Hymnus de natali Domini

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Hymnus de natali Domini
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf


114.1089A|

Hymnus de natali Domini
Hymnus de natali Domini (Walafridus Strabo), J. P. Migne
114.1086C
Hymnus de natali Domini

114.1085B| Gloriam nato cecinere Christo,
Angeli, famam retulere, clara
Voce pastores nova concrepabant
Gaudia mundo.
Laus in excelsis, pia pax in arvis,
Dicitur magnis celebranda votis,
Omnis adventu Domini movetur
Machina rerum.
Virgo conceptu gravidatur almo.
Conjugum mutae sterilesque fibrae
Jam vigent donis uteri, prophetat
Carcere vates.
Splendidam coeli faculam dedere,
Movit ardorem sacra lux Magorum,
Territant saevam nova Judaeorum
114.1085C| Nuntia plebem.
Sera longaevus Simeon videndo
Vota, tam longe prius expetitam
Praedicat cunctis Domini salutem
Patris adesse.
Anna jam natu gravior, repente
Lucis attactu penetrata sanctae
Quod diu traxit toleranter aevu
Laeta peregit.
Martyrum flores ferus interemptor
Milibus multis, avide cruorem
Quaeritans Christi cruciat malignae
Frigore mentis.
Ergo quam nostrae caput optionis
Novimus lucem celebrare plenis
114.1085D| Gaudiis, omni studeamus almae
Pacis amore.
Editus sacro Patris ore semper
Virginis casta voluit sub alvo
Arta naturae tolerare factor,
Munia nostrae.
Virgo portantem veneranda portat,
Lactat altorem, vehit et parentem,
114.1086B| Spiritu praegnans operantis in se
Mater opusque.
Veritas terra pietasque nata est,
Solvit et primae maledictionis
Damna, pro spinis tribulisque fructum
Terra ministrat
Fructus hic terrae, prius a propheta
Valde sublimis fuit indicatus,
Qui greges sanctos saturare vivo
Pane valeret.
Hic sub humana specie coruscans,
Vile praesepis voluit cubile
Ferre, quo sese dare nuntiaret
Pascua pastor.
Gaudeat coeli chorus, ut Creator
114.1086C| Ejus numerum novaret,
Ipse descendit, simul et superbum
Sternere hostem.
Terra laetetur, radiata tanti
Luminis tractu, genus et redemptum
Vota gratanti voveat feratque
Debita mente.
Christe regnorum dominator auge
Principi nostro decus et triumphos,
Ejus et prolem bene cum pudica
Conjuge salva.
Sponsa quo felix tua sub patronis
Polleat tantis merito locoque
Praeminens mundo, maneatque longa
Pace fidelis.
114.1086D| Christe da nobis tua jussa vero
Corde sectari, simul et beatis
Actibus vitae nitidum mereri
Stemma perennis.
Praestet haec nobis Deitas beata
Patris et Nati, pariterque sancti
Spiritus summa pietate regnans
Omne per aevum.
(no apparatus)