Liber Ecclesiastes (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Ecclesiastes
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber Ecclesiastes

Liber Ecclesiastes (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.1126B

B. HIERONYMI IN LIBRUM ECCLESIASTEN PROLOGUS.

(Vide inter Opera Hieronymi, tom. III.)

CAPUT PRIMUM. 113.1115D|

VERS. 1.-- Verba Ecclesiastae. (HIERON. in Eccle., t. III.) Tribus nominibus vocatus est Salomon, etc. 113.1116D| usque ad et aequalis magister est, et nescit se esse regem.

(ALBINUS.) Tradunt Hebraei hunc librum Salomomonis esse agentis poenitentiam, quia in sapientia 113.1117A| divitiisque confisus per mulieres Deum offendit. Secum enim omnia vana reputavit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt.

(HIERON.) Allegorice. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius, etc., usque ad unde: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII).

VERS. 2. Vanitas vanitatum. (ID.) Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est.

Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati 113.1117B| subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, vanitas, etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis caetera! Unde, Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui, etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari.

(HIER.) Si cuncta quae fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

VERS. 3.-- Quid habet amplius homo. (ID.) Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt.

113.1117C| VERS. 4.-- Generatio praeterit, etc. (ID.). Prima recedit generatio Judaeorum, etc., usque ad nos autem Deum laudamus non in uno saeculo, sed in saeculis saeculorum.

VERS. 5.-- Oritur sol et occidit. (ID.) Ipse sol, etc., usque ad qui oritur fideli, occidit infideli.

VERS. 6.-- Vadit ad austrum, etc. (ID.) Hinc existimare possumus, etc., usque ad et ita ad orientem revertitur.

In circumitu pergit spiritus. (ID.) Ipsum solem spiritum vocat, etc., usque ad alia frigus consumeret.

VERS. 7.-- Omnia flumina intrant in mare. Dicunt philosophi, aquas dulces, quae mari influunt, vel ardente sole consumi, vel salsuginis maris esse pabula. Sed Ecclesiastes noster et ipsarum Conditor 113.1117D| aquarum, dicit eas per occultas terrae venas ad capita fontium regredi et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. Possumus per flumina, et mare, humanum genus accipere, quod in terram, unde sumptum est redit, secundum illud: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Nec terra impletur multitudine mortuorum. Et Hieronymus dicit torrentes non flumina, eo quod cito transeant.

(HIER.) Omnes torrentes, etc., usque ad quomodo in proverbiis filiae sanguisugae.

VERS. 8.-- Cunctae res difficiles. Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. Videmus enim nunc 113.1118A| per speculum in aenigmate et ex parte, donec veniat quod perfectum est (I Cor. XIII), quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Haec sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint.

VERS. 9.-- Quid est quod. (HIER.) De his videtur dicere, etc., usque ad ut requiesceret Deus ab omnibus operibus suis die septima.

Quid est quod, etc. De naturis in principio mundi creatis, et de successione earum, quomodo veniunt et transeunt; ut homo moritur, homo nascitur, eadem natura est nascentis, quae fuit morientis. Sic de avibus, piscibus, serpentibus et omnibus animantibus; sic de herbis, arboribus et aliis naturis nihil 113.1118B| novum invenitur quod antea non fuerit: nihil praeteritum quod post non fiat. Unde, Requievit Deus die septimo ab omni opere suo (Gen. II), a novarum creatione naturarum, non a gubernatione, secundum illud: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Sic ex primordialibus rerum seminibus totius saeculi tempus naturali cursu peragitur.

VERS. 10.-- Nec valet, etc. (HIER.) Estne verbum, etc., usque ad et praedestinatione Dei jam ea facta sunt quae futura sunt.

Jam enim praecessit. Sicut praeterita quae olim fuerunt apud nos, abscondit oblivio, sic quae nunc fiunt, qui nascituri sunt, scire non poterunt; silentio enim peribunt, et quasi non fuerint, abscondentur.

Vanitas enim vanitatum et omnia vanitas, quia 113.1118C| omnia more fluentis aquae transeunt, et non redibunt. Cui sententiae totus mundus acclamat, et maxime genus humanum.

VERS. 11.-- Non est priorum. (HIER.) Seraphin propterea, etc., usque ad unde post, Non est memoria sapienti cum stulto in aeternum.

VERS. 13.-- Et proposui in animo meo, etc. Proposuit ergo Ecclesiastes, etc., usque ad quam sponte incurrerunt.

Hucusque generaliter de vanitatibus saeculi: hinc ad seipsum redit, et quis esset ostendit, quomodo omnia cognoverit, et docuerit, unde: Et proposui in animo meo, et caetera.

Hanc occupationem. (HIER.) Verbum anian Aquila, LXX et Theodotio περισπασμὸν quod latine 113.1118D| distensio, etc., usque ad ad superiorem sensum cuncta referuntur.

VERS. 14.-- Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur.

(HIER.) Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.

VERS. 15.-- Perversi. (ID.) Perversus non poterit adornari, etc., usque ad ut non possit comprehendi.

VERS. 17.-- Erroresque et stulti. (ID.) Prima sa 113.1119A| pientia est stultitia caruisse, etc., usque ad supra disseruisse sufficiat.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Dixi ergo. (HIER.) Postquam in multitudine sapientiae, etc., usque ad tunc non vanitas erit, sed veritas.

VERS. 2.-- Risum reputavi errorem. (ID.) Ubi nos dicimus, etc., usque ad laeta sibi et prospera promittunt.

VERS. 3.-- Cogitavi in corde. (ID.) Ebrietas, etc., usque ad quid vitandum.

VERS. 4.-- Plantavi vineas. In domo divitis, etc., usque ad sine qua caetera ligna siccabuntur.

VERS. 6.-- Et exstruxi mihi piscinas, etc., usque ad et serotinam exspectat de coelo pluviam.

113.1119B| VERS. 7.-- Possedi servos: timore servientes, et spiritualia desiderantes, nec timentes.

Vernaculos eos dicimus, qui sunt quidem de Ecclesia, et praedictos servos et ancillas antecedunt; nec tamen liberi sunt.

Vernaculi dicuntur filii servorum, qui in domo domini sui nati sunt.

Armenta quoque et magnos. Hi sunt, qui absque ratione et scientia Scripturarum laborant quidem in Ecclesia, sed nondum ad hominem perveniunt, id est ad imaginem Dei.

(HIER.) Et quidem possessio armenti. Nota quod, etc., usque ad vel vernaculi.

VERS. 8.-- Substantias regum. (ID.) Dogmata philosophorum, etc., usque ad et prudentias prudentium 113.1119C| reprobat.

Feci mihi cantores. Cantor, etc., usque ad, Cantores et cantatrices, uterque sexus me oblectaret.

Delicias filiorum hominum. Sapientiam scilicet, quae, sicut paradisus, poma habet varia et multiplices voluptates. De qua Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI). Et, Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV).

VERS. 9.-- Qui ante me fuerunt in Jerusalem. Ad litteram: Non est magna laus. Ante Salomonem enim regnaverunt Saul, cujus tempore regnum coepit, et David, sub quo satis parvum erat regnum.

Perseveravit. Alii, stetit, id est, ei in carne posito sapientia permansit, non proficiens per momenta, sicut in nobis, sed in plenitudine stans.

113.1119D| VERS. 10.-- Et omnia quae. Sed quanto studio ista crescebant, tanto sapientia deerat, quia per omnia desideria rapiebat, putabamque hunc esse fructum laborum meorum, si libidini servirem; sed tandem in me reversus, vidi omnia vana esse.

VERS. 11.-- Sub sole. (HIER.) Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.

VERS. 13.-- Et vidi quia tantum. Cum hoc cogitarem, quod sapiens, lux, stultus, tenebrae: illius oculi in coelo, hujus, in terra, repente mihi surrepsit, quare communi morte pereant, communi miseria deprimuntur, et hujusmodi.

113.1120A| VERS. 18.-- Rursus detestatus. (HIER.) Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur, etc., usque ad sapientia enim non est terrenas divitias congregare.

Habiturus. Hoc ipsi Salomoni contigit, qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus filium nec dignum quidem haereditate patris, si stultus sit.

VERS. 21.-- Nam cum alius. (ID.) Supra de incerto haerede, etc., usque ad ex ratione.

VERS. 24.-- Nonne melius. (ID.) Postquam omnia pertractavi, etc., usque ad quantum sufficit?

VERS. 26.-- Homini bono. (ID.) Corrigenti mores suos, etc., usque ad et spiritus praesumptione composita esse.

CAPUT III. 113.1120B|

VERS. 1.-- Omnia tempus habent. (HIER.) Incertum et fluctuantem statum conditionis humanae supra docuit, etc., usque ad nec loco nec tempore continentur.

VERS. 2.-- Tempus plantandi, etc. (ID.) Nulli dubium est, etc., usque ad quia perfecta charitas foras mittit timorem.

VERS. 3.-- Tempus destruendi, etc. Non possumus aedificare bona, nisi prius destruxerimus mala, sicut Jeremiae dictum est a Deo, ut ante eradicaret et suffoderet et perderet, et postea aedificaret atque plantaret (Jerem. I).

VERS. 4.-- Tempus plangendi, etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, 113.1120C| quam David ante arcam testamenti (II Reg. VI). Saulis filiae displicens, magis placuit Deo.

VERS. 5.-- Tempus spargendi lapides, etc. (HIER.) Miror, etc., usque ad et ad poenitentiam vocat.

Tempus amplexandi. Tempus amplexandi sapientiam, et contemplationi strictius inhaerendi; et tempus longe fieri a complexu, scilicet sapientiae, ut curae temporis, et his sine quibus vivere non possumus, serviamus.

VERS. 7.-- Tempus tacendi et tempus. (HIER.) Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola haec tam vilis et tam facilis, ut praeceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri.

113.1120D| Tempus loquendi. Disciplina Pythagorae est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.

VERS. 8.-- Tempus dilectionis. Tempus amandi post Deum uxores, liberos, propinquos, et tempus odiendi eos, in martyrio. Vel, Quoniam nunc videmus per speculum in aenigmate (I Cor. XIII), etc. Tempus erit diligendi praesentiam Dei, et tempus odiendi, quando, facie ad faciem cernentes, et in melius proficientes, incipiemus odisse et despicere quod amavimus.

Tempus belli. Modo, non agentibus poenitentiam; tempus pacis in futuro, quando omnis Israel salvus fiet; Tempus belli, ne sis securus, accipe armaturam Dei.

113.1121A| VERS. 10.-- Vidi afflictionem quam dedit, etc. (HIER.) Dicitur quod propterea Deus, etc., usque ad usque ad finem saeculi fecerit crescere, manere et mutari.

VERS. 12.-- Et cognovi. (HIERON.) Ideo colonus in mundo datus est homo, etc., usque ad hinc:

VERS. 13.-- Omnis homo qui comedit et bibit, etc., Multae enim nunc tribulationes justorum, in futuro autem non erit labor in Jacob.

Didici, etc. (ID.) Nihil est in mundo novum, solis cursus, lunae vices, terrae et arborum siccitas, vel viror, cum mundo condita sunt; et haec idcirco Deus certa ratione temperavit, ut Dei Providentiam in his intelligamus, et timeamus a facie Dei. Vultus autem Domini super facientes mala.

113.1121B| VERS. 16.-- Vidi sub sole. (ID.) Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., usque ad, Omnia enim tempore suo requirentur.

VERS. 17.-- Dixi in corde meo. (ID.) Quasi, etc., usque ad et impleri terram pecoribus et armentis.

VERS. 21.-- Quis novit. (ID.) Non dicit, etc., usque ad et rei quasi dubiae certus assertor sit.

Deorsum. Ad inferos. Fieri enim potest ut cito mutentur, et saepe qui docti videbantur, ad inferos ducuntur; et simplices rustici coronantur.

VERS. 22.-- Et deprehendi. Superiori errore turbatus, etc., usque ad quae in mundo futura sunt postea.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Verti me ad alia. Plenius hunc locum 113.1121C| David in psalmo LXXII, et Jeremias in suo volumine prosequuntur.

VERS. 2.-- Et laudavi. (HIER.) Alii hunc locum ita intelligunt, etc., usque ad et tandiu eas esse beatas quandiu perfruantur choro angelico.

VERS. 3. Et feliciorem. Quia nec vidit haec mala, nec expertus est: nec secundum errorem eorum qui putant animas esse, antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere: unde, Melius illi erat si natus non fuisset homo ille, etc. (Matth. XIV).

VERS. 9.-- Melius est. (ID.) Post sollicitudines et miserias, etc., usque ad calorem vitae aeternae accipere non valemus.

VERS. 13.-- Melior est puer. (ID.), usque ad 113.1121D| finem cap.

VERS. 1.-- Ne temere, Deus. Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in coelo, et tu in terra.

VERS. 2. Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in aenigmate, quasi per somnum, aestimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.

VERS. 3.-- Cum votum voveris. (HIER.) Melius est non promittere, etc., usque ad, vapulabit multis plagis.

113.1122A| VERS. 4.-- Multoque. Sicut Judaei qui dixerunt: Omnia quaecunque praecepit nobis Deus, faciemus (Exod. XXIV, XXXII): et adoraverunt vitulum.

VERS. 5.-- Ne dederis os tuum. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tuae peccare, tanquam reflectens culpam in auctorem.

Coram angelo. Qui astat unicuique, et omnia Deo nuntiat: ne putes omnia latere Deum.

VERS. 6.-- Ubi multa sunt. Quasi, Ne dederis os tuum, etc., quia haec vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quae sunt falsa; sic et excusatio tua.

VERS. 7.-- Si videris calumnias. Ac si dicat: Ne dicas coram angelo, non est Providentia: quod est contra eos qui omnia casibus agi putant, et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum, 113.1122B| etc.

VERS. 8.-- Universae terrae, etc. Deus patiens et redditor, qui dicit, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.

VERS. 11.-- Dulcis est somnus. (HIER.) Divitem avarum, etc., usque ad quoniam ipsi Deum videbunt.

VERS. 12.-- Est et alia infirmitas. Possumus haec de philosophis, etc., usque ad cum scriptum sit: Perdam sapientiam sapientium, etc.

VERS. 17.-- Hoc itaque mihi visum est bonum, etc. Melius dicit esse, etc., usque ad quam inspirat Dei gratia in adjuvando bona opera.

CAPUT VI.

113.1122C| VERS. 1.-- Est et aliud malum. Describit, et aliter divitem avarum, qui cum omnia habeat bona, nihilominus nimia parcitate se cruciat, nesciens cui congreget.

VERS. 2.-- Vir cui dedit Deus divitias. (HIER.) Potest hoc de populo Israel accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes.

VERS. 3.-- Sepultura. (ID.) Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, saepe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.

VERS. 7.-- Omnis labor: hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet.

Anima ejus non implebitur. (ID.) Quia semper 113.1122D| cupit discere quod doceat: et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

VERS. 10.-- Qui futurus est. (ID.) Omnium hominum, qui futuri sunt corpore circumdandi, jam Deus vocabulum novit; ne possit homo respondere contra artificem, quare ita, vel ita sit factus. Quanto enim amplius quaesierimus, tanto magis ostenditur vanitas nostra et verba superflua; et non ex praescientia Dei tollitur liberum arbitrium, sed causae ante praecedunt quare unumquodque sit factum.

VERS. 11.-- Verba sunt. Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere 113.1123A| qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.

CAPUT VII.

VERS. 2.-- Melius est nomen bonum. (HIER.) Memoria bonorum operum, quae delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet.

Et dies. Hoc est, Melius est miserae vitae tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad haec nasci et sustinere.

VERS. 4.-- Melior est ira, contra peccatum suum vel alienum, quia corrigis, non quia ultionem cupis (Prov. XXVII).

VERS. 6.-- Melius est a sapiente. Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula. 113.1123B| Verba adulantis magis insensata ad spinas, id est, saeculi curas moventia, quae ducunt ad gehennae incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit.

VERS. 9.-- Melior est finis. Perfectio. Qui perseveraverit salvus erit. Melior est consummata justitia, quam inchoata, et orationis epilogi quam exordia; hic certamen, ibi victoria.

Arrogante. Huic arroganti contrarius est, qui in Evangelio pauper spiritu legitur (Matth. V).

VERS. 11.-- Quid putas? Aliter: Sic debes vivere, ut semper praesentes dies sint tibi meliores, quam praeteriti. Semper est enim tempus operandi, ne cum 113.1123C| coeperis decrescere, dicatur: Currebatis bene, quis vos impedivit non obedire veritati? (Gal. V.)

VERS. 14.-- Considera opera Dei. Quam magna, quam mirabilia; alium gratuita pietate elegit, alium justo judicio despicit, unde, Jacob dilexi, Esau odio habui (Mal. I). Et, Universae viae Domini misericordia et veritas.

VERS. 15.-- Malam diem (HIER.) judicii, quae mala videtur malis, unde, Dies illa dies irae, etc. Vel, bona et mala, id est prospera et adversa, prout juste evenerint, sustine viriliter. Omnia enim juste, quamvis occulte, et hoc est non inveniat, etc.

VERS. 18.-- Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos, quasi, Noli impoenitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan 113.1123D| et Abiron.

VERS. 19.-- Nihil negligit. Omnibus sine respectu personarum benefacit. Vel, in prosperis et in adversis providet.

VERS. 20.-- Decem principes. (HIER.) Angelos, qui civitati nostrae, id est Ecclesiae, tanquam custodes, id est auxiliatores, praesunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.

VERS. 22.-- Sed et cunctis. Docet sapientem maledicorum linguas non attendere, ne cum ipse idem faciat, sibi velit ignosci et alios reprehendi. Si enim hoc fecerit, semper curiosus et iratus erit, quia nec servorum linguas compescere valebit.

VERS. 27.-- Venatorum, daemonum, qui venantur 113.1124A| animas nostras, quorum mulieres retia, et sagenae haeretici.

VERS. 28.-- Ecce hoc. Hoc inveni, etc., usque ad facilior ad casum est mulier.

Ut invenirem rationem. Quamcunque rem vel discretionem inter homines et eorum mores: quis perfecte bonus nisi solus Christus?

VERS. 29.-- Virum. Christum, qui caput est omnium bonorum, quod figuratur per millenarium qui perfectus numerus.

VERS. 30.-- Solummodo hoc. (HIER.) Ne videatur communem omnium hominum naturam damnare, et Deum ejus auctorem accusare, vigilanter adjecit, Solummodo, etc. Quasi dicat: Homo quidem bonus factus est, sed libero arbitrio derelictus, 113.1124B| sponte cadit et immiscet se vanis curis et superfluis.

Quis talis ut sapiens, etc. (ID.) Dixit superius vix bonum hominem inveniri, cum a Deo homines sint boni facti. Nunc quae bona eis dederit tanquam gratulabundus enumerat, sapientiam, rationem, arcana cognoscere.

CAPUT VIII.

VERS. 2.-- Ego os regis observo. (HIER.) Videtur quidem praecipere juxta Apostolum, etc., usque ad hujus voluntati parendum.

VERS. 4.-- Nec dicere ei quisquam potest, etc. (ID.) Praecepta Dei non sunt discutienda quare illa praeceperit, sed facienda.

VERS. 8.-- Non est in hominis ditione. (ID.) Quasi, 113.1124C| non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis saepe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia aequaliter rapit.

  VERS. 10.-- Vidi impios sepultos, etc. Nec in morte poenitet, quorum quanto accusatio rarior et difficilior, tanto peccandi libertas videtur eis esse major.

  VERS. 14.-- Sunt justi quibus mala proveniunt, etc. Ut filiis Aaron sacrificantibus secundum Hebraeum, et Manasses post tanta mala a captivitate in regnum reductus feliciter vixit.

CAPUT IX.

VERS. 1.-- Sunt justi, etc. Melior est canis. (HIER.) Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens 113.1124D| iniquus, qui nihil secum aufert de mundo.

VERS. 5.-- Mortui vero. (ID.) Quidam asserunt etiam post mortem crescere, etc., usque ad creaturas rationales et promereri.

  VERS. 10.-- Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

  VERS. 11.-- Bellum. Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: Sine me nihil potestis facere.

  Divitias. Bonorum operum.

VERS. 12.-- Sicut pisces capientur. Haeretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.

VERS. 15.-- Vir pauper. Christus, de quo Psalmus: 113.1125A| Ego sum pauper et dolens (Psal. LXVIII). Et in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi (Col. II).

  Per sapientiam suam. Non per potentiam.

VERS. 17.-- Verba sapientium. (HIER.) Qui favorem et plausum non quaerunt, sed salutem audientium: nec clamant ut audiantur, sed cupiunt, ut exaudiantur.

  Inter stultos. Stulti qui non quaerunt proficere, sed laudem sibi acquirere.

CAPUT X.

VERS. 4.-- Locum. Stationem fidei retine, ne vincaris: et ne perficias si jam male cogitaveris.

Qui fodit. Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit 113.1125B| in foveam quam fecit.

  VERS. 11.-- Si mordeat. (HIER.) Quasi, sicut serpens occulte mordens venenum infundit, sic et qui detrahit. Vel, serpens, id est diabolus, mordet in silentio, quando qui, diabolo suadente, peccavit, non vult confiteri.

VERS. 19.-- In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes. Praedicant, magis ut alliciant quam ut proficiant.

  Pecuniae obediunt omnia, etc. Et sacerdotes in mercede docebant.

  VERS. 20.-- In cogitatione tua, etc. Simpliciter monet, ne vel ira vel levitate majoribus maledicamus, quia saepe eis, etiam cum non timebamus, quae diximus, nuntiantur, etiam si in cubili.

CAPUT XI.
113.1125C|

VERS. 1.-- Mitte panem. Aptos fructificationi.

VERS. 2.-- Da partes septem. (HIER.) Vetus Testamentum, cujus septima dies, scilicet sabbatum, praecipue honoratur; necnon et octo, quod est novum; sine altero enim non valet alterum.

VERS. 3.-- Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, (ID.) quasi diceret: Locum quem hic tibi praeparaveris, in futuro habebis.

  VERS. 4.-- Qui observat ventum, non seminat. (ID.) Ac si dicat: Omnipotenti te tribue, vel corporale solatium, vel Dei verbum (ne forte praetereas eum qui dignus est accipere); et omni tempore. Qui observat ventum. In media tempestate seminandum 113.1125D| est, quia nescimus quae sit voluntas spiritus, et hoc est, Quomodo, etc.

VERS. 6.-- Mane semina semen tuum, etc. (ID.) 113.1126A| Omni tempore, scilicet a mane in vesperum, et e converso: vel in pueritia et in senectute. Qui enim perseverat, salvabitur.

VERS. 9.-- Laetare ergo juvenis, etc. (ID.) Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant.

CAPUT XII.

Hinc usque ad finem capituli legitur tribus modis, scilicet de judicio, senectute, captivitate, et serviunt quaedam glossae quandoque duabus sententiis, quandoque vero inveniuntur secundum omnes sententias.

VERS. 2.-- Antequam tenebrescant sol et lumen, et stellae et luna, etc. (HIER.) Sol convertetur in tenebras, etc., usque ad nubes et pluviae cessant ei.

  113.1126B| VERS. 4.-- Et claudent ostia in platea, ne videant lusus juvenum: omnia enim talia sunt eis importabilia.

  Et consurgent. Quia non possunt dormire refrigescente sanguine, siccato humore quibus alitur sopor.

  VERS. 5.-- Dissipabitur capparis. (HIER.) Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.

VERS. 6.-- Antequam rumpatur funiculus. Redit ad superiora, ubi ait: Memento Creatoris tui, etc., simili fine sententiam concludit.

VERS. 7.-- Et revertatur. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahae, 113.1126C| et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.

VERS. 8.-- Vanitas vanitatum. Post descriptionem humanae fragilitatis et mortis, pulchre quod proposuerat concludit: Vanitas vanitatum. Quasi, noli luxuriari, noli delicias quaerere, cum scias te celeri fine transire et ad judicium festinare.

VERS. 11.-- Verba sapientium. (HIER.) Ne videatur temere post legem per Moysen, ipso Deo praemonente, datam, nova praecepta cudere, dicit haec verba sapientium esse.

VERS. 13.-- Finem loquendi. Quia diversorum diversas sententias, tanquam concionator, induxerat: hoc fine omnes conciliat, scilicet Deum time. Hoc solum aiunt Hebraei in auctoritate habitum, 113.1126D| quia hic intentionem suam ostendit, cum videatur in multis ad voluptates hortari.