Homilia in initium Evangelii S. Matthaei

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homilia in initium Evangelii S. Matthaei
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Homilia in initium Evangelii S. Matthaei

Homilia in initium Evangelii S. Matthaei (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.0860C

114.0849D| INITIUM SANCTI EVANGELII SECUNDUM MATTHAEUM.

Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham. Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob, Jacob autem genuit Judam et fratres ejus, etc.

Moyses vir sanctus librum creationis coeli et terrae, divina fultus auctoritate, conscripsit, in quo perituri hominis originem texerat. Matthaeus, apostolus Christi et evangelista, librum generationis Jesu Christi, in quo est initium salutis nostrae, et qui 114.0850D| est perfectio aeternae beatitudinis nostrae, congruo scripsit exordio: quia Jesus Salvator interpretatur; Christus unctus, quod est nomen summae dignitatis; quia antiqui reges et prophetae atque sacerdotes oleo ungebantur sanctificationis. Jesus autem Christus Dominus noster oleo laetitiae prae participibus suis unctus a Domino legitur. Qui venit in hunc mundum per electos et circumcisos patres, quorum nomina per ordinem Matthaeus ideo in exordio sui 114.0851A| libri posuit, quia in his nostrae redemptionis et aeternae salutis figuram, Spiritu sancto revelante, esse cognovit, et easdem figuras per Christum in veritate completas. Sicut enim Christus per horum patriarcharum genealogiam ad nostram in hunc mundum venit salutem, et horum omnium in semetipso gerebat officium: ita etiam in horum omnium interpretatione nominum nostram salutem spiritualiter voluit designari. Nos quoque, quantum, ipso inspirante atque adjuvante, possumus, eorum imitari debemus interpretationem, ut ait Joannes evangelista: Qui Christum desiderat imitari, debet quomodo Christus ambulavit, et ipse ambulare. Nunc ad ipsius libri ordinem redeamus.

VERS. 1.-- Liber generationis Jesu Christi filii 114.0851B| David, filii Abraham. Hic quaestio oritur, cur anteponitur David Abraham? Quoniam quidem major electio in David, quam repromissio. Nam electio in David, de quo dicitur: Inveni David filium Jesse secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. Et iterum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Repromissio vero ad Abraham. Cui dicitur: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae.

David manu fortis interpretatur; quia superbissimum Goliath solus vicit et peremit. Abraham pater multarum gentium interpretatur; quod utrumque Christus intelligitur. Ipse enim est bellator noster fortissimus, qui solus cum diabolo, hoste fortissimo pugnavit, eumque superavit et damnavit, et post hanc victoriam multorum effectus est pater populorum, 114.0851C| id est pater omnium credentium, qui omnibus in se credentibus Patrem se invocare concessit, dicens: Sic autem orabitis: Pater noster qui es in coelis. Nos quoque in baptismo diabolicis omnibus renuntiantes operibus, omnibus quoque pompis diaboli abnegantes, difficillimum contra eum spiritualeque certamen inivimus; et quomodo ipse nobis nunquam insidiare desistit; ita nobis diligentissima cura vigilanter atque sollicite usque in diem exitus nostri in eodem certamine permanere necesse est, Deique omnipotentis clementissimam pietatem jugiter implorare, quatenus nobis sua magna misericordia victoriam tribuat, et patres nos multarum virtutum esse concedat, quod sunt arma militiae 114.0851D| spiritualis.

VERS. 2.-- Abraham autem genuit Isaac. Isaac autem gaudium interpretatur. Bene etiam pater omnium credentium Christus, gaudium omnium suorum effectus est populorum; quia in nativitate ejus angelus pastoribus locutus est, dicens: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Ita et nos per multiplicationem in perseverantia bonorum operum gaudium nobis vitae aeternae cum sanctis angelis praeparare debemus. Et in eodem nos semper gaudio speremus manere, ut Apostolus admonet, dicens: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete, ut subaudiatur, ita de Christi nos nativitate, passione et resurrectione, atque in coelos 114.0852A| ejus ascensione gaudere oportet, ut ad gaudia aeterna mereamur pervenire.

Isaac autem genuit Jacob. Jacob supplantator interpretatur. Postquam vero Christus nativitatis suae gaudia mundo concessit, diabolum etiam, humani generis vastatorem, sua passione supplantavit, et vasa ejus diripuit. Ita et nos per gaudium secundae nativitatis, id est post perceptionem remissionis omnium peccatorum in baptismo, supplantatores esse necesse est omnium vitiorum et carnalium delectationum, et diaboli in nobis supplantare tentamenta, ejusque fraudes et insidias omnino cavere, quantumcunque possimus Dei gratia largiente.

Jacob genuit Judam. Judas confessio interpretatur. Confessio namque non semper ad poenitentiam 114.0852B| pertinet, sed aliquando ad Dei laudem et ad gratiarum actionem. Bene itaque Christus, supplantatis diaboli tentamentis, confessionem, id est laudem, obtulit Deo Patri, ut ibi: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quod ad laudem pertinet. Nos quoque dum, auxiliante misericordia Domini Salvatoris nostri, aliquantulum vitiorum et carnalium delectationum in nobismetipsis vincere, et senserimus superare, hoc totum Dei misericordiae deputemus, nihil nostris meritis tribuamus; sed semper praeveniamus faciem ejus in confessione peccatorum nostrorum: die quoque ac nocte in ejus semper permaneamus laude, ut sua nos clementissima protectione ab insidiis antiqui hostis defendere atque protegere dignetur, et confiteamur nomini sancto 114.0852C| ejus, et gloriemur in laude ipsius in saecula saeculorum.

VERS. 3.-- Judas autem genuit Phares et Zara. Phares divisio interpretatur, et Zara oriens; bene etiam Christus divisio potest intelligi, quia sanctam Ecclesiam a societate infidelium separavit. Itemque in judicio segregat justos a peccatoribus, et reddet unicuique secundum opera sua. Nobisque necesse est ut dividamus nos ab impiis et infidelibus: actus quoque nostros ab eorum societate secernamus, ut in divisione ultima non cum impiis damnari, sed cum justis mereamur coronari. Bene in Zara, qui oriens interpretatur, Christus intelligitur, de quo Propheta: Orietur vobis timentibus nomen Domini sol justitiae. Et ipse in initio praedicationis suae, Isaiae 114.0852D| usus testimonio, de semetipso aiebat: Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Et alibi: Ego sum lux mundi. Ita et nos postquam dividamus nos ab infidelium actibus, et carnalia desideria fugiamus, oritur in cordibus nostris splendor lucis aeternae, sol justitiae Christus, et ipse in nobis habitare dignetur, sicque per operationem virtutum impleatur in nobis, quod ipse praecepit, dicens: Sic luceat lumen vestrum, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.

Phares autem genuit Esron. Esron sagitta salutis Domini interpretatur. Christus enim salutis nostrae 114.0853A| sagitta potest intelligi; quia sagitta venenata cum in quodlibet vivum configitur, mortificat: ita et Christus sagitta praedicationis suae nostra in nobis vitia et peccata mortificat, dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Et sancti apostoli, praedicatores Ecclesiae, sagittae Domini acutae dicuntur, quorum praedicatione corripiuntur infideles et corriguntur fideles dum pro peccatis suis compunguntur ad poenitentiam. Nos quoque sagittam districtae examinationis justi judicii Dei ponamus ante oculos nostros, et digna defleamus poenitentia mala quae fecimus, et ut nostrorum mereamur veniam delictorum et aliis formam praebeamus salutis.

Esron genuit Aram. Aram electus interpretatur. 114.0853B| Christus est electus Dei, de quo Pater loquitur: Ecce puer meus, electus meus, quem elegi. Nos quoque magnopere eligamus quae sit voluntas Dei, eamque, quantum possimus, operemur, ut ait Apostolus Petrus: Vos autem genus electum regale sacerdotium.

VERS. 4.-- Aram autem genuit Aminadab. Aminadab populus meus spontaneus interpretatur. Christus autem spontaneus recte interpretatur, quia sponte semetipsum obtulit pro nostra salute hostiam immaculatam. Nos quoque sponte Domino Deo nostro obedire oportet, ejusque voluntatem, quantum possimus, non coacti, sed sponte, operari facto studeamus. Et ipse in Evangelio eos qui voluntatem ejus faciunt, et fratres et matrem, et sorores ejus 114.0853C| asserit, dicens: Si quis fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater et soror et mater est.

Aminadab genuit Naasson. Naasson augur fortis interpretatur, quod Christus intelligitur qui est propheta fortis, cum de die judicii discipulis suis praedicavit, dicens: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, tunc sedebit in sede majestatis suae, ut judicet orbem terrae in aequitate, et reddet unicuique secundum opera ejus. Nos vero in virtute Christi, mundanis auguriis gentilium relictis, promissis divinis fidem adhibeamus, et omnium prosperitatem rerum in Dei solius voluntate, non in falsis divinationibus collocemus, sed divinis pleniter credamus oraculis.

Naasson autem genuit Salmon. Salmon sensibilis 114.0853D| interpretatur. Christus sensibilis, qui mulieri retro vestimenta tangenti dixit: Tetigit me aliquis, nam et ego novi virtutem de me exisse: qui scit omnia antequam fiant, qui novit omnia praeterita, praesentia atque futura. Nos quoque in Domino sensibiles oportet existere, et sola ea quae bona sunt teneamus, et sensibus perfecti, in malitia parvuli simus, ut unanimes uno ore honorificemus Dominum, et Patrem Domini Jesu Christi, ac sacrae Scripturae sensibus instructi docibiles Dei efficiamur secundum Isaiae vaticinium dicentis: Et erunt omnes docibiles Dei.

VERS. 5.-- Salmon autem genuit Booz. Booz robur virtutis interpretatur, quod est Christus, qui 114.0854A| de passione discipulis loquens suis dixit: Cum autem exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Et alibi: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. Nos quoque ut confortemur in Domino, et viriliter agamus Christo confirmante manus nostras ad praelium, et digitos nostros ad bellum, ut robore patientiae firmati omnium tentationum genera sufferre, et de inimicis triumphare possimus, sensusque nostros exercitatos habentes ad discretionem boni et mali, tenentes illud apostolicum, qui dicebat: Omnia possum in eo qui me confortat.

Booz autem genuit Obeth. Obeth serviens interpretatur, Christus bene serviens intelligitur, qui dixit: Non veni ministrari, sed ministrare, formam servi 114.0854B| accipiens, et habitu inventus ut homo, humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem. Nosque serviamus Domino in laetitia, videlicet servitute, qua non per spiritum timoris, sed per spiritum adoptionis servitur Domino: ac perfecta servitute perfectos servos exhibeamus nos Domino, ut cum tempus servitutis fuerit finitum, vocemur a Domino ad aeterni regni gaudia.

Obeth autem genuit Jesse. Jesse incensum interpretatur. Christus enim bene incensum dicitur, qui ait: Ignem veni mittere in terram, quem volo, ut ardeat. Ignem divini amoris seminare in corda fidelium dicit. Nosque incensum orationum nostrarum in ara cordis nostri jugiter incendamus, et in amore Domini nostri summo flagremus desiderio, dicentes 114.0854C| cum Psalmista Domino: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.

Jesse autem genuit David. David desiderabilis sive bellator fortis interpretatur, quod utrumque Christus intelligitur, de quo propheta: Speciosus forma prae filiis hominum. Et Evangelista: Et resplenduit facies ejus sicut sol. Et vestimenta ejus facta sunt alba sicut nix. Sive bellator fortis, dum diabolum vincebat, et humiliavit calumniatorem nostrum. Nosque in typo Christi ac David prophetae proprias remittamus injurias, et desiderabiles efficiamur Domino, avidumque erga Dominum habeamus desiderium ut diligentes Dominum diligamur a Domino. Fortes simus etiam bellatores, id est perfecto opere spiritalem gigantem diabolum proprio occidamus gladio, et de 114.0854D| potestate ejus tam nostras quam proximorum animas eripientes; ut extremo adveniente judicio desiderabiles fulgeamus sicut sol in regno Patris nostri, et bono certamine certato repositam nobis in coelis accipiamus a justo judice justitiae coronam.

VERS. 6.-- David autem genuit Salomonem. Salomon pacificus interpretatur. Christus enim pax nostra, ut ait Apostolus, qui facit utraque unum, id est ex Judaeis et gentibus unam sibi fecit Ecclesiam, quam pretioso sanguine suo redemit et reconciliavit Deo Patri suo. Nos quoque cum Apostolo, quantum ex nobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, et intestino vitiorum bello spiritualibus victores virtutibus, et utroque homine nostro, id est interiori 114.0855A| et exteriori, in unum coeleste desiderium reconciliato, pacem habeamus ad Dominum et proximum, et non solum cum omnibus pacati, verum omnibus etiam existamus pacifici, et discordantes scilicet fratres ad concordiam revocemus: Beati, inquit Dominus, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

VERS. 7.-- Salomon autem genuit Roboam. Roboam latitudo populi interpretatur. Christus enim latitudo fidelis populi recte intelligitur; quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum, id est, ex omnibus mundi partibus vocantur ad regna coelorum fideles. Nosque latum mandatum charitatis implentes, sine ulla personarum acceptione, omnibus charitatem fraternam exhibentes, spirituali bonorum 114.0855B| gaudio perfruamur in coelis.

Roboam autem genuit Abiam. Abia Pater Dominus interpretatur. Christus enim Pater noster, qui dixit: Nolite vocare vobis patrem super terram; unus est enim Pater vester qui in coelis est. Nosque dignis exerceamus operibus, ut Patrem habeamus Dominum, et fratres simus in Domino, ut veraciter dicere possimus: Pater noster, qui es in coelis: ut mereamur haeredes quidem esse Dei, cohaeredes autem Christi.

Abia autem genuit Aser. Aser tollens interpretatur. Christus tollens, de quo Joannes ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Nosque tollamus mentes nostras de praesentibus ad futura, de terrenis ad coelestia sublevemus.

VERS. 8.-- Asa autem genuit Josaphat. Josaphat 114.0855C| qui interpretatur judicans in Josaphat. Christus judicans dicitur, qui ait: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Nos quoque ut recte judicemus tam nostra quam subditorum examinantes peccata, cogitantes simus illud quod ait ipse Dominus: Nolite judicare, ut non judicemini. Et: In quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis.

Josaphat autem genuit Joram. Joram interpretatur excelsus. In Joram recte Christus excelsus intelligitur, qui ait: Nemo ascendit in coelum, nisi Filius hominis qui est in coelo. Et Psalmista: Excelsus super omnes gentes Dominus. Nosque ut a morte peccatorum per opera justitiae exsurgamus cum Christo, quae sursum sunt quaeramus, id est coelestia, non terrena; ut effecti in Domino sublimes nostram conversationem 114.0855D| habeamus in coelis.

Joram autem genuit Oziam. Qui interpretatur robustus Domini: quod Christo convenit, quia in voce virtutis suae quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit. Nosque secundum Apostolum confortemur in Domino et in potentia virtutis ejus, ut, Domino nostro Jesu Christo roborante et pro nobis pugnante, conteratur Satanas sub pedibus nostris velociter.

VERS. 9.-- Ozias autem genuit Joatham. Qui interpretatur perfectus; quod bene Christo convenit, qui baptizatori suo Joanni renuenti dicebat: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam. Et alibi ait: Non veni solvere legem, sed adimplere. Qui etiam nos per discipulos suos perfectos esse in 114.0856A| operatione nostra praecepit, dicens: Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Ideoque opera perfecta facientes, perfecti existamus et integri, nullatenus malignis tentationibus consensum adhibeamus.

Joathan autem genuit Achaz. Qui apprehendens dicitur: quod Christus intelligitur, qui coelum palmo ponderavit, et terram pugillo concludit, ut ipse ait: Omnia tradita sunt mihi a Patre meo. Nosque ut apprehendamus et concludamus Christum in cordibus nostris, posteriorum obliviscentes, ad futura nos semper extendamus, ut possimus apprehendere veram vitam.

Achaz autem genuit Ezechiam. Qui fortis Domini, vel confortans Dominus interpretatur, quod est Christus, 114.0856B| de quo Paulus apostolus ait: Nos autem praedicamus Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam. Et ipse discipulos confortans, dicebat: Confidite, ego vici mundum. Nosque jugiter fortitudinem pro nobis pugnantis laudemus; ut et ipse nos in sua voluntate confortet: humiliter deprecemur, ut sua misericordia nos ab omni malo liberet et vitam nobis concedet aeternam.

VERS. 10.-- Ezechias autem genuit Manassem. Qui obliviosus dicitur. Christus enim est obliviosus peccatorum nostrorum, qui ait per Ezechielem prophetam: In quacunque die conversus fuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non memorabor amplius. Ipse etiam injuriarum nostrarum oblivisci nos docet, dicens: Cum stabitis ad adorandum, dimittite, si quid 114.0856C| habetis adversus aliquem, ex cordibus vestris, ut et Pater vester coelestis dimittat vobis delicta vestra. Nosque in nocte praesentis saeculi malorum praeteritorum obliviscentes, memores simus nominis Domini: ultionem non quaeramus remittentes debita fratribus nostris, ut nostra nobis a Domino dimittantur.

Manasses autem genuit Ammon. Ammon autem fidelis interpretatur. Christus fidelis pro omnibus est, qui dixit: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. De quo Joannes in Apocalypsi ait: Qui est testis fidelis. Fidelis autem est, quia ejus promissa speranda sunt pariter et expavescenda. Nosque viriliter stemus in fide Christi, fidelique Domino fideliter adhaereamus quia justus ex fide vivit. Et ipse ait: Qui credit in me, habet vitam 114.0856D| aeternam. Et fidelem servum in gaudia Domini intrare concedit, et super omnia bona sua constituet.

Ammon autem genuit Josiam. Qui interpretatur Salus Domini. Christus enim est salus nostra, de quo Apostolus ait: Omnis enim, quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Nos quoque operibus justitiae, et pietatis salutem nostram simus operantes, ut ita per invocationem sancti sui nominis salutem consequi mereamur aeternam.

VERS. 11.-- Josias autem genuit Jechoniam. Qui interpretatur praeparatio Domini. Quod est Christus, qui dixit: Si enim abiero, et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum 114.0857A| Nos quoque in adventum Domini nos ipsos jugiter praeparemus, semperque vigiles et suspecti, ne superveniat nobis repentina illa dies, quae tanquam laqueus irruit super omnes qui habitant super faciem terrae. Caveamus ne, exemplo fatuarum virginum, excludamur a nuptiis, veniente Domino, sed cum prudentibus potius ad nuptias atque ad gaudia intromittamur aeterna.

Jechonias autem genuit Joachim. Qui Resurrectio Domini interpretatur. Christus enim est resurrectio nostra, qui dixit: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me non morietur in aeternum, sed resuscitabo eum in novissimo die. Nos quoque a morte peccati ad justitiae viam resurgamus, ut per istam resurrectionem animae in resurrectione novissima cum sanctis 114.0857B| et justis aeterna mereamur possidere gaudia.

VERS. 12.-- Joachim autem genuit Salathiel. Quod est petitio mea Dominus. Christus enim pro nobis petiit Patrem, cum ait: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi de mundo. Nosque unam petitionem petamus a Domino, ut habitemus in domo Domini omnibus diebus vitae nostrae: Quia omnis qui petit accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur.

Salathiel autem genuit Zorobabel. Quod est magister. Christus autem magister est omnium credentium, qui dixit discipulis suis: Ne vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Nos quoque omni studio satagemus tam discipuli coelestis et veri magistri fieri, quam magistri imperitorum, ut quaecunque 114.0857C| didicerimus, opere complentes, alios doceamus, ut scriptum est: Qui audit, dicat, Veni: id est, ut qui ad spiritualem coenam invitatus est, caeteros quoque invitet, ut sit domus plena discumbentium in vita aeterna.

VERS. 13.-- Zorobabel autem genuit Abiud. Quod dicitur Pater meus iste, quod est Christus qui dixit: Ego et Pater unum sumus. Qui est Pater et caput omnium credentium. Nosque dignis nos exerceamus operibus, ut sit nobis ipse Dominus Christus in Patrem, et nos illi simus in filios et filias, et ut talis progenies cum Patre regnet in coelo.

Abiud autem genuit Eliachim. Qui Dominus resuscitans interpretatur, quod est Christus, qui ait: Qui credit in me, non morietur in aeternum, sed resuscitabo 114.0857D| eum in novissimo die. Nos quoque in confessione et lamento delictorum nostrorum in anima quotidie resurgamus a vitiis ad virtutes, ut Domino vivere mereamur in Spiritu sancto.

Eliachim autem genuit Azor. Qui dicitur adjutus, quod est Christus, qui ait: Non sum solus, sed qui me misit Pater, mecum est. Nos quoque, adjuvante Domino, aereas vincamus potestates, et in Domino solo confidentes dicamus: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram.

VERS. 14.-- Azor autem genuit Sadoch. Qui justus interpretatur, quod Christus intelligitur, de quo Joannes ait: Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum. Nosque ejus imploremus clementiam, 114.0858A| ut justificari mereamur ab eo qui justificat impium, qui dicit per prophetam: Impius enim in quacunque die ab impietate sua conversus fuerit, justificabitur, et vita vivet, et non morietur.

Sadoch autem genuit Achim. Qui interpretatur frater meus. Christus enim frater noster est, qui Dominum Patrem suum etiam nos Patrem invocare concessit dicendo: Sic autem orabitis: Pater noster qui es in coelis. Et in Evangelio ait: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse frater, soror et mater est. Et mulieribus post resurrectionem: Ite, renuntiate fratribus meis. Nosque omni conamine ejus jugiter facientes simus voluntatem; ut hujus nominis dignitatem in coelesti regno percipere mereamur.

114.0858B| Achim autem genuit Eliud. Eliud autem interpretatur Deus iste, ut Thomas ait ad Christum: Dominus meus et Deus meus. Nosque nullum alium habeamus Dominum Patrem, et Filium ejus unicum Dominum nostrum, et Spiritum sanctum.

VERS. 15.-- Eliud autem genuit Eleazar. Quod interpretatur Deus meus adjutor. Christus enim omnium credentium sibi adjutor est, qui ait: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Et item: Amen, amen dico vobis, quidquid orantes petetis in nomine meo accipietis. Nos quoque confiteamur salutem nostram in Domino Jesu tantummodo constare, cogitantes illud dictum: Quaerite ergo regnum Dei primum, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.

114.0858C| Eleazar autem genuit Mathan. Qui interpretatur donans. Per Christum enim Deus Pater omnia nostra nobis donavit debita: Et ipse ascendens in altum dedit dona hominibus, id est beatitudinem, quam in Adae praevaricatione perdidimus, sua nobis passione, resurrectione atque ascensione reddidit: sive cum Spiritum sanctum apostolis tradidit. Nos quoque donantes proximis nostris delicta eorum, et dona sancti Spiritus accipientes, gratia Dei mereamur ditari.

Mathan autem genuit Jacob. Quod est supplantator. Christus enim est supplantator antiqui hostis nostri, qui suis fidelibus dedit potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. Nos quoque rectores tenebrarum 114.0858D| harum cum vitiis et concupiscentiis carnis virtute Dei et fortitudine supplantemus spirituali, ut ait Petrus apostolus in Epistola sua: Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Sine certamine enim nequaquam belli victoria acquiritur aeterna.

VERS. 16.-- Jacob autem genuit Joseph, virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Joseph auctus interpretatur, qui significat Christum, qui dixit: Ego veni, ut vitam habeant, et abundantius habeant. Et item: Rogo Patrem meum, et alium Paracletum mittam vobis Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere. Noster vero exterior homo, si mortificatione vitiorum corrumpitur, interior tamen de die in diem renovatur, et spiritualium 114.0859A| incrementorum augetur profectibus, donec de unoquoque nostrum spiritualiter dici possit: Filius accrescens Joseph. Crescamus itaque in charitate, donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut transeuntes de virtute in virtutem, et de timore Dei, qui est initium sapientiae, per gradus perfectionis ascendentes ad charitatem, quae totius praecepti finis est, postea videre possimus Deum deorum in Sion.

Maria, ut plerique aestimant, interpretatur illuminatrix et stella maris. Sermone Syro domina dicitur. Bene autem illuminatrix dicitur; quia per ipsam lux totius mundi natus est Christus. Quia sicut per Evae transgressionem in tenebris et umbra mortis aeternae damnata est omnis terra, ita et per 114.0859B| merita beatae semperque virginis Mariae et per partum ejus, liberata, et sanctificata, atque illuminata est omnis terra. Nautarum mos est, ut, cum in aliquam terram remigare disponant, unum aliquod sidus eligunt, cujus signo luceque radiante in eam, quam desiderant, partem, sine errore possint adduci. Hoc idem in sanctae Mariae observatum est nomine. Quia nobis in mari hujus mundi navigantibus stella maris dicta est. Quicunque enim ecclesiasticus nauta mundi hujus perturbationibus periclitatur, si in stellae hujus lucem, hoc est in Christum, de Maria virgine natum, tota mentis intentione respexerit, et in eo spem suam defixerit, et verborum illius exemplorumque ducatum secutus fuerit, sine ullo naufragio salutis et dispendio ad portum perveniet 114.0859C| vitae aeternae, ipso Christo dicente: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae. Domina vero cur sit nominata, explanatione non indiget, quae Dominum peperit Salvatorem. Revera etenim mater regis Christi regum, regina, mater Domini dominorum, domina debuit nuncupari, per quam lumen fidei et divinae gratiae accipientes ducamur ad ineffabilem Dei omnipotentis visionem, in qua gaudentes, ab omni tristitia saeculi liberati, in aeterna beatitudine regnare cum Christo mereamur.

Decursis igitur generibus rursum Matthaeus recapitulat, dicens: Ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim. Cur itaque per tres ordines ter sunt positi, nisi quod trium seminum ordini, tricesimo 114.0859D| scilicet, sexagesimo et centesimo, tres isti generationum ordines conveniunt? Tricesimus quippe ordo, qui conjugatis fidelibus deputatur, bene Abraham congruit, qui fideli connubio Isaac filium suum, quem in figuram Christi Domino hostiam obtulit, scribitur genuisse. Secundus etiam ordo, qui viduis deputatur, bene usque ad transmigrationem Babylonis ducitur: quo tempore regia stirps regali viduata est dignitate. Tertius inde ordo usque ad Mariam virginem, et ad ipsum caput virginum numeratur, quia centesimi perfectione numeri corona virginum designatur. Sive etiam quia per sanctae Trinitatis confessionem, atque per observationem Novi et Veteris Testamenti fideles quique salvantur, 114.0860A| et ad vitam perveniunt sempiternam: quia per decem praecepta legis et per quatuor Evangelia salutis nostrae perfectio demonstratur. Sive etiam quia a tribus mundi partibus, Asia videlicet, Africa et Europa, fidelium numerus adimpletur. Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad Christum generationes quadraginta duae sunt: quia filii Israel ab Aegypto profecti, quod hunc mundum significat sive tenebras, per quadraginta et duas mansiones terram repromissionis ingressi sunt. Sic per quadraginta et duos patres advenit nobis liberatio et redemptio nostra. Sive etiam quadragenarius iste numerus omnem vitae nostrae perfectionem vult designare, ubi per corpus et animam vivimus sub labore et periculo tentationum, sperantes quod non videmus, et 114.0860B| per patientiam exspectantes quousque ad promissam aeternae felicitatis patriam pervenire mereamur.

Audistis et intellexistis, dilectissimi, beatum Moysen librum creationis coeli et terrae omniumque elementorum, visibilium et invisibilium, atque totius mundi conditionem ab initio describentem, etiam et perituri hominis jacturam de paradiso; et in eadem similitudine Matthaeum evangelistam etiam totius mundi restaurationem in Christo, sicut a sanctis Patribus pronuntiata vel figurata fuerat, pleniter esse perfectam audivimus descripsisse. Non immerito igitur beatus Matthaeus apostolus pariter et evangelista tantorum Patrum seriem in Christi nativitate texuerat, quia in his omnibus per Spiritum sanctum mysterium nostrae salutis figurari cognovit, 114.0860C| et quia singulus eorum in se Domini Salvatoris nostri typum gerebat, et quia ipse Dominus et Salvator noster horum omnium in semetipso reparationis nostrae complevit officium. Ipse enim in patriarchis patriarcha, in prophetis propheta, in sacerdotibus sacerdos, in judicibus judex, sicut superius satis evidenter congruentibus testimoniis declaratur.

Nos quoque summa haec diligentia pertractantes intelligere debemus quia easdem interpretationes omnium atque figuras, quas pro nostra omnium redemptione et salute in semetipso Christus in veritate complevit, suis discipulis et successoribus eorum imitanda reliquit. Ideoque magnopere pensandum 114.0860D| est nobis, dilectissimi, magnaque formidine cogitandum, quia nos, qui vicarii et successores fieri beatorum apostolorum atque sanctorum Patrum constituti sumus, ea quae ipse Dominus discipulis suis in exemplum concessit, etiam nos si ad aeternam vitam pervenire cupimus, quantum possumus, ipso Domino auxiliante, imitari debemus. Magna sunt enim haec, fratres; sed quanto majora sunt quantoque pluriora quae imitari debemus, tanto majora et feliciora nobis speranda sunt praemia, si fideliter ea quae commissa sunt, non nostrae tantum salutis cura, sed eorum qui nobis ad providendum subjecti sunt, observare et adimplere studeamus, cogitantes illud Apostoli: Qui plus laborat, plus 114.0861A| mercedis accipiet. Et ipse Dominus in Evangelio ait: Qui autem in praeceptis meis perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quod et ipse Jesus 114.0862A| Christus nobis praestare dignetur, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula. Amen.