Hymnus Agaunensibus martyribus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymnus Agaunensibus martyribus
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf


Hymnus Agaunensibus martyribus

Hymnus Agaunensibus martyribus (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.1088D

Hymnus Agaunensibus martyribus

114.1085| Felix Gallia fortibus tropaeis
Ubertate soli, virum nitore,
Regni nomine purpurata magno,
Romanae soror urbis atque consors:
Haec, inquam, melius dicata Christi
Signis, illita martyrum cruore,
114.1087A| Excellentius has togas frequentat,
Quas non impius inquietat hostis.
Thesauros Rhodani quidem fluento
Vallatos colit Alpibus sub ipsis,
Sed non sola tenet decus sacratum
Quod toto liquet eminere mundo.
Magni Mauritium loquor rigoris
Cum quo Candidus, Exsuperiusque,
Armorum comitis fidem secuti,
Juverunt ducis optimi calorem.
Thebaeae legio beata gentis
His concredita lege militari
Veri militiam secuta Regis
Vexillo crucis impedivit hostem.
Nullas sontibus intulere caedes,
114.1087B| Quin ipsi gladiis Deo immolati
Quam terris Orientis imbiberunt
Castris Occiduis fidem recludunt.
Auget crimina saevus imperator,
Quem nec carmine nominare dignum,
Dum sanctos jubet idolis litare,
Nolentesque necem subire mandat.
Dux primus socios simul coactos
Hortatur stabilem tenere mentem,
Nullus deficiat timore. Nemo
Perturbetur, ait, demum sequamur
Armis jam satis hactenus caducis
Hostes stravimus aemulante dextra,
Nunc virtute animi domandus hostis
Major, major enim corona restat.
114.1087C| Nec dilata diu fatigat ergo
Merces stemmatis, ecce laurearum
Pugnantes hodie tropaea vosmet
Si vincatis apud Deum manebunt.
Perstant intrepidi, loquuntur ore
Uno: Praecipe Caesar expeditos
Pro tutamine publicisque rebus
Depugnare viros, obediemus.
At si forte Deo cupis relicto
Nos servire tuis, profane, divis,
Te contemnimus et severitatis
Tentamenta tuae minasque viles.
Jam nunc rumpe moras, abi satelles,
Haec conamina nuntia tyranno,
Exurat, perimat licet necetque
114.1087D| Lympha fluminis, aut secet lapillis.
Stant inflexibiles manentque fixi,
Non dant liba diis, genuve ponunt,
Rex et conditor et quibus per aevum
Christus vivere commorique lucrum.
Haec postquam ferus impiusque lictor
Crudeli domino relata perfert,
Commotum scelus ardet in cruentis
Statim pectoribus, magisque totum.
Hanc inquit gravibus notam querelis
Mecum vix tulerim quod ordo nostri
Tales officii remandat ausus,
Exemplum dabo jam per hos futuris.
114.1088A| Miles, perge, neca viros protervos
Et primo decimum recide quemque
Sic saltim mea jussa pertimescent.
His actis calor invenitur idem.
Instaurat reus integratque caedem
In totumque movet gregem machaeram,
Certat se pia praevenire turba,
Serum quisque sibi putat, quod instat.
Caeduntur gladiis, replentur ipsae
Valles corporibus, fluuntque rivi
Sacri sanguinis, ipse per cruorem
Sanctorum, Rhodanus sacratus exit.
Hinc jam nobilior, suoque major
Excursu, mare cum decore magnum
Majori petit, omne Galliarum
114.1088B| Regnum de nece martyrum coronans.
O quam nobilis unda, quae beatas
Solvens exsequias, lavare plagas
Et secum meruit sacrata ferre
Et se corpora possidere circa.
Quae pridem leve nomen indicabant
Felicis loca jam placent Agauni,
Angustos aditus refulget inter
Quod miratur amans quadratus orbis.
Postquam carnifices scelus peractum
Clauserunt, epulis dedere sese,
Inter funera pro dolore luctus
Ausi laetitiam sequi jocosam.
Ad convivia mente saniori
Pervenit stupidis senex medullis
114.1088C| Victor, cur geris, inquiens, maligna,
Miles, gaudia stragis in cruore?
Jussit providus imperator, aiunt
Omnem militiam deos colendo
Complacare sibi, quod haec rebellis
Nolens turba luit furore poenas.
Suspirans senior, quid, inquit, istam
Aetatis seriem miser peregi?
Quam vellem, optio si daretur, inter
Hos finire pios gravem senectam.
Dicentem rapiunt, senem trucidant,
Fit martyr sociusque candidati
Coetus, et quibus ante concupivit
Jungi, protinus additur maniplis.
O summis pia laudibus colenda
114.1088D| Sanctorum legio, cruore lota
Quam perfectior omnibus figuris,
Hoc senarius ordinat decore.
Nam sex millia sexiesque centum
Seni tum decies semelque seni
Dicuntur, numero fuisse pleno.
Nil sanctos melius potest decere.
Tanto munere gaudeamus omnes
Qui coeli super astra nos patronos
Tot confidimus inclytos habere
Quorum oratio quod petit meretur.
His si servitium fidele cures
O Conrade pater mihi colende,
114.1089A| Totis viribus exhibere, jugis
Te per grandia facta pax sequetur.
Nam quamvis miser atque criminosus
Sim, credo tamen hoc labore parvo
Sanctorum meritis diu petitam
Strabonem veniam a Deo mereri.
114.1090A| Sanctae gloria magna Trinitati
Sit per saecula cuncta, laus, potestas,
Virtus una, salus perennis, ipsa,
Semper nos prece martyrum coronet.
Amen.