In Vergilii Aeneidem commentarii/In Vergilii Aeneidos librum secundum commentarius

E Wikisource
In Vergilii Aeneidos librum II commentarius
circa 380 p.Ch.n.

IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS.[recensere]

Ad v. 1

Conticvere omnes quia supra dixit "fit strepitus tectis". 'conticuere' autem pro conticuerunt: quod metri causa fit vel ratione clausularum. nec est ut quidam dicunt dualis numerus, qui apud Latinos numquam penitus invenitur. et bene 'omnes' addidit; poterant enim simul quidam, sed non omnes, tacere. intentique ora tenebant aut ora intuebantur loquentis, aut inmobiles vultus habebant, ut "tenuitque inhians tria Cerberus ora", id est inmobilia habuit. aut 'tenebant' habebant, ut sit figura et intellegamus 'intenta tenebant', ut Terentius "nam Andriae illi id erat nomen. teneo". ideo autem hoc addidit, quia potest quis tacere, nec advertere.

Ad v. 2 Inde aphaeresis est, pro deinde: vel ut quidam volunt 'tunc'. toro ab alto summus enim semper est pontificalis locus; non enim licebat supra regem sacrificulum quemquam accumbere. cum enim dicit de Didone "aurea conposuit sponda mediamque locavit" ostendit illam regali, non sacerdotali loco discubuisse. et Aeneas ubique quasi sacratus inducitur. dictus autem a tortis herbis est torus. et videtur hic ostendisse "ostroque superbo" et "aulaeis iam se regina superbis", ut aulam significaret. 'ab alto' vero pro 'ex alto'; mutavit praepositionem. pater Aeneas honoris hoc nomen est. orsus propter longam narrationem. et 'orsus' hic 'coepit', alibi 'finit', ut "sic Iuppiter orsus".

Ad v. 3 Infandum quia viro forti victum se dicere et doloris et pudoris est. ivbes vis, ut "iubeo Chremetem": nam aliter hoc verbum Aeneae persona non recipit. renovare retexere, iterare.

Ad v. 4 Troianas ut opes sic Horatius "aut pingues Phrygiae Mygdonias opes". 'ut' autem quem ad modum. lamentabile regnum id est magnum, quasi dignum multa lamentatione, ut "hi multum fleti ad superos". danai Argivi, dicti a Danao rege. nam Graeci proprie sunt Thessali a Graeco rege.

Ad v. 5 miserrima vidi est enim poena et in atrocitate spectaculi, ut [in] "Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes" et "vidi egomet, duo de numero".

Ad v. 6 Pars magna fui propter amissam coniugem. et hoc se commendat, ut paulo post "aut quid in eversa vidi crudelius urbe?" fando dum ipse dicit. alibi dum dicitur, ut "fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures", quia gerundi modus est. quidam per infinitivum modum dictum accipiunt.

Ad v. 7 Myrmidonum Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, qui eum de Scyro secuti sunt. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus cum in arbore fici formicas, id est μύρμηκας vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt. sed hoc fabulae est. nam Eratosthenes dicit Myrmidones dictos a rege Myrmidono. myrmidonum Myrmidones sunt Achillis socii, Dolopes Pyrrhi, quos ut quidam volunt de Scyro insula duxit ad Troiam. dicti autem sunt Myrmidones propter hanc causam: Aeacus, Iovis et Aeginae filius, cum vellet matris suae perpetuam memoriam permanere, insulam, in qua regnabat, a nomine eius Aeginam appellavit. hoc indignata Iuno pestilentia cives eius omnes absumpsit; quod cum vidisset Aeacus petit a Iove, ut formicae, id est μύρμηκες , quas casu animadverterat plures, in homines et suos socios verterentur. qui statim mutati in homines Myrmidones appellati sunt. sed hoc fabula est. nam Eratosthenes dicit, Myrmidonas dictos a rege Myrmidono, Iovis et Eurymedusae filio. sane amat hos exercitus iungere; nam et post ait "hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles". aut duri miles vlixi 'duri' non laboriosi, sed crudelis, ut "quem dat tua coniunx dura". nam Vergilius pro negotiorum qualitate dat epitheta, cum Homerus eadem etiam in contrariis servet. sensus autem est 'sine lacrimis haec nec a quovis hostium dicerentur'. illud autem quod Asinius Pollio dicit caret ratione, de Achaemenide dictum 'miles Ulixi', Myrmidonas vero et Dolopas praesentes esse, acceptos ab Heleno; sic enim dicti frangitur dignitas. miles vlixi] [sane] quaedam si singulariter proferantur, interdum gratiora sunt, ut "Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur". 'Ulixi' autem vetus genetivus est, ut "atque inmitis Achilli".

Ad v. 8 temperet abstineat.

Ad v. 9 Praecipitat pro praecipitatur: verbum pro verbo, ut diximus. et duas causas praetendit, quibus dicit non posse universa narrari, dolorem et tempus. cadentia sidera aut epitheton est siderum, quae semper et oriuntur et occidunt; aut certe maiorem partem noctis vult esse transactam. per sidera autem noctem significat, quae somnos suadeat.

Ad v. 10 Casus cognoscere cognoscendorum casuum: et Graeca figura est. 'casus' autem fortunam, pericula; nam si 'mortem' dixisset, 'nostrorum' debuit dicere.

Ad v. 11 Et breviter praescribit, quia Dido dixerat a "prima dic, hospes, origine nobis". ergo non ad Didonis voluntatem, sed narrantis officium. et quibusdam hic hysterologia videtur; supremum postremum, ultimum dicit. eversionem enim Troiae tantum omissis superioribus narrat.

Ad v. 12 Quamquam animus meminisse horret 'quamquam' melius praesenti iungitur tempori, ut 'quamquam scio, quamquam lego'. quod autem dixit 'meminisse horret' defectivi verbi ratio est; nec enim potuit dicere 'meminere'. et in his quae corrupta sunt naturaliter, ut 'odi' 'novi' 'memini' et omnia, tempora quae inveniuntur et suo et aliorum funguntur officio, ut 'memini' praeteritum est, legimus tamen et "memini videre, quo aequior sum Pamphilo" et "memini me turribus altis Corycium vidisse senem". quod si fit et in verbis integris, ut "iuvat evasisse tot urbes", quanto magis in corruptis? refugit propter metrum pro praesenti praeteritum posuit.

Ad v. 13 incipiam deest 'tamen', quia, cum praeponitur 'quamquam', subiungi necesse est 'tamen'. fracti bello in hoc libro duplex intentio est: ne vel Troiae quod victa est, vel Aeneae turpe videatur esse quod fugit. fracti bello] bene defendit causam suorum, quod in bello non inpares fuerint. sane amat in adversis hoc verbo uti, ut "fractae vires" et "frangimur heu fatis, inquit". fatisque repulsi oraculis: ut est "cum virgo poscere fata": secundum Plautum tribus, vita scilicet Troili, palladii conservatione, integro sepulcro Laomedontis, quod in Scaea porta fuit, ut in Bacchidibus lectum est; secundum alios vero pluribus: ut de Aeaci gente aliquis interesset, unde Pyrrhus admodum puer evocatus ad bellum est; ut Rhesi equi tollerentur a Graecis; ut Herculis interessent sagittae, quas misit Philoctetes, quibus Paris peremptus est, cum ipse non potuisset adferre morte praeventus.

Ad v. 14 Ductores sonantius est quam 'duces', ut "regnatorem Asiae": quod heroum exigit carmen. labentibus velocibus, ut "labere nympha polo" et "labere pinnis". cursu enim lapsus celerior est.

Ad v. 15 Instar nomen est indeclinabile, licet Probus instaris declinaverit, ut nectaris. et caret praepositione, sicut 'peregre', quamvis Serenus lyricus "'ad instar'" dixerit. 'instar' autem est ad similitudinem: unde non restaurata, sed instaurata dicuntur aedificia ad antiquam similitudinem facta. equum de hoc equo varia in historiis lecta sunt: ut Hyginus et Tubero dicunt, machinamentum bellicum fuit, quod equus appellatur, sicut aries, sicut testudo, quibus muri vel discuti vel subrui solent: unde est "aut haec in nostros fabricata est machina muros": ut alii, porta quam eis Antenor aperuit, equum pictum habuisse memoratur, vel certe Antenoris domus, quo posset agnosci. non nulli signum equi datum, ut internoscerent Graeci suos, vel hostes. a quibusdam dicitur facta proditione praedictum, ne quis eas domos violaret, quarum ante ianuam equus esset depictus, unde Antenoris et ceterorum domus agnitae sunt. aut quia equestri proelio victa est Troia. aut a monte Hippio, post quem se absconderant Graeci, unde et adludit 'instar montis equum'; ut "pelago credas innare revulsas Cycladas". aut re vera hoc fuit, quod Vergilius sequitur. sed melius machinamenti genus accipimus. palladis arte aut ingeniose, aut dolose, ac si diceret, consilio iratae deae, quae fuit inimica Troianis.

Ad v. 16 Aedificant translatio, ut Cicero "navem tibi aedificatam esse Messanae". item intexunt ut ipse alibi "bis denas Italo texamus robore navis". aedificant] aedificari enim habitacula hominum dicimus; nam ideo hic de equo 'aedificant', qui erat homines recepturus; vel propter magnitudinem. intexunt] quia naves texi dicuntur; nam ideo ubi naves fiunt textrinum vocatur. abiete costas non sine ratione Vergilius hoc loco abietem commemorat, item acerem et pinum paulo post: nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit. acer vero in tutela Stuporis est: et viso equo stupuere Troiani, ut "pars stupet innuptae donum exitiale Minervae". pinus in tutela quidem est matris deum; sed et fraudum et insidiarum, quia eius poma cadentia per fraudem interimunt: et hic equus plenus insidiarum est. abiete solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in dactylum, ut "arma virum", alias in anapaestum, ut "fluviorum rex Eridanus". sciendum sane, Vergilium ubique in solutione ista servare sibi excusationem synaliphae: quod alii contemnunt.

Ad v. 17 Votum oblatum: nam participium est. votum p. r. s.] id est vovisse pro reditu. Accius in Deiphobo inscriptum dicit "Minervae donum armipotentes Danai abeuntes dicant". ea fama vagatvr hoc est reditus fama tantum fuit, non et simulationis; nam incipiunt et insidiae patefactae esse. ea fama vagatur bene excusat, ne reus sit conscientiae.

Ad v. 18 Huc pro illuc. huc in equum, vel in hanc rem. delecta corpora delectorum virorum. sortiti contraria sunt dilectus et sortitus. sed intellegimus, plures quidem electos, sorte tamen ex ipsis ductos, qui includerentur. virum pro virorum, qua figura et in prosa utimur. dicit sane Plinius [in naturali historia] hoc in neutro non esse faciendum, scilicet propter casuum similitudinem, nisi forte nimia metri necessitas cogat. furtim num a plebe, hoc est nullo sciente, id est latenter? nam et furtum ideo dicitur, quod magis per tenebras admittatur; unde fures qui quasi per furvum tempus, hoc est nigrum, aliquid subripiunt.

Ad v. 19 Caeco lateri pro caecis lateribus. et nota aliter dici caecum hominem, id est non videntem, aliter caecum latus, id est obcaecaturum, absconsurum. cavernas ingentes non nulli omnia loca concava cavernas dictas a veteribus asserunt, ut "et umbrosae penitus patuere cavernae". alii fustes curvos navium, quibus extrinsecus tabulae adfiguntur, cavernas appellarunt: unde, quia naves texi dicuntur et cavernae navium sunt, permansit in metaphora, ut et 'intexunt' diceret et 'cavernas'. alii quodcumque in arcum formatum est, quod flexum et in altitudine curvatum ad sedem deducitur cavernam dici tradunt.

Ad v. 20 Ingentes ut diximus, epitheto levavit tapinosin. uterumque uterus est mulierum: nam praegnantis proprie est. quem modo ideo dixit, quia dicturus est "feta armis". alvus est quo defluunt sordes, ut Sallustius "simulans sibi alvum purgari". venter qui videtur, ut Iuvenalis "Montani quoque venter adest abdomine tardus". sane et in tragoedia de hoc equo ἐγκύμονα legitur; hinc ergo hic 'uterum' dixit. armato milite ut supra "ex hoste". armato milite] singularem numerum pro plurali posuit, ut "ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus" pro Dardani; et alibi pluralem pro singulari, ut "desiste manum committere Teucris", cum solus esset Aeneas.

Ad v. 21 Tenedos Tenes quidam infamatus, quod cum noverca concubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit: unde Tenedos dicta est. ideo ergo ait 'notissima fama'. sic Cicero "Tenen ipsum cuius ex nomine Tenedos nominatur". tenedos insula est contra Ilium, quae ante Leucophrys dicta est; nam Tenes, Cycni filius, infamatus a noverca, quod cum ea voluisset concumbere, cultoribus vacuam tenuit: unde Tenedos dicta est. alii dicunt, quod se propter supra dictam causam ex ipsa insula in mare praecipitaverit. huius soror Hemithea fuisse dicitur.

Ad v. 22 Insula dives opum ut alibi "dives equum". et hic genetivo iungit, Statius, quod rarum est, et ablativo, ut "satis ostro dives et auro". priami dum regna m. †qui et ipsa a Graecis est.

Ad v. 23 sinus reductus litoris secessus. statio statio est ubi ad tempus stant naves, portus ubi hiemant. male fida aut minus fida propter periculum navium, quia statio est, quam plagiam dicunt: aut certe fida Graecis. male hoc est 'in nostram perniciem', ut Lucanus de syrtibus "sic male deseruit" (9.310): et hanc significationem raro invenimus. sane 'male fidus' non infidus, sed minus fidus intellegitur. 'male' enim minutionem habet, non negationem.

Ad v. 24 deserto vel ab his, qui Troianae partis erant; aut certe ideo 'deserto', ut facilius latere possint. condunt pro abscondunt.

Ad v. 25 Abiisse petiisse 'abisse' dicimus et 'petisse', sed propter metrum epenthesis facta est. mycenas a parte totum, id est Graeciam.

Ad v. 26 Omnis teucria subaudis 'gens'. et absoluta est elocutio. solvit quasi ante aerumnis vincti essent.

Ad v. 27 Panduntur portae signum pacis est, ut Sallustius "apertae portae, repleta arva cultoribus"; ut 'clausis portis' signum belli est "quae moenia clausis bellum acuant portis". ivvat ire autem, exire, aut ire longius. dorica castra mala est compositio ab ea syllaba incipere, qua superius finitus est sermo; nam plerumque et cacenphaton facit, ut hoc loco. sane Dorus Neptuni filius fuit, unde Dori originem ducunt.

Ad v. 28 litusque relictum quod nostrum fuerat.

Ad v. 29 hic pro illic. et totum hoc ita accipiendum. tendebat tentoria habebat, ut "et latis tendebat in arvis". saevus achilles propter Hectorem tractum. et talis ubique inducendus est, ut Horatius "iura neget sibi nata".

Ad v. 30 Classibus hic locus magis ad equites referre debemus, ut "et Ortinae classes": unde et classica dicuntur. acie hic exercitu. aliter "huc geminas nunc flecte acies". hic acies legitur et 'acie'. nam potest utrumque.

Ad v. 31 pars stupet ‹et mirantvr› figurate, ut "pars in frusta secant". innuptae quae numquam nubit, nam virgo potest et nubere. donum ἀμφιβολία , non quod ipsa dedit, sed quod ei oblatum est. donum exitiale quantum ad Troianos.

Ad v. 32 Primusque thymoetes ut Euphorion dicit, Priamus ex Arisba filium vatem suscepit. qui cum dixisset quadam die nasci puerum, per quem Troia posset everti, pepererunt simul et Thymoetae uxor et Hecuba, quae Priami legitima erat. sed Priamus Thymoetae filium uxoremque iussit occidi. inde ergo nunc dicit 'sive dolo', quia iustam causam proditionis habere videbatur. alii volunt 'dolo' scilicet Graecorum, quo omnes decepti sunt.

Ad v. 33 arce locari velut tutamen. et non incassum arcis Troianae prope multis locis mentio fit. in hac enim arce huiusmodi saxum fuisse dicitur, quod ab alio contritum sanguinem emitteret. namque Helenam ad incitandos in se amatores saepe ex hoc saxo lapillum uti fuisse solitam.

Ad v. 34 Sic fata ferebant ut etiam cives contra patriam sentirent.

Ad v. 35 At capys quidam: non pater Anchisae. et bene nec se, nec patrem huic consilio dicit interfuisse, per quod interitus patriae imminebat. quamquam Aeneas quasi obtrectator Priami non adsit, ut Homerus dicit, Anchises vero propter caecitatem, ut docet Theocritus. alii hunc Capyn adfinem Aeneae tradunt, et ideo ei ab Aenea dari recti consilii principatum. hic est qui Capuam condidit. sed hoc post multa saecula claruit. nam his temporibus, quibus Caesar occidi habuit, Capuae iuvencae aeneae dicitur inscriptum fuisse, isdem temporibus unum de genere conditoris periturum.

Ad v. 36 pelago pro in pelagus. danaum insidias bene qui suadet ut praecipitetur, non dicit 'donum Minervae', sed 'Danaum insidias' et 'suspecta dona'.

Ad v. 37 Subiectisque vrere flammis 'que' copulativa coniunctio est, 'aut' disiunctiva. quomodo ergo has iunxit, cum non utrumque, sed alterutrum fieri poterat quod suadebatur? poetarum est partem pro parte ponere, ut torvum pro torve, et volventibus pro volubilibus: coniunctionem ergo pro coniunctione posuit, ut "saxum ingens volvunt alii radiisque rotarum" 'que' pro 've' posuit; nam sonantius visum est. antiqua tamen exemplaria 've' habere inveniuntur; 've' enim proprium significatum habet, ut interdum pro vel accipiatur.

Ad v. 38 terebrare quidam aperire ac rescindere accipiunt, alii terebrare simpliciter accipiunt, quia adiecit temptare. et hinc ostenditur adversa sententia; non enim ab omnibus creduntur insidiae.

Ad v. 39 Incertum instabile, unde est 'studia in contraria'. 'incertum' ergo aut temporale est, aut perpetuum epitheton vulgi. sane 'vulgus' magis masculini generis est, quam neutri, quia in 'us' exeuntia neutra in 'ris' mittunt genetivum, excepto 'pelagus', quod in hoc nomine creavit errorem.

Ad v. 40 Ante omnes aut perissologia est, quia dixit 'primus'; aut 'ante omnes', id est videntibus omnibus.

Ad v. 41 Laocoon omnia in 'oon' exeuntia tertiae sunt declinationis, ut Laocoontis Demophoontis Hippocoontis. ardens omnis adfectus tribus rebus ostenditur, vultu voce gestu, sicut hic futura dicturo primum iram et commotionem animi quae vultu ostenditur dedit, dein celeritatem corporis, inde vocis magnitudinem.

Ad v. 42 et procul quidam hoc loco 'procul' 'unde primum exaudiri potuit' tradunt: alii 'iuxta' volunt, ut "serta procul". o miseri bene hoc coepit, quia non erant suadenti utilia credituri. quae tanta insania? quia insanorum est contra se sentire. aut 'insania' dementia.

Ad v. 43 creditis avectos hostes vehementius est, quam si dixisset 'non navigaverunt'.

Ad v. 44 Dona carere dolis danaum?? ordo est 'dona Danaum', non 'dolis Danaum'; non enim quaecumque sunt dona Danaum sunt. sic notus vlixes?? quia, ut ait Homerus, voluntate verberatus et sub habitu mendici Troiam ingressus exploravit universa. hic sane Ulixes, filius Laertae, Penelopae maritus fuit. qui filios habuit Telemachum ex Penelope, ex Circe vero Telegonum, a quo etiam inscio cum is ipse patrem quaereret, occisus est. huic Ulixi primus Nicomachus pictor pilleo caput texisse fertur. huius post Iliense bellum errores Homerus notos omnibus fecit. de hoc quoque alia fabula narratur. nam cum Ithacam post errores fuisset reversus, invenisse Pana fertur in penatibus suis, qui dicitur ex Penelope et procis omnibus natus, sicut ipsum nomen Pan videtur declarare: quamquam alii hunc de Mercurio, qui in hircum mutatus cum Penelope concubuerat, natum ferunt. sed Ulixes posteaquam deformem puerum vidit, fugisse dicitur in errores. necatur autem vel senectute, vel Telegoni filii manu aculeo marinae beluae extinctus. dicitur enim, cum continuo fugeret, a Minerva in equum mutatus.

Ad v. 46 In ligno bene 'ligno' quasi dissuasorie, non simulacro, ut paulo post "ducendum ad sedes simulacrum". nam in suasione vel dissuasione tam sensus quam verba considerantur. ligno] adfectavit tapinosin dicens 'ligno'; infirmare enim vult fictam eorum religionem.

Ad v. 47 inspectura domos, bene 'inspectura'; muris enim portisque deiectis, qui apud Troiam hoc machinamento perrupti sunt, necesse erat domos inspici. venturaque desuper urbi hoc est oppressura civitatem.

Ad v. 48 aut aliquis latet error non confirmat, ut plus in eo fraudis videatur esse, quam fuit. error id est dolus, ut "inextricabilis error". et est figura ab eo quod praecedit id quod sequitur. distinguendum sane 'error', et sic dicendum 'equo ne credite Teucri'. item 'quicquid id est, timeo', hoc enim melius est. equo latet id est sub praetexto, sub specie equi. alii 'equo' in equo accipiunt. ‹ne› credite ‹ne› confidite, id est nolite eorum fiduciam habere, qui timendi sunt, etiam cum ultro offerunt dona.

Ad v. 49 quicquid id est 'timeo' inquit 'quicquid omnino in equo est; ceterum Danaos, etiam dona ferentes'.

Ad v. 51 in latus quidam inter ventrem et latus percussum intellegunt. [multi ita volunt intellegi 'in latus stetit, in alvum contorsit hastam.'] quidam deesse aliquid putant, ut sit sensus 'inclinans se in latus ad ictum vehementiorem intorsit hastam', nam si latus equi accipias, contrarium erit quod subiunxit 'alvum'. feri quadrupedis: ab eo quod toto corpore feratur, ut "pectebatque ferum" et paulo post "saucius at quadrupes". curvam alvum Plautus masculino ait genere, quo non utimur. percussum sane intellegimus inter ventrem et latus.

Ad v. 52 Recusso pro concusso, praepositio pro praepositione.

Ad v. 53 Cavae cavernae Graeca figura, ut 'vitam vivere', 'mortem mori'. quae autem a veteribus cavernae appellatae sint superius dictum est.

Ad v. 54 Fata deum 'fata' modo participium est, hoc est 'quae dii loquuntur', ut Statius "et vocem fata sequuntur". si mens non laeva fuisset Troianorum scilicet; bene ergo divisit. sane laeva modo contraria. et sciendum laevum, cum de humanis rebus est, esse contrarium, cum de caelestibus, prosperum, ut "intonuit laevum", quia sinistra numinum intuentibus dextra sunt.

Ad v. 55 Foedare dilacerare. foedum enim tam apud Vergilium, quam apud Sallustium non turpe significat, sed crudele, ut "sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis", Sallustius "foedi oculi". alii 'foedare' secundum Graecos accipiunt. quid enim foedius, quam duces Graecorum latentes deprehendi? latebras autem amare dixit.

Ad v. 56 Stares si 'staret' legeris, 'maneres' sequitur propter ὁμοιοτέλευτον . et est apostropha.

Ad v. 57 ecce manus haec particula prope rem gestam ante oculos lectoris inducit. sane saepe dictum est, Vergilium inventa occasione mentionem iuris pontificalis facere in quacumque persona. antiquis itaque caerimoniis cautum erat, ne vinctus flaminiam introiret, si introisset, solveretur vinclaque per impluvium effunderentur inque viam publicam eicerentur. flaminia autem domus flaminis dicitur, sicut regia regis domus. [quod] hic de Sinone rem flaminis a rege factam debemus accipere, "ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus"; quod factum sub divo, illo versu ostendit "sustulit exutas vinclis ad sidera palmas" et "vos aeterni ignes", id est sidera: quod utique incongrue dictum videtur, nisi sub divo Sinonem stantem haec dixisse accipiamus. ideo autem 'iuvenem' dicendo nomen suspendit, quo gravior narratio fieret, si ordine suo referrentur quae gesta sunt. manus revinctum ut "oculos suffusa".

Ad v. 58 Trahebant cum festinatione adducebant, ut "conventus trahit in medios". et modo 'trahebant' ad desiderium ducentum et Sinonis pertinet simulationem. non quia renititur Sinon, nam contrarium esset 'qui se ignotum venientibus ultro'.

Ad v. 59 Quis se quibus se. alii 'qui se' legunt.

Ad v. 60 hoc ipsum vel ut caperetur, vel quod Graeci simulabant. hoc ipsum per 'm', quia usurpatum est 'ipse', et est naturale 'ipsus', ut "ipsus mihi Davus". dicimus ergo 'ipsus ipsa ipsum', ut 'doctus docta doctum'. ut strveret ut confirmaret praeiacta dolorum semina. et respexit ad superiora, ut "aedificant". ut strveret] vel astrueret vel incoatum a Graecis perficeret. quod ipse exposuit 'Troiamque aperiret Achivis'.

Ad v. 61 Fidens animi ut "o praestans animi iuvenis". et est nomen; desiit enim esse participium, quia genetivo casui cohaeret et potest recipere conparationem. sane veteres fiduciam interdum pro crimine et audacia ponebant, ut Sallustius "ita fiducia quam argumentis purgatiores dimittuntur". et Vergilius "nam quis te, iuvenum confidentissime". in utrumque 'in' modo 'ad' significat, alibi pro 'contra', ut etiam supra diximus. sane sequenti versu exposuit, quid est 'in utrumque paratus'.

Ad v. 62 Versare dolo dolo evertere, et subaudis Troianos; aut 'dolos versare', hoc est exercere. hinc versutus, quod facile se ad ea quae usus poscit vertit. Plautus "versutior es, quam rota figularis" (Epid. 371). occumbere morti novae locutionis figura et penitus remota. Ennius "ut vos vostri liberi defendant, pro vostra vita morti occumbant obviam".

Ad v. 63 Visendi frequentativum est 'viso', ut 'verso' 'facesso', licet rarum sit; nam in 'to' exeunt frequentativa.

Ad v. 64 Circumfusa rvit figura ὑπαλλαγή , ruit primo et sic circumfusa est. certant cum supra 'iuventus ruit' dixerit, subiunxit 'certant'. figuratum est, quia iuventus enuntiatione singulare est, intellectu plurale. inludere capto et 'inludo tibi' dicimus, ut hoc loco, et 'inludo te', ut "verbis virtutem inlude superbis", et 'inludo in te'. simile est et 'insulto'. quidam 'inludere' per ludum ac iocum saevire in iniuriam alicuius intellegunt, ut "silvestres uri adsidue capraeque sequaces ‹inludunt›". 'capto' autem, quod ita Troiani putabant.

Ad v. 65 accipe audi, ut 'da' dic, ut "qui sit da Tityre nobis". insidias servavit ordinem respondendo ad illud, quod regina interrogaverat "insidias, inquit, Danaum". crimine ab uno hoc est causa, ut "crimen amor vestrum": ab eo quod praecedit id quod sequitur. si enim simpliciter intellexeris 'crimine', de negotio ad personam vitiosum transitum facis. alii sic legunt 'Danaum insidias et crimina'.

Ad v. 67 Turbatus quasi turbatus, ut "exultat Amazon", id est quasi Amazon. et hoc ad fidem faciendam: non enim turbatus, supra enim ait 'seu versare dolos, seu certae occumbere morti'. inermis quidam supplex accipiunt, ut "tendentemque manus Priamum conspexit inermes".

Ad v. 69 Hev modo una est syllaba, sed interdum propter metrum duae fiunt, ut "eheu quam pingui macer est mihi taurus in ervo", sicut 'prendit' et 'prehendit', et secundum Plinium multa sunt talia. tellus et aequora bene conciliat miserationem, de communibus duobus exclusus elementis. sane 'tellus' 'us' longa est: et sunt pauca quae 'us' producunt, ut senectus iuventus salus virtus palus servitus incus tus rus mus pus, tunc scilicet cum genetivus in 'tis' vel in 'ris' exit et habet paenultimam longam. ideo autem 'tis' et 'ris' diximus, quia palus, licet paludis longa sit 'lu', brevis tamen non numquam invenitur, quia in 'dis' exit genetivus, ut Horatius "sterilisque diu palus aptaque remis". 'aequora' vero modo maria, alibi campos, ut "ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor:" dictum enim est ab aequalitate. hev quae nunc . . . accipere] quia Graeci tenebant maria, Troiani terras. sane quod deflet, ideo ei prima brevis datur oratio. et est controversiae schema: nam principium satis docte sumptum est; hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum. quis enim non cuperet audire, quo pacto idem homo et Graecis et Troianis esset invisus? denique subiecit 'quo gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus: hortamur fari quo sanguine cretus, quidve ferat; memoret quae sit fiducia capto'. habet ergo benivolentiam et attentionem. ingressus deinde causam, quia timebat, ne persona Graeci suspecta esset quasi hostis, hoc fatetur primum et ex sequentibus sanat 'neque me Argolica de gente negabo: hoc primum; nec si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque inproba finget'. subiungit fabulam ex qua sibi fidem paret dicturus de equo. de Palamede autem et Iphigenia ad Troianos nil pertinet, de quibus vera incipit et in falsa desinit; facile enim quae sequuntur credibilia sunt, cum prima recognoscuntur: quae per singula loca vel versus facilius poterimus advertere.

Ad v. 70 Denique aut vacat, sicut 'gentium', aut novissime significat.

Ad v. 71 Et super et insuper. ipsi quos pro merito meo minime deceat saevos esse, [hoc est], quibus sum praestaturus salutem.

Ad v. 72 Infensi infensus proprie est plus quam inimicus, ab inimico maior. poenas cum sanguine id est et tormenta et mortem. potest enim aliud esse sine alio.

Ad v. 73 conversi animi bene, quia dixerat 'et super ipsi Dardanidae infensi', ut ostenderet eos, cum advenienti inludere certarent, audito eius gemitu ad miserationem esse conversos.

Ad v. 74 impetus quo in Sinonis ferebamur interitum. hortamur bene, non 'iubemus', utpote miserantes. quo sanguine cretus quibus sit parentibus natus: nam Graecum esse constabat.

Ad v. 75 Ferat adferat, id est nuntiet. memoret quae sit fiducia capto aut dicat quae tanta sit in captivo fiducia, ut audeat dicere 'et super ipsi': aut certe 'memoret' est meminerit, ut significet, meminerit in captivo per veriloquium vitae esse fiduciam. unde et responsio talis est 'fatebor vera'. alii 'memorem' legunt, ut sit sensus, hortabamur ad loquendum memorem, hoc est qui diligenter factionis suae meminerat. memoret quae sit fiducia capto] vel [ut] memor sit, quid in captivo victori liceat, vel 'quidve ferat memoret', id est quid afferat dicat, ut simpliciter accipiatur quod sequitur, quid illud sit quod ei fiduciam apud hostes capto pariat, ut putet a Troianis sibi esse parcendum.

Ad v. 77 Fuerit quodcumque id est quicumque me sequitur eventus. fuerit quodcumque] sive miseratus vitam concedere volueris, sive non. est autem parenthesis, et respicit ad illud 'memoret, quae sit fiducia capto'. suspendendum ergo 'rex'. sane 'quodcumque' vetusta voce mortem significari Lucilius docet in XII. "hunc, si quid pueris nobis me et fratre fuisset", hoc est, si mors vel me vel fratrem oppressisset. ergo ut quidam volunt urbane animum hominis mortem contemnentis ostendit. 'vera' inquit, ut et falsa, quae postea dicturus est, vera credantur: ideo primo a veris coepit. ordo autem est, fatebor cuncta vera, neque me Argolica de gente negabo. quod sciebant Troiani confessus est, ut ei de ceteris crederetur.

Ad v. 79 Hoc primum hoc maximum est vel principale apud me, verum dicere. ‹vel› hoc primum 'fatebor' subaudis. nec si miserum fortuna sinonem finxit quidam ita intellegunt: si me Fortuna ad hanc miseriam perducere potuit, non valebit etiam stultum facere, ut putem me mentiendo proficere. sinonem Autolycus quidam fur fuit, qui se varias formabat in species. hic habuit liberos Aesimum, unde natus est Sinon, et Anticliam, unde Ulixes: consobrini ergo sunt. nec inmerito Vergilius Sinoni dat et fallaciam et proditionis officium, ne multum discedat a fabula, quia secundum Euphorionem Ulixes haec fecit. sinonem melius, quam si 'me' dixisset; solet enim et in nomine quaedam esse emphasis, ut "et quisquam numen Iunonis adoret".

Ad v. 80 Finxit conposuit, formavit, ut "et corpora fingere lingua". et notandum quia omnis Sinonis oratio diasyrtica est: nam et negotium exprimit, et Troianorum insultat stultitiae, ut hoc loco. finxit vanum fallacem. et vanus est qui etiam sine utilitate mentitur, mendax qui tantum ad decipiendum. sane 'vanus' stultus apud idoneos non invenitur, ut ait Iuvenalis "sic libitum vano qui nos distinxit Othoni".

Ad v. 81 Fando aliquod si forte tuas pervenit ad avres dum dicitur. et utitur bona arte mendacii, ut praemittat vera et sic falsa subiungat. nam quod de Palamede dicit verum est, quod de se subiungit falsum. et sciendum ex hac historia partem dici, partem supprimi, partem intellegentibus linqui. nam Palamedes, ut Apollonius dicit, septimo gradu a Belo originem ducens, cum dilectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Ulixen duxit invitum. cum enim ille iunctis dissimilis naturae animalibus salem sereret, filium ei Palamedes opposuit. quo viso Ulixes aratra suspendit, et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. postea cum Ulixes frumentatum missus ad Thraciam nihil advexisset, a Palamede est vehementer increpitus. et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit. qua invidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi. haec inventa more militiae regi adlata est et lecta principibus convocatis. tunc Ulixes cum se Palamedi adesse simularet, ait, si verum esse creditis, in tentorio eius aurum quaeratur. quo facto invento auro, quod ipse per noctem corruptis servis absconderat, Palamedes lapidibus interemptus est. hunc autem constat fuisse prudentem. nam et tabulam ipse invenit ad conprimendas otiosi seditiones exercitus, ut Varro testatur. secundum quosdam ipse repperit litteras. quae res forte sit dubia, tamen certum est * * * χ ab hoc inventas cum h aspiratione.

Ad v. 82 Inclita gloria propter dilectum et frumenta.

Ad v. 83 Falsa sub proditione sub falso crimine proditionis. et rem notam per transitum dicit; unde et paulo post 'haud ignota loquor'. quamquam ibi possit intellegi, haud ignota nobis, sed forte etiam ad vos potuit pervenire. sciendum sane factum hoc vere et Troianos scisse. sed Sinon callide quasi ignorantibus quae vera sunt dicit, ut fidem sequentibus faciat. pelasgi a Pelasgo Terrae filio, qui in Arcadia genitus dicitur, ut Hesiodus tradit.

Ad v. 84 Infando indicio propter aurum clam suppositum. 'indicio' autem delatione. quia bella vetabat iam hoc falsum est, sed dicitur ad Sinonis commendationem; nam aliam ob causam Palamedes periit. et bene ad captandam circa amicos eius miseriam adiungitur, quia pacis auctor fuit.

Ad v. 85 Cassum privatum, vacuum. [et] cassum est quasi quassum et nihil continens; nam et vas quassum, quod humorem in se non continet et est vacuum: unde et retia casses, quod multum in se vacui habeant. nunc cassum lumine lugent] [sane] vult Sinon suadere, vere fugisse Graecos, si Palameden lugere potuerunt.

Ad v. 86 illi me comitem oratorie se commendat. 'illi' id est qui bella vetabat. et bene 'comitem', non militem, quem eius inimici velut subparem insequerentur. et consanguinitate propinquum excusatio a necessitudine, sed hoc totum falsum est.

Ad v. 87 Pavper excusatio a fortuna: haec enim fuerat causa militandi, ut Terentius "cum hinc egens profugiet aliquo militatum". primis ‹huc misit› ab annis aut adolescentiae, aut belli. et est excusatio, quia patri parendum necessario fuit; ideo ait 'misit'.

Ad v. 88 Dum stabat regno quia et ipse unus de regibus fuit. et bene addidit dignitatem eius quem fingebat propinquum, ut ei iusta causa fuerit indignationis adversus Ulixem.

Ad v. 89 Et nos pluralis numerus pro singulari, ut Sallustius "nos in tanta doctissimorum copia". an 'nos' se et patrem dixit? et nos] id est ut Palamedes. nomen gloriam, ut "nomen Echionium matrisque genus Peridiae". alii 'nomen' nobilitatem accipiunt, ut "cui genus et quondam nomen natique fuissent".

Ad v. 90 Invidia propter advectum frumentum. pellacis per blanditias decipientis. pellicere enim est blandiendo elicere.

Ad v. 91 concessit pro decessit.

Ad v. 92 adflictus suspendendum, ne videatur adflictum se dicere, quia in tenebris vitam trahebat, sed quia amicum perdiderit. vitam in tenebris ideo lugentibus inimica lux est, quia caruerunt ea hi quos dolent; ideo tenebras petunt et atra veste amiciuntur et capita velant, ut videantur cum defunctis agere, imitantes tenebris inferorum faciem.

Ad v. 93 insontis amici duo posuit, et 'insontis' et 'amici'. et plus est quod amicum dixit, quam propinquum. mecum indignabar quomodo ergo 'nec tacui demens'? intellegimus istum quasi tacuisse primo, post inpatientia doloris erupisse. et casum insontis m. i. amici] [aut] quod interim non vindicarem amici insontis interitum.

Ad v. 94 Fors siqua bene 'siqua', quia est et bona et mala. tulisset non nulli pro retulisset intellegunt.

Ad v. 95 si patrios umquam remeassem victor ad argos bene dubitat, ut ostendat, propter Palameden omnes sibi Graecos inimicos fuisse. victor autem ut quidam volunt voti compos, ut est "quam septem ingentia victor corpora fundat humi", quia aliter dictum potuit non bene a Troianis accipi. argos Argi ab Argo dicti, quem custodem vaccae, in quam Io fuerat commutata Mercurius occidit.

Ad v. 96 Promisi per contrarium ait pro minatus sum, quia minamur mala, promittimus bona. sic Horatius contra "atqui vultus erat multa et praeclara minantis", id est promittentis. [et] promisi vltorem deest 'futurum'.

Ad v. 97 hinc mihi pro 'hac causa' vel 'propter hoc'. et est adverbium locale pro coniunctione causali. prima mali labes quia secuta sunt postea oraculum et adscita Calchantis factio. 'adscita' sane dicitur adsumpta. 'labes' vero ruinam significat, a lapsu.

Ad v. 98 Criminibus causis, ut supra "et crimine ab uno". novis aut magnis, aut quae nullus sperasset; aut aliis atque aliis. spargere voces ut Cicero "et spargere venena didicerunt".

Ad v. 99 Ambigvas aut dubias, ne si aperte ageret, accusatio esse videretur, aut suspicionum et criminum plenas. conscius aut peracti sceleris, [de nece Palamedis] aut dolorum suorum, ut est in tertio "oblitusve sui est Ithacus". aut certe sciens hunc meum animum. arma modo fraudes vel dolos, nam arma sunt instrumenta cuiuslibet rei: unde et insidiantis fraudes 'arma' nominavit. alii 'arma' pro opibus vel auxiliis accipiunt. alii 'arma' consilium, alii occasionem, non nulli insidias intellegunt: quidam 'conscius arma' hypallagen putant pro 'conscientia arma', ut "et quondam patriis ad Troiam missus in armis" et "arma deosque parant comites" et "alia arma Latinis quaerenda".

Ad v. 100 Nec requievit enim aut vacat 'enim', aut pendet sensus, ut et posterior 'donec Calchante ministro': arte enim agitur, semiplena dicendo ut cogat et interrogare et avidius audire Troianos. calchante ministro 'me destinat arae', et est aposiopesis. et mire 'ministro', quasi non exierit a se responsum.

Ad v. 101 sed quid ego aposiopesis. et bene reticuit, ne taederet illos tam longae orationis, nihil ad se pertinentis, nisi studium audiendi intermissione renovasset. autem hic abundat. ingrata nec vobis placitura, nec mihi gratiam conciliantia. ingrata] quorum iam non libenter memini.

Ad v. 102 Quidve moror?? vestram scilicet festinationem, vel mortem. omnes et eos, qui prodesse disponunt. uno ordine uno reatu. et est de antiqua tractum scientia, quia in ordinem dicebantur causae propter multitudinem vel tumultum festinantum, cum erat annus litium. Iuvenalis "expectandus erit qui lites inchoet annus".

Ad v. 103 idque avdire sat est me Graium esse. iamdudum modo 'quam primum'. sumite poenas scilicet ut satis faciatis Graecis, qui me oderunt. et dicendo mortem suam gratam esse Graecis, et Troianorum benivolentiam conciliat, et ut sibi reliqua credantur extorquet.

Ad v. 104 Hoc ithacus velit et magno mercentur atridae callide hoc dicto impetrat vitam, adserens mortem suam illorum hostibus esse placituram. ideo autem dicit 'mercentur', quia sacrorum est, ut fugiens victima ubicumque inventa sit, occidatur, ne piaculum committatur. ergo Sinon qui victima fuerat, quippe qui propter reditum sacrificio fuerat destinatus, nec possent Graeci nisi vel empta morte Sinonis ad patriam redire, iure et votis et praemio Graecorum interimitur. 'Ithacus' vero pro 'Ithacensis', principale pro derivativo. magno mercentur id est pretio, ut "Turno tempus erit magno cum optaverit emptum intactum Pallanta".

Ad v. 105 Ardemus scitari festinamus inquirere. et ecce, quo proficit aposiopesin ante fecisse. quaerere cavsas cur a Graecis eius optaretur interitus.

Ad v. 106 ignari aut nescientes, aut imprudentes. artisque pelasgae ars τῶν μέσων est. ideo adiecit 'Pelasgae', hoc est malae.

Ad v. 107 prosequitur mire, ut ab initio coeperat. pavitans quasi pavitans. pavitans] hoc est simulans se pavere. et non tam propter mortem: nam erit illi contrarium 'iamdudum sumite poenas': sed ut videretur cum timore civium suorum consilia vel secreta patefacere. ficto pectore pectus pro verbis posuit: nam numquam fingitur pectus.

Ad v. 108 Saepe fugam danai hoc secundum Homerum verum est, apud quem suadet Agamemnon Graecis relicto bello fugere. et ut ostendat propter bellum fugere, ait 'cupiere', non 'voluere'.

Ad v. 109 Moliri parare. et hoc verbo difficultatem rei ostendit. longo decennali. fessi bello Troianos laudando: si enim fatigati sunt Graeci, horum virtus probatur: [et] sibi favorem conciliat.

Ad v. 110 Fecissentque utinam nec enim hic arae destinaretur. et est significatio optandi a praeterito tempore. ponti hiemps bene addidit 'ponti', quia est et temporis.

Ad v. 111 Evntes ire cupientes, ut "cum canerem reges et proelia", id est cum canere vellem. et est figura Graeca, ubi statuisse aliquid pro inchoatione habetur.

Ad v. 112 Praecipve contra illud, ne diceretur numina non esse placata. et bene aliud agens equi mentionem introduxit. trabibus acernis speciem pro genere posuit, id est pro quocumque ligno. nam variat ligni genera in hoc equo, ut "abiete costas" et "pinea claustra", ita hic 'acernis'.

Ad v. 113 Aethere pro aere posuit poetica licentia.

Ad v. 114 Suspensi aut solliciti, ut "nostroque in limine pendes", quia tempestas nec post dona mutabatur: aut ad nimbos refertur distinctione mutata, ut distinguamus 'nimbi suspensi'. scitantem participium pro participio est, id est scitaturum. alii 'scitatum' legunt, id est inquisitum. oracula ad templa de quibus dantur oracula. alibi 'oracula' responsa, ut "lapsis quaesitum oracula rebus" et "quin adeas vatem precibusque oracula poscas".

Ad v. 115 Adytis adytum est locus templi secretior, ad quem nulli est aditus nisi sacerdoti. tristia dicta reportat renuntiat. more suo breviter habitum futurae orationis ostendit.

Ad v. 116 Sanguine placastis ventos et virgine caesa cum primum hic distinguendum est, quia et semel ad Troiam ventum est, et ante quam ad eam veniretur de Iphigenia est sacrificatum. cuius fabula talis est. cum Graeci ad Aulidem venissent, Agamemnon Dianae cervam cum venatur occidit ignarus. unde dea irata flatus ventorum, qui ad Troiam ducebant, removit. quam ob rem cum nec navigare possent, et pestilentiam sustinerent, consulta per Calchantem oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine, hoc est immolata Iphigenia Dianam esse placandam. ergo cum ab Ulixe per nuptiarum simulationem, qui Iphigeniam Achilli iungendam fingebat, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata est cervaque subposita, et translata ad Tauricam regionem regi Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictynnae Dianae, vel ut quidam volunt Orthiae Dianae. quae cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnovit fratrem Oresten, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade, a cuius patre, Strofio nomine, fuerat nutritus, Colchos petierat, et cum his occiso Thoante, simulacrum sustulit absconditum fasce lignorum: unde et Facelitis dicitur, non tantum a face, cum qua pingitur, propter quod et Lucifera dicitur: et Ariciam detulit. sed cum postea Romanis sacrorum crudelitas displiceret, quamquam servi immolarentur, ad Laconas est Diana translata, ubi sacrificii consuetudo adulescentum verberibus servatur, qui vocabantur Bomonicae, quia aris superpositi contendebant, qui plura posset verbera sustinere. Orestis vero ossa Aricia Romam translata sunt et condita ante templum Saturni, quod est ante clivum Capitolinum iuxta Concordiae templum. virgine caesa non vere, sed ut videbatur. et sciendum in sacris simulata pro veris accipi: unde cum de animalibus quae difficile inveniuntur est sacrificandum, de pane vel cera fiunt et pro veris accipiuntur. hinc est etiam illud "sparserat et latices simulatos fontis Averni". nam et in templo Isidis aqua sparsa de Nilo esse dicebatur.

Ad v. 117 iliacas danai venistis ad oras figuratum: cum primum venire velletis. sane hoc de Iphigenia verum est.

Ad v. 118 sanguine quaerendi reditus hoc falsum est. et bene oraculorum naturam servat, ut a re ipsa semper incipiat, ut alibi "Dardanidae duri"; dicendo enim 'Dardanidae' ostendit quae loca petere debeant.

Ad v. 119 Argolica quia occurrebat occidi potuisse captivum. ergo ideo addidit 'Argolica', ne non esset triste oraculum. videtur sane peritia iuris pontificalis animalis hostiae mentionem fecisse, cum dicit 'animaque litandum Argolica'; nam et 'animam' dixit, et 'litare' verbo pontificali usus est, id est sacrificiis deos placare.

Ad v. 120 obstupvere animi omnes enim crediderunt se perire posse, antequam unus esset delectus.

Ad v. 121 Cui fata parent cui praeparent mortem. fata id est responsa. sunt qui ita dividant: 'cui fata parent' vitam, 'quem poscat Apollo', ut moriatur.

Ad v. 122 hic pro tunc. vatem nunc divinum, alias poetam "tu vatem, tu diva mone", alias sacerdotem, ut "et aurea vati cassida". magno tumultu ad factionem tegendam.

Ad v. 123 protrahit quasi nolentem. numina divum pro oraculis posuit. et quaeritur modo, non quid dicant, nam planum est; sed quis debeat immolari. quae sint ea numina divum] id est ut ambiguitatem oraculorum interpretetur.

Ad v. 124 flagitat id est invidiose poscit, unde et quod flagitatione dignum est flagitium dicitur. mihi quidam graviter pronuntiandum tradunt 'mihi', hoc est Sinoni. multi crudele canebant 'multi' bis intellegendum, id est multi videbant taciti, multi etiam dicebant, ne sit contrarium 'canebant taciti'. quamvis multi sic exponant: qui mihi amici erant dicebant, qui inimici, tacebant, ut provenirent quae praesentiebant.

Ad v. 126 Bis quinos silet ille dies dicimus et 'bis quinis silet ille diebus'. bis q. s. i. d.] scilicet auctoritatis quaerendae gratia, ut sit ἀξιοπιστία eius qui invitus diceret. tectus aut multitudini se subtrahens, aut tegens consilium suum. aut cautus, ne intellegeretur. recusat abnegat.

Ad v. 127 prodere bene prodere: me enim dicturus, quem sciebat. opponere obicere, destinare.

Ad v. 128 Vix tandem aut iunge, et vacat 'tandem'; aut separa, et est exaggeratio a synonymis, ut "abiit excessit, evasit erupit". et est ordo 'vix tandem rumpit vocem'.

Ad v. 129 Composito ex pacto. rvmpit vocem hoc est erumpit in vocem, et dictum est per contrarium. nam si 'silentium rumpere' est loqui, ut "quid me alta silentia cogis rumpere?", 'vocem rumpere' est tacere. sed aliqua interdum simpliciter, interdum per contrarium intelleguntur.

Ad v. 130 Et quae sibi quisque timebat ideo hoc addidit, quia dixerat 'adsensere omnes', ne videretur fuisse cunctis suae gentis invisus. aut 'adsensere omnes' ad provocandam in se Troianorum misericordiam dicit, cum eorum hostes omnes ad crudelitatem consensisse adserat. est autem figuratius, si legatur 'timebant'.

Ad v. 132 Mihi multi posterioribus, multi primis iungunt; unus tamen est sensus. parari infinitus modus pro indicativo. et est figura propria historiographorum, ut Sallustius "equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare"; ut poetarum propria est "nuda genu" et "torvum clamat". quod autem ait Cicero "bellicum canit" non est figura, sed sermo naturalis; est enim soni nomen. quidam sane 'parari' pro 'parabantur' accipiunt et ad omnia hoc subaudiunt.

Ad v. 133 Salsae fruges sal et far, quod dicitur mola salsa, qua et frons victimae et foci aspergebantur et cultri. fiebat autem de horna fruge et horno sale, ut Horatius "et horna fruge". vittae quibus victimae coronabantur.

Ad v. 134 Leto non sacrificio: invidiose locutus est. et est hysteroproteron, prius enim erat ut vincula rumperet, et sic fugeret. vincvla rvpi atqui solutae sunt hostiae; nam piaculum est in sacrificio aliquid esse religatum: unde est "unum exuta pedem vinclis, in veste recincta" item "vittasque resolvit sacrati capitis". ergo vincula religionis intellege, ut "et vinclis innaret Cloelia ruptis", scilicet foederis; nec enim obsides umquam ligantur. sed huic expositioni illud occurrit, unde iste ligatus fuerit, quia eum Troiani non ligarunt; ultro enim se obtulerat. unde est intellegendum a Graecis magis ligatum ante tempus sacrificii; nam consuetudo illa quam supra diximus erat in ipso tempore sacrificiorum. ante enim ligari et Iuvenalis docet, dicens "sed procul extensum petulans quatit hostia funem".

Ad v. 135 Limosoque lacu ut verisimilem fugam faciat, circumstantiis utitur. notandum sane, Vergilium sub aliorum persona causam exsequi nobilium, ut hoc loco Marii, item paulo post Pompeii, ut "iacet ingens litore truncus". per noctem obscvrus bona elocutio est rem temporis ad personam transferre, ut 'matutinus venit'. vlva herba palustris. sane in arte rhetorica omnem narrationem cum rei partibus dicunt convenire debere, loco tempore materia causa persona. hic ad singula respondetur: nam persona Ulixis ponitur ad fallendum aptissima; causa, quia timeret ne ultor esset Palamedis; tempus ad nocendum aptissimum, cum sibi quisque timeret; modus agendi 'bis quinos silet ille dies'; materia 'salsae fruges et circum tempora vittae'; locus 'per noctem obscurus in ulva delitui'.

Ad v. 136 Si forte dedissent medium se praebet: nam nec negat, nec confirmat eos navigasse, ne aut eis demat securitatem, aut quod supra dixit falsum sit, non posse navigare Graecos, nisi homine immolato: ut illorum sit quicquid elegerint. et artis est in argumentorum angustia incertis uti sermonibus. si forte dedissent] [id est] quia iam scire non poterat, quid facturi essent, cum ipse fugisset.

Ad v. 137 Antiquam caram. et bene commemorat liberos et parentem, ut ostendat se non deseruisse ut vilem, sed mortis fugisse terrore. et bene †ignotos finxit sibi liberos et parentem, ut maior miseratio ex pluribus nasceretur. quidam sane non 'dulces', sed 'duplices' legerunt, quia 'dulces' leve esset et commune epitheton liberorum.

Ad v. 139 quos illi de quibus illi. fors et poenas forte et poenas. alii iungunt 'forset', ut sit forsan. et bene elicit misericordiam ostenditque, non se habere causam redeundi post mortem suorum: ne eum Troiani non reciperent, suspicantes ad suos quandoque rediturum.

Ad v. 140 Effugia et 'fuga' dicimus et 'effugium', sicut 'lana' et 'lanitium', ut "si tibi lanitium curae". hinc est 'aequitas' et 'aequum'. sed hic dicendo 'effugia' verbo sacrorum et ad causam apto usus est. nam hostia quae ad aras adducta est immolanda, si casu effugeret, 'effugia' vocari veteri more solet; in cuius locum quae supposita fuerat, succidanea; si gravida fuerat, forda dicitur; quae sterilis autem est, taurea appellatur: unde ludi Taurei dicti, qui ex libris fatalibus a rege Tarquinio Superbo instituti sunt propterea, quod omnis partus mulierum male cedebat. alii ludos Taureos a Sabinis propter pestilentiam institutos dicunt, ut lues publica in has hostias verteretur. culpam hanc vel quod fugi, vel quod me defensorem Palamedis dixeram. piabunt expiabunt: et τῶν μέσων est; nam plerumque et impiare significat. hic tamen 'piabunt' bene addidit, quia nisi per sanguinem diis accepta hostia non est: quod merito ex persona Sinonis inducitur, quia fatetur sacra per suam fugam fuisse violata. et vult etiam beneficii sibi debitores esse Troianos, quod interim Graeci ablegati sunt.

Ad v. 141 quod te per superos propter quod. et finita narratione subiungit epilogos; neque enim quae non putaret credituros argumenta subicere debuit. sane per huius modi preces ostendere vult vera se dicere. conscia numina veri bene medium tenuit; †nam ea numina invocans, quae sunt conscia numina veritatis, quia et pontifices dicunt, singulis actibus proprios deos praeesse. hos Varro certos deos appellat.

Ad v. 142 Per si qua est aut diasyrtice deridet, ut diximus, aut certe hoc ait: si aliqua est fides. quam cum sibi non adscribit, facit ut in eo esse credatur. restet supersit. usquam quia apud Graecos dicit fidem esse corruptam.

Ad v. 143 intemerata incorrupta vel integra. alii tamen volunt 'intemerata' de libris sacris commutatis litteris esse praesumptum, †timaram enim fidem, id est sanctam appellabant, ut sit sensus, oro per fidem vehementer sanctam, si tamen est usquam penes homines. oro ordo est 'quod te oro per superos'. laborum periculorum, malorum. miserere quidam pro 'misereare' accipiunt.

Ad v. 144 Non digna ferentis indigno luctu affecti.

Ad v. 145 Et miserescimus aut per se plenum est, aut cohaeret sequentibus, quia non potest primis: dicimus enim aut 'illam rem miseror', aut 'illius rei misereor', non 'illis'. quidam 'miserescimus' pro miseremur, genus inchoativum volunt, ut 'horreo horresco', 'gelo gelasco': aliter 'lentesco' inchoativum, nullo praecedente verbo; neque enim est 'lento', ut sit 'lentesco'. vltro autem non est sponte: nam iam rogaverat: sed insuper. et venit ab eo quod est 'ultra'; plus enim quam rogaverat, praestiterunt.

Ad v. 147 vincla] pro 'vincula' per syncopen dictum. arta vincla aut epexegesis manicarum est, aut utrumque habuit.

Ad v. 148 Quisquis es licet hostis sis. et sunt, ut habemus in Livio, imperatoris verba transfugam recipientis in fidem 'quisquis es noster eris'. item "vigilasne, deum gens" verba sunt, quibus pontifex maximus utitur in pulvinaribus: quia variam scientiam suo inserit carmini. amissos obliviscere ut "obliviscor iniurias tuas, Clodia". dicimus autem et 'amissorum obliviscere'. et 'obliviscere' quidam pro contemne vel neglige, ut "oblitus fatorum". hinc iam aut ex hoc tempore, aut ex hac oratione, qua tibi salutem in tuto polliceor, aut ex eo, quod te dicis Ulixis factione laborasse.

Ad v. 149 Edissere vera hic distinguendum; vera enim audire desiderat. 'edissere' autem ordine cuncta narra, unde qui plane loquuntur dissertores fiunt et diserti vocantur. sane hoc ab illo Priamus exigit, quod ipse ei statim obtulit 'cuncta equidem tibi rex'.

Ad v. 150 Quo molem quam ob causam, in quem usum. et ad hoc respondit Sinon 'ne recipi portis'. et est color, qui in coniecturali statu saepe requiritur. hunc tamen equum quidam longum centum viginti, latum triginta fuisse tradunt, cuius cauda genua oculi moventur. quis auctor?? ad hoc respondit 'Calchas attollere iussit'.

Ad v. 151 Quidve petunt?? quid desiderant? utique ut placetur Minerva. quae relligio?? quae consecratio. machina belli ecce subtiliter secutus [est] historiam machinamenti bellici mentionem facit. et servat dignitatem regiam; breviter enim reges interrogant, non ut minores, quos plus loqui necesse est.

Ad v. 152 dolis et arte unam rem secundo dixit, quia ars τῶν μέσων est, sicut supra diximus. ad sidera ad locum siderum, vel quia semper sunt sidera, sed solis splendore vincuntur.

Ad v. 154 Aeterni ignes aut ararum, quas fugit, ut exsecratio sit propter posteriora 'vos arae'; aut certe Solem et Lunam significat. exsecratio autem est adversorum deprecatio, iusiurandum vero optare prospera. non violabile quod graeci ἄφθαρτον dicunt.

Ad v. 155 Testor modo iuro, alibi testificor, ut "testor in occasu vestro". vestrum numen quia secundum philosophos dicuntur sidera elementa esse, sed habere proprias potestates. ensesque nefandi invidiose ad pluralem transit numerum, ut Terentius "non perpeti meretricum contumelias".

Ad v. 156 Vittaeque deum aut quae habentur in honore deorum, aut quas habent ipsa simulacra. vittaeque [et] multi hic distinguunt et sic subiungunt 'deum quas hostia gessi'. consuetudo apud antiquos fuit, ut qui in familiam vel gentem transiret prius se abdicaret ab ea, in qua fuerat, et sic ab alia reciperetur: quod hic ostendit; dicit enim Sinon, iure iam se Troianorum civem esse, quia apud Graecos hostia fuerit, adeo nec pro homine, nec pro cive habitus sit. gessi paene gessi; non enim vere gesserat, sed quantum ad Graecos pertinet, qui eum immolaturi fuerant, dicit. hostia vero victima ~ , et dicta quod dii per illam hostiantur, id est aequi et propitii reddantur, unde hostimentum aequationem.

Ad v. 157 Fas mihi subaudis 'sit'. et bene a diis petit veniam, ne videatur proditor: nam et haec quae dicturus est tacuit, antequam audiret 'noster eris'; si enim voluntate proderet, sequebatur quod ait Cicero "nemo umquam sapiens proditori credendum putavit". aut 'fas mihi' ideo, quia non licet solvere sacramentum militare adversariis vel hostibus; ideo dixit 'liceat arcana dicere'. et cum ostenderit, se rem dicere quam non licet, ei facilius credetur. sacrata resolvere ivra scilicet ut non incidat in sacramenti poenam: nam miles legibus sacramentorum rogabatur, ut exiens ad bellum iuraret, se nihil contra rem publicam facturum: quia militiae tria sunt genera. plerumque enim 'evocati' dicuntur, et non sunt milites, sed pro milite: unde Sallustius "neu quis miles neve pro milite", item ipse "ab his omnes evocatos et centuriones": plerumque 'tumultuarii', hoc est qui ad unum militant bellum: plerumque 'sacramento rogati', quia post electionem in rem publicam iurant, sicut dictum est. et hi sunt qui habent plenam militiam; nam viginti et quinque annis tenentur. haec tria genera tangit Vergilius: sacramenti hoc loco, tumultuarii illo "simul omne tumultu coniurat trepido Latium", evocationis "mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem".

Ad v. 158 Fas odisse viros ut supra diximus, omnia diasyrtice loquitur; nam et ad Graecos possunt, et ad Troianos referri. et 'odisse' hic praesentis temporis, quod non facit 'odere'. atque omnia ferre sub avras hinc videtur subtiliter non se implicare periurio; ipse enim lectos hostes produxit ex equo "et pinea furtim laxat claustra Sinon". et hoc vult credi contra Graecos dicere, cum pro ipsis dicat.

Ad v. 159 siqua tegunt callide occultant. siqua tegunt propter ea quae latent in equo. nec legibus vllis si Graecorum, propter 'noster eris', si Troianorum, quia Graecus. alii ita: nullis naturae legibus, quibus fas non est patriam prodere; et volunt hoc esse 'sacrata resolvere iura'.

Ad v. 160 tu modo pro tantummodo. promissis pro 'in promissis'.

Ad v. 161 serves Troia fidem magnificentius, quam si diceret 'Troiani'. serves Troia fidem quia quod rex promittit videtur res publica polliceri. vera feram pro dicam. magna rependam magna praemia resolvam pro mea impunitate. et videtur duo promittere Troianis, primo veriloquium, deinde salutem ex suorum proditione. alii volunt dubium esse, vobis feram, Graecis rependam.

Ad v. 162 Omnis spes danaum more suo a veris incipit: nam et favit Minerva Graecis, et constabat raptum esse Palladium. tydides sed enim hysteroproteron est 'sed enim ex quo impius Tydides'; nam hysterologia unius sermonis est, ut "transtra per et remos".

Ad v. 163 Impius vero propter numina vulnerata. ex quo autem vel die vel facto.

Ad v. 164 Scelerumque inventor vlixes propter se et propter Palamedem occisum ipsius factione.

Ad v. 165 Fatale τῶν μέσων est: nam et quod custodit, et quod interimit pro loco intellegitur. avellere ostendit invitum numen esse sublatum.

Ad v. 166 Palladium Helenus apud Arisbam captus a Graecis est et indicavit coactus fata Troiana, in quibus etiam de Palladio. unde dicitur a Pyrrho regna meruisse: quamquam praestiterit Pyrrho, ut per terram rediret, dicens omnes Graecos, quod et contigit, naufragio esse perituros. alii dicunt Helenum non captum, sed dolore, quod post mortem Paridis Helena iudicio Priami non sibi, sed Deiphobo esset adiudicata, in Idam montem fugisse, atque exinde monente Calchante productum de Palladio pro odio prodidisse. tunc Diomedes et Ulixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascenderunt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum. qui cum reverterentur ad naves, Ulixes, ut sui tantum operis videretur effectus, voluit sequens occidere Diomedem: cuius ille conatum cum ad umbram lunae notasset, religatum prae se usque ad castra Graecorum egit. ideo autem hoc negotium his potissimum datur, quia cultores fuerunt Minervae. hoc cum postea Diomedes haberet, ut quidam dicunt: quod et Vergilius ex parte tangit, et Varro plenissime dicit: credens sibi non esse aptum, propter sua pericula, quibus numquam cariturum responsis cognoverat, nisi Troianis Palladium reddidisset, transeunti per Calabriam Aeneae offerre conatus est. sed cum se ille velato capite sacrificans convertisset, Nautes quidam accepit simulacrum: unde Minervae sacra non Iulia gens habuit, sed Nautiorum. hinc est in quinto "‹tum senior Nautes,]2 unum Tritonia Pallas quem docuit". quamquam alii dicant, simulacrum hoc a Troianis absconditum fuisse intra extructum parietem, postquam agnoverunt Troiam esse perituram: quod postea bello Mithridatico dicitur Fimbria quidam Romanus inventum indicasse: quod Romam constat advectum. et cum responsum fuisset, illic imperium fore, ubi et Palladium, adhibito Mamurio fabro multa similia facta sunt. verum tamen agnoscitur hastae oculorumque mobilitate: unde est 'vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae' vel 'hastamque trementem'. sed ab una tantum sacerdote videbatur, ut Lucanus "Troianam soli cui fas vidisse Minervam" (1.598). dicunt sane alii, unum simulacrum caelo lapsum, quod nubibus advectum et in ponte depositum, apud Athenas tantum fuisse, unde et γεφυριστὴς dicta est. ex qua etiam causa pontifices nuncupatos volunt: quamvis quidam pontifices a ponte sublicio, qui primus Tybri impositus est, appellatos tradunt, sicut Saliorum carmina loquuntur. sed hoc Atheniense Palladium a veteribus Troianis Ilium translatum. alii duo volunt: hoc de quo diximus, et illud Atheniense. alii, cum ab Ilo Ilium conderetur, hoc Troianum caelo lapsum dicunt: alii a Dardano de Samothracia Troiam translatum: alii multa fuisse Palladia, sed hoc a Diomede et Ulixe furto ablatum tradunt.

Ad v. 167 Sacram effigiem quasi de caelo lapsam. et tres simul res dixit, quare numen irasceretur: quod antistites caesi, quod tolleretur, quod cruentis manibus.

Ad v. 169 Ex illo facto, vel tempore. flvere delabi. et τῶν μέσων est; nam ideo addidit 'retro'. contra Sallustius "rebus supra vota fluentibus".

Ad v. 170 Aversa deae mens propter illud 'manibusque cruentis'.

Ad v. 171 Tritonia aut quasi terribilis, ἀπὸ τοῦ τρεῖν , id est timere, aut a Tritone amne Boeotiae, aut a Tritonide palude Africae, iuxta quam nata dicitur, secundum Lucanum "et se dilecta Tritonida dixit ab unda" (9.354). sane 'Tritonia' antonomasivum est, quia proprium est Minervae: nam epitheta sunt quae variis possunt vel personis vel rebus adponi. et haec caute observanda sunt, sicut et propria nomina, quae plerumque ex appellativis sunt, ut est Victor vel Felix.

Ad v. 172 Vix modo 'mox' significat. castris pro in castris. simulacrum inter consecratas res, id est aedes, areas, etiam simulacra accipiuntur, quod in bucolicis scriptum est. hic ergo ipso nomine simulacri consecrationem eius ostendit; quis enim ignorat Palladium simulacrum Minervae esse? quam autem sacrum fuerit, hinc docet, quod ait 'nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. vix positum castris' et reliqua, ut appareat, et loco motum vim tamen consecrationis habuisse. arsere subaudimus 'cum', ut sit 'cum arsere'. coruscae 'coruscum' alias fulgens, alias tremulum est.

Ad v. 173 luminibus flammae arrectis hypallage est, lumina enim arsere flammis. salsus sudor bene addidit 'salsus', ut significaret laborem futurum, ne forte alter in simulacro quilibet umor intellegeretur. salsus sudor] indicium commoti numinis fuisse dicitur. Probo sane displicet 'salsus sudor', et supervacue positum videtur. hoc autem Ennius de lamis dixit.

Ad v. 175 Emicvit exsiluit, quasi quae consistebat invita, locumque damnaret. parmamque ferens hastamque trementem his enim signis Palladium a ceteris discernebatur, quod supra dictum est.

Ad v. 176 Temptanda aequora si vel fugere possint post iram Minervae.

Ad v. 178 Argis adverbium loci est. et respexit Romanum morem: nam si egressi male pugnassent, revertebantur ad captanda rursus auguria. item in constituendo tabernaculo si primum vitio captum esset, secundum eligebatur; quod si et secundum vitio captum esset, ad primum reverti mos erat. tabernacula autem eligebantur ad captanda auspicia. sed hoc servatum a ducibus Romanis, donec ab his in Italia pugnatum est, propter vicinitatem; postquam vero imperium longius prolatum est, ne dux ab exercitu diutius abesset, si Romam ad renovanda auspicia de longinquo revertisset, constitutum, ut unus locus de captivo agro Romanus fieret in ea provincia, in qua bellabatur, ad quem, si renovari opus esset auspicia, dux rediret. numenque aut pro Palladio posuit 'numen', ut "media inter numina divum", aut 'numen' Minervam dixit. reducant placent, reconcilient.

Ad v. 179 quod id est Palladium.

Ad v. 180 vento petiere hic ostenditur, illos navigasse.

Ad v. 181 Arma deosque parant comites ingenti arte de futuro sollicitos facit, ut praesentem firmet securitatem. arma deosque p. c.] ingenti arte de futuro sollicitos facit, ut videatur periculum de nuntiando secreta Argivorum prodere, quatenus praesentem firmet securitatem, ut eos faciat incautos.

Ad v. 182 Inprovisi aderunt sicut et factum est. [et] artificiose; neque enim mentitur, et tamen decipit; nam verum metum falso metu abegit, ut dum reversuros timent, non timeant, ne non abierint. digerit omina interpretatur numinis commotionem. [vel] futuri ordinem pandit, id est oraculorum. vel ordinat et disponit.

Ad v. 183 hanc pro p. m. p. n. l. e. s. respondet ad interrogationem 'quo molem hanc immanis equi statuere'.

Ad v. 184 nefas quae triste piaret contaminati Palladii scilicet. piaret autem expiaret.

Ad v. 185 immensam calchas attollere hoc est 'quis auctor, quae machina belli?'

Ad v. 187 ne recipi p. a. d. i. m. p. cum equi magnitudo necessaria ad recipiendos milites fuerit, inducendi equi desperationem facit, ut magis iniciat cupiditatem inducendi.

Ad v. 188 Antiqua sub religione favore pristino. nev popvlum a. s. r. t.] id est loco Palladii secundum antiquam religionem tutelam colenti populo praestare: constat enim apud Troianos principe loco Minervam cultam.

Ad v. 189 Nam si vestra manus quia occurrebat exurendum esse equum, si intro ferri vel prodesse non poterat. violasset pro violaverit. dona minervae quae Minervae data sunt. et minatur occulte, ne quis equum tentare audeat.

Ad v. 190 quod dii prius o. i. i. adeo se ostendit favere Troianis, ut nomen etiam Graecorum exsecretur. 'ipsum' autem Calchantem accipimus: nam quasi Troianus detestatur quae in illos ominose dicta sunt.

Ad v. 192 Ascendisset pro ascenderit. ut "scandit fatalis machina muros".

Ad v. 193 vltro statim, mox. asiam Asiaticos, ut "Latio dare terga sequaci"; nam et paulo post "urbem sepultam" pro civibus posuit. pelopeia Argiva, a Pelope. unde et Peloponnesus. nostros nepotes utique Graecos posteros. an diasyrtice; nam iam quasi Troianus loquitur.

Ad v. 195 talibus insidiis bene 'insidiis', ut ostendat non se virtute, sed insidiis esse superatos; nam ideo subiecit 'quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles n. a. d. d. n. m. c.' perivri quia dixit 'vos aeterni ignes'. et 'periuri' in verbo 'r' non habet: nam 'peiuro' dicimus corrupta natura praepositionis: quae res facit errorem, ut aliqui male dicant 'peiurus', ut 'peiuro'.

Ad v. 196 Credita res aut fides habita, aut commissa respublica. captique dolis sicut dictum est, virtuti non cedit, dolis dicit se esse superatum: non quod Troianis victos esse turpe non fuerit, sed quod Graecis turpius vicisse per dolos. coactis id est expressis, ut Terentius "‹una me hercule falsa lacrimola,› quam oculos terendo ‹misere›, vix ‹vi› expresserit".

Ad v. 197 quos n. t. n. l. a. bene utrique honorem virtutis dat, a quibus victus est. larissaeus achilles a vicinitate: nam Phthius fuit. utraque tamen Thessaliae civitas est. Larissa autem a nympha Larissa est appellata, ex qua Neptunus creavit †Pelago et Phthion. Achillem autem Homerum secutus Phthiatem non dicit, quem perhibent peregrinantem apud Phthiam, quod nullius esset humanitate susceptus, tali silentio inhospitalem damnasse civitatem.

Ad v. 199 Hic tunc. maius miseris multoque ut "sale saxa sonabant" et "casus Cassandra canebat"; nam apud veteres a similibus incipere vitiosum non erat. et notandum, quia ut supra diximus agit, ne videatur vel Troia cessisse viribus, vel Aeneas voluntate fugisse. hac autem re ostendit, ex accidentibus dolos Graecorum esse firmatos, cum dicit etiam deos adversum Troiam fecisse.

Ad v. 201 Laocoon ut Euphorion dicit, post adventum Graecorum sacerdos Neptuni lapidibus occisus est, quia non sacrificiis eorum vetavit adventum. postea abscedentibus Graecis cum vellent sacrificare Neptuno, Laocoon Thymbraei Apollinis sacerdos sorte ductus est, ut solet fieri cum deest sacerdos certus. hic piaculum commiserat ante simulacrum numinis cum Antiopa sua uxore coeundo, et ob hoc inmissis draconibus cum suis filiis interemptus est. historia quidem hoc habet: sed poeta interpretatur ad Troianorum excusationem, qui hoc ignorantes decepti sunt. alii dicunt quod post contemptum semel a Laomedonte Neptunum certus eius sacerdos apud Troiam non fuit: unde putatur Neptunus etiam inimicus fuisse Troianis, et quod illi meruerint, in sacerdote monstrare: quod ipse alibi ostendit dicens "cuperem cum vetere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae". quod autem ad arcem ierunt serpentes, id est ad templum Minervae, aut [quod] et ipsa inimica Troianis fuit, aut signum fuit periturae civitatis. sane Bacchylides de Laocoonte et uxore eius vel de serpentibus a Calydnis insulis venientibus atque in homines conversis dicit. sorte ductus sic Sallustius "sorte ductos fusti necat".

Ad v. 202 Sollemnis aras anniversario sacrificio religiosas. dicimus autem et sacrificium sollemne, et aras sollemnes, ut apricum et hominem et locum, ut "aprici meminisse senes" Persius, contra Horatius "cur apricum oderit campum". quidam dicunt, quod continuo quinquennio sacrum eidem deo quotannis fuerit restauratum, sollemne dici, sive publicum fuerit, sive privatum. tavrum ingentem non praeter rationem est hoc loco 'ingentem': alibi "iam cornu petat": in victimis enim ista requiruntur, ut certis numinibus certae aetatis mactentur animalia. mactabat scilicet ut Graecis mala naufragio provenirent. quid autem sit 'mactare' in quarto libro innuimus "mactant lectas de more bidentes". sane sciendum rite Neptuno et Apollini tauros immolandos, nam Iovi non licere: ideo et in tertio libro prodigium dicit secutum.

Ad v. 203 ecce autem cum ex inproviso vult aliquid ostendere 'ecce' ponit, ut "ecce autem telis Panthus". sicut Cicero "ecce autem repente ebrio Cleomene, esurientibus ceteris". gemini duo et similes. 'gemini' autem sunt proprie fratres simul nati. a tenedo ideo quod significarent naves inde venturas. tranquilla per alta absolute dixit.

Ad v. 204 Horresco referens etiam referens, quod tum vidissem. inmensis orbibus pro inmensorum orbium. angves angues aquarum sunt, serpentes terrarum, dracones templorum, ut in hoc indicat loco 'tranquilla per alta angues'; paulo post in terra 'serpens amplexus'; item 'delubra ad summa dracones'. sed haec significatio plerumque confunditur. horum sane draconum nomina Sophocles in Laocoonte dicit.

Ad v. 205 Pelago per pelagus.

Ad v. 206 Ivbae aut cristae, aut barbae. 'iubae' autem proprie equorum sunt. Plautus in Amphitruone "angues iubati" (Am. 1108). sanguineae id est coloris sanguinei.

Ad v. 208 pone post, semper in loco, numquam in tempore. legit transit, ut "litoraque Epiri legimus". sinvat curvat, flectit in sinus. sinvat] ‹sinuat a sinu,› ut a fluctu 'fluctuat'. sic in georgicis "sinuatque alterna volumina crurum".

Ad v. 209 fit sonitus ut ostenderet serpentum magnitudinem, quorum in lapsu fluctus movebantur, quia ait 'tranquilla per alta'. salo dicimus et salum, unde est 'salo', et sal salis, ut "spumas salis aere secabat" et "sale tabentes artus in litore ponunt". arva hic 'arva' pro litore posuit; nam arva sunt quae Graecis ἄρουρα sunt dicta. et bene celeritas demonstrata est.

Ad v. 210 Suffecti pro 'infecti', ut "conixa" pro enixa: vel certe inferiorem oculorum partem habentes infectam. et est figura 'suffecti oculos', id est †suffecti oculi e suffusos oculos habentes.

Ad v. 211 Sibila id est sibilantia, nam participium est: cum enim nomen est, 'sibilus' dicimus, ut "nam neque me tantum venientis sibilus austri". vibrantibus mobilibus, quia nullum animal tanta celeritate linguam movet, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. hos dracones Lysimachus †curifin et periboeam dicit; filios vero Laocoontis Ethronem et Melanthum Thessandrus dicit.

Ad v. 212 exsangues timentes; nam ideo timentes pallescunt, quia ante exsangues fiunt. agmine certo itinere, impetu, ut "leni fluit agmine Thybris", vel tractu corporis, ut "extremaeque agmine caudae".

Ad v. 213 laocoonta etsi a filiis eius incipiunt, 'Laocoonta petunt'.

Ad v. 215 implicat hoc ad mollitiem infantum corporis dixit. depascitur ut supra diximus et 'pasco' et 'pascor' unius significationis sunt, ut "atque artus depascitur arida febris".

Ad v. 217 Spiris nodis: unde etiam bases columnarum spirulas dicunt; nam proprie spira est volubilitas funium. inde et posteriora serpentium spirae dicuntur, quae sic involvuntur in gyrum, ut funes.

Ad v. 218 Squamea pro squamosa, ut frondea pro frondosa. et est figuratum 'squamea terga collo circumdati'.

Ad v. 220 simul modo adverbium temporis est, significat enim 'eo tempore'. et est ordo 'simul manibus tendit divellere nodos, simul clamores horrendos ad sidera tollit perfusus sanie vittas atroque veneno'. et vide genus mortis totum ad supplicium procuratum. tendit contendit.

Ad v. 221 Perfusus vittas perfusas vittas habens. et est interpositus versus; nam potest tolli salvo sensu. sanie autem pro sanguine, nam sanies corruptus sanguis. atroque veneno ut "pallida mors" vel "tristis senectus".

Ad v. 223 Qualis mugitus id est tollit. facta autem comparatio est propter sacerdotis personam.

Ad v. 224 Incertam dubie inlisam, quae non haberet mortis effectum. inde et 'excussit'.

Ad v. 225 Lapsu labi proprie serpentum est. delubra delubrum dicitur quod uno tecto plura conplectitur numina, quia uno tecto diluitur, ut est Capitolium, in quo est Minerva, Iuppiter, Iuno. alii, ut Cincius, dicunt, delubrum esse locum ante templum, ubi aqua currit, a diluendo. est autem synecdoche, hoc est a parte totum. Varro autem rerum divinarum libro †XIX. delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut ‹sicut› in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, delubrum dicant. ergo hic cum dicit 'delubra ad summa dracones', ut esset manifestatum, subtexuit dei simulacrum; adiecit enim 'saevaeque petunt Tritonidis arcem', nec praetermisit quin dei nomen adderet dicens 'sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur', ne sine ratione delubri nomen intulisse videretur. Masurius Sabinus "delubrum, effigies, a delibratione corticis; nam antiqui felicium arborum ramos cortice detracto in effigies deorum formabant, unde Graeci ξόανον dicunt". alii delubrum dicunt templum ab eo quod nulli iunctum aedificio pluvia diluatur.

Ad v. 226 Saevae fortis, aut nobilis: aut ad tempus epitheton additum, aut saeva circa Troianos.

Ad v. 227 Sub pedibusque deae scilicet maioris simulacri, quod a cunctis videtur; nam quod colitur et breve est et latet, sicut Palladium fuerat. non ergo contrarium est quod post raptum Palladium intulit 'deae'. sane hoc loco 'sub' particulam secundo repetendo utrique casui iunxit: accusativo, cum proprie significavit, ut sit 'prope pedes deae'; et 'sub orbe', ablativo, id est infra orbem, ut "saepe sub inmotis praesepibus". clipeique sub orbe ut maxima pars in spiram collecta ante pedes sit. colla vero cum capitibus erectis post clipeum, id est inter scutum et simulacrum deae latebant: ut est in templo urbis Romae.

Ad v. 228 Novus magnus, ut "Pollio et ipse facit nova carmina"; aut repentinus, aut novi generis, id est qualis numquam antea. cunctis quia ante interemptum Laocoonta dixit timuisse nisi eos, qui viderant angues: post eius interitum cunctos dixit, qui sacerdotem extinctum cognovissent.

Ad v. 229 Insinvat pro insinuatur. Clodius scriba commentariorum: 'insinuem' intro eam penitus. scelus supplicium: ab eo quod praecedit id quod sequitur. expendisse autem tractum est a pecunia; nam apud maiores pecuniarias poenas constat fuisse. expendisse] cum adhuc rudi aere pecunia ponderaretur: quod ad capitis poenam de iure usurpatum est. an quia †utriusque rei debitor 'reus' dicitur? quis ante hunc 'expendisse' pro luisse?

Ad v. 230 Sacrum robur non ut supra 'lignum'. et notandum, quot nominibus hunc equum appellet: lignum, machinam, monstrum, dolum, pinea claustra, donum, molem, equum, sacrum robur.

Ad v. 231 tergo quare 'tergo', cum dixerit 'in latus' et 'in alvum'? ergo 'tergo' quasi per significationem equi accipiamus. quidam 'tergo' quasi 'a tergo suo' accipiunt, tum quia Laocoon manu reducta a tergo suo iecerit telum, ut est "ecce aliud summa telum librabat ab aure". sceleratam pro 'ipse sceleratus', ut "telumque inbelle" et "inutile ferrum". et est hypallage.

Ad v. 232 Sedes per hoc ostendit 'donum Minervae'. oranda placanda.

Ad v. 233 conclamant una scilicet voce. et bene de peritura civitate 'conclamant' dixit, quia semper res perditae 'conclamatae' dicuntur.

Ad v. 234 Muros superpositos Scaeae portae; nam sequitur 'quater ipso in limine portae'. moenia pandimus urbis non est iteratio: nam dicit, patefacta porta vel diruta interiora civitatis esse nudata. [ergo] moenia cetera urbis tecta vel aedes accipiendum. accingunt pro accinguntur. Terentius Phormione "accingere". accingunt operi praeparant se ad opus.

Ad v. 237 Intendunt ligant, ut "intenditque locum sertis". scandit transcendit propria magnitudine. vel propter aggerem, quem ruina fecerat muri. fatalis mortifera. muros ruinas murorum dirutorum.

Ad v. 238 feta nunc plena, ut in bucolicis "temptabunt pabula fetas", alias enixa iam, ut "fecerat et viridi fetam". pueri circum innuptaeque puellae more Romano, patrimi et matrimi.

Ad v. 239 Sacra canunt hymnos dicunt. gavdent quidam hic 'gaudent' pro optant intellegunt, ut "veniat quo te quoque gaudet".

Ad v. 240 Minans vel eminens, ut "minaeque murorum ingentes"; vel minitans.

Ad v. 241 O patria versus Ennianus. sane exclamatio eo pertinet, quod tanta fuerat vis consecrationis in porta Troiana, ut etiam post profanationem ab ingressu hostes vetaret. nam novimus integro sepulcro Laomedontis, quod super portam Scaeam fuerat, tuta fuisse fata Troiana. divum domus vel quod eius muros Apollo et Neptunus fabricaverunt, ubi etiam Minerva per Palladium culta est: vel propter Ganymedem, Dardanum, Tithonum. inclita bello quia superavit Mysiam totam.

Ad v. 242 Quater saepius. in limine portae hic portam pro ipso aditu posuit; nam quod ait 'limine' manifestum est portae. nam pars superior diruta est, necessario remanente limine, quod in ima parte, id est in solo positum erat.

Ad v. 243 atque utero sonitum quater arma dedere ostendere vult, non in totum a diis desertos esse Troianos: quippe quos sono equi dicit esse commonitos: ne Dido ab his animum averteret, quos videbat a suis numinibus derelictos; sed hoc dicit: monuerunt nos dii, sed nos non intelleximus. et bene addidit 'sonitum arma dedere', ne ei obiceretur, non potuisse fieri, ut plena armis machina sonum non redderet.

Ad v. 244 instamus tamen subaudiendum, quamquam sonitum dederunt, tamen instamus. inmemores inprovidi: aut non memores oraculorum. quidam 'inmemores' dementes accipiunt, quoniam memoria in mente consistit. sane si peritiam Vergilii diligenter intendas, secundum disciplinam carminis Romani, quo ex urbibus hostium deos ante evocare solebant, hoc dixit; erant enim inter cetera carminis verba haec "eique populo civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis"; unde bene intulit 'inmemores caecique furore', tamquam quos dei perdiderant.

Ad v. 245 Monstrum infelix Troianis scilicet: quod post rem probatam dixit. sistimus constituimus, conlocamus.

Ad v. 246 Tunc etiam sicut antehac saepius: nam Helena veniente praedixerat. fatis aperit cassandra futuris ne putarentur stulti, qui vati non credidissent, cito subiecit 'dei iussu non umquam credita Teucris'. sane quidam hic 'fatis' pro calamitatibus accipiunt.

Ad v. 247 Dei ivssu praecepto Apollinis, qui spe promissi coitus concessa divinatione frustratus sustulit fidem vera dicenti. dei ivssu] praecepto Apollinis: qui cum amasset Cassandram, petit ab ea eius concubitus copiam. illa hac conditione promisit, si sibi ab eo futurorum scientia praestaretur: quam cum Apollo tribuisset, ab illa promissus coitus denegatus est. sed Apollo, dissimulata paulisper ira, petit ab ea, ut sibi osculum saltem praestaret: quod cum illa fecisset, Apollo os eius inspuit, et quia eripere deo semel tributum munus non conveniebat, effecit, ut illa quidem vera vaticinaretur, sed fides non haberetur. non umquam non aliquando, id est numquam: nam si 'non numquam' esset, duae negativae facerent unam confirmativam: licet Terentius Graeco more dixerit "agrum in his regionibus meliorem neque pretii maioris nemo habet". credita dubium a quo verbo veniat, et an femininum sit singulare participium, an neutrum plurale.

Ad v. 249 Festa fronde quae festos indicat dies, vel quae festis diebus adhibetur, ut laurus, oliva et similia. velamus coronamus, ut "victori velatum auro vittisque iuvencum".

Ad v. 250 Vertitur caelum atqui epitheton hoc caeli perpetuum est: sed 'vertitur' est 'in aliam faciem commutatur', quod more suo explanat sequentibus. rvit oceano nascitur de Oceano, ut "ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem". ideo autem 'ruit', quia altius est mare quam terra, ut diximus supra. aut certe 'ruit' cum impetu et festinatione venit, ut "qua data porta ruunt". sane sphaerae ratio hoc habet, ut omnia diversis vicibus sicut oriri, ita et ruere videantur.

Ad v. 251 Umbra magna id est terrae: et definitio est noctis.

Ad v. 252 Myrmidonumque dolos a generalibus ad specialia venire vitiosum est, nisi forte redeatur ad causam, ut hoc loco. fusi dispersi †per sua quisque. an ad habitum rettulit dormientium securorumque? per moenia per domos, ut supra "et moenia pandimus urbis": 'moenia' enim et publica et privata dicuntur.

Ad v. 253 conticvere dormierunt: ex consequentibus priora intelleguntur. fessos artus aut generaliter, quia omnis dormiens quasi fessus: aut 'fessos' trahendo equum diruendoque muros.

Ad v. 254 Phalanx lingua Macedonum legio. et est a parte totum, hoc est synecdoche; significat enim totum exercitum. ibat veniebat, ut "nunc primum a navibus itis".

Ad v. 255 Amica sibi grata. et sciendum, septima luna captam esse Troiam: cuius simulacrum apud Argos est constitutum, quod relata victoria constitutum est ad imaginem eius, quae tunc erat dividuo orbis modo. hinc est quod dicit "oblati per lunam" et alibi "per caecam noctem". tacitae lunae aut more poetico noctem significat, aut physicam rationem dixit. nam circuli septem sunt, Saturni, Iovis, Martis, Solis, Veneris, Mercurii, Lunae. et primus, hoc est Saturni, vehementer sonat, reliqui secundum ordinem minus, sicut audimus in cithara. ergo tacita luna est, cuius circulus, terrae vicinus inmobili, minus sonat aliorum comparatione. tacitae lunae] cuius tempore tacetur, quoniam nocte silentium est, ut "cum tacet omnis ager". aut certe 'tacitae' serenae, ut "sidera cuncta notat tacito labentia caelo". vel ipsi taciti, ut "tacitumque obsedit limen Amatae".

Ad v. 256 litora nota scilicet quae paulo ante reliquerant. flammas cum regia puppis more militiae, ut "dat clarum e puppi signum". et hinc intellegendum est, Helenam Agamemnoni vel Graecis signum dedisse veniendi sublata face, Agamemnonem contra signum Sinoni dedisse aperiendi equi: ut in sexto "flammam media ipsa tenebat, et summa Danaos ex arce vocabat". est autem tropus: per 'puppem' navem, per 'navem' eos qui in navi sunt significat.

Ad v. 257 Fatis iniquis voluntate numinum, non illi propitia, sed in nos iniqua: ut Lucanus "non ille favore numinis ingenti superum protectus ab ira" (2.85).

Ad v. 260 Reddit quasi debitos vel creditos, ut "redditus his primum terris". sic Horatius "navis quae tibi creditum debes Vergilium, finibus Atticis reddas incolumem precor". cavo robore equi: epexegesis.

Ad v. 261 Thessandrus Polynicis et Argiae filius. sthenelus Capanei et Euadnes. vlixes Laertae et Anticliae.

Ad v. 262 acamas Demophontis filius, †perecthei nepos. thoas Andremonis filius.

Ad v. 263 Neoptolemus quia ad bellum ductus est puer, Pyrrhus vero a capillorum qualitate vocitatus est; Achillis et Deidamiae filius, Pelei et Thetidis nepos ex patre, ex matre vero Lycomedis, regis Scyriae insulae. primusque machaon hic Machaon filius Aesculapii fuit, cuius frater Podalirius. 'primus' autem aut princeps, id est inter primos, aut in sua arte primus, aut numeri sui; nam per ternos dixit.

Ad v. 264 menelaus Atrei filius, frater Agamemnonis, propter quem bella gerebantur. epeos Panopei filius.

Ad v. 265 Urbem id est cives. somnoque vinoque sepultam ostendere vult nihil magnum a Graecis factum quod obtinuerint civitatem. 'somno' autem, quia nox erat; 'vino', quia festus dies.

Ad v. 266 Caeduntur vigiles non actus nomen est, sed officii: 'vigiles' autem Capitolii significat; nam paulo post "vix primi proelia temptant portarum vigiles". caeduntur vigiles] modo [enim] 'vigiles' intellegendum, non qui vigilarent, sed qui solebant exercere vigilias; aut certe vigiles, quos fefellit Sinon equum servantes. et bene ostendit timiditatem Graecorum, qui paucitate timentes eos primos occiderunt, qui ceteros poterant excitare. aut vigiles portarum. patentibus pro patefactis.

Ad v. 267 Conscia coniurata. bene autem in insidiis conscientiam nominavit.

Ad v. 268 Tempus erat quo prima quies hoc loco noctis describit initium: alibi totam noctem, ut "nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora". descriptiones sane pro rerum qualitate vel tenduntur vel corripiuntur: illo enim loco protentio ad invidiam pertinet Didonis vigiliarum. sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem hae, vespera conticinium intempesta nox gallicinium lucifer: diei, mane ortus meridies occasus. de crepusculo vero, quod est dubia lux: nam 'creperum' dubium significat: quaeritur. et licet utrique tempori possit iungi, usus tamen ut matutino iungamus obtinuit, licet Statius dixerit "longa repercusso nituere crepuscula Phoebo". 'manum' vero, unde est 'mane', bonum dixere veteres. aegris quantum ad divina tardis.

Ad v. 269 dono divum quidam donum ex voluntate dicunt venire, munus ex officio. donaria vero loca in templis, in quibus dona ponuntur. serpit latenter membris infunditur.

Ad v. 270 In somnis aut per somnos: aut si 'in somniis' legeris, erit synizesis. ecce hac particula utimur quotiens repentinum aliquid volumus indicare, ut "ecce manus iuvenem interea post terga revinctum". ergo 'ecce' subito est.

Ad v. 271 Visus adesse bene 'visus', quia somnia videntur tantum, non sunt naturaliter vera. quod autem paulo post dicit "effert penetralibus ignem" confirmantis est: nam illud verum fuisse contendit.

Ad v. 272 Raptatus frequentativo utitur, ut supra. raptatus] id est tractus. bigis secundum artem modo dixit, quae exigit, ut quae de pluribus constant plurali tantum numero dicamus, ut bigas, quadrigas, mappas. sed haec plerumque corrumpit auctoritas, ut Horatius "ne sordida mappa". item Statius "rorifera gelidum tenuaverat aera biga".

Ad v. 273 Traiectus lora traiecta lora habens, ut "nuda genu".

Ad v. 274 Ei mihi Ennii versus. et totum iungendum, ne doloris distinctione frigescat, sicut plurimis doctissimis visum est.

Ad v. 275 Exuvias indutus achillis hoc est arma quae occiso Patroclo ademit, quae Vulcanus Peleo fecerat. celavit autem mortem Patrocli ad laudis augmentum. 'indutus' autem accusativo iungitur, ut hoc loco, et, ut magis in usu est, septimo, quo nunc utimur: ut in decimo "praedonis corpore raptis indutum spoliis". 'exuvias' autem dicimus numero tantum plurali.

Ad v. 276 Phrygios ignes flammas Troianas, quibus Protesilai navis incensa est. constat enim naves Graecorum flammis oppugnatas ab Hectore. puppibus pro in puppes.

Ad v. 277 squalentem modo sordidam, alibi lucentem: "per tunicam squalentem aureo", a squamis. barbam singulari numero hominum, plurali quadrupedum dicitur: unde dubitatur de quibus dixerit "stiriaque inpexis induruit horrida barbis". et concretos sanguine crines non sine ratione etiam hoc de crinibus dolet Aeneas, quia illis maxime Hector commendabatur, adeo ut etiam tonsura ab eo nomen acceperit, sicut Graeci poetae docent.

Ad v. 278 vulneraque illa gerens quae circum plurima muros a. p. 'gerens' velut insignia praeferens et ostentans, quae a diversis pugnans pro patria susceperat. plurima muros quia ut Homerus dicit, in Hectorem extinctum omnes tela iecerunt more maiorum. unde est "et bis sex thoraca petitum perfossumque locis", propter duodecim populos Tusciae; duodecim enim lucumones, qui reges sunt lingua Tuscorum, habebant. unde est "gens illi triplex, populi sub gente quaterni".

Ad v. 279 Vltro quia ratio exigebat, ut loqueretur ille qui venerat.

Ad v. 280 Compellare adloqui.

Ad v. 281 o lux quasi dies noster, per quem certi eramus de luce, hoc est de vita, tamquam occiso Hectore omnes se extinctos credant. spes o fidissima bene per contrarium: spes enim semper incerta est, in Hectore fidissima dicitur.

Ad v. 283 Expectate antiptosis est, pro 'expectatus'. ut te ordo est 'ut fessi aspicimus', id est quam fessi.

Ad v. 285 indigna aut te indigna, aut crudelis. serenos hilares. antiqui e contrario tristes 'nubilos' dicebant.

Ad v. 286 Foedavit cruentavit, ut "sanguine foedantem". et bene permansit in translatione, quia supra dixerat 'o lux': ideo et 'serenos', ideo et 'foedavit': nam Sallustius de nubibus "foedavere lumen".

Ad v. 287 Ille nihil scilicet ad interrogata: pleraque enim verba ex negotiis accipiunt significationem. vana falsa.

Ad v. 288 Gemitus nec enim parvus dolor est viro forti fortem virum fugam suadere. et nota, omnes suasoriae partes hoc loco contineri.

Ad v. 289 fuge nate dea propositio est. eripe flammis utile. his autem δεικτικῶς .

Ad v. 290 a culmine vel a dignitate sua, vel vere a culmine, id est a tectis suis: et ideo culmina dicta sunt tecta, quia veteres de culmo aedificia contegebant.

Ad v. 291 Sat patriae priamoque datum honestum: nam contra fata venire constat neminem posse. sat patriae priamoque datum vel regnasse: vel sat pro patria et Priamo militasti.

Ad v. 292 Etiam multi distinguunt, ut sit 'adhuc', ut "etiam currus", "etiam arma tenentem": intellegunt enim, eum ostendere voluisse, Troiam voluntate divina certo tempore esse defensam, et nunc, si salutem tenere per fata potuisset, ipsius quoque dextera potuisse defendi: sed melius est 'etiam hac', ut et particeps gloriae sit Aeneas, et Hector vitet superbiam. quidam 'etiam' pro 'denique' vel 'postremo' accipiunt.

Ad v. 293 tibi merito 'tibi', quod religiosus et pius est. commendat trioa penates necessarium; nam sacrilegium est non liberare commendatos penates. et non 'ego', sed 'Troia', ut videatur patriae praestare quod fugiat.

Ad v. 294 Fatorum comites possibile. quia occurrebat 'hostis habet muros', dat ei comites deos. et scite ait 'fatorum', ne Aeneas diceret, quo mihi eos comites? his moenia quaere hoc est "dum conderet urbem inferretque deos". et multi 'quaere' distinguunt, et sic subiungunt 'magna pererrato statues quae denique ponto'; non enim magna moenia inventurum promittit, sed magna facturum. nam et di penates in tertio ita monent "tu moenia magnis magna para".

Ad v. 295 Pererrato una pars orationis. hoc autem verbo ostendit erroris longinquitatem.

Ad v. 296 Vestam deam ignis, quae, ut supra diximus, terra est: quod in medio mundo librata vi sua stet et ignem intra se habeat. alii de igne divino hoc volunt dictum, quod vi sua stet, inde Vestam. sed in primo libro dictum, quos deos penates ab Aenea advectos diversorum opinio prodiderit; quod etiam singulis locis, ubi de penatibus varias opiniones poeta secutus dixerit, notatum invenitur. hic ergo quaeritur, utrum Vesta etiam de numero penatium sit, an comes eorum accipiatur, quod cum consules et praetores sive dictator abeunt magistratu, Lavini sacra penatibus simul et Vestae faciunt: unde Vergilius, cum praemisisset 'sacra suosque tibi c. t. p.', adiecit 'et manibus vittas Vestamque potentem'. sed 'potentem' potest ad illud accipi θεοὺς δυνατοὺς , sicut vocari penates dictum est. non nulli tamen penates esse dixerunt, per quos penitus spiramus et corpus habemus et animi rationes possidemus. eos autem esse Iovem, aetherem medium; Iunonem, imum aera cum terra; summum aetheris cacumen, Minervam: quos Tarquinius, Demarati Corinthii filius, Samothraciis religionibus mystice imbutus, uno templo et sub eodem tecto coniunxit. his addidit et Mercurium, sermonum deum. hos Vergilius θεοὺς μεγάλους , ut "Iunonis magnae primum"; θεοὺς δυνατοὺς , ut "dominamque potentem"; θεοὺς χρηστοὺς , ut "et bona Iuno": quae propter admonitionem locis suis notata sunt.

Ad v. 297 aeternumque adytis e. p. i. quod in templo Vestae ignis aeternus est. ecce ipse exposuit quid est Vesta.

Ad v. 298 Diverso interea haec est prooeconomia. ait enim, Aeneam non fuisse proditorem, sed propter longinquitatem domus et tarde bella cognovisse, et facilius evitasse discrimen.

Ad v. 299 Magis atque magis iteratione sermonis facit augmentum, ac si diceret 'magis ac plus': sed propter metrum non potuit. sic est et in diminutione †ut est.

Ad v. 300 Anchisae domus satis religiose locis omnibus quamdiu vivit Anchises, ei universa concedit, ut alio loco "et pater Anchises dare fatis vela iubebat". arboribusque obtecta laus domus. recessit a frequentia se removit, id est separata fuit. et est speciosa translatio, quotiens rei mobilis ad inmobilem, vel e contra transfertur officium.

Ad v. 301 Ingrvit invadit, ut "ingruit Aeneas Italis et proelia miscet".

Ad v. 302 Excutior somno ut appareat terroris esse, non satietatis: nam clamoribus et sonitu interruptus est, ut non ipse somnum excuteret, sed somnus illum.

Ad v. 303 Arrectis avribus translatio ab animalibus, quae ad omnem sonum erigunt aures.

Ad v. 304 cum flamma furentibus avstris ubique bene vis aquae et ignis bello comparatur, quia utriusque rei prope unus est effectus.

Ad v. 305 rapidus quare 'rapidus'? quia montano ‹flumine›. flumine fluxu, ut "largoque umectat flumine vultum". torrens fluvius qui aestate siccatur, unde et nomen accepit. cui Graeci per contrarium dedere vocabulum; nam χειμάῤῥοον dixerunt a tempore quo crescit: sicut aequinoctium et ἰσημερία .

Ad v. 306 boum labores ut alibi "nec tamen haec cum sint hominumque boumque labores".

Ad v. 307 Trahit silvas hoc speciale fluvii est, supra dicta vero etiam ignis. inscius non ignarus; nam videt: sed qui non valde sit causarum peritus, id est simplex, ἄπειρος .

Ad v. 308 Saxi de vertice pro 'montis'. contra in sexto montem pro saxo posuit, ut "prensantemque uncis manibus capita aspera montis".

Ad v. 309 Manifesta fides non somnii, ut quidam volunt, sed fraudis Graecorum: nam et hoc sequitur 'Danaumque patescunt insidiae'. quamvis alii hoc ad Laocoontis interitum, alii ad responsa Cassandrae applicent.

Ad v. 310 Iam deiphobi quia ipse post mortem Paridis Helenam duxit uxorem: unde ei Graecos graviter constat esse iratos, de quo in sexto plenius narratur.

Ad v. 311 Proximus ardet ucalegon proximus Deiphobo. rem domus ad personam transtulit. et est τὸ αἴτιον : hoc est causativum; ideo enim ardet, quia proximus est: ut "Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae". proximus ardet ucalegon] bene [ergo] primam Deiphobi domum dicit invasam, apud quem Helena fuerat, secundum Ucalegonem posuit, quem iuxta Homerum in consiliis et amicitia constat Priami fuisse.

Ad v. 312 Sigea duo sunt Troiae promunturia, Rhoeteum et Sigeum, quod dictum est propter Herculis taciturnitatem, qui prohibitus hospitio a Laomedonte simulavit abscessum, et inde contra Troiam per silentium venit, quod dicitur σιγή . freta lata relucent incendii magnitudinem voluit significare, non hoc describere. [ut nobis ostenderet quam lata sint.] 'lata' autem ideo, quia se angustiae Pontici oris illic dilatant, ut Sallustius dixit.

Ad v. 313 clamorque virum sive qui caedebantur, sive qui caedebant. clangor Graecum est: nam κλαγγὴ dicitur. illud sane sciendum est, quia morem tetigit expugnationis; plerumque enim ad tubam evertuntur civitates, sicut Albam Tullus Hostilius iussit everti.

Ad v. 314 Amens qui nec somniis credidi, nec rebus aspectis. [quamvis quidam sic exponant]. capio non manibus [interim], sed animo; nam in tecto erat; ergo 'capio' placet mihi sumere. nec sat rationis in armis aut quoniam 'amens', ideo nec sat rationis: aut ostendere vult, primam ei cogitationem fuisse de patria, sed subveniendi ei armis nullam fuisse rationem, ardente iam patria; quomodo enim incensam civitatem defenderet.

Ad v. 315 Bello ad bellum. concurrere in arcem quod inde facile possit pugnari hostibus.

Ad v. 316 Furor iraque mentem praecipitant potest quidem specialiter accipi, id est mentem meam furor et ira praecipitarunt; sed melius est generaliter: non mirum est, me arma cepisse sine ratione; furor enim et ira mentem praecipitant.

Ad v. 317 ‹pulchrumque mori› succvrrit ‹in armis› ratio viri fortis; quid enim aliud a bono cive et forti amissae patriae posset inpendi. et 'succurrit' in animum venit.

Ad v. 318 elapsus verbum aptum his qui vix evaserunt. panthus othryades everso Ilio ab Hercule et occiso Laomedonte, Priamus iudicans vitio potius loci, quam ira deorum calamitatem accidisse patriae, misit Delphos filium Antenoris sciscitaturum, an eversum Ilium fas esset iisdem erigi fundamentis. erat illo tempore Apollinis Delphici sacerdos Panthus Othryadis filius miranda pulchritudine. hunc filius Antenoris, ut dicitur amore captus, rapuit et Ilium perduxit: cuius iniuriam Priamus volens honore pensare, sacerdotem eum Apollinis fecit, ut quo honore insignis apud suos fuerat, eo apud alios non esset inferior.

Ad v. 319 Arcis phoebique sacerdos aut subrogatum intellegimus: aut, quod melius est, morem Romanum tetigit; in Capitolio enim omnium deorum simulacra colebantur, ut sit eius Apollinis sacerdos, qui in arce colebatur. aut quia et Thymbraeus Apollo colebatur apud Troiam, ideo addidit alterius; et est 'arcis', quasi arcani, quia ipsum esse dicunt urbium conditorem. aut 'arcis' Minervae accipiamus.

Ad v. 320 Sacra manu hoc est propter quod supra ait 'sacra suosque tibi commendat Troia penates'. victosque deos qui egebant sacerdotis auxilio. simul et Aeneae excusatur abscessus.

Ad v. 321 ipse trahit id est qui numina liberabat, inter pietatem religionemque districtus. ipse trahit septima syllepsis est; 'trahit' enim licet nepotis tantum sit, tamen et superiora concludit. cursu legitur et 'cursum'. ad limina scilicet Aeneae: per quod et religio eius laudatur et virtus.

Ad v. 322 Quo res summa loco panthv id est universus status quo loco positus? et bene civis utilis de re publica primum sollicitus est. sed hoc totum admirantis est, non interrogantis. et 'Panthu' vocativus est Graecus. 'res summa' res publica quam prendimus arcem?? cum tu eam relinquas; non enim plures erant arces: unde admirantis est. 'prendimus' autem occupamus. et notanda simul orationis brevitas, quae in periculis congruit.

Ad v. 323 gemitu ut ostendat, luctuosam rem se esse dicturum.

Ad v. 324 summa dies ultima, ut "supreme Iuppiter". 'dies' autem si feminino genere ponatur, tempus significat, ut "quam nec longa dies": si masculino, ipsum diem. et de masculino genere tria observanda sunt: in qualitate, numero, adverbio; in qualitate 'serenus dies' dicitur, non 'serena'; numero "bis quinos silet ille dies", non 'bis quinas'; adverbio 'hodie', non 'hac die'. ceterum 'diecula' nihil praeiudicat, quia multa deminutiva recedunt a nominibus primae positionis, ut 'scutum' 'scutula', 'canis' 'canicula', 'rana' 'ranunculus'. ineluctabile quod nemo eluctari possit ut effugiat, cum decem annis luctati simus.

Ad v. 325 Dardaniae Troiae: aut a Dardano Iovis et Electrae filio, quem quidam ab Arcadia profectum venisse ad Phrygiam volunt, alii de Samothracia ad memorata loca venisse dicunt: qui ex nomine suo Dardanos populares appellavit: qui ex Samothracia Troiam penates dicitur detulisse, quos post secum Aeneas ad Italiam vexit; namque Samothraces horum penatium antistites Saos vocabant, qui postea a Romanis Salii appellati sunt; hi enim sacra penatium curabant: quos tamen penates alii Apollinem et Neptunum volunt, alii hastatos esse et in regia positos tradunt. Tusci penates Cererem et Palem et Fortunam dicunt: aut certe secundum Sallustium " a rege Dardanorum Mida, qui Phrygiam tenuit".

Ad v. 326 Ferus ivppiter summae necessitatis est, cum etiam sacerdos in convicia ruit deorum: quod servat Vergilius ne umquam tradat Aeneae. 'ferus' autem invidiose dictum est, et ad tempus epitheton: nam Iuppiter aequus est omnibus, ut "rex Iuppiter omnibus idem". hinc et paulo post "ipse deos in Dardana suscitat arma", hoc est qui aequalis esse consuevit.

Ad v. 327 argos transtulit quasi dicat, qui defendas quod Iuppiter transtulit?

Ad v. 328 ardvus hic altus, ut "illi ardua cervix". et ideo "demissum lapsi per funem". mediis in moenibus ubi arx fuerat. adstans pro stans: et est prothesis.

Ad v. 329 fundit equus Homerus " ἱππόθεν ἐκχύμενοι :" et ad velocitatem et ad multitudinem. et sonore, quasi adhuc descendant. victor propositi effector, ut "rapidusque rotis insistere victor". miscet scilicet caedibus.

Ad v. 330 insultans non dicit [illis] Graecos insultare, sed Sinonem, qui illis muros patefecerat dolis. et 'insultare' est in alienum dolorem, 'exsultare' vere gaudere. bipatentibus quia geminae sunt portae. et quidam 'bipatentibus' praesumptum accipiunt, quia 'bi' particula non praeponitur, neque verbis neque participiis; nemo enim dicit 'bipateo' et 'bipatens'; sed praeponitur appellationibus, ut 'bipennis'.

Ad v. 331 Milia subaudis 'tot', et est ἀνακόλουθον : nam dixit 'quot', cum non praemiserit 'tot'. et ita vel augendi gratia, vel perturbatus dicit, tantos esse Graecos, quanti olim venerint, quasi nemo perierit decennali bello. umquam pro quondam.

Ad v. 332 Angusta viarum angustas vias, id est vicos: et est ut "strata viarum".

Ad v. 333 stat aut horret, ut "stant lumina flamma:" aut 'stat' a stantibus in medio armatis tenetur. ferri acies bene addidit 'ferri', quia homonymum est 'acies' et multa significat, ut 'exercitus', 'ferri', 'oculorum'.

Ad v. 334 Stricta nuda: unde et destringere dicimus. vix modo 'aegre'. primi vel in primo introitu collocati, vel periculo primi.

Ad v. 335 Caeco marte aut nocturno proelio; aut epitheton Martis est, cuius exitus semper incertus est. caeco marte] aut confusa pugna; aut quia caecantur animae pugnantum.

Ad v. 336 Numine divum subaudis 'tali', hoc est mala iniciente desideria. nam paulo post ait "vadimus inmixti Danais haud numine nostro". cum ergo hoc esset, tamen omisso consilio 'in flammas et in arma feror'.

Ad v. 337 Erinys inpatientia animi hoc loco, quae in furorem impellit.

Ad v. 338 fremitus perturbatio. et sublatus et unde sublatus.

Ad v. 339 addunt se socios non dixit 'quaero socios', sed 'addunt se', ut ipse ab illis videatur esse quaesitus.

Ad v. 340 obLati per lunam agniti per lunae splendorem.

Ad v. 341 Adglomerant adglomerantur, ut "nox umida caelo praecipitat". coroebus mygdonides hic filius Mygdonis et Anaximenes. ergo Mygdonides patronymicum est: nam si gentis esset, 'Mygdonius' diceret; nullum enim gentis nomen in 'des' exit. hunc autem Coroebum stultum inducit Euphorion, quem et Vergilius sequitur, dans ei "dolus an virtus, quis in hoste requirat?" cum sit turpis dolo quaesita victoria.

Ad v. 342 illis ad Troiam deest 'qui'.

Ad v. 343 insano amore aut perpetuum epitheton amoris est, ut "nunc insanus amor"; aut 'insano' magno, ut "insano iuvat indulgere dolori"; aut 'insano', quia belli tempore amabat Coroebus.

Ad v. 344 Et gener 'gener' dicitur et qui est, et qui esse vult, ut hic indicat locus; sicut etiam maritus, unde est "quos ego sim totiens iam dedignata maritos". gener] secundem spem illius; neque enim iam erat gener; nam ideo subiunxit 'sponsae'.

Ad v. 345 infelix quem mox manebat interitus; vel infelix causae suae; vel qui sponsam non audierit. praecepta propter illud: "tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris". furentis vaticinantis.

Ad v. 348 Incipio super his his incipio, id est verbis. 'super' autem insuper, quis iam audebant: unde paulo post ait 'furor additus'. ivvenes fortissima frustra pectora ordo talis est: iuvenes, fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt omnes dii: unde si vobis cupido certa est, me sequi audentem extrema, moriamur et in media arma ruamus. [alii 'sequi' pro 'sequendi' accipiunt.] obscuritatem autem facit hoc loco et synchysis, id est hyperbati longa confusio, et falsa lectio: nam multi 'audendi' legunt, multi 'audenti'. sed neutrum procedit. ergo 'audentem' legendum est.

Ad v. 351 Excessere quia ante expugnationem evocabantur ab hostibus numina propter vitanda sacrilegia. inde est, quod Romani celatum esse voluerunt, in cuius dei tutela urbs Roma sit. et iure pontificum cautum est, ne suis nominibus dii Romani appellarentur, ne exaugurari possint. et in Capitolio fuit clipeus consecratus, cui inscriptum erat 'genio urbis Romae, sive mas sive femina'. et pontifices ita precabantur 'Iuppiter optime maxime, sive quo alio nomine te appellari volueris': nam ipse ait "sequimur te, sancte deorum, quisquis es".

Ad v. 352 Quibus subaudimus 'auxiliantibus', vel per quos stetit.

Ad v. 353 moriamur et in media arma rvamus hysteroproteron quidem est; nam ante est in arma ruere, et sic mori. bene tamen 'moriamur' opportuniore loco posuit; ante enim dixerat 'quae sit rebus fortuna videtis'.

Ad v. 354 Una salus victis nullam sperare salutem plerumque enim desperatione robur augetur, ut Statius "est ubi dat vires nimius timor". item scimus mortem captivitatis esse remedium. hoc ergo suadet, ut aut desperatione vincant, aut vitetur morte captivitas. salus nunc remedium.

Ad v. 355 Lupi cev hoc ad ferocitatem pertinet, 'nebula' ad noctem, 'catuli' ad liberos coniugesque. lupi cev] ordo [tamen] est 'ceu lupi'. et hoc est dictum ab exemplo. sane apud veteres 'lupus' promiscuum erat, ut Ennius "lupus femina feta repente". et bene belli negotium lupo comparavit, qui est in tutela Martis, dei bellici.

Ad v. 356 raptores ab actu. atra in nebvla ab occasione; vel certe nocti comparavit. inproba ventris a necessitate et causa duplici: una 'quos inproba ventris exegit caecos rabies', altera 'catulique relicti faucibus expectant'.

Ad v. 357 Exegit exclusit, de latebris scilicet, ut Terentius "spectandae an exigendae sint vobis prius". catulique sane catuli non solum canum sed et serpentum, ut "aut catulos tectis, aut ova relinquens". Plautus etiam suum "et ego te conculcabo, ut sus catulos suos". relicti deserti et destituti, ut "cui pauca relicti iugere ruris".

Ad v. 358 faucibus expectant siccis id est nimia cupiditate aperiuntur.

Ad v. 359 mediaeque tenemus hoc ad audaciam pertinet. et contra, ubi de timore agit "namque avia cursu dum sequor et nota excedo regione viarum".

Ad v. 360 Cava umbra bonum epitheton; naturale enim est, ut obscurum sit omne concavum. vel 'cava' inani, et hinc adparet occidisse iam lunam; nam ideo et Androgeus falsus est.

Ad v. 361 Quis etiam Graecorum, ut "quis talia fando". et bene interrupta narratione exclamavit, ut affectum moveret. lacrimis aequare labores? hypallage pro 'laboribus aequare lacrimas', ut "dare classibus austros".

Ad v. 363 Urbs antiqua vel nobilis, vel quia duobus milibus octingentis annis regnasse firmatur. et quid est 'antiqua', ipse subiunxit 'multos dominata per annos'. sane hoc dolentis est, non narrantis.

Ad v. 364 Sternuntur inertia passim corpora aut non repugnantia, ut "pecora inter inertia votis optat aprum:" aut 'inertia', dum occiduntur, ut "inbellem avertis Romanis arcibus Indum", hoc est avertendo ostendis inbellem. aut per somnum 'inertia'.

Ad v. 365 Relligiosa gradatim ascendit, 'vias', 'domos', 'templa'. videtur autem et diis invidiam facere, qui templa sua violari cadaveribus passi sunt. sane 'religiosus' et homo dicitur attentus ad religionem, et locus, qui divinum cultum et venerationem meretur. ergo 'religiosa' religionis plena. significat etiam metum. sane 'relligio' geminatur 'l' propter metri necessitatem.

Ad v. 366 Poenas dant moriuntur indigne: hoc enim proprie significat, ut "heu nimium virgo, nimium crudele luisti supplicium", item "nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas".

Ad v. 367 quondam hic praeteriti temporis est. redit in praecordia virtus atqui ait Horatius "nec vera virtus cum semel excidit, curat reponi deterioribus". sed sententiae non semper generales sunt, sed interdum pro negotiorum qualitate formantur.

Ad v. 368 Victoresque cadunt danai generaliter dixit 'victores', id est ad fortunam partis retulit, quae vincebat; neque enim victores erant qui cadebant. crudelis ubique luctus ubique pavor aut utrobique, id est apud Graecos et apud Troianos; aut 'ubique' per totam civitatem.

Ad v. 369 Plurima mortis imago aut definitio timoris est, aut varietas mortis ostenditur, id est gladio, igni, ruina. alii intellegunt 'plurima mortis imago' aut frequentissima, aut praesentissima.

Ad v. 371 Androgeos et Graeca est et Attica declinatio: unde est "in foribus letum Androgeo". facit enim ὁ Ανδρόγεως , τοῦ Ανδρόγεω .

Ad v. 373 Viri increpantis est, ut solet in milites dici.

Ad v. 374 Sera segnities quae seros facit, id est tardos, ut "mors pallida". sane 'segnities' iuxta antiquos dictum est, nam modo 'segnitia' dicitur. 'segnis' autem est proprie frigidus, sine igni, ut 'securus' sine cura, 'sedulus' sine dolo. feruntque pergama ἐμφατικῶς , ut "Ilium in Italiam portans victosque penates". feruntque pergama] quasi ipsam funditus civitatem in victoriam suam transferunt.

Ad v. 375 Itis pro venitis: ut e contra Terentius "nisi eo ad mercatum venio", pro 'eo'.

Ad v. 377 Fida satis bene addidit 'fida', ut ostenderet symbolum, quo utebantur in bello. ergo non dixit 'fidelia', sed quae ad fidem habendam pellicere non possent. medios manifestos, ut "medioque ex hoste recepi". et "quamquam in media iam morte tentetur". ordo autem est 'sensit in medios hostes se esse delapsum'. ergo 'delapsus' nominativum pro accusativo posuit, ut Horatius "vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus" pro 'ait se dignis paratum esse'.

Ad v. 378 retroque pedem repressit aut 'retro' vacat, aut in 'repressit' 're' vacat. sed veteres 'retro repressit' dicebant, ut et "nec nos obniti contra".

Ad v. 379 Aspris synaeresis est, ut "conpostus". angvem καταχρηστικῶς . Homerus δράκοντα dixit.

Ad v. 380 Hvmi nitens incedens per humum. et est adverbium. trepidus vel pavens vel festinans.

Ad v. 382 havd secus non aliter. dicebant veteres 'secus' et 'iuxta', unde et 'extrinsecus'. abibat bene inperfecto usus est, non enim abiit.

Ad v. 384 Ignarosque loci palantes, errantes. et his circumstantiis ostendit, a paucis plures potuisse superari. ordo autem est 'passim sternimus'.

Ad v. 385 Adspirat favet, ut "adspirant aurae in noctem": unde et favor 'aura' dicitur, ut "gaudens popularibus auris". primo quia postea non fuit.

Ad v. 386 Successu exultans felicitate: quod est stultitiae.

Ad v. 387 Qua prima inquit fortuna non 'quae prima', sed 'qua primum'. est autem hypallage, ut "ibant obscuri sola sub nocte" pro 'ipsi soli': quae fit non ornatus causa, ut "pars in frusta secant", sed necessitatis. fortuna bene 'fortuna'; neque enim consilio Androgeos occisus est. salutis efficax adhortatio.

Ad v. 388 dextra vel 'fortuna dextra', id est favens, propitia, ut 'laeva' contraria; vel 'dextra' ad manum referendum.

Ad v. 389 Clipeos maiora scuta, quibus latemus, ἀπὸ τοῦ κλέπτειν τὸ σῶμα . insignia omnia arma.

Ad v. 390 dolus an virtus quis in hoste requirat?? videtur deesse aliquid, ut puta: dolus an virtus in bello proficiat, quis in hoste requirat?

Ad v. 391 Arma subdistingue, ut sit quasi interrogantis, et responsio 'dabunt ipsi'. comantem aut cristatam, quia de caudis animalium habebant cristas, ut "cristaque hirsutus equina": aut comas habentem, ut Statius "non ego in terga comantis Abantiadas".

Ad v. 392 androgei modo Latine declinavit; alibi Graece "letum Androgeo". insigne decorum ornamentum decorum: non enim sunt duo epitheta, quod apud Latinos vitiosum est. fecit hoc tamen Vergilius in paucis versibus, qui tamen emendati sunt, ut "lenta quibus torno facili super addita vitis", cum antea 'facilis' fuerit. sane 'clipei insigne' περιφραστικῶς pro clipeo.

Ad v. 393 Indvitur quia multa inerant in scuto lora, quibus manum inserebant, ut "clipeoque sinistram insertabam aptans". adcommodat mire 'adcommodat', ut ignorares, quorum esset.

Ad v. 394 Hoc ipse multi hic distinguunt et ad Aeneam referunt: et ideo subiunctum 'spoliis se quisque recentibus armat'. alii 'hoc ipse Dymas' distinguunt, ut ignotis personis addita dignitas videatur, ut est "quos Imbrasus ipse nutrierat". et repetitum 'hoc' emphasis properantium, non figura epanalepsis a quibusdam traditur.

Ad v. 395 laeta quod est προθύμου .

Ad v. 396 Inmixti vacat 'in', ut solet frequenter. havd numine nostro aut diis contrariis: aut quia in scutis Graecorum Neptunus, in Troianorum fuerat Minerva depicta. havd numine nostro] [hoc est] 'haud nostro' non nobis utili: et ideo paulo post 'heu nihil invitis fas quemquam credere divis', ut est "nec di texere Cupencum, Aenea veniente, sui".

Ad v. 397 congressi proelia 'bellum' est totum tempus, ut Iugurthinum, Punicum, Macedonicum; 'pugna' unius diei; 'proelium' pars pugnae.

Ad v. 398 conserimus id est adversa fronte pugnavimus, ne forte nulla virtus videretur Troianorum, si dolo pugnassent.

Ad v. 400 Fida petunt sibi scilicet. formidine turpi epitheton timoris est. sic Sallustius "Carbo turpi formidine Italiam atque exercitum deseruit".

Ad v. 401 Conduntur in alvo non dum eunt, sed cum esse coeperint: unde et ablativo usus est, non accusativo, ut in georgicis "conditus in nubem". tale est autem hoc, quale illud 'includuntur in carcere' et 'includuntur in carcerem'.

Ad v. 402 Hev nihil invitis fas quemquam fidere divis generalis quidem sententia est, sed loco congrua; sequitur enim et Cassandrae captivitas fidentis sacerdotio, et praecesserat armorum mutatio, quae nunc deprehenditur: alioquin vitiosa est, cum discrepat ab specialitate. est autem κατασκευή , non potuisse eos vincere, quamvis fortiter dimicarent. ecce trahebatur bene dissimulavit de stupro Cassandrae.

Ad v. 403 passis ut quidam volunt 'sacris', quod sic vaticinari soleret. [ut si diceret sacris]. priameia patronymicon quidem est, sed species possessivi; 'Priameis' vero tantum patronymicon est, sicut 'Priamides'. et bene 'virgo', non filia.

Ad v. 404 adytisque bene 'adytis' ostendit illam sacerdotem religiosam fuisse; non enim accedunt ad adyta nisi religiosi sacerdotes. et ἐμφατικῶς , quasi non sufficeret 'a templo', adiecit 'adytis'.

Ad v. 405 Tendens ardentia lumina quod est manuum oculis dedit; solent enim homines in magnis motibus manus ad caelum tendere. frustra secundum Epicureos: et est separatum.

Ad v. 406 arcebant continebant, vel prohibebant.

Ad v. 407 Hanc speciem iniuriae faciem, quod sacerdos, quod ab adytis, quod religata, quod passis crinibus trahebatur. Cicero Philippicarum XI. "ponite itaque ante oculos, p. c., miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam". species sane medium est; nam et bona et mala est. furiata 'furiosus' est a quo furor numquam recedit, 'furiatus' qui furit ex causa. et est figura Graeca, μανεὶς τὰς φρένας . quidam sane participium volunt 'furiata' a verbo figurato apud Horatium furiare: sic 'fortunare', sic 'scelerare'. sese αὐτὸς αὑτόν .

Ad v. 408 Periturus melior sensus est, si ad dimicantis referatur affectum: sicut de Tarchonte, de quo dixit "et medios fertur moriturus in hostes", cum vicerit. et sese medium iniecit moritvrus in agmen] [et] bene Coroebum non suadentem pugnam, ut supra, fecit, sed mox pugnantem, quoniam sponsam rapi videbat, in cuius causa pugnandum potius fuerat, quam loquendum. densis κατασκευή , ut merito superati sint a pluribus.

Ad v. 410 Culmine tecto, quod ante culmis tegebatur.

Ad v. 411 oritur quasi aliud initium calamitatis. caedes non proelium. miserrima autem, quia inter cives.

Ad v. 412 facie veritate. ivbarum pro 'cristarum', quae de caudis fiebant: ut est "cristaque hirsutus equina".

Ad v. 413 Tunc danai ordo est 'tum Danai undique collecti invadunt'. ereptae σχῆμα διανοίας : non enim dicit a Troianis sublatam, sed intellegendum reliquit.

Ad v. 414 acerrimus aiax Oi+leus sine dubio, quia Telamonius armorum iudicio superatus iam se peremerat. incertum est ergo, quando ab Aiace vitiata sit Cassandra: quod si, ut dicitur, in templo Minervae factum est, constat post stuprum Cassandram protractam.

Ad v. 415 Gemini atridae duo: quod habet excusationem, quia fratres sunt, propter similitudinem; nam numeri esse non potest; 'gemini' enim sunt proprie simul nati. exercitus omnis bene excusat propter victi pudorem: ut 'obruimur numero'.

Ad v. 416 Adversi e contrario flantes.

Ad v. 417 Eois evrus equis ab Eois equis, id est Solis, unde equi Solis oriuntur: nam Eurus ab oriente flat. notandum sane, quod, cum 'Eous' 'e' naturaliter longum habeat, metri necessitate correptum est propter sequentem vocalem. rarum autem est: nam nec proprium nomen est, ut 'Diana', nec sermo compositus, ut "sudibusve praeustis".

Ad v. 418 Stridunt silvae excursus poeticus: qui ultra tres versus fieri non debet. [ne sit vitiosissimum.] et 'stridunt' quidam antique declinatum tradunt, ut sit prima verbi positio 'strido stridis stridit', et faciat 'stridimus striditis stridunt'. nos 'strident' dicimus a prima positione 'strideo', ut sit 'stridemus stridetis strident'.

Ad v. 419 Spumeus pro 'spumosus', ut 'frondea' pro 'frondosa'. atque imo 'ab' minus est, id est 'ab imo'. illi propter illud 'hic primum ex alto'.

Ad v. 420 Obscura nocte per umbram per umbram noctis obscurae: ut "molemque et montes".

Ad v. 421 Fudimus modo 'fugavimus': nam sequitur 'totaque agitavimus urbe'; alibi 'interemimus' significat. totaque per totam.

Ad v. 422 Mentitaque tela verbo communi: hoc est 'quae nos Graecos esse mentiebantur'. ut solet, sensum dedit rei inanimatae; non enim [illi] poterant tela mentiri. vel 'per quae nos mentiebamur'.

Ad v. 423 sono discordia sono discrepantia. signant designant: aut per vocem, aut per symbolum, quo utebatur exercitus.

Ad v. 424 ilicet confestim, mox. sane apud veteres 'ilicet' significabat sine dubio 'actum est'. origo autem significationis inde descendit: olim iudex ubi sententiam dixerat, si dare finem agendis rebus volebat, per praeconem dicebat 'ilicet', hoc est 'ire licet', id est 'acta et finita res est'. Terentius in adelphis "em tibi, rescivit omnem rem, id nunc clamat, ilicet". idem in eunucho "actum est, ilicet, peristi". numero ne videantur virtute superati.

Ad v. 425 divae armipotentis bene Minervam Troianis expressit iratam, cum etiam eum ante aram perisse dicat, qui sacerdotem liberare temptaverat.

Ad v. 426 ivstissimus 'iustum' secundum leges vel aliqua ratione constrictum, 'aequum' iuxta naturam accipiunt. unus non solus, sed praecipuus.

Ad v. 427 Aequi pro 'aequitatis'. et optima figura est a feminino genere in neutrum transire.

Ad v. 428 Diis aliter visum aut illum non esse iustissimum: an aliter visum, quam quod rectum erat: an pro 'diis ita visum'; sic enim periit ut iniustus. et bene in ingenti indignatione Aeneae tamen nihil sacrilegum datur, vel cum sequatur 'confixi a sociis'. pereunt vel pro perierunt. panthv vocativus Graecus est.

Ad v. 431 Iliaci cineres naturale est iurare per id quod carum quis habuit. et excusatur, ut supra diximus, fuga. ergo fuit necessarium iusiurandum. extrema num ideo 'extrema meorum', quod existimet, nihil ex ea superesse?

Ad v. 432 Testor testificor: et deest 'vos'.

Ad v. 433 Vices pugnas, quia per vicissitudinem pugnabatur, ut Sallustius docet. legimus etiam poenas 'vices' dici: Horatius "vicesque superbae te maneant ipsum". sed de bello usurpatum est; nullum enim proelium caret periculo. [ergo] 'vices' pericula.

Ad v. 434 Mervisse manu testor me meruisse, id est fortiter dimicasse: hi enim merentur occidi. bene autem evasisse se fatis inputat, cum tam senex, quam debilis Iphitus et Pelias evaserint, occisis iuvenibus. divellimur sic dixit, quasi accuset, quod non perierint.

Ad v. 436 vulnere vlixi quod illi Vlixes inflixerat.

Ad v. 437 protinus ad sedes priami servavit ordinem, ut primo de patria, post de rege curaverit. 'protinus' hic statim, alibi porro tenus. clamore bellico scilicet. vocati clamorem secuti. ingentem pugnam merito, quippe in domo regia, ubi aut caput rei publicae erat, aut de qua maior spes erat praedae.

Ad v. 439 forent pro essent. morerentur non pugnarent, ut supra "oriturque miserrima caedes".

Ad v. 441 Acta testudine adplicita, vel quae agebatur.

Ad v. 442 haerent parietibus scalae quod illae, quae feruntur ad pugnam, clavos habeant vel uncos, ut figantur: ideo haerent. postesque sub ipsos si circa portam, 'sub postibus'; si circa fenestras, 'circa postes'.

Ad v. 443 nituntur pro nitebantur. ad tela id est contra tela. et hoc verum est; nam si 'ac tela', sinistris manibus simul tenent tela et scutum, cum se tegunt.

Ad v. 445 Tecta culmina 'tecta' participium est: aut eandem rem bis dixit. quamvis legatur et 'tota'. domorum veteres 'haec domus', ut merito ablativus 'o' terminatus genetivum pluralem in 'rum' mitteret, ut 'bono bonorum'; sed mutata postea declinatio est, ut 'huius domus' faceret: quod cum ita evenerit, ut ablativus in 'u' terminaretur, genetivum pluralem per 'u' geminat, ut 'ab hoc fructu, fructuum', ita et 'domuum': nam et Iuvenalis "viscera magnarum domuum" ait. nos tamen de antiqua declinatione praesumimus, ut 'ab hac domo, harum domorum' dicamus.

Ad v. 446 His se propter quae pugnabant. sic Lucanus "in pugnam fregere rates" (3.674). vel 'his' huius modi. quando quatenus, quoniam.

Ad v. 447 extrema in morte hoc est ruina civitatis.

Ad v. 448 Decora ab eo quod est 'decus', ut 'pecus'.

Ad v. 450 Obsedere modo pro praesidio tenebant, ut sequentia indicant 'hos servant agmine denso'.

Ad v. 451 Instavrati animi hinc ostenditur, eos superius defecisse: quod supra non dixit.

Ad v. 452 Levare iuvare. vimque virtutem: ut Sallustius "sed nostra omnis vis in anima et corpore sita est". victis qui vincebantur, ut et "qua vectus Abas". victis hoc est, sine vincendi spe laborantibus.

Ad v. 453 Limen erat contra illud, obsessis foribus quemadmodum ingressus sit: et dicit per posticum, quod generis est neutri, ut Horatius "atria servantem postico falle clientem". nam si generis feminini legeris 'postica', augurale est, ut 'antica', 'postica'. caecae non omnibus notae. usus verbum iuris: 'via' actus, usus. pervius usus] hoc Graeci andronas appellant.

Ad v. 454 tectorum inter se priami per quod iter ad utramque domum Priami commeabatur, ut appareat duas domos fuisse, alteram regiam Priami, alteram Hectoris, inter quas illi aditus. postesque relicti aut relictum spatium cum domus aedificaretur, ubi ostium fieret; aut relicti ab hostibus, id est quos hostes non obsederant.

Ad v. 455 Infelix non cum regna manebant, sed ad praesens rettulit tempus 'infelix'. dum regna manebant 'dum' donec: et absolutus est sensus. alii tamen 'cum' legunt: sed 'cum manebant' quomodo dicimus, cum constet 'manebant' modum esse indicativum? hoc ergo sciendum est, quia, quando coniunctivus modus est, necesse est aliquid iungi aut subaudiri, ut 'cum venirem, vidi illum'. si autem 'cum veniebam' dicamus, aut modus pro modo est, hoc est indicativus pro coniunctivo: aut 'cum' non erit coniunctio, sed adverbium temporis, et significat 'tempore quo veniebam'.

Ad v. 456 andRomache notum est omnibus, hanc de gente Eetionis fuisse, uxorem Hectoris, matrem Astyanactis, de qua plenius omnia in tertio libro narrantur. ferre incomitata ut et ad soceros iret saepius et non quaereret obsequia famulorum.

Ad v. 457 Ad soceros quare 'ad soceros', cum 'socer' et 'socrus' dicantur? sed meliori sexui respondit, id est masculino. astyanacta hunc quidam ab Vlixe, alii a Menelao, absente Pyrrho, raptum et praecipitem datum ferunt; fatis enim praedictum fuerat puerum si supervixisset ultorem patriae et parentum futurum. trahebat quasi puerum, ut "parvumque nepotem ipse trahit".

Ad v. 458 Evado 'e' vacat, ut 'emortuus'. sane minus est 'hac', id est 'hac evado'.

Ad v. 459 Iactabant spargebant, quasi nihil profutura.

Ad v. 460 In praecipiti in alto, unde quis potest praeceps dari: sequitur enim 'sub astra eductam'. eductam extructam.

Ad v. 462 Solitae naves participium sine verbi origine: 'soleo' enim neutrale est, quod caret praeterito. achaica castra videtur alios Danaos, alios Achaeos dixisse. castra ubi exercitus sit 'castra' dicuntur: unde est "nos castra movemus et velorum pandimus alas".

Ad v. 463 Summa extrema, ut 'supremum' summum dicimus: ut "pro supreme Iuppiter". labantes faciles ad resolutionem. et est ordo 'turrim convellimus inpulimusque'.

Ad v. 464 tabulata dabant quidam 'dabant' pro 'faciebant' intellegunt, ut "et intentem lato dedit ore fenestram". olim sane domus de tabulis fiebant, unde hodieque in aedificiis surgentibus primum et secundum tabulatum dicimus. summum autem est quod tectum sustinet.

Ad v. 465 inpulimusque quidam notant, quod non sit expressum, ubi stantes summum tectum inpulerunt. repente ne provideri et vitari possit.

Ad v. 467 ast alii subeunt hic ostendit, priores perisse.

Ad v. 468 Telorum interea cessat genus bene addidit 'genus'. telum enim dicitur secundum Graecam etymologiam ἀπὸ τοῦ τηλόθεν quicquid longe iaci potest: quamquam legerimus de gladio "at non hoc telum mea quod vi dextera versat" et sequitur "dixit et sublatum consurgit in ensem". telum autem illo loco dictum a longitudine, unde et mustelam dicimus.

Ad v. 469 Vestibulum 'vestibulum' est prima ianuae pars. dictum autem vestibulum vel quod ianuam vestiat, ut videmus cameram duabus sustentatam columnis: vel quoniam Vestae consecratum est. unde nubentes puellae limen non tangunt. Lucanus "translata vitat contingere limina planta" (2.359). singula enim domus sacrata sunt diis: ut culina penatibus, maceries, quae ambit domum, Herceo Iovi. sane videtur vestibulum et limen pro una re dixisse. pyrrhus a colore comae dictus, qui Latine burrus dicitur. ita et Sallustius 'Crispus'.

Ad v. 470 luce coruscus aena pro luce aeni, ut "saxea procubet umbra".

Ad v. 471 in lucem coluber deest 'processit'. sed colubrum non nulli promiscuum nomen tradunt, quod ut sonantius fieret, finxit masculinum, ut diceret 'coluber'. mala gramina pastus venenatis herbis, BEBRWKW\S KAKA\ FA/RMAKA , hoc est pro malis graminibus. legimus et "silva pastus harundinea": nam illud aliud est "pascuntur vero silvas et summa Lycaei horrentesque rubos": sed sciendum est, quia, licet hoc in usu sit, rarum tamen est apud antiquos. 'pastus' autem pro 'qui pascebatur', quia, ut supra diximus, in hoc Latinitas deficit.

Ad v. 472 tumidum qui semper irascatur. bruma id est hiemps. dicta autem 'bruma' quasi βραχὺ ἦμαρ , id est brevis dies. est autem, ut hic locus indicat, generis feminini, numeri singularis.

Ad v. 473 exuviis bene corium quo serpens exuitur exuvias dixit. nitidusque ivventa novus; constat enim serpentes innovari virtute, pelle deposita.

Ad v. 474 Lubrica terga lubricum dicitur et quod labitur, dum tenetur, ut piscis, serpens; et locus in quo labimur, ut "et sese opposuit Salio per lubrica surgens".

Ad v. 476 Periphas ultima accentum non habet, ne femininum sit; nec tertia a fine, quia novissima longa est; ergo 'ri' habebit accentum. agitator auriga secundum usum communem.

Ad v. 477 Armiger automedon Pyrrhi armiger: nam Achillis auriga fuit. scyria pubes a Scyro insula, una de Cycladibus, in qua Lycomedes fuit, pater Deidamiae: quam Achilles commendatus ibi a matre Thetide vitiat, unde Pyrrhus natus est. quamvis alii volente Lycomede Deidamiam Achilli datam in matrimonium dicunt.

Ad v. 478 Succedunt tecto pro 'sub tectum cedunt'. et est figura, quia mutatus est casus.

Ad v. 479 dura valida limina, id est firmiter clausa: ideo non aperit, sed 'perrumpit'. bipenni ecce nomen, quod reservavit antiquitatem, quia veteres 'pennas' dicebant, non 'pinnas'.

Ad v. 480 Vellit non 'deiecit'; nam sequitur paulo post 'labat ariete crebro'; sed 'movet', ut "Cynthius aurem vellit, et admonuit". vel certe 'vellere vult', ut "ipsumque trahunt in moenia regem". nam quare facit fenestram?

Ad v. 482 Ingentem fenestram epitheto, ut solet, auxit tapinosin †in dicendo 'lato ore'. 'dedit' autem, id est fecit, ut Terentius "quas turbas dedit".

Ad v. 483 patescunt aperiuntur ac per hoc videntur.

Ad v. 484 penetralia id est domorum secreta, dicta penetralia aut ab eo quod est 'penitus', aut a penatibus.

Ad v. 485 Armatosque vident stantes unde supra "strictis mucronibus imas obsedere fores". sic enim datur virtus ubique Troianis.

Ad v. 486 At domus interior de Albano excidio translatus est locus. tumultu tumultus dictus quasi timor multus: unde Italica bella dicta sunt tumultus. bene autem addidit 'misero', quia est etiam terribilis.

Ad v. 487 Miscetur perturbatur, ut "nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet". cavae aedes tecta camerata. 'aedem' autem numero singulari de templo tantum dicimus, plurali et de domibus et de templis. si aliter dictum inveneris, usurpatum est, ut 'mella' 'hordea' 'aera'.

Ad v. 488 Ferit clamor secundum philosophos physicos, qui dicunt, vocem corpus esse: bene ergo 'ferit'; nam et fluvius habet mugitum, res incorporalis. avrea sidera multi ad laquearia referunt, quod stultum est.

Ad v. 489 Pavidae pro 'paventes'. 'pavidus' est semper timens, 'pavens' ex causa, ut supra 'furiatus' et 'furiosus'. matres honoris nomen. errant †confusio, consilio.

Ad v. 490 Amplexaeque tenent postes atque oscula figunt Apollonii locus, in quo inducitur Medea †patrem salutasse, et domum relinquens.

Ad v. 491 Vi patria secundum fidem generis sui, ut "stirpis Achilleae fastus". item de Hercule "salve vera Iovis proles".

Ad v. 493 Cardine a cardine. primos quos dixit supra 'strictis mucronibus'.

Ad v. 496 Non sic aggeribus ruptis vult ostendere, gravius vastatam Troiam, quam agri fluviorum eruptione vastantur. et sciendum, comparationes aut pares esse, aut maiores, aut minores, aut similes, aut contra in similitudine comparatio ultro negatur, ut hoc loco, vel illic "non tam praecipites". contrarium est "si parva licet componere magnis". spumeus spumosus.

Ad v. 497 Exiit dicimus et 'exivit'. sed 'v' subtrahit Vergilius, ut brevem faciat sequente vocali. et proprie plena flumina cum extra alveum suum crescunt 'exire' dicuntur, ut "praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit".

Ad v. 498 Cumulo augmento: exuberante fluctu, ut "cumulo praeruptus aquae mons".

Ad v. 499 Vidi ipse furentem ut "quaeque ipse miserrima vidi". et hic 'vidi' pro admiratione posuit; at vero 'vidi Hecubam' pro miseratione. sane 'vidi ipse' hac particula addita miseriorem se ostendit, cuius ante oculos casus patriae suorumque fortuna constituerat.

Ad v. 500 geminosque in limine atridas potest subaudiri 'furentes'. geminos more suo 'fratres'. 'gemini' enim sunt non duo, sed simul nati.

Ad v. 501 Centumque nurus aut finitus est numerus pro infinito ὑπερβολικῶς : aut certe ideo 'centum', quia barbarorum fuerat non singulas coniuges habere, sed plures. aut illud dicit 'plures feminas', ut Lucanus "cultus gestare decoros vix nuribus rapuere mares" (1.164), hoc est feminis. aut 'navas nuptas', ut aetatis hoc nomen sit, non adfinitatis. aut 'centum per aras', licet incongruum sit, quia sequitur "haec ara tuebitur omnes", et unus per centum aras occidi non poterat. est autem haec plena adfectu et dolore repetitio.

Ad v. 502 Quos ipse sacraverat ignes ut "et religiosa deorum limina": per quod ostenditur latenter, nihil prodesse religionem. foedantem autem est cruentantem. Sallustius in I. "cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur". et Terentius in eunucho "pro deum fidem, facinus foedum, o infelicem adulescentem".

Ad v. 503 Quinquaginta illi thalami 'illi' celebrati ab Homero. et bene de thalamis verum expressit numerum; potest enim unus thalamus plures habere coniuges. et est zeugma 'quinquaginta thalami procubuere, et postes superbi'.

Ad v. 504 Auro barbarico id est aut multo; aut cultu barbaro, quia barbari copiae magis quam elegantiae student; aut a barbaris capto; aut vere barbaro, id est Phrygio, quia πᾶς μὴ Ἕλλην βάρβαρος . nam et Homerus Phrygas barbaros appellat, et Vergilius "barbara tegmina crurum". spes tanta nepotum aut nepotes significat qui essent futuri magnae spei, aut conubia, de quibus sperabantur tanti nepotes, ut "modo namque gemellos spem gregis". spoliisque superbi hoc enim fuit moris antiqui, ut ipse in septimo "captivi pendent currus curvaeque secures".

Ad v. 505 teneant danai qua deficit i. ignis potuit deficere, Danai non potuerunt.

Ad v. 506 Forsitan et priami fuerint quae fata requiras bene de Priamo obtulit narrationem, quia leviter strinxerat 'Priamumque per aras sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes'. et bono usus est ordine, ut ante rei publicae, post regis, inde privati, hoc est sua fata narraret. hoc est illud "multa super Priamo rogitans, super Hectore multa". de morte autem Priami varie lectum est. alii dicunt, quod a Pyrrho in domo quidem sua captus est, sed ad tumulum Achillis tractus occisusque est iuxta Sigeum promunturium: nam in Rhoeteo Aiax sepultus est: tunc eius caput conto fixum circumtulit. alii vero quod iuxta Hercei Iovis aram extinctus sit, dicunt: unde Lucanus "Herceas, monstrator ait, non respicis aras?" (9.979) et hanc opinionem plene Vergilius sequitur: licet etiam illam praelibet, ut suo indicabimus loco.

Ad v. 507 urbis uti captae casum bene omnia collegit, et captam, et dirutam, et incensam.

Ad v. 508 Medium in penetralibus hostem hypallage est, hoc est in mediis aedibus. si autem 'mediis' legeris, non stat versus, nisi excluso 's', ut "inter se coisse viros et decernere ferro". et bene Priamum non nisi in extremis armat periculis, ut magis inritet hostem in necem suam, qua possit captivitatem vitare, quam ut defendat aliquid. sane 'penetralia' proprie deorum dicuntur, non numquam etiam imae et interiores partes privatarum domorum vocantur, unde et penum dicimus locum, ubi conduntur quae ad vitam sunt necessaria. hic autem videtur opportunius penetralia de domo regis dixisse, quoniam reges prope suggestum imitantur deorum.

Ad v. 509 arma desveta ab hominis consuetudine: sensum ad arma transtulit. arma desveta] id est quae iam pugnare desierant. trementibus aevo non timore.

Ad v. 510 Circumdat non apte sibi cohaerere facit, sed potius oneri sumit. inutile ferrum ipse inutilis. 'ferrum' enim de his est, quae a coniunctis sumunt epitheta, ut 'venenum'.

Ad v. 512 aedibus in mediis omne aedificium 'aedes' dicuntur. Varro locum quattuor angulis conclusum aedem docet appellari debere. idem rerum divinarum libro sexto intulit, "ideo loca sacra civitates habere voluisse, ne per continua aedificia incendia prolaberentur, et ut esset, quo confugerent plerique cum familia sua in periculis"; quod etiam in comoediis a servis timentibus legimus factum. hoc totum Vergilius hoc loco subtiliter tangit, cum dicit 'aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra conplexa penates'. ex nomine enim penatium et arae intellegitur sacri loci veneratio, ut non immerito illuc confugerit regina cum suis; nam subiunxit 'hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant': unde apparet, et veram consuetudinem fuisse fugiendi [a] periclitantibus ad ararum praesidium. nudoque sub axe hoc est sub divo, quod inpluvium dicitur. 'axis' autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars septentrionis, aut spiritus, quo mundus movetur, ut "axem umero torquet stellis ardentibus aptum": sicut docet et Lucanus.

Ad v. 513 Veterrima usurpatum est. ergo, ut supra diximus, hoc tantum uti si necesse sit licet. veterrima] hoc nomen comparativum non habet, sicut 'deterior' positivum. lavrus Daphne, filia Ladonis, fluvii Arcadiae, et Terrae fuit, quae aspernata viro iungi semper venatibus operam dabat. hanc cum Apollo adamasset, et eam ut conprimeret, insequeretur, illa a Terra matre petit auxilium: quae recepta ‹a› matre est, nec multo post †in locum eius arborem lauri nasci.

Ad v. 514 Conplexa penates 'penates' sunt omnes dii, qui domi coluntur.

Ad v. 515 Nequiquam aut secundum Epicureos, qui dicunt deos nihil curare; aut propter vim bellicam. altaria superorum et 'arae' sunt et 'altaria', inferorum tantum 'arae'; 'ara' autem dicitur a precibus, quas Graeci ἀρὰς dicunt; unde contra inprecatio κατάρα dicitur.

Ad v. 516 Praecipites festinae, propter tempestatem: et bene 'atra' addidit, quia est et clara, ut "unde haec tam clara repente tempestas".

Ad v. 519 Dira modo proprie: 'dira' enim est deorum ira. ergo 'quae mens infusa ex deorum ira?'

Ad v. 520 telis armis. rvis aut festinas, aut incedis seniliter.

Ad v. 522 Non si ipse meus mire 'meus', ut matris exprimeretur adfectio. et subaudis 'posset defendere'.

Ad v. 524 aut moriere simul ut religio aut pariter omnes servet, aut simul moriantur omnes. ore effata abundat 'ore'. est autem figura pleonasmos.

Ad v. 528 Vacva 'vacua' magna, quae difficile conplentur. an 'vacua', quia in unum ad aram confugerant? an 'vacua' iam sine defensoribus?

Ad v. 529 Infesto vulnere bonum schema: 'vulnus' pro telo. infesto vulnere] an 'vulnus' quod inflixit, an quod infligeret?

Ad v. 530 premit urget, ut "apri cursum clamore prementem": alibi 'premit' interficit, vel opprimit, ut "armigerumque Remi premit".

Ad v. 531 ut tandem ante oculos hoc ideo describitur, ut et contra propositum Priamus incitetur. evasit pervenit: ut "quam timeo, quorsum evadat".

Ad v. 532 Vitam cum sanguine fudit modo eos sequitur qui sanguinem sedem vitae volunt, alibi eos qui ipsum sanguinem vitam volunt: ut "purpuream vomit ille animam". potest [tamen] κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegi iterum vulneratum Politen.

Ad v. 533 Hic id est 'tunc'. media autem manifesta. aut certe [potest] secundum consuetudinem dictum; neque enim est mors prima, media, postrema. et potest referri vel ad Priamum, vel ad Politen.

Ad v. 534 non tamen abstinvit n. v. i. q. p. bene Priamo animositatem regiam dedit, ut mori honeste velit.

Ad v. 535 at tibi pro scelere exclamat ordo est 'atque dii persolvant grates dignas'. avsis quidam praesumptum tradunt, nec posse in prosa dici.

Ad v. 536 Siqua est vel secundum Epicureos, vel desperat, quia inpune ante aras conspicit caedes. curet ulciscatur.

Ad v. 537 Grates prout res fuerit, vel in bonis vel in malis dicuntur, sicut praemia.

Ad v. 538 Coram modo adverbium [temporis] est, quia verbo cohaeret: ut "coram quem quaeritis adsum". et 'coram' ad personam certam refertur, 'palam' ad omnes. me cernere de spectaculo queritur, non de morte, quia iure belli Politen Pyrrhus occiderat. sed cur ante oculos patris?.

Ad v. 539 foedasti crudeles impiosque fecisti. funere cadavere: ab eo quod praecedit id quod sequitur. 'funus' enim est iam ardens cadaver: quod dum portatur, 'exequias' dicimus: crematum iam 'reliquias': conditum iam 'sepulcrum'. quidam 'funere' pro caede accipiunt. vultus non nulli pro 'oculos' volunt.

Ad v. 540 et non ille s. q. t. m. a. tribus generibus parentes obicimus filiis: cum bonis eos negamus aequales, ut hoc loco; cum malos obicimus, ut "Laomedontiadae"; item cum non solum bonos adimimus, sed insuper malos obicimus, ut "nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, perfide, sed duris genuit te cautibus h. c. H. a. u. t".

Ad v. 541 In hoste priamo aut archaismos est, aut 'in hoste', id est cum hostem gereret, cum ipse hostis esset. hic 'Priamo' nomen positum sensum validiorem facit, hoc est Priamo, qui tunc fui, quasi iam esse desierit: scilicet quem operae pretium fuit occidere. ivra fidemque supplicis ervbvit quia, quod Homerus mutat, dicitur Priamus duce Mercurio ingressus Achillis tentoria excitatum rogasse, quem dormientem posset occidere. 'iura' vero, quod a rege rogabatur. fidem, quia supplex. quidam 'iura fidemque' ita intellegunt: 'iura', quod Hectorem reddidit, 'fidem', quod me in mea regna remisit.

Ad v. 542 sepulcro pro 'ad sepulcrum'.

Ad v. 543 Remisit comitatus usque ad Troiam est. et mire 'in mea regna remisit', cum potuisset per me regna mea capere.

Ad v. 544 Inbelle ipse inbellis, ut "inutile ferrum".

Ad v. 545 rauco aere ad scutum rettulit. protinus aere repulsum statim prohibitum.

Ad v. 546 Nequiquam 'non'. sic Persius "nequiquam fundo suspiret nummus in imo". sane quidam 'nequiquam umbone pependit' hunc sensum volunt, telum repulsum ne summatim quidem haerere potuit, ut penderet. alii unam eandemque rem bis dictam volunt, et superfluum putant 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', cum praecessisset 'rauco quod protinus aere repulsum', quod idem est 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', et nihil attinuisse dici putant 'summo clipei nequiquam umbone pependit', tamquam non omnino necesse esset, ut de summo clipei penderet, et potuisse dici, nec de clipeo pependit. sed duplicationem narrationis per ἐπεξεργασίαν excusant.

Ad v. 547 Referes ergo haec sarcasmos est, iocus cum amaritudine, ut "en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens". astismos autem est urbanitas sine iracundia, ut "atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos".

Ad v. 549 Degenerem non respondentem moribus patris.

Ad v. 550 hoc dicens ostendit, simul dum diceret fecisse. altaria ad ipsa unde sperabat auxilium. aut quia Achilles in templo occisus est, ut ex similitudine vindicta sumeretur. trementem non formidine sed aetate.

Ad v. 552 Dextraque coruscum extulit 'coruscum' si ornatum gemmis caput regis acceperis, sensus talis est: sublato capite gladium in vaginam recondit, quae lateri semper cohaeret. si vero 'coruscum gladium' vis intellegere, lateri Priami infixum accipe, et κατὰ τὸ σιωπώμενον , postea caput esse sublatum.

Ad v. 554 Haec finis ut 'dies', si tempus longum significat, generis feminini est. et omnia Latina nomina inanima, simplicia, a verbo non venientia, 'nis' syllaba terminata masculina sunt: inanima propter 'canis': simplicia propter 'bipennis': a verbo non venientia propter 'finis'. ergo 'clunis' Iuvenalis bene dixit "tremulo descendant clune puellae". Horatius male "quod pulchrae clunes". hic talis: ut "hunc ego te, Euryale, aspicio?" sorte fatali necessitate. vel 'sorte' fortuna, ut "utere sorte tua". et quidam 'exitus sorte' pro 'sortis' tradunt, ablativum pro genetivo.

Ad v. 555 Troiam incensam pro 'Ilium'.

Ad v. 556 Pergama proprie Troianae arces sunt: unde κατ' ἐξοχὴν arces omnes 'pergama' dicuntur, ut poetam dicimus, et intellegimus Vergilium. superbum modo nobilem.

Ad v. 557 Regnatorem asiae quia imperaverat et Phrygiae et Mygdoniae. iacet ingens litore truncus Pompei tangit historiam, cum 'ingens' dicit, non 'magnus'. quod autem dicit 'litore', illud, ut supra diximus, respicit, quod in Pacuvii tragoedia continetur. quod autem Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, a litando dictum; vel quod lituo illud spatium designatur, ratione caret: nam a litando 'li' brevis est, et stare non potest versus. litore] quod Priami corpus ad litus tractum. aut 'litus' pro solo accipiamus, ut "litoraque et latos populos". aut ideo 'litore', ut ostendat litus iam esse, ubi fuerat Troia, ut "et campos ubi Troia fuit".

Ad v. 558 avulsumque umeris caput hoc est quod κατὰ τὸ σιωπώμενον accipi debet; hoc enim claris et fortibus viris fieri solebat, ut "quin ipsa arrectis, visu mirabile, in hastis praefigunt capita". sine nomine sine agnitione, aut sine dignitate. aut simpliciter 'sine nomine'; a capite enim quis nomen ducit?.

Ad v. 559 at me me autem. saevus horror quia est et bonus: ut "laetusque per artus horror iit". est et amoris, ut Terentius "totus Parmeno, tremo horreoque, postquam aspexi hanc".

Ad v. 561 aequaevum amabiliter locutus est; plus enim est 'aequaevum', quam 'longaevum'.

Ad v. 562 Vitam exhalantem secundum eos, qui animam ventum volunt: ut "atque in ventos vita recessit". direpta diripienda: participium pro participio.

Ad v. 563 casus aut interitus, aut captivitas.

Ad v. 564 Copia notandum de exercitu numero eum dixisse singulari, ut Sallustius †"com Sertorios neque rumperet an levi copiam avibus", cum copias de exercitu numero plurali dicamus. 'copia' vero aliarum rerum est.

Ad v. 565 deservere omnes defessi doloris vox, non accusationis; sic enim se purgat, ut alios non culpet. dicendo autem 'defessi' etiam illos excusat, a quibus desertus est.

Ad v. 566 ignibus aegra dedere post hunc versum hi versus fuerunt, qui a Tucca et Vario obliti sunt.

Ad v. 589 Cum mihi se ordo est, cum mihi se videndam oculis obtulit non ante tam clara.

Ad v. 590 In luce in nimbo, qui cum numinibus semper est.

Ad v. 591 confessa deam divino habitu; quia in primo venatricis habitu se obtulerat. qualisque et quanta qualitas et quantitas hoc loco ad pulchritudinem pertinet.

Ad v. 592 Dextraque prehensum ea corporis parte qua Helenae ictum minabatur, quae in templo Vestae stabat ornata. ut enim in primo diximus, aliquos hinc versus constat esse sublatos, nec inmerito. nam et turpe est viro forti contra feminam irasci, et contrarium est Helenam in domo Priami fuisse illi rei, quae in sexto dicitur, quia in domo est inventa Deiphobi, postquam ex summa arce vocaverat Graecos. hinc autem versus esse sublatos, Veneris verba declarant dicentis 'non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae'.

Ad v. 593 Roseo pulchro. perpetuum epitheton Veneris. quidam reprehendunt, non convenisse in ruina et exitio civitatis Venerem roseo ore loqui cum filio, ignorantes hoc epitheton Veneri esse perpetuum. insuper super, quod continuerat eum.

Ad v. 594 Indomitas magnas nunc. et 'quis' non nulli admirantis volunt esse, non interrogantis.

Ad v. 595 Quid furis aut quia furor est virum fortem ruere in mulieris interitum: aut 'quid furis', cum extinctos socios videas, velle pugnare. et bono verbo usus est, virum fortem a proelio revocans. nostri cura et hoc loco, ut solet, unam se de Aeneae familia facit: ut "unius ob iram prodimur". 'nostri' autem et 'vestri' genetivus pluralis est antiquus et ex Graeco veniens, sicut singularis est 'mis' et 'tis'. non est autem possessivum, sed ab eo quod est 'nos', et hoc est unde dicimus 'nostri causa facit', hoc est 'nostrum'.

Ad v. 597 Superet supervivat, supersit.

Ad v. 598 Ascanivsque puer filius, ut "tuque puerque tuus". Horatius "puerosque Ledae". et est Graecum, nam παῖδας dicunt. interdum tamen etiam ad aetatem refertur.

Ad v. 599 circum errant mire, quasi quaerentes: tamquam prope sint, et adhuc sua opera †sua non avertant.

Ad v. 600 Havserit ensis aut percusserit, ut "latus haurit apertum;" aut voraverit.

Ad v. 601 Tyndaridis atqui Iovis est, non Tyndarei filia; sed sic dicimus 'Tyndaridis' de Helena, ut de Hercule Amphitryoniades. nam de Iove et Leda nati sunt Pollux et Helena, de Tyndareo et Leda Castor, qui solus mortalis fuit: unde Vergilius "si fratrem Pollux alterna morte redemit", qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est. Helenam vero inmortalem fuisse indicat tempus. nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse: Argonautarum filii cum Thebanis bello dimicaverunt. item illorum filii contra Troiam bella gesserunt. ergo si inmortalis Helena non fuisset, tot sine dubio saeculis durare non posset. hanc autem legimus prius a Theseo raptam et in Aegypto commendatam Proteo. licet alia fabula a Paride raptam et, cum ad Aegyptum cum ea isset, a Proteo, cognito raptu, subtractam Paridi dicat. facies invisa pulchritudo Helenae odiosa, id est Helena. et est Graecum, ut 'vis Herculea', hoc est Hercules. ostendit autem naturae culpam non esse hominibus adscribendam. sane quidam 'invisa' figurata dictum putant; adserunt enim ad Troiam Helenam non venisse, id est non visam a Troianis, quia cum eam Paris rapuit, ad Aegyptum profectus dicitur, mutato itineris cursu, ne a Graecis forte insequentibus comprehenderetur. ibi a Proteo receptus hospitio. sed cum Helena Proteo suam narrasset iniuriam, ab eo retenta est. tum sine ea Paris venit ad Troiam. Graeci autem putantes quod occultaretur a Troianis et nollent sibi eam reddere, deleverunt Troiam frustra, cum Troiani vere dicerent se Helenam non vidisse. alii dicunt a Proteo quidem Helenam Paridi sublatam et quibusdam disciplinis phantasma in similitudinem Helenae Paridi datum, quam imaginem ille ad Troiam dicitur pertulisse: quod etiam Homerum volunt tetigisse subtiliter, ubi Aeneas a Neptuno opposita nube liberatur. ἀμφὶ δ' ἄρ' εἰδώλῳ Τρῶες καὶ διοῖ Ἀχαιοί . lacaenae a provincia Laconica. et notandum, derivationem minorem esse a principalitate, quod rarum est.

Ad v. 602 Culpatusve paris criminosus, reus. divum inclementia latenter hic Venus suam purgat invidiam dicendo, Troiam deorum conspiratione subverti; poterat enim ei obici, quod nisi ipsa rapiendi Helenam Paridi auctor fuisset, Troia non fuisset eversa.

Ad v. 604 Aspice de Homero tractum, qui inducit Minervam praestantem ista Diomedi. et bene subdistinguit, quia non solum dicitur, sed etiam manu significatur. namque omnem ordo est: omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti. dicitur enim nebula orta de terris obesse nostris obtutibus: unde aquila, quia supra nebulam est, plus videt. est etiam theologica ratio, quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina: unde nunc merito post Veneris abscessum numina vidisse dicitur Aeneas. obducta superducta. tuenti modo 'videnti', alias 'defendenti'.

Ad v. 606 Nequa parentis ivssa time pro 'ne'. et 'ne' particula imperativo iungitur modo: sed interdum praesenti tempori, interdum futuro, prout aliquid volumus aut ad praesens, aut ad futurum fieri. tu nequa p. i. t.] potest sane hoc praeceptum et ad generalitatem et ad specialitatem referri. ivssa time veretur enim ne imperanti sibi fugam non obtemperet.

Ad v. 608 saxis saxa dicendo 'saxis saxa' renovavit narrandi magni- tudinem.

Ad v. 609 undantem aut 'abundantem', aut quia in modum undarum attollitur, ut "qua plurimus undam fumus agit".

Ad v. 610 Neptunus muros hoc quidem habet fabula, quod Neptunus cum Apolline Troiae fabricati sunt muros. sed constat Laomedontem supradictis diis certam vovisse pecuniam ad sacra facienda: quam inminentibus Mysiis transtulit ad murorum fabricam. unde dii et fecisse muros, et offensi esse dicuntur. simul notandum quod deos facit opera sua evertere: ut portas Iunonem, quarum dea est; nam portam luminis nascentibus praebet, ut "Iuno lucina fer opem": arces Minervam; legimus enim "Pallas quas condidit arces": Neptunum muros; ipsi enim fundamenta sunt consecrata, cuius et moventur arbitrio: unde ἐνοσίχθων dicitur, hoc est terram movens aquae concussione, sicut terrae motus continent opiniones. neptvnus m. e. t. q.] [ergo] cum Neptunus infestus indicatur, Apollo tamen etiam post piaculum Troianis favet, quia eum propter Chrysis sacerdotis filiam offenderant Graeci. tridenti omnia in 'ns'. exeuntia aut participia sunt, aut nomina. sed si participia sunt, ablativum et in 'i' et in 'e' mittunt pro nostro arbitrio: Iuvenalis "nec ardenti decoxit aeno", contra "semperque ardente camino": si vero nomina fuerint, omni modo in 'e' exeunt. si autem eadem sint et nomina et participia, ut 'amans', cum nomina fuerint, omni modo in 'e' mittunt; cum participia, licenter utimur. ergo quia 'tridens' nomen est, 'tridente' debuit dicere: sed novitatem adfectavit, nulla cogente necessitate. sane in nominibus, quae et propria esse possunt et appellativa, ut 'liberalis' 'felix' 'iuvenalis', ablativus a proprio in 'e' exit, ab appellativo in 'i'.

Ad v. 611 quatit concutit, conmovet.

Ad v. 612 ivno scaeas saevissima portas quidam ideo Iunonem has portas tenuisse accipiunt, quia eam fatorum arbitrium volunt, et fatum fuit ad exitium Troiae per has portas equum introduci. scaeas priscas. saevissima quae et fugam vetabat.

Ad v. 613 Socium sibi devotum. furens irascens.

Ad v. 614 accincta id est armata, quia ipsa est Curitis, et sub hoc nomine interest bellis; nam ideo "hic illius arma hic currus fuit". 'accincta' enim 'ferro armata', ut "cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus".

Ad v. 615 iam praeterea, ut "iam quae seminibus iactis se sustulit arbos". arces ordinem tenuit: primum 'muros', deinde 'portas', post 'arces'; a muris enim in arcem convertendus est totus impetus; ob hoc autem 'arces' Minervae dantur, quod ipsa sit inventrix aedifi- ciorum, ut "Pallas quas condidit arces", et quia summa quaeque possidet sapientia. praeterea in capite esse dicitur; idcirco creditur patris Iovis capite generata. tritonia pallas notandum duo antonomasiva sunt sine proprio nomine. et est nimiae iracundiae cum dicitur, quamquam irata sit Graecis, nequaquam tamen Troianis parcere; licet in historia lectum sit, vehementius iratam Minervam, quod post victoriam ei sacrificare noluerint, ut Horatius "cum Pallas usto vertit iram ab Ilio in inpiam Aiacis ratem". respice dicendo 'respice' ostendit, vere iam caliginem ab oculis eius esse sublatam.

Ad v. 616 insedit adeo irata, ut ante sacerdotem ibi Cassandram defenderet. nimbo effulgens nube divina. est [enim] fulgidum lumen, quo deorum capita cinguntur. sic etiam pingi solet. alii 'nimbum' clavum transversum in veste existimant. alii 'limbo' legunt, ut "Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo". et est pars vestis extrema, quae instita dicitur, ut Horatius "quarum subsuta talos tegit instita veste". gorgone saeva aut etiam per saevam Gorgonem fulgens; aut ipsa saeva terrore Gorgonis. sane Gorgones tres fuisse dicuntur, Stheno, Euryale, Medusa, quarum aspectus intuentes vertebat in lapides. hae autem mirae pulchritudinis fuisse dicuntur, et quisquis eas vidisset stupore defigebatur. ideo fictum est, quod in lapides mutarentur. sed alia fabula refert, Medusam mirae parsimoniae virginem fuisse, et ob hoc acceptam Minervae. quae compressa a Neptuno Pegasum equum dicitur edidisse: quod posteaquam Minerva cognovit, eius caput dicitur amputasse et suo adfixisse pectori, eique tribuisse vim, ut quidquid vidisset mutaret in saxum.

Ad v. 617 Ipse pater qui omnibus unus esse consuevit: ut "rex Iuppiter omnibus idem". et bene honesta Aeneae causa fugiendi est. viresque secundas quia fuerunt et in Troianis, sed non prosperae.

Ad v. 618 sufficit subministrat, suggerit.

Ad v. 619 Eripe accelera, raptim fac. vel 'eripe te fuga'.

Ad v. 620 Nusquam abero bona oeconomia. nam si tenent Danai qua deficit ignis, necessarium est praesidium numinis: ut Horatius "nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit". limine sistam in limine, ut "silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti".

Ad v. 621 spissis ‹noctis se condidit umbris›densis. abscessu enim plerumque numina demonstrantur fuisse, cum subito apparere desierint.

Ad v. 622 Apparent dirae facies secundum mathesin post abscessum Veneris dira dicit apparuisse numina, cuius praesentis radii intervenientes anaereticos temperant. apparent dirae facies] [vel] quia 'dirae' appellantur quae sunt in ministerio Iovis, quando morbos aut letum aut bellum hominibus molitur, quia in XII. ait "dicuntur geminae pestes cognomine Dirae".

Ad v. 623 numina magna quia Iovem Iunonem Neptunum et Minervam dixerat.

Ad v. 624 Tum vero quia ante et ab Hectore audierat, et per se viderat everti Troiam, sed non omnem; singulas enim res viderat, ut "iam proximus Ucalegon". vel 'tum vero', quando et dii visi sunt saevientes.

Ad v. 625 et ex imo verti quia superiori excidio, quando ab Hercule expugnata est, nec omne Ilium conciderat, nec ex imo fuerat Troia subversa. per haec ergo fit certior causa fugiendi.

Ad v. 626 ornum †p . . . Oceani filia, a Sarpedone, Ilii filio, adamata est. quem cum [veni] sprevisset, faciente Venere, Iasonem tunc ad Colchos euntem inefficaciter adamavit. quo absente †ad luchi conficeretur, in hanc arborem dicitur commutata.

Ad v. 627 ferro et bipennibus] ἓν διὰ δυοῖν . ferro et bipennibus tautologia est.

Ad v. 628 Ervere pro deicere et est acyrologia. usque tam diu. minatur aut 'eminet', ut "minaeque murorum": aut 'movetur'.

Ad v. 629 Tremefacta comam solita figura. 'comam' autem pro ramis, per illam metaphoram "tondentur cytisi".

Ad v. 630 vulneribus pro ictibus. ivgis cacuminibus montium. rvinam aliarum scilicet arborum.

Ad v. 632 Ac ducente deo secundum eos qui dicunt, utriusque sexus participationem habere numina. nam ait Calvus "pollentemque deum Venerem". item Vergilius "nec dextrae erranti deus afuit", cum aut Iuno fuerit, aut Allecto. est etiam in Cypro simulacrum barbatae Veneris, corpore et veste muliebri, cum sceptro et natura virili, quod ')Αφρόδιτον vocant, cui viri in veste muliebri, mulieres in virili veste sacrificant. ducente deo] [quamquam] veteres 'deum' pro magno numine dicebant. Sallustius "ut tanta mutatio non sine deo videretur".

Ad v. 633 dant tela locum f. r. illi reddidit 'flammam inter et hostes expedior'. hic est hiatus.

Ad v. 635 Antiquasque domos 'caras'. et aliud pendet ex alio; nihil enim interest, utrum carum dicas, an caritatis causam. sane 'domos' ambitiose dixit.

Ad v. 636 Primum praecipuum. vel 'primum' ante filium et uxorem. sed Varro rerum humanarum ait permissum a Graecis Aeneae, ut evaderet et quod carum putaret auferret; illum patrem liberasse, cum illi quibus similis optio esset data, aurum et argentum abstulissent. sed Aeneae propter admirationem iterum a Graecis concessum, ut quod vellet auferret; illum, ut simile, quod laudatum fuerat, faceret, deos penates abstulisse. tunc ei a Graecis concessum, ut et quos vellet secum et sua omnia liberaret: quod poeta Veneris praesidio praestitum dicit Aeneae. petebam pro appetebam et optabam.

Ad v. 637 vitam producere figurate, pro 'vitam producturum'.

Ad v. 638 exilium dictum quasi extra solum. vos o obliqua oratio est. nam aperte quidem hoc agit, ut relinquatur, latenter vero aliud: [id est voluntatem fugiendi] per quod nimia Aeneae ostenditur pietas, qui nec iustis causis movetur, ut patrem relinquat. sane rhetorica suasio est; deliberatur enim de ipsa re, utrum fugiendum sit. et eius partes ita ponuntur, ut †si qui dissuadent, an supervivendum patriae. quod ideo aperte non dixit, ne ceteros a fuga dehortari videretur, sed ait 'vos fugite, qui potestis': a tempore 'satis una superque', ab invitis diis 'iam pridem invisus diis et inutilis annos demoror'. sic quidem et illud colligitur, an debilis patriae superare debeat.

Ad v. 639 Integer aevi sanguis plenam aetatem significat ex sanguine, qui non est integer nisi in iuvenibus. nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem: unde et in senibus tremor est. sane 'aevum' hic ad annos referre debemus, cum alibi tempus significet, ut "aevoque sequenti". et "tantum aevi longinqua valet mutare vetustas". svo robore sine alterius auxilio, quo eget Anchises. et duas res dicit: et iuvenes estis, et sani, quorum utrumque mihi deest. stant perstant solidaeque sunt.

Ad v. 640 agitate disponite, cogitate. Sallustius "traditur fugam in oceani longinqua agitavisse".

Ad v. 641 Caelicolae ad quos nostra pertinet vita, ut "haud credo invisus caelestibus auras vitales carpis" et "nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem" et "igneus est illis vigor et caelestis origo". anima enim caeli pars est, corpus nostrum, umbra inferorum. ideo ergo non posuit generale nomen deorum, et addidit caelestibus, ne crederentur inferni dii, qui datores vitae non sunt.

Ad v. 642 Satis superque ad augmentum 'superque' addidit. est autem tmesis. sane sciendum est esse aliqua, quae augmentum non recipiunt, ne minus significent, ut ['satis',] 'perfectus': nam quaeritur, utrum 'perfectior' possit facere, ne incipiat ['satis'] 'perfectus' minus significare.

Ad v. 643 Una excidia sub Laomedonte ab Hercule. sed ἐμφατικῶς dixit 'excidia'. superavimus superviximus.

Sic o sic positum adfati discedite corpus sensus talis est: praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale': nam ideo et 'positum' et 'corpus' dixit: mortem autem ego manu hostis inveniam; nam hic ordo est. 'miserebitur' vero dixit adfectu eius qui cupiebat interimi, ut eum hostis quasi miseratus occideret. sic in nono mater Euryali "aut tu, summe pater divum, miserere, tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam". et "vos o potius miserescite venti". alii sic exponunt: [et] 'miserebitur' id est quod illi hostili animo fecerint ego misericordiae loco ducam.

Ad v. 646 Exuviasque petet quasi obiectio 'sed spoliatum linquet cadaver', et responsio 'facilis iactura sepulcri': aut secundum Epicureos, qui dicunt nihil superesse post mortem; aut hoc dicit, facilis sepulturae iactura est, quam potest ruina praestare. facilis contemptibilis et levis sapienti viro, ut sit 'iactura' dispendium.

Ad v. 647 inutilis ideo, quia debilis fuisse dicitur post fulmen. annos demoror quasi festinantes diu vivendo detineo.

Ad v. 649 Fulminis adflavit ventis et contigit igni tria sunt fulminum genera: est quod adflat, quod incendit, quod findit: de hoc autem siluit. fulminatus autem est Anchises, quia se cum Venere concubuisse iactabat. sane afflati tactique dicuntur capti membris, ut "tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus". afflavit ventis bene dixit, quia scit, non iaci fulmina, nisi cum flatu ventorum, ut in VIII "tris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant". sane de fulminibus hoc scriptum in reconditis invenitur "quod si quem principem civitatis vel regem fulmen afflaverit, et supervixerit, posteros eius nobiles futuros et aeternae gloriae". Fabula sane talis est: cum inter aequales epularetur Anchises, gloriatus traditur de concubitu Veneris. quod cum Iovi Venus questa esset, emeruit, ut in Anchisem fulmina mitterentur; sed Venus cum eum fulmine posse vidisset interimi, miserata iuvenem in aliam partem fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne caelesti semper debilis vixit.

Ad v. 651 Nos contra praepositiones vel adverbia in 'a' exeuntia modo producunt ultimam litteram, excepto 'puta' et 'ita', apud Ennium et Pacuvium brevia sunt. hinc est quod etiam numerorum nomina indeclinabilia producuntur, ut "triginta magnos". ea vero quae declinantur brevia sunt secundum rationem nominum in 'a' exeuntium. effusi lacrimis pro effusi in lacrimas.

Ad v. 652 Omnisque domus modo familiam, alias domicilium, interdum re vera domum.

Ad v. 653 fatoque vrgenti ‹incvmbere› simile est ut 'currentem incitare', 'praecipitantem impellere'.

Ad v. 655 rursus in arma feror quasi quodam doloris impetu, quod pater liberari non acquiesceret. mortem opto contra fatorum vim et matris auxilium.

Ad v. 656 nam quod consilium quasi vetuerit regina audito 'mortemque miserrimus opto', sic respondet Aeneas 'nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur'?

Ad v. 657 Mene probatae pietatis filium. nam pronomina habent vim suam, nonnumquam et emphasin, ut "cantando tu illum?" sane 'mene efferre pedem genitor' et cetera rhetorice per deliberationem tractatur, an Aeneae relicto patre fugiendum sit. posse plus est quam velle.

Ad v. 658 nefas scelus. excidit bene excusat patrem dicendo 'excidit', et ipsam temperat obiurgationem.

Ad v. 660 periturae bene 'periturae' dixit, non 'perditae', quia adhuc posse videatur evadere per suam et Anchisae fugam; ideo autem 'addere', tamquam magnam portionem exitio Troiae genus Anchisae coniungeret.

Ad v. 661 ivvat delectat, quasi malum illi voluptati sit. patet isti apocope est pro 'istic'. pronomen enim esse non potest, quia non praecedit nomen.

Ad v. 662 multo priami de sanguine quasi bis sanguinem fuderit Priamus, quia et filium eius Pyrrhus occiderit.

Ad v. 663 Natum ante ora patris his rebus terret eum, qui non potest mortem timere. obtruncat obtruncare consuevit.

Ad v. 664 hoc ideo. quod propter quod.

Ad v. 668 Arma, viri, ferte arma notant hoc critici, quia saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et diem describit, nocte non praemissa. superfluo enim dicuntur ea quae necesse est fieri. quis enim domum ingressus, non arma deponat? vel quia ad auferendum patrem arma deposuerat; vel quia armis Graecorum fuerat armatus. vocat lux vltima victos id est victis moriendum est.

Ad v. 669 Reddite me danais vel quibus me sustulit mater; vel tamquam quaerentibus et invenire cupientibus. et bene 'reddite', quasi retineatur; nam ideo ait 'sinite'. instavrata renovata; quod verbum et de feriis et de scaenis solebat apud veteres usurpari.

Ad v. 670 numquam pro non, ut "numquam hodie effugies".

Ad v. 672 insertabam cunctationem ostendit hoc verbo eius, qui nec ire ad proelium velit, nec domum relinquere. sic et 'ferebam' dixit.

Ad v. 674 patri melius 'patri', quam 'mihi'. tendebat offerebat, sed manibus eum gestans.

Ad v. 675 Si periturus abis argumentum dilemma, id est conplexio, quae adversarium ab utraque parte concludit.

Ad v. 676 expertus quidam participium praeteriti temporis [sed] vim praesentis habere volunt, quia praesens deficit.

Ad v. 677 tutare domum hoc est cui defensori relinquimur, si tu deseris? cui parvus ivlus interrogantis est. et simul epitheto commendat aetatem.

Ad v. 678 Conivnx quondam 'quondam' aut aliquando significat, quasi nunc uxor non sit quae relinquitur. aut certe 'quondam' 'semper' significat, ut in georgicis "ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis", et est, quam semper coniugem nominasti. haberi enim quaevis poterat, nominari non nisi nobilis. et bene [ex ductu litterarum] quod eventurum timet, quasi iam contigerit, deflet; se autem ideo ultimam facit, quod ipsa loquitur. diversam autem aetatem pueri, senis et feminae ad miserationem commovendam videtur obicere.

Ad v. 680 subitum pro 'subito'. adverbium est temporis secundum veteres. oritur oriuntur divina, ut Sol: ideo et †quia dicuntur oritur.

Ad v. 681 Manus inter mutavit accentum praepositio postposita. sane 'inter' plerumque pro 'per' ponitur, sed raro apud Vergilium, ut "hunc inter fluvio Tiberinus amoeno". bona autem oeconomia ad Iulum venit, dicens eum fuisse inter manus parentum. 'inter manus' autem, hoc est inter amplexus. non enim possumus eum illo tempore portatum dicere, quem et mox pedibus patris comitem fuisse, et post septem annos legimus et venatum isse et bella tractasse. mirabile monstrum τῶν μέσων est: dictum a monstrando, id est monendo. et refertur ad praesens eius significatio. 'prodigium' autem est quod in longum tempus dirigit significationem.

Ad v. 682 levis pro leviter.

Ad v. 683 Fundere lumen apex 'apex' proprie dicitur in summo flaminis pilleo virga lanata, hoc est in cuius extremitate modica lana est: quod primum constat apud Albam Ascanium statuisse. modo autem summitatem pillei intellegimus. tangit autem, ut frequenter diximus, latenter historiam. item hoc quoque de igni ad Servium Tullium pertinet. nam cum Tarquinius cepisset Vericulanam civitatem, ex captiva quadam in domo eius natus est Servius Tullius. qui cum obdormisset, caput eius subito flamma corripuit: quam cum vellent restinguere, Tanaquil, regis uxor, auguriorum perita, intellegens augurium, prohibuit. flamma puerum cum somno deseruit: unde intellexit, eum clarum fore usque ad ultimam vitam. perite sane lucem dixit, non ut in septimo "tum fumida lumine fulvo": nam et illic splendor quidem est, sed cum fumo, qui semper causa lacrimarum est. in Ascanio autem solus ostenditur splendor. Suetonius tria genera pilleorum dixit, quibus sacerdotes utuntur, apicem, tutulum, galerum: sed apicem pilleum sutile circa medium virga eminente, tutulum pilleum lanatum metae figura, galerum pilleum ex pelle hostiae caesae.

Ad v. 684 Circum tempora pasci crescere: ut "sacrum tibi pascere crinem". sunt autem hic infiniti pro indicativis 'fundere', 'lambere', 'pasci'.

Ad v. 686 Sacros restingvere fontibus ignes religiosos. non quos tunc 'sacros' sciebant, sed quos mox probarunt. sanctos restingvere fontibus ignes] [et] bene 'fontibus', non aquis. 'sanctos' vero, ut venerabilius fieret. sane 'sanctum' est interdum non idem quod 'sacrum', neque idem quod 'religiosum'; interdum non aliud quam 'sacrum'. hic ergo 'sanctos' sacros accipiemus, quippe quo loco auspicia fierent, sicut ex Anchisae persona ostenditur, cum dicit 'oculos ad sidera laetus extulit' et 'da deinde auxilium pater atque haec omnia firma'. aliter 'sanctum' accipi per singula loca dicitur.

Ad v. 687 at pater Anchises et hic et alibi Anchisen divinandi peritum inducit. oculos ad sidera contra opinionem Theocriti, qui eum fulmine caecatum fuisse commemorat.

Ad v. 688 et caelo palmas cum voce tetendit fugae defensio est, ut videatur non solum utilis et necessaria, sed et honesta, quoniam divina suadebant. nam et ideo inducitur noluisse, ut quod vincitur et consentit argumentum voluntatis divinae sit.

Ad v. 689 Si flecteris aut secundum Stoicos locutus est, qui fati adserunt necessitatem: aut secundum Epicureos, qui dicunt deos non curare mortalia.

Ad v. 690 Aspice nos quia intuentes dii iuvant: unde est "atque oculos Rutulorum reicit arvis", et contra "diva solo fixos oculos aversa tenebat". aspice nos] ‹quia intuentes dii iuvant:› nam de Iove in primo libro "et Libyae defixit lumina regnis". aut secundum mathematicos, quod quidquid Iuppiter irradiaverit felix facit.

Ad v. 691 Atque haec omina firma secundum Romanum morem petit, ut visa firmentur. non enim unum augurium vidisse sufficit, nisi confirmetur ex simili. nam si dissimilia sint posteriora, solvuntur priora: unde est "quantum Chaonias aquila veniente columbas". nam aquila sine dubio columbis plus potest.

Ad v. 692 fatus erat proprietatem disciplinae secutus, quod augurum 'effata' dicuntur.

Ad v. 693 Intonvit laevum sinistrum, prosperum, quia caeleste est; quae enim nobis laeva sunt ‹caelestibus› dextra sunt, ut diximus supra. 'sinistrum' autem a sinendo dictum, quantum ad auguria pertinet, quod nos agere aliquid sinat, unde alibi "siquem numina laeva sinunt". sed hoc loco pontificalis inducitur disciplina. nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii †pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem; subiungit enim 'vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum'. prosperum, quia sereno caelo sive audita, sive visa fuerint: quod hic utrumque ostendit 'subitoque fragore intonuit laevum', quod ad auditum scilicet pertinet. iterum adiunxit quod ad visum pertinet 'et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit'. hoc autem auspicium cum de caelo sit, verbo augurum maximum appellatur. sinistras autem partes septentrionales esse augurum disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significatiora esse fulmina, quoniam altiora et viciniora domicilio Iovis.

Ad v. 694 Multa cum luce cucurrit nunc theologicam rationem sequitur, quae adserit, flammarum quos cernimus tractus nimbum esse descendentis numinis; alibi physicam, ut "vento inpendente videbis, flammarum longos a tergo albescere tractus". facem ducens lumen, quod utique ex facibus nascitur.

Ad v. 695 super labentem quidam hoc verbum unam partem orationis esse tradunt.

Ad v. 696 Idaea clarum se condere silva stellae huius cursus ita significat Troianos conglobatos ad domum Aeneae Idam petere. quod dicit 'multa cum luce' ostendit claros; quod 'signantem vias' scintillas quasdam dicit relictas, quae ostendunt remansuros in diversis partibus socios; quod 'longo limite', ostendit errorem; quod 'sulcum' dicit, significat longum 'maris aequor arandum'; quod ait 'sulphure fumant' divini ignis odor ostenditur; fulgura enim odor sulphuris sequitur; ex fumo autem mors Anchisae, sicut eius oratio sequens indicat. 'cedo equidem', quasi dicat, licet sciam me esse moriturum. et bene quamdiu vivit Anchises, totum ei conceditur. quidam fumo bellum, quod in Italia futurum erat, significari tradunt.

Ad v. 699 Victus genitor quasi pertinax et a pristino proposito recedens. se tollit ad avras verbum augurum, qui visis auspiciis surgebant e templo: unde est 'extemplo'.

Ad v. 700 Adfaturque deos agit diis gratias. vel certe invocat.

Ad v. 701 iam iam nulla mora est et 'cedo equidem' ostendit eum Aeneae dictis consensisse.

Ad v. 702 dii patrii servate domum servate nepotem: vestrum hoc avgurium hic ostendit, Anchisen ea quae optabat per impetrationem augurii meruisse: augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum. perite ergo signum de caelo 'augurium' dixit. ideo et adiecit 'servate domum', id est genus, familiam: 'servate nepotem', a quo certum erat Romanam prolem propagatum iri.

Ad v. 703 Vestroque in numine Troia est in vobis habeo Troiam: propter illud "has mihi servassent sedes". alii ita exponunt: augurium numenque vestrum efficiat, ne putem Troiam perisse.

Ad v. 704 cedo cedere proprie dicitur qui contra sententiam suam alteri consentit, ut "cedamus Phoebo". comes ire recuso tantum ad solatium itineris, quippe moriturus, ut in sexto Aeneas "ille meum comitatus iter". vult enim Vergilius etiam Aeneae concedere patris peritiam.

Ad v. 705 Dixerat ille hic distinguendum. alii 'ille' et 'ignis', sed male. et iam dum negat, dum ostenduntur auspicia.

Ad v. 706 Propivsque [quamvis secreta domus sit.] propter illud "arboribusque obtecta recessit". et est ordo: incendia propius volvunt aestus, id est calorem. unde etiam 'aestas' dicitur.

Ad v. 707 Ergo age quia consensisti, et ignis propinquat. 'age' autem non est modo verbum imperantis, sed hortantis adverbium, adeo ut plerumque 'age facite' dicamus et singularem numerum copulemus plurali. cervici 'cervix' cum numero singulari dicitur, collum significat; si plurali utamur, superbiam ostendimus, ut in Verrinis "frange cervices".

Ad v. 710 Ambobus erit et ad filium et ad patrem potest referri; sed melius ad patrem, quia de Ascanio post loquitur.

Ad v. 711 Et longe 'longe' valde, ut "Tiberinaque longe ostia". nam 'longe' non potest, quia sequitur 'pone subit coniunx'. et bene ire singulos facit: scit enim multitudinem facile posse deprehendi. vel 'longe' ideo, ut sit prooeconomia, quod errare potuerit. servet autem custodiat, ut "et tantas servabat filia sedes vel servantem ripas".

Ad v. 712 famuli unde familia.

Ad v. 713 Urbe egressis hic ablativo iunxit, ut Horatius "egressum magna me accepit Aricia Roma". Sallustius accusativo, ut "raro egressa fines suos". ergo utrumque dicimus. tumulus modo terra tumens, alias sepulcrum. prudenter autem circa turbatos pluribus utitur praeceptis, [diversa signa dat] quia scit, timoris comitem esse oblivionem. templumque vetustum desertae cereris bene Cereris fanum ante urbem ‹esse facit›, quae dea rusticorum est. et librate Aeneas et Cereris templum et vetustum elegit, ad quod nec viris erat aditus, sicut hostes putabant: nam Aeneas scit, ante esse profanatum: nec praedae spe Graeci poterant duci.

Ad v. 714 Desertae cereris utrum a sacerdote, qui in sexto extinctus inducitur, ut "Cererique sacrum Polyboeten": an 'desertae' belli tempore propter decennalem obsidionem? an 'desertae' a filia, ut "nec repetita sequi curet Proserpina matrem". antiqua cupressus ad vetustatem rettulit. cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.

Ad v. 715 Religione patrum timore: et est reciprocum. sic Terentius "nam mihi nihil esse, religio est dicere", id est metus; item Vergilius contra "multosque metu servata per annos:" conexa enim sunt timor et religio, ut Statius "primus in orbe deos fecit timor".

Ad v. 716 ex diverso ut non sit suspicio Graecis.

Ad v. 717 Cape sacra manu non est dantis, sed hortantis, ut tollat, quia sequitur 'me bello e tanto digressum et caede recenti attrectare nefas': scit enim Graecos ex pollutione Palladii piaculum commisisse.

Ad v. 719 flumine vivo perenni, quia iugiter aqua fluens viva vocatur. flumine vivo semper fluenti, id est naturali, ut "vivoque sedilia saxo". est autem augurale verbum.

Ad v. 720 ablvero pro abluam.

Ad v. 721 Latos umeros aut more heroum se laudat: aut certe sternendo latos facit. vel 'latos' sufficientes; vult enim ostendere, totum se ad onus praebuisse: et ideo 'umeros', non 'umerum'.

Ad v. 722 insternor eleganter tamquam onus laturus, ut de animalibus.

Ad v. 723 Succedoque oneri figura est, ut "succedunt muro et flammas ad culmina iactant".

Ad v. 724 Inplicvit puerilem expressit timorem, ne manu excidat patris. sequiturque patrem non passibus aequis bene de praesente puero, qui, ut putabatur, inter manus reginae erat positus, expressit adfectum.

Ad v. 725 Pone 'post', sed loco tantum, non et tempori adiungitur. et adverbium est, atque ideo ultima syllaba habet accentum. subit sequitur. opaca locorum quia dixit "arboribusque obtecta recessit". est autem elocutio, ut "strata viarum". alii 'per opaca', per crassa accipiendum putant; vel 'opaca' obscura. alibi 'opacum' amoenum.

Ad v. 726 Et me quem dudum naturalia plus timet. quasi et vir fortis et pius non timet bellicum timorem, sed naturalem, propterea quia sequitur 'comitique onerique timentem'.

Ad v. 727 Glomerati ex agmine propter illud 'undique collecti invadunt'.

Ad v. 728 nunc omnes terrent avrae hic ostendit, etiam fortes viros pro ratione temporis et causarum et debere et decere metuere. sonus excitat omnis consternat.

Ad v. 729 suspensum sollicitum. comitique quidam 'comiti' pro comitibus accipi volunt; nam et pro Creusa eum timere putant intellegi, et singulariter dictum, ut 'equitem' et 'peditem' de multitudine dicimus.

Ad v. 731 Subito cum hysterologia est. nate haec singula pronuntianda sunt, quia perturbatis iugis non datur sermo, nec gaudentibus, nec dolentibus. quidam adfectiose distinguunt.

Ad v. 733 Propinquant non dicit qui, propter sequentem de Corybantibus oeconomiam. cerno non nulli quaerunt, ex cuius persona 'cerno' dictum sit. sed altius intuentes 'cerno' Aeneae dant, ut ipse hunc versum dixisse videatur.

Ad v. 735 nescio quod trepido excusatio est coniugis longius derelictae. et bene 'nescio quod' ait, quia hoc postea a simulacro uxoris agnoscit. male numen amicum non cum utilitate mea favens uxori, quae in numerum ministrarum matris deum relata est. vel 'male amicum' iratum, ut "statio male fida carinis".

Ad v. 736 Mentem memoriam, ut paulo post ait "nec prius amissam respexi".

Ad v. 738 Fatone erepta crevsa ordo est: fato erepta Creusa substititne, erravitne via. non enim dubitat fato esse sublatam, cum audierit "non haec sine numine divum eveniunt".

Ad v. 740 Nec post oculis est reddita nostris constat: nam umbram eius vidit tantummodo. alioquin mentiebatur dicendo: non vidi.

Ad v. 743 Hic demum 'hic una defuit', aliter vitium est. 'huc' enim dicere debuit. una id est sola. et videtur improprie de necessaria persona 'una' dixisse, quae non sic debet numerari, quasi numero defuerit, sed quasi adfectui dolentis; sola enim de multis intellegitur.

Ad v. 744 comites utrum natum et virum, an separatim alios, an famulos dixit? natumque qui per aetatem matrem desiderare debuerat. virumque ‹fefellit› videtur excusasse oblivionem suam et culpam ad deos rettulisse.

Ad v. 745 Deorumque hypermetrus versus est, ideo, ne si 'deum' per genetivum pluralem diceret, ὁμοιοτέλευτον faceret. dicendo autem 'quem non incusavi amens hominumque deumque' dat sibi amentiam, quia in furore incusavit deos etiam, quod numquam; cum enim dixit 'quem non', intellegimus etiam deos.

Ad v. 746 Vidi crudelius bene se futurus commendat maritus, qui apud feminam sic ostendit priorem se amasse uxorem.

Ad v. 748 Valle recondo hinc iam ostenditur nimia multitudo.

Ad v. 749 urbem repeto quidam 'repeto' pro 'repetere ‹statuo›' accipiunt. fulgentibus armis licet intempestive 'fulgentibus' dixerit, tamen potest significasse scutum et galeam, quibus solis caruerat patrem portans et filium ducens.

Ad v. 750 Stat casus placet, ut "stat quicquid acerbum est, morte pati".

Ad v. 752 Obscura limina aut per noctem obscura: aut certe posticum 'limina' significat.

Ad v. 753 qua pro unde. retro observata sequor relego, retro sequor mea vestigia.

Ad v. 754 Lumine lustro oculos circumfero; non enim facem ferre poterat, quia proderetur.

Ad v. 755 Ipsa silentia ipsa quae terrere non debent, praecipue inter hostes. sed ut diximus, naturalibus tantum cedit.

Ad v. 756 Si forte pedem, si forte iteratione auxit dubitationem. inrverant danai quos Venus ante prohibuerat: unde est "et ni mea cura resistat".

Ad v. 758 Ilicet confestim. hoc significat [et] 'ilico'; sed metri ratione variantur. summa ad fastigia vento qui auget flammas, ut "veluti cum flamma furentibus austris". 'fastigia' autem modo de summitate proprie dixit: alibi per contrarium de imo, ut est "forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras". inde est et "caelumque profundum", quasi cuius porro sit fundus, cum de imo 'fundus', de summo 'fastigium' dicatur.

Ad v. 760 Priami patris eius. arcem ne vel illuc confugisset?

Ad v. 761 Vacvis magnis, quippe illic erant omnia. alii 'vacuis' pro vacuatis intellegunt, ut sit nomen pro participio; aut 'vacuis' a nobis; aut certe 'vacuis' latis. ivnonis asylo templo: unde nullus possit ad supplicium extrahi. dictum 'asylum' quasi 'asyrum'. alii 'asylum' ideo dictum, quod nullus inde tolleretur, id est quod συλᾶσθαι , hoc est abripi, nullus inde poterat; vel quod fugienti illuc spolia non detraherentur; σῦλα enim Graece aut furta aut spolia dicuntur. hoc autem non est in omnibus templis, nisi quibus consecrationis lege concessum est. primo autem apud Athenienses statutum est ab Herculis filiis, quos insequebantur hi, qui erant a patre oppressi, sicut docet in duodecimo Statius. hoc asylum etiam Romulus imitatus est: unde est "quem Romulus acer asylum rettulit", non 'statuit'. quem locum deus †Lucoris, sicut Piso ait, curare dicitur. sunt quidam qui dicunt, ideo Graecos in templo Iunonis, quod asylum erat, praedam convexisse vel captivos conclusisse, quod ibi caedem fieri non liceret: et ideo feminas et pueros clausos, quod imbellis esset aetas et sexus, quibus etiam hostes parcere consueverunt.

Ad v. 762 Phoenix Achillis magister.

Ad v. 763 Huc pro illuc. gaza census, Persarum lingua. et est numeri singularis tantum.

Ad v. 764 Mensaeque deorum postquam 'excessere omnes adytis'.

Ad v. 765 crateresque auro solidi qui sunt vel inaurati, vel laminis tecti, vel incrustati. captivaque vestis pro captivorum, et est nota elocutio.

Ad v. 766 Longo ordine longa multitudine, ut in sexto "unde omnes longo ordine posset", cum non dicat 'per ordinem'. non enim ordo erat in multitudine.

Ad v. 768 avsus quia inter hostes. voces iactare quae contrariae sunt latere cupienti. et inquirendi officium ad vocem transtulit propter noctem. 'voces' vero, quia 'iterumque iterumque vocavi'. avsus q. v. i. p. v.] [et] hic ostendit, et se fato evasisse, et fato coniugem perdidisse.

Ad v. 771 Tectis per tecta. et est antiptosis.

Ad v. 772 Infelix simulacrum mihi, non sibi: ut "quae potui infelix?" per 'simulacrum' autem apotheosin ostendit, quia simulacra deorum sunt, umbrae inferorum. sic Ulixes in Homero apud inferos umbram Herculis cernit, quia post mortem umbrae inferos, animae caelum petunt.

Ad v. 773 Maior imago quia umbra maior est corpore. et per hoc mortuam vult ostendere, aut ex homine deam factam.

Ad v. 774 steteruntque comae prae horrore.

Ad v. 775 tum sic adfari infinitus modus pro indicativo. et hic versus in plerisque dicitur non fuisse. quid tantum consolatio est; sequitur etiam divinatio, quae animis liberatis corpore conceditur: unde etiam morientibus datur, ut "nec longum laetabere: te quoque fata prospectant paria" Acron Mezentio.

Ad v. 776 Insano hic sine ratione, aut certe magno, ut "insani feriant sine litora fluctus". indulgere vel permittere, vel operam dare, ut "indulgent vino".

Ad v. 777 Sine numine divum sine fati necessitate: ut enim Statius dicit, fata sunt quae dii fantur.

Ad v. 778 Eveniunt nec te comitem hinc asportare crevsam hic versus caret scansione: unde multi ei 'hinc', multi 'as' syllabam detrahunt. si tamen vis fide servata scandere, sit conversio, ut 'eveniunt, nec te hinc comitem', et potest scandi per synalipham. aliter nec ecthlipsin, nec hiatum, nec synalipham recipit. crevsam quia Latina declinatio est, erit Latinus accentus.

Ad v. 779 Fas pro fato; quia sequitur '"regnumque et regia coniunx parta tibi"'. ille superfluum hoc loco pronomen. olympi cur in paenultima accentus sit, manifesta est ratio apud Latinos: quamquam Graeci discretionem velint per accentum facere montis et caeli, quod superfluum est.

Ad v. 780 longa tibi exilia subaudiendum 'obeunda'. arandum quia legimus "subtrahiturque solum", non inmerito dixit nunc 'arandum'. hesperiam sequenti epitheto Italiam ab Hispania segregavit, quae et ipsa Hesperia dicitur. et videtur per derivationem etiam errori finem dedisse.

Ad v. 781 lydius thybris] quia per Tusciam fluit. Tusci enim a Lydis originem ducunt. lydius thybris Tuscus, dictus 'Lydius' a fratre Tyrrheni. nam Lydus et Tyrrhenus duo fratres, cum eos provincia una non ferret, in sortem miserunt, ut divisis copiis proficisceretur unus ad novas sedes quaerendas. profectus Tyrrhenus est, qui ex suo nomine Tuscos Tyrrhenos vocavit. Lydia autem dicta est, in qua frater remanserat. unde nunc traxit, ut 'Lydium' diceret. Tusci autem a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est ἀπὸ τοῦ θύειν . constat namque, illic a Tage aruspicinam repertam, ut Lucanus meminit "sed conditor artis finxerit ista Tages" (1.634). apud Tuscos etiam togae usus est; nam hoc habitu in Lydia Iovis simulacrum fuisse dicitur.

Ad v. 782 Leni agmine leni impetu, vel fluore: et multis rebus hoc nomen adiungitur.

Ad v. 783 regnumque et regia cur ergo Aeneas horum non meminit, et considit in Thracia et aliis locis?

Ad v. 784 parta an parata, an adquisita armis? lacrimas dilectae pelle crevsae melius ad posteriora referimus, ut dicat: noli flere, nec enim captiva sum. male enim plerique dicunt, quia habes uxorem paratam.

Ad v. 786 Servitum ut serviam; verbum finitum et modus gerundi est.

Ad v. 787 Dardanis laus a maioribus. nurus laus a cognatione. sane hunc versum quidam ita supplevit 'et tua coniunx'.

Ad v. 788 His oris in quibus colitur plus, quam in Creta.

Ad v. 789 Iamque vale recedentis significatio est: unde et mortuis dicitur, ut "salve maxime Palla aeternumque vale". nati serva communis amorem quasi mater sollicita, quod dixerat, eum aliam habiturum uxorem. bene ergo propter futuram novercam commendatur Ascanius.

Ad v. 793 Manus effugit imago quasi imago, quae non tenetur. naturale enim est, ut non possit teneri. nam in sexto quod ait "da dextram misero", auxilium significat.

Ad v. 794 par levibus ventis puris et non vehementibus. simillima somno sic Cicero "simillimum deo iudico". nam genetivo debuit iungi.

Ad v. 795 Sic demum novissime.

Ad v. 797 Invenio admirans cum invenissem, admiratus sum. vel admiratus sum, tantos evadere potuisse. sane adamat poeta ea quae legit diverso modo proferre. Naevius belli Punici primo de Anchisa et Aenea fugientibus haec ait "eorum sectam sequuntur multi mortales", ecce hoc est 'invenio admirans numerum': "multi alii e Troia strenue viri", ecce hi sunt 'animis parati': "ubi foras cum auro illic exibant", ecce et 'opibus instructi'.

Ad v. 798 Exilio ad exilium alii. Donatus contra metrum sensit, dicens 'ex Ilio', quasi de Ilio: nam longa est. miserabile vulgus magnum est quod addidit 'vulgus'. sic Statius "unde hoc examen, et una tot miserae".

Ad v. 799 undique convenere videtur hoc loco tamquam omnium consensu regnum ad Aeneam esse delatum. animis opibusque et volebant et poterant: vel fortes pariter et divites.

Ad v. 800 deducere terras iuxta morem Romanum deduci coloniae dicebantur. bene ergo de Aenea dixit 'deducere', quod eis civitatem conditurus erat.

Ad v. 801 Lucifer idae ut Troianis videtur. sic alibi "tibi deserit Hesperus Oetam" secundum persuasionem eorum, qui circa montes habitant; illinc enim oriri vel occidere putantur sidera, unde videri vel incipiunt, vel desinunt. hoc est autem quod ei Venus promisit "numquam abero". Varro enim ait hanc stellam Luciferi, quae Veneris dicitur, ab Aenea, donec ad Laurentem agrum veniret, semper visam, et postquam pervenit, videri desiisse: unde et pervenisse se agnovit. bene autem poeta diligentia sua dierum horis hic quae aguntur accommodat; ut hoc loco, quod de patria cum patre et filio discedit Aeneas, ait 'surgebat'.

Ad v. 802 Ducebatque diem quia Lucifer lucis est praevius.

Ad v. 803 Opis ferendi auxilii; vel ad ceteros liberandos, qui non fuissent occisi; vel ad eruendam de captivitate patriam, quia dicit 'Danaique obsessa tenebant limina portarum'.

Ad v. 804 Cessi deest 'igitur'. cessi hoc est tantis difficultatibus vel malis. et proprie cedere dicuntur qui patriam relinquunt. montem ut ostendit in nono Idam significat. sublato geni- tore ubique inventa opportunitate pietatem suam erga patrem vult ostendere.