Historia Scholastica/Leviticus

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
LIBRI LEVITICI..

Libri Exodi // Numerorum

Tertia distinctio historiae, quam scripsit Moyses, Graece dicitur Leviticus, quia de electione et ministerio levitarum agit; latine Offertorius, vel Sacrificaticius; quia de sacrificiis et de his quae offerebantur ex lege tractat. Hebraice vero Vaiacra, quod sonat ministeriales. Vocavit autem Moyses more Hebraeorum, quia principiis librorum nominant eos, sicut nos officia missarum, et Evangelia, videlicet cum dicimus Dominica qua cantatur: Populus Sion; vel legitur: Erunt signa in sole, et luna. Inchoatur autem sic liber iste . Vocavit autem Moyses, et locutus est ei Dominus de tabernaculo, foederis dicens: Homo qui obtulerit hostiam, si fuerit holocaustum, et de armentis, masculum offeret. Pro autem, habetur in Hebraeo, va, quod enim sonat, et iecra, vocavit.


Permittitur divisio utilis.[recensere]

Ad videndum de doctrina et traditione sacrificiorum, quae sequitur, quaedam praelibanda sunt in hunc modum: Quinque consideranda sunt hic. Sacrificia, quae Deo offeruntur, personae a quibus offeruntur, tempora quando offeruntur, loca ubi offeruntur, causae pro quibus offeruntur. Triplex autem eorum quae offerebantur, rite occurrit discretio. Aut enim erat oblatio de animalibus, et sacrificium dicebatur, nec ante octavum diem nativitatis poterat offerri, nec eadem die mater et fetus ejus. Aut de sicca materia, ut simila, pane, thure, et proprie dicebatur oblatio. Aut de liquidis, vino, et oleo, quae proprie libamen, vel libatio dicebatur, licet his nominibus scriptura quandoque indifferenter utatur. Personae vero offerentium duae, anima, vel Synagoga. Animarum vero alia sacerdos, alia princeps, alia privata, de quibus suis locis dicetur, similiter de locis, et temporibus, suo loco. Causarum quoque triplex erat differentia. Offerebant enim quandoque necessario, quandoque sponte, quandoque casu. Necessario autem, vel ex voto, vel ex praecepto. Sane ex praecepto offerebant primitias frugum, uvarum, fructuum . Decimas quoque eorumdem, et insuper animalium. Primogenita quoque animalia, et liberorum. Oblationes etiam trium solemnitatum, etc. in hunc modum . Mel autem et fermentum nunquam offerebantur Domino, tamen primitiae eorum temporibus suis offerebantur sacerdoti, sed nil ex eis super altare ponebatur. Communiter autem a nullo sacrificio sal deesse debebat, et ideo dicebatur sal foederis, quia non erat fas hoc transgredi. Porro secundum ordinem libri a sacrificiis inchoandum est.

De holocaustis, et modo offerendi.[recensere]

Sacrificiorum, alia holocausta, alia sacrificia. Et primo de holocaustis videamus. Holocausta dicebantur illa sacrificia, quae tota incendebantur. Holon, enim, totum, cauma, incendium dicitur. Fiebat autem tantum in tribus, armentis scilicet, pecudibus, sed tantum de ovibus et capris. Et in avibus; sed tantum in turture et columba. De armentis et pecudibus sic: Offerebatur tantum masculas anniculus (Levit. I), scilicet unius anni, vel circa, supra annum non.

Unde quandoque hostia agnus, quandoque aries appellatur. Bos enim supra annum poterat offerri ut ait Josephus. Erat quoque immaculatus, quod non de macula velleris, sed corporis intelligendum est, id est non debile, aut fracto membro, aut papulas habens aut scabiem, aut caecum, et hujusmodi. Offerebaturque primo sacerdoti ad ostium atrii, ut videret si idoneum esset ad offerendum, postea ad ostium tabernaculi offerebatur Domino per manuum impositionem super caput, lotis prius manibus, quia praeter mare sacerdotum, erant in atrio duo maria, unum virorum, et alterum mulierum. Unde et a loco offerendi ab Hebraeis hostia dicebatur . Gentiles autem ab hostibus vincendis hostiam, et a victis hostibus victimam consueverant appellare . Victimam vero Hebraei a vinciendo dixerunt, quia vinctum adducebatur animal. Oblatam sic hostiam, reducebat sacerdos ad altare holocaustorum, et stans ad aquilonem immolabat eam, coram Domino, ad latus altaris, et in conspectu sanctorum, fundebatque sanguinem ejus circa crepidinem altaris in circuitu . Hebraeus habet, parietem. Josephus, limbum, forte, labium, supereminens, detractaque pelle hostiae, quae erat sacerdotis, artus in frusta concidebat, quibus lotis, cum capite, pedibus et intestinis, adolebat omnia super altare in holocaustum, et odorem suavem Domino. Non est credendum, quod in nidore, seu odore carnium delectaretur Dominus, sed potius inire significata, et devotione offerentium. S. autem de avibus fieret holocaustum, fiebat sic: sed cum duo offerrent, ut dictum est, primo homo de Israel postea sacerdos. Quomodo ab homine offerebatur avicula, tacet. Forte quia eodem modo, quo et pecus, forte tantum sacerdoti. Offerebatur autem pullus turturis, vel columbae cui frangebat sacerdos cellum sola manu. Non enim licebat sacerdotibus ferrum levare super avem. Et, retorto collo cum capite sub assella, ungue cutem colli, ubi fractum erat, rumpebat, et fuso sanguine circum crepidinem altaris, vesiculam gutturis et plumas projiciebat ad orientem in loco secreto, ubi cineres effundebantur, confractisque assellis manu adolebat eam super altare in holocaustum. Et haec erant minora, et simplicia holocausta, quae voluntarie fiebant. Erant quaedam majora quadam necessitate facta, quae et sanctiora quodam modo, quia totum incendebatur, et pellis, et fimus, de quibus post dicetur, quodam modo minus digna, quia super altare non cremabantur. Nunc de sacrificiis partialibus prosequamur, et voluntariis.

De sacrificiis pacificis et salutaribus.[recensere]

Horum quaedam erant pacifica, quaedam salutaria, quae scilicet pro salute danda, vel data, vel conservanda offerebantur. Similiter et pro pace, vel ad Deum, vel ad hominem, vel quia ad bonum pacis fiebant, cum cuique quod suum erat dabatur, scilicet Deo, et sacerdoti, et offerenti. Fiebat autem, cum erat de animalibus, de armento tantum, et de pecudibus praedictis, de avibus vero non. Sane in modo offerendi ab homine, vel sacerdote, idem fiebat cum hostia holocausti. Sed in hoc erat differentia, quia hic offerebatur masculus, vel femina, et anniculus, vel grandiora, immaculata tamen. Pars vero hostiae oflerebatur Domino, pars erat sacerdotum, reliqua offerentium. De armento haec offerebantur Domino. Omnis adeps quae est pinguedo interiorum offerebatur. Pinguedo enim supra carnem animalis, arvina, vel lardus dicitur. Quae carni admista, proprie pinguedo, quae intestinis, adeps est. Est autem triplex adeps, vitalium, id est cordis et ventris. Adeps jecoris, id est epatis, quem reticulum dicimus, quia involvitur ad modum retis. Et est adeps renum. Hos tres adipes, duosque renes, id est ilia, et renunculos, adolebat sacerdos super altare. Eadem etiam de capra Domino offerebantur. Si vero de ovibus erat oblatio, praeter praedicta, offerebatur de ea cauda integra, quam lumbum vocant LXX. Pellis vero erat sacerdotis, qui offerebat illud. Armus vero dexter, qui dicebatur separationis, et pectus, quod dicitur elevationis, et quare sic dicebantur infra dicetur, cedebant in usus sacerdotum, et lingua cum faucibus, ut tradunt, sed in textu non memini me legisse. Forte pectori adhaerebant, et cum pectore ab animali tollebantur. Unde sufficit nominasse pectus, et his vescebantur sacerdotes in domibus suis, cum uxoribus, et liberis, et domo tota mundis tantum ; etiam quae in domibus immolabant causa epuli, vel religionis, pectus et armum dabant. Reliqua erant offerentium, et inde epulabantur coram Domino, in locis ad hoc deputatis, in ipso atrio, vel juxta. Licebat etiam ex his, tam sacerdotibus quam aliis, edere duobus diebus, si quid supererat in diem tertium, cremabatur. Et nota quod nullum animal offerebatur, vel in holocaustum, vel in sacrificium, sine libamentis suis, sed de libamentis proprius infra erit tractatus.

De oblatione inanimatorum.[recensere]

Si vero manus hominis animal invenire non poterat, offerebat pro salute, vel pace, similam farinam, scilicet delicatissimam fundens super eam oleum, et dicebatur simila oleata, vel oleo fermentata; thus offerebatur cum ea. Sacerdos autem totum thus et pugillum plenum similae oleatae adolebat super altare memoriale, id est in memoriam offerentis, ut scilicet Dominus memor esset ejus, vel sacerdos ad Dominum; reliquum erat sacerdotum (Lev. II). Tradunt Hebraei non semper plenum pugillum offerre, sed pro quantitate similae minus poterat offerri, in tantum, quod etiam impleto pugillo, omnes digitos poterat aperire sacerdos, praeter medium; et illud tantillum, quod remanebat, inter illum digitum, et volam, sufficiebat . Josephus vero drachmam unam offerendam dicit. Si vero sacrificium de simila coctum offerebat, panes sine fermento, conspersos oleo, coctos in clibano, vel in craticula, offerebat, et lagana azyma, id est latos panes, et tenues, non conspersos, sed linitos oleo. Quidam tamen per lagana, panem coctum in aqua intelligunt, ut sit tertium genus panis, a cocto in clibano, et cocto in craticula. Si vero coctum in sartagine offerebat, conspersum oleo, et sine fermento erat, et dividebatur minutatim. Ex his oblatis sacerdos memoriale adolebat coram Domino, de panibus unum, et de frustis unum; reliquum erat Aaron, et filiorum ejus ad edendum cum omni domo sua, et aequa sorte dividebatur eis. In Hebraeo praeter clibanum, tria ponuntur, Marchesilis, Mahebach, Michar. Marchesilis sonat conciliatrix, quod sartagine convenit propter stridorem, et susurrum frixurae. Michar rete, vel cribrum; Mahebach forte scaturiens, potest esse patella, in qua coctio liquida fit . Potest etiam esse tertia species sacrificii, id est a salutari, et pacifice pro gratiarum actione, vel pro victoria, scilicet pro aliquo bono eventu inopinato. Et potest dici fieri casu, ut sit una species sacrificii, quod fit casu.

De hostiis pro peccato.[recensere]

Post hostias salutares, praecepit Dominus de hostiis pro peccato et pro delicto (Levit. IV). Dicitur autem peccatum gravius, scilicet quod ex industria est factum. Delictum levius, scilicet quod ex ignorantia. Vel peccatum cum fit quod faciendum non est. Delictum quasi derelictum, cum non fit quod faciendum est . Et juxta personas peccantium erat diversitas sacrificiorum.

Pro peccato sacerdotis.[recensere]

Distinguntur autem hic quasi quatuor personae, sacerdos, Synagoga, id est populus, princeps, anima. Si ergo sacerdos, qui inunctus erat, peccabat, delinquere faciens populum (Levit. IV), faciebat quae sequuntur. Additum est: Qui inunctus. Non quod omnes inuncti essent, sed ad differentiam illorum, qui cum essent de genere sacerdotali, propter maculam corporis, nec inungi poterant, nec ministrare. Quod etiam additum est, faciens populum peccare, forte generale est, quia peccatum quodlibet cujuslibet sacerdotis, trahitur in exemplum. Et est dictum ad exaggerationem peccati. Vel specialiter dictum est, cum scilicet verbo, vel aliquo modo, populum ad peccandum provocaverit. Vel sane sicut in Hebraeo habetur. Si sacerdos, qui inunctus est, peccaverit ad culpam populi, id est ita viliter et aperte, quasi unus de populo, quod valde indecens est, tunc inquam, offerebat, pro suo peccato, per manus impositionem ad ostium tabernaculi, vitulum immmaculatum ; Et coram altari immolabat eum, hauriensque de sanguine, inferebat illum in tabernaculum, et intingens in eo digitum, aspergebat illum, septies contra velum sanctuarii, et de eodem ponebat super cornua altaris incensi, et egrediens, reliquum sanguinis fundebat circa crepidinem altaris holocausti, et omnem adipem cum renibus et renunculis adolebat super altare, sicut et de vitulo hostiae pacificorum. Pellem vero, et omnes carnes cum fimo etiam efferebat extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solebant, et incendebant ea super struem lignorum.

Pro peccato Synagogae.[recensere]

Quod si omnis turba per ignorantiam fecerit, quod contra mandatum Domini est, offerebant seniores populi ad ostium tabernaculi per manuum impositionem vitulum (Levit. IV): et fiebat de hoc vitulo, sicut et de priori pro peccato sacerdotis. Et orante pro eis sacerdote, propitius erat eis Dominus. In duobus tantum hic innuitur differentia inter peccatum sacerdotis et populi, quia scilicet sacerdos non dicitur peccare per ignorantiam, non enim licet ei ignorare mandata Domini. Iterum quia non legitur quis orare pro sacerdote, quia si percussus fuerit incantator a serpente, quis medebitur ei? (Eccli. XII.) Ecce patet differentia inter holocausta haec, et praedicta, quia ex his nihil erat sacerdotum, totum Domino cremabatur , neque membra istorum cum capite, pedibus et in testinis lotis ponebantur super altare . Generalis enim erat regula, quia de cujus sanguine inferebatur in sanctuarium, nil ex eo licebat remanere, nec aliquid ex eo super altare adolebatur, nisi adeps cum renibus et renunculis. In modo etiam offerendi, et numero sacerdotum offerentium, erat differentia. De carnibus enim holocausti salutaris fiebant novem partes, quas super altare ponebant novem sacerdotes, quisque suam, unus vero quatuor simul offerebant, scilicet caput, et pedes, et jecur, et intestina lota aqua, duo vero sanguinem offerebant, ut omnes simul essent duodecim.

De hostia pro peccato principis.[recensere]

Si peccaverit princeps, qui et chiliarchus dicitur, vel tribunus, per ignorantiam, et post intellexerit peccatum suum, vel per se, vel per alium offerat ad ostium tabernaculi per manus impositionem hircum immaculatum (Levit. IV). Quo immolato, tingebat sacerdos digitum in sanguine, quo tangebat cornua altaris holocausti, reliquum fundens ad basim ejus, et adolebat adipem, renes et renunculos, reliqua erant sacerdotum. Sed quia erat hostia pro peccato, et de sanguine ejus tincta cornua altaris holocausti, carnes ejus erant sanctae, et sanctificabant, quae ab eis erant tacta, sed non quaelibet imo in genere suo, caro carnem, simila similam panis panem, et non vescebatur eis nisi sacerdos unctus, et mundus, et non nisi in loco sancto, et non nisi in eadem die qua offerebantur, si quid residuum esset, igne comburebatur . Si vestis polluebatur ejus sanguine, abluebatur, ut nullum remaneret in ea sanguinis vestigium, alioquin urebatur. Vas testeum in quo coquebatur caro, statim frangebatur, aereum defricabatur, et lavabatur aqua.

De hostia pro peccato animae.[recensere]

Cum autem peccabat per ignorantiam anima de populo terrae, offerebat capram immaculatam, eo modo quo alii, vel agnum (Levit. IV); et fiebat de hac hostia eodem modo quo et de hirco principis. Si autem non poterat manus ejus invenire pecus, offerebat duos pullos turturis, vel columbae, quorum alter offerebatur Domino in holocaustum, alter erat sacerdotum, cujus tamen sanguis ad fundamentum altaris holocausti distillabatur, quia pro peccato erat. Quod si nec aviculas poterat invenire, offerebat similam, decimam partem ephi, nec mittebat in ea oleum, aut thus, quia pro peccato erat. Cujus memoriale sacerdos adolebat super altare; reliquum ipse habebat in munere.

De igne jugi, et ejectione cinerum.[recensere]

Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Ignis semper in altari ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens mane ligna per singulos dies; et erit ignis ex eodem altari (Levit. VI), id est non aliunde sumptus apponetur. Cum vero cineres superabundabant, induebatur sacerdos vestibus quatuor sacerdotalibus, quas praetaxavimus, et tollens cineres de altari, reponebat in pelvim juxta altare, et depositis vestibus sanctis indutusque aliis, forte ad hoc destinatis, vel etiam suis propriis, cineres efferebat extra castra, et in loco mundissimo, usque ad favillam faciebat consumi.

De esu adipis, et sanguinis prohibito.[recensere]

Haec de oblationibus dicta sufficiant hic. In Numeris de oblationibus septem legalium festorum legitur, hoc addendo, quod omnis adeps Domini erat (Num. XXIX). Adipem et sanguinem non comedetis omnino (Levit. III-IV), quod intelligitur de animalibus oblatis, tamen propter illud Judaei ab omni adipe abstinebant. Sed verius quod Dominus adipem, qui debebat offerri, in esum prohibuit eis, etiam nominatim adipem bovis, ovis, et caprae . Adipem vero morticini, vel a bestia occisi, concessit eis in usus varios, scilicet vel ad lucernas, vel unctiones extrinsecas. Quid ergo faciunt de adipe animalis mundi non oblati, nec morticini, nec a bestia capti, si Domini est? Forte projiciunt, vel dant alienigenis ad edendum. Sed quomodo hoc, vel illud faciunt de illo, si Domini est. Prohibuit etiam eis Dominus omnem esum sanguinis (Levit. III). Josephus ait, quia animam et spiritum in eo esse Moyses putavit. In quo esus suffocati tantum intelligitur prohiberi . Tamen in tantum prohibuit esum sanguinis, quod etiam avem, vel feram, aucupio, vel venatione captam, voluit fuso sanguine in terram et operto comedi. Et addidit: Nam anima omnis carnis in sanguine est (Levit. XVII).

De consecratione summi sacerdotis, et minorum.[recensere]

Iterum praecepit Dominus Moysi, ut initiaret Aaron et filios ejus in sacerdotes (Levit. VIII). Et tunc omnes quidem filii Aaron consecrati sunt, sed non omnes postea de genere ipsius. Caecus enim, vel claudus, si grandi, vel parvo, aut torto naso, si gibbosus, aut herniosus, si jugem scabiem habens, vel impetiginem, de semine Aaron erat, non poterat ministrare, nec intrare sanctuarium, vescebantur tamen panibus, qui offerebantur in sanctuario (Levit. XXI). Tulit ergo Moyses, juxta praeceptum Domini, Aaron, et filios ejus, vestesque sanctas, et oleum unctionis, vitulum quoque, et arietes duos, et canistrum cum tribus generibus azymorum, tortas scilicet panis, et quae collyrida dicitur, lagano et crustulo. Est autem crustulum panis, qui fere in crustam induratus est. Et congregavit omnem multitudinem ad ostium tabernaculi. In electione enim pontificis assensus desideratur plebis. Tradit autem Josephus, quia animos populi inclinavit ad sacerdotium Aaron in hunc modum. Dixit enim, quia ipse seipsum, dignum sacerdotio judicaverat, tum pro familiaritate, quam habebat cum Domino, tum quia plurimum pro populo laboraverat, tum quia quisque naturaliter amicus sui est; sed Dominus digniorem Aaron judicaverat; cum ergo placuisset populo, obtulit Domino Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos aquis fontium, et Aaron feminalia induisset, vestivit eum Moyses septem aliis vestibus, quas praediximus, fundensque super caput ejus oleum unctionis, unxit caput ejus et manus, ita quod per barbam stillavit oleum, usque in oram vestimenti ejus. Filios autem ejus vestivit lineis, et balteis cingens imposuit eis mitras, et manus eorum oleo sanctificavit. Linivit quoque tabernaculum sancto oleo cum omni supellectili sua. Cumque aspersisset utrumque altare septies aquis, unxit illud, et omnia vasa ejus, labiumque aeneum cum basi sua sanctificavit oleo.

De potestate offerendi eis data, et accipiendi partes suas.[recensere]

Obtuleruntque Aaron et filii ejus vitulum pro peccato suo, super caput ejus manus imponentes (Levit. VIII). Quem cum immolasset Moyses, tinxit digitum in sanguine, et tetigit ex eo cornua altaris per gyrum, et fecit de eo, sicut de vitulo pro peccato. sacerdotis facienda praediximus. Obtulerunt, et arietem in holocaustum, hostiam scilicet salutarem. Et fecit Moyses de eo, sicut de holocaustis salutaribus fieri praeceperat Dominus. Obtuleruntque per manus impositionem arietem secundum, hostiam scilicet consecrationis ipsorum. Quem cum immolasset Moyses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae eorum dextrae, et pollicem manus dextrae, similiter, et pedis dextri. Reliquum sanguinis fudit super altare per circuitum. Adipem vero omnem, et caudam, renes quoque cum renunculis, et armum dextrum separavit. Tollensque de canistro collyridam unam, et laganum unum, et crustulum unum, omnia simul tradidit Aaron, et filiis ejus, quasi dicat: Accipite potestatem sumendi haec a populo, quaedam ad offerendum Domino, quaedam ad usum vestrum. Qui cum tenerent eas inter manus, superposuit Moyses omnibus pectusculum. Unde et pectusculum elevationis dictum est, quia omnibus superpositum fuit: in signum tamen, quia superior est omnium sapientia; etiam pro elevatione offerentium legitur sic vocatum. In pacificis enim, et salutaribus, armum, et pectus prius elevabant offerentes coram Domino, et post tradebant sacerdotibus sicut per partes eis assignatas. Armus vero dexter dicebatur separationis, quia in separatione membrorum hostiae, primus ab ea separabatur, et quia in parte sacerdotum separavit illum Moyses, tanquam caeteris membris digniorem. Tradunt enim quidam quod formatio corporis animalis in utero matris ab humero dextro inchoatur. Tenentes ergo filii Aaron omnia haec in manibus, elevaverunt coram Domino, et tradiderunt ea Moysi, qui omnia adolevit Domino super altare, eo quod oblatio consecrationis esset. Assumensque unguentum, et de sanguine, qui erat in altari, admiscens aquas fontium, aspersit eos, et super vestimenta eorum. Cumque sanctificati essent in hunc modum reliquas carnes arietis coxerant ante fores tabernaculi; et ibi comederunt eas cum panibus qui residui fuerunt in canistro, et quidquid in canistro superfuit ex eis, ignis absumpsit. In eumdem modum iteravit singula, quae diximus Moyses septem diebus, tamen non vestivit eos, quia semel induti septem diebus non deposuerunt vestes sanctas, nec de atrio tabernaculi sunt egressi. Quidam tamen tradunt prima die omnia, ut diximus fuisse prosecuta sex diebus consecrationis sequentibus, oblationes quotidie iteratas, sed non unctionem. Josephus vero dicit, omnia sicut et in prima die sequentibus fuisse prosecuta diebus.

De prima oblatione sacerdotum, et igne dato de sublimi.[recensere]

Octavo autem die denuntiavit Moyses populo solemnitatem, in quo sacerdotes consecrati offerri inchoarent pro se populo (Levit. IX). In praecedentibus enim septem diebus vicem sacerdotis habuerat Moyses, et acceperat ab Aaron et filiis ejus, quae postea a populo illi erant accepturi, et ministravit altari. In die octavo aggressi sunt ipsi ministerium ad quod fuerant ordinati, et Moyses cessavit. Et tradunt quidam diem octavam fuisse primam diem anni secundi, ex quo egressi sunt. Et cum objicitur eis quod prima die anni secundi dictum est, scilicet tabernaculum erectum, aiunt erectionem diei, consummationem consecrationis ejus. Praecepitque Moyses ignem terrenum amoveri ab altari, quo usus fuerat his diebus; quia ea die appareret eis Dominus. Congregatisque filiis Israel, primo obtulit Aaron pro peccato suo vitulum, cujus adipem, renes, et renunculos imposuit altari, igne non supposito; caetera combussit extra castra. Immolavit etiam pro se hostiam salutarem, arietem in holocaustum, et imposuit altari, sed sine igne. Deinceps oblaturus pro populo, sumpsit ab eis hostias quinque, vitulum pro peccato populi, et hircum pro peccato principis, agnum pro peccato animae, bovem in holocaustum, arietem pro pacificis. Tamen in immolatione non nisi tria dicitur immolasse, hircum pro peccato populi, et bovem, et arietem pro pacificis. Forte quia prius ea numeraverat, pro brevitate illa tacuit. Et quia separatim de peccato Synagogae principis, et animae non agebat, ut prius, quodlibet trium pro peccato populi potuit dici oblatum. Augustinus tamen improbat litteram quae dicit quinque tantum sumpta, et dicit cum illis quinque sumptum agnum anniculum in holocarposin, quod sonat holocaustum fructuosum. Dicebaturque holocarposis, holocaustum illud quod Dominus aliquo signo visibili ostendebat sibi gratum esse. Cum autem imposuisset ex his Aaron super altare, quae adolenda erant, Domino separavit de pacificis partem suam, armos dextros et pectora, et extendens manus benedixit populo. Ingressique Moyses et Aaron tabernaculum, et egressi iterum, benedixerunt populo; et cum essent oblata super altare, et etiam cum eis juge sacrificium matutinum , egressus ignis a Domino, devoravit quae erant super altare, et servatus est ignis iste perpetuus usque ad transmigrationem Babylonis, nec licuit deinceps ignem apponere alienum.

De morte Nadab et Abiu.[recensere]

Eadem die Nadab et Abiu, arreptis thuribulis, ignem imposuerunt alienum desuper incensum, offerentes (Levit. X). Egressusque est ignis a Domino, vel ille qui jam erat in altari, vel alius iterum veniens de sublimi, et devoravit, id est exstinxit eos. Et ait Moyses ad Aaron: Hoc est quod Dominus dixit: Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi id est etiam in his qui mihi ministrant, apparebo [Col.1204A] sanctus, non parcens peccatis eorum. Vocavitque Misaelem, et Elisaphan filios Oziel patrui Aaron, cognatos eorum, et ait illis: Tollite fratres vestros extra castra. Et exportaverunt eos, sicut erant induti, lineis, et tiaris, et sepelierunt eos, ita ut ministri altaris sepeliuntur induti vestibus ministerii sui. Cum autem Aaron, et reliqui duo filii ejus, Eleazar, et Ithamar plangere vellent fratres suos more solito, prohibuit Moyses dicens: Oleum sanctum est super vos, nolite capita vestra nudare; vestes nolite scindere, ne forte moriamini; non exibitis fores tabernaculi. Tamen Josephus aliter dicit, quia dum portarent hostias super aram, quas non praeceperat Dominus, sed quibus primo utebantur, subito inflammati sunt, nec valuit quisquam eos exstinguere. Jussitque Moyses patrem eorum, et fratres, portantes corpora extra castra, congruo honore sepelire, dixitque Moyses Aaron, et filiis ejus, ut tollerent partes suas de hostiis salutaribus, et oblata pro peccato, quorum sanguinis non erat illatus in tabernaculum, et comederent ea. Et cum quaererent hircum oblatum pro peccato principis, exustus inventus est. Cumque iratus Moyses super hoc argueret Aaron et filios ejus, excusavit se Aaron dicens. Mihi accidit quod vides. Quasi dicat: Ex perturbatione animi factum est hoc.

De discretione ciborum[recensere]

Praecepit Dominus Moysi, et Aaron, ut traderent filiis Israel legem de discretione ciborum (Levit. XI). Ad litteram enim Dominus cibos homini concessos, eis arctavit propter gastrimargiam eorum, cujus summa sic comprehendi potest: Animalium alia vivunt in terra, alia in aquis, alia in aere. Item quae in terra, alia reptilia, quae omnia immunda; alia latentia, ut talpa, quae de luto nascitur; et haec omnia immunda. Alia gradientia super terram; de his generalis est regula: Mundum tantum est quod ruminat et findit ungulam . De piscibus quoque generalis est regula: Mundus est tantum habens squamas et pennulas. De avibus nominatim expressit quae immundae essent. Hoc tantum de avibus generaliter dictum est : Volatile quod graditur super quatuor pedes immundum est, nisi crura retro habuerit longiora super quae saliat . Tangens morticina eorum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit, usque ad vesperum; etiam si necesse fuerit ut portet quispiam eorum mortuum. Super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum polluetur, tam vas ligneum quam quodlibet vestimentum; ad vesperum aqua mundabuntur. Vas fictile intra quod ceciderit frangetur. Clibani, vel citropedes, quas strapas dicimus, destruentur . Fontes vero, et cisternae, et quaelibet maria, et sementis granum, nondum seminatum, tactu eorum non polluuntur.

De purificatione puerperae.[recensere]

Addidit quoque Dominus legem purificationis mulierum talem: Si mulier peperit masculum, immunda erit septem diebus, juxta dies separationis menstruae (Levit. XI), id est ejusdem immunditiae judicabitur, cujus est cum separatur a mundis, quando patitur menstruum. In tantum enim immunda est, quod quidquid tangit, immundum reddit, cibum, lectum, vestem, sedem. Unde non licet alicui communicare ei nec in lecto, nec in cibo. Octavo die circumcidebatur puer, post septem dies inquinationis, manebat triginta tres dies in sanguine purificationis suae, ita ut omnes dies purificationis suae fierent quadraginta, quia tot diebus dicunt physici, carnem masculi formari in utero. In purificatione vero triginta trium dierum, licebat ei surgere, in domo deambulare, sed non egredi et operari; et tangendo non polluebat, et licebat aliis communicare ei in cibo, et in sede, sed non in lecto. Accedere vero ad tabernaculum non poterat, nisi expletis quadraginta diebus. Si vero pareret feminam duplicabantur priores dies inquinationis , et postea dies purificationis, ut simul fierent octoginta, quia tot diebus formatur femina in utero. Expletis vero diebus purificationis, offerebat pro filio, vel filia, agnum anniculum in holocaustum, vel pullum columbae, vel turturem pro peccato , quia in libidine conceperat, et erat sacerdotis. Quod si non poterat manus ejus invenire agnum, offerebat duos turtures, vel duos pullos columbatum, alterum in holocaustum pro puero, alterum pro peccato suo, vel pro originali filiae, quia filio in circumcisione dimissum erat . Hebraei tamen non habere parvulos peccatum tradunt. Praeter haec dicit Josephus, primogenitum redimi quinque siclis,

De cognitione leprarum.[recensere]

Legem quoque leprae tradidit eis Dominus (Levit. XIII). Sunt autem quatuor genera leprae, in cute, in capillis, in veste, in domo . Lepra cutis cognoscitur si fuerit in eo albor, id est pallida albedo, vel pustullae, vel cicatrix; maxime si fuerit albo, vel subrufa, ita quidem si locus leprae humilior sit carne reliqua; vel si mutati fuerint capilli in candorem, et solito tenuiores. Lepra vero in capillis, alopecia dicitur, fluentibus capillis. Si in calvitio, vel recalvatione albus, vel rufus color inventus fuerit, plaga leprae est. Adducto itaque leproso ad sacerdotem, sine cujus arbitrio non excludebatur, si lepra nondum ei perspicua fuerat, recludebat eum in domo sua septem diebus. Quibus expletis, si non creverit lepra, iterum recludebat eum aliis septem. Quod si necdum lepra increverat, mundabat eum, id est mundum judicabat, quia scabies erat. Et lavabat homo vestimenta sua, et mundus erat. Cum vero perspicua erat lepra, separabatur ad arbitrium sacerdotis, et habebat vestimenta dissuta, id est facilia ad induendum, vel exuendum ; vel solam vestem extrinsecam, ut sic cognosceretur, et caput nudum, ut posset agnosci; et os veste contectum, ne fetorem loquendo diffunderet; et habitabat solus extra castra, ita ut a mortuo nihil differre videretur. Patet, ut dicit Josephus, illos irrisibiles qui dixerunt Moysen lepra fatigatum, et similium ejectorum ducem factum, venisse in Chananaeam cum eis, cum ita quasi immisericors circa leprosos habitus sit, qui tunc maxime misericordia indigebat. Lepra vero vestis lineae, vel laneae, vel pellis, erat macula albida, vel rufa, humilior superficie reliqua, quia corrosiva est, quae cum apparebat, considerabat eam sacerdos.

Si perspicua erat lepra, comburebatur vestis; si dubia recludebatur septem diebus. Si creverat macula adjudicabatur leprae. Si non creverat, abluebatur vestis, et recludebatur aliis septem diebus. Si adhuc dubia erat, rumpebat illud a solido. Si tamen iterum alibi macula apparebat, lepra volatilis erat, et comburebatur vestis. Si vero similis macula corrosiva apparebat in domo, prius praecipiebat sacerdos omnia de domo efferri, consideransque valliculas in pariete pallore, vel rubore deformes, et humiliores superficie reliqua, claudebat ostium domus septem diebus; post quos, si inveniret crevisse lepram, jubebat erui lapides leprosos, et projici extra civitatem et domum, radi intus per circuitum, et pulverem rasurae spargi extra castra, vel extra urbem in loco immundo, et alios lapides substitui in domo, et luto alio liniri domum. Quod si iterum redierit macula, lepra perseverans est, et destruetur domus, et ligna, et lapides; et pulvis extra oppidum projicietur in locum immundum.

De purificatione leprosi.[recensere]

Quod si leprosus mundabatur, revocabatur ad communem habitationem sic: Veniebat usque ad communem introitum castrorum, vel oppidi habens secum duos passeres vivos , quibus licitum erat vesci, lignumque cedrinum, et hyssopum, et vermiculum, filum scilicet coccineum, et aquas viventes in vase fictili (Levit. XIV), occurrensque ei sacerdos, immolabat passerem unum, stillans sanguinem super aquas, aliumque, scilicet vivum, ligans filo coccineo, cum hyssopo, in summitate ligni cedri quasi faciens aspersorium, tingebat illud in aquis rubricatis, aspergens hominem septies, dimittebatque passerem vivum avolare in agrum. Cumque lavisset homo vestimenta sua, radebat omnes pilos corporis sui, et lotus aqua, ingrediebatur castra, ita duntaxat ut maneret extra proprium tabernaculum septem diebus, iterumque die septimo rasis omnibus pilis corporis, etiam superciliis, lotisque vestibus et corpore, die octavo tollebat duos agnos immaculatos, et ovem anniculam, et tres decimas similae conspersae oleo, et olei sextarium, et offerebat omnia ad ostium tabernaculi. Tunc sacerdos immolabat agnum unum pro delicto, et sumens de sanguine ponebat super extremum auriculae dextrae hominis, et super pollicem manus dextrae, et pedis, et de olei sextario mittens in manum sinistram, et tingens pollicem dextrum in eo, aspergebat septies contra tabernaculum. Reliquum olei, quod erat in sinistra, fundebat super extremum auriculae dextrae hominis, et super pollicem manus dextrae, et pedis dextri, id est super sanguinem, quem prius infuderat, et super caput ejus. Et rogabat sacerdos pro eo, faciens aliquam specialem institutam ad hoc orationem, et post sacrificium faciebat pro peccato, et post immolabat holocaustum cum libamentis suis, ponens illud in altari. Et nota quod hic proprie distinguitur sacrificium pro delicto, cujus sanguine linitus est homo, et sacrificium pro peccato , de quo nihil ei factum est. Unde et Moyses dixit hic, quasi distinguens, ita pertinere ad sacerdotem hostiam pro delicto, sicut et pro peccato. Cum enim distinxisset agnum pro delicto, nec distinxisset quod aliorum pro peccato, et quod in holocaustum fieret, innuit in arbitrio sacerdotis esse de agno et ove, ut alterum pro peccato, alterum holocaustum facere , quod vellet. Quod si manus ejus haec invenire non posset, agnus tamen pro delicto, et olei sextarium non minuebatur, quia ex his purificabatur homo, ut prius; sed pro ove et agno reliquo offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum quorum unus pro peccato, alter in holocaustum fiebat. Offerebat quoque decimam similae oleatae in sacrificium.

De viro spermatico, et muliere hemorrhoissa.[recensere]

Deinceps addidit Dominus de viro patiente fluxum seminis (Levit. XV); qui tunc judicatur huic vitio subjacere, si per momenta adhaeserit carni, et concreverit foedus humor seminis, quod, licet nolens, effundit ex corruptione. Talis immundus immundum reddebat quod tangebat, lectum suum, vestem suam, sedem suam, etiam sagma super quod sedebat , id est straturam asini. Vas fictile quod tangebatur frangebatur, ligneum lavabatur; qui tangebat lectum ejus, vestem ejus, aut sedem, vel super quem ipse salivam jaciebat, lavabat vestimenta sua, et erat immundus usque ad vesperum. Cum autem sanatus fuerat numerabat septem dies post mundationem sui, et lotis vestibus, ac corpore in aquis viventibus mundus erat. Die autem octava, offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum, et faciebat sacerdos alterum pro peccato, alterum in holocaustum. Eadem lex erat immunditiei et purificationis de muliere patiente fluxum sanguinis ex morbo . Similiter ejusdem immunditiei erat mulier menstruata. Sed non purificabatur solemniter. Sufficiebat enim ipsam cum vestibus ablui. Morbidae enim immunditiae pro peccato etiam solent accidere, et ideo pro eis et pro peccato salutare offerebatur, quod non pro menstruo, quia naturale est. Et nota quod accedentem ad menstruatam dicit hic immundum septem diebus, et purificationem ei concedit; quod de ignoranter accedente intelligendum est. Infra, utrumque perimendum dicit quod dictum est, si fiat ex industria. Nec mirum quia etiam legitime cognoscentem uxorem, voluit Dominus lavare vestem, et omne corpus, et esse immundum usque ad vesperum. Et de uxore eodem modo.

De vitula rufa, et hirco apompeio, et cineribus aspersionis.[recensere]

Iterum locutus est Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum, ne moriatur, quia in nube apparebo super oraculum, nisi fecerit haec quae sequuntur (Levit. XVI). Non est intelligendum, ut quoties vellet intrare, faceret haec, et intraret, sed tantum decima die Septembris intraturus, prius tamen haec faceret; haec dies solemnis erat in Israel, et dicebatur dies propitiationis propter causam praedictam. Vel quia agebatur ea die cinis expiationis, sicut dies Jovis sancta, quia sanctum chrisma conficitur. Et pro peccatis totius anni communibus, vel ignoratis, ea die oblatio fiebat. Dicebatur etiam dies afflictionis, quia ea die jejunabant homines, et jumenta, etiam pueri septenes, et agebatur ea die memoria mortuorum. Dicebatur etiam dies expiationis, quia ea die purificabatur totum tabernaculum, et altaria per sanguinis aspersionem, a contagiis, quae contraxerant per annum ex peccatis ministrantium. Ea die tollebat summus sacerdos de proprio vitulam rufam, trimam, immaculatam, quae non traxerat jugum. Nec turbemur, si quandoque vitulus nominetur, quia in feminino genere tantum intelligendum est, quia pro peccatis fragilitatis offerebatur. Sumebatque ab universa multitudine duos hircos pro peccato, et arietem in holocaustum. Cumque lavisset se, induebatur lineis tantum, secundum ritum minorum sacerdotum, oblatisque animalibus, factaque oblatione, vel oratione propria. pro se, et pro domo sua, statuebat duos hircos in ostio tabernaculi, mittebatque sortem super utrumque, ut sciretur, quis esset Domini, et quis populi fieret. Nec est credendum quibusdam, qui dixerunt; ideo mitti sortes, ut sciretur quis Domino immolandus esset; et quis diabolo mittendus ei in solitudinem cum peccatis. Lex enim immolare nisi Deo, non admittit. Sane cujus sors exibat Domino, offerebat illum pro peccato populi, et forte hic dicebatur proprie pro peccato. Cujus sors exibat populo, reservabat viventem, immolabatque vitulam rufam pro peccato suo, et domus suae, et tollebat, de sanguine hirci, et vitulae, et thuribulum plenum prunis, multumque tollens thymiamatis, intrabat ultra velum, tantum imponens thymiamatis, ut nebula, et vapor operiret oraculum, ne forte, visa majestate Domini, moreretur. Aspergebatque septies digito, de sanguine coram propitiatorio, ad orientem. Eodem etiam numero aspergebat pavimentum. Simili quoque aspersione septena, expiabat sanctuarium exterius et pavimentum. Fundebatque de eodem sanguine, super cornua altaris aurei, et aspergebat illud septies digito, expians ita totum tabernaculum, et altare ab immunditiis filiorum Israel, et a cunctis praevaricationibus eorum, id est contagio, quod contraxerat, positum in medio peccantium tabernaculum.

Nullusque erat cum eo in tabernaculo, cum ipsum expiabat. In quem modum etiam semel in anno lavamus altaria vino. Nota quia hic legitur sacerdotem egredi de oraculo ad altare, et sic patet, quia erat extra. Nec potest dici eum egressum ad altare coram tabernaculo, cum dicatur hic ad altare, quod est coram Domino. Post hanc expiationem egrediebatur sacerdos ad hircum viventem: ponensque utramque manum super caput ejus, confitebatur generaliter omnes iniquitates filiorum Israel, et imprecans eas capiti ejus, ponens etiam, ut tradunt quidam, cartham inscriptam peccatis populi super caput ejus, mittebat eum in desertum, per hominem ad hoc paratum. Tradunt Hebraei quorumdam parvulos tribualiter ad hoc parari, id est de tribu ad hoc deputata, medicinaliter eis splene subtracto, ut sic expiatus esset populus a peccatis illius anni, quae per ignorantiam, vel fragilitatem contraxerat, quae secum ferebat hircus. Qui quia emittebatur non rediturus, apompeius Graece, Latine emissarius dicebatur. Cum autem deduxerat Aaron hominem cum hirco extra castra, redibat ad tabernaculum testimonii, depositisque vestibus lineis, in quibus expiaverat sanctuarium, et emiserat hircum, lavabat carnem suam in loco sancto, et induebatur vestibus suis, scilicet pontificalibus, et pretiosis, et offerebat arietem in holocaustum, et adipes vitulae, et hirci pro peccato, renesque cum renunculis. In hunc modum, et pontifex evangelicus, in aspersione basilicae, quam dedicat, quasi in expiatione, lineis et minoribus utitur indumentis. Etiam in Sabbato baptismali, in consecratione fontium, et in mersione catechumenorum, cum scilicet transferuntur peccata eorum, utitur similibus indumentis. Cum autem, his peractis, administrationem accedit altaris pontificalibus, et pretiosis vestibus infulatur. Vitulum autem, et hircum, de quorum sanguine facta est expiatio, ferebant extra castra, et comburebant igni, tam pelles quam carnes eorum, et fimum. Projiciebatque ea sacerdos in ignem, qui illa vorabat, mutatis prioribus vestibus, et sumptis propriis, lignum cedrinum, hyssopum, et coccum bis tinctum, quia haec in purificationibus valebant, et tunc rediens, lotis vestibus, et carne sua, ingrediebatur castra, et immundus erat, usque ad vesperum. Sed et ille sacerdos, qui remanebat ad ignem, ut consumi faceret omnia, usque ad cinerem, non nisi lotis vestibus, et corpore intrabat castra, et immundus erat, usque ad vesperum. Sed et tertius sacerdos qui colligebat cineres reservans ad aquam aspersionis, non nisi lotus intrabat castra et immundus erat usque ad vesperum. Ex his cineribus fiebat aqua aspersionis, qua per totum annum purificabantur immundi. Unde difficile est rationem invenire, cum hic cinis fieret ad purificandos immundos, cur illi qui eum tractabant, ut dictum est, immundi erant, cum etiam Dominus hoc sacramentum, quasi sanctissimum, religionem victimae appellet . Sed et qui caprum dimiserat, alias duxerat in desertum, immundus erat. De quo tamen facile est invenire rationem, et est verisimile hos cineres factos annuatim, ut modo fit chrisma. Quidam tamen Hebraei dicunt eos valuisse et durasse per plures annos, nec factos, nisi cum deficiebant.

De purificatione immundorum.[recensere]

His cineribus purificabantur immundi in hunc modum: Si quis tangebat cadaver hominis mortui in tabernaculo, vel in agro, occisi, aut per se mortui, vel sepulcrum ejus, immundus erat septem diebus (Num. XIX). Tabernaculum in quo mortuus est homo, et universa, quae ibi erant, vasa, immunda erant septem diebus. Tollebatque vir mundus cineres combustionis, mittensque super eos aquas vivas tingebat ex eis hyssopum, et aspergebat ex eo, die tertio, et septimo, tentorium, et omnem supellectilem, et homines hujusmodi contagione pollutos, et lotis vestibus et corpore, mundi erant. Si die tertio non fuerat aspersus immundus, die septimo non mundabatur. Si quis autem sic non expiabatur, peribat de medio ecclesiae, quia polluebat sanctuarium, id est anima ejus peribat de Israel, quia peccabat, et arcebatur ab ingressu loci sancti. Sed et ille qui purificabat immundum aqua hujusmodi, quia tetigerat cineres, lavabat vestimenta sua, et immundus erat, usque ad vesperum. De immunditiis vero quibus erat immundus homo per diem tantum, ut propter illusionem nocturnam, vel quia dormierat cum uxore, non credimus hominem his cineribus expiatum, sed ad minus de immunditia septem dierum, quia die tertio, et septimo, legitur facienda expiatio talis. De expiationibus, quae fiebant cum muneribus oblatis, ut supra de leproso dictum est, et de viro spermatico, et muliere sanguinaria, quia legitur eos numerare septem dies, et octava purificari, credimus die tertia et septima, his aquis expiatos.

De personis exclusis a matrimonio.[recensere]

Tradidit etiam Dominus filiis Israel multitudinem praeceptorum, recapitulando praedicta, et superaddendo nova, de quibus non nisi illa perstrinximus quae ad intelligentiam lectionis sacrae Scripturae sunt necessaria. Sane prohibuit Dominus ne homo ad domesticam suae carnis accederet, nec revelaret turpitudinem ejus, id est discooperiret, et intraret pudenda ipsius. In primorum quidem parentum conjugio propter hominum raritatem solum duas personas exclusit Dominus a conjugio dicens. Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem (Gen. II), id est nec filius matri, nec patri filia copulabitur. Sub lege vero plures excepit, quae sunt fere duodecim (Levit. XVIII), mater, noverca, soror, neptis, amita, matertera, uxor patrui, nurus, uxor fratris . Sed haec determinationem recipit privigna, filia privigni, vel privignae, soror uxoris. Paucas tunc exclusit, ut multiplicarentur homines, et replerent terram. Sub gratia plurimae excluduntur ubi continentia locum habet; et est haec prohibitio conjugii. A fornicatione enim omnis mulier excluditur.

Catalogus quorumdam praeceptorum. (Levit. XVIII-XXIII.)[recensere]

Coitum quoque cum masculo et jumento, sub interminatione mortis prohibuit; ne etiam colligerent spicas, vel racemos remanentes, ne grana decidentia; sed relinquerent ea pauperibus terrae, nec opus mercenarii retinere, usque mane, nec accipere personas, diligi amicum sicut seipsum praecepit, ubi LXX proximum ponunt. Somnia, auguria, divinationes observari prohibuit, nec agrum seri diverso semine, nec jumenta diversi generis facere coire , nec veste ex duobus texta indui, nec comam in rotundum tonderi, nec barbam radi, nec carnes suas super mortuo incidi, nec figuras aliquas, aut stigmata in carne sua fieri, cum quibus, et similibus, ad litteram subintelligendum est, secundum ritum gentium, et maxime Aegyptiorum cum quibus habitaverant. Nam, et David legitur mulam habuisse, super quam positus est Salomon, et delatus ad fontem Gihon ad inungendum (III Reg. I). Sed Aegyptus omnigenorum venerans monstra deorum, et in honore diversorum deorum, quos putabat talibus praeesse, diversa semina in agro, diversas materias in veste sociabat, diversos etiam cincinnos capitis diversis diis sacrificabat. Unde et in principio horum praeceptorum dixit Dominus: Juxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis, juxta morem regionis, ad quam introducam vos, non agetis. Addidit etiam speciale praeceptum, cum intrarent terram repromissionis, ut auferrent praeputia arborum quas plantarent. Quod quasi exponens subdit: Poma quae germinant, immunda erunt vobis, hoc tamen non est in Hebraeo. Et videtur velle quod fructus trium primorum annorum immundus esset, et abjiciendus, fructus quarti anni sanctus Domino, et communis pauperibus, sed in quinto anno, et deinceps domini sui essent, et esibiles.

De tribus generibus panum.[recensere]

Ad evidentiam quoque eorum quae hic in Levitico traduntur (Levit. XXIV), sciendum est sacerdotes habuisse tria genera panum, panes scilicet sacerdotales, Leviticos, et laicos: Sacerdotales erant propositionis, qui de publico sumptu fiebant, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus; panes Levitici, qui et offertorii, quibus soli de genere Levitico vescebatur. Etiam qui propter maculam non poterant ministrare, et filia familias, sed non uxorata, vel vidua, vel repudiata, nisi necessitate rediret ad domum patris, ut esset quasi filia familias. His non vescebatur advena , inquilinus, mercenarius sacerdotis; verna tamen, vel emptitius ipsius vesci poterat, laici, id est communes, quibus quicunque poterat vesci.

De sanctimonia sacerdotum.[recensere]

De sanctimonia quoque sacerdotum agens Dominus (Levit. XXI), primo de minoribus sacerdotibus agit, ne contaminarentur in mortibus civium suorum, nec etiam principis populi, nisi tantum super matre, et patre, filio, et filia, fratre, et sorore virgine, ne scilicet lavarent, vel sepelirent, vel plangendo tangerent mortuos alios; nec aliis tantum prohibitas, eis interdixit uxores, sed nec habere concubinas, nec in uxorem ducere scortum, nec ancillam, nec captivam, nec viduam, nec repudiatam, nec eas quae de cauponibus, et pandocibus, id est apothecis venalibus vitam agunt. Pontificem vero ad nullum omnino mortuum ingredi voluit.

Unde et dominus papa nullis exsequiis interesse dicitur. Nec uxorem ducere, nisi virginem, et tantum de populo suo. Sed nec parochia domini papae muros urbis excedit. In commune vero praecepit, ne sacerdos in diebus vicis suae cum ministrare deberet, vinum biberet, aut omne quod inebriare potest, ut sciret discernere inter sanctum et profanum, mundum et immundum, et doceret filios Israel legitima terrae, quae locutus erat Dominus (Levit. X), et ne sacerdos dum quandoque immundus esset, accederet etiam ad tangenda ea, quae offerebant filii Israel (Levit. XXII-XXIII). Patet quoque si sacerdos evangelicus quotidie ministrat, assiduam debet habere munditiam. Addidit quoque Dominus de solemnitatibus legalibus. Sed quia plenius de his in libro Numeri diffinitur, et nos ibidem de illis prosequemur. Prima die Septembris festum Tubarum, vel clangores pro liberatione Isaac, quod cereorum dicitur; decima die ejusdem mensis festum Propitiationis, quia cum fecissent vitulum, orante Moyse, propitiatus est eis Deus; decima quinta die festum Scenopegiae, quod est fixio tabernaculorum, quod est festum Patris (Num. XXVIII-XXIX). Cum enim Patri ascribatur potentia, magna fuit potentia Dei, quod vestes eorum non sunt attritae per quadraginta annos. Sed habent modo alia festa, Phurim, id est sortium, quia sors in contrarium cecidit, ut in Esther legitur (Esther IX), quia occisuros occiderunt. Encoenia tria, id est dedicationes: in autumno, quae fecit Salomon (III Reg. VIII); in vere, quae Zorobabel, aliisque reversi de Babylone (I Esdr. III); in hieme, quae fecerunt Machabaei (II Mach. VIII). De quo in Evangelio: Facta sunt encoenia in Hierusalem; et hiems erat (Joan. X).

De poena blasphemi.[recensere]

Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio jurgatus cum viro Israelita, blasphemavit nomen Dei Israel, maledicens ei (Levit. XXIV). Quem Moyses reclusit in carcerem, donec super hoc consuluisset Dominum, qui ait ad Moysen: Qui maledixerit Deo suo, omnes qui audierint, ponent manus suas super caput ejus, quasi contra ipsum testificantes, et eductum extra castra, omnis multitudo lapidabit eum, sive civis sit, aut advena.

De talione legis datae.[recensere]

Subintulit quoque Dominus de talione (Levit. XXIV), ut qui laederet hominem, in eumdem modum laederetur quo laeserat cum, scilicet, ut redderet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, fracturam pro fractura, livorem pro livore, adustionem, pro adustione. Nota quia talio non erat in injuriis rerum, sed in laesione tantum corporum, quia furta restituebantur in duplum, vel quadruplum. Determinabaturque talio per necessitatem, ut laedens mulier virum in virilibus, puniebatur manu, quia virilia non habet, et vir laedens mulierem praegnantem, ut faceret abortivum nondum animatum, multabatur pecunia. Incertum est autem utrum talio extenderetur, usque ad judicem, vel circa injuriatum tantum haberet locum. Quod vero injuriatus sine judice posset ulcisci, forte inde haberi potest, quod ad civitates refugii fugiebat homicida non volens, ne interficeretur a proximis occisi.

De observatione jubilaei anni.[recensere]

Addidit etiam Dominus de observatione jubilaei, qui septimanam hebdomadarum annorum sequebatur (Levit. XXV): ad cujus praesignationem septem annis praecedentibus, ut tradunt quidam, in singulis neomeniis clangebant tubis, et septem diebus continuis ante ipsum solemnizabant clangentes tubis. In libro tamen Numeri legitur quod clangerent tubis, septimo mense, decima die, in universa terra (Num. X-XXIX). In hoc jubilaei anno, omnes distractiones rerum, ad pristinos redibant possessores; praeter domos quae erant in urbibus muratis, quas tamen, primo anno venditionis, venditori redimere licebat, exceptis domibus Levitarum, quae in quaecunque essent loco in jubilaeo redibant. Eodem anno requiescebat terra, et debita eodem anno, servi liberi dimittebantur. Nam licet essent contribules, tamen voluit eos Dominus servitii schismate castigare, propter transgressiones legum. Josephus dicit, quia in jubilaeo conveniebat venditor agri et emptor; et reputantes fructus, et expensas in agrum factas, fructibus exuberasse compertis, venditor recipiebat agrum: si vero expensae transcenderunt, hoc quod deerat recipiebat emptor, et a possessione discedebat. Hanc tamen computationem fieri licuit infra annum jubilaeum, nedum in ipso, si venditor prius vellet revocare quod vendidit. Littera Levitici videtur velle quod, juxta numerum annorum, usque ad jubilaeum, majori minorive pretio jubebat agrum vendi, ne venditor gravaretur, si modico venderet, et plurimi anni superessent, usque dum reciperet quod vendiderat, et ne gravaretur emptor, si multo emeret quod in proximo amissurus erat. Determinata quoque fructuum reputatione, et expensarum infra jubilaeum addidit, quod si venditor, quod supererit expensatum, reddere non poterit, habeat emptor agrum, usque ad jubilaeum. In ipso enim omnis venditor redibat ad pristinum possessorem. Terram autem sic voluit Dominus vendi ab eis sub conditione recipiendi, quia sua erat, et non ipsorum. Alienigenas tamen servos voluit eos in perpetuum possidere.

De benedictionibus et maledictionibus.[recensere]

Talium praeceptorum observatoribus praemisit Dominus benedictiones suas dicens: Dabo vobis pluvias temporibus suis, etc. (Levit. XXVI) ubi clausulae promissionum inveniuntur. Transgressoribus vero longae plures ingeminat maledictiones.

De decimis, et votivis.[recensere]

In decimatione animalium, quod decimum, vel nascendo, vel numerando veniebat, Domino sanctificabatur, nec mutari licebat in melius, vel deterius (Levit. XXVII). Similiter animal quod vovebat, dominus non licebat immutari, si quis quod voverat immutaret, et votivum et immutatum erat domini. Sed distinguendum est de hujusmodi votis. Aliquando enim sic ex voto aliquid sanctificabatur Domino, quod anathematizabatur; illud non poterat vendi a sacerdotibus, vel alienari. Quandoque non sic obligabantur votiva, sed poterant vendi a sacerdote, determinato pretio, secundum utilitatem quae ex his poterat provenire, sive esset anima, vel fundus. Qui tamen voto dederat, si volebat illud emere supra aestimationem, pro quo alii daretur, adderet quintam ejus partem. Quod ideo est statutum, ne qui voverat, aspiraret, quasi ad poenitentiam ductus, nec etiam digniorem aliis se putaret in emptione ejus rei, quia eam dederat.