Hortulus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hortulus
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf


Hortulus

Hortulus (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.1130A

CANISIUS LECTORI.

114.1119| Etsi Hortulus iste Strabi jam olim fuit evulgatus, hic tamen denuo publicare libuit, ut poemata Strabi, quoad fieri potest, tandem unum in corpus colligantur. Utinam sancti Galli Vitam ab eodem carmine scriptam addere licuisset! Sed absterruit nos codex vitiosissime exaratus, ex quo te non magis expedias quam ex turbatis vento foliis Sibyllae. Ut autem noveris quis sit iste Grimaldus, cui Hortulum hunc Strabus consecrat, placet ascribere quae de illo notavit R. P. Jodocus Metzlerus, monasterii S. Galli professus. Ait ergo: Grimaldum archicapellanum suum, clericum saecularem, Ludovicus, Austrasiae rex, in locum Engelberti 114.1121| defuncti abbatis substituit anno Domini 841, ut habet ms. Chronicon, vel, ut alii, 842. Hic abbas admodum bene monasterio praefuit. Non tam in temporalium quam regularium divinarumque rerum cura, etc. Excitavit Grimaldus oratorium S. Othmari, et eo corpus illius de ecclesia S. Galli per Salomonem episcopum Constantiensem transtulit anno Domini 867, die VIII Kalend. Octob., indict. 1. Ab hoc abbate in monasterium receptus est S. Notkerus parvulus; sub eodemque empti sunt et scripti multi optimi libri magnis sumptibus. Erant item interior monachorum, et exterior saecularium in monasterio celeberrimae scholae, in quibus et principum et nobilium filii accurate instituebantur. Obiit anno 872, cum praefuisset annis triginta uno. Et sepultus est, ut colligo ex sequenti epitaphio, in templo S. Othmari; aliud enim condidisse non legitur. Epitaphium hoc est: Hic. manet interius divinae legis amator Grimuualdus humilis, templum hoc qui condere jussit.

PRAEFATIO AUCTORIS. 114.1121A|

Plurima tranquillae cum sint insignia vitae,
Non minimum est, si quis Pestanae deditus arti,
Noverit obsceni curas tractare Priapi.
Ruris enim quaecunque datur possessio, seu sit
Putris arenoso qua torpet glarea tractu,
Seu pingui mollita graves uligine fetus,
Collibus erectis alte sita, sive jacenti
Planitie facilis clivo, seu vallibus horrens;
Non negat ingenuos olerum progignere fructus:
Si modo non tua cura gravi compressa veterno,
Multiplices olitoris opes contemnere stultis
Ausibus assuescit, callosasque aere diurno
Detrectat fuscare manus, et stercora plenis
Vitat in arenti disponere pulvere quallis.
114.1121B| Haec non sola mihi patefecit opinio famae
Vulgaris, quaesita libris nec lectio priscis,
Sed labor et studium, quibus otia longa dierum
Postposui, expertum rebus docuere probatis.
I. CULTURAE INITIUM.

Bruma senectutis vernacula totius anni
Venter, et ampliflui consumptrix saeva laboris,
Veris ubi adventu terrarum pulsa sub imas
Delituit latebras, vestigiaque horrida avarae
Ver hiemis reduci rerum delere pararet
Stemmate, et antiquo languentia rura nitori
Reddere, ver orbis primum caput et decus anni:
Purior aura diem cum jam reserare serenum
Inciperet, zephyroque herbae floresque secuti
114.1121C| Tenuia porrigerent radicis acumina, caeco
Tenuia porrigerent radicis acumina, caeco
Tecta diu gremio, canasque exosa pruinas;
Cum sylvae foliis, montes quoque gramine pingui,
Prataque conspicuis vernarent laeta virectis:
Atriolum, quod pro foribus mihi parva patenti
Area vestibulo solis convertit ad ortum,
Urticae implerunt, campique per aequora parvi
Illita ferventi creverunt tela veneno.
Quid facerem? tam spissus erat radicibus infra
Ordo catenatis, virides ut texere lentis
Viminibus crates stabuli solet arte magister:
Ungula cornipedum si (quando humore nocetur
Collecto) putres imitatur marcida fungos.
Ergo moras rumpens Saturni dente latentes
Aggredior glebas, torpentiaque arva, revulsis
114.1122A| Sponte renascentum complexibus urticarum
Erigo, et umbricolis habitata cubilia talpis
Diruo, lumbricos revocans in luminis oras.
Inde Noti coquitur flabris solisque calore
Areola, et lignis ne diffluat obsita quadris
Altius a plano modicum resupina levatur;
Tota minutatim rastris contunditur uncis,
Et pinguis fermenta fimi superinsinuatur.
Seminibus quaedam tentamus oluscula, quaedam
Stirpibus antiquis priscae revocare juventae.
Denique vernali interdum conspergitur imbre
Parva seges, tenuesque fovet praeblanda vicissim
Luna comas. Rursus si quando sicca negabant
Tempora roris opem, culturae impulsus amore
(Quippe siti metuens graciles torpescere fibras),
114.1122B| Flumina pura cadis inferre capacibus acri
Curavi studio, et propriis infundere palmis
Guttatim, ne forte velocior impetus undas
Ingereret nimias, et semina jacta moveret.
Nec mora germinibus vestitur tota tenellis
Areola, et quanquam illius pars ista sub alto
Arescat tecto, pluviarum et muneris expers
Squalleat aerei: pars illa perennibus umbris
Diffugiat solem: pars haec, quia celsior, ignei
Sideris accessum lateris neget obice duri:
Non tamen ulla sibi fuerant quae credita pridem,
Spe sine crementi pigro sub cespite clausit.
Quin potius quae sicca fere, translata subactis
Suscepit scrobibus, redivivo plena virore
Restituit, reparans numeroso semina fructu.
114.1122C| Nunc opus ingeniis, docili nunc pectore et ore
Nomina quo possim viresque attingere tantae
Messis, ut ingenti res parvae ornentur honore.
II. SALVIA.

Elelifagus prima praefulget honore locorum,
Dulcis odore, gravis virtute, atque utilis haustu.
Pluribus haec hominum morbis prodesse reperta,
Perpetuo viridi meruit gaudere juventa.
Sed tolerat civile malum: nam saeva parentem
Progenies florum, fuerit ni dempta, perurit,
Et facit antiquos defungier invida ramos.
III. RUTA

Hoc nemus umbriferum pingit viridissima rutae
Silvula caeruleae, foliis quae praedita parvis
114.1123A| Umbellas jaculata breves, spiramina venti
Et radios Phoebi caules transmittit ad imos,
Attactuque graves leni dispergit odores.
Haec cum multiplici vigeat virtute medelae,
Dicitur occultis apprime obstare venenis,
Toxicaque invasis incommoda pellere fibris.
IV. ABROTONUM.

Nec minus Abrotoni promptum est mirarier alte
Pubentis frutices, et quas inspicat aristas
Ramorum ubertas, tenues imitata capillos.
Hujus odoratum lento cum vimine crinem
Paeoniis carptum prodest miscere medelis
Febribus obstat enim, telum fugat, adjuvat artus
Quos incerta premit furtivae injuria guttae.
Praeterea tot habet vires quot fila comarum.
V. CUCURBITA
114.1123B|
Haud secus altipetax, semente cucurbita vili
Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras
Ingentes, crebrisque jacit retinacula ramis:
Ac velut ulmum hedera implicuit cum frontibus altam,
Ruris abusque sinu toti sua brachia circum
Laxa dedit ligno, summumque secuta cacumen
Corticis occuluit viridi tutamine rugas:
Aut arbustivum vitis genus, arbore cum se
Explicuit quavis, ramorumque alta corymbis
Vestiit, et propria sursum se sponte levavit:
Visitur ergo rubens aliena in sede racemus
Dependere, premit tabulata virentia Bacchus,
Pampinus et frondes discernit latior altas.
114.1123C| Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens
Diligit appositas, sua sustentacula, furcas,
Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos
Ne vero insano divelli turbine possit,
Quot generat nodos, tot jam retinacula trudit.
Et quoniam duplicem producunt singula funem,
Undique fulturam dextra laevaque prehendunt.
Et velut in fusum nentes cum pensa puellae
Mollia trajiciunt, spirisque ingentibus omnem
Filorum seriem pulchros metantur in orbes,
Sic vaga tortilibus stringunt amenta catenis
Scalarum, teretes involvuntque illico virgas,
Viribus et discunt alienis tecta cavarum
Ardua porticuum volucri superare natatu.
Jam quis poma queat ramis pendentia passim
114.1123D| Mirari digne? quae non minus undique certis
Sunt formata viis, quam si tornatile lignum
Inspicias medio rasum, quod mymphure constat.
Illa quidem, gracili primum demissa flagello,
Oblongo tenuique ferunt ingentia collo
Corpora: tum vastum laxatur in ilia pondus,
Totum venter habet, totum alvus, et intus aluntur
Multa cavernoso sejunctim carcere grana,
Quae tibi consimilem possunt promittere messem.
Ipsis quin etiam teneri sub tempore fructus
Ante humor quam clausa latens per viscera sero
114.1124A| Autumni adventu rarescat, et arida circum
Restiterit cutis, inter opes transire ciborum
Saepe videmus, et ardenti sartagine pinguem
Combibere arvinam, et placidum segmenta saporem
Ebria multoties mensis praestare secundis.
Si vero aestivi sinitur spiramina solis
Cum genitrice pati, et matura falce recidi,
Idem fetus in assiduos formarier usus
Vasorum poterit, vasto dum viscera ventre
Egerimus, facili radentes ilia torno.
Nonnunquam hac ingens sextarius abditur alvo,
Clauditur aut potior mensurae portio plenae
Amphora, quae piceo linitur dum glutine, servat
Incorrupta diu generosi dona Lyaei.
VI. PEPONES.

114.1124B| Hoc simul in spatio, campo quo figitur imis
Haec tam laeta seges, vili quam carmine pinxi,
Visitur alterius vitis genus acre, per aequor
Serpere pulvereum, et fructus nutrire rotundos
Pomorum. Haec species terrae super arida vulgo
Tecta jacens, crementa capit pulcherrima, donec
Solibus aestivis flavos intincta colores
Messoris calathos matura fruge replerit.
Tum videas aliis oblongo stemmate ventrem
Demissum, nucis aut ovi versatilis instar:
Vel qualis manibus quondam suspensa supinis
Lucet, agens circum lomenti bulla salivam
Ante recens maceratur aquis quam spuma refusis,
Dum lentescit adhuc digitis luctantibus, et se
Alternis vicibus, studioque fricantibus uno
114.1124C| Inter utramque manum, parvo fit parvus hiatu
Exitus: huc stricto lenis meat ore Noti vis,
Distenditque cavum vitrea sub imagine pondus,
Et centrum medio confingit labile fundo,
Undique conveniat cameri quo inflexio tecti.
Ergo calybs hujus penetrat dum viscera pomi,
Elicit humoris largos cum semine rivos
Multiplici: tum deinde cavum per plurima tergus
Frusta manu spargens hortorum laetus opimas
Delicias conviva capit, candorque saporque
Oblectant fauces: nec duros illa molares
Esca stupere facit, facili sed mansa voratu
Vi naturali frigus per viscera nutrit.
VII. ABSYNTHIUM.

Proximus absynthi frutices locus erigit acris,
114.1124D| Herbarum matrem simulantes vimine lento.
In foliis color est alius, ramisque odor alter
Puberibus, longeque saporis amarior haustus.
Ferventem domuisse sitim, depellere febres
Hoc solet auxilium clara virtute probatum.
Si tibi praeterea caput acri forte dolore
Pulsetur subito, vel si vertigo fatiget,
Hujus opem rimare, coquens frondentis amaram
Absynthi silvam, tum jura lebete capaci
Effunde, et capitis perfunde cacumina summi.
Quo postquam ablueris graciles humore capillos,
114.1125A| Devinctas frondes superimposuisse memento.
Tum mollis fotos constringat fascia crines,
Et post non multas elapsi temporis horas
Hoc inter reliquas ejus mirabere vires.
VIII. MARRUBIUM.

Quid referam juxta positi nimiumque potentis
Marrubii non vile genus, licet acrius ora
Mordeat, et longe gustum disjungat odore.
Dulce enim olet, non dulce sapit, sed pectoris aegros
Comprimit angores, tristi dum sumitur haustu,
Praecipue talis caleat si potus ab igni,
Et coenam cyathis cogatur claudere crebris,
Si quando infensae quaesita venena novercae
Potibus immiscent, dapibusve aconita dolosis
Tristitia confundunt, extemplo sumpta salubris
114.1125B| Potio marrubii suspecta pericula pressat.
IX. FENICULUM.

Nec marathri taceatur honor, quod stipite forti
Tollitur, et late ramorum brachia tendit;
Dulce satis gustu, dulcem satis addit odorem.
Hoc oculis quos umbra premit prodesse loquuntur.
Hujus item semen, fetae cum lacte capellae
Absumptum, ventris fertur mollire tumorem,
Cunctantisque moras dissolvere protinus alvi
Praeterea radix marathri, commixta liquori
Lenaeo, tussim percepta repellit anhelam.
X. GLADIOLA.

Te neque transierim Latiae cui libera linguae
Nomine digladii nomen facundia finxit.
114.1125C| Tu mihi purpurei progignis floris honorem,
Prima aestate gerens violae jucunda nigellae
Munera, vel qualis mensa sub Apollinis alta
Investis pueri pro morte recens Hyacinthus
Exiit, et regis signavit vertice nomen.
Radicis ramenta tuae siccata fluenti
Diluimus contusa mero, saevumque dolorem
Vesicae premimus tali, non secius, arte.
Pignore, fullo, tuo, lini candentia texta
Efficit ut rigeant, dulcesque imitentur odores.
XI. LIBISTICUM.

Inter odoratam memorare libistica silvam
Fortia suadet amor parvi diffusior horti.
Hoc germen succo quamvis et odore gemellis
114.1125D| Orbibus efficere et tenebras inferre putetur,
Semina saepe tamen quaesitis addere curis
Parva solent, famamque aliena laude mereri.
XII. CAEREFOLIUM.

Quae tot bellorum, tot famosissima rerum
Magnarum monumenta sacro pia conficis ore,
Exiles, Erato, non dedignare meorum
Divitias olerum versu perstringere mecum.
Infirmis divisa licet Macedonia ramis
Spargitur, et crebris ignobile semen aristis
Sufficit, illa tamen, toto reparabilis anno,
Pauperiem largo solatur munere plebis
114.1126A| Indignae, nec non restringere sanguinis undas
Corpore diffusas, facili solet obvia gustu.
Illa quoque infesto venter dum forte dolore
Turbatur, fomenta super non irrita ducit,
Puleium sibimet frondesque papaveris addens.
XIII. LILIUM.

Lilia quo versu candentia, carmine quove
Jejunae macies satis efferat arida musae?
Quorum candor habet nivei simulacra nitoris.
Dulcis odor, silvas imitatur flore Sabaeas.
Non Parius candore lapis, non nardus odore
Lilia nostra premit: nec non si perfidus anguis
Ingenitis collecta dolis serit ore venena
Pestifero, caecum per vulnus ad intima mortem
Corde feram mittens, pistillo lilia praesta
114.1126B| Commacerare gravi, succosque haurire falerno.
Si quod contusum est summo liventis in ore
Ponatur punctim, tum jam dignoscere vires
Magnificas hujusce datur medicaminis ultro.
Haec et jam laxis prodest contusio membris.
XIV. PAPAVER.

Et cereale quidem nugarum in parte papaver
Hac memorare placet, quod raptae moesta puellae
Mater ut immensis optata oblivia mentem
Exuerent curis, fertur Latona vorasse.
Hoc simul auxilio carbunculus, ater ab imo
Pectore qui ructus nimium convolvit amaros
Oris adusque fores, reprimi persaepe videtur.
Hujus ad alta caput, granorum semine fetum
114.1126C| Protento fragilique solet se tollere collo,
Inque modum mali, regio cui Punica nomen
Indidit, unius patulo sub pellis amictu
Grana celebrandae virtutis plurima claudit.
Deque sono mandentis habet formabile nomen.
XV. SCLAREA.

Hic umbrosa novos inter sclarea virores,
Stipite praevalido assurgens, ramosque comasque
Altius extollit: quae quamvis rarius ulli
Quaesita auxilio, medicorum pene putetur
Effugisse manus, dulci tamen indita caldae
Et vires et odorati fermenta saporis
Praestat, eam juxta hortensis non extima costi
Silva latet, stomachique moras ventremque salubri
114.1126D| Provocat auxilio, radicis munere coctae.
XVI. MENTHA.

Nec mihi defuerit vulgaris copia menthae
Multa per et genera et species diversa coloresque
Et vires: hujus quoddam genus utile vocem
Raucisonam claro rursus redhibere canori
Posse putant, ejus succos si fauce vorarit
Jejuna, quem crebra premens raucedo fatigat.
Est aliud praepingue genus hujusce frutecti,
Quod jam non parvi diffundat germinis umbras,
Celsa ebuli sed more petens, a stipite forti
Undique majores foliorum porrigat alas,
114.1127A| Quis odor alter inest, pauloque immitior haustus.
Sed si qui vires, species, et nomina menthae
Ad plenum memorare potest, sciat ille necesse est
Aut quot Erythreo volitent in gurgite pisces,
Lemnius aut altum quot in aera Mulciber ire
Scintillas vastis videat fornacibus Aetnae.
XVII. PULEIUM.

Non patitur cunctas angustia carminis hujus
Pulei virtutes celeri comprendere versu.
Hoc apud Indorum tanti constare peritos
Fertur, apud Gallos quanti valet Indica nigri
Congeries piperis, quis jam dubitare sinetur
Hac herba plures leniri posse labores?
Quam pretiis inhianter emit ditissima tantis
Gens, hebenoque auroque fluens, et mira volenti
114.1127B| Quaeque ferens mundo, o magni laudanda Tonantis
Virtus et ratio, nullis quae munera terris
Larga suae non pandit opis, quae rara sub isto
Axe videre soles, aliis in partibus horum
Copia tanta jacet, quantam vilissima tecum
Efficiunt: rursus quaedam quae spreta videntur
Forte tibi, magno mercantur ditia regna,
Altera ut alterius potiatur fenore tellus,
Orbis et in toto per partes una domus sit.
Puleium quam decoctum curabit amice
Et potu et fotu stomachum (mihi crede) morantem.
Dum canimus quae certa gravi ratione tenemus
Quaedam audita, et jam vero miscere cothurn
Fas ususque sinit: ramum conjungito pulei
114.1127C| Auriculae, ne forte caput turbaverit aestus
Solis in aerio si te perflarit aperto.
Quod nisi me currens deponere vela Thalia
Cogeret, ac tandem portus intrare moneret,
Hinc tibi multiplices poteram decerpere flores.
XVIII. APIUM.

Quamvis in nostris apium vilesceret nortis,
Et solito id multi prodesse sapore notarent,
Plura tamen propriis medicamina viribus, acri
Exhibet auxilio, cujus si trista capessas
Semina, torquentes urinae frangere tricas
Dicitur, ipsum etiam tenero cum germine mansum
Concoquit errantes stomachi penetralibus escas.
Corporis hunc regem turbans si nausea vexet,
Mox apium lympha tristique bibatur aceto,
114.1127D| Passio tum celeri cedet devicta medelae.
XIX. BETTONICA.

Montibus et silvis, pratis et vallibus imis
Bettonicae pretiosa licet collectio cunctis
Pene locis superet passim, tamen hanc quoque noster
Hortus habet, cultaque docet mansuescere terra.
Haec tantum meruit generali nomine laudis,
Ut si quid mea Musa velit superaddere, tandem
Mole operis devicta sui, jam sentiat, illa
Utilitate minus quidquid deprompserit esse.
Hanc viridem si forte tuos coneris in usus
Carpere, siccatamve hiemi deponere pigrae,
Turbida sive tuas oblectant pocula fauces,
Seu potius longo tibi defecata labore
114.1128A| Dona placent, hujus virtus mirabilis herbae
Omnia sufficiet, quam quosdam pendere tanti
Novimus, ut contra, totum si injuria corpus
Impetit interius, muniri viribus ejus
Sese posse rati, soleant haurire diebus
Continuis hoc acre genus medicaminis almi.
Praeterea caput infesto si vulnere fractum
Tabuerit, tum crebra terens imponito sacrae
Tegmina bettonicae, statim mirabere vires
Illius in solidum fuerit dum clausa cicatrix.
XX. AGRIMONIA.

Hic quoque sarcocolam, campos quae plurima passim
Vestit, et effetis silvarum inventa sub umbris
Nascitur, ordinibus facile est discernere pulchris.
Haec praeter varium latae virtutis honorem,
114.1128B| Trita domat ventris praedirum et pota dolorem.
Si quae forte chalybs infensus vulnera membris
Indiderit nostris, hujus tentare jubemur
Auxilium, partique imponere tonsa patenti
Germina, maturum nacturi hac arte vigorem
Si tamen addatur mordens cataplasmati acetum.
XXI. AMBROSIA.

Haud procul ambrosiam vulgo quam dicere mos est
Erigitur, laudata quidem; sed an ista sit illa
Cujus in antiquis creberrima mentio libris
Fit dubium est multis. Medici tamen arte suapte
Hanc utcunque colunt, tantumque haec sanguinis hausta
Absumit, quantum potus ingesserit alvo.
XXII. NEPETA.

114.1128C| Herbarum in numero, quas hortulus ille recenti
Semper prole creat, nepetae non segnior exit
Surculus, urticam foliis simulantibus, alto
Vertice pergratum late largitus odorem.
Haec variis olim morborum accommoda curis,
Non extrema alias inter decernitur herbas.
Hujus enim succus, roseo commistus olivo,
Efficit unguentum, laesae quod vulnera carnis
Atque cicatricum deformia signa novarum
Posse abolere aiunt, prisco reparare nitori,
Et revocare pilos plagae quos forte recentis
Pestis hiulca tulit sanie taboque perosos.
XXIII. RAPHANUS.

Hinc raphanum radice potens, satoque comarum
Tegmine sublatum, extremus facit ordo videri
114.1128D| Cujus amara satis, quatienti viscera tussim,
Mansa premit radix, triti quoque seminis haustus
Ejusdem vitio pestis persaepe medetur.
XXIV. ROSA.

Jam nisi me fessum via longior indupediret,
Scrupeus atque novi tereretur carminis ordo,
Debueram viburna rosae pretiosa metallo
Pactoli et niveis Arabum circumdare gemmis.
Haec, quia non Tyrio Germania tingitur ostro
Lata nec ardenti se Gallia murice jactat,
Lutea purpureis reparat crementa quotannis,
Ubertum floris, tantum qui protinus omnes
Herbarum vicisse comas, virtute et odore
Dicitur, ut merito florum flos esse feratur.
114.1129A| Inficit hic oleum proprio de nomine dictum,
Quod quam saepe fiat mortalibus utile curis,
Nec meminisse potest hominum, nec dicere quisquam.
Huic famosa suos opponunt lilia flores,
Longius horum et jam spirans odor imbuit auras.
Sed si quis nivei candentia germina fructus
Triverit, aspersi mirabitur illicet omnem
Nectaris ille fidem celeri periise meatu.
Hoc quia virginitas fama subnixa beata
Flore nitet, quam si nullus labor exagitarit
Sordis, et illiciti non fregerit ardor amoris,
Flagrat odore suo. Porro si gloria pessum
Integritatis eat, fateor, mutabit odorem.
Haec duo namque probabilium genera inclyta florum
Ecclesiae summas signant per saecula palmas
114.1129B| Sanguine martyrii carpunt quae dona rosarum,
Liliaque in fidei gestant candore nitentis.
O mater virgo, fecundo germine mater,
Virga fide intacta, sponsi de nomine sponsa,
Sponsa, columba, domus, regina, fidelis amica,
Bello carpe rosas, laeta arripe lilia pace,
Flos tibi sceptrigero venit generamine Jesse,
114.1130A| Unicus antiquae reparator stirpis et auctor.
Lilia qui verbis vitaque dicavit amoena,
Morte rosas tingens, pacemque et praelia membris
Liquit in orbe suis, virtutem amplexus utramque,
Praemiaque ambobus servans aeterna triumphis.
DICATIO OPUSCULI.

Haec tibi servitii munuscula vilia parvi
Strabo tuus, Grimalde pater doctissime, servus
Pectore devoto, nullius ponderis offert.
Ut cum conseptu viridis consederis horti
Super opacatas frondenti germine malos,
Persicus imparibus crines ubi dividit umbris,
Dum tibi cana legunt tenera lanugine poma
Ludentes pueri, schola laetabunda tuorum,
Atque volis ingentia mala capacibus indunt;
114.1130B| Grandia conantes includere corpora palmis:
Quo moneare habeas nostri pater alme laboris
Dum relegis quae dedo volens, interque legendum
Ut vitiosa seces deposco, placentia firmes.
Te Deus aeterna faciat virtute virentem,
Immarcescibilis palmam contingere vitae;
Hoc Pater, hoc Natus, hoc Spiritus annuat almus.

(no apparatus)