Leges statutae reipublicae Sancti Marini

E Wikisource

Sanmarinensis Respublica vetustate libertatis celebrata, omniumque, quae in Italia floruerunt, una superstes peculiares leges labente saeculo XIII iam sibi condiderat quae pluries auctae ac emendatae anno deinde MDC Arimini ex officina Iohannis Simbenii in pubblicum prodierunt. Haec tamen editio ex librarii socordia tot tantisque mendis inquinabatur, ut sententiarum vim quam saepissime minime liceat attingere: at quaecumque fuerit diuturnitate temporis, ac continua manuum attrectatione consumpta, ita propemodum evanuit, ut vix unum exemplar integritate donatum mihi diutius inquirenti se tandem obtulerit. Eam igitur, sed ad unguem castigatam, meis typis instaurare constitui , ratus pluribus non fore ingratum perspicere quibus legibus Sanmarinenses inter tot saeculorum commutationes et vicissitudines primigenium Civitatis statum usque adhuc retinere feliciter potuerint.


STATUTORUM

LIBER PRIMUS

De Arengo generali. Rubrica I.

Quoniam sub capite cetera membra naturaliter sita sunt, ideo pimo loco de Arengo (cuius auctoritas in Republica nostra antiquitus praecipua erat), congruum dicere visum fuit. Est igitur Arengum congregatio universi populi Terrae Sancti Marini,et eius Curiae, scilicet unius hominis pro domo, quae praemisso sono campanae, & voce plazariorum, olim fiebat in claustro Plebis eiusdem Terrae, et nunc fit in aula, seu in domo magna Communis de mandato Dominorum Capitaneorum eiusdem Terrae pro tempore existentium, vel alterius eorum semper, et quandocumque eis,vel alteri eorum videturnecessarium, et opportunum. In quo Arengo sic congregato et coadunato licet graviora negotia Reipublicae nostrae antiquissimis temporibus per Dominos Capitaneos tractarentur, et resolverentur: attamen aucto populo nostro, quoniam congregatio eius pro singulis rebus difficilis paulatim evasit, ad tollendas omnes difficultates, nec non iurgia, et inevitabiles, ac perniciosas contentiones, quae in tam magna multitudine hominum continuo oriebantur, in Consilium magnum et generale, nuncupatum sexaginta virorum, omnimoda, et suprema potestas et imperium abeodem Arengo translatum fuit, nullaalia sibi reservata auctoritate, nisi quod in eo, ut supra, congregando, pubblicari debeant Officiales in principio cuiuslibet Capitaneatus electi, collectarum necessariae taxationes, et solutiones, viarum reaptationes, aquarum reductiones ad suos cursus antiquos , nec non custodiarum , operarum , lignorum , ac quarumcumque rerum impositiones, et cetera alia opportuna, et sub diversis Rubricis praesentis voluminis statutorum comprehensa. Quae omnia nos confirmamus et approbamus, volentes etiam cuique de populo licere suas querelas, et praetensa gravamina in praedictis et circa praedicta per modum supplicationis verbo vel in scriptis in eodem Arengo coram Dominis Capitaneis porrigere, et tegri numeri Consiliariorum, statuimus et ordinamus quod deinceps Consiliarij ad numerum saltem quadraginta simul coadunati, et congregati de mandato Dominorum Capitaneorum, praemisso sono campanae, et ceteris servandis servatis more solito, quodlibet negotium Communis tractare , et diffinire possint et valeant, quodque eorum determinationes , et resolutiones habeant idem robur, et firmitatem, quam haberent, si a toto integro sexaginta Consiliariorum numero una rite coadunato factae fuissent, et essent, prout etiam eamdem firmitatem, et robur habere volumus electiones Capitaneorum quae factae fuissent in Consilio minoris etiam numeri quadraginta Consiliariorum non obstantibus quibuscumque . Addentes quod Consiliarij tempore eorum electionis debeant esse aetatis ad minus annorum vigintiquinque . Nec unquam possit filius esse Consiliarius eius patre vivente . Prout nec etiam possint esse consiliarij duo, vel plures de una, eademque domo, sive plures fratres simul cohabitantes, et qui adhuc non devenerint ad divisionem communium bonorum, vel hereditatis paternae . Et ut Consiliarij fideliter, et libentius inserviant nostrae Reipublicae, eis concedimus, quod nunquam personaliter detineri, et carcerari possint pro aliquo debito civili privato, summam vigintiquinque librarum deinde non excedente, nec etiam molestari posse a Curia, et Fisco propter delationem cuiusvis generis armorum praeterquam archibusiorum parvorum minoris longitudinis trium palmorum.

De subrogatione Dominorum Consiliariorum sexaginta virorum.

Rubrica IV.

Quando acciderit, quodaliquis ex numero Dominorum Consilianorum sexaginta virorum nostrae Terrae defecerit morte,velaliter quomodocumque, ut supra in Rubrica de Consilio magno, et generali sexaginta virorum sancitum fuit, modus infrascriptus in electione aliorum loco deficientium observetur, videlicet quod quilibet ex Dominis Capitaneis coadunato generali Consilio duos ad eius libitum, et voluntatem medio eius iuramento nominare possit. Qui nominati debeant postea per Cancellarium alta, et intelligibili voce ad omnium Consiliariorum intelligentiam publicari , et manifestari , . eisque sic publicatis possint etiam singuli Consiliarij in eodem Consilio existentes unum, quem maluerint, medio eorum iuramento nominare, et in Consiliarium proponere, idoneum tamen semper, et aptum ad dictam dignitatem sustinendam. Quibus peractis nominationibus , et omnibus nominatis per Cancellarium Communis descriptis, omnes, et singuli, ut supra, tam per Dominos Capitaneos, quam per alios Consiliarios praedictos nominati ad suffragia per bussolas et balluctas admittantur, et ille censeatur, declaretur,ac intelligatur electus qui alios maiori suffragiorum, et balluctanun numero superaverit. Et in casu paritatis, et aequalitatis suffragiorum, et balluctarum, iterum ad suffragia qui pares fuerint admittantur, et maiornumerusj,ut supra, minorem superasse intelligatur, habito semper respectu numeri consiliariorum balluctantium,et habita consideratione, ut proponantur cives, et terrigenae, si deficiens erit civis,et terrigena, sin autem de villis si deficiens erit villicus. Et ut omnis fraudis. suspicio removeatur, semper ad praedicta omnia non solum D» Capitanei, et Cancellarius Comunalis, sed etiam Fiscalis, et Camerarius, qui pro tempore reperiuntur (si de eis copia haberi commode poterit) assistere debeant. Alias quicquid contra hanc ut supra descriptam formam actum, gestum,et attentatum fuerit, habeatur, et intelligatur ipso facto absque ulla alia declaratione fienda, nullum, invalidum, et nullius roboris, vel momenti. Et incurrant praeterea Domini Capitanei praedicti contra hanc formam fieri permittentes, poenam trium scutorum pro quolibet eorum, ultra amissionem eorum soliti salarij.Quae omnia Camerae Communis applicentur: addentes quod huiusmodi balluctationi assistere non possint, nec debeant, consanguinei j et affines usque in tertium gradum inclusive secundum ius canonicum computandum .


Forma iurisiurandi praestandi Consiliarijs in omnibus electionibus post hac faciendis? et praesertim aliorum Consiliariorum, Dominorum Capitaneorum? Iudicum Appellationum , et quorumcumque aliorum officialium propositis, et manibus tactis Sanctissimis Evangelijs. Rubrica V.


Ego N. iuro per haec Sancta Dei Evangelia me electurum in Consiliarium, Capitaneum, et Iudicem, vel in alium Officialem illum, vel illos, quos iudicabo esse magis aptos, idoneos, ac utiles, et beneficos publico nostro , vel pro conservatione nostrae antiquissimae libertatis, et administratione iustitiae, nullo motus odio, vel amore, aut humana gratia.

De electione Dominorum Consiliariorum duodecim virorum, et eorum auctoritate. Ruhrica VI.

Coadunato, et legittime congregato magno, et generali Con- silio sexaginta virorum , sorte sexdecim homines ex numero praedictorum extrahantur, qui totidem ex eodem numero no- minare teneantur, octo scilicet terrigenas, et octo ex territorio Terrae nostrae Sancti Marini, dummodo nominati fratres ger- mani, consohrini, patrui, nepotes, soceri, generi, sororijve no- minantis, inter se non existant. Qui sexdecim homines sic, ut praefertur, nominati ad scrutinium in dicto Consilio sexaginta virorum per suffragia, et halluctas admittantur, quorum qua- tuor ex terrigenis, et quatuor ex territorio praedicto, quibus maior numerus suffragiorum, et balluctarum praestitus fuerit, sint, et esse intelligantur Consiliarij duodecim virorum Terrae nostrae praedictae, qui per annum tantum, et non ultra, in di- cto eorum officio, et in dicta dignitate permanehunt. Verum quia non minus utile, quam necessarium esse videtur, quod in numero duodecim praedictorum virorum semper viri quatuor interesse deheant, qui de contingentibus in praece- denti anno, in quo ipsi officium praedictum exercuerunt, ple- nam habeant informationem , propterea ordinamus, et statui- mus, quod quatuor illi viri, qui in praecedenti anno ad dictum officium admissi, ut supra fuerunt, adhuc per suhsequentem annum una cum alijs octo , ut supra admissis, in eodem officio permanere deheant, ut sic duodecim viri in numero existant, et Consilium duodecim virorum appelletur, Et sic deinceps per- petuis futuris temporibus ordo hic descriptus observetur, Quod quidem Consilium duodecim virorum praedictum au- ctoritatem habeat multandi, et praecipiendi usque ad summam librarum centum denariorum , et non ultra. Et insuper arbitra- • rias poenas quascunque declarandi iuxta modum, et formam traditam in alio statuto infra de poenis arbitrarijs loquente. Non possit autem Consilium praedictum duodecim virorum etiam cum praesentia amborum Dominorum Capitaneorum, qui pro tempore existent, aliquam gratiam indulgere in damnis datis , nec de alia quacunque re, tam civiliter, quam crimina- liter, seu mixte intentata

De modo, etforma congregandi Consilium generale sexaginta virorum, et Consilium duodecim, et de poenis ad illa non venientium . Rubrica VII.

Statuimus, et ordinamus, quod si Domini Capitanei Terrae Sancti Marini pro tempore existentes, vel alter eorum voluennt congregare Consilium generale, debeant de mane in aur ora per spatium fere unius horae sonari facere ad longum tribus intermissis, et reiteratis vicibus campanam Arcis maioris per castellanum eiusdem Arcis , et deinde post aliquot horas per campanam Communitatis , sive maiorem existentem in Plebe Sancti Marini sonari facere requestam, sive requisitiOnem more solito , qua pulsata , et praemissa , ut supra , generali monitione voce Plazariorum per vias , et plateas clamantium , quod omnes debeant venire ad Consilium, Domini Capitanei debeant semper per eorum Notarium fieri facere in principio Consiliorum requisitionem omnium Consiliariorum , nominando , et vocando nomina eorum alta , et intelligibili voce , et Consiliarij, qui non adfuerint in Consilio quando per Notarium vocabuntur , et nominabuntur , punctentur , et finito Consilio , vel quando Dominis Capitaneis placuerit, cogantur de facto solvere pro poena paulum unum Papalem , vel ejus valorem integrum , absque aliqua diminutione , et sine alia sententia , et condemnatione Camerario Communis , et hoc pro prima vice , et nisi maior poena per praeceptum , sive monitionem a Dominis Capitaneis, vel eorum Plazarijs esset imposita. Quoniam Capitaneis pro convocando Consilio volumus licere praecipere in scriptis, vel voce Plazariorum singulis Consiliarijs , quod debeant venire ad Consilium sub hora, et poena eis bene visa, et ab ijs^ qui non venerint, poenas impositas, et incursas de facto exigere posse , omni appellatione remota . Possint tamen Domini Capitanei audire justas, et legitimas excusationes non venientium, et illas admittere, vel non, secundum eorum libitum, et voluntatem, salva semper eorum conscientia. Et punctati, quibus excusatio per Dominos Capitaneos admittetur, nullam poenam solvere teneantur, illi vero, quibus excusatio non admittetur, poenam incursam integram solvere cogantur. Si vero punctati comparuerint in eodem Consilio post factam requisitionem , stet in arbitrio Dominorum Capitaneorum an illis velint remittere totam poenam, vel partem ejus , habita consideratione impedimenti , et horae comparitionis. Quod si Domini Capitanei, vel alter eorum vellent convocare Consilium de mane pro aliqua urgenti necessitate Communis , debeant illud modo, et forma praedictis, sonari facere sero praecedenti, ante sonitum Ave Mariae, et iterum in aurora, et mane quo voluerint illud congregare , et similiter paulo post sonari facere requestam, et si eis videbitur, praemissa etiam speciali monitione, et praecepto in scriptis, vel voce Plazariorum sub poena unius scuti, vel alia maiori eis bene visa, quam integram postea de facto a non venientibusy et inobedientibus exigere teneantur, omni appellatione semper remota. Et praedicta omnia, et singula locum habeant etiam in Consilio, et in Consiliarijs duodecim, praeterquam volumus istud sonari cum campana Communitatis, sive maiori existente in Plebe praedicta ad duodecim toccos , aliquali inter unum , et alium intermisso spatio, et similiter ejus requestam, cum eadem campana, more solito, et consueto. .•:•;: . •■

De Arengatoribus. Rubrica VIII.

Congregato generali Consilio, et praemissis tam per Dominos Capitaneos , quam per Dominos Consiliarios flexis genibus ad Deum, et ad Divum Marinum pijs precibus, ac deinde propositis quibuscumque placitis Dominis Capitaneis, extrahantur sorte duo Arengatores, qui eorum votum, et consilium publice in eodem Consilio super singulis propositis praedictis explicare debeant. Deinde liceat unicuique alteri in eodem Consilio existenti super praemissis suam semel libere dicere opinionem. Et in casu contradictionis , et discordiae, nascentis ex dicto saltem duorum contradicentium, ad suffragia» et balluctas deveniatur, et illud intelligatur obtentum, quod maiori numero suffragiorum , et balluctarum erit suffultum , quod postea per Cancellarium nostrum fideliter in scriptis redigatur infra triduum sub poena viginti bononenorum pro qualibet vice , et ulterius inhabilitatis ad eadem officia , si in fine dicti sui officii compertum fuerit ipsum Cancellarium non scripsisse ad librum propositarum omnia , et singula Consilia , et ejusdem Consilij decreta, et resolutiones factas durante ejus officio, cum facultate cuilibet de populo id denunciandi. Et dictis eorum opinionibus, datisque consilijs, tam per Arengatores, quamperquoscunque alios^ qui dare voluerint , nemo amplius replicare valeat, nisi a Dominis Capitaneis licentia fuerit impetrata. Et dum aliquis arengando sermonem habet, et loquitur in Consilio, omnes alij silere debeant, ut in eo pertractanda omni quiete , et pacifice pertractentur . Alias in poenam viginti bononenorum pro quolibet , et vice qualibet incurrant.

Quod nullus Consiliarius cum aliquo pertractare possit pro officijs , dignitatibus , gratijs, iustitia vel alia quacumque re obtinenda. Rubrica IX.

Ulli licebit cum aliquo Consiliario Reipublicae quomodolibet pertractare pro offieio , dignitate , gratia , iustitia , vel alia quacumque re a Consilio nostro generali sexaginta virorum, vel a Consilio duodecim pro se vel pro alijs obtinenda , sub poena tam petentibus, quam promittentibus suffragia, sive fuerint Consiliarij , sive non , privationis perpetuae Consilij , et inhabilitatis ad omnes alias dignitates^ et officia publica, et insuper scutorum viginti quinque, Camerae nostrae applicandorum.

De ijs, quae per suffragia obtineri possunt , et de modo obtinendiin Consilio generali. Rubrica X.

Staruimus et Ordinamus quod in nostro magno, et generali Consilio sexaginta virorum non possit aliquid per suffragia, et balluctas "pertractari , si in eo numerus saltem quadraginta Consiliariorum non intervenerit , ut etiam supra dictum fuit. Et si in eodem Consilio in sufficienti numer6 congregato, tra- ctaretur de gratijs indulgendis, impensis im|)onendis, vel de proventibus Gommunis Terrae nostrae pr33dictae in quacum- que summa, et pro quacumque occasione erogandis, (quodad praefatum generale Consilium tantum spectare volumus) nihil agatur, nisi quod propositum fuerit per suffragia, et balluctas duarum partium ex tribus illorum Consiliariorum , qui in Consilio praedicto praesentes erunt, obtineatur. In ceteris autem in dicto Consilio pertractandis , id obtentum esse volumus , quod per maiorem partem suffragiorum , ©fc balluctarum illorum Consiliariorum , qui in Consilio adfueriiifc. obtinebitur, et in casu aequalitatis semper ad eadem suffragia et balluctas recurratur. Et quidquid contra formam praediqtam propositum, actumve fuerit, aut determinatum, vel resolutum, inane sit, et nullius roboris, vel momenti, et pro infecto habeatur.