Liber Judith (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Judith
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber Judith

Liber Judith (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0739B

PROLOGUS HIERONYMI IN LIBRUM JUDITH.

( Vide inter opera beati Hieronymi, tom. VIII. )

PRAEFATIO. 113.0731D|

(RAB. expos. in lib. Judith, tom. III.) Quaeritur quo tempore quibusve regibus historia Judith fuerit, etc., usque ad nisi forte dicatur quod Cambyses qui gentes finitimas impugnasse, et Aegyptum superasse dicitur, cum regnum Assyriorum atque Persarum unum esset, aliquem regem nomine Arphaxat in Media repugnantem vicerit, atque suo imperio subju averit.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- « Arphaxat. » (RAB., ubi supra. ) Mystice, per Arphaxat superbi exprimuntur, quorum conatus et labor qui per vastum tumoris et elationis agitur facile in potestatem Nabuchodonosor, id est diaboli cadit: ipse est enim rex super omnes filios 113.0732D| superbiae: « Quam appellavit. » Quae Mediae provinciae metropolis est, quam Deiocus Medorum rex condidit, sed Arphaxat mirabiliter amplificavit, sicut Daniel propheta, secundum Josephum sub Dario rege in eadem civitate Mediae mausolaeum valde praeclarum constructum mira arte posuit, quod quacunque die cernitur eadem constructum putatur, quia sic pulchritudo nova et materia solida. Ibi usque hodie reges Persarum atque Medorum sepeliuntur et cui haec cura committetur sacerdos Judaeus est.

« In gloria. » Hi in curribus et hi in equis, etc. Sed Deus currum Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: ergo qui gloriatur, in Domino glorietur.

VERS. 6.-- « In campo magno. » (RAB., ubi supra. ) Nominibus locorum, etc., usque ad et demum victorias ad Chaldaeos vel Assyrios concesserint.

113.0733A| « Tunc exaltatum est. » Cum diabolus perditorum multitudinem suae voluntati subjicit, elevatur cor ejus, propriae illud assignans virtuti, non divinae permissioni: et eo magis ardescit ad plurimorum perditorum destructionem, quo se videt quibusdam praevalere per pravam suggestionem, unde sequitur.

« Et misit ad omnes. » (RAB., ibid.) Diabolus per diversas provincias legatos mittit, etc., usque ad unde: « Omnes uno animo contradixerunt, etc. »

VERS. 12.-- « Tunc indignatus Nabuchodonosor. » Diabolus propria superbia excaecatus, arrogat sibi imperium totius orbis, contendens ut abstractos a cultu pietatis, consortes suae faciat impietatis: qui de potentia regni exsultans, ait: « Ascendam in coelum, et ponam sedem meam in Aquilonem, et similis 113.0733B| milis ero Altissimo. » Et in Evangelio: « Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. »

CAPUT II.

VERS. 7.-- « Tunc Holofernes. (RAB., in lib. Judith, tom. III.) Holofernes ille principes gentium, qui Ecclesiam persecuti sunt significat, etc., usque ad ut omnes adorent draconem, qui bestiae talem dedit potestatem.

VERS. 12.-- « Cumque pertransisset. » (ID., ibid.) Per diversas provincias, et nomina locorum, quae in historia continentur, personarum distinctiones et graduum, et dignitatum, designantur, ex quibus diabolus vindicat sibi aliquam partem, nec pugnae formidat difficultatem, sed grandis potentiae grandem 113.0733C| certat efficere ruinam.

VERS. 13.-- « Praedavitque omnes. » Scientiae utilitatem auferens, et caetera quibus servire debuerant Deo: et in usum servitii sui convertens: resistentes occidit in ore gladii, quia quos flectere ad consensum nequit, corporaliter occidit.

VERS. 17.-- « Descendit in campos. » Damascus potus sanguinis interpretatur, in qua principes gentium exprimuntur, qui sitiunt sanguinem fidelium: maxime in tempore messis, id est, in consummatione saeculi debacchante per latitudinem orbis furore Antichristi.

CAPUT III.

VERS. 1.-- « Tunc mise unt, » etc. Potentes saeculi et voluptatum amatores, qui principem mundi 113.0733D| student reconciliare sibi, ut mortis periculum et voluptatis, detrimentum evadere possint; de quibus dicitur: « Qui vult esse amicus hujus saeculi, inimicus Dei constituitur. » In his enim solli itudo hujus saeculi, et fallaci divitiarum suffocat verbum, et fructum non facit, hi enim secundum nomina harum provinciarum superbia extolluntur, vanitatem sequuntur: terram duabus viis ingrediuntur, et coetum lugentium vel luxuriae suae poenas luentium in inferno sociabuntur: ubi ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium, « et vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. »

CAPUT IV.

VERS. 13.-- Memores estote. Per exempla sanctorum 113.0734A| corroborat, unde Job (Cap. XII): Instauras testes contra me, et Paulus ad Hebraeos fidei virtutem laudans patrum copiosa induxit exempla, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam.

VERS. 5.-- « Tunc Achior dux, » etc. Quasi princeps haereticorum qui ibet idololatriae deditus, qui de divinis operibus et miraculis cognovit quae saepe aliis dicit, quamvis fidem catholicam perfecte non didicerit, et Christi baptismate renatus non sit. Vel per Achior haeretici designantur, qui licet per omnia viam veritatis non teneant, tamen in doctrina sua multa vera praedicant, quae nostrae fidei concordant. Hi contra Ecclesiam catholicam pugnant, sed ratione superati veritatem omnino non celant, haeretici 113.0734B| enim bona malis permiscent; quia si semper mala dicerent, latere non possent; sicut qui veneni poculum porrigit, labrum calicis melle tangit, ut quod dulce est, primo sentiatur, ne quod mortiferum est timeatur. Aliquando tamen corre ti salvantur, sicut Achior videns victoriam Judith, consociatus populo Dei circumcidit carnem praeputii sui: leprosi quoque evangelici haereticos exprimunt, qui dum rectis prava inserunt, quasi colorem sanum maculis aspergunt.

CAPUT VI.

VERS. 10.-- « Porro filii Israel descendentes de Bethulia venerunt. » Filii: doctores Ecclesiae ad arborem ligatum solvunt, cum catechumenos suos, 113.0734C| nec persecutorum rabiem, nec mortem pertimescere docent. Quasi ad arborem ligatum solvunt, cum a formidine crucis mentem pavidam eruunt, et ad patiendum instruunt, hoc autem melius fit, si (exemplo Oziae et Carmin qui confortantes Achior, preces devotas cum omni populo Domino effuderunt) magistri Ecclesiae cum caeteris fidelibus auditores suos Domino commendaverint devotis precibus, ut ejus dono habeatur, quod humana infirmitas non meretur.

VERS. 19.-- « Et fecit ei coenam magnam. » Expleto jejunio facit, qui animam diu languidam, et pane verbi Domini egentem, evangelica doctrina et dapibus virtutum reficit. Huic convivio advocantur omnes presbyteri, ut eorum exhortationibus et exemplis corroborentur neophyti ad fidem accipiendam 113.0734D| vel conservandam.

CAPUT VII

VERS. 7.-- « Erant tamen non longe a muris fontes. » Sicut in libro Regum Philisthiim fabros ferrarios auferunt, ne faciant Hebraeis aut lanceam, aut gladium. Et descendit omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret vomerem, et ligonem et securim, et sarculum. Hoc enim maxime diabolus studet, ut doctrinae fluenta et virtutum arma auferat, et sic nequitiam suam in interitum servorum Dei velociter expleat: hinc principes gentium et Julianus apostata non solum divinam, sed et humanam Christianis interdicunt philosophiam.

VERS. 12.-- « Tunc ad Oziam congregati. » Carnales 113.0735A| qui dicunt « Domine, Domine, cor autem eorum longe est a me (Matth. VII, XV). » Sunt enim in sagena Domini et boni et mali pisces, usque ad littus futuri judicii, qui praesentis vitae incommoda graviter ferentes, malunt praesentibus uti deliciis, quam coelestia bona sibi in futuro reservari, qui magistros suos importunis quaerimoniis affligunt, et sibi ad luxum saeculi assentire cogunt, unde sequitur:

VERS. 23.-- « Et hos quinque dies, » etc. Quinque dies quinque sensus corporis, quibus praesens vita ducitur, quasi quinque dierum inducias doctor iners expetit, qui corporale vitium solatium auditoribus indiscrete promittit, quasi in potestate sua sit summi datoris magnificentia, cum magis tempus tribuendi, et modus, in dantis quam accipientis potestate 113.0735B| consistat: si enim praesentis vitae negatur solatium, subditos deserunt, ut cedentes persecutionibus, corporale devitent supplicium. Hanc conventionem nostra Judith, id est Ecclesia, respuit et contemnit.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- « Et factum est cum, » etc., sequitur « Filia Merari. » Id est amaritudinis. Ecclesia enim per amaritudinem et tribulationem ad futurae vitae gaudia generatur: ubi Dominum laudabit in aeternum. Quod enim quindecim generatione progenita narratur, significat quod Ecclesia per hebdoadem legis et ogdoadem evangelii, de patriarchis et apostolis est edita, et ad coelestem gratiam ascensura; unde hic numerus graduum in Psalterio ponitur, 113.0735C| futurae ad coelos ascensionis figurativus, quo sancti venientes merito dicunt, « Ecce nunc benedicite Domino. »

VERS. 2.-- « Et vir ejus fuit Manasses, » etc. Manasses interpretatur obliviosus vel necessitas, cui Judith conjugio copulata quasi decalogo legis vel ritibus gentilium obnoxia. Sed veniente Christo et luce Evangelii clarescente in mundo, omnis illa observantia cessit, et quasi vilis collectio messis velociter transiit; unde Apostolus: « Ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Jesu (Gal. III). » Et ad Romanos ait: « Mortificati estis legi per corpus Christi Jesu, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit (Rom. VII). » Et vir Manasses, Christus Ecclesiae sponsus. 113.0735D| Bene Manasses dicitur, quia nos facit oblivisci calamitatis pristinae per consolationem vitae futurae. Hic in tempore messis hordeaceae, id est collectionis plebis Judaicae, cum mitteret apostolos suos praedicare et manipulos credentium congregare: venit aestus persecutionis super caput ejus, id est super divinitatem ejus. « Caput enim Christi Deus (II Cor. II). » Inde enim maxime scandalizabantur Judaei, quod dicebat se esse Filium Dei. Unde, « Facis teipsum Deum (Joan. X). » Et alibi: « Quia Filium Dei se fecit (Ibid. XIX). » Passus est Jesus in gente sua, et sepultus in horto. Hujus sponsa ablato sponso, jejunio, et orationi operam dat, usque ad consummationem saeculi, nec erroribus haereticis dignatur pollui. 113.0736A| Cui vir suus reliquit divitias spiritualis sapientiae et virtutis: et familiam, id est gentium multitudinem, aggregavit.

VERS. 7.-- « Cui vir suus reliquerat divitias multas. » Ex veteris legis et ex philosophiae instructione, moralisque disciplinae, multiplices opes ad Christum veniens attulit Ecclesia; unde et Paulus se ad pedes Gamaliel nutritum gloriatur, et Moyses omni sapientia Aegyptiorum eruditus legitur.

VERS. 12.-- « Non est iste sermo. » Cum afflicti sumus, nec tempus, nec modum praescribere Domino debemus, sed magis arbitrio ejus cuncta relinquamus. Unde quidam patrum in oratione sua dixisse legitur: « Fili Dei, fili Dei, sicut scis, et sicut vis, miserere mei (Matth. VI). » Regnum tantum Dei 113.0736B| quaerere debemus, et omnia adjicientur. Praesens vita sit fidelibus in usu, futura in fructu. Sit res temporalis in itinere, desideretur aeterna in perventione.

VERS. 28.-- « Et dixerunt. » Quaecunque loquitur Ecclesia in confessione fidei in doctrina religionis, laudabilia et irreprehensibilia sunt, haec singulos fideles orando praemonet, si quisque sicut probavit verum esse quod docet, ita operibus implet: unde subditur:

VERS. 30.-- « Et dixit illis Judith. » Judith, id est Ecclesia, commendat praesbyteris portam, id est castrorum Dei sollicitam custodiam, ut pervigili et solerti cura contra hostium insidias semper parati assistant et orationibus muniti.

CAPUT IX. 113.0736C|

VERS. 1.-- « Quibus abscedentibus. » Postquam ad presbyteros locuta est, oratorium ingreditur Judith, quia sollicitudo sanctorum post praedicationis obsequium, redit ad cordis sui secretum, ut ibi compleat purae ascensionis incensum: secundum illud, Cum oraveris, intra in cubiculum tuum.

VERS. 2.-- « Domine Deus. » Bene in oratione actum Simonis commemorat, qui cum fratre Levi stuprum sororis in alienigenas vindicavit. Futurum enim erat, ut Holofernes qui in Judith voluit explere immunditiam libidinis, gladio feriretur ultionis.

VERS. 9.-- « Respice castra. » Sicut luxuriosos luxuriosis comparat, ita nunc superbis superbos, Assyrios, 113.0736D| scilicet Aegyptiis; quia sicut potentia divina est in illis, ita manifestari potest et his subversis, quia idem Dominus, eadem potentia, eadem justitia.

CAPUT X.

VERS. 2.-- « Abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae, » etc. Quia sancta Ecclesia aliquando pro peccatis suis, poenitentiae gerit affectum: sed tamen spe remissionis et futuri praemii exhilarat animum.

VERS. 4.-- « Ut incomparabili decore. » Quia justum est, ut qui Dei fervet amore, omnibus habeatur dignus honore, unde: « Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). »

113.0737A| VERS. 5.-- « Et panes et caseum. » Haec omnia Abra pro dispensatione dominae suae observat. Justum est enim, ut qui non novit moderamina vitae suae tenere, non subito fiat rector alienae.

« Dixeruntque, » etc. Sub dominatione saecularium principum libere manere permiserunt. Sicut Trajanus licet inprimis Christi Confessores persecutus sit, Plinio secundo admonente, levioribus decretis edictum suum temperavit. Aelius quoque Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum, de Christiana religione eruditus, ad Munitium Fundanum proconsulem Asiae epistolam misit, ut nemini liceret Christianum sine criminis objectione aut probatione damnare.

CAPUT XI. 113.0737B|

VERS. 4.-- « Et dixit illi Judith: Sume verba, » etc. (AUG., serm. 229 de temp.) Species custodit quae blanditur, etc., usque ad sed sopor tibi quem ferias praeparavit.

VERS. 17.-- « Missa sum. » Prima via salutis fuit gentibus, praedicatores Evangelii gratanter recipere et fidem praebere, et per eorum doctrinam ad agnitionem veritatis venire.

CAPUT XII.

VERS. 19.-- « Et accepit. » Non inquinatur cibis gentilium aut superstitione. Ecclesia enim inter gentes habitans, idololatria non polluitur, sed his quae devotio fidelium per obedientiam praeparat, utitur, 113.0737C| unde: « Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. IV). »

CAPUT XIII.

VERS. 4.-- « In lecto. » Nefandae securitatis, qua se impune peccare confidit; unde: « Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit (Prov. XVIII). »

VERS. 11.-- « Caput Holofernis. » Recordationem confecti belli sollicite jubet memorari, unde: « Sobrii estote et vigilate (I Petr. V).

VERS. 13.-- « Custodibus murorum. » Id est doctoribus, qui verbo et exemplo Ecclesiam muniunt, et ad vitam aeternam introducunt, de quibus dicitur: « Super muros tuos Jerusalem constitui custodes (Isa. LXI). » Vel angelicis spiritibus, qui nobis in 113.0737D| custodiam missi, malignos spiritus excludunt.

« Aperite portas. » Id est devotionem cordis, unde dicitur: « Qui habet aures audiendi audiat, quid Spiritus dicat ecclesiis (Apoc. I). » Secundum illud: « Beatus qui causam suam loquitur in aure audientis (Eccl. XXV). » Dominus virtutem populo suo dabit, cum quo scilicet, apicem coelestis regni ascendit, unde: « Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo (Joan. III). »

VERS. 16.-- « Illa autem ascendens. » Ad coelestia dogmata sermonem convertens, et ad laudandum Deum pro beneficiis suis auditores attollens.

VERS. 18.-- « Et interfecit. » De quo: « Ipsa conteret caput, etc. (Gen. II). » Et in Evangelio: « Dabo 113.0738A| vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnes virtutes inimici (Luc. X). »

VERS. 19.--Et ecce, » etc. Scitote quanta sit malignitas, quanta fraus inimici nostri, quanta pietate a nobis superatus sit, quos Dominus illaesos ab omni fraude et erroris contaminatione custodit, ut his inspectis Conditori et Redemptori nostro gratias agatis, unde: « Sobrii estote et vigilate (I Petr. V). » Et: « Timeo ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita et sensus nostri corrumpantur (II Cor. II). » Et item: « Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus: et induite vos arma Dei (Ephes. VI). »

VERS. 25.-- « Quia hodie nomen tuum, » etc. Laus Ecclesiae non recedet de ore hominum, qui memores sunt studii et operum ejus, quae per dilectionem Dei 113.0738B| et proximi praesentes tribulationes secura sustinet, fide plena et spe firma, attendens eminentiam coelestium praemiorum, ubi sociabitur beatitudini angelorum.

VERS. 29.-- « Videns autem Achior. » Per Achior principem Ammonitarum pagani vel haeretici designantur, qui videntes Ecclesiae fidem hostium superasse ferocitatem, nimio pavore concutiuntur et superbiam suam humiliantes Ecclesiam venerantur; et sequaces suos errorem relinquere et fide liberi sese sociare hortantur; unde Isaias: « Venient ad te curvi filii eorum qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi (Isa. LX). »

CAPUT XIV.

113.0738C| VERS. 13.-- « Tunc ingressus. » Duces persecutorum deos suos contra Ecclesiam poscentes auxilium, inveniunt eos propria foeditate spurcissimos et omni virtute destitutos, unde fugae se commendantes relinquunt ea in quibus temporaliter confidebant. « Non est enim prudentia, non est sapientia nec consilium contra Deum; » unde Hieremias ait: « Non fugiet velox et non salvabitur fortis, » etc. (Hier. XLVI).

CAPUT XV.

VERS. 3.-- « Videntes itaque, » etc. Gedeon contra Madianitas pugnaturus, non hastam, non clypeum, sed tubas et lampades tulit, praefigurans Evangelii praecones, quibus non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia 113.0738D| nequitiae in coelestibus, etc, et pugnant praedicationis voce et miraculorum fulgore.

« Omnis itaque. » Ad praedicationem verbi Dei ex singulis gentibus et provinciis probatae personae et viribus accinctae ad malitiam Domini veniunt; unde Isaias: « Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari (Isa. XLIX), » etc.

VERS. 13.-- « Per dies autem. » Qui universum praesentis vitae tempus significant, quo populus Dei de hoste triumphans spiritualiter exspoliat; unde de Ecclesia dicitur: « Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit (Prov. XXXI). »

VERS. 14.-- « Porro autem. » Sic populus Dei ab Aegypto recedens, ipsam spoliavit, unde tabernaculum 113.0739A| construxit. Sic reges justi sub Testamento Veteri quae hostibus abstulerunt, in ministerio templi consecraverunt.

VERS. 15.-- « Juvenibus. » Quia tunc neque nubent neque nubentur, quia resurgent omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Unde in resurrectione Domini, juvenis coopertus stola candida angelus apparuit.

CAPUT XVI.

VERS. 12.-- « Horruerunt. » Notare debet lector, utrum opinio vera sit, quod Cambyses filius Cyri a plerisque iste Nabuchodonosor dictus sit, qui Persis, Medis, et Assyriis imperavit.

VERS. 16.-- « Adonai Domine. » Unum de decem nominibus apud Hebraeos significans, quod Dominus 113.0739B| creaturae dominetur. Et notandum, quod ubicunque bis ponitur, Dominus: primum nomen, tetragrammaton est, et proprie ad Deum pertinet, et ineffabile dicitur: secundum commune, quod convenit hominibus. Et bene Adonai Dominus filius Dei dicitur: quia Deus et homo, Dominus et Deus, quod omnibus dominetur vel ab omnibus timeatur.

VERS. 21.-- « In carnes eorum. » Quas amaverunt, 113.0740A| de quibus nascitur fetor vermium. Caro et sanguis vermes creat: quia delectatio carnalis, cui sal continentiae non resistit, poenam aeternam generat luxuriosis; unde: « Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur (Isa. LXVI). »

VERS. 22.-- « Et factum est. » Adepta victoria de hostibus suis, quisque electus ab omni labe purgatus, properat in supernam Dei civitatem, ubi vera visio pacis, ubi reddit vota sua conditori.

VERS. 28.-- « Centum quinque, etc. Pro aeterna beatitudine centenarius numerus a laeva transit in dextram.

« Abram suam. » Abram carnalium conversationem, quae semper timori obnoxia est in libertatem gratiae et ad securitatem charitatis ducendo et exhortando 113.0740B| perducit, ut non timore, sed amore serviat.

VERS. 29.-- « Luxitque illam omnis populus diebus septem. » Electi Dei per omne tempus, quod septem diebus evolvitur, propter peregrinationem praesentis Ecclesiae, in dolore et gemitu non affliguntur ex desperatione, sed futurae vitae recordatione, juxta illud: « Flevimus, dum recordaremur Sion (Psal. CXXXVI). »