Leibnitii Animadversiones

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Animadversiones
ad Joh. George. Wachteri librum de recondita Hebræorum philosophia.
1706-1710

editio: ex Réfutation inédite de Spinoza par Leibniz, E. Brière, Paris, 1854; Ludovicus Alexander Foucher de Careil recensuit
fons: librum vide


LEIBNITII ANIMADVERSIONES

EX AUTHOGRAPHO


BIBLIOTHECÆ REGIÆ HANOVERANÆ.




In præfatione ait Christianos primitivos ab Hebræis philosophiam accepisse, sed a Platonicis potius accepere, a quibus ipsi Judæi, ut Philo.

Antiquissimam Hebræorum philosophiam sectatus est Benedictus de Spinosa e gente Lusitana Judæus nostro autoris judicio cui si credimus, Spinosa divinitatem Christi universæ religionis agnovit. Sed miror quomodo hoc dici possit, cum autor agnoscat Christi resurrectionem a Spinosa negatam.

Quidam Augustinus (J. P. Speeth. vid. Ep. Spen.) diu apud Knorrium[1] Solisbaci egerat, sed pertæsus credo suæ conditionis, Judæus factus, Mosem se Germanum[2] vocabat. Contra eum scripserat autor libram dictum : die vergotterte Welt : cum in hominem Amstelodami incidisset, ibi Spinosam et Mosem hunc impugnat et Cabbalam Hebræorum simul, quod ex mundo faciat Deum. Sed postea visus est sibi rem rectius agnovisse. Nunc ergo Hebræorum Cabbalam et Spinosam tuetur, ostenditque Deum et mundum ab ipsis distingui : Sed in eo parum satisfacit. Nam Deus his est velut substantia, creatura velut accidens Dei. Budæus in Obs. peculiari Halensi scripserat defensionem Cabbalæ Hebræorum contra autores quosdam modernos. Idem argumentum tractavit in introductione ad Historiam philosophias Hebræorum, ibi autoris librum doctius impugnavit. Autor nunc et se ipsum corrigit et domino Budæo respondet. Consensum Cabbalæ cum Spinosa impugnatum tuetur, sed Spinosam nunc excusat quem tunc impugnaverat.

Cabbala duplex, realis et literalis, hæc est Gematria (hæc transponit literas et syllabas facitque ex dictione aliam dictionem aut alterius dictionis computum) Notariaca quæ ex singulis literis præsertim initialibus novas dictiones condit Themura quæ est quædam stenographia et totius alphabeti commutatio.

Multi prius decernunt quam cognoscunt : Knorrium ait autor non tam Cabbalam seu philosophiam occultam Hebræorum quam inania assumenta denudasse : Sed Knorrius dedit utrumque ut invenit, bonum et malum.

Vetus traditio[3] : Transgressio Adæ fuit truncatio Malcuth a cæteris plantis : Malcuth nempe seu regnum ultima Sephirarum significatque omnia Dei imperio irresistibiliter regi, si ut homines putent se suam sequi voluntatem, dum exequuntur divinam, Adamum autem sibi libertatem independentem tribuisse et lapsu didicisse sese non per se stare, sed à Deo per Messiam rursus erigendum esse : Ita ramificationem Sephirarum Adamus fastigio truncavit. Cabala à Kebel, id est, accipidendo, traditione.



Apud Claudium Berigardum in Circulo Pisano, XX, p. 130-131. Origenes et alii ex gnosticis patribus, imo etiam Hieronymus videntur asserere deceptionem legislatoribus non minus quam medicis esse licitam. Disciplina Arcani apud Ægyptios quam severa Pythagoras probavit, qui vix Amasis regis autoritate cui a Polycrate commendatus fuerat à Diospolitis admissus est : Ipse non minus silentii severus exactor. Et Plato dixit autorem universi in vulgus prædicare nefas. Et alibi : de Deo ænigmatice loquendum ut literæ periclitantes ab aliis legantur quidem, sed non intelligantur. (Vide Gassendium, Contra Aristoteleos.) De Academiis, Aug. (lib. 3, contra Academ) sententias tantum aperuisse eis qui secum usque ad senectutem vixissent. Quin apud Clementem. Strom. 5, ipsi Epicurei dicebant quædam apud se esse non omnibus legenda. Itaque Cartesius ad Reg., part. 1, Ep. 89, Injuriam facis nostræ philosophiæ si eam nolentibus ostendas, imo si communices aliis quam enixe rogantibus.


Burnetus in Archæologia[4] de Cabalistis eorum philosophiam huc redire quod primum ens seu Aensoph in se contineat omnia eademque sit semper entitatis quantitas in universo, mundum esse emanationem ex Deo, hinc verba fieri de vacuis, vasis, vasculis, canalibus per quos radii decurrunt, radiis retractis res perire et resorberi in Deum.

Pseudo-Cabalam[5] putant quidam nudius tertius a R. Loriensi aut Irira inventam. Tatianus Dominum mundi esse universorum substantiam, Deum esse ὺπόστασιν τού παντὁς. Henrici Mori Theses Cabalisticæ : Ex nihilo nihil fieri : nullam esse in rerum universitate materiam, Cabalistarum proprium dogma est. Omnem substantiam esse spiritum, hoc illi intelligunt de spiritu divino secundum nostrum autorem secus quam Morus. At noster statuit Mundum vel Mundos esse naturæ divinæ necessarium et immanantem effectum, huic jam autem rei immanantem et emanantem, cum illa singularissime unum esse quomodo omnes concipiunt rem et modum rei a parte rei non distingui. Hæc male.


Universum posse dici Deum, utpote manifestum. In iis quæ de mundo divino, unde mundus hic emanando profluxit, philosophantur Cabalistæ, adeo aperta est Trinitatis confessio ut facile subscribam verbis viri docti. Obs. Hall., tom. 2, ob. 5-16, n. 3. Christianos ab Hebræis Trinitatem accepisse. Sed autoris judicio. Picus Mirandulanus erravit, cum in tribus Sephiris supremis arboris Cabalisticæ Triadem collocavit, quem alli secuti, et audacissime ille qui, Tom. 1, Obs. sel. 1. n. 11, quod per illa nomina Kether, Binah, Chochmah, Coronæ Sapientiæ et Prudentiæ tres personæ indiscriminatim adhibentur ex ipsa Cabalistarum explicatione esse manifestum. Sed sciendum est numerationes seu Sephiras longe esse infra Ensoph in quo Trias. Infra Ensoph est Adam Cadmon, id est tota Sephirarum, luminum, numerationum et Æonum complexio, non est unigenitus sed primogenitus.

Tatianus in oratione ad Græcos se professus Barbaricæ (id est Hebraicæ) philosophiæ sectatorem : In ipso universorum domino per potentiam verbi tum ipse, tum verbum quod in eo erat (verbum internum) extitit. Cum autem voluit iste, verbum ex ejus simplicitate prosiliit, non inaniter prolatum, sed primogenitum opus spiritus ejus (en verbum externum). Hoc scimus esse principium hujus mundi (Adam Cadmon, primogenitus) natum autem est per divisionem non per avulsionem ; quod enim avellitur a primo separatur, quod vero dividitur id functione donatum propria nihil imminuit illum a quo vim suam sumpsit. Hæc Tatianus ubi verba tantum Ebræa Ensoph et Adam Cadmon desunt neque ideo Tatianus Arrii prælusor. Arrius factus est hæreticus primogenitum negando, vel primogenitum cum unigenito confundendo. Bullus in defensione Synodi Nicænæ ostendit (sect. 3 cap. 5) scriptores catholicos synodo Nicæna antiquiores, filio Dei nativitatem dare quandam quæ aliquando cœperit, et mundi creationem antecesserit. Citat Athenagoram, Tatianum, Theophilum Antiochenum, Hippolytum et Novatianum, de quibus ordine agit et tandem, cap. 9, ostendit etiam recentiores aliquos τού λόγον ex patre ad condendum mundum processionem seu συγκαταβασιν agnovisse idque ex sermonibus Zenoni Veronensi tributis, sed post Synodum Nicænam scriptis, ex Epistola Alexandri Alexandrini ad Alexandrum Episcopum Constantinopolitanum, ex Epistola Constantini ad Nicomedienses, ex Eusebii (libro) Pamphili de laudibus Constantini, ex ipso denique Athanasio probat.


Et addit., p. 394, seq. Ego non ausim hoc arcanum scrutari, etsi videre mihi videar quæ de ipso non inepte dici possunt. Itaque ad Athanasium revertor qui triplicem filio nativitatem manifeste tribuit. prima est qua ὁ λόγος ab æterno ex patre et apud patrem extitit. Ob hanc nativitatem τον μονογενῆ in Scripturis dici ipsum censuit Athanasius. Vid. Athan. Or. 3, contra Arrianos. Altera nativitas consistit in illa συγκαταβάσει qua ὁ λόγος a patre Deo exivit ad creationem Mundi. Hoc respectu dici illum in Scriptura omnis creaturæ primogenitum statuit Athanasius. Tertia demum nativitas ejus fuit cum eadem divina persona e sinu et gloria paterna exivit, seque intulit in uterum Sacratissimæ Virginis. Et Verbum caro factum est. Cave autem hanc magni Athanasii interpretationem contemnas, quippe quæ aptissimam tibi clavem porrigat ad aperiendam veterum quorumdam mentem et sententiam quorum dicta Arriani in hæreseos patrocinium traxere, et neoterici quidam Theologi haud minus implicite Arrianismi accusarunt.


Hæc Bullus.


Autor ait, cap. 3, fin. Notandum quod Messias est ipse ὁ λόγος æternus, non ille Deo internus sed prolatititius et hic dicimus stylo Cabalistico Messias, quod Spiritu sancto natus est, qui proinde etiam Spiritus mundi Cabalistis dicitur, quia Spiritus ejus est qui mundum animavit. Cabalistæ etiam coguntur ut concedant quod corpus Christi sit omnipotens, eo quod corpus Christi secundum illud est corpus primum, unde reliqua corpora per varias Sephiras creatrices speciem et ornatum accepere. »


Autor deinde, cap. 4, Spinosam cum Cabala comparat, is ait : Ethi., p. 2, Schol. pro. 10. Omnes concedere debent nihil sine Deo esse neque concipi posse. Nam apud omnes in confesso est quod Deus omnium rerum tam earum essentiæ, quam earum existentiæ unica est causa ; hoc est Deus non tantum est causa rerum secundum fieri, sed etiam secundum esse. Hoc Spinosa cui apparet autorem applaudere. Et verum est non esse de rebus creatis aliter pronuntiandum quam permittuntur a natura Dei. Sed hoc non puto assecutum Spinosam meo judicio. Essentiæ quodam modo sine Deo concipi possunt, sed existentiæ Deum involvunt. Ipsaque realitas essentiarum qua scilicet in existentias influunt a Deo est. Essentiæ rerum sunt Deo coæternæ. Et Dei ipsa essentia complectitur omnes alias essentias, adeo ut Deus sine ipsis concipi non possit perfecte. Sed existentia sine Deo concipi non potest qui est ultima ratio rerum.


Hoc axioma: ad essentiam rei pertinere sine quo nec esse nec concipi potest, adhibendum est in necessariis seu speciebus, non in individuis seu contingentibus. Nam individua concipi distincte non possunt. Hinc cum Deo connexionem necessariam non habent, sed libere sunt producta. Inclinatus ad ea fuit Deus determinata ratione, sed non necessitatus.

Ex nihilo aliquid fieri ad fictiones refert Spinosa, de Emend. intell. p. 374. Sed revera modi qui fiunt ex nihilo fiunt. Cum nulla sit modorum materia certe nec modus nec ejus pars præextitit sed alius qui evanuit et cui hic successit.


Cabalistæ videntur dicere materiam nec creari ob vilitatem essentiæ nec existere posse, proinde vel nullam esse in universo materiam, vel spiritum et materiam unum idemque esse, ut habet Henricus Morus in thesibus Cabalisticis. Spinosa quoque negat ullam massam corpoream et materialem quæ sit subjectum hujus mundi a Deo creari potuisse, quia inquit ex qua divina potentia creari potuerit dissentientes ignorant. Est aliquid in his veri, sed credo non satis intellectum. Materia revera est, sed non substantia, cum sit aggregatum seu resultans ex substantiis : de materia in quantum secunda seu massa loquor extensa quæ minime homogeneum est Corpus. Sed id quod homogeneum concipimus et materiam primam vocamus, id est aliquid incompletum cum sit mere potentiale. Substantia autem plenum est aliquid atque activum.



Spinosa putavit materiam vulgi non existere. Hinc sæpe monet a Cartesio materiam male definiri per extensionem, Ep. 73, et extensionem male explicari per rem vilissimam quæ debeat esse in loco divisibilis, de Emend. intell. p. 385. eo quod materia debeat explicari per attributum quod æternam et infinitam essentiam exprimit. Respondeo extensionem aut si mavis primam materiam nihil aliud esse quam indefinitam quandam repetitionem rerum quatenus similes sunt inter se, seu indiscernibiles ; sed ut numerus supponit res numeratas, ita extensio res quæ repetuntur, quibus præter communia insunt propria. Hæc propria accidentia faciunt limites magnitudinis figuræque actuales, prius ante possibles. Materia mere passiva est aliquid vilissimum, nempe carens omni virtute, sed tale consistit tantum vel in incompleto, vel in abstractione.


Spinosa. (Eth. p. 1. coroll. prop. 13, et schol. prop. 15[6]). Nulla substantia ne corporea quidem divisibilis est. Hoc apud eum non mirum, quia ipsi non nisi unica est substantia : sed mihi id verum est, etsi infinitas substantias admittam, omnes enim apud me sunt indivisibles seu monades.

Ait idem (Eth. p. 3, schol. prop. 2) quod mens et corpus eadem res sit duobus tantum modis expressa, et quod (Eth. p. 2, schol. prop. 7,) et quod substantia cogitans et substantia extensa una eademque substantia sint quæ jam sub cogitationis jam sub extensionis attributo cognoscitur. Et ibidem ait : hæc quidam Hebræorum quasi per nebulam vidisse videntur qui scilicet putarunt Deum, Dei intellectum, resque ab ipso intellectas unum et idem esse. Hoc male mea sententia. Mens et corpus non est idem, non magis quam principium actionis et principium passionis. Substantia corporea habet animam et corpus organicum hoc est massa composita ex aliis substantiis ; id verum est eamdem substantiam cogitare et habere massam extensam sibi adjunctam sed minime ex ea consistere, cum nihil eorum non adimi possit, salva substantia. Præterea omnis substantia percipit, sed non omnis substantia cogitat. Cogitatio revera est monadum, imo omnis perceptio, sed extensio est compositorum. Deum et res a Deo intellectas unum idemque non magis dici potest, quam mentem et res a mente perceptas idem esse. Autor putat Spinosam naturam communem assumsisse, cui insint attributa cogitatio et extensio et eam esse Spiritum, sed nulla est spirituum extensio nisi sumas latius pro quodam animali subtili ut angeli a veteribus accipiebantur. Addit autor modos horum attributorum esse mentem et corpus. Sed qui quæso, mens potest esse modus cogitationis cum sit cogitationis principium ? Itaque potius mens esset attributum et cogitatio esset modificatio hnjus attributi. Mirum etiam quod Spinosa supra, de Emendatione intellectus, p. 385, negasse videtur extensionem esse divisibilem in partes et ex partibus compositam, quod nullum sensum recipit nisi forte velut spatium non esse rem divisibilem. Sed spatium et tempus sunt ordines rerum non res.

Recte ait autor Deum rerum omnium origines ex ipso invertisse, quemadmodum olim memini Jul. Scaligerum dicere res produci non ex potentia passiva materiæ sed ex potentia activa Dei. Et hoc ego de formis affirmo seu activis vel entelechiis.

Quod ait Spinosa (Eth. p. 1, prop. 34) Deum eadem necessitate esse causam sui[7] et omnium rerum [8] (et Tractat, politic, p. 270, c. 2, n. 2), rerum potentiam esse potentiam Dei, non admitto. Deus necessario existit, sed res libere producit, et rerum potentia a Deo producta est, sed a divina potentia diversa est, et res operantur ipsæ, etsi vires agendi acceperint.


Ait Spinosa, Ep. 21. Omnia in Deo esse et in Deo moveri cum Paulo affirmo et forte etiam cum omnibus reliquis [9] philosophis licet alio modo, et auderem etiam dicere cum omnibus antiquis Hebræis quantum ex quibusdam traditionibus tametsi omnibus modis adulteratis concipere[10] licet. Ego putem omnia esse in Deo non ut partem in toto, nec ut accidens in subjecto, sed ut locum in locato, sed locum spiritualem seu sustentantem, non ut locum commensuratum seu condivisum, nempe ita ut Deus est immensus seu ubique ; adestque orbis : itaque omnia in ipso ; est enim ubi sunt res et ubi non sunt, et manet cum discedunt et jam fuit ubi accedunt.


Autor : Quod Deus alia mediate, alia immediate produxerit Cabalistarum concors sententia est. Hinc subinde eloquitur de principiato quodam primo quod Deus immediate ex se effluere fecerit, et quo mediante cætera in seriem et ordinem sunt producta idque variis nominibus salutare solent gratia ex : Adam Cadmon, Messias, Christus, Λόγος, verbum, primogenitus, homo primus, homo cælestis, dux, pastor, mediator, etc. Rationem asserti alias reddam. Rem ipsam agnovit Spinosa ut præter nomen nil desiderare possis. Sequitur inquit, Eth. p. 1, schol. prop. 28. Secundo quod Deus non potest proprie dici causa remota rerum singularium, nisi forte ea de causa ut scilicet eas ab iis quas immediate produxit vel potius quæ ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus. Qualia autem sint illa quæ ex absoluta Dei natura sequi dicuntur sic explicavit : prop. 21. Omnia quæ ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur semper et infinita existere debuerunt, sive per idem attributum æterna et infinita sunt. — Hæc autor ex Spinosa quæ omni fundamento carent. Deus nullam creaturam infinitam producit neque ab ullo argumento ostendi potest nec assignari potest in quo ea differat ab ipso.


Nam quod sibi imaginatur Spinosa ex quovis attributo peculiarem prodire infinitam rem, ex extensione infinitum quoddam extensione, excogitatione infinitum quemdam intellectum, oritur ex varia imaginatione de divinis quibusdam attributis heterogeneis velut cogitatione et extensione, et innumeris aliis fortasse. Nam revera extensio non est attributum per se cum non sit nisi repetitio percipientium.


Extensum infinitum non nisi imaginarium est. Cogitans infinitum est ipse Deus. Necessaria et quæ ex infinita Dei natura sequuntur, sunt æternæ veritates. Creatura particularis ab alia producitur, at hæc rursus ab alia. Sic ergo non concipiendo veniretur ad Deum si progressus in infinitum fingeretur, et tamen revera non ultima minus quam alia anterior a Deo pendet.

Ait Tatianus in oratione ad Græcos spiritus inesse stellis angelis stirpibus aquis hominibus et quamvis unus et idem sit, differentias in se habet. — Sed hanc ego doctrinam minus probo. Est error de anima mundi per idem diffusa et quæ instar aeris in organis pneumaticis pro diversis fistulis diversos sonos facit : ita fracta fistula cessabit illic anima redibitque in animam mundi. Sed sciendum est tot esse substantias incorporeas, vel si mavis animas, quot sunt machinæ organicæ naturales. Sed quod ait Spinosa, Eth. p. 2, schol. prop. 13. Omnia quamvis diversis gradibus animata tamen sunt, alia mirabili sententia nititur, nam, inquit, cujusque rei datur necessario idea in Deo cujus Deus est causa eodem modo ac humani corporis idea. Sed plane ab omni specie rationis alienum est animam esse ideam. Ideæ sunt aliquid mere abstractum ut numeri et figuræ nec agere possunt. Ideæ sunt abstractæ et universales : idea animalis cujusque est possibilitas et illusio est animas immortales dicere, quia ideæ sunt æternæ, quasi globi anima æterna diceretur quia idea sphærici corporis æterna est. Anima non est idea, sed fons innumerabilium idearum. Habet enim præter ideam præsentem activum aliquid seu productionem novarum idearum. At secundum Spinosam quovis momento alia erit anima quia mutato corpore alia est corporis idea. Hinc non mirum si creaturas pro modificationibus evanidis habet. — Anima ergo est aliquid vitale seu continens vim activam.


Ait Spinosa Eth., p. 1, prop. 16. Ex necessitate divinæ naturæ infinita infinitis modis (hoc est omnia quæ sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi debent. Sententia falsissima et idem est hic error cum eo quem Cartesius insinuavit, materiam successive omnes formas suscipere. Spinosa incipit ubi Cartesius desinit : in naturalismo. Idem male, Ep. 58, mundum divinæ naturæ effectum esse, etsi pene addat non esse factum fortuita. Datur medium inter necessaria et fortuita, nempe liberum. Mundus est effectus Dei voluntarius sed ob ratione inclinantes seu prævalentes. Et licet fingeretur mundus perpetuus, tamen necessarius non foret. Potuisset Deus aut non aut aliter creare, sed non erat facturus. Putat, Ep. 49. Deum ea necessitate mundum producere qua se intelligit. Sed respondendum est multis modis res esse possibiles, at ut se non intelligeret, impossibile erat. — Spinosa porro ait, Eth. p. 1, schol. prop. 17. Scio plures esse qui putant se demonstrare posse ad Dei naturam summum intellectum et liberam voluntatem pertinere nihil enim perfectius agnoscere se aiunt quod Deo tribuere possunt quam id quod in nobis summa perfectio est[11] ... ideo maluerunt Deum ad omnia indifferentem. statuere nec aliud creantem præter id quod absoluta quadam voluntate statuit creare. Verum ego me satis clare ostendisse puto[12] a summa Dei potentia[13] omnia eadem necessitate sequi, eodem modo ut[14] ex natura trianguli[15] sequitur ejus tres angulos æquari duobis rectis. — Ex initio horum verborum patet Spinosam Deo non tribuere intellectum et voluntatem. Recte negat Deum esse indifferentem et absoluta voluntate aliquid statuentem : statuit voluntate rationibus innixa. Res ex Deo sequi, ut proprietates ex triangulo, nullo argumento comprobatur neque analogia est inter essentias et res existentes. Idem schol. ad prop. 17[16] vult intellectum et voluntatem Dei cum nostro solum nomine convenire, nam nostrum esse posteriorem rebus, Dei priorem, sed hinc non sequitur solo nomine convenire. Alibi tamen dicit cogitationem esse attributum Dei et ad illam referendos particulares cogitandi modos. Eth. p. 2, prop. 1. Sed tunc putat autor eum loqui de verbo Dei externo quod, Eth. p. 5, mens nostra pars intellectus infiniti.


Mentem humanam ait Spinosa (Eth. p. 5, prop. 23, demonst.), non posse cum corpore absolute destrui, sed ejus aliquid remanere quod æternum est : id autem ad tempus non referri adeoque durationem inquit menti nisi durante corpore non tribuimus. Et in schol. subseq. ait, Est hæc idea, quæ corporis essentiam sub specie æternitatis exprimit, certus cogitandi modus qui ad mentis essentiam pertinet quique necessario æternus est, etc. Hæc illusoria esse oportet. Hæc idea est qualis figura sphæræ cujus æternitas nihil præjudicat existentiam, cum sit ipsa possibilitas idealis sphæræ. Itaque nihil est quod dicitur mentem nostram quatenus corpus sub æternitatis specie involvit æternam esse, pariterque æterna erit quia æternas veritates de triangulo intelligit. Mens nostra non durat nec tempus refertur ultra actualem corporis existentiam. Ita Spinosa d. l. qui eam cum corpore perire putat quia judicavit ipsum corpus unicum semper manere etsi transformetur. Addit autor : quod mentes in alia et alia corpora migrent variasque domos et habitacula æternitatis nusquam a Spinosa diserte proditum lego, inferri tamen ex ejus sententia posset. Sed errat noster. Eadem anima Spinosæ non potest esse idea corporis alterius ut figura sphæræ non est figura cylindri. Spinosæ anima adeo fugax est, ut nec ad momentum existat, nam et corpus idea manet. Spinosa, Eth. p. 5, prop. 21, ait memoriam et imaginationem cum corpore evanescere. Sed ego censeo semper aliquam imaginationem et memoriam manere et sine illis animam nullam fore. Neque putandum est mentem existere sine sensu seu anima. Ratio sine imaginatione et memoria est consequentia sine præmissis. Aristoteles etiam putavit durare νουν, mentem, seu intellectum agentem, non animam. Sed ipsa etiam anima agit et mens patitur. Ait Spinosa (Tr. de Emendat. intell. p. 384), veteres nunquam quod sciam conceperunt uti nos hic animam secundum certas leges agentem et quasi aliquod automa (voluit dicere automaton) spirituale. Hoc autor de sola anima non de mente interpretatur, et animam agere secundum leges motus et causas externas. Deerrarunt ambo, animam dico sponte agere et tamen ut automaton spirituale, idque et de mente esse verum. Non animam minus quam mentem ab exteriorum impulsibus immunem esse et non animam magis quam mentem determinate agere, ut in corporibus omnia fiunt per motus secundum leges potentiæ, ita in anima omnia fiunt per conatus, seu desideria secundum leges boni. Consentiunt duo regna. Interim verum est quædam in anima sic esse ut nonnisi per externa adæquate explicari possint et eatenus anima obnoxia est externis, non influxu physico sed, ut sic dicam, morali, quatenus nempe Deus in condenda mente magis ad alia quam ipsam respexit. Nam ipse in unoquoque condendo et conservando respicit ad alia omnia. Voluntatem autor male appellat conatum cujusque rei peristendi in esse suo. Voluntas enim ad specialiora, modumque existendi perfectiorem tendit. Conatum male ait ipsam esse essentiam, cum essentia sit semper eadem, conatus vero varient. Affirmationem esse conatum mentis perseverandi in esse suo, id est conservandi ideas suas, non admitto. Habemus hunc conatum etiam cum nil affirmamus. Præterea apud Spinosam mens est idea, non habet ideas. Male etiam putat affirmationem et negationem esse volitionem, cum tamen hæc præterea rationem boni involvat.


Spinosa (Ep. 2 ad., Oldenb.) voluntatem ait differre ab hac vel illa volitione, ut albedinem ad hoc vel illo albo : itaque voluntatem non esse causam volitionis ut humanitas non est causa Petri et Pauli. Causa igitur alia egent volitiones particulares. Voluntas est tantum ens rationis. Hæc Spinosa. — Sed voluntatem nos accipimus pro potentia volendi, cujus exercitium est volitio. Ergo utique per voluntatem volumus, sed verum est aliis causis specialibus opus esse ad determinandam voluntatem, nempe ut certam producat volitionem. Certo modo modificanda est. Voluntas ergo ad volitiones non se habet ut species vel speciei abstractum ad individua. Errores non sunt liberi nec actus voluntatis, etsi sæpe per liberas actiones ad errores nostros concurramus.



Dein Spinosa (Tract. polit., c. 2 n° 6] « Homines inquit in natura velut imperium in imperio (Malcuth in Malcuth addit autor) concipiunt[17]. Nam mentem humanam a nullis causis naturalibus statuunt produci sed a Deo immediate creari a reliquis rebus adeo independentem ut absolutam potestatem habeat se determinandi et ratione recte utendi. Sed experientia satis superque ostendit, quod in nostra potestate non magis sit mentem sanam quam corpus sanum habere. » Hæc ille. — Mea sententia quælibet substantia est imperium in imperio, sed exacte rebus cæteris conspirans : nullum ab alio quocumque præter Deum influxum accipit, sed tamen ab aliis omnibus sed per Deum autorem) dependet : immediate a Deo prodit, et tamen aliis rebus consentanea producitur : cæterum non omnia sunt æque in nostra potestate. Nam magis huc vel illuc inclinamur. Malcuth seu regnum Dei nec divinam nec humanam libertatem tollit, sed indifferentiam æquilibrii quam statuunt, qui rationes actionum suarum, quas non intelligunt, nullas esse putant.


Spinosa putat mentem valde firmari si quæ fiunt necessario fieri intelligat : sed hoc coactu patientis animum contentum non reddit, neque ideo minus malum suum sentit. Felix est si intelligat bonum ex malo sequi et quæ fiunt nobis optima esse, si sapimus.


Ex his etiam intelligitur quæ Spinosa de amoro Dei intellectuali habet (Eth. p. 4, prop. 28[18]), nonnisi ad populum phaleras esse cum in Deo omnia bona malaque indiscriminatim necessario producente nihil est amabile, verus Dei amor fundatur non in necessitate sed bonitate.


Spinosa (de Emend. intell., p. 388) ait rerum particularium id est talium quarum existentia nullam habet connexionem cum earum essentia quæque proinde æternæ veritates non sunt, nullam dari scientiam, sed tantum experientiam. Hæc pugnant cum iis quæ alibi dixerat, omnia necessaria esse, omnia necessario fluere ex divina essentia. Idem (p. 2. Eth. schol. prop. 10), oppugnat eos, qui naturam Dei ad essentiam rerum creatarum, spectare aiunt et tamen alibi[19] statuerat res sine Deo nec esse nec concipi et ex ipso necessario oriri. — (Part. 1, Eth. prop. 21.) Contendit causa ea finita et temporalia a causa infinita immediate non produci, sed (prop. 28) produci ab aliis singularibus et finitis. Sed quomodo ergo tandem a Deo oriuntur ? Nam nec mediate ab eo oriuntur hoc modo quia nunquam ad ea pervenietur, quæ non similiter ab alio finito. Non igitur dici potest Deum mediantibus causis secundis agere, nisi producit causas secundas. Dicendum ergo potius Deum producere substantias non earum actiones ad quas solum concurrit.



Autor incommoda Cabalæ non aliter excusat § 5, quam quod sint omni philosophiæ communia, etiam Aristotelicæ et Cartesianæ, et ideo etiam Cabalistis doceri posse. Allegat deinde quod Aristoteles creationem et providentiam neget, unam intelligentiam in tota specie humana statuat, Cartesius causas finales tollat. Putat autor (Scholium) in Academiis Aristotelem doceri jussisse.



Putat autor veteres voluisse ut philosophia in scholis doceretur quæ possit a Theologis corrigi et impugnari, ne quis per omnimodam Theologiæ cum philosophia conspirationem seductione diaboli (si displicet, autor irridens loquitur) per omnimodam Theologiæ cum philosophia conspirationem in hanc cogitationem incidat, Religionem Christianam esse opus rationis. Hæc noster quæ irrisoria mihi videntur. Quanto magis ratio conspirat Religioni, tanto melius omnia habentur. Supereruut tamen semper quædam revelata, quæ sunt facti et Historiæ et Rationi aliquid superaddunt. Et hoc prætextu hostem admitti, ne nimis amico consentire videamur, insulsum fuerit. Theologiam nec a philosophia opem petere nec detrimentum pati autor putat p. 77. Male. Philosophia et Theologia sunt duæ veritates inter se consentientes nec verum vero pugnare potest, et ideo si Theologia vera philosophiæ pugnaret, falsa foret. Philosophiam ait niti fundamento sceptico, ratione nempe respectiva qua homines res ex hypothesi concipiunt : quasi vero philosophia vera hypothesibus niteretur. Ait quo magis Theologia et philosophia dissentiunt, hoc minus Theologia gravi suspicione poterit contaminari : imo contra, cum verum vero consentiat, suspecta erit Theologia quæ cum ratione pugnat. Dudum explosi Averroistæ philosophi seculi quinti et sexti decimi qui duplicem veritatem statuebant. Contra invecti philosophi Christiani ut conspirationem philosophiæ et Theologiæ ostenderent. Male Cartesius libertatem hominis non posse conciliari cum natura Dei. Notat autor doctrinam de Animarum Revivivatu in corpora a Christo in discipulis, et a Christianis in origine esse toleratam. Sed sciendum est revera nullum esse transitum animæ de corpore in corpus, nisi quatenus corpus ipsum insensibiliter mutatur. Metampsychosis foret contra regulam, quod nihil per saltum. Animam de corpore transire in corpus perinde est ac corpus saltu ire de loco in locum nec tamen per intermedia transire.

In omnibus his rationis egestas.

  1. Christian. Korrius de Rosenroth, autor libri qui inscribitur : « Kabbala denudata seu doctrina Hebræorum transcendentalis, etc. Solisb. 1677, in-4°, » Leibnitio notus qui eum Solisbaci invisum ivit et cum eo de variis Hebræorum et Cabalistarum pro Christo testimoniis, et imprimis de libro inedito cui titulus est : Messias puer : non semel collocutus est. Vid. Leibnitii, Ep. ad Job. Ludolf.
  2. Joh Pet. Speeth. ex Augustana confessione in judaïsmum præceps cognomine Moses Germanus epistolicum commercium habuit cum Wachtero religionis causa.
  3. Theod. p. 612.
  4. Thomas Burnetus, ut opinor, autor Archæologiæ philosophicæ doct. aut. de rerum originibus. Lond. 1692.
  5. Isaacus Loria Cabbalæ recentioris inventor. Irira, gente Hispanus, Loriam ferè secutus est.
  6. Scholium, magni quidem momenti, sed prolixius quam ut in extenso hic suppleri possit. Id tantum datur, quod magis ad rem. « Non minus absurdum est ponere quod substantia corporea ex corporibus, sive partibus componatur, quam quod corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, linea denique ex punctis componatur. Atque hoc omnes qui claram rationem infaillibilem esse sciunt fateri debent, et imprimis ii qui negant dari vacuum.»
  7. Per prop. 11.
  8. Per prop. 16, ejusque coroll.
  9. Apud Spinosam antiquis pro reliquis.
  10. Conjicere.
  11. Porro tametsi Deum actu summe intelligentem concipiant, non tamen credunt, eum posse omnia, quæ actu intelligit, efficere ut existant ; nam se eo modo Dei potentiam destruere putant. Si omnia, inquiunt, quæ in ejus intellectu sunt, creavisset, nihil tum amplius creare potuisset, quod credunt Dei omnipotentiæ repugnare.
  12. Omisso (vide prop. 16)
  13. Sive infinita natura, infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessario effluxisse vel semper eadem necessitate sequi (ut supra)
  14. Ac pro ut
  15. Ab æterno et in æternum
  16. Omnis locus ex integro mihi restituendus videtur qui ita se habet : « Nam intellectus et voluntas qui Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu et voluntate toto cœlo differre deberent, nec in ulla re, præterquam in nomine convenire possent ; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum cœleste, et canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet) vel simul natura esse cum rebus intellectis, quando quidem Deus omnibus rebus prior est causalitate (per coroll. 1, Prop. 16) sed contra veritas et formalis rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objective. Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiæ quam earum existentiæ ; quod ab iis videtur etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem et potentiam unum et idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiæ, quam earum existentiæ, debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ, nam causatum differt a sua causa præcise in eo, quod a causa habet. Ex. grat. homo est causa existentiæ, non vero essentiæ alterius hominis : est enim hæc æterna veritas : et ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt ; in existendo autem differre debent et propterea, si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit ; sed si unius essentia destrui posset et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quæ et essentiæ et existentiæ alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ. Atqui Dei intellectus est et essentiæ et existentiæ nostri intellectus causa : ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur, a nostro intellectu tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ differt, nec in ulla re, præterquam in nomine cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.
  17. Quid sit Malcuth vide supra.
  18. Pars 4e pro parte 5e ubi passim de amore intellectuali agitur.
  19. Eth. p. 1, prop. 15.