversis cruciatibus vexatum, nunc huc, nunc illuc revolvit, haesitando an coepta praelia cum Arturo committat, an intra Augustodunum receptus, auxilium Leonis imperatoris expectet. Acquiescens tandem formidini nocte sequenti praedictam civitatem aditurus Lengrias cum exercitibus suis ingreditur. Quod ut Arturo compertum est, affectans iter ejus praecedere, eadem nocte, relicta a laeva civitate, quandam vallem, quam Lucius transgressurus erat, ingreditur, quae Suesia vocabatur. Commilitones ergo suos per catervas disponere volens, legionem unam cui praefecerat Morvid consulem Claudiocestriae jussit adesse, ut si opus accidisset, sciret quo posset sese recipere, et resociatis turmis iterum hostibus praelia ingerere. Ceteros etiam per catervas septenas distribuens, et in unaquaque caterva quinquies mille, quingentos et quinquaginta quinque viros omnibus armis instructos collocavit. Pars quoque statutarum turmarum disponitur, equestris: pars autem altera pedestris: daturque praeceptum inter eos, ut dum pedestris turma ad invadendum intendat: equestris illico ab obliquo superveniens, stricto agmine dissipare hostes nitatur. Erant autem pedestres catervae, Britannico more, cum dextro et sinistro cornu in quadrum statutae: quarum uni Auguselus rex Albaniae, et Cador dux Cornubiae, unus in dextro cornu, et alter in sinistro praeficiuntur: alii vero, duo insignes consules, Guerinus videlicet Carnotensis, et Boso de Richiden, quae linqua Saxonum Oxineford nuncupatur: tertiae vero turmae Aschil rex Dacorum, atque Lot rex Norwegensium: quartae Hoelus dux Armoricanorum atque Walguainus nepos regis. Post has autem quatuor, fuerunt aliae quatuor a dorso statutae, quarum uni praeponuntur Caius dapifer, et Beduerus princerna: alii autem praeficiuntur Holdinus dux Rutenorum, et Guitardus dux Pictavensium: tertiae Vigenis de Legecestria, et Jonathal Dorecestrensis, atque Cursalem de Caicestria: quartae vero Urbgennius de Badone. Ipse quoque elegit post hos sibi et legioni uni quam sibi adesse affectaverat, locum quendam, quo aureum draconem infixit, quem pro vexillo habebat, quo vulnerati et fatigati, si necessitas compelleret, quasi ad castra diffugerent. Aderant autem in legione illa quam secum habebat, sex milia, sexcenti sexaginta sex.

7[recensere]

ARTURUS MILITES HORTATUR.

Dispositis itaque cunctis, commilitones suos in haec verba affatur: “Domestici mei, qui Britanniam terdenorum regnorum fecistis dominam, vestrae congratulor probitati, quam nullatenus deficere, immo magis vigere considero: licet quinque annis inexercitati, oblectamentis ocii potius, quam usui militiae dediti fuistis hactenus: nequaquam tamen ab innata bonitate degeneravistis: sed in ipsa perseverantes, Romanos propulistis in fugam: qui instimulante superbia suorum, libertatem vobis demere affectaverunt: qui ampliori numero incedentes, ingerere praelia coeperunt: qui congressui vestro resistere non valentes, sese turpiter intra civitatem istam receperunt, ex qua ad praesens egressuris, et per istam vallem, Augustodunum petituris, obviam poteritis adesse: et nihil tale praemeditatos, veluti pecudes occupare. Sane Orientalium gentium segnitiam in vobis esse existimabant: dum patriam vestram facere tributariam, et vosmetipsos subjugare affectarent. Numquid noverunt quae bella Dacis atque Norwegensibus, Gallorumque ducibus intulistis? quos meae subdidistis potestati, et ab eorum pudendo dominio liberavistis: Qui igitur in graviori decertatione valuimus: in haec leviori sine dubio praevalebimus, si pari affectu semiviros illos elaboraverimus opprimere. Quantos honores quisque vestrum possidebit, si voluntati meae atque praeceptis meis, ut fideles commilitones, acquieveritis? Subjugatis etenim ipsis, continuo Romam petemus, petitam capiemus, captam possidebimus: et sic aurum, argentum, palatia, turres, oppida, civitates, et ceteras victorum divitias habebitis. Adhuc autem ipso dicente talia, omnes uno clamore assentiunt: parati mortem prius recipere, quam vivente ipso campum diffugiendo relinquere.

8[recensere]

EODEM MODO LUCIUS TIBERIUS APUD MILITES CONCIONATUR.

At Lucius Tiberius comperiens insidias, quae ipsi parabantur, noluit ut affectaverat diffugere: sed revocata audacia, ipsos in eadem valle aditurus, duces suos convocavit, atque his verbis allocutus est: “Patres venerandi, quorum imperio et orientalia et occidentalia regna subjici debuerant, majorum vestrorum memores estote: qui ut adversarios Reipublicae superarent, non abhorrescebant effundere sanguinem suum, sed exemplum probitatis et militiae posteris suis relinquentes, ita decertabant, ac si in praelio Deus non providisset eos morituros. Triumphabant ergo saepius, et triumphando mortem evadebant, quia nulli alia erant proventura, quam quae ex providentia Dei condescendebant. Augebatur itaque Respublica: augebatur eorundem probitas: et quod honestatis, quod honoris, quod largitatis in generosis esse solebat, in eis diutius vigens, ipsos et ipsorum posteros in dominium totius orbis promovebat. Id igitur in vobis excitare desiderans, hortor vos ut pristinam bonitatem revocetis, atque in eadem perstantes, inimicos nostros in valle qua nobis insidiantur, petentes, quod nostrum est ab illis exigere contendatis. Ne existimetis me idcirco intra civitatem hanc receptum esse, ut vel eos vel eorum congressum abhorruerim: immo arbitrans quod nos stulte prosequerentur, et ut prosequentibus ex improviso obviaremus, atque ipsos segregatim irruentes magna strage infestaremus. Nunc autem quoniam aliter quam rati eramus fecerunt, et nos aliter faciamus. Petamus etenim illos, et audacter invadamus: vel si convaluerint, unanimiter resistamus, et primum impetum toleremus, et sic proculdubio triumphabimus. In pluribus etenim decertationibus, qui in primo congressu perstare potuit, cum victoria saepissime abivit. Ut his itaque et pluribus aliis finem dicendi fecit, omnes uno assensu faventes, socias quoque manus jurejurando promittentes, ad armandum sese festinant. Armati tandem Lengrias egrediuntur, atque praedictam vallem adierunt, ubi Arturus catervas suas statuerat. Porro et illi duodecim cuneata agmina, atque omnia pedestria fecerunt, quae Romano more ad modum cunei ordinata, sex millia militum cum sexcentis sexaginta sex, exercitum suum disponentes continebant. Sed et unicuique suos ductores dederunt: ut monitu eorum et invaderent et ceteris irruentibus resisterent. Uni etenim praefecerunt Lucium Catellum senatorem, et Alifantinam regem Hispaniae. Alii vero Hirtacium regem Parthorum, et Marium Lepidum senatorem: tertio Boccum regem Medorum, et Caium Metellum senatorem: quarto Sertorium regem Libyae, et quintum Milvium senatorem. Haec quartuor agmina in prima acie statuta fuerunt. Post ipsa vero alia quatuor a dorso, quorum uni Sersem regem Itureorum praefecerunt: alii vero Pandrasum regem Aegypti: tertio Polytetem ducem Bithyniae: quarto Teucrum ducem Phyrgiae. Post haec quoque alia quatuor agmina, et cuidam illorum dederunt Quintum Carucium senatorem: alii autem Laelium Hostiensem: tertio Sulpitium Subuculum: quarto Mauricium Silvanam. Ipse autem inter eos nunc hac nunc illac incedebat, suggerendo et docendo, qualiter sese haberent. In medio etiam auream aquilam, quam pro vexillo duxerat, jussit firmiter poni: et quoscunque casus segregasset, submonuit ut ad eam reverti conarentur.

9[recensere]

PUGNA INTER BRITANNOS ET ROMANOS COMMISSA.

Postquam autem in adversa parte, hinc Britones, illinc Romani erectis steterunt telis: confestim (audito classicorum sonitu) agmen illud cui rex Hispaniae et Lucius Catellus praeerant, in catervam illam quam rex Scotiae et dux Cornubiae ducebant, audacter irruit: sed illam stricte irruentem nequaquam disgregare potuit. Cui itaque saevissime invadenti occurrit caterva quam Guerinus et Boso regebant, et dum alia, ut praedictum est, resisteret, subito cursu equorum, impetum in eandem fecit: et illa penetrata, obviavit agmini, quod rex Parthorum ducebat contra turmam Aschillii regis Dacorum. Nec mora, concurrunt hinc et inde catervae, et mutuo sese penetrantes, maximam pugnam lacessunt. Fit itaque miseranda caedes inter eos cum supremo clamore, et terram vertice et calcaneis pulsantes, vitam in utraque parte cum sanguine eructant. Sed primum damnum Britonibus illatum est: quia Beduerus pincerna peremptus fuit: Caius dapifer letaliter vulneratus. Nam cum Beduerus Bocco Medorum regi obviaret, lancea ejusdem confossus inter hostiles catervas peremptus corruit. Caius autem dapifer, dum ipsum vindicare conaretur, intra Medorum turmas circundatus, mortiferum vulnus recepit: qui tamen more boni militis, cum ala quam ducebat viam aperiens, caesis et dissipatis Medis, sese intra suos, integra caterva recepisset, nisi obviam venisset agmini regis Libyae, cujus irruptio illos quos ducebat omnes disgregavit: utcunque tamen cum paucis retrocedens, ad aureum diffugit Draconem cum corpore Bedueri. O quanta lamenta Neustriensium, dum corpus sui ducis tot vulneribus dilaniatum aspicerent! O quantos Andegavensium planctus, dum Caii consulis sui vulnera pluribus modis tractarent! Sed non opus erat querela, quia undique sanguinolentae acies mutuo irruentes, non permittebant eis spatium praedicti gemitus: quin ipses ad defendendum sese coegissent. Hirelgas ergo nepos Bedueri ultra modum ob mortem ipsius commotus, trecentos suorum associavit sibi, et velut aper intra turmam canum, sic per hostiles catervas subito cursu equorum, locum ubi vexillum regis Medorum aspexerat, petivit: parum cogitans quid sibi contingere posset, dum avunculum suum vindicaret. Adeptus tandem locum quem affectaverat, praedictum regem peremit, peremptumque ad socios suos deportavit, deportatumque juxta corpus pincernae, omnino dilaniavit. Deinde maximo clamore concivium suorum turmas inanimando, hortabatur in hostes irruere, crebrisque irruptionibus infestare, dum eis virtus recenter fervebat, dum illis formidolosis pectus tremebat, dum cominus imminentes, sapientius quam ceteri per catervas dispositi essent, atque crudelius damnum ingerere saepius valuissent. Inanimati igitur hortamine illius, impetum in hostes undique fecerunt: quo maxima strages utrinque facta fuit. In parte namque Romanorum, exceptis innumerabilibus aliis, Alifantinam rex Hispaniae, et Micipsa Babyloniensis, Quintus quoque Milvius et Marius Lepidus senatores occubuerunt. Corruerunt etiam in parte Britonum, Holdinus rex Rutenorum et Leodegarius Boloniensis: tres etiam consules Britanniae, Cursalem Caicestrensis: Galluc, Salesberiensis, et Urbgennius de Badone. Unde turmae quas conducebant, ultra modum debilitatae, retrocesserunt, donec venerunt ad aciem Armoricanorum Britonum, quam Hoelus et Walgainus regebant. Quae itaque velut flamma ignescens, impetum fecit in hostes, et revocatis illis qui retrocesserant, illos qui paulo ante sequebantur, diffugere coegit. Sed et usque insequens, nunc ipsos diffugientes prosternit, nunc interficit: nec stragem ingerere cessat, donec ad turmam imperatoris venit: qui visa calamitate sociorum, properat ipsis succursum praestare.

10[recensere]

HOELUS ET WALGAINUS CONSPICUOS SE IN PUGNA GERUNT.

Inito itaque congressu, debilitantur Britones. Kimarcocus siquidem consul Trigeriae, necnon et duo milia cum eo corruerunt. Corruerunt etiam tres inclyti proceres, Richomarcus et Bloccovius atque Lagivius de Bodloano: qui si principes fuissent regnorum, ob tantam probitatem quam habebant, ventura aetas famam eorum celebraret. Nam et dum praedictum impetum cum Hoelo et Walgaino facerent, non evadebat hostis cui imminebant, quin ei vitam vel gladio vel lancea eripuissent. Sed postquam intra aciem Lucii ventum fuit, undique a Romanis circumsepti, cum praedicto consule et praedictis militibus conciderunt. Hoelus ergo et Walgainus, quibus meliores praeterita secula non genuerant, comperta strage suorum, acriores institerunt: et nunc hac nunc illac, unus ex una parte, alter ex altera, discurrentes, cuneum imperatoris infestabant. At Walgainus semper recenti virtute exaestuans, nitebatur ut aditum congrediendi cum Lucio haberet: nitendo ut audacissimus miles irruebat: irruendo hostes prosternebat: prosternendo caedebat. Hoelus quoque non inferior illo, ex alia parte fulminabat. Socios etiam suos hortabatur, inimicos feriebat, eorumque ictus haud timidus recipiebat: nec ulla hora deficiebat quin saepissime et percuteretur et percuteret. Non facile definiri poterat, uter eorum alterius vires excederet.

11[recensere]

LUCIO TIBERIO OCCISO, BRITONES VICTORIA POTIUNTUR.

Porro Walgainus turmas (ut praedictum est) invadens, invenit tandem aditum quem optabat: et in imperatorem irruit, et cum illo congressus est. At Lucius prima juventute florens, multum audaciae, multum vigoris, multum probitatis habebat: nihilque magis desiderabat, quam congredi cum milite tali, qui ipsum cogeret experiri, quantum in militia valeret. Resistens itaque Walgaino, congressum ejus inire laetatur, et gloriatur, qui tantam famam de eo audierat. Commisso diutius inter se praelio, dant ictus validos, et clypeos ictibus praetendendo, uterque neci alterius imminere elaborabat. Dum autem acrius in hunc modum decertarent: ecce Romani subito vires recuperantes, impetum in Armoricanos faciunt, et imperatori suo subvenientes, Hoelum et Walgainum cum suis turmis caedendo propulerunt, donec Arturo obviam et ejusdem agmini ex improviso venerunt: ipse etenim audita suorum strage, quae paulo ante eisdem dabatur, cum legione irruerat, et abstracto Caliburno gladio optimo, excelsa voce atque verbis commilitones suos inanimabat, inquiens: “Quid facitis viri? Ut quid muliebres permittitis illaesos abire? Ne abscedat illorum ullus vivus. Mementote dextrarum vestrarum, quae tot praeliis exercitatae, terdena regna potestati meae subdiderunt. Mementote avorum vestrorum, quos Romani, dum fortiores erant, tributarios fecerunt. Mementote libertatis vestrae, quam semiviri isti, et vobis debiliores, demere affectant. Ne abeat ullus vivus, ne abeat. Quid facitis?” Haec et plura alia vociferando, irruebat in hostes, prosternebat, caedebat, et cuicunque obviabat, aut, ipsum aut ipsius equum uno ictu interficiebat. Diffugiebant ergo ipsum velut pecudes ferocem leonem, quem saeva fames instimulat ad devorandum quicquid casus subvectat. Arma sua nihil eis proficiebant, quin Caliburnus dextera tam virtuosi regis vibratus, cogeret ipsos animas eructare cum sanguine. Duos reges, Sertorium Libyae, Bithyniaeque Polytetem infortunium illi obtulit, quos abscissis capitibus, ad tartara direxit. Viso igitur rege suo in hunc modum decertante, Britones majorem audaciam capessunt: Romanos unanimiter invadunt: densata caterva incedunt: et dum ex una parte pedestres hoc modo infestarent, equestres ex alia prosternere et penetrare conabantur. Resistunt tamen acriter Romani: et monitu Lucii, illustris regis vicem illatae cladis Britonibus reddere elaborabant. Tanta igitur vi in utraque parte pugnatur, ac si tunc primum recenter convenirent. Hinc autem Arturus saepius ac saepius (ut praedictum est) hostes percutiens, Britones ad perstandum hortabatur: illinc vero Lucius Tiberius Romanos suos, et monebat, et in praeclaras probitates multoties ducebat. Nec ipse cessabat ferire: sed in omnes partes turmas suas circuiens, quemcunque hostem casus offerebat, vel lancea, vel gladio perimebat. Fiebat itaque in utraque parte caedes abhorrenda: quia quandoque Britones, quandoque Romani versa vice praevalebant. Postremo dum talis decertatio inter eos fieret, ecce Morvid consul Claudiocestriae cum legione, quam esse intra colles superius dixi, subito cursu occurrit: et hostes nihil tale praemeditatos a dorso invasit: invadens invasos penetravit: penetrans penetratos dissipavit, atque maximam stragem fecit. Tunc multa milia Romanorum conciderunt. Tunc etiam Lucius imperator intra turmas occupatus, cujusdam lancea confossus interiit. At Britones usque insequentes, victoriam, licet maximo labore, habuerunt.

12[recensere]

ROMANI PARTIM FUGIUNT, PARTIM SE CAPTIVOS REDDUNT.

Disgregati igitur Romani, partim devia et nemora, cogente timore, carpebant: partim ad civitates et oppida, et ad quaeque tutissima loca diffugiebant. Quos Britones omni nisu insequendo, miserabili caede afficiunt, capiunt, despoliant. Ita quod maxima pars eorum ultro protendebat manus suas muliebriter vinciendas: ut pauxillum spatium ad vivendum haberent. Quod divinae providentiae stabat loco, cum et veteres eorum priscis temporibus avos istorum injustis inquietationibus infestassent: et isti nunc libertatem, quam illi eisdem demere affectabant, tueri instarent, abnegantes tributum, quod ab ipsis injuste exigebatur.

13[recensere]

CORPORA MORTUORUM SEPELIUNTUR.

Habita denique victoria illa, Arturus corpora procerum suorum ab hostilibus cadaveribus separari jubet: separata autem, regio more parari: parata vero ad conprovinciales Abbatias deferri, ut ibidem honorifice sepelirentur. At Beduerus pincerna ad Bajocas civitatem suam, quam Beduerus primus et proavus ejus edificaverat, ab Neustriensibus cum maximis lamentis deportatur. Ibi in quodam coemeterio quod in Australi parte civitatis erat, juxta murum honorifice positus fuit: Cheudo autem ad Camum oppidum, quod ipse construxerat, graviter vulneratus asportatur, et paulo post eodem vulnere defunctus, in quodam nemore, in coenobio eremitaram, qui ibidem non longe ab oppido erant: ut decuit Andegavensium ducem, humatus fuit. Holdinus quoque dux Rutenorum Flandrias delatus, in Terivana civitate sua sepultus est. Ceteri autem consules et proceres, ut praeceperat Arturus, ad vicinas Abbatias delati sunt. Hostes quoque suos miseratus, praecepit indigenis sepelire eos: corpusque Lucii ad senatum deferre, mandans non debere aliud tributum ex Britannia reddi. Deinde post subsequentem hyemem, in partibus illis moratus est: et civitates Allobrogum subjugare vacavit. Adveniente vero aestate, cum Romam petere affectaret, et montes transcendere incoepisset, nunciatur ei Modredum nepotem suum, cujus tutelae commiserat Britanniam, ejusdem diademate per tyrannidem et proditionem insignitum esse; reginamque Ganhumaram, violato jure priorum nuptiarum, eidem nefanda Venere copulatam esse.

 Liber IX Liber XI