Liber IV Regum (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber IV Regum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf


Liber IV Regum

Liber IV Regum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0630A

CAPUT PRIMUM. 113.0611A|

VERS. 2.--(RAB.) Ceciditque Ochozias. Domus Ochoziae est Synagoga, quae legalibus praeceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens, aegritudinem nimiam incurrit, ita et Judaeus legis custodiam excedens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia Dei praesidium dereliquit, salutis remedium non invenit. Confugit enim sicut rex impius ad falsos deos, et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina praedicitur. Ochozias Judaeorum maxime principes significat, qui vitiis dediti veritatem persequuntur; unde: Miserunt principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent Jesum, etc. (Joan. VII).

113.0611B| VERS. 9.-- Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta viros. (RAB.) Quinquagenarius, confessio poenitentiae est, qua declaratur remissio peccatorum. Judaei ergo nolentes Christum Deum esse, nec principem poenitentiae, dicunt ei: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? et in futuro igni incenduntur. Tertius quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, poenitentiae sacramentum cognovit, indulgentiam meruit.

CAPUT II.

VERS. 2.-- Factum est. (RAB. in lib. Reg., t. III.) Turbo, id est validissimus ventus, etc., usque ad Assumptus est Dominus per coitum nec generans, nec generatus.

113.0611C| VERS. 9.-- Fiat in. Elias spiritu prophetali et operatione miraculorum excellenter pollebat, geminam ergo gratiam quam Elisaeus in magistro vigere cognoscebat, sibi tribui rogavit. Unde patet quod non esse discipulus super magistrum postulavit. (RAB.) Fiducia petendi accepta a Domino Ecclesia postulat spiritum Christi, et quia remissione peccatorum indiget qua non eguit Christus, et munere virtutum quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus, qui ascendens in, altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV), illis videlicet qui spem suam in illo ponunt. Hinc est quod ait:

VERS. 10.-- Si videris. Id est si oculos fidei aperueris, et cum passione et resurrectione etiam ascensionem meam fideliter credideris, petitionis tuae 113.0611D| effectum consequeris.

VERS. 13.-- Pallium. (RAB.) Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam praeparavit, hoc Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam praesentis 113.0612A| vitae fluctus transire satagit; sed sicut Elisaeus non nisi invocato nomine Eliae aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.

VERS. 17.-- Mittite. (ISID.) Sal, id est, sapientia in vase fictili, id est, corpore humano posita aquas sanat, id est, populos dulcedine dilectionis et bonorum operum per Christi incarnationem fecundat.

VERS. 23.-- Ascendit autem. (ISID.) Elisaeus salus Dei. Is est qui Salvator vocatur, cui illudunt Judaei, quia in Calvariae loco ascensurus erat in crucem; sed Christus postquam ascendit in coelos, sicut Elisaeus ascendit in Bethel, id est in domum Dei quadragesimo secundo anno, immisit duos ursos de silvis 113.0612B| gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt, ibique sanguis eorum effusus est ubi Dominum suspenderunt.

CAPUT III.

(RAB.) Tres reges contra Moab bellantes, rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem contra mundi principem et populum, id est philosophos, haereticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, illis convenit ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Hi adversantur Ecclesiae, minis, persecutionibus, et dolo: sed per Christum, qui caput est Christianorum, effugantur.

VERS. 16.-- Facite. (RAB.) Propheta populo siti 113.0612C| fatigato per miraculum consuluit, et prophetiae dicta consilium praebent fidelibus, qualiter spiritali doctrina animum reficiant.

(ID.) Fossam in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria in Scripturis quaerit. Quae absque pluvia et vento aqua replentur; quia saepe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde Joannes dicit: Non necesse habetis ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, etc. (I Joan. II). Unde: Bibent homines et jumenta (Joan. III), id est, doctrinam accipient, ingeniosi et simplices

VERS. 18.-- Parumque. (ID.) Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis praedicare, et contradicentes redarguere, quibus 113.0612D| promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.

VERS. 19.-- Civitatem. (RAB.) Civitas, saecularis est prudentia, in qua philosophi et haeretici confidunt, haec per praedicatores subvertitur.

Lignum. (ID.) Non quod facit fructum sed mortiferum 113.0613A| quod secuturo examine succisum, pabulum fiet ignis aeterni. Fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agri egregii lapidibus operiuntur, cum venustas locutionis haereticae et philosophicae anathematis pondere obruitur. Remanent tantum muri fictiles, id est falsae rationes, quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribus ad nihilum rediguntur.

(RAB.) Ita philosophi verbum stultitiam existimantes, derident passionem Christi, et Ecclesiae martyrium dementiam existimant.

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Mulier, etc. (RAB.) Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, 113.0613B| etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.

VERS. 18.-- Crevit autem. (RAB.) Sic populus Israeliticus postquam in Aegypto excrevit, et per Moysen in desertum eductus Domini vocem audierat, quando lumine sententiae debuit illustrari, mox animo ad idololatriam recurrens mortuus est.

VERS. 29.-- Et ille. (ID.) Dum Dominus, etc., usque ad per amoris spiritum puer ad vitam rediit.

VERS. 38.-- Filii prophetarum. Id est praedicatorum qui ambulant in lege Domini, et scrutantur testimonia ejus, in praesentia Salvatoris semper vivunt.

VERS. 39.-- Concidit. (RAB.) Qui litterae legis intentus vel philosophiae studiosus amaritudinem de 113.0613C| lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicae, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum praeparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III). Et: Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita (Rom. VIII). Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris.

VERS. 42.-- Vir autem. (RAB.) Vir coetus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus 113.0613D| offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisaeus noster ministris, id est praedicatoribus ut haec fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturae per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.

  VERS. 1.-- Naaman, etc. (RAB.) Gentiles significat 113.0614A| virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriae lepra foedus apparuit.

VERS. 2.-- Porro de Syria. (ID.) Latrunculi de Syria, etc., usque ad sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit.

  (ID.) Et Dominus quos praescivit, hos et vocavit, etc. Veniens gentilis populus ad domum Elisaei, etc., usque ad quia baptizatos oportet Dominici corporis participatione confirmari.

  VERS. 17.-- Tollam onus. (ID.) Partem sanctae terrae secum tulit Naaman ut poneret in templo idolorum, 113.0614B| et super eam consistens, Dominum cujus erat terra, adoraret, ne offenderet Dominum suum si pariter non adoraret.

  VERS. 20.-- Giezi. (ID.) Praeruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.

CAPUT VI.

VERS. 5.-- Accidit autem. (RAB.) Cum impios Judaeos, per corpus operata praesentia Christi, tanquam infructuosas arbores caederet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est. Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit.

  (ID.) Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, 113.0614C| ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat.

(GREG.) Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna caeduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quae ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum. Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu, etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quae mala commiserunt, sed etiam quae ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam; ac si dicat: Illud per dissolutionem 113.0614D| negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisaeus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriae infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentia recurrit.

  VERS. 14.-- Qui cum venissent. (ID.) Qui in nequitiae armis confidens, Christi famulis insidias praeparat, 113.0615A| nocte perfidiae excaecatus, bellum contra Ecclesiam gerit.

  VERS. 15.-- Heu, heu, etc. (GREG.) Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, poenas verentur corporales.

VERS. 16.-- Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis.

  Plures. (ID.) Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum.

  Domine, aperi. (ID.) Valde necesse est ut Elisaeus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.

VERS. 18.-- Percute. (ID.) Bonum est oculum 113.0615B| scandalizantem erui, ut intuitus superbiae et malitiae obturetur, et oculus sanae fidei ac simplicitatis aperiatur.

  (RAB.). Postquam Elisaeus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis praeparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excaecavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque praecepit ita: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI).

VERS. 24.-- Congregavit. (RAB.) Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judaei et haeretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, 113.0615C| cum non permittitur doctoribus verbum Dei praedicare. Sed Elisaeo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius, etc. Modius similae perfecta est mensura divinae sapientiae quae est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariae, id est in praedicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quae fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut praedicatio perfecte compleatur.

VERS. 25.-- Factaque fames, etc. (AUG., serm. 211, de temp.) Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, 113.0615D| horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie poena, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quaerit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles 113.0616A| commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur.

CAPUT VII.

VERS. 3.-- Quatuor, etc. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem praedicent.

VERS. 17.-- Porro. Dux typum tenet Scribarum et Pharisaeorum, ad quos Veritas ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare (Matth. XXIII). Quem conculcavit turba in porta, quia gressum ad fidem introeuntium impediebat: unde merito conculcatus, id est, examine justi judicis damnatus, perpetuas mittetur 113.0616B| in tenebras.

CAPUT VIII.

VERS. 7.-- Benedab, rex Syriae, etc. Syrorum rex dum venisset in Damascum, et agnovisset quia Divinitas ei et ejus exercitui timorem immisisset et fugam, et non invasione hostium fuisset factum, nimis afflictus, eo quod Deum ita haberet iratum, corruit in languorem.

CAPUT IX.

VERS. 1.-- Vade. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Designat gentium principatum, quem Dominus destinavit ut sacrilegam civitatem, quae prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est, ultione juxta perimeret, et sacerdotium quod post Christum inaniter habuerat, destrueret, 113.0616C| templumque subverteret, necnon et impiam Synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, ac rectores illius interficeret.

  VERS. 29.-- Regnavitque. (RAB.) Dicitur de Ochozia, etc., usque ad et uno anno regnavit.

CAPUT X.
  VERS. 15.-- Estne cor tuum, etc. Hinc est ergo perspicuum, quod etiam in tribubus erant quidam viri pietate praediti, propter quos etiam aliorum curam gerebat Dominus.

CAPUT XI.

VERS. 1.-- Athalia vero. (RAB.) Athalia, quae semen David exstinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagogae, quae semini David, hoc est Christi, 113.0616D| insidiatrix erat. Quae aliquando regnare videbatur, cum legis caeremonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia temporalis Domini. Sed Josabeth strenuitate, quae interpretatur saturitas Domini, id est, Ecclesiae, in qua verae sunt deliciae, servatur Joas, id est memoria Domini. Christus, scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem saevientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Joiadae, qui dilectus Domini sonat, de quo Pater: Hic est dilectus Filius meus (Matth. III), cujus domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore judicii sceptrum regni et potentiam adversus eos 113.0617A| extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum aeternis deputaverit poenis.

VERS. 4.-- Anno autem septimo misit Joiada pontifex, etc. Sortes quatuor et viginti erant sacerdotum, levitarum et janitorum, et habebant totidem pontifices, qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se quatuor et viginti sacerdotes et totidem levitas, et ejusdem numeri janitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, janitorum, ille pontifex cum sua turma, qui transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem, quandiu enim ministrabant a conjugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum 113.0617B| manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit, et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi, qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum januas contra furorem reginae, si quid moliretur, custodirent: postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.

  113.0617C| VERS. 6.-- Ad portam. (RAB.) In palatio porta Sur et domus Messa (quae cum porta scutariorum nominantur) esse videntur.

  Scutariorum et custodietis excubias domus. (ID.) Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum.

VERS. 12.-- Et posuit super eum diadema et testimonium. (ID.) In libro Dierum apertius: Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem. Et erat utique salutaris prudentiae, ut post tyrannicae necem reginae, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur: et qui se praelatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.

  113.0617D| VERS. 17.-- Pepigit igitur Joiada foedus inter Dominum, etc. In Paralipomenis, inter se: quia se loco regis et Dei, cujus minister erat, posuit; unde Joiada: recognoscens Dominum vel diligens interpretatur: quia Dominum cognoscere et diligere docuit. Pepigit foedus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent: pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum justitia populum regeret.

CAPUT XII.

(RAB.) Mandat rex noster ut doctores accipiant omnem pecuniam, quae a praetereuntibus justis scientiae spiritualis, vel bonorum exemplorum in thesaurum 113.0618A| Domini confertur, vel praedicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferantur, quatenus ibi quodcunque scissum per errorem vel vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.

  VERS. 5.-- Sartatecta. (ID.) Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere coeperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.

VERS. 6.-- Igitur usque. (ID.) Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judaea fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per 113.0618B| sanctae Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.

  VERS. 7.-- Ad instaurationem templi reddite eam, etc. (ID.) Dominus evangelicis doctoribus ait: Praedicate Evangelium omni creaturae, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate; gratis accepistis, gratis date (Marc. XVI).

  VERS. 9.-- Et tulit. (ID.) Pontifex noster, qui seipsum obtulit hostiam Deo, gazophylacium unum posuit, id est, unam catholicam Ecclesiam fecit, cui foramen desuper aperuit, quia transitum inde ad coelos paravit.

Et posuit. (ID.) Altare corpus Domini, juxta quod gazophylacium est, cum Ecclesia Christo conjuncta est ad dexteram ingredientium domum. Quia qui per fidem ingrediuntur Ecclesiam, intendunt ad 113.0618C| aeternam beatitudinem, quam dextera significat, pervenire. Istuc ergo mittunt sacerdotes, qui custodiunt ostia templi, omnem pecuniam, quae defertur ad templum, cum praedicatores, qui servant introitum fidei, offerunt vota fidelium in verbis et operibus: et in Ecclesia rite precibus commendant Deo.

VERS. 10.-- Scriba regis, etc. (ID.) Summi sunt doctores, qui pecuniam collatam juxta numerum et mensuram illis tribuebant qui praeerant fabris et caementariis, hoc est, dispensatoribus verbi Dei, qui evangelici tritici mensuram conservis suis, his qui operantur in domo Domini et virtutum opera in aedificio divino componant, tribuebant.

(ID.) Apostoli, quos principes in Ecclesia electio divina constituit, per discipulos verbi semina per 113.0618D| totum orbem sparserunt, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos auditoribus suis praeficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum se et sibi obedientes ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illi, quae per haeresim et schismata rupta erant raeedificabant; alii saxa caedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio in universis, quae indigebant expensa ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV).

  VERS. 13.-- Verumtamen non fiebant. (ID.) Alia debet esse ratio formandorum vasorum in ministerium 113.0619A| Domini, alia parandorum lignorum et saxorum in aedificium domus, quia alia debet esse doctrina, qua rudes imbuuntur ad fidem, et alia qua jam perfecti instruuntur ad scientiae plenitudinem. Vasa Domini sunt, qui jam apti sunt ad capienda munera divina, et habiles sunt ad ministerium Dei.

Non fiebant. In Paralipomenis. Cum complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Joiada reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi. Non est contrarium, quia non de eadem pecunia quae offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecuniae, quae et in aliis donationibus fuerat collata.

  Et fuscinulae, etc. (RAB.) Doctores, quorum officium 113.0619B| est corpus et sanguinem Domini credentibus distribuere, infidelibus abnegare, necnon et spiritualem alimoniam verbi cuique prout convenit dispertiri: quia sunt in verbis Dei, quae nostrae humilitati revelare dignatus est, sunt alia quae nostrae capacitatis mensuram transcendunt.

  Thuribula. (ID.) Sunt qui mundam orationem ex conscientia pura et fide non ficta offerunt Deo et dicunt: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL).

  Tubae omne vas, etc. (ID.) Doctores, qui toto orbe vocem evangelicae praedicationis emittunt, unde: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII).

VERS. 15.-- Et non fiebat ratio iis omnibus, etc. (ID.) Tam religiosi fuerunt, ut nullus dubitaverit qui 113.0619C| pecuniam Dei sine fraude tractarent. Unde constat quanta discretione opus est his qui pecuniam verbi Dei dispensant conservis, de qua ratio reddenda est, ut non minus fideles inveniantur hi in spiritualibus quam illi in corporalibus.

  VERS. 16.-- Pecuniam vero pro delicto, etc. (ID.) Hic ostenditur quod confessio peccatorum et poenitentia non proprio cujusque, sed sacerdotum judicio peragenda est, quorum est discernere inter mundum et immundum, et leprae maculam dijudicare.

CAPUT XIII.

VERS. 14.-- Elisaeus autem. (RAB.) Redemptor noster rectoribus Ecclesiae armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum praecipit praeliari. 113.0619D| Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittae sunt verba quae doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturae sacrae dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinae damus, sagittas emittimus.

  VERS. 16.-- Superposuit. (ID.) Exemplis suis Dominus actiones doctorum dirigit et confortat.

  VERS. 17.-- Aperi fenestram. (ID.) Lumine scientiae 113.0620A| suos hortatur primum illustrari, et sic jacula verborum mittere.

  Sagitta. (ID.) Praedicatio sancta certissima est interfectio spiritualium hostium si perseveranter agitur, unde non debet doctor propter avaritiam negligere animarum curam, sed magis per pietatem ad aeternam praetendere requiem, quod significat Aphec: interpretatur enim: continebit vel apprehendet, unde Apostolus enumeratis vitiis subintulit: Tu autem, homo Dei, haec fuge, sectare vero justitiam et pietatem, et apprehende vitam aeternam (I Tim. VI).

VERS. 18.-- Tolle. Qui cum. (ID.) Doctoribus praecipitur jaculo praedicationis terram, etc., usque ad Fides sine operibus mortua est.

  (RAB.) Resurrectio cadaveris, etc., usque ad et 113.0620B| potius ibi quam hic habere locum.

CAPUT XIV.

VERS. 1.-- In anno secundo. Et fecit. (RAB., in lib. Reg., tom. III.) Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto: bona quippe opera quae placent Deo fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Deo accepta non erant.

  VERS. 7.-- In valle. (ID.) Valli Salinarum erat ubi sal faciebant. Vel coeno salsuginis deciso et siccato et incenso; vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis; vel alio quolibet ordine quo sal fieri consuevit.

  Petram. (ID.) Petra civitas est Arabiae nobilis in terra Edom, quae in libro Numerorum Recem dicitur, 113.0620C| et a Syris sic appellatur. Sed Josephus non civitatem dicit, sed magnam petram in Arabia constitutam.

  Jectehel. (RAB.) Quod Amasias victor nomen imposuit, interpretatur coetus Dei vel auxilium Dei, agente eo fideliter ut praesentis videretur memoriae, quod hanc vel coetus populi Dei vel Deo adjuvante ceperit.

  VERS. 25.-- Ipse restituit terminos Israel, etc. De Jeroboam dicit: Ipse restituit terminos Israel, ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. Emath, quae nunc Epiphania dicitur, septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, mare Mortuum est, quod in latitudine per stadia quingenta octuaginta usque ad Zoaros Arabiae, in longitudine centum quinquaginta, usque ad vicinia Sodomorum progreditur. 113.0620D| Igitur Jeroboam castrametatus contra Syros, omnem eorum provinciam (sicut Jonas prophetaverat) devastavit.

  Quae est in, etc. Hepher turris erat non longe a templo, enormis magnitudinis et altitudinis: unde Hepher dicitur, id est tenebrarum, sive nubea: eo quod usque ad nubes caput erigat, quae in Zacharia turris nebulosa vocatur.

CAPUT XV.
  VERS. 1.-- Anno vicesimo Azarias. (RAB., in lib. Reg., tom. III.) Ipse est Ozias, etc., usque ad superius porta Ephraim dicitur.

  VERS. 35.-- Ipse aedificavit. (RAB.) Joatham aedificavit portam domus Domini excelsam, quae in 113.0621A| Actibus apostolorum Speciosa dicitur, et ab Hebraeis Porta Joatham vocatur.

CAPUT XVI
  VERS. 3.-- Consecravit. (RAB.) Beenon filii Ennon. Thophet sive Thaphet est in valle Beennon juxta Acheldemach, locus olim amoenissimus, ubi solebant sacrificare daemonibus. Hebraice Gehennon, id est vallis Ennon; unde in Evangelio gehenna dicitur, quia sicut perierunt ibi qui idola colebant in corpore et in anima, ita peccatores qui ad infernum transeunt aeterna damnatione punientur.

  VERS. 18.-- Musach quoque. (RAB.) Est aedificium positum in vestibulo templi, ubi reges quando sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant; et 113.0621B| ita Musach sabbati gazophylacium est regum, sicut corbana sacerdotum. Musach quoque, etc. (RAB.) Non ideo convertit in templum Domini, quod in eo cultui Dei serviret, sed ut cum templo profanaretur, studens placere regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret illud videns concupisceret et auferret sicut alia multa Achaz sibi tribuente. quo inveniret gratiam illius.

CAPUT XVII.

VERS. 27.-- Adduxistis. (RAB.) Rex Assyrius, id est diabolus cum suo exercitu populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de sedibus propriis evellens defert in terram alienam. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus dum recordaremur 113.0621C| Sion.

  VERS. 29.-- Et unaquaeque. (ID.) In libro Locorum legitur, quod Benoth et Nergel fuerunt civitates quas construxerunt in Judaea qui de Babylonia transierant. Asima quoque oppidum aedificaverunt qui ad eam venerant de Emath. Nebahan et Tharthac civitates sunt quas Hevaei in Judaea condiderunt.

(ID.) Videtur juxta consequentiam sermonis et idolorum, quibus hae gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset: Et unaquaeque gens fabricata est Deum suum, quasi ad expletionem sententiae subjunctum est: Viri enim Babylonici fecerunt Sochoth Benoth; id est tabernacula: Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus 113.0621D| ostenditur Adramalech et Anamelech idola fuisse urbis Sepharvaim, ita videtur consequens ut et Nergel Cuthenorum, Asima Emathaeorum, Nebahath et Tharthach idola fuerunt Hevaeorum.

  VERS. 33.-- Et cum. (RAB. ex Euch.) Habent haeretici quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, usque ad et nepotum intelligimus.

CAPUT XVIII.

Anno tertio. Ezechias. (RAB.) Apprehendens Dominum vel fortitudo Domini. Nam Redemptor noster Dominus fortis, Dominus potens in praelio, non solum idola gentium contrivit, et cultum idololatriae dissipavit quatenus unius Dei notitiam haberent, 113.0622A| ejusque cultui digne manciparentur: quin ipsam litteram legis Mosaicae, quam ille populus legalis assidua lectione resonabat ac pro magno habebat, contrivit, ac sensum spiritualem in ea intelligere eos docuit.

  VERS. 4.-- Confregitque. Ezechias serpentem confregit, quia in Domino Deo speravit, non in aeneo serpente.

  Nohestan vocavit, etc. Quod interpretatur aes eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis ejus metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.

  VERS. 17.-- Rabsacen. (RAB.) Quia Hebraice loquitur: filium Isaiae putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quaedam contraria fortitudo imitabatur 113.0622B| prophetas sua arrogantia. Prophetae dicunt: Haec dicit Dominus. Iste dixit: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum.

  VERS. 18.-- Eliacim. (RAB.) De hoc Eliacim dixit Isaias: Vocabo servum meum Eliacim (Isa. XXII), qui fuit pontifex post Sobnam: quem tradunt Hebraei, Rabsacis comminationibus perterritum, prodidisse Jerusalem, et excepta arce sicut et templo, Assyrios totam urbem cepisse; quem etiam Sobnam cum Eliacim ad Rabsacen exisse quidam autumant.

  VERS. 21.-- An speras. Nulla narrat historia quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.

VERS. 22.-- In Domino. (RAB.) Verum est quod in Deo habuerunt fiduciam, sed falsum est Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria: hoc enim non 113.0622C| contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri juberet Deum in templo Jerusalem adorari.

VERS. 23.-- Dabo vobis. (ID.) Rabsaces, ut paucitatem obsessorum ostenderet, duo millia equorum pollicetur, quorum ascensores Ezechias non haberet: non de imbecillitate populi venit quasi equitandi ignari, sed quia Deus praecepit ne rex Israel equos et uxores sibi multiplicaret.

  VERS. 25.-- Dominus dixit. (ID.) Ad id quod dixit, si dixeritis, In Deo confidimus, callide respondet se non sua voluntate, sed Dei venisse dicentis: Ascende. Et est argumentum: cum multas urbes ceperim, et pars Jerusalem maneat intacta, manifestum est me Dei venisse voluntate.

  113.0622D| VERS. 26.-- Precamur. (ID.) Sensus est, etc., usque ad quae terrae Judaeae similitudinem habebat, tam in situ quam in fructibus.

  VERS. 29.-- Non vos, etc. Rabsacis accusatio Ezechiae testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad populum: Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro.

  (RAB.) Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres.

CAPUT XIX.
113.0623A|

(RAB., in lib. Reg., tom. III.) Mira regis humilitas et prudentia, etc., usque ad et inimicum in sua terra esse moriturum.

VERS. 9.-- Cumque audisset. (ID.) Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Jerusalem, et invenit Dominum suum vel capta vel deserta Lachis oppugnantem Lobnam. Sennacherib occurrens regi Aethiopum, misit ad Ezechiam epistolas ut quos viribus non cepit, sermone terreret. Pugnasse Sennacherib contra Aegyptios et obsedisse Pelusium, jamque exstructis aggeribus urbe capienda venisse Taracham regem Aethiopum in auxilium narrat Herodotus.

  (RAB.) Prius Ezechias Domini terrore perterritus 113.0623B| adorare in templo non audebat vel liberas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia: Ne timeas a facie verborum quae audisti (Isa. XLI), audacter Dominum deprecatur.

  VERS. 21.-- Virgo filia. (RAB.) Quia cunctis gentibus idola adorantibus, haec sola conservat castitatem religionis unius Dei, et quae ne ad majorem blasphemiam concitaret, praesenti non respondit: post abeuntem movit caput ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam arrogantiam ejus certa de ultione. Nec ipse per se, sed per servos suos, ut major esset arrogantia, Dominum blasphemavit.

  VERS. 23.-- Excelsa. (ID.) Altitudo montium et juga Libani excelsae cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et 113.0623C| principibus earum. Vel de Hierusalem, quae est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.

  VERS. 24.-- Et siccavi. (ID.) Vel prae multitudine exercitus omnia fluenta siccavit, ut puteos sibi fodere compulsus sit. Vel omnis populus, quos aquae significant, suo vastatur exercitu.

  VERS. 25.-- Nunquid. (ID.) Haec ex persona Domini, etc., usque ad quod tuam ferocitatem domet, et te reducat in Assyrios.

VERS. 29.-- Hoc erit signum. (ID.) Eorum quae praenuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum.

Comede. Isaias ita: Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite 113.0623D| fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc (Isa. XXXVII). Omnibus ab exercitu vastatis comede quae iterum germinare, sive quae inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quae sponte nascuntur sine labore. Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.

  VERS. 34.-- Et propter David servum. (RAB.) Propter futurorum spem, praesentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in 113.0624A| quo monentur et suae negligentiae et illius fidei et justitiae, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.

VERS. 35.-- Factum est igitur. (RAB.) Tot ab uno angelo una nocte caeduntur, et absque vulneribus mors saeva discurrit. Super quo in Paralipomenis legitur: Et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem, principemque exercitus Assyriorum. Reversusque est cum ignominia in terram suam. Qui servatus est, ut fieret testis majestatis illius quem paulo ante contempserat.

  VERS. 37.-- Cumque adoraret in templo. (RAB.) Quasi victoriam de hostibus reportaret, contemptor veri Dei in fano falsi numinis trucidatur: nec angelico 113.0624B| perit gladio quod erat commune, sed parricidio filiorum.

  (ID.) Pharao quoque in decem Aegypti servatur plagis, ut novissimus pereat.

  In terram Armeniorum. Ararath regio in Armenia campestri, per quam Araxes fluit incredibilis ubertatis ad radices Tauri montis. Ergo et arca Noe non ad montes generaliter Armeniae delata est, sed ad montes Tauri altissimos qui Ararath imminet campis.

CAPUT XX.

VERS. 1.-- In diebus illis. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, infirmitate corporis visitatur et audit 113.0624C| se esse moriturum, ut conversus ad Dominum, flectat sententiam.

Cuncta Deus secutura praesciens ante saecula, decrevit qualiter per saecula disponantur. Statutum ergo est quantum in ipsa vita mortali temporaliter vivatur. Nam etsi annos quindecim Ezechiae addidit Deus, eum tamen cum mori permisit, tunc praescivit eum esse moriturum. Cui cum mortis sententia dicta est, protinus ad ejus lacrymas vita est addita. Eo quidem tempore mori merebatur, qui elatus, Domino gratias pro inopinata victoria non reddidit, scilicet quia suae justitiae et meritis deputavit. Nec praefixum in praescientia Dei tempus vitae prolongatum est, sed illud quod peccando amiserat, ex largitate Dei redditum erat. Qui cum moriturum praedixit, 113.0624D| ante poenitentiam illius praescivit. Convertit faciem ad parietem templi, quia ad templum ire non poterat. Parietem templi dicit juxta quod palatium erat, vel ad parietem absolute, ne lacrymas assistentibus ostentaret, ut tota mente Deum deprecaretur.

  VERS. 2.-- Qui convertit. (RAB.) Felix conscientia, etc., usque ad verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum.

  VERS. 3.-- Flevit itaque. (ID.) Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.

VERS. 7.-- Afferte massam. (RAB.) Verbum sehim sive schim (ut aiunt Hebraei) ulcus sonat non vulnus: 113.0625A| hoc infligitur, illud sponte nascitur. Nam Aquila, Symmachus et Theodotio, aroc interpretati sunt, quod morbum regium intelligunt, cui contraria putantur vel sumpta in cibo, vel apposita corpori quaecunque sunt dulcia. Dei ergo potentia monstratur, dum per res noxias sanitas restituitur. Alii schim, apostema suspicantur, quando tumens corpus cocto et putrescente pure completur. Et juxta artem medicorum, omnis sanies siccioribus ficis atque contusis in cutis superficiem provocatur.

  (RAB.) Datur signum ut sol decem gradibus revertatur, etc., usque ad et ogdoade viventibus per resurrectionem Christi vitae spatia pro vitae spatio protelentur.

  (ID.) Quidam decem gradus linearum ad mysterium 113.0625B| Christi transferunt, etc., usque ad et omnem illam umbram legis veritatis radiis illustravit.

  VERS. 12.-- In illo. (ID.) Supra legitur, etc., usque ad illum adorandum plus homine crediderunt.

  (RAB.) Tradunt Hebraei, etc., usque ad ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur.

(ID.) Hypocritae quoque post magnas virtutes decrescunt, quia celari in eisdem virtutibus nolunt: qui dum suasu malignorum spirituum jactantiae acquiescunt, quasi ostium quo diutius congregatum amittant hostibus pandunt, unde: Tradidit in captivitatem virtutem eorum. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae suae memorat, quia favorem alieni oris non appetit. Occultanda sunt ergo quae 113.0625C| agimus, ne hoc in hujus vitae itinere incaute portantes latrocinantium spiritum incursione perdamus.

  (ID.) Tacet de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta quae haberet in potestate sua, inter quae praecipua erat templi supellex.

  VERS. 13.-- Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias. (ID.) Verba Dierum de Ezechia aiunt. etc., usque ad ostenditque eis domum aromatum, etc.

  Domum aromatum, et aurum et argentum. (ID.) Quidam sepulcra regum opinantur, quae aromatibus plena erant, quia corpora regum antiquitus unguentis condiebantur. Alii magis cellam aromatum in templo Domini fuisse intelligunt, ubi recondebantur odoriferae species, ex quibus fiebat thymiama quod in templo Domini offerebatur.

  113.0625D| Non fuit verbum quod non monstraret eis Ezechias in, etc. (quod apud Hebraeos pro re frequenter accipitur) quod non ostenderit eis in domo sua, et in omni potestate sua. Unde Dei ira justissima, quoniam non solum thesauros suos atque palatii, sed et templi ostendit, quod certe fuit potestatis ejus, de cujus valvis atrii laminas ante jam tulerat.

  VERS. 14.-- De terra longinqua venerunt. (RAB.) Quasi dicat: Quanto terra longior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt.

  Ad me de Babylone. Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.

  VERS. 21.-- Dormivitque Ezechias cum patribus, etc. In Paralipomenis, dicitur quod sepultus est Ezechias 113.0626A| super sepulcra regum, quia ejus sepulcrum est excelsius fabricatum causa pietatis qua coluit Deum.

CAPUT XXI.

(RAB.) Cujus tempore Isaias (ut tradunt Hebraei) lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum (Isa. VI). Deo dicente: Non videbit me homo et vivet (Exod. XXXIII).

  (ID.) Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit poenitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque 113.0626B| eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per poenitentiam spem veniae habeat.

  VERS. 24.-- Josiam. (RAB.) Josias omnem spurcitiam idolorum emendavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, sicut de illo ante longe praedictum est per prophetam.

CAPUT XXII.
  VERS. 14.-- In Secunda. (RAB.) In Paralipomenis legitur de Ezechia, quod aedificavit omnem murum qui fuerat dissipatus, et forinsecus alterum murum; unde Sophonias: Ululatus a Secunda. Prophetissa ergo habitavit in Secunda, id est, in secundi muri parte.

CAPUT XXIII.
113.0626C|

VERS. 10.-- Contaminavit. (RAB. in lib. Reg., tom. III.) Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi (sicut in sequentibus locis fecisse legitur) vel alia quaelibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret.

  In convalle. (ID.) Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.

  VERS. 11.-- Abstulit. (RAB.) Judaei superstitionibus gentium se mancipaverant, qui inter caetera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per saecula senium incidit, 113.0626D| quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Elias raptus est ad coelum, quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur: Elios enim Graece sol dicitur.

  VERS. 13.-- Excelsa. (RAB.) Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel daemonibus immolabant; vel Domino, locorum amoenitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde saepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit.

  Quae aedificaverat. (ID.) Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriae scelere nunquam 113.0627A| perfecte poenituit: si enim vere poenituisset, sategisset ante omnia ut idola quae aedificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quae ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret.

  Et Chamos. (RAB.) Alibi legitur quod aedificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quae in eo congerebantur, contaminare videretur.

  Offensioni Moab. (ID.) Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.

VERS. 16.-- Tulit ossa, etc. Josias ossa mortuorum 113.0627B| cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriae non solum pecora daemonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem daemonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, aeternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita

  VERS. 21.-- Facite phase. (RAB.) Josias typum tenet Salvatoris, etc., usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiae.

  Nec enim factum est phase tale, etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, 113.0627C| quia videbitur Deus Deorum in Sion.

  (RAB.) Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha: Non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V).

  (ID.) Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat 113.0627D| adversus Nechao regem Aegypti.

(ID.) Interfectio Josiae a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus praedicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.

  VERS. 30.-- Joachaz filium Josiae. (ID.) Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, 113.0628A| parvo tempore regnavit, nam Nechao vinxit eum, eo quod populus contra suam voluntatem constituisset eum regem, et duxit illum in Aegyptum.

  (ID.) Joachaz retentus significat malos doctores, quos populus terrae, scilicet terrenae cupuditati dediti, consentientes vitiis suis praelatos eligunt, quos Pharao in Rebla vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda praelatorum, sicque in spiritualis Aegypti vinctos catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.

  VERS. 35.-- Argentum autem et aurum dedit, etc. (ID.) Malignus censum servitii sui populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim praecepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque 113.0628B| exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter praelatis quotidie praeparat perditionem subjectis.

CAPUT XXIV.

(RAB.) Cum semel quis quilibet se manciparit vitio, etc., usque ad et adjutorium a Deo imploret.

  (RAB.) Hunc refert Josephus a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Jerusalem projectum et insepultum, de quo praedictum fuerat: Sepultura asini sepelietur (Jer. XXII).

  Regnavitque Joachim, etc. (ID.) Nomen Joachim aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliacim: aliter cum filius significatur, qui et Jechonias, nam cum patrem signat per k et m scribitur: cum vero filium 113.0628C| per ch et n scribitur.

  VERS. 8.-- Jerusalem. (BEDA in lib. Reg., quaest. 30, tom. II.) Jerusalem et terra Israel, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.

VERS. 14.-- (ID., ibid.) Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae. (RAB. ex Bed., ibid.) Quod supra populo Israel Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam ad repugnandum (I Reg. XIII), ita nunc Chaldaei satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis moenia componere possit vel resarcire

113.0628D| (RAB.) Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quae significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione 113.0629A| erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate praevaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinae populo terrae.

CAPUT XXV
  VERS. 4.-- Et interrupta est, etc. (RAB.) Interrupta quidem per tentationes varias daemonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.

  VERS. 8.-- Mense quinto. (RAB.) Congruit temporis ordo cum ratione vindictae. Mense quinto vastata est civitas, quae Pentateuchum legis servare despexit, et septima die mensis, quia sabbati requiem non custodivit, et contraria praeceptis Dei 113.0629B| egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione.

  (ID.) Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventilabrum, sive prophetia alieni judicii, etc., usque ad sed spinae magis et tribuli vitiorum excrescant.

  VERS. 13.-- Columnas autem aereas quae, etc. (ID.) Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate praedicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare aeneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Haec quidem omnia Chaldaei spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.

  VERS. 14.-- Ollas quoque. (ID.) Quia diversa officia in ecclesiasticis ordinibus de Dei servitio auferentes in suum usum nequissimum verterunt.

  113.0629C| VERS. 15.-- Thuribula et phialas. Cum orationem qua divinitas placari potuit, et poculum verbi quo lassi refocillari debuerant impediendo subvertunt.

  (ID.) Quia tam sensum pretiosum, quam eloquii venustatem, hostis nequam de domo Domini auferre molitur, et secum in confusionem ducere.

VERS. 18.-- Tulit quoque. (ID.) Non solum populares, sed et fortes et principes in Ecclesia diabolus decipere et peccatores captivare satagit, unde in Job 113.0629D| de ipso: Escae ejus electae sunt (Job XXXIII).

ulit Saraiam, qui interpretatur vinctus, sacerdotem 113.0630A| primum, cum primum Ecclesiae ordinem, qui in episcopis est, amore voluptatis terrenae vitiorum catena constringit. Similiter Sophoniam, qui interpretatur absconditus, sacerdotem secundum, cum secundi ordinis viros, id est presbyteros (qui talentum verbi in terra fodientes absconderant) in suum dominium subigit. Et tres inani, qui ostium fidei aperire debuerant, et tenentes clavem scientiae nec ipsi introierunt, nec alios introire permiserunt. Eunuchus significat fatuas virgines, quae vasa oleo vacua in manibus tenebant, continentes se a coitu corporali, nec tamen oleum gratiae et misericordiae in pectore suo habere volebant. Qui frustra super bellatores constituuntur cum arrogantiam non praecaveant. Quinque viros de his qui steterant coram rege 113.0630B| (Matth. V), id est, illos qui quinque sensibus corporis voluptati servientes, regi vitiorum semper assistebant.

Sopher principem. (ID.) Interpretatur dissipans vel dividens: significans eos, qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipans, a coetu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros e vulgo, id est, stultos operatores, qui merito e vulgo, quia divina consilia discere et factis implere neglexerant.

Et sexaginta viros. (ID.) Hos omnes Nabuzardan duxit ad regem Babylonis, et interfecti sunt, quia diabolus praedam quam ab Ecclesia evellit, ad perpetuae mortis interfectionem perducere ambit: quos percutit rex confusionis in Reblatha, hoc est in multitudine 113.0630C| scelerum, et amore voluptatum.

(ID.) Cum illi qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera multiplicia de terra viventium translati in regnum confusionis et erroris abducuntur, etc., usque ad et vultum Conditoris nostri per saecula contemplari.

VERS. 23.-- Et Saraia. Filius Saraiae sacerdotis reservatus est, et pater occisus. Ex quo in captivitate postea natus est Jesus sacerdos magnus, qui 113.0630D| reduxit populum cum Zorobabel.

(no apparatus)