Liber Numeri (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Numeri
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)


Migne Patrologia Latina Tomus 113


Documenta Catholica Omnia pdf


Numeri

Liber Numeri (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.0446B

PRAEFATIO. 113.0379B|

Liber iste, et ordine historiae et mysterio, quarto loco ponitur in lege. Ordine historiae, quia in Levitico, qui tertius est, agitur de utensilibus tabernaculi, et de ordine Levitarum et sacrificii: hic autem de dedicatione tabernaculi agitur, quid scilicet de Levitis, quid de utensilibus tabernaculi portare debeant: mysterio hoc ostenditur. Excubare circa tabernaculum depositum, ut dicitur, ternis tribubus in singulis quartis: per quod signantur duodecim apostoli per quadripertitum orbem fidem sanctae Trinitatis docuisse. Sed etiam inter figuras quadratura nihil firmius est, quaternarii quoque operis perfectio commendatur. Quarto die facta sunt luminaria (Gen. I), quarta aetas sub David fuit robustissima, 113.0379C| quarta etiam aetas hominis fortissima, quatuor tantum recepti sunt qui scripserunt Evangelia. Inter dona Spiritus sancti fortitudo, et inter poenitentiales psalmos, Miserere mei, Deus, quartus est, in quo de humilitate (per quam sumus fortes) agitur. Inter nomina Domini quartum est, fortis, praecedunt admirabilis, consiliarius, Deus; sequitur Pater futuri saeculi, princeps pacis (Isa. IX), et similia. In hoc quoque libro eorum qui numerantur fortitudo ostenditur, dum hi qui aetate et virtute bello sunt apti, numerari jubentur.

Dicitur liber Numeri, quia in eo numerantur Israelitae; tum inde, tum quia mansiones a Ramesse usque ad Jordanem. Sed quia omnia in figura contingebant illis (I Cor. X), et lex erat umbra futurorum, 113.0379D| ita legenda est historia ut non amittatur allegoria. Numerati sunt Israelitae soli, non proselyti et alienigenae qui erant inter illos: non tamen omnes, quia nec pueri nec feminae, sed tantum viri qui apti bello erant. Etenim alieni a Deo, gentilium spurcitia; vel crudelitate Judaica, vel etiam Christiani puerilem levitatem vel mollitiem femineam habentes, inter filios Dei non numerantur. Non sunt numerati in Aegypto: sed postquam transierunt mare Rubrum, post columnam ignis in mansione juxta montem Sina: quia manentes in tenebris peccatorum non sunt Dei, sed mundati baptismo et armati manus impositione. 113.0380B| Mansiones merito duodecim computantur, a prima quae fuit in Ramesse usque ad Jordanem, ut per hoc signetur nos per tot gradus virtutum ascendere in coelum, quot generationibus Christus ab Abraham descendit ad Mariam.

Intentio Moysi in hoc opere est Christianum populum et ejus profectum, et ascensum a terra in coelum per Israel, et per duodecim mansiones designare. Per Israel enim Christi populum, per progressus mansionum profectus virtutum significatur.

Ordo libri talis est: primo duces populi, et populum circa tabernaculum numeratos per quadrum collocat. Levitas, a numero exceptos, ad ministerium tabernaculi destinat: deinde tabernaculum dedicatur, et modus oblationum, et catalogus mansionum 113.0380C| computatur. Deinde prophetia Balaam a rege Balac ad maledicendum populum Dei inducitur. In fine sex civitates ordinantur, tres ultra, tres citra Jordanem, ad quas confugeret qui nolens sanguinem proximi effunderet. Levitae inter tabernaculum et caeteros filios Israel excubantes, divisi per Amramitas ab oriente, per Caathitas ab austro, Gersonitas ab occidente, et Meraritas ab aquilone, significant praelatos Ecclesiae, qui sunt medii inter ministros tabernaculi, quibus in temporalibus provident: et inter laicos, quibus in spiritualibus praesunt. Amramitae, id est, Moses et Aaron et horum filii, inspiciunt et involvunt tabernaculi secretiora; introducentes Caathitas, dant eis propriis humeris portanda involuta, ut videntes non moriantur. Non sunt enim propalanda 113.0380D| Ecclesiae mysteria, nisi summatibus viris, id est, Mosi et Aaron, quia infirmi inde scandalizantur. Unde et liber Evangelii presbytero et diacono portatur apertus, aliis vero clausus. Gersonitae autem et Meraritae, qui sunt indigniores Caathitis, non propriis humeris, sed bobus et plaustris sua portant onera. Quia qui vult venire post me, me sequatur, quasi per mortem (Luc. IX). Et quanto magis quis vult, tanto major persecutio.

Benedicetis filiis Israel et dicetis, etc. Ab hoc loco sumpta est benedictio quam facit episcopus. Duo digiti qui elevantur juncti legem significant et sacerdotium, 113.0381A| quae per Mosen et Aaron intelliguntur. Tres versus qui sequuntur continent illam trinam petitionem quae fit in verbis episcopi. Petitur gratia Spiritus sancti, vera salus, pax aeterna. Deinde sequitur distinctio personarum semper his verbis: Quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, etc. In tabernaculi dedicatione oblata sunt munera a primatibus in usum ejusdem et sustentationem Levitarum, quod hodie fit cum dedicatur ecclesia aliqua. Sicut et laicorum consuetudine, mulieri cum desponsatur viro, multa dona offeruntur: et Dominus filiis Israel in Aegypto, die quo educeret, concessit argentea vasa. Et post mare Rubrum non duxit eos statim recta via contra hostes, ne territi retro abirent, sed per circumitum; deinde praecepit ne 113.0381B| temporis re. p. t. Caute omnia provisa. Introeuntibus enim in Ecclesiam primo decor ejus ostendendus est, ut appetatur; non miseria, ut timeatur.

(ORIG., hom. I in Num.) Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad capillos capitis appellavit.

(ID.) Illud quoque consideremus, etc., usque ad et tunc ad numerum jussu Dei populus adducitur.

Vide ergo quanta tibi transeunda, quanta toleranda, quot profectibus, quot tentationibus, quot praeliis scilicet pugnandum, quot vincendum, ut pertineas ad divinum numerum, et inter sanctas tribus numereris, et possis visitari, et per Dei sacerdotes Aaron et Mosen numerorum censibus ascribi. Suscipienda est tibi primo lex Dei, lex Spiritus ejus, offerenda 113.0381C| sacrificia, explendae purificationes, peragenda omnia quae spiritus docet.

(ORIG., ibid.) Ratio quoque tribuum, distinctio ordinum, societas familiarum, etc., usque ad et erunt hujusmodi ordines in resurrectione mortuorum, qui in hoc libro figurantur.

Illud quoque, quod quadam connexione tribuum castrorum positio et metationis ordo describitur, significat aliquem statum in resurrectione mortuorum. Quod tres ad orientem collocantur, tres ad occidentem, tres ad meridiem, et tres ultimae ad aquilonem, qui durus dicitur ventus (Eccli. XLIII); quod etiam tribus Juda, quae regalis est (Eccli. XLIV), ad orientem statuitur, ex qua Dominus ortus est, non puto otiosum: quod et Issachar huic jungitur et Zabulon, 113.0381D| et quod in quatuor partes trinus iste numerus ordinatur. Quae quamvis positionum suarum diversas habeant qualitates, omnes tamen intra Trinitatis numerum continentur: et quod per totas has quatuor partes in unum numerum colligitur, eadem Trinitas semper, quia scilicet sub uno nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti censentur omnes qui, ex quatuor partibus orbis venientes, invocant nomen Domini, recumbentes cum Abraham, Isaac et Jacob in regno Dei (Matth. VIII). Haec generaliter diximus, volentes hujus libri continentiam mysticam breviter comprehendere: et suscepta occasione unusquisque in reliquis similem, aut si cui plus Deus revelat, superiorem prosequatur imaginem. Ego enim 113.0382A| vere me imparem judico ad enarranda mysteria libri Numerorum, multo autem inferiorem ad illa quae concludit Deuteronomii volumen.

(RAB. in Num. ) Numerorum libri multiplici mysteriorum obscuritate involutum Patres ostendunt. Ibi enim numerus filiorum Israel mystice describitur, et singularum tribuum castra circa tabernaculum testimonii ad formam ecclesiae locantur. Ibi Levitarum in ministerium distributio, et oblatio principum secundum convenientiam sacramentorum. Tandem omnium mansionum ab Aegypto usque ad terram promissionis catalogus numeratur, ut monstretur qualiter de Aegypto spiritali egressi, per mare Rubrum et eremum praesentis saeculi properemus ad promissam patriam in coelis.

113.0382B| (ID.) Juxta finem Exodi scriptum est, etc., usque ad quia legem dat ad instructionem credentium, id est spiritualium Israelitarum.

(ISID. in Num., tom. V.) Liber Numeri appellatur, etc., usque ad quae pleno gurgite fluens spiritus sancti gratia redundavit.

(ID.) Prima mansio est, etc., usque ad et baculos in manibus tenentes.

(ID.) Secunda mansio, etc., usque ad et ad sanctam terram viventium accelerandum.

(ID.) Tertia mansio, etc., usque ad ut ducibus ad terram promissionis perveniamus.

(ID.) Quarta mansio, etc., usque ad Mariam praecinentem in tympanis.

(ID.) Quinta est, etc., usque ad iterum suavitas 113.0382C| compensetur.

(ID.) Sexta est mansio, etc., usque ad duces ovium, doctores gentium.

(ID.) Septima mansio est, etc., usque ad et praeterita discrimina poni ante oculos.

(ID.) Octava, etc., usque ad grande odium meremur inimici.

(ID.) Nona, etc., usque ad incipimus in sacramenta pulsare.

(ID.) Decima, etc., usque ad angelorum panis manducatur.

(ID.) Undecima, etc., usque ad Caeterae in suis locis convenientius exponentur.

CAPUT PRIMUM. 113.0382D|

VERS. 3.-- Omnium virorum. (ORIG., hom. 1 in Num.) Alias LXX: Omnis qui procedit in virtute Israel, etc. Qui ergo procedit, etc., usque ad per fidem evangelicam et apostolicam traditur.

VERS. 4.-- Principes tribuum, etc. (AUG., quaest. 1 in Num.) Quid est quod singulos de singulis tribubus eligi jubet principes, etc., usque ad ut vocentur χιλίαρχοι.

VERS. 5.-- De tribu Ruben. (RAB. in Num., tom. II.) Moraliter Ruben primogenitus Israelis, etc., usque ad cor unum et anima una.

(RAB., ibid.) Princeps tribus Ruben eos generaliter significat, etc., usque ad continentium, virginum, et utriusque sexus curam gerens.

113.0383A| VERS. 6.-- De tribu Simeon. (RAB.) Simeon generaliter omnes obedientes, etc., usque ad dicentes: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis (Psal. CXXII).

VERS. 7.-- De tribu Juda. (ID.) Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios praedicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc. (I Cor. IX).

Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio, hic populum significat Ecclesiae, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. 113.0383B| Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta praedicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est serpentinus, vel augurium, filius Aminadab, scilicet spontanei populi, Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis, etc. (Joan. III).

VERS. 8.-- De tribu Issachar. (ID.) Issachar monachos non incongrue exprimit, qui, omnibus mundi negotiis spretis, dono Dei, id est Spiritu sancto protegente, praemium aeternum districta vita, voluptate mortificata, quaerunt, et pompam mundi 113.0383C| calcantes, humilia amplectentes, soli Deo placere eupiunt.

Nathanael filius Suar. Qui pie exercent se ut mercedem in coelis accipiant, eorum princeps est Nathanael, id est Deus meus vel donum Dei, Filius Suar, id est pusilli Christi, scilicet qui inter homines pusillus apparuit: ipse enim dux et ipse merces.

VERS. 9.-- De tribu Zabulon. (ID.) Zabulon patientes figurat, etc., usque ad contra haereticos scilicet et schismaticos.

VERS. 10.-- Joseph. Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito praelatus, gentilem populum 113.0383D| Judaico praelatum. Unde: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII).

Elisama. Elisama Christum significat, de quo dicitur: Factus est obediens Patri usque ad mortem, etc. (Philip. II). Qui de se ait: Quae audivi ab eo haec loquor in mundo (Joan. VIII). Hic est filius Ammiud, id est populi inclyti, de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum.

(RAB.) Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia.

Manasses, etc. Obliviosus, ea scilicet quae retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitae, quam retribuet Deus diligentibus se (Philip. III; Jac. I).

113.0384A| Gamaliel. Gamaliel, reddidit mihi Deus, filius Phadassur, id est redemptionis validae, princeps est in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus, vel obliviosus: cum Christus (quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit) in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Israel creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cum plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI).

VERS. 11.-- De tribu Benjamin. Benjamin Jerusalem significat, quae est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id est filius doloris fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait: Sanguis ejus super nos et 113.0384B| super filios nostros (Matth. XXVII). In credentibus vero, juxta patris prophetiam, filius dextrae. Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextrae potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id est pater meus, judex, filius Gedeonis, qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis; princeps est: quia Christus (quem humilem Judaeus sprevit et diabolus inique tentavit) caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin, filius dextrae, significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.

113.0384C| VERS. 12.-- De tribu Dan. Dan judicium, vel judicans. Hi sunt qui omnia discrete agunt, qui Abiezer, id est fratrem adjutorem, sibi principem constituunt: quia secundum Patrum regulam omnia faciunt, vel omnia bona sua Deo tribuunt.

(RAB., ubi supra.) Dan, etc., usque ad ad societatem spiritalis gratiae hortantur.

VERS. 13.-- De tribu Aser. (ID.) Aser, etc., usque ad retribuetur enim eis in resurrectione justorum.

VERS. 14.-- De tribu Gad. (ID.) Allegorice, etc., usque ad unde: Gallus succinctus lumbos et aries, nec est rex qui resistat ei (Prov. XXX).

VERS. 15.-- De tribu Nephthali. Nephthali, etc., usque ad unde: Jam non dicam vos servos, sed amieos, 113.0384D| etc. (Joan. XV).

VERS. 16.-- Per cognationes. (AUG., quaest. 2 in Num.) Merito quaeritur quare, etc., usque ad et novum quatuor Evangeliis.

VERS. 18.-- A vicesimo. (ISID.) A vicesimo anno numerantur, qui ad bellum eliguntur, quia ab hac aetate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur. Ideoque ad pugnam eliguntur, ut pugnent contra libidinem, ne luxuria superentur.

VERS. 37.-- Triginta quinque millia. Boni conjugati, quia ad significandum tricenarium index et pollex blando osculo continguntur. Unde aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud vero centesimum.

VERS. 59.-- Septingenti. Spiritalibus donis provecti, et ad dexteram Dei locandi. Centenarius enim 113.0385A| numerus primus in dexteram computatur, pollice et indice in coronam flexis; unde: Jam dextera computat annos.

(RAB. in Num., tom. II.) In tribu Levi, etc., usque ad quasi humeris laboris et patientiae Ecclesiam portant.

VERS. 51.-- Cumque proficiscendum, etc. Id est, sermone et exemplo disponent, quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur.

Quisquis externorum, etc. (AUG., quaest. 3.) Alienigena qui accesserit, moriatur. Hic alienigena intelligendus est etiam de illis filiis Israel, etc., usque ad ut allophyli appellentur quasi aliarum tribuum homines.

113.0385B| Allegorice. Qui ad sacrum ministerium indignus accedit, poenam praesumptionis non evadit: Nemo enim debet sibi sumere honorem, nisi qui vocatur a Deo, tanquam Aaron (Hebr. V). Unde Ozias, qui sacerdotium usurpavit, lepra percussus est.

VERS. 52.-- Unusquisque per turmas, etc. (ORIG., hom. 2 in Num.) Unusquisque secundum signa sua, etc., usque ad si nihil inquietum, nihil inordinatum, nihil inhonestum inveniatur in nobis.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Locutusque est Dominus. (ORIG., hom. 2 in Num.) Homo secundum ordinem suum, etc., usque ad et nihil secundum ordinem gerere.

 (ID.) Unusquisque nostrum, etc., usque ad ne 113.0385C| propter eum nomen Dei blasphemetur.
 (ID.) Secundum sua signa, etc. Quibus scilicet cujusque proprietas designatur, etc., usque ad quanto magis reliqui homines propria signa in motibus animorum et animae virtutibus gerunt?

VERS. 2.-- Per gyrum tabernaculi, etc. (RAB. in Num.) Circa tabernaculum, etc., usque ad quorum precibus et doctrina munitur Ecclesia.

VERS. 9.-- Universi qui in castris Judae. His tribubus Judas praesidet, scilicet regalis tribus, de qua ortus est Christus, humani generis rex et salvator.

VERS. 10.-- Meridianam plagam erit princeps. Haec significat antiquam Dei plebem, quae lucem Evangelii, vel legis suscipiens, amore Conditoris fervebat.

113.0385D| VERS. 17.-- Levabitur autem tabernaculum testimonii, etc. Tabernaculi erectio vel depositio Ecclesiae situm significat, quae in credentibus erigitur, in negantibus deponitur, in quibusdam ordinibus sacris sublimatur, in aliis judicio sacerdotum excommunicatione humiliatur.

Ad occidentalem plagam erunt, etc. (RAB. in Num., tom. II.) Dicamus adhuc aliquid quod adjuvet lectorem, etc., usque ad ut secure possint divinum implere officium.

VERS. 18.-- Occidentalem. Haec plaga utrumque parietem tabernaculi in se recipiens, in se jungendo consummat, et consummationem Ecclesiae in fine mundi significat, quando in fructu bonorum operum 113.0386A| probabuntur electi, in oblivionem mortis tradentur impii, ad dexteram Dei locabuntur justi.

VERS. 25.-- Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan. Haec plaga significat multitudinem gentium usque ad Christum frigore infidelitatis torpentem, sed repulsis Judaeis judicio Dei in Ecclesia dilatata aeternam beatitudinem exspectat.

CAPUT III.

VERS. 3.-- Sacerdotum qui uncti sunt, etc. (RAB. in Num., tom. II.) Quatuor fili Aaron, etc., usque ad igne divinae ultionis consumuntur.

VERS. 6.-- Applica tribum. (AUG., quaest. 4 in Num.) Accipe tribum Levi, etc., usque ad in aliis circumquaque castris filiorum Israel.

 113.0386B| VERS. 10.-- Externus. (ID.) Alienigena qui tetigerit, morietur. Quaerendum quomodo dixerit, etc., usque ad hinc enim loquebatur.

VERS. 12.-- Ego tuli Levitas. (ID., quaest. 6.) Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum.

(ORIG. hom. 3 in Num.) Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito, etc. Levitae assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci.

LXX: Ex medio filiorum Israel, etc. Tertius est Levi inter filios Israel, de quo ergo medio assumuntur Levitae? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Israel respondentem: In medio populi mei ego habito 113.0386C| (IV Reg. IV). Et de Christo Joannem dicentem: Medius vestrum stat, quem vos nescitis. Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII). Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus (Job XV): habitare tamen dicitur in medio populi. Levitae ergo assumuntur de medio filiorum Israel. Levitae enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et 113.0386D| ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non praevariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiae sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Israel, et in primitivorum numero collocaberis.

Aperit. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa (Psal. LVII). Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, Alicnati sunt peccatores a vulva, etc. Et illa erit 113.0387A| vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liae quae erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus (Gen. XXIX, XXX). In multis vero Scripturae locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum.

Ex quo. (ORIG.) Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Israel, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret.

VERS. 15.-- Numera filios Levi. (ID.) Recenseamus attentius, etc., usque ad excubiisque perpetuis divina ministeria celebrant.

113.0387B| VERS. 17.-- Levi per nomina sua. Levi additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum coetibus angelorum unitur. Unde: Ego vos elegi de mundo (Joan. XV). Et alibi: Sed sunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII).

Gerson et Caath et Merari. Tres filii Levi significant praedicatores sanctae Trinitatis, confessione insignes, fide, spe et charitate mirabiles. Nec huic expositioni eorum nominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena, Caath patientia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo; minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et 113.0387C| patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et saeculum sibi amarum ostendens, alios a voluptatibus revocat. Hi ab uno mense numerantur, quia initium vitae Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemare nomen Dei, unde: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, etc. (I Tim. III.)

VERS. 23.-- Hi post tabernaculum metabuntur. Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Caathitae, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis, qui major est filiis Aaron. Post hos Gersonitae ad occidentalem 113.0387D| plagam sub cura Eliasaph. Novissimi Meraritae ad septentrionalem plagam, sub custodia Ithamar filii Aaron minoris. In his vero moraliter exprimitur quod ministri ecclesiae debent diligenter ordinem suum servare, nec majora appetere quam proprius locus exposcit.

VERS. 24.-- Ad occidentem sub principe Eliasaph filio Lael. Ubi dies clauditur, astra occidunt. In his significatur, quod ministri tabernaculi debent concupiscentiam fugere, carnalia desideria Dei adjutorio mortificare, diem ultimum et finem laboris exspectare ut mortui mundo et viventes Deo dicere possint illud: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesus Christi (Gal. VI).

113.0388A| VERS. 29.-- Ad meridianam. Haec significat post lucem scientiae perceptam, praedicatorem verbum patientiae et solatii debere cum discretione proximis impendere. Sub Eleazaro, id est Dei adjutorio, secundum illud: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.

VERS. 35.-- In plaga. Extremi Meraritae sub Ithamar (qui interpretatur amarus, vel ubi palma) plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesiae ministri, ne securitate torpeant; quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, lumen scientiae perceperint, desideria carnis mortificaverint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad aeternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum; 113.0388B| cum illo certandum est, qui ad aquilonem dirigit solium suum, cujus duritiam molliri impossibile est; unde: Cor ejus indurabitur quasi lapis, etc. (Isa. XIV; Job XXI). Cum autem superabitur, adepta palma exsultandum est et laetandum.

VERS. 38.-- Ad orientalem plagam. Orientalis plaga ortum fidei significat, ubi Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et Aaron mons fortitudinis, cum filiis suis castrametantur. Qui enim in Ecclesia praesunt, quibus claves regni coelestis commissae sunt (Matth. VI), debent introitus ordinem cognoscere, et aliis praedicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus sit filius adoptionis; et robore constantiae gignens filios boni 113.0388C| operis, introitum fidei, per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne otiosus et inutilis abjiciatur.

VERS. 39.-- Viginti duo millia. Apte numero viginti duorum Levitae intitulantur. Hoc enim numero comprehenduntur Hebraea elementa: et, secundum quosdam, libri Veteris Testamenti. Ministri Dei hac praescriptione monentur, secundum legem Dei vivere et docere, nec ullo modo excedere.

(ORIG., hom. 4 in Num.) Multae sunt numerorum differentiae, etc. usque ad etiam mysterium humanae generationis exponitur.

VERS. 47.-- Quinque siclos. Mystice, quisquis initium conversationis et voluntatis vult Deo consecrare, quinque sensus corporis debet diligenter custodire, 113.0388D| ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed juxta siclum sanctuarii, qui est oboli 20, id est secundum decalogi doctrinam, quae in duobus praeceptis charitatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum ejus.

CAPUT IV.

VERS. 2.-- Tolle summam. (ORIG.) Cum in tres ordines dividantur filii Levi, etc., usque ad et purioribus sensibus et liberis a saecularibus indicamus.

(ID.) Alia littera, etc., usque ad ut faciat opera in tabernaculo testimonii.

VERS. 3.-- In taber. (ID.) Tabernaculum testimonii, etc., usque ad non ab Israelitis sed a Levitis. 113.0389A| Invoiventque eo arcam. Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit.

(ORIG., hom. 4 in Num.) Septem quaedam species numerantur, etc., usque ad alii autem haec operta videant, imo velata in humeris portent.

VERS. 6.-- Et operient. Filii Aaron sacerdotes, quibus omnia nuda et aperta videre concessum est.

VERS. 7.-- Panes semper. (AUG., quaest. 7 in Num.) Et panes qui semper super eam erunt. Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper 113.0389B| panes, non quia illi semper.

VERS. 11.-- Nec non et altare. Alia littera: et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum 113.0389C| vestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino.

  VERS. 15.-- Tunc intrabunt filii Caath. (ORIG., hom. 4.) Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus haereditatem praestabit nobis Dominus noster Jesus Christus.

VERS. 18.-- Nolite perdere. (ORIG.) Nolite exterminare plebem Caath, etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, etc., usque ad humeri autem 113.0389D| opera significant.

  VERS. 20.-- Alii nulla, etc. (ORIG.) In Ecclesiasticis quoque observationibus, etc., usque ad et in opus proferri ratio poposcerit.

VERS. 23.-- A triginta. Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Joseph tricenarius Aegypti suscepit gubernacula (Gen. XI), et David regnum, quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus complevit (III Reg. II). Et Ezechiel prophetiae dona promeruit (Ezech. I). Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et praemia sublimiter sperari arcae vel templi altitudo, et tabernaculi 113.0390A| longitudo triginta cubitis mensurantur.

  Quinquaginta, etc. (ORIG.) In hoc quoque libro de hostium spoliis, etc., usque ad et tradere filiis Caath portanda humeris, et manibus vehenda.

  Omnes qui ingrediuntur, etc. (ORIG., hom. 5 in Num.) Dicitur de Levitis, etc., usque ad qui omni ex parte multiplicatis et purificatis sensibus invonitur perfectus.

VERS. 35.-- Ad annum quinquagesimum. (ORIG.) Quinquagesimus autem annus remissionem et indulgentiam significat, etc., usque ad si addatur unius decadae consummatio, fiunt quingenti.

VERS. 2.-- Omnem leprosum. Leprosi sunt haeretici variis errorum maculis polluti, non habentes 113.0390B| uniformem colorem doctrinae vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quae non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.

VERS. 6.-- Vir sive mulier. (RAB. in Num.) Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et poenitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo poeniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, poenitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus.

  113.0390C| (AUG., etc., quaest. 9 in Num.) Alia littera usque ad quae per delictum ablata est.

  VERS. 7.-- Reddent ipsum. (AUG., quaest. 10 in Num.) Quaeritur quomodo in Exodo legitur, etc., usque ad quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret.

  VERS. 8.-- Exceptio ariete. Arietis oblatio Christi passionem significat, in qua maxime confidimus, quia sine eo nihil possumus. Ipse est sacerdos qui nos Patri per oblationem carnis suae reconciliat (Job XV): ideo illi munera nostra offerimus, quo intercedente veniam mereamur.

VERS. 9. Ad sacerdotem. Christum scilicet, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem 113.0390D| Melchisedech (Psal. CIX). Ejus scilicet judicio cuncta reservans, ne forte judicet rem incertam, unde: Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus, etc.

  (RAB. in Num.) Farina hordeacea scientiam veteris legis significat, etc., usque ad damnanda aut liberanda reservatur.

VERS. 15.-- Non fundet. Non decet oleo adulationis vel indiscretae misericordiae, nec thure superfluae laudis vel inordinatae orationis, impoenitentes liniri, sed zelo justitiae secundum praeceptum Domini vitium instanter et ordinate persequi.

VERS. 17.-- Aquam sanctam. (ID.) Huic aquae miscet sacerdos pauxillum terrae de pavimento tabernaculi, 113.0391A| cum Christi decreto, commemoratio patriarcharum, prophetarum et apostolorum intromissa reperitur.

VERS. 23.-- Scribetque sacerdos in libello, etc. Quia scilicet poena peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quae in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus.

  VERS. 24.-- Dabit ei bibere, ut manifestetur peccatum illius, vel hic ad correctionem, vel in futuro 113.0391B| ad damnationem. Nihil enim occultum, quod non reveletur (Matt. X). Hinc Dominus ait: Sermo quem locutus sum vobis, ille vos judicabit in novissimo die (Joan XII).

CAPUT VI.

VERS. 3.-- A vino et omni quod inebriare potest, (RAB. in Num.) In duodecima mansione, etc., usque ad et corruptione veteris nequitiae delectantur.

  VERS. 5.-- Novacula non transibit. (ID.) Id est, nec dolum, nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur, scilicet, caesaries capitis, id est, cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vitae. Aliter enim non erit votum acceptabile. Qui autem perseveraverit, salvus erit (Matth. X).

113.0391C| VERS. 6.-- Super mortuum non ingredietur. (ID.) Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur (II Tim. II).

VERS. 7.-- Nec super patris (ID.) Id est, nullus carnalis eum retrahat affectus, omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas Christi servitio postponenda est.

  Consecratio Dei. (ID.) Id est, Spiritus sancti gratia in corde ejus diffusa est, unde: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis omnes (Ephes. IV).

VERS. 8.-- Omnes dies separationis. Id est, usque in finem perseveret sine contaminatione peccati atque delicti.

  113.0391D| VERS. 9.-- Sin autem mortuus fuerit. (ID.) Id est, si mortali peccato pollutum imitari voluerit, et usque ad consensum descenderit, sciat necesse est ejus continentiam esse pollutam, et caput radendum, id est, mentem purgandam a prava cogitatione et noxia delectatione.

  Radet illico. (ID.) Tempore scilicet compunctionis, quo cognoscit se deliquisse, statim se emendare studeat et semper similem ruinam timeat.

VERS. 10.-- Duos turtures. (ID.) Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, 113.0392A| per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.

VERS. 11.-- Et deprecabitur. (ID.) Unde: Advocatus noster apud Patrem (Joan. I.) Vel quia faciet nos deprecari secundum illud: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII).

  VERS. 12.-- Ut dies priores. Nihil de pristina conversatione praesumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam.

  Polluta est sanctificatio, unde: Cum conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur (Ezech. XVIII).

  Ista est lex consecrationis. Postquam legislator Nazaraeum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo 113.0392B| post completum votum se praesentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram.

  VERS. 14.-- Agnum anniculum. Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I.) Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat.

  (AUG., quaest. 12 in Num.) Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare.

  (RAB.) Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; 113.0392C| ovem, quae innocentiae exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animae imperio subjicit.

  Et ovem. Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum.

  Et arietem. Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis coelestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.

VERS. 15.-- Et lagana: veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam.

  Absque fermento: quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet.

  113.0392D| VERS. 16.-- Quae offeret. Meritum et laborem, cujusque meditationem, et observationem legis in conspectu Dei remunerando praesentans, scilicet, ad ingressum vitae coelestis, peracto boni operis certamine, perducit.

VERS. 17.-- Arietem vero: dignum scilicet ostendens mercede quietis perpetuae, tanquam principem sui vel aliorum; et ducem optimum, qui se bene rexit, et duxit in semita mandatorum Dei, secundum doctrinam Scripturarum et gratiam spiritualium charismatum.

  (GREG., lib. II, Moral., cap. 39.) Quid est quod Nazaraei capillos nutriunt? etc., usque ad devotionis perfectione consumat.

113.0393A| VERS. 19.-- Et armum coctum arietis, tortamque. Fortitudinem scilicet operis, coctam et probatam igne tribulationis, facit summus sacerdos sanctum suum offerre Deo Patri.

  Et laganum, scientiam scilicet legis, dono Spiritus sancti juvans in opere consummare.

VERS. 20.-- Elevabit: bona scilicet, quae continens operatur, Patri praesentabit, et perpetua mercede faciet remunerari.

Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaraeus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere (Philip. II).

  Post haec, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis 113.0393B| retributionem.

  Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV).

VERS. 22.-- Locutusque est. Moses legem, Aaron sacerdotium, et filii ejus ordinem Ecclesiae significant. Docet ergo Dominus per legem sacerdotum ordinem, quomodo populum praedicatione aedificent, frequenti oratione et benedictione confirment.

  (RAB., ubi supra. ) Moses multiplicem habet significationem, etc., usque ad dum tabernaculum complet, erigit et ungit.

  VERS. 24.-- Benedicat. (ID.) Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia 113.0393C| ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.

  Et custodiat. (ID.) Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI).

VERS. 25.-- Ostendat. Ostensio vultus Dei propitiatio est, et verae salutis ostensio; unde: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXVII).

VERS. 26.-- Convertat, etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Respice in me et miserere mei (Psal. CXVIII). Et alibi: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopiae nostrae? (Psal. XLIII.) Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab 113.0393D| inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem.

  VERS. 27.-- Invocabunt. (ID.) Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult praestat.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Factum est autem, etc., tabernaculum. (RAB. in Num., tom. II.) Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostrae redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit 113.0394A| animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam (Joan. X).

  VERS. 2.-- Principes Israel et capita, etc. (RAB. in Num.) Patriarchae, prophetae et apostoli, etc., usque ad fiet illis a Patre meo.

  VERS. 3.-- Sex plaustra. (RAB.) Plaustra quae filii Israel Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quae devoti populi praedicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia (I Cor. IX).

  Plaustra recte fide et misericordiae affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim 113.0394B| in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicae doctrinae omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: Non alligabis os bovis triturantis (Deut. XXV; I Tim. V). Qui enim apostolicam normam vivendo et praedicando conservant dupli honore honorandi sunt.

  Unum bovem, etc. (ID.) Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere.

  VERS. 9.-- Filiis aut. Cat. (RAB.) Superius scriptum est, etc., usque ad nec ipsi qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur.

VERS. 10.-- Obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua. Unusquisque pro posse suo, fidem, 113.0394C| doctrinam, et operationem bonam ad profectum et honorem Ecclesiae debet offerre.

  Unctum est, oblationem suam ante altare. Tempore incarnationis, quando post resurrectionem et ascensionem susceperunt discipuli Spiritus sancti effusionem (Act. II).

  VERS. 11.-- Duces per singulos dies offerant munera. Praedicatores recti itineris duces, qui licet eamdem fidei doctrinam, et boni operis eadem exempla offerant, pro diversitate tamen loci et temporis oblationes distribuunt.

VERS. 13.-- Acetabulum argenteum. Haec habent os angustum, et angustiam litterae legis, et obscuritatem prophetarum significant.

Varia vasa ad offerenda libamina facta, variae sunt 113.0394D| distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judaeorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est.

VERS. 19.-- Phialam argenteam habens septuaginta siclos, etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quae spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis.

  (RAB., in Num., tom. II.) Phiala prius de vitro 113.0395A| facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est.

  VERS. 20.-- Mortariolum. (RAB.) Cor electorum divina sapientia plenum, continens aromata virtutum, unde dicitur: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV).

  Ex decem siclis, etc. (ID.) Quia cum impletione decem mandatorum odorem doctrinae et orationis emittunt, ut denarium aeternae vitae accipere mereantur.

VERS. 21.-- Bovem de armento, etc. (ID.) Haec diversas personas, etc., usque ad nostram vitam semper in meliora reformare certaremus.

Bovem offert, qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit; arietem, qui se et alios in via 113.0395B| justitiae dirigit; agnum anniculum, qui simplex est et innocens. Haec omnia in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio aeternae vitae. Hircum pro peccato offert, qui pro peccatis suis poenitere et orare non desistit. In sacrificium pacificorum offert duos boves, qui cum bonis operibus implet duo praecepta charitatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata ejus; et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophetae. Offert autem arietes quinque hircos quinque, agnos anniculos quinque, quia quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit, et a peccatis compescit, et simplicitatis exemplar proponit.

  VERS. 85.-- Duo millia, etc. (RAB.) In vasis argenteis, etc., usque ad illuc non pervenitur.

  113.0395C| VERS. 86.-- Mortariola aurea duodecim. (ID.) Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit (Act. II). Unde subditur:

Pondere, etc. (ID.) Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiae sequentes, omnia quae in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiae unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animae damnationem parit.

VERS. 87.-- Boves, etc. (ID.) Boves, arietes et 113.0395D| agni duodenario numero comprehensi, illos significant, qui vel in officio doctoris, vel in principatu alicujus honoris, vel simpliciter viventes, omnia secundum doctrinam apostolicam et propheticam agere student.

Hirci, etc. (ID.) Hi sunt qui poenitentiam student secundum regulam apostolicae fidei perficere.

  VERS. 88.-- Boves, etc. (ID.) In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia viginti quatuor horis cursus diei peragitur: lumen scientiae et fidei omni Christiano necessarium esse significant.

  Sexaginta. Sexagenarius, id est, sexties denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est 113.0396A| enim ut praelati, subditi, et poenitentes omnia secundum Ecclesiae doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam.

  VERS. 89.-- Cumque, etc. (GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. II.) Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa.

  De propitiatorio. Quia per gratiam divinae propitiationis post culpam praevaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis.

  Inter duos cherubin. Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris (Gal. III). Vel quia per utrumque Testamentum consona 113.0396B| voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.

CAPUT VIII

VERS. 2.-- Septem lucernas. Septem dona Spiritus sancti, quae in Christo semper manserunt, et in membris pro voluntate ejus distributa sunt.

  (BEDA, in Num.) Mensa et candelabrum, etc., usque ad prohibens ei testimonium.

  VERS. 3.-- Super candelabrum. Christum, scilicet, primogenitum de radice Jesse, super quem requievit spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis (Isa. XI).

  VERS. 4.-- Ex auro. Quia Christus specialiter 113.0396C| immunis a peccato, et operibus justitiae praeclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur.

  Ductili. Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit (II Tim. III), et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt.

  Stipes. Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV).

VERS. 6.-- Tolle Levitas de me. Mystice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad 113.0396D| dignitatem sacerdotii.

  VERS. 7.-- Pilos carnis suae. (GREG., lib. V Moral., cap. 23.) Pili carnis sunt quaelibet superflua humanae carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus.

  Laverint. Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.

VERS. 8.-- Bovem. Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo Mortificatos, quidem carne, vivificatos 113.0397A| autem spiritu. Unde Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu (I Cor. VI). Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duae actionum species exprimi, quarum una quae male gessimus, per poenitentiae lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et praemium beatitudinis promeremur.

  Libamentum. Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum praebuerit.

  VERS. 9.-- Et applicabis. Applicantur Levitae coram tabernaculo foederis, cum electi ad officium altaris 113.0397B| secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur (I Tim. III), si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incoeperint, et usque ad finem perseveraverint.

  VERS. 10.-- Ponent filii. Quia assensum devotionis suae electioni debent praebere, et ad imperium eorum bonis operibus instare.

VERS. 11.-- A filiis Israel. (BED.) Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab his qui foris sunt.

VERS. 12.-- Levitae quoque, etc. Quia ministri Domini proprio labore initia bonorum operum Domino consecrare festinant, ut sive poenitentia si 113.0397C| agenda, sive studia virtutum exercenda, efficaciter perficiant.

  VERS. 14.-- Separabis. Non debet minister Domini contentus esse populari disciplina: moribus et doctrina separatus et spectabilis debet esse.

  VERS. 17.-- Omne primogenitum in terra. (RAB.) Primogenita Aegyptiorum, etc., usque ad et divinis mysteriis verus Levita digne possit aptari.

  VERS. 19.-- Ut serviant. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem praecipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra. 113.0397D| (Malach. I).

VERS. 24.-- A viginti quinque. (ISID., quaest. in Num. tom. V.) A vigesimo et quinto anno mandantur Levitae, etc., usque ad in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant.

CAPUT IX.

VERS. 12.-- Faciant filii Israel phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus, etc. (RAB.-BED.) Cum in veteri Testamento, etc., usque ad Et: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI)

  (BED.) Deinde tertiam septimanam, etc., usque ad extrema charismate spiritali per seipsum illustravit.

  (ID.) Ipsa quoque lunae conversio, etc., usque ad 113.0398A| praecepit eos dispensationis suae testes esse usque ad ultimum terrae (Act. I).

  (ID.) Bene autem luna, etc., usque ad merito quintadecima paschali gaudio adaptatur.

  (ID.) His quidem paschae vel phase a lege assumptis indiciis, haeredes Novi Testamenti etiam diem Dominicam annectimus, quia et conditione primitivae lucis excellit, et triumpho Dominicae resurrectionis.

(ID.) Septem quoque dies lunae, usque ad quasi: Quod uni dico, omnibus dico (Marc. XIII).

  (ID.) In nomine quoque paschae, etc., usque ad per singulos gradus spiritalis transitus largitori illius vicem tendamus.

  (ID.) Vel in crescente ad homines luna, etc., 113.0398B| usque ad convenienter intelligi.

VERS. 6.-- Ecce autem quidam immundi super anima hominis, etc. (AUG., quaest. 15 in Num.) Cumque paschae tempore quidam immundi essent super anima hominis, etc., usque ad aut forte si pascha non egissent, ad culpam non pertineret.

  VERS. 8.-- State ut consulam. (GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. II.) Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit relictis turbis, etc., usque ad dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur.

VERS. 10.-- Homo qui fuerit immundus super anima, etc. (ISID.) Praecipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus 113.0398C| daemonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire praecipiuntur.

  (RAB.) Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit.

VERS. 11.-- Azymis. (RAB.) Azyma comedit, qui recta, opera sine corruptione vanae gloriae facit, et mandata misericordiae sine peccati admixtione.

  Agrestibus. Quia cum corpus Christi accipimus pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo poenitentiae abstergat amorem perversae vitae.

VERS. 12.-- Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter praeceptum est, in celebratione paschae 113.0398D| Ecclesia spiritualiter observat.

  Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in praesenti vita intelligendo et operando penetrentur.

VERS. 13.-- Exterminabitur. Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschae observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. (II Cor. VI). Quia quisquis redemptionem humani generis, quae veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine 113.0399A| veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.

  VERS. 14.-- Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, etc. (RAB.) Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiae unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis.

VERS. 15.-- Nubes. (ISID.) Christus est columna, qui rectus et firmus, qui fulciens infirmitatem nostram, per noctem lucens, per diem non lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est, in carne, velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno. Quia tunc erit tribulatio 113.0399B| magna tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis (Exod. XII).

  Mystice, incarnatio Christi, cujus clementia tabernaculum Ecclesiae protegit, bonitas statum disponit, prudentia in via hujus saeculi transitum dirigit.

  (GREG., hom. 21 in Evang., tom. III.) In igne terror, etc., usque ad peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit.

VERS. 23.-- Per verbum Domini figebant tentoria. Significatione nubis, quae erat signum divinae voluntatis, sicut vox loquentis.

CAPUT X.

113.0399C| VERS. 2.-- Fac tibi duas tubas argenteas, etc. (ISID., in Num.) Per duas tubas exercitus ducitur, etc., usque ad auditorum mentes ad tentationum certamina ardentius excitantur.

  VERS. 4.-- Si semel clangueris. (RAB., in Num.) Semel tubis clangere, etc., usque ad et id ipsum dicant omnes in eodem sensu et in eadem scientia.

VERS. 5.-- Primi. Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii praedicatoribus, primum eis dicitur: In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X): quibus ipse Christus scilicet praesentialiter Evangelium praedicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: Euntes docete omnes gentes, etc. (Matth. XVIII). Tribus ergo Juda cum caeteris quae 113.0399D| secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde caeterae secundum ordinem suum. Quia primum in Judaea oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.

  VERS. 7.-- Quando autem congregandus. (RAB.) In convocatione populi, etc., usque ad nihil enim quaerimus, nisi ut pateat quod clausum est.

  VERS. 8.-- Filii autem. Praedicatores, scilicet verbum Dei praedicant, et viam justitiae auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant.

  Clangent tubis. Subditos, scilicet ad poenitentiam et ad compunctionem lacrymarum excitando, et 113.0400A| corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando.

VERS. 10.-- Si quando habebitis epulum. (RAB.) Nota quia in adversis, etc., usque ad et alibi: Praedica verbum, insta opportune importune, etc. (I Tim. IV).

  VERS. 11.-- Anno secundo. (HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. I.) Duodecima mansione venerunt filii Israel in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia.

  (GREG., Pastoralis parte III, admon. 18.) Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret.

VERS. 23.-- Arcaque foederis. (RAB.) Arca foederis 113.0400B| Domini, etc., usque ad callem veritatis et justitiae sequentibus demonstrat.

  VERS. 34.-- Nubes quoque. Protectio divina, quae Spiritus sancti gratia electos ab initio mundi defendit, et ad futuram quietem custodit.

VERS. 35.-- Cumque elevaretur. Exemplo Mosis rectores plebis provocantur, ut semper solliciti commissum sibi gregem in principio operis, et in consummatione, Domino commendent, ut proprias oves protegat et inimicos depellat.

CAPUT XI.
  VERS. 1.-- Interea ortum est murmur. (RAB., in Num., tom. II.) Murmurantem populum ignis Domini accensus devorat, etc., usque ad tam in anima 113.0400C| quam in corpore uretur poena perpetua.

  VERS. 5.-- Pepones porrique. (GREG., lib. XX Moral., cap. 19.) Carnalium mentes pro amore saeculi, etc., usque ad ubi carnaliter gemant.

  VERS. 16.-- Congrega mihi septuaginta. (GREG., lib. XXIX Moral., cap. 13.) Sicut plerumque juvenes dicuntur, etc., usque ad patet quia senectus mentis, non corporis, eligatur.

VERS. 17.-- Ut descendam. (ISID.) In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis.

  Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent, etc. (AUG., quaest. 18 in Num.) Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet.

  113.0400D| VERS. 21.-- Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. (AUG., quaest. 19.) Quaeritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quaerendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quae vindicaret, sed potius quae doceret.

VERS. 24.-- Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans. (ORIG., Hom. 6 in Num.) Alia littera: Exiit, inquit, Moyses, etc., usque ad et similia, etc.

  VERS. 25.-- Auferens de spiritu. (ID.) Non intelligendum est, etc., usque ad et origo ipsius nihil damni ex derivatione accepit.

  Requievisset. (ID.) Et requievit super eos spiritus, et prophetaverunt omnes, etc. Non legitur requievisse 113.0401A| spiritus, etc., usque ad laudem vitae eorum et virtutes exposuit.

  (ORIG.) Et requievit in eis spiritus, et prophetaverunt, etc. Continuo operatur spiritus, etc., usque ad neque decet Spiritus sancti adesse praesentiam.

VERS. 26.-- Remanserant autem in castris. Non negligentia praecepit Domini, sed devotione humilitatis indignos se judicantes perceptione tanti muneris: ideo judex cordium Deus dignos eos judicavit, et ostendit.

VERS. 29.-- Quid, inquit, aemularis. (GREG., lib. XXIII Moral., cap. 24.) Pia mens pastorum, etc., usque ad qui bonum quod habuit non invidit.

Coturnicum multitudinem, qui parum, etc. (RAB. in Num. ) Carnalis populus Judaeorum, etc., usque ad 113.0401B| Nostra autem conversatio in coelis est (II Cor. X).

VERS. 34.-- Sepulcra concupiscentiae. (ISID., in Num., tom. V.) Tertia decima mansio est in sepulcris concupiscentiae, etc., usque ad intus plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.

  Venerunt, etc. (HIERON., epist. ad Fabiolam.) Quarta decima mansio, etc., usque ad qui ait per prophetam: Nunquid qui cadit non adjiciat ut resurgat? (Jer. VIII.)

  (ISID.) Quarta decima mansio, etc., usque ad ad veniam reduxerit eam.

CAPUT XII.
  VERS. 1.-- Locutaque est Maria, etc. (ORIG., hom. 7 in Num.) Maria, plebs Judaica; Moyses lex Domini 113.0401C| est, etc., usque ad cum fiet unus grex et unus pastor (Joan. X).

  (ID.) Quia detraxerunt Aaron et Maria Moysi, correpti sunt, etc., usque ad lepra enim consequitur detrectantes et cacologos.

  (ID.) Omnis etiam qui scripta Moysi male intelligit, et spiritalem legem carnaliter suscipit, detrahit ei, quia de verbis spiritus carnaliter sentit.

Mystice, non solum Judaei haeretici, qui non recipiunt legem et prophetas, detrahunt Moysi. Qui impingunt etiam ei quod homicida fuit, quia Aegyptium interfecit, et alia multa etiam in alios prophetas blasphemo ore concinnant: ideo sunt in anima leprosi, et ejiciuntur ab ecclesia Dei. Vel, haeretici, qui detrahunt proximis.

113.0401D| Aethiopissam. (AUG., quae est. 20.) De uxore Moysi etc., usque ad sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.

  VERS. 6.-- Si quis. (ORIG., ubi supra. ) Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in aenigmate, sed in specie.

VERS. 8.-- Dominum. (ID.) Alia littera: Et gloriam Domini videt. Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur (Luc. IX). Ideo recte addit:

  Quare igitur. (ID.) Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.

  113.0402A| VERS. 10.-- Nubes quoque recessit. (ID.) Et nubes recessit de tabernaculo, etc. Prius recessit nubes, etc., usque ad et appareat in nobis lepra peccati.

Cumque respexisset. (ORIG., ubi supra. ) Alia littera: Et respexit Aaron ad Mariam, et ecce Maria erat leprosa. Vult in hoc ostendere, etc., usque ad ad perfectae nativitatis instituta revocat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, etc. (Gal. IV.)

VERS.-- Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus. (ID.) Alia littera: Et proclamavit Moyses ad Dominum dicens: Domine, precor te, sana eam, etc. Quem oportebat orare pro sanitate populi sui, nisi Moysen? Forte hoc erat quod cum Domino loquebatur in 113.0402B| monte transformato (Matth. XVII), petens ut cum plenitudo gentium introisset omnis Israel salvus fieret (Rom. XI).

VERS. 14.-- Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem, etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situlae, et sicut sputum reputatae sunt (Isa. XL, secundum LXX). Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut caeterae gentes, quae ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum coelestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quae gloria? (Rom. V.) Nunc autem 113.0402C| multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine coelesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturae visibilis videntur productae esse substantiae; tunc enim quae non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quaedam secreta et Deo soli cognita dispensatione quae tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana (quia sequestrata est Maria) non moventur castra filiorum Israel, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua.

Septem diebus: et populus non est motus de loco 113.0402D| illo. (ORIG.) Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanae mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum poenitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per poenitentiam supplicantes ei.

CAPUT XIII.

VERS. 4.-- Pharan. (RAB. in Num.) Notandum quod Pharan non est speciale nomen mansionis, etc., usque ad usque ad tricesimam secundam haec continentur.

Pharan interpretatur os visibile, in quo potest intelligi quod Verbum caro factum est; et invisibilis visibilis effectus. Et potest ex hoc significari, quod postquam finis et perfectio omnium, quae erga illum 113.0403A| populum gerenda erant, venit, tunc transiit, et venit ad eum quem Verbum carnem factum ante non credidit.

  Mitte viros qui, etc. (RAB.) Duodecim exploratores mittuntur ad sanctam terram, etc., usque ad et cinis ejus piacularis aspersio est.

  VERS. 18.-- Ascendite ad meridianam plagam. (AUG., quaest. 21.) Alia littera, etc., usque ad et ibi erat quidam depressior locus, de qua valle botrus ablatus est.

  VERS. 24.-- Quem portaverunt, etc. (ISID. in Num., tom. V.) Botrum in ligno de terra promissionis duo advehunt, etc., usque ad quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo esse potest.

  VERS. 24.-- De malis quoque granatis et de ficis, 113.0403B| etc. Quae legem significant, quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo.

  VERS. 26.-- Exploratores terrae post quadraginta dies, etc. (ISID., ibid.) Exploratores qui ad terram uberem missi terruerunt populum, etc., usque ad et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes.

VERS. 27.-- In desertum Pharan, quod est in Cades. (RAB.) Solitudo Pharan decem et octo mansiones continet, etc., usque ad et prohibentur transire Jordanem.

CAPUT XIV.
  VERS. 7.-- Terra, etc. (ORIG., hom. 7 in Num.) Quae est terra ista, sancta quidem et bona, sed ab 113.0403C| impiis habitata? etc., usque ad nobis ingredientibus illi pellantur, et ascendentibus cadant.

  VERS. 9.-- Neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita possumus. (AUG., quaest. 23 in Num.) Caleb et Jesus Nave loquentes ad populum, etc., usque ad isti Dominum temporum creatorem, et ordinatorem, et omnium dispensatorem.

VERS. 12.-- Feriam igitur eos. (ORIG., hom. 8 in Num.) Comminatio haec non est iracunda, sed prophetica, etc., usque ad ideo pluribus exorat pro populo illo.

  (ID.) Feriam igitur. Fit commmatio haec a Domino, etc., usque ad quod alium populum hoc abjecto resuscitet.

  VERS. 31.-- Parvulos (ORIG., hom. 8.) Sed filii 113.0403D| ipsorum qui sunt hic mecum, quicunque ignorant bonum vel malum, etc. Patres nostri fuerunt populus ille prior, etc., usque ad si vermanseris in bonitate, etc.

VERS. 34.-- Annus pro die. (ID.) Quasi pro die per annum, etc., usque ad nisi cui Pater omne judicium tradidit (Joan. V).

  (ID.) Neget quis fortasse bonitati Dei convenire, etc., usque ad sed ultra non sinit animam peccato vulnerari.

  (ID.) Aliud adjiciam, etc., usque ad ut multo magis confidamus quod advocatus noster Jesus veniam nobis impetrabit a Patre.

VERS. 40.-- Parati sumus. (RAB., in Num. ) O mira 113.0404A| protervitas humanae mentis, etc., usque ad sic patriae coelestis gaudia quae nobis promissa sunt percipiemus.

CAPUT XV.

VERS. 4.-- Sacrificium, etc. Fidem incarnationis Christi, quae in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi.

  (RAB., in Num. ) Lex praecipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii.

  (ID.) Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est.

VERS. 6.-- Et arietes. (ID.) In oblatione arietis 113.0404B| duae decimae similae offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinae circa subjectos impenditur.

  VERS. 8.-- Quando vero de bobus feceris holocaustum, etc. (ID.) In bovis oblatione tres decimae similae et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in coelesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent.

  Cum veneritis in terram, etc. (RAB.) Cum quilibet praesentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque 113.0404C| ad a quo speratur perfectionis supplementum.

VERS. 22.-- Quod si per. (AUG., quaest. 24.) Quod praecipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quae discernuntur a peccatis volentium.

  VERS. 24.-- Vitulum offeret. (RAB.) Filii Israel vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia.

  VERS. 28.-- Sacerdos. Christus, qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa (Hebr. V).

VERS. 30.-- Anima vero, etc. (AUG., quaest. 25 in Num.) Alia littera: Anima quaecunque peccaverit, etc., usque ad unde nunc longum est disputare.

(ISID., in Num., tom. V.) Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, 113.0404D| qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur.

  VERS. 38.-- Fimbrias. (ID., ibid.) Jubentur filii Israel in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.

CAPUT XVI.

VERS. 12-- Vocaret Dathan? (AUG., quaest. 26 in Num.) Quid est quod Dathan et Abiron in seditione vocati a Moyse, etc., usque ad ut non dicerent non ascendemus, sed non ascendimus, quodam locutionis genere.

  VERS. 26.-- Recedite a tabernaculis. (AUG., quaest. 27.) Alia littera, etc., usque ad justi fulgeant sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII).

  113.0405A| (ISID.) in Num., tom. V.) Per Dathan, et Abiron, et Core, etc., usque ad in aeterno igne praeparata ultione peribunt.

  Descenderuntque. (AUG., quaest. 29.) Alia littera, etc., usque ad tanquam carceribus inferi puniendos reservari.

VERS. 37-- Praecipe Eleazaro. (ID., quaest. 30.) Alia littera, etc., usque, ad quia per eos exemplum datum est caeteris, quid timerent.

Tollat thuribula. (ORIG., hom. 9 in Num.) Core figuram tenet eorum qui contra ecclesiasticam fidem et doctrinam veritatis insurgunt, etc., usque ad: sanctificata enim sunt et Domino oblata.

  (ID.) Potest et alio modo intelligi, etc., usque ad non enim tam magnifice in eis virtus animi claruisset, 113.0405B| nisi reliquorum ignaviae formido patuisset.

  VERS. 38.-- Eo quod. (AUG., quaest. 30 in Num.) Circumpositionem vero altari, etc., usque ad qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.

  VERS. 39.-- Tulit. (ORIG., hom. 9 in Num.) Apud Deum nihil est otiosum, etc., usque ad cum universorum cineribus disperirent?

VERS. 40.-- Sicut passus est. (ID.) Posteris quoque datur exemplum, ne quis praesumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.

  113.0405C| VERS. 43.-- Moyses et Aaron. (ID.) In Sodomis quidem, etc., usque ad per quos interitum possumus evadere.

  Operuit nubes. (ID.) Non enim legimus antea quod obtexerit nubes tabernaculum, etc., usque ad et pericula maris ac fluminum, etc. (II Cor. XI).

VERS. 41.-- Recedite. (ID.) Jubentur ergo Moyses et Aaron, etc., usque ad sunt enim mortui qui in ignem aeternum mittuntur, vivi autem qui mittuntur ad regnum.

VERS. 48.-- Et stans inter. (GREG.) Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde: Intret oratio 113.0405D| mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. LXXXVII).

(ISID.) Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo coelo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis praetendens, suspendit ignis aeterni perniciem, et inimicam pertulit mortem.

  Et plaga cessavit. (ORIG.) Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria.

113.0406A| Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV): quia in corpore positis thesaurum gratiae per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiae et scientiae Dei.

CAPUT XVII.

VERS. 1.-- A cunctis principibus. Omnis princeps habet virgam, quia sine ea populum regere non potest. Unde Paulus, quia princeps populi erat, dicebat. Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate? (I Cor. IV.)

  113.0406B| (ORIG.) Omnes principes tribuum necesse est ut habeant virgas, etc., usque ad et cum nucibus sacerdotalium pomorum copiam invenisse.

VERS. 5.-- Germinabit virga. (ORIG., ubi supra.) Unum fructum promisit Deus in virga et dedit plura, etc., usque ad sed quae in sola sapientia continentur.

  VERS. 8.-- Invenit germinasse virgam, etc. (ORIG., ubi supra.) Cum sacerdotium Aaron, etc., usque ad, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi differunt a gloria resurrectionis.

  (ID.) Virga arida germinat, etc., usque ad corporis in resurrectione germinabit.

  Virgam, (GREG., lib. IV Moral., cap. 29.) Carnem Christi, quae de radice Jesse succisa et mortificata, etc., usque ad corona martyrum, gratia continentium.

  113.0406C| Turgentibus, etc. (ORIG.) Hac vero ratione, etc., usque ad sed secundum Scripturam in mille generationes.

(ORIG., ubi supra.) Possumus etiam sic intelligere eorum, etc., usque ad qui sunt charitas, gaudium, pax et caeterae virtutes (Gal. V).

CAPUT XVIII.

(RAB., in Num., tom. II.) VERS. 1.-- Tu et Filii, etc. Alia littera, etc., usque ad et pertinere dicit ad sacerdotem.

  (ORIG. hom. 10 in Num.) Alia littera, etc., usque ad remissionem peccatorum significari.

(ID.) Jesus pontifex noster, etc., usque ad scit nos 113.0406D| Deus idoneos non esse martyrio.

  (ID.) Quaerendum est quomodo aliqui sancti dicantur, etc., usque ad sanctus enim est, qui peccatum suum per pontificem curat.

VERS. 7.-- Tu autem et filii. (ID., hom. 16.) Alia littera, etc., usque ad quae si bene excolamus fructum vitae afferent nobis.

Tu autem et filii tui. Allegorice. Perfectiores scilicet in Ecclesia, sancti doctores, quorum officium est sacramenta divina manibus contrectare, vasa sancta, id est Scripturae mystica verba ventilare et ad intellectum perducere (II Par. XXVI). Caetera autem turba meditetur diligenter quae capere potest, et quae magistrorum discretio jubet.

  Si quis externus, etc. Non de tribu Levi. Ozias 113.0407A| enim de tribu Juda, quia usurpavit sacerdotium, lepra percussus est.

VERS. 8.-- Locutus est Dominus, etc. (RAB., in Num., tom. II.) Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur.

  Primitiarum. Primitiae litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit.

Omnia quae sanctificatur a filiis Israel. (ORIG., hom. 11.) Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur.

  (ORIG.) Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire.

  (ID.) Ter etiam in anno apparere jubetur omne 113.0407B| masculinum, non femininum (Exod. XXIII).

  A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quae tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt.

(ID.) Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium praebeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictae furorem fratribus incitavit.

VERS. 9.-- Et hoc sit vobis ex his quae sanctificantur sanctis de sacrificiis, etc. (ID.) Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos.

  (ID., hom. 11.) Primitias omnium frugum sacerdotibus 113.0407C| lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari.

(ID.) Ubi vero dicit: Non occides, Non adulterabis, et hujusmodi, legis titulum non praemisit. Haec enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum

(ID.) Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia haec, mandatum, justificationes, praecepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quae in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). Et alibi: Plenitudo legis est dilectio 113.0407D| (Rom. XIII). Omnia enim quae in lege scripta sunt legem nominavit.

  (ID.) Alibi quoque: Juste, inquit, sectare quod justum est (Deut. XVI). Et quid opus est etiam in his allegoriam quaerere, cum aedificet littera?

  (ID.) Quaero quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Haec autem sunt allegorica (Gal. IV).

Omnis oblatio, etc. (ID.) Est autem sapientis scribae et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat (Matth. XIII; I Cor. III), aut confirmet utilem et necessariam litterae doctrinam, aut manente historia 113.0408A| etiam mysticum sensum introducat, sicut in praesenti loco.

  (ID.) Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V).

(ID.) Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quae continentur in lege, non in mandatis (Galat. III). Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisaeorum (Matth. V); et illi de fructibus terrae gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terrae ita abutar, 113.0408B| ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat.

  (ID.) Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias.

(ID.) Quisquis etiam doctor, quia docet, praedicat et instruit auditores, agrum Ecclesiae suae, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturae suae fructum, et in fructu electum aliquem et praecipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis.

  (ID.) Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.

VERS. II.-- Jure perpetuo. Quomodo potest aeternum esse quod visibile est? Quae enim videntur temporalia sunt (I Cor. V), primitiae autem quae offeruntur 113.0408C| Aaron, visibiles sunt; circumcisionem quoque et azyma et pascha visibile, necesse est aeternum non esse, sed temporale. Invisibilis ergo circumcisio, quae in occulto est, aeterna est, et azyma sinceritatis et veritatis (Rom. II). Sic et haec ei, qui non in manifesto, sed in occulto Judaeus, qui spiritu, non littera legem custodit, secundum interiorem hominem legitima aeterna dicuntur (II Cor. IV).

  VERS. 12.-- Omnem medullam, etc. (ORIG.) Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiae Deo oblatus.

  Christus est primitiae primitiarum. Cornelius primitiae gentium. Alii primitiae Ecclesiarum, sicut quidam primitiae Asiae, alii Achaiae.

113.0408D| (ORIG.) Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quae non angeli vel principis, sed Dei portio est.

  (ID.) Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quaerant quae sursum sunt, non quae super terram.

  (ID.) Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus.

  (ID.) Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino.

  (ID.) Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis haec gratia.

VERS. 13.-- Universa frugum. (AUG., quaest. 32 in 113.0409A| Num.) Primogenita omnia, etc., usque ad quae primitus sumebantur.

  VERS. 15.-- Quidquid primum. (ORIG.) Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiae possunt dici virgines (Apoc. 14); decimae vero, qui post conjugium continentes sunt.

Omne. (RAB.) In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimae ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quaerere: unde, Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam (Matth. X).

Mystice autem decimae observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem 113.0409B| boni operis, quae maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturae et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animae ostendentibus; unde, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua (Deut. VI). Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis.

VERS. 19.-- Pactum salis. (RAB.) Pactum salis nominat oblationum universitatem, quae ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico: Quidquid obtuleris sacrificii sale condies, etc. 113.0409C| (Levit. II).

Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et praedicatoribus divinae legis, non saecularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus saeculi (I Cor. II). De qua apostolis dicitur: Vos estis sal terrae (Matth. V). Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat. Sapientia enim hujus mundi inimica est Deo (Rom. VIII).

CAPUT XIX.
113.0409D|

VERS. 1.-- Locutusque est Dominus. (AUG., quaest. 33 in Num.) Alia littera, etc., usque ad et observationes legis profanabat.

(RAB.) Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur: per vaccam ergo infirmitas Dominicae incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur. Mortuus est enim Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. ult.).

Vaccam rufam, rubram scilicet sanguine passionis, unde: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V): candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per justitiam vitae.

  (GREG., lib. VI Moral., tom. I.) Vaccam rufam 113.0410A| mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis exstinguimus: quam cum hyssopo, ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et charitatis adolemus.

  VERS. 2.-- Nulla sit macula. (AUG., quaest. 33.) Sine vitio. Hanc enim carnem caeterae hostiae significabant, etc., usque ad quae non habuit in se vitium?

  Nec portaverit. Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit.

(AUG.) Alia littera. Et non est super eam superpositum jugum, etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde: Dirupisti vincula mea, tibi 113.0410B| sacrificabo hostiam laudis, etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.

VERS. 3.-- Tradetisque. Vacca ad immolandum sacerdoti traditur, quia Dominus incarnatus pro redemptione nostra sacrificium semetipsum fecit, datus manibus Judaici populi.

  (AUG.) Alia littera. Et dabis eam ad Eleazarum sacerdotem, etc. Cur non ad Aaron? Forte praefiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii, passionem Domini perventuram.

  Qui ejectam extra castra. (ID.) Quia extra portam passus est Christus, ut nos a conversatione praesentis vitae quasi a civitate educeret (Heb. XIII).

  113.0410C| (ID.) Et ejectam eam extra castra. Sic ejectus est Dominus passurus extra civitatem (Joan. XIX).

  (ID.) In locum mundum, quia non habuit causam malam: Et occident eam in conspectu ejus, sic occisa est caro Christi in conspectu eorum qui futuri erant in novo testamento Domini sacerdotes.

  Immolabit. (ISID.) Vaccam rufam (cujus cinis est expiatio populi) immolare non poterit, nisi qui terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, et vinculis peccatorum ligatus non fuerit.

  In conspectu omnium. (RAB.) Quia Christus in conspectu omnium quasi exstinctus est: in conspectu Patris immolatus, quia quod ante oculos hominum poena, hoc ante oculos Patris sacrificium fuit.

VERS. 4.-- Et tingens digitum in sanguine ejus. 113.0410D| (AUG.) Alia littera. Et accipiet Eleazar sanguinem ejus, et asperget contra faciem testimonii a sanguine ejus septies. Quia Christus secundum Scripturas fudit sanguinem in remissionem peccatorum, ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio praenuntiatum. Et ideo septies, quia ipse numerus ad emundationem pertinet spiritalem.

  (RAB.) In digito discretio operationis signatur: in sanguine vaccae digitum tingere est in passione Domini nostra opera consecrari, ut passionem ejus, quam cognoscimus, imitemur: Passus est enim nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II).

113.0411A| (ID.) Eleazar sacerdos immolat, et in sanguine digitum tingit, quia plebs Judaea ex reproborum parte humilitatem Domini usque ad passionem persecuta est. In electis vero operationem humilitatis ejus imitata

  Asperget contra fores tabernaculi. Tabernaculum synagogam significat. Qui ergo tinxerit digitum, contra fores tabernaculi aspergat, id est, quisquis passionis ejus vias imitatur, synagogae non credenti et resistenti per exempla bona et praedicationem rectam signum bene vivendi praebeat.

  (ID.) Asperget, id est, resistenti plebi per praedicationem rectam et opera, passionis Christi exempla monstrabit.

  Septem vicibus. Quia septem sunt dona Spiritus 113.0411B| sancti, quae per Christi sanguinem super Ecclesiae populos distribuuntur, in quo ab omni delicto purgantur.

(GREG., lib. VI Moral., cap. 27.) Septem vicibus, etc. In septenario perfectio significatur vel accipitur, unde et septem diebus universum tempus impletur, et Spiritus sanctus septiformis vocatur. Septem ergo vicibus in sanguine digitum intingere est perfecta operatione mysterium passionis imitari. Et septem vicibus contra synagogam aspergere est perfecta praedicatione passionem infidelibus nuntiare.

VERS. 5.-- Comburetque eam cunctis videntibus. (ID.) Per pellem et carnem et sanguinem et fimum, sacrificia in veteri testamento habita, quae infirmitatem Domini nuntiabant, significantur. Quia omnia 113.0411C| postmodum spiritaliter a patribus intellecta juxta exterius mysterium stercora sunt vocata, unde Paulus: Omnia arbitratur ut stercora (Philip. III), quae flammae traduntur. Quamvis enim primum carnaliter sint exhibita, postmodum per Spiritum sanctum intelligentiae igne consumpta sunt.

(AUG.) Et cremabunt eam in conspectu ejus. Puto quia crematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura enim est ignis ut in superna moveatur, et in ipsum convertatur quod crematur. Nam et ipsum cremare de Graeco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est in conspectu ejus, id est, in conspectu sacerdotis, significare videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium.

113.0411D| Tam pelle et carnibus ejus, etc. (ID.) Quod vero sequitur: pellis ejus et carnes et sanguis ejus cum stercore ejus comburentur: id expositum est quomodo cremabitur, et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis quae in stercore significaretur, converteretur in gloriam quam combustionis flamma significat.

(RAB.) Per pellem et carnem exterior Christi operatio significatur: per sanguinem subtilis et interna virtus exteriora facta vivificans; per fimum lassitudo, sitis, esuries, et timor mortis, et quaecunque ex humanitate pati voluit. Quidquid enim 113.0412A| defectu mortalitatis habuit, quasi fimus in eo abjiciendum fuit; quae omnia igni cremanda sunt, id est, juxta veritatem Spiritus sancti intelligenda, ut quae ab eo corporaliter gesta sunt per incorporeum divinitatis Spiritum disposita sentiantur.

VERS. 6.-- Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum.

(APOLLI.) De morte igitur sacrorum cecinit vates: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, etc. (Psal. L), et cui patefactum erat tale mysterium expiationis, quae per sanguinem Christi futura erat, proposuit: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi.

(RAB.) Cedrus lignum altum et imputribile est. Hyssopus herba valde humilis, quae tamen inflationem 113.0412B| amovet pulmonis. Per cedrum ergo altam, perseverans contemplatio; per hyssopum mansueti cordis humilitas signatur. Qui enim contemplatione ad superna tollitur, per humilitatis compassionem debet condescendere inferioribus, nec se ex eo quod habet erigat, sed his, qui illud non habent, praedicando libenter impendat.

  (AUG.) Alia littera, etc., usque ad ut cum illo sit abscondita vita nostra.

  (RAB.) Potest intelligi per cedrum spes, etc., usque ad sola in nobis charitas ad ultimum multiplicatur.

  (GREG., Moral. lib. VI, cap. 17.) Mittatur in flammam, usque ad ut in ipsa discat opera recta quae faciat

  113.0412C| Hyssopum (ISID.) Baptismum, quia hyssopo tincto sanguine agni spargebantur (Exod. XII).

  Coccumque bis tinctum. (ID.) Coccus bis tinctus, sanguis Christi quo mente et corpore abluimur. Haec tria purgant peccata, cedrus, id est fides crucis; hyssopus, baptismus vel martyrium; coccus, sanguinis Dominici sacramentum.

(RAB.) In cocco bis tincto virtus charitatis exprimitur, quae flamma sancti amoris succensa, duobus praeceptis exhiberi jubetur, dilectione scilicet Dei et proximi. Bis tinctus ergo coccus est charitas duplici praecepto formata, ut sic diligatur Deus ne deseratur proximus, et sic proximus, ne contemnatur Deus.

Sacerdos. (ID.) Omnes qui in Christo credimus 113.0412D| sacerdotes sumus, unde: Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium, etc. (I Petr. II). Alta ergo quae per contemplationem sentimus, et quod ex mansuetudine humilitatis agimus, quod per ignem charitatis exhibemus, passionis Christi sanguine tingere debemus, ut omne quod in nobis est, illum imitetur a quo est, quia extra imitationem passionis non tam virtus quam vitium est.

  (ID.) Potest iste sacerdos, qui vaccae carnes, pellem, sanguinem, fimumque comburit, ordinem Judaici sacerdotii cum plebe supposita in necem Domini consentientis significare, unde sequitur: Et tunc demum lotis vestibus et corpore suo.

VERS 7.-- Et tunc demum lotis vestibus. (ID.) 113.0413A| Potest intelligi, etc., usque ad recte, Colliget autem cineres vaccae vir mundus, etc.

  (AUG.) Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes.

VERS. 8.-- Usque ad vesperam. (ID.) Ad vesperam sacerdos intrat, quia infidelis populus, qui usque ad vesperam, id est, finem mundi, extra mandata vitae, velut extra castra positus est, pravis operibus commaculatus, aqua baptismi et poenitentia lotus ad cognitionem in fine mundi quasi in castra revertitur.

  VERS. 9.-- Colliget autem. (AUG.) Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicae consuetudinis evangelicus honor claruit.

  113.0413B| (GREG., lib. VI Moral., cap. 17.) Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judaeus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus praedicant.

  Effundet eos. Quia Gentilis sacramenta quae agnovit, praedicare non cessat, sed nescientibus manifestat.

(RAB.) Vir mundus in loco purissimo vaccae cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina praeceptorum tenetur. Unde subdit, ut sint multitudini filiorum 113.0413C| Israel in custodiam: Israel enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Israel dicitur, quae Deum jam fide contemplatur.

  Extra castra. Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam.

  Purissimo. Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicae incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt.

  Multitudini filiorum (AUG., ubi supra. ) Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua.

In custodiam. Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam 113.0413D| providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiae debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus.

  VERS. 10.-- Habebunt hoc. (AUG., quaest. 33.) Alia littera, etc., usque ad quod significat vespera.

VERS. 11.-- Qui tetigerit ea. (AUG.) Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum 113.0414A| arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.

  VERS. 12.-- Si die tertio, etc. (ID.) Si autem purificatus non fuerit die tertio, etc., usque ad adhuc, id est, etiam post mortem.

  VERS. 13.-- Polluet tabernaculum, quantum in se est, secundum illud: Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V), cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intelligi, mundari juberet.

VERS. 15.-- Vas quod, etc. (RAB.) Tegmen operculi vel ligatura, est censura disciplinae, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. Quasi enim vas sine operculo vel ligatura polluitur, qui per studium ostentationis patens nullo 113.0414B| velamine taciturnitatis operitur.

  VERS. 16.-- (AUG., quaest. 34.) Si quis in agro. Alia littera, etc., usque ad id est vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.

VERS. 19.-- Lavabit et se, etc. (ID.) Alia littera, etc., usque ad immunda erit usque ad vesperam.

CAPUT XX.

VERS. 20.-- Veneruntque filii, etc. (ISID., in Num., tom. V.) Tricesima tertia mansio est in deserto Sin: haec est Cades. Sin autem interpretatur sancta, per antiphrasin: sicut dicitur lucus cum minime luceat; vel bellum, cum sit horridum. In hac mansione Maria moritur et sepelitur, quae significat prophetiam mortuam, sicut Moyses et Aaron legis 113.0414C| et sacerdotii finem, qui non valent ad terram promissionis pervenire, nec populum de solitudine hujus mundi educere, quod facit solus Jesus, id est, Salvator Dei filius.

  Percutiens virga. (AUG., quaest. 35.) Quia de petra aqua educta est, etc., usque ad duo enim ligna sunt crux.

  VERS. 12.-- Quia non credidistis. (ISID., in Num. ) Hic Moyses Dominum offendit, etc., usque ad Christus Dei virtus et Dei sapientia est.

  VERS. 13.-- Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati filii, etc. (AUG.) Quod de aqua illa dictum est, etc., usque ad de ipso enim dicitur: In signum cui contradicetur, etc. (Luc. II).

VERS. 22.-- In montem Hor, qui est in finibus. 113.0414D| (RAB.) Tricesima quarta mansio est, etc., usque ad ad paradisum ascensus.

VERS. 30.-- Omnis autem multitudo. (BED.) Aaron plangitur, Jesus non plangitur, quia in lege descensus ad inferum, in Evangelio ad paradisum transmigratio. Flevit populus triginta diebus, quia ante legem et sub lege et sub gratia synagoga non recipit spirituale gaudium, sed super occidentem litteram moesta incumbit.

CAPUT XXI.

VERS. 1.-- Quod cum audisset. Audivit Chananaeus quod venisset Israel in locum exploratorum, ubi quondam offendit populus, inivit praelium, et captivum 113.0415A| duxit Israel. Rursumque in eodem loco pugnatur, ex voto victor vincitur, victi superant. In quo intelligitur, ut cum nos Dei auxilio destitutos invaserint hostes et captivaverint, non desperemus: potest enim fieri ut vincamus ubi victi sumus.

  VERS. 3.-- Anathema. (AUG., quaest. 40 in Num.) Alia littera etc., usque ad idem est quod devoveo, detestor.

VERS. 4.-- Profecti sunt, etc. (HIERON., epist. ad Fabiolam. ) Tricesima quinta mansio, etc., usque ad ore autem confessio ad salutem (Rom. X).

  VERS. 8.-- Fac serpentem (ISID. in Num., tom. V.) Morsus serpentum exaltato et inspecto aeneo serpente sanabantur, etc., usque ad vivit per Divinitatem quasi aeneus.

113.0415B| VERS. 10.-- Profectique filii Israel castrametati, etc. Tricesima septima mansio est in Oboth, quae vertitur in magos vel pythones. Quia post imaginem Dei, quae in cordis ratione monstratur, et confessione fidei, quae ore profertur, consurgunt serpentes et maleficae artes; nos autem omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures, ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.

  VERS. 11.-- Unde egressi. (HIERON., ubi supra. ) In Jeabarim, etc., usque ad hoc autem eorum proprie est qui solis justitiae ortum considerant.

VERS. 12.-- Venerunt ad torrentem Zareth, etc. (RAB.) Tricesima nona mansio fuit in Dibongad, etc., usque ad sed propositam nobis solitudinem timeamus.

  113.0415C| VERS. 14.-- In libro bellorum. (AUG., quaest. 42.) Non dixit in quo libro scriptum sit, etc., usque ad scriberetur in aliquo eorum libro bellum Domini.

VERS. 16.-- Ex eo loco, etc. (ORIG., hom. 12 in Num.) Quid est quod magnopere praecipit Dominus, etc., usque ad quia una est substantia et natura Trinitatis.

  (ID., ibid.) Possunt et illi putei videri, etc., usque ad et terram removit, quam injecerant Philistaei.

Notandum autem quia, dum viveret Abraham, non sunt ausi Philistaei replere puteos aut injicere terram, sed eo mortuo invaluerunt et insidiati sunt puteis ejus, sed reparantur per Isaac. Puer quoque Abrahae ad puteos invenit Rebeccam, quae interpretatur Patientia: haec efficitur uxor Isaac, sed apud 113.0415D| puteos (Gen. XXIV, XXIX); similiter Jacob cum ad Mesopotamiam venit habens praeceptum patris, ne alienigenam duceret uxorem, apud puteos invenit Rachel; et Moyses Sephoram (Exod. II). Si ergo intellexisti quae et quales sint sanctorum uxores, si vis patientiam in conjugium sumere, vel sapientiam et alias animi virtutes, et dicere quod de sapientia dictum est: Hanc quaesivi mihi ducere uxorem (Sap. VIII), esto assidue circa puteos istos, et ibi reperies hujusmodi conjugem, quia apud viventis verbi fluenta certum est habitare virtutes. Sunt ergo multi putei intra animam, et alii plurimi in singulis Scripturarum sermonibus et sensibus: est tamen hic eminentior quem foderunt, non quicunque homines, sed 113.0416A| principes, et horum sublimiores, quos appellavit reges. Ideo in hymnis canitur Deo apud hunc puteum, et scriptum est quoniam hic est puteus super quo locutus est Dominus Moysi: Congrega populum et dabo ei aquam de puteo.

Congrega populum et dabo. Lex convocat te ad puteum, Christum, scilicet Dei Filium, propria quidem substantia subsistentem, uno tamen cum Patre et Spiritu Deitatis fonte nominatum. Ad hunc ergo puteum, id est ad Christi fidem convocat te lex. Inde ipse dicit: quia Moyses de me scripsit (Joan. IV). Vocat autem ut bibamus aquas, et cantemus ei canticum, id est, corde credamus ad justitiam et ore confiteamur ad salutem (Rom. X).

  VERS. 17.-- Ascendat puteus. (ORIG.) Initiate illi 113.0416B| puteum, id est initium omnium ponite puteum, quia ipse est principium et primogenitus omnis creaturae (Apoc. III).

Vel sic, ut verba dirigantur ex persona Moysi ad populum: Date initium cordi vestro, ut incipiat intelligere quid sit puteus, de quo spirituales aquae hauriendae sunt, et reficiendus est populus credentium. Initiate ergo ei, id est Israeli, hunc puteum, ut sensum mysticum si quis ex corde videt, Deum de profundis possit haurire. Ad hunc puteum Moyses, id est lex congregat, ad quem videtur aliquis pervenire, sed nisi per Moysen congregetur non est Deo acceptus. Marcion videtur sibi venisse, et Basilides, et Valentinus: sed quia non venerunt per Moysen, nec acceperunt legem et prophetas, non possunt laudare 113.0416C| Deum de fontibus Israel. Non veniunt ergo ad puteum tales, quem foderunt principes (Gen. XIV) et excuderunt reges. Est autem vallis salsa in qua sunt putei bituminis: omnis autem haeresis et omne peccatum in valle est, et in valle salsa. Peccatum enim non ascendit sursum, sed semper ad ima et inferiora descendit. Est ergo in valle positus, salsus et amarus omnis haereticus sensus, et omnis peccati actus. Quid enim dulce, quid suave potest habere peccatum? Si autem veneris ad haereticam sententiam et amaritudinem peccati, venisti ad puteos bituminis, quod est esca et nutrimentum ignis Si gustaveris aquam de his puteis, si haereticum sensum et peccati amaritudinem receperis, fomenta ignis et gehennae 113.0416D| incendia in te praeparabis. Talibus dicitur: Incedite in lumine ignis vestri, etc. (Isa. L.)

VERS. 16.-- Foderunt illum principes et excuderunt reges. Principes ergo foderunt, reges excuderunt, quod ab excudendo, non excidendo dictum est. Excudi enim dicitur, quod in saxo caeditur vel formatur. Principes ergo tanquam inferiores foderunt, id est quasi in terrae mollitiem altitudinem quamdam demerserunt: hi vero quos reges appellat, quasi fortiores, non solum terrae profundum, sed saxi duritiam penetrant, ut perveniant ad profundiores aquas, et ipsas abyssi venas perscrutentur, scientes judicia Dei esse abyssum multam. Hi sunt apostoli, quorum aliquis dicit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei 113.0417A| (I Cor. II). Qui ergo per Spiritum sanctum possunt alta scrutari et penetrare profunda mysteria putei, reges esse dicuntur, qui puteum in petra excuderunt, quia dura et difficilia scientiae penetrarunt secreta. Foderunt ergo putenm istum principes, et excuderunt reges gentium, id est, Apostoli, qui gentes congregaverunt ad obediendum fidei, et omnibus patefecerunt scientiam Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Impleverunt enim mandatum Dei, docentes omnes gentes, et baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Et per hoc excuderunt, id est, patefecerunt scientiam putei. Haec quoque quae in manibus habemus, nobis puteus est, et omnis Scriptura legis et prophetarum: evangelica quoque et 113.0417B| apostolica simul unus puteus est, quem non possunt fodere vel excudere, nisi reges et principes, qui scilicet possunt auferre terram et amovere superficiem litterae, et de inferiori petra, ubi Christus est, spiritales sensus velut aquam vivam proferre. Reges dicuntur, quia peccati regnum expulerunt, et justitiae regnum in membris suis posuerunt. Decet enim eum docere caeteros, qui prius fecerit quae docet, unde: Qui fecerit et docuerit sic homines, magnus vocabitur in regno coelorum (Matth. V); magnum autem in regno esse, est regem esse.

VERS. 18.-- Principes. Possunt iidem vocari principes et reges. Vel principes prophetas intelligamus: ipsi enim sensum et prophetiam de Christo defossam in profunditate litterae collocaverunt, ideo de illis 113.0417C| dicitur: Nisi occulte audieritis, plorabit anima vestra. Et alibi: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX). Reges sunt apostoli qui perscrutantur alta Dei et Ecclesias regunt, unde et Christus dicitur Rex regum.

  Et paraverunt duces. (ORIG.) Excuderunt, inquit, etc., usque ad et verbi Dei arcana perscrutantes.

  Profectique sunt. (ORIG.) Profecti a puteo, etc., usque ad ut affectus noster et fides probetur.

  Qui de hoc puteo bibit, ad hoc proficit ut habeat munera quae Deo offerat, de quibus in lege dicitur: Munera mea data mea. (Levit. II). Ex his ergo quae Deus dedit, offertur Deo; dedit autem agnitionem sui, et homo offert ei fidem suam et affectum.

  113.0417D| Cum obtulerimus quae ex nobis sunt, consequimur quae ex Deo sunt. Cum enim nostram fidem et affectum obtulerimus, tunc ipse largitur diversa dona Spiritus sancti, de quo dicitur: Omnia autem ex Deo sunt (Rom. XI).

VERS. 20.-- In Bamoth. Bamoth adventus mortis, qua scilicet commorimur, ut convivamus ei, et mortificamus membra nostra super terram. Consepulti enim sumus illi per baptismum in morte (Rom. VI). Qui enim ordinem salutaris viae tenet, debet per haec singulariter agere et post multa ad hunc locum venire.

  (ORIG.) Et ex Bamoth, inquit, etc., usque ad imo profectibus iter animae paratur ad coelum.

  113.0418A| VERS. 21.-- Misit autem. (ID.) Mittit Israel legatos ad regem Amorrhaeorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos.

Ad Sehon regem. Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhaeorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Et alibi: Ecce princeps hujus mundi mittetur foras (Joan. XII), non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: Quia omnis mundus in maligno positus es (Joan. V), id est, ipse mundi princeps est.

VERS. 22.-- Via regia. Quae dicit: Ego sum via, 113.0418B| veritas et vita (Joan. XIV). De quo dicitur: Deus, judicium tuum regi da (Psal. LXXI). Hac incedendum est, et nusquam declinandum, nec in agrum nec in vineam, id est nec ad opera, nec ad sensus diabolicos, si volumus pacifice transire per mundum. Sed hoc magis incitat principem mundi quod dicimus nos nolle manere cum eo, vel morari, vel aliquid ejus contingere: inde irascitur et movet persecutiones et pericula, et cruciatus intentat. Inde dicit: Congregavit Sehon populum suum, etc.

  VERS. 23.-- Exercitu: principibus scilicet et judicibus mundi et omnibus nequitiae ministris, qui semper impugnant populum Dei.

  In Jasa. In Jasa, Hebraice iahtsah quod interpretatur Mandati impletio. Si enim veniamus ad 113.0418C| impletionem mandatorum, superamus superbum et elatum: mandatum enim complere, est diabolum et exercitum ejus superare. Nihil enim nobis poterit nocere, si veniamus in Jasa, id est si praecepta Domini nostri Jesu Christi servemus.

VERS. 24.-- In ore gladii. Vivus est sermo Dei, efficax, et penetrabilior omni gladio, etc. (Heb. IV). De quo dicit Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei (Eph. V). In hujus ore cadit Sehon, id est diabolus.

  Terra ejus. Omnis terrena regio terra Sehon dicitur; sed Christus et Ecclesia ejus in omni terra Sehon dominatur.

  (RAB.) Jeboc civitas finisque regni Sehon, etc., usque ad vocatum est nomen ejus Israel.

  113.0418D| VERS. 25.-- Tulit ergo. (AUG., quaest. 44 in Num.) Hic possedit Israel civitates Amorrhaeorum, etc., usque ad sed declinaverunt ab eis.

Israel. (ORIG., hom. 13 in Num.) Qui in Christo Israel est, etc., usque ad et vult ut accendatur.

  (ISID.) In tricesima nona mansione, etc., usque ad et intellecta fortiter superatur.

  VERS. 26.-- Sehon regis. Sehon, id est loquentis: qui enim sub diabolo agunt, tantum loqui norunt, sed inania loquuntur, ut pote astrologi aliqui et philosophi; fidelium autem regnum, quod a Deo est, non in sermone, sed in virtute Dei (I Cor. IV).

  Moab. (RAB.) Moab qui interpretatur, etc., usque ad corruunt et consumuntur.

  113.0419A| VERS. 27.-- Idcirco dicitur. (ORIG., ubi supra. ) Alia littera, etc., usque ad non Amorrhaeorum, sed filiorum Israel.

  VERS. 29.-- Vae tibi, Moab. (RAB.) Chamos interpretatur, etc., usque ad contra quas dicitur: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII).

VERS. 32.-- Jazer, id est fortitudinem eorum. Fortissima scilicet haereticorum dogmata dialectica arte constructa. Et possederunt. Ab errore convertendo et praecepta Domini docendo, ut de eorum. correctione et profectu coelestem sibi patriam acquirerent.

VERS. 33.-- Og rex Basan. (ORIG.) Ad Og regem Basan, etc., usque ad in nullo enim potest honestum esse quod turpe est.

CAPUT XXII.
113.0419B|

VERS. 2.-- Videns autem. (AUG., quaest. 46.) Quod dicit Scriptura, etc., non vero una gens erat, sed duae vicinae.

  VERS. 5.-- Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. (ORIG., Hom. 13.) Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc.

VERS. 6.-- Si quo modo possim. Videtur non ex integro confidere in Balaam fama virtutum quae in populo Dei factae sunt perterritus.

Novi enim quod benedictus sit. (ORIG.) Non credo eum scire quod quibuscunque benedixisset Balaam, benedicti essent, sed adulandi gratia haec dicere, ut 113.0419C| artem ejus extollens promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec daemones scit benedicere Isaac, et Jacob, et omnes sancti: impiorum nullus benedicere novit.

VERS. 7.-- Divinationis pretium. Alii: Divinacula in artibus, quas curiositas humana composuit. Sunt quaedam quae Scriptura divinacula nominavit. Gentilis autem consuetudo vel tripodas vel cortinas, vel hujusmodi vocabulis appellat, quae quasi ad hoc consecrata, moveri ab eis et contrectari solent. Sed divina Scriptura Ephod vernaculo sermone nominat in prophetis, quod tradunt esse indumentum prophetantium (I Reg. XXX). Aliud tamen in divina Scriptura prophetia, aliud divinatio. Ait enim: Non erit auguratio in Jacob, neque divinatio in Israel. 113.0419D| Abdicatur ergo penitus divinatio, opere enim et ministerio daemonum impletur. Igitur Balaam acceptis divinaculis, cum solerent ad se daemones venire, fugatos videt et Deum adesse: quem ideo dicit se interrogare, quia consuetos sibi apparere non videt. Venit ergo Deus ad Balaam, non quia sit dignus, sed ut fugentur illi qui ad maledicendum et malefaciendum adesse consueverant: hinc enim providebat Deus populo suo.

  VERS. 8.-- Venit Deus, etc. Non dicitur utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum esse constet. Postea enim dicit Scriptura: Exsurgens Balaam mane, etc.

  Nemo glorietur, si sibi Deus loquitur. Novit enim 113.0420A| quomodo loquendum sit cum talibus, cum loquatur etiam cum reprobis: qui et cum per angelos loquitur, ipse loquitur.

  (ORIG., Hom. 13.) Venit Deus, et ait ad eum, etc. Potest objici: Licet invocet Balaam daemones, etc., usque ad et ad magnae fidei argumentum parvum puerum quasi magnum regem venerati sunt.

VERS. 16.-- Sic dicit Balac filius Sephor, etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quae excludere et devorare cupit Israelem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisaeis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: Scrutare 113.0420B| Scripturas et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Et: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit (Joan. VII, XIX).

  VERS. 18.-- Si dederit mihi Balac, etc. (AUG., quaest. 48.) Quod ait Balam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis, etc., usque ad unde Secuti viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit.

VERS. 20.-- Venit ergo Deus. Molestus est Deo Balaam, et prope extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Israel, et invocet daemones ad quem jam venerat Deus.

  (ORIG., Hom. 13.) Difficile est in explanatione historiae, etc., usque ad quia apud Deum otiosa non sunt nec malorum nec bonorum opera.

  Si vocare. (RAB.) Balaam divinus erat, etc., usque 113.0420C| ad non tam corde et sensu, quam ore et sermone.

  (ORIG.) Si videas contrariam potestatem, etc., usque ad scilicet ex gentibus credentes.

  VERS. 22.-- Stetitque angelus Domini. Qui aderat scilicet filiis Israel, de quo scriptum est: Angelus meus ibit tecum (Exod. XXXII).

VERS. 23.-- Cernens asina angelum stantem. Magus daemones videt, asina angelum non quod sit digna videre, sicut nec loqui, sed ut confutetur Balaam, unde mutum animal arguit prophetae dementiam.

  (GREG., Past., part. III, adm. 13.) Balaam pervenire ad propositum tendit, etc., usque ad quia ad maledicendum pergens vocem, non mentem, mutavit.

  113.0420D| VERS. 25.-- Parieti. Id est, maceriae illius vineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum, juxta Septuaginta.

VERS. 26.-- Ad locum. Non jam in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via obstitit, ut non posset ad dexteram neque ad sinistram ire.

VERS. 27.-- Concidit sub, etc. Quia caesa non ivit retro, in partem non declinavit, quia non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto erat angelus.

  VERS. 28.-- Aperuitque. Ut arguatur per eam Balaam, et mutae pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens.

  Et locuta est. (ISID). Asina cui Balaam sedet, angelum 113.0421A| videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriae, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam.

  (ORIG. hom. 14). Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quae sola nunquam cadit.

VERS. 29.-- Respondit. Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderit quasi ad hominem loquens; cum Deus non asinae animam, in rationalem 113.0421B| naturam vertisset; sed quod illi placuerat ex illa sonare fecisset ad illius vesaniam cohibendam; illud forte praefigurans: Quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes, pro spirituali et vero Israel.

VERS. 38.-- Ecce adsum: Nunquid aliud loqui potero nisi quod Deus, etc. (ORIG., hom. 15.) Balaam in Scripturis nunc vituperabilis, nunc laudabilis ponitur, etc., usque ad Balaam, illuminatus ab illo Lucifero de quo dicitur: Et quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? (Isa. XIV.)

CAPUT XXIII.

VERS. 7.-- Veni, inquit, et maledic mihi Jacob. (ORIG. hom. 15.) In Latinis sermonibus, etc., usque ad ideoque dicit verbum Dei positum in ore ejus.

113.0421C| VERS. 8.-- Quomodo maledicam. (ID.) Alia littera, etc., usque ad et pronuntiandi auctoritas perimatur.

Cui non maledixerit Deus. Qui tantum meritum designat ejus cui maledicitur, et sententiam promit, quem non qualitas peccati, nec fallit affectus peccantis: homo autem neutrum novit, et saepe conviciis aut injuriis provocatus maledicit. Ideo dicit Apostolus: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII), ut conviciandi vitium resecetur.

  VERS. 9.-- De summis, etc. Quasi, ideo non debet maledici, quia alta et coelestis ejus vita. Nemo intelligit eam, nisi ad eminentem scientiam ascenderit.

  (ORIG.) Alia littera, etc., usque ad consurgentes 113.0421D| cum Christo exercuerint super terram.

  Vide, etc. Actus Jacob, id est activorum, videntur: contemplatio Israel, id est contemplativorum, tantum intelligitur. Vel, in futura resurrectione Jacob, videbitur, id est corpus Israel intelligitur, id est, resurgentium anima et spiritus.

Populus solus. Quia non est permistus caeteris hominibus, nec inter caeteras gentes reputatus, certis nobilitatus privilegiis, observationibus et legitimis suis, sicut tribus Levi non est permista caeteris.

  Populus solus habitabit, etc. (ORIG.) Spiritualis Jacob et Israel, etc., usque ad inter gentes ultra reputabitur.

  Quis numerare. (ID.) Alia littera, etc., usque ad et 113.0422A| patitur illa quae in secundo libro Regum sunt scripta.

VERS. 10.-- Moriatur anima mea. (ID.) De se prophetare videtur: sed secundum litteram nec in Balaam, nec in illo Israel factum est, nec fieri potuit, nec enim intra ipsos, sed ab ipsis mortuus est.

(ID.) Moriatur anima mea morte justorum, etc., usque ad: sed fides quae per dilectionem operatur (Gal. V).

(GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 27.) Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum, etc. Multi intra Ecclesiam, etc., usque ad unde, Vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I).

Et fiant novissima mea horum, etc. (ORIG.) Hoc in 113.0422B| Magis, qui de Oriente primi venerunt adorare Christum (Matth. II), potest intelligi, qui de genere Balaam erant per generis successionem, et per disciplinae traditionem. Constat enim eos agnovisse stellam quam praedixerat Balaam in Israel orituram

VERS. 11.-- Quid est hoc? Balac contra spem benedictiones pro maledictionibus audiens, et ultra non ferens, prophetantis verba interrupit.

  (ID.) Non vult amarus rex benedictionem, sed maledicta quaerit: est enim de cognatione illius cui dicitur: Maledictus tu ab omnibus bestiis terrae (Gen. III).

  Dixit ergo Balac. Putat eum perterritum Israelis multitudine, et ideo non ausum maledicere, et mutationem loci sibi prodesse.

  113.0422C| VERS. 13.-- Videre non possis. Demens putavit Israeliticam gratiam loci abjectione celari, nesciens quia non potest abscondi civitas supra montem posita.

VERS. 14.-- Aedificavit. Res profanis sacrificiis agebatur, et divinatio arte magica quaerebatur. Volens tamen Deus abundare gratiam ubi abundavit delictum (Rom. V), adesse dignabatur, non sacrificiis, sed in occursum venienti. Et ibi dat verbum suum et mysteria, et futura pronuntiat, ubi maxime fides et admiratio Gentilium pendet: ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant divinis suis.

  VERS. 15.-- Sta hic juxta. Ad holocaustum suum stabat in idololatria sua positus, ideo magis cadebat: surgere ergo videtur, qui magis ceciderat, cum idololatria 113.0422D| stare videretur.

  Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. (ORIG., hom. 16.) Alia littera, etc., usque ad ne perveniat ad eum vindicta malorum suorum.

  VERS. 19.-- Dixit ergo, etc. (ORIG.) Alia littera, etc., usque ad haec vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?

VERS. 21.-- Non est idolum in Jacob. Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Israel, in futuro scilicet saeculo.

  (ORIG.) Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Israel, etc. (II Cor. XI). Futurae vitae status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos.

  113.0423A| Dominus Deus, etc. (ORIG.) Alia littera, etc., usque ad (qui luctatus est et vicit) accipiet.

  Et clangor victoriae regis in illo. Admonitio praedicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.

VERS. 22.-- Deus eduxit eum. (ID.) Alia littera, usque ad transformabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae.

  Cujus fortitudo. Cujus? Christi. Cujus quidquid est, unum cornu est, id est unum regnum, cujus gloria est spiritualis Israel. Ipse enim ait: Pater, da illis ut sicut ego et tu unum sumus, ita in nobis unum sint (Joan. XVII).

  VERS. 23.-- Non est augurium in Jacob. (ORIG., hom. 16 in Num.) Alia littera, etc., usque ad neque 113.0423B| divinatio in Israel. Sequitur:

  In tempore dicetur Jacob, et Israeli quod perficiet Deus: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quae Moyses (his credo de causis) vocavit immunda.

  In Israel. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam haec diceret, revelasset.

VERS. 24.-- Ecce populus, etc. Alii: Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles 113.0423C| sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quae erant parvuli.

(ORIG.) Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis.

  Erigetur. Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quae videbat, dixisset, erectus est.

  Non accubabit. (ORIG.) Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans.

  Cumque duxisset. (ORIG.) Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia.

  Aedifica mihi hic. (ID.) Quae sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.

CAPUT XXIV.

VERS. 1.-- Cumque, etc. (ORIG.) Cum nullum 113.0423D| daemonum, etc., usque ad et unumquemque in ordine suo resurrectionis gloriam adepturum.

  Nequaquam abiit. Id est non stultis sensibus, sicut solebat in multis animalibus et pecudibus, Dei considerabit voluntatem: sed agnoscet quia neque de bobus cura est Deo, neque de ovibus, neque de avibus, aliisque animalibus (I Cor. IX; Rom. XV), sed quae de eis scripta sunt, propter homines intelliget scripta.

  VERS. 2.-- Irruente in se. (AUG., quaest. 51 in Num.) Et factus est spiritus Dei super illum, id est super Balaam, etc., usque ad et multa similia.

VERS. 3.-- Dixit Balaam. (ORIG., hom. 17.) Dixit Balaam filius Beor, etc., usque ad et ideo dicit revelatos 113.0424A| oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit.

Cujus obturatus, etc. (RAB.) Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio haec vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt.

VERS. 5.-- Quam pulchra. (ORIG., hom. 17.) Alia littera, etc., usque ad ut nemora umbrantia, ut paradisi super flumina, etc.

  VERS. 6.-- Ut valles nemorosae. (ORIG.) Alii, etc., usque ad et in doctrina eorum quasi incedentes per opaca nemorum delectantur.

  Ut horti juxta fluvios irrigui. (ID.) Alia littera, etc., 113.0424B| usque ad in tabernaculo merito dicitur habitare.

  Cedri. Dei scilicet, quae suscipiunt palmites vitis de Aegypto translatae: in quibus requiescit ille fructus, cujus umbra operuit montes.

  (ORIG.) Alia littera, etc., usque ad et novissimum inimicum destruat mortem.

VERS. 8.-- Eduxit illum de. Deus eduxit eum ex Aegypto post mortem scilicet Herodis, unde: Ex Aegypto vocavi Filium (Osee. XI). Quod ex hoc loco videtur assumptum et Evangelio insertum vel de Osee propheta.

  Post mortem Herodis, vel, de saeculo, eduxit illum Pater ad semetipsum, ut viam faceret eis qui de hoc mundo ascensuri erant ad Deum.

  Cujus fortitudo similis, etc. Omnia enim daemonum 113.0424C| regna dejiciens, unum suum regnum quasi vere unicornis fundavit in gloria: cornu enim regnum significat.

  Devorabunt gentes, etc. (ORIG., ubi supra. ) Edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit, etc. Gentes scilicet, etc., usque ad qui intelligibilis et sanctus est, et unus et multiplex dicitur et subtilis.

Et perforabunt sagittis. LXX: Et jaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vicit diabolum (Matth. IV), et omnes contradicentes superat et confringit: omnis enim qui peccat, inimicus ejus est, dum peccat; si autem verbis Dei confixus peccata sua agnoscens compungatur, et ad poenitentiam conversus, jaculis ejus confixus dicitur.

113.0424D| VERS. 9.-- Accubans dormivit ut leo, etc. Si intellexisti quantam requiem habeat iter sapientiae, quantum gratiae, quantumque dulcedinis, noli dissimulare, noli negligere, aggredere iter, nec eremi solitudinem perhorrescas; habitanti enim in hujusmodi tabernaculis occurrit manna coeleste, et angelorum panem manducabis (Exod. XVI). Incipe tantum cito, in consortium tuum venient angeli, quos significant cedri.

Quam suscitare nullus audebit; LXX: Quis suscitabit eum? Nunc enim a Patre suscitatus dicitur; nunc ipse templum corporis sui suscitare se dicit (Joan. II), ideo quasi percontantis significatur affectus.

Qui benedixerit. Qui benedicunt, Christo benedicunt 113.0425A| in communionem paternae benedictionis assumpti. Qui autem maledicunt maledicti sunt. Judaei qui maledixerunt Christo, lacrymabiliter maledicti sunt. Quid enim posset illis evenire qui maledicunt sapientiae, et veritati et vitae, nisi ut ab his omnibus exsules jaceant? Haec enim omnia Christus est (Joan. 9).

  Qui maledixerit tibi, in maledictione reputabitur: Iratusque Balac contra. (ORIG.) Ego puto quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit turpiter vivit, et inhonestis verbis aut factis nomen ejus facit blasphemari. Sicut non solum Deum benedicit, qui sermonibus solis, sed et qui actibus, vita et moribus facit nomen Dei benedici.

113.0425B| VERS. 11.-- Dominus privavit te honore disposito. Ostendit Dominus quia etiam Balac intellexit non jam daemonum ministerio decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri.

VERS. 13.-- Non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni. Sciens Balaam quod non sibi per ministros solitos responsa deferrentur, sed ab eo qui habet omnium potestatem, recte videtur protestatus se non posse praeterire verbum Domini, vel proferre aliquid boni vel mali ex ore suo. Qui enim loquitur, non potest sacrificiis vel muneribus permutari, apud quem non est transmutatio, et ideo non potest sacerdos mercede mutari, ubi Deus muneribus non movetur. Discessurus tamen Balam incipit 113.0425C| iterum prophetare. Et dicit: Consilium do tibi, etc.

VERS. 14.-- Dabo tibi consilium (ORIG., hom. 18.) Veni, consilium do tibi, etc., usque ad tanquam qui vere videns sit et vere audierit.

VERS. 15.-- Dixit Balaam. (ID.) Balaam filius Beor, etc., usque ad quae pro utilitate concessa sunt.

(GREG., lib. XV Moral., cap. 22.) Dixit homo cujus obturatus est oculus. Nescit impius mala quae facit, nisi cum pro eis puniri coeperit. Consilium Balaam contra Israelitas praebuit, sed post in poena vidit quid prius ex culpa commiserit. Electi autem quia ne peccare debeant, praevident: oculi eorum ante casum 113.0425D| patent. Iniquus vero post casum oculos aperit, quia post culpam jam in poena conspicit, quia malum debuit vitare quod fecit.

(VERS. 16.-- Qui cadens apertos habet oculos. Saepe malus aeterna judicia admiratur, praedicationem coelestis patriae cum audit, diligit, et opera divinae dispositionis obstupescit. Jacens ergo miracula considerat, quia Dei potentiam sciendo pensat, sed vivendo non amat.

VERS. 17.-- Videbo eum, sed non modo. Alia littera: Ostendam ei, et non modo. Beatificabo et non appropinquat. Haec ad illos quorum personam gerit referuntur. Quia doctores legis et scribae ostendunt Christum in lege et prophetis promissum, sed non modo; id est quando venit, sed cum plenitudo gentium 113.0426A| introierit, tunc ostendent, tunc beatificabunt, modo blasphemant. Sed tempus quo haec futura sunt, longe est et in fine saeculi. Ideo ait: Ostendam illi, id est populo, qui tunc salvabitur, sed non modo.

  Non modo, cum ista loquor: Quia ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum (Gal. IV).

  Orietur stella ex Jacob. (ORIG.) De hac stella, etc., usque ad ut utrumque evidenter prophetatum appareat.

  Et percutiet duces, principatus et potestates affigens cruci (Col. II). Aliter non potest salvare Moabitas, nisi prius vastasset duces impietatis.

  Vastabitque omnes. (ORIG.) Et praedabitur omnes filios Seth. Iste est Seth filius Adam, etc., usque ad de morte revocavit ad vitam.

  113.0426B| Et erit Idumaea possessio ejus. (ID.) Et erit Edom haereditas ei, Esau inimicus ejus, etc. Edom idem est qui Esau, etc., usque ad per obedientiam spiritus consors futurae haereditatis existet.

VERS. 18.-- Israel vero fortiter aget. (Id.) Et Israel fecit in virtute. Quia scilicet tunc Edom, etc., usque ad qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

  Et perdat reliquias civitatis. (ID.) Perdet liberatum de civitate, etc., usque ad cui si commorimur, etiam convivemus (II Tim. II).

VERS. 20.-- Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec 113.0426C| nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec.

  (ORIG.) Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quae a Deo populum declinat, exponatur.

VERS. 21.-- Vidit quoque, etc. (ID.) Alia littera, etc., usque ad et discant non blasphemare.

Non videtur Cinaeum valde culpabiliter nominare, cui dixit Saul: Discede de medio Amalec et non percutiam te, quia fecisti misericordiam Israel, etc. (I Reg. XV.) Hujus robustum est habitaculum, si ponat in 113.0426D| petra, quae est Christus, nidum suum.

  (RAB.) Cinaeus, etc., usque ad et omne quod praeterit cordis volatu transcendunt.

  VERS. 22.-- Electus. Electi de numero sapientum, veritatis inquisitores vita vivunt perpetua; unde: elucidant me, vitam aeternam habebunt (Eccli. XXIV).

  Assur. Diabolus scilicet, cui haeretici traduntur dirigendi et corrigendi.

VERS. 23.-- Parabola. Saepe parabolice loqui dicitur, ne quid in his non quasi parabolam, sed secundum litteram accipiamus.

  Quis. Tam felix, qui haec videat, sentiat, intelligat, et credat, quod haec ita fecerit Deus.

  Quando ista. Cum scilicet orietur stella ex Jacob, surget homo ex Israel, et delebit Amalec, et semen 113.0427A| peribit. Id est, cum veniet Christus et cultum idolorum destruet, et daemonum potestatem subjiciet.

VERS. 24.-- Venient. Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebraeos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis (Dan., II); vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset praedicatio Evangelii.

  (ORIG.) Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici.

  Hebraeos. Hebraeus est qui de Aegypto transit ad 113.0427B| terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, caedit adversarium et caeditur. Affligunt ergo Assyrii Hebraeos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis.

  Etiam ipsi peribunt. (ID.) Et ipsi pariter peribunt. Non cum Hebraeis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem.

  VERS. 25.-- Surrexitque. (ID., hom. 20.) Quia Balaam Dei virtute constrictus, etc., usque ad rex vero Balac continuo consilio paruit.

CAPUT XXV.

VERS. 1.-- Orabatur, etc., in Setim. Interpretatione 113.0427C| Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Israel ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit.

  (ORIG., hom. 20 in Num.) Ipsa historia nos aedificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur.

VERS. 2.-- Comederunt. Quasi, etiam de his quae immolata sunt idolis comedunt, quae exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis?

  (ORIG.) Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat.

  Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, 113.0427D| postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio.

  (ORIG.) Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.

VERS. 3.-- Initiatus est Israel, etc. Consecratus est, scilicet mysteriis idoli, quod apud Madianitas praecipue a mulieribus colitur, et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur quae, vel qualis sit, vel cujus formae, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multae sint turpitudinis species, una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit, in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur.

  (ORIG.) Et initiatus est Beelphegor, etc. Per omnia 113.0428A| peccata quae committimus, etc., usque ad praedicens quia vincula et carceres maneant eum ibi.

  (ORIG.) Fortassis referuntur haec ad angelos, etc., usque ad rationem reddituri pro animabus vestris.

  (ID.) Populus peccat, etc., usque ad ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari.

  (AUG., quaest. 52 in Num.) Et dixit Dominus, etc., usque ad prudentium fidei satis evidenter ostendit.

VERS. 7.-- Quod cum, etc. (ORIG.) Haec aedificaverunt priorem populum, etc., usque ad et propitius nobis fiat Deus per verum Phineem Dominum nostrum Jesum Christum.

  Arrepto pugione. Significat per crucem Christi non solum idololatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari.

113.0428B| VERS. 9.-- Occisi sunt viginti quatuor millia. Quia lumen veritatis et justitiae relinquentes, caecitatem idololatriae et fornicationis amaverunt, solis aeterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.

VERS. 13.-- Pactum. Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), cum quo aeternum regnum possidebit. 113.0428C| Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quae nomina congrue praedictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria coelestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit.

  Erat autem, etc. (RAB. in Num.) Israelita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.

CAPUT XXVI.

VERS. 1.-- Postquam noxiorum, etc. (ORIG., hom. 113.0428D| 21 in Num). Quia illi qui primo asciti fuerant pro peccato ceciderunt, etc., usque ad his autem cuncta quae promittuntur impleta sunt.

VERS. 2.-- Numerate omnem. Iterum populus numeratur et Levitae, ut interfectis primis carnalibus, novus populus Dei censeatur, qui per Jordanis baptismum transeat, et coelestis haereditatis repromissionem accipiat.

  VERS. 53.-- Istis dividetur terra. (ORIG., ubi supra. ) Reprobatur prior populus qui est in circumcisione, etc., usque ad et merae divinitatis capaces per puritatem effecti.

  (ID.) Terrae hujus divisio, etc., usque ad sed illius quae urbibus contigua est.

  113.0429A| VERS. 54.-- Pluribus majorem. Ut scilicet numerosior tribus majora spatia terrae sortiatur; quae minor autem fuerit, hominum numero minorem.

Unus justus, secundum quod Deo acceptus, pro pluribus habetur; unde: Per unum sapientem habitabitur civitas, tribus autem iniquorum desolabitur; et unus justus pro toto mundo. Iniqui autem, etsi multi sint, exigui et pro nihilo ducuntur apud Deum (Eccli. XVI). Est ergo multitudo laudabilis; unde Abrahae quem eduxit foras, ait: Respice coelum si potes dinumerare stellas, ita erit semen tuum, etc. (Gen. XV). In quo notandum quia justus in interioribus semper consistit, quia in abscondito orat Patrem, et omnis gloria filiae regis, id est, regalis animae, intrinsecus est: sed Deus educit eum foras, cum res postulat et rerum visibilium ratio.

113.0429B| VERS. 55.-- Ut sors terram. Per sortem praecipitur dividi haereditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere haereditatem Ruben, Gad, et dimidiae tribui Manasse (Josue XV): Jesus quoque Nave, extra sortem dat haereditatem tribui Judae et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiae tribui Manasse. In caeteris sors mittitur: unde puto, quod in coelesti haereditate aliqui non venient ad sortem, neque cum caeteris (quamvis sancti sint) numerabuntur, sed erit egregia eorum haereditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judae, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum caeteris non ducuntur ad sortem, sed optima quaeque virtutum merito percipiunt, 113.0429C| caeteri sorte utuntur jure victoriae: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim praecipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint. (Joan. XVII). Et alibi, Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus, etc. (Matth. XIX). Et alibi, Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint (Joan. XVII). Haec omnia non sorte descendunt, sed dilectionis praerogativa.

VERS. 65.-- Nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun. (ISID.) Sexcenta millia armatorum de Aegypto dicuntur egressa, et duo tantum in terram promissionis ingressi. Multi enim per baptismum ad fidem transeunt, sed ad coelestem patriam paucissimi 113.0429D| perveniunt, secundum illud: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX). Duo tantum ingrediuntur, propter eos qui ex utroque populo coeleste regnum adipiscuntur, vel qui per actionem et contemplationem ad aeternam beatitudinem praedestinantur.

CAPUT XXVII.

VERS. 6.-- Da eis. (ORIG., hom. 22 in Num.) Dabis ei possessionem, etc. Haec secundum historiam etc., usque ad recte ergo locutae sunt filiae Saphaad.

  VERS. 8.-- Homo cum mortuus fuerit absque filio, etc. (ID.) Supponitur lex de successione, etc., usque ad non perdet mercedem suam.

  113.0430A| VERS. 12.-- Ascende in montem, etc. (ID., hom. 22.) Vide quomodo qui perfectus et beatus est, etc., usque ad Ille ergo solus debet requiri, qui peccatum non fecit.

  (ID.) Mors Moysi finis legis, etc., usque ad id est, sub velamento Patris et Filii et Spiritus sancti requiescet anima nostra.

VERS. 14.-- Quia offendistis, etc. (AUG., quaest. 53 in Num.) Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam et fratris ejus, quia scilicet non sanctificaverunt eum coram populo ad aquam contradictionis, id est quia dubitaverunt quod dono ejus posset aqua de petra profluere.

Mystice autem significatur, quia nec vetus sacerdotium, cujus personam Aaron gerebat, nec ipsa lex, cujus personam gerebat Moyses, introducunt 113.0430B| populum Dei in terram aeternae haereditatis: sed Jesus, in quo significatur Christus, id est gratia per fidem. Et Aaron quidem ante defunctus est quam Israel in aliquam partem terrae promissionis intraret: Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhaeorum et possessa, sed Jordanem cum eis non transiit. Ex aliqua enim parte lex observatur in fide Christiana. Ibi enim sunt etiam praecepta quae usque hodie Christiani observare jubentur. Sacerdotium vero illud et sacrificium nullam partem tenent hodie fidei Christianae, nisi quod in umbris futurorum acta et transacta. Cum vero ambobus fratribus, ut apponantur ad populum suum dicitur, manifestum est non esse in illis iram Dei, quae separat a pace 113.0430C| aeternae societatis. Unde patet non solum officia, sed et mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei.

  Provideat. Nota, non elegit filios, non nepotes, nec rogat ut constituantur duces: Dei judicio electionem committit.

VERS. 16.-- Provideat Dominus Deus. (ORIG.) Recessurus de saeculo, etc., usque ad ut possint eum audire filii Israel.

  Spiritus. Sanctus scilicet. Non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non haberet. Jubetur tamen manus ei imponere, ne quisquam quantalibet pollens gratia sacramenta consecrationis audeat recusare.

  VERS. 20.-- Et dabis. (ISID. in Num. ) Jesus succedit 113.0430D| Moysi, etc., usque ad et remissionem peccatorum, etc.

Et partem gloriae. Quasi, facies eum socium gloriae tuae: non enim res hujusmodi quasi partiliter divisae minuuntur, sed totae sunt omnibus, totae singulis, qui earum habent societatem.

Ut audiat, etc. (ORIG., hom. 22) Si sacrificia et instituta legalia usque in praesens mansissent, Evangelii fidem exclusissent. Erat enim in illis magnitudo et reverentiae plena religio, quae primo aspectu stupefaceret intuentem. Quis enim videns sanctuarium, altare, sacerdotes sacrificium consummantes, et omnem illius rei ordinem, non putaret plenissimum hunc esse ritum quo Deus coleretur creator omnium? 113.0431A| Sed gratias adventui Christi, qui illa destruit quae magna videbantur in terris, et cultu Dei a visibilibus ad invisibilia transtulit, et a temporalibus ad aeterna. Sed ipse Christus aures requirit quae haec audiant, et oculos qui haec videant.

  VERS. 21.-- Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinae legis (quae in sacerdotis officio maxime commendatur) vitam suam et subditorum ordinet atque regat.

CAPUT XXVIII.

VERS. 1.-- Dixit quoque. (ORIG., hom. 23 in Num.) Alia littera, etc., usque ad qui putat aliquid se Deo praestare velut indigenti.

  113.0431B| (ID.) In diebus festis meis. Habet Deus dies festos suos, etc., usque ad ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit.

  VERS. 3.-- Haec sunt sacrificia. Quaeramus ergo diligenter, etc., usque ad sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis.

  VERS. 9.-- Die autem Sabbati. (RAB. in Num. ) Secunda ergo festivitas est, etc., usque ad qui sacerdos est in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Hebr. V).

Et duas decimas similae oleo conspersae. (RAB.) Haec offert qui spirituali gratia repletus scientiam duorum testamentorum, docente Spiritu sancto, verbis et exemplis docet auditores suos, non pro temporali 113.0431C| lucro, sed pro vitae aeternae praemio.

VERS. 11.-- In Kalendis. Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quaelibet anima soli justitiae sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat.

  (ID.) Tertia festivitas neomeniae dies, etc., usque ad innovata jugulat.

  Vitulos de armento. Potest in duobus vitulis jucunditas boni operis in anima vel in corpore signari: quae secundum duo Testamenta offertur Domino in duobus praeceptis charitatis.

  Arietem unum. In ariete regimen disciplinae forte et immobile secundum unitatem fidei catholicae.

  Agnos anniculos septem. Simplicitatem et mansuetudinem morum pro coelesti requie per gratiam septiformis 113.0431D| Spiritus.

VERS. 12.-- Et tres decimas similae. Haec offert qui scientiam spiritualem in sanctae Trinitatis fide, oleo laetitiae illuminatus exhibet cum bono opere.

  Et duas decimas. Hoc facit, qui decalogum legis in duobus praeceptis charitatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare.

VERS. 13.-- Et decimam decimae, etc., per agnos singulos. Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem haec omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia haec agere debemus, non ut humanam laudem, vel praesentem 113.0432A| retributionem quaeramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et aeternae vitae retributionem mereamur.

VERS. 16.-- Mense. (ORIG., hom. 23 in Num.) Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus.

VERS. 17.-- Quintadecima die. (ID.) Sequitur huic continua festivitas, etc., usque ad efficitur nequior et deterior.

  (ID.) Omnes qui imbuendi sunt altioribus disciplinis, etc., usque ad sacrificiis spiritalibus in purificatione mentis oblatis.

  VERS. 26.-- Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges, etc. (ORIG.) Sexta festivitas dicitur novorum, etc., usque ad bonitatem, mansuetudinem 113.0432B| et similia.

CAPUT XXIX.

VERS. 1.-- Mensis etiam septimi. (ORIG., hom. 23 in Num.) Sequitur festivitas septimorum, etc., usque ad quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, per fidem.

  (ORIG.) Ultimus dies festus, etc., usque ad, Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII).

CAPUT XXX.

VERS. 3.-- Si quis. Animae quae in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis.

(ORIG., hom. 24 in Num.) Votorum lex ponitur, etc., 113.0432C| usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum.

  (ID.) Animarum, quae in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre.

  Juramento constrinxerit, etc. (AUG., quaest. 56 in Num.) Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere.

  VERS. 4.-- Mulier si, etc. Id est, si femina, et adhuc tenera fuerit anima, cui vir, vel pater dominatur in votis: non semper in ipsa est culpa, sed interdum redit ad viros vel parentes.

  Et juramentum; LXX: Et definitiones quas definivit adversus animam suam. Non quod talibus votis noceant animae suae: sed adversus animam, dicitur 113.0432D| adversus animalem delectationem, sicut ibi: Affligetis animas vestras.

(AUG., quaest. 57) Merito quaeritur in hoc loco etiam de voto virginitatis: mulieres enim, etiam virgines, in Scriptura solent appellari; et videtur Apostolus de patre loqui, cum dicit: Servet virginem suam, et det virginem suam, etc. (I Cor. VII). Hoc modo, nuptum ubi nonnulli intellexerunt virginem suam, id est virginitatem suam: nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima.

VERS. 6.-- Nec obnoxia tenebitur. LXX: Dominus mundabit eam, quia abnuit pater ejus. Id est mundam habebit, et judicabit, sicut dicitur: Mundabit eum sacerdos, et mundatione non mundabis reum (Levit. 113.0433A| XIII). Id est non dices mundum eum qui immundus est.

VERS. 7.-- Si maritum. Id est, si adulta et viripotens fuerit ad concipiendum semen verbi Dei, et doctrinae spiritalis capienda secreta; unde: Volo autem omnes vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI).

  (AUG. quaest. 59) Quia Dominus mandavit, etc., usque ad cum ipse Deus hoc praeceperit, et hoc voluerit.

VERS. 11.-- Uxor in domo. (AUG.) De illa prius dixit, quae in domo patris sui vovit, etc., usque ad sic tamen, ut non nisi rationi motio illa consentiat.

CAPUT XXXI

113.0433B| VERS. 2.-- Ulciscere prius. (ORIG.) Scandala filiis Israel Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur.

  Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri saeculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.

  VERS. 4.-- Mille viri de singulis, etc. (RAB. in Num., tom. II.) Adverte divinae virtutis magnificentiam, etc., usque ad talibus enim armis instructi diabolica castra fugabimus.

  VERS. 8.-- Et reges eorum, etc. (ORIG., hom. 25 113.0433C| in Num.) Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio.

  Balaam quoque. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quae deciperant Israel; unde hic velut auctor sceleris interficitur.

(ORIG.) Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum. Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum. Id est, ubi tanquam dominus habitabat.

Cur feminas. (RAB.) Mystice feminam in praedam 113.0433D| de bello revertens servat, etc., usque ad, ut quae Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.

VERS. 16.-- Ad suggestionem. Hic evidentius ostenditur ipsius Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse.

(ISID.) Non dubitavit Balaam, oblata copia feminarum, fornicationis ruina Israelitas collapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas: ita daemones unumquemque pertentant, illis affectibus animae laqueos tradentes quibus nos senserint aegrotare.

VERS. 21.-- Eleazar. Nota quod Eleazar non ad omnem populum, sed ad viros virtutis loquitur, 113.0434A| qui revertebantur de praelio: viri autem virtutis sunt, qui ad bellum procedunt, qui in agone contendunt, et ab omnibus se abstinent; alii vero non viri sunt virtutis.

VERS. 22.-- Aurum. Tempus belli est in hoc mundo contra nequitias spirituales et concupiscentias carnales. Spectat nos angelorum chorus, et virtutum coelestium pia erga nos pendet exspectatio, quando vel quomodo de praelio revertamur, quis plus afferat auri vel argenti, quis lapides pretiosos curiose intuetur. Requirunt etiam qui deferunt aes, qui ferrum, qui plumbum, vel vas ligneum, vel fictile aut aliquid hujusmodi magnae domus usibus necessarium. Secundum ergo ea quae quisque detulerit, mansionis ei meritum deputabitur. Probantur tamen 113.0434B| haec omnia, alia per ignem, alia per aquam uniuscujusque opus quale sit ignis probabit.

  Et lavabitis, etc. (ORIG., ubi supra. ) Vides quomodo purgatione indiget omnis qui exit de praelio hujus vitae, etc., usque ad ut mundus ingrediatur civitatem Dei.

  VERS. 27.-- Qui pugnaverunt. (ORIG., hom. 26 in Num.) Sunt quidam in populo Dei, etc., usque ad tanto praestantior est numerus quingentorum quam quinquaginta.

  (ORIG.) Differentias esse profectus et meritorum in populo fidelium, etc., usque ad Catenulae vero verbi et doctrinae connexiones significant.

VERS. 50.-- Depreceris. (ORIG.) Ad propitiandum Deum pro nobis, etc., usque ad pro quibus solis decet 113.0434C| eum propitiari.

VERS. 51.-- Susceperuntque. Alia littera: Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum ab omnibus tribunis et centurionibus, et intulit illud in tabernaculum testimonii memoriale filiis Israel coram Domino. Nota quia quae dicuntur, non ad conspectum visibilem, sed ad mentis memoriam referuntur. Beatus enim est qui recordatur se aliquid boni operis fecisse coram Domino et obtulisse munera beneplacita Deo, virtutes scilicet animi et ornamenta pietatis.

CAPUT XXXII.

VERS. 1.-- Filii autem Ruben, etc. (ORIG., hom. 26 in Num.) Omnia quae dicuntur non solum ex sermone, 113.0434D| qui dicitur, pensanda sunt, sed ex persona dicentis, etc., usque ad sed per Moysen haereditatem extra Jordanem accipiunt.

  VERS. 4.-- Terra quam percussit Dominus. (GREG., lib. XXVII Moral., cap. 10.) Sunt multi in Ecclesia qui parvuli esse despiciunt, etc., usque ad dum transitoriis excaecantur.

  Jumenta plurima. (ORIG.) Jumenta et pecora multa sunt, etc. Prior populus, etc., usque ad qui est terra promissionis intrare.

  VERS. 29.-- Si transierint filii Gad et filii Ruben, etc. (ORIG., hom. 26.) Alia littera, etc., usque ad sed quae sursum est, et libera, et mater omnium nostrum est.

CAPUT XXXIII.
113.0435A|

VERS. 1.-- Hae sunt mansiones, etc. (ORIG., hom. 27 in Num.) Diversas creavit Deus ciborum differentias, etc., usque ad aliam vero, qua post resurrectionem ascensura ad coelos, non subito nec importune condescendit, sed per multas mansiones, in quibus singulis lumine sapientiae illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat.

Per turmas suas. Septuaginta sic: Cum virtute sua, Christo, scilicet, qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur, qui ad nos descendit ut ascenderemus. Qui enim descendit, ipse est qui ascendit, etc. (Ephes. IV). Unde: Tecum descendam in Aegyptum, etc. (Genes. XLVI). Ideo, non erat in 113.0435B| tribubus eorum infirmus.

In manu Moysi et Aaron quas descripsit, etc. (ORIG., ibid. ) Non enim tantum scientiam legis et fidei, etc., usque ad unum enim opus utriusque manus est, et una perfectionis expletio.

VERS. 2.-- Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione, etc. Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones per verbum Domini, ut scilicet legentes quantae nobis immineant profectiones et mansiones, praeparemus nos ad hanc viam, nec segniter tempus nostrum consumamus: ne dum vanitatibus immoramur, et singulis quae ad visum, auditum, tactum, odoratum, gustumque veniunt, delectamur, praetereat tempus, nec spatium viae expleamus, sed in medio deficiamus quasi in deserto. 113.0435C| Idcirco enim venimus in hunc mundum, ut transeamus de virtute in virtutem, neque permaneamus pro terrenis in terra, sicut ille qui dicebat: Anima, habes multa bona: manduca, bibe et laetare (Luc. XII). Ait enim illi Dominus: Stulte, auferetur a te hac nocte anima tua (Ibid.). Non dixit in hac nocte, nec in hac die, sed hac nocte: nocte enim perimitur, sicut primogenita Aegyptiorum, quia dilexit mundum et tenebras ejus, socius rectorum mundi hujus, tenebrarum harum. Tenebrae autem et nox mundus iste dicitur, pro his qui in ignorantia vivunt, nec lumen veritatis recipiunt, et ideo de Ramesse ad Soccoth non transeunt.

VERS. 3.-- Profecti igitur, etc. Filii Israel adhuc in Aegypto positi quartadecima die fecerunt pascha, 113.0435D| et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis haec intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbati? (Coloss. II.) Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Aegypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Aegypto factum est semel, invenitur in deserto aliud 113.0436A| celebratum cum lex data est: et post haec nusquam geri nisi in terra promissionis.

  (ORIG.) Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan.

  Manu excelsa. Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur.

VERS. 4.-- Et in diis eorum. Omnes dii gentium daemonia. In quibus faciet Dominus vindictam in die judicii. Facit et nunc, cum qui ab illis deceptus fuerat, ut idola coleret, per verbum Domini conversus Deum colit; vel cum fornicator ad pudicitiam convertitur, et se errasse deplorat, ipsius poenitentiae lacrymis uritur daemon; vel de superbia ad humilitatem, 113.0436B| de luxuria ad parcimoniam. Quantis eos putas agi tormentis, si quem videant vendere omnia sua, et dare pauperibus, et tollere crucem suam, et sequi Christum: vel cum viderint fraudis suae nebulas per agnitionem divinae legis reserari? Non enim sine ipsis consummatur peccatum. Nobis ergo summopere agendum est, ne Aegyptiorum primogenita, vel deos eorum, quos Dominus exstinxit, resuscitemus in nobis, si dederimus eis locum operandi in nobis quae Dominus odit. Sic enim Dominus puniet deos Aegyptiorum de emendatione nostra et conversatione.

VERS. 5.-- In Soccoth. In tabernaculis. Dum enim peregrinamur in corpore, in tabernaculis habitamus. Cum exierimus de Aegypto, id est, de saeculo, 113.0436C| primum tabernacula figimus, scientes quia ad ulteriora, et ad terram sanctam, coelestem scilicet, properamus.

VERS. 6.-- De Soccoth. (ORIG., hom. 27.) Proficiscuntur ex Soccoth, etc., usque ad ut non ibi moretur, sed ut victoriam consequatur.

  In Etham. Etham sana fortitudo, vel professio, in qua fortitudinem et robur assumimus, ne in via deficiamus.

  (HIERON., epist. ad Fabiolam. ) Quarta mansio est Phihahiroth, etc., usque ad falso sibi assumens vocabulum virtutis et dexterae, cum totus sit in sinistra.

VERS. 8.-- In Mara, etc. (ID., ibid.) Quinta mansio est Mara, etc., usque ad ne refugias ergo applicare 113.0436D| ad amaritudinem.

VERS. 9.-- In Elim ubi erant. Profectique de amaritudine venerunt in Elim, ubi sunt duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae erant. Vides post amaritudines et tentationum asperitates quam amoena te suscipiant loca! Non venisses ad palmas, nisi tentationum amaritudines pertulisses; nec ad dulcedinem fontium, nisi tristia et aspera superasses. Non quod in his sit finis itineris et perfectio cunctorum, sed dispensator animarum Deus interserit laboribus quaedam refrigeria, quibus recreata anima promptior reddatur ad aliquos labores. Elim interpretatur arietes: arietes sunt duces gregis, hi sunt apostoli duces gregis Christi, qui sunt etiam duodecim 113.0437A| fontes. Sed quia non solum illos elegit Christus, sed et alios septuaginta, ideo septuaginta arbores scribuntur esse palmarum, et ipsi enim apostoli nominantur; unde Paulus: Deinde apostolis omnibus. Haec te amoenitas post amaritudinem, haec requies post laborem, haec gratia suscipiat tentationem.

  VERS. 10.-- Sed et inde egressi, etc., super mare Rubrum. Quia post apostolicam doctrinam et dulces fructus triumphorum, interdum apparent praeterita discrimina.

  Profectique de Elim applicuerunt juxta mare Rubrum. Nota quia jam non intrant in mare, sufficit semel intrasse; sed applicant juxta, et mare quidem vident et undas, sed motus ejus et impetus non 113.0437B| timent.

  Mari Rubro, etc. (HIERON., ubi supra. ) Hebraice etc., usque ad postquam egressi sunt de Ramesse.

VERS. 11.-- In deserto Sin. (HIERON., ibid.) Profectique de mari Rubro castrametati sunt in deserto Sin, etc., usque ad quia plures desertae filii, quam ejus quae habet virum.

Profectique de mari Rubro applicaverunt in desertum Sin. Sin, rubus interpretatur vel tentatio: ibi jam incipit arridere bonorum spes, ubi de rubo apparuit Dominus, et responsa dedit Moysi, et initium visitationis filiis Israel. Solet enim in visionibus esse tentatio; solet enim angelus iniquitatis transfigurare se in angelum lucis, et ideo sollicite agendum est ut discernas visiones. Unde Jesus Nave, 113.0437C| cum visiones videret, interrogat eum qui apparuit, Noster es, an adversariorum? Ita ergo proficiscens anima cum invenerit discretionem visionum probabitur spiritalis esse. Est enim inter dona Spiritus sancti discretio spirituum.

  VERS. 12.-- In Daphca. Hebraice Daphquah, id est pulsatio. Post responsa Domini, post octavum numerum resurrectionis Christi, incipimus sacramenta pulsare.

(ORIG.) Profecti de deserto Sin, venerunt in Daphca, quae interpretatur sanitas. Nota ordinem profectuum. Ubi spiritalis efficitur anima, et discretionem habet visionum, pervenit ad sanitatem, ut merito dicat: Benedic, anima mea, Domino, qui sanat omnes languores tuos. Multi sunt languores animae, 113.0437D| avaritia scilicet, superbia, jactantia, formido, inconstantia et similia.

Castrametati sunt. (HIERON., ibid.) Decima mansio in Exodo non habetur, etc., usque ad et impleri Scripturam: Panem angelorum manducabit homo (Psal. LXXVII).

Profectique de Daphca veniunt in Alus, id est, labores. Nec mireris si sanitatem sequuntur labores, quia ideo sanatur anima, ut delectabiliter laboret, et dicatur ei: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII).

VERS. 14.-- Raphidim. (HIERON., ibid.) Castrametati sunt in Raphidim, etc., usque ad solent daemonum tentamenta consurgere.

113.0438A| (ORIG.) Post haec veniunt in Raphidim, quae interpretatur laus judicii. Bene laus sequitur post labores, sed laus judicii: fit ergo digna laude anima, quae recte judicat et discernit, quae scilicet spiritualiter dijudicat omnia, et a nemine dijudicatur.

  VERS. 15.-- In deserto Sinai. (HIER.) Sinai duodecima mansio. Statim tibi veniat in mentem apostolorum numerus. Una de pluribus, sed major omnibus, non separatur in ordine, praecellit in merito. Ad hanc quadragesima septima die perveniunt dicente Scriptura: Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in hac die transierunt in solitudinem Sinai (Exod. XIX), post pervenitur in desertum Sina.

  Sina quidem locus deserti est, quae supra Sin nominavit: 113.0438B| sed hic magis locus montis, qui in ipso deserto est, appellatur, qui ex vocabulo deserti Sina dicitur. Postquam ergo laudabilis judicii facta est anima, et rectum coepit habere judicium, datur ei lex a Deo, quia capax est divinorum secretorum, et coelestium visionum.

VERS. 16.-- Ad sepulcra concupiscentiae, etc. (HIERON.) Tertia decima mansio sepulcra concupiscentiae. Est autem sensus ille de Evangelio, quod Dominus Jesus baptizatus, statim a Spiritu deductus est in desertum, et tentabatur a diabolo (Matth. IV). Itaque Israel post familiarem cum Deo sermonem, postquam juxta montem Sinai commoratus est, anno uno et diebus quatuor, mira dispositione castrorum egressus est in solitudinem Pharan, quae interpretatur 113.0438C| onager, vel feritas; ibique succumbit malae bestiae fastidiens coelestem panem.

  (ORIG.) Profecti de Sina, veniunt ad sepulcra concupiscentiae, ubi scilicet sepultae sunt et obrutae concupiscentiae, et exstincta omnis cupiditas, ne ultra concupiscat caro adversus spiritum, mortificata scilicet morte Christi.

VERS. 17.-- In Haseroth. (HIERON.) Quarta decima mansio in Haseroth, quae interpretatur atria. Ibi Aaron et Maria propter Aethiopissam contra Moysen murmurant, et in typum murmurantis contra Ecclesiam de gentibus congregatam populus Judaeorum lepra perfunditur, nec redit ad tabernaculum cum pristina sanitate, donec statutum plenitudinis gentium tempus compleatur.

  113.0438D| (ORIG.) Post haec venitur in Haseroth, quod interpretatur atria perfecta vel beatitudo. Intuere, viator, diligentius quis sit ordo profectuum: postquam sepelieris et mortificaveris concupiscentias carnis, venies ad amplitudines atriorum, et venies ad beatitudinem. Beata est enim anima quae jam nullis vitiis carnis urgetur.

VERS. 18.-- In Rethma. (HIERON., ubi supra. ) Castrametati sunt in Rethma, etc., usque ad et claro sonitu Evangelium praedicemus.

(ORIG.) Inde venitur in Rethma sive Pharan. Rethma visio consummata interpretatur; Pharan vero os visibile. Quid, nisi ita crescat anima, ut cum desierit molestiis carnis urgeri, visiones habeat 113.0439A| consummatas, et rerum perfectam capiat intelligentiam? causas scilicet incarnationis verbi Dei, et rationes dispensationum ejus altius cognoscens.

  VERS. 19.-- In Remmomphares. (HIERON.) Mali Punici divisio, in quo significatur Ecclesia quasi multa grana uno cortice contegi: dum omnem turbam credentium in fidei unitatem concludit. Vel varietas et consonantia virtutum, unde: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV); sicque divisi sunt singuli gradus, ut omnes eadem compage teneantur.

  (ORIG.) Inde venitur in Remmomphares, ubi scilicet divitiarum et coelestium rerum a terrenis et infimis discretio fit, crescente enim intellectu animae, notitia ei excelsorum praebetur, et judicium 113.0439B| datur quo sciat a temporalibus aeterna, et a perpetuis caduca separare.

VERS. 20.-- In Lebna, etc. Laterem scilicet. In hoc enim transitu nunc crescimus, nunc decrescimus, et post multos profectus saepe ad laterem, id est carnalia opera redimus. Post haec venitur in Lebna, quod interpretatur dealbatio. Scio in aliis dealbationem culpabiliter poni, ut cum dicitur paries dealbatus, et monumenta dealbata. Hic autem dealbatio est de qua dicitur: Lavabis me et super nivem dealbabor (Psal. L); et, si fuerint peccata vestra sicut Phoenicium, ut nivem dealbabo. Et alibi, Nive dealbabuntur in Selmon. Et vetusti dierum capilli dicuntur esse candidi, id est, albi sicut lana. Haec igitur dealbatio ex splendore verae lucis intelligitur 113.0439C| provenire, et ex visionum coelestium claritate descendere.

  VERS. 21.-- In Ressa. Frena scilicet. Si enim ad lutulenta opera descendimus, infrenandi sumus, et cursu vagi atque praecipites Scripturarum retinaculis dirigendi.

  (ORIG.) Post haec fit mansio in Ressa, etc., usque ad ergo est visibilis vel laudabilis tentatio.

VERS. 23.-- In monte Sepher. (HIERON.) Pulchritudinis. Mons autem pulchritudinis est Christus. Vicesima mansio in monte pulchritudinis constituta est, de qua dicitur: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? etc. (Psal. XIV). Vides quid prosint frena: a vitiis nos retrahunt, ad virtutum choros introducunt, 113.0439D| et in Christo monte pulcherrimo habitare faciunt.

  (ORIG.) Alia littera. Inde venitur in montem Sepher, quod tubicinatio dicitur. Tuba signum belli est, ubi enim se tantis ac talibus virtutibus armatam sentit anima, necessario procedit ad bellum, quod est contra principatus et potestates, et hujus mundi rectores. Vel tuba canit in verbo Dei doctrinae scilicet et praedicationis: ut qui audierit tubam, praeparare se possit ad bellum.

VERS. 24.-- In Arada. (HIERON.) Miraculum. Et nota ordinem, post frenos in Ecclesiam intromittimur, inde ad montem Christi ascendimus, in quo positi miramur quae nec oculus vidit, nec auris audivit.

  113.0440A| (ORIG.) De monte Sepher venerunt in Arada, quod interpretatur idoneus effectus, ut scilicet dicat: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti (I Cor. II).

VERS. 25.-- Maceloth. Coetus; haec est Ecclesia de qua dicitur: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare, fratres, in unum (I Cor. III). Vel consonantia omnium virtutum.

  (ORIG.) Inde venitur ad Maceloth, quod interpretatur ab initio. Contemplatur enim qui ad perfectionem tendit initium rerum, imo cuncta ad eum refert qui erat in principio apud Deum, nec ab isto unquam recedit initio.

  (HIER.) Ex hac venitur in Maceloth, quod est principatus vel virgae, utroque potestas indicatur, et quod anima eousque profecerit, ut dominetur corpori 113.0440B| quasi tenens virgam potestatis, imo toti mundo, cum dicit: Mihi mundus crucifixus est, etc. (Gal. VI).

VERS. 26.-- Thahath. Pavor, qui est custos beatitudinis, ut qui tantum ascendit, non superbiat; quasi: Venisti ad ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo tuo Christi magnitudinem confiteris. Vides ibi multos virtutis socios: Noli altum sapere, sed sapere ad sobrietatem [Rom. XII]. Timor virtutum custos, securitas labilis, unde: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XII). Hoc est dum tormenta formido, gratiam acceptam servo.

  (Orig.) Post haec fit mansio in Thahath, quod est confirmatio vel patientia. Necesse est enim eum qui vult aliis prodesse, multa pati, et cuncta patienter 113.0440C| ferre; unde: Ego enim ostendam ei quanta oporteat eum pati pro nomine meo (Act. IX).

VERS. 27.-- Castrametati sunt in Thare. (HIERON.) Id est malitia, etc., usque ad et Elias a corvis pascitur.

  (ORIG.) Inde venitur ad Thare, quod est contemplatio stuporis, id est extasis cum alicujus magnae rei stupescit animus admiratione.

  (HIERON.) Thare malitia vel pastura, quod ad praepositos Ecclesiae, vel ad custodiam animae refertur, ut sollicitus sit qui pascit, ne diabolus in caulas ovium, id est ecclesias aliquo vitiorum foramine se ingerat.

VERS. 28.-- Methcha. (ID.) Dulcedo. Quasi: ascendisti 113.0440D| in excelsum montem patris, et miratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abjecisti insidiatores, ideo dulcis te fructus laboris insequitur, ut dicat Psalmista: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua (Psal. CXVIII)! Samson, qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes quae exterminant vineas colligaverat, leonem quoque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui.

  Post haec venerunt ad Methcha, quod interpretatur mors nova: mors autem nova est, quando Christo commorimur et consepelimur, ut convivamus ei.

  VERS. 29.-- Hesmona. Quae interpretatur festinatio, quia post dulces fructus laboris non debemus 113.0441A| esse otiosi, sed obliti praeteritorum in futura nos extendamus.

  (ORIG.) Inde ad Seman venitur, quod os, vel ossa significare dicitur, in quo virtus et robur patientiae declaratur.

VERS. 30.-- Moseroth. (HIERON.) Vincula, vel disciplina. Ut magistrorum teramus limina; et praecepta virtutum, ac mysteria Scripturarum, vincula putemus esse aeterna contra diaboli potestatem et vincula: quibus diruptis vicit hostes Samson. De quibus dicitur: Dirupisti vincula mea (Psal. CXV). Qui vinculo Christi fuerit ligatus, dicet: Sinistra ejus sub capite meo et dextera ejus amplexabitur me (Cantic. II).

  (ORIG.) Inde ad Moseroth, quod est excludens, ut 113.0441B| jam excludat suggestiones contrarii spiritus de cogitationibus suis; unde: Si spiritus potestatem habenti ascenderit super te, locum tuum ne dimittas (Eccli. X). Tenendus est ergo locus, et excludendus adversarius, ne inveniat locum in corde nostro, unde: Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV).

VERS. 32.-- Benejaacan venerunt, etc. (HIERON.) Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur.

(ID.) Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia 113.0441C| scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent.

  (ORIG.) Post haec venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum praetereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus.

  Montem. (HIERON.) Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi praeceptores 113.0441D| eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculae extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus praemia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine (Jerem. XLVIII). Et David: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae (Psal. C).

  (ORIG.) Post haec venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quaedam in Deo et munimen, est animae tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decorae esse nec plenae, et ideo proficiscentibus ad virtutem variae et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis 113.0442A| in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur.

  Jetebathae. (HIERON.) Bonitas, quae est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et aetatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar (Ezech. I), possimus cum David in psalmo canere: Domine, in te speravi non confundar in aeternum (Psal. XXX). Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis. (Joan. X.)

VERS. 34.-- Hebrona. (ID.) Transitus, id est mundus. Praeterit enim figura hujus mundi, in quem venientes sancti cupiunt ad meliora transire. Ad hanc mansionem venit verus Hebraeus, id est transitor, qui dicere potest: Transiens, videbo visionem hanc 113.0442B| magnam (Exod. III); unde: Et non dixerunt qui praeteribant, Benedictio Domini super vos. (Psal. CXXVIII.)

(ORIG.) Inde applicuerunt in Hebrona, quod est transitus: transeunda enim sunt omnia, quod etiam si ad bona venias, oportet te ad meliora transire, usquequo ad illud bonum venias, in quo semper debeas permanere.

VERS. 35.-- In Asiongaber. (HIER.) Asiongaber ligna viri. Quia scilicet saltuum et omnium arborum genera possunt multitudinem gentium figurare. Hucusque solitudo Pharan decimas octavas continet mansiones, quae descriptae in catalogo in superiori itinere non ponuntur.

(ORIG.) Post haec venitur ad Asiongaber, quod interpretatur 113.0442C| consilia viri. Si quis desiit puer esse sensibus, pervenit ad consilia viri, sicut ille qui dicebat: Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli (I Cor. XIII). Sunt ergo magna consilia viri; unde: Aqua alta consilium in corde viri. (Prov. XX.)

VERS. 36.-- In desertum, etc. (HIERON.). Quaeritur, etc., usque ad de hac mansione dicitur: Commovebit Dominus desertum Cades.

  (ORIG.) Hinc iterum Sin, id est tentatio, quia nec aliter expedit hoc iter agere. Aurifex enim vas necessarium facere volens frequenter admovet igni, subdit malleis, rasoriis perstringit, ut purgatius fiat, et ad speciem, quam prospicit artifex, perveniat.

  (ID.) Post haec venerunt ad Pharan Cades, etc., 113.0442D| usque ad Alius enim in valle, alius in campis, alius moritur in monte, alius in monte montis.

  (ID.) Inde applicatur in monte Hor, quod interpretatur montanus. Venit enim ad montem Dei, ut fiat mons uber, mons coagulatus. Vel ab eo quod semper in monte Dei habitet, dicatur montanus.

VERS. 38.-- Aaron sacerdos in, etc. (ISID.) Eodem anno mortuus est Aaron, quo novus populus terram promissionis intraturus erat. Et quanquam in monte, Eleazaro sacerdotium dereliquerit, et lex eos qui eam impleverint perducat ad summum; tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Jordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. Et plangit eum populus triginta diebus: Aaron, plangitur, 113.0443A| Jesus non plangitur; in lege, descensus ad inferos; in Evangelio, ad paradisum ascensio.

VERS. 40.-- Audivitque. (ISID.) Audivit quoque Chananaeus quod venisset Israel, et in loco exploratorum, ubi quondam populum offendisse noverat, iniit praelium et captivum duxit Israel. Rursum in eodem loco expugnatur, ex voto victor vincitur, superant victi. Per quod intelligimus, ut cum nos auxilio Dei destitutos hostes captivarint, non desperemus salutem, sed iterum pugnemus. Potest fieri ut vincamus, ubi victi sumus. Appellaturque nomen loci illius Horma, id est anathema.

  VERS. 41.-- In salmona. (HIERON.) Castrametati sunt in Salmona, etc., usque ad manna fastidiunt, a serpentibus vulnerantur.

  113.0443B| (ORIG.) Sequitur, etc., usque ad Christus est, et Spiritus sanctus.

  (HIERON.) Salmona imaguncula, quia ibi expressa est imago Salvatoris per serpentem aeneum qui in ligno pependit.

VERS. 42.-- Phunon. Os, quia cum passionem Filii Dei cognoscimus, quod corde credimus, ore pronuntiamus, secundum illud: Corde creditur ad justitiam, etc. (Rom. X)

  (ORIG.) Hinc venitur ad Phunon, quod putamus esse oris parcimoniam; qui enim potuerit mysterium Christi, et Spiritus sancti intueri, et viderit vel audierit quae non licet homini loqui, necessario habebit oris parcimoniam, sciens quibus, quando vel quomodo de mysteriis divinis oporteat loqui.

113.0443C| VERS. 43.-- Oboth. (HIERON.) Magi vel pythones, quia post imaginem Dei quae in corde ratione monstratur, et confessionem fidei quae ore profertur, consurgunt serpentes, et maleficae artes ad bella nos provocant. Sed omni custodia servantes cor nostrum, obturemus aures nostras ne audiamus voces incantantium et carmina sirenarum.

  (ORIG.) Post hoc venitur in Oboth. Cujus nominis quamvis non invenerimus interpretationem, non dubitamus sicut in caeteris, et in hoc consequentiam profectuum conservari.

VERS. 44.-- In finibus. Significat secundum litteram, quod hucusque fuerunt in finibus Idumaeorum, et nunc veniunt ad terminos Moab.

(ORIG.) Sequitur post haec mansio Gai, id est 113.0443D| Chaos: appropriat enim per hoc profectus ad sinum Abrahae, qui ait: Inter nos et vos magnum chaos firmatum est (Luc. XVI), ut cum Lazaro requiescat.

  In Dibongad. (HIERON.) Dibongad, etc., usque ad sed econtrario solitudinem nobis propositam noverimus.

  (ORIG.) Inde venitur iterum ad Dibongad, etc., usque ad quam perfecte et pie de Deo sentiat cognoscatur.

  VERS. 46.-- Helmondeblathaim. (HIERON.) Quod interpretatur, etc., usque ad vix populi precibus liberatum.

  (ORIG.) Post haec venitur in Helmondeblathaim, quod interpretatur contemptus ficuum, id est ubi 113.0444A| contemnantur penitus terrena: nisi enim contempta fuerint, quae delectare videntur in terris, ad coelestia transire non possumus.

VERS. 47.-- Venerunt ad montem Abarim contra Nabo, etc. (HIERON.) Quadragesima prima mansio vertitur in montes transeuntium, et est contra faciem montis Nabo.

(ORIG.) Sequitur mansio Abarim, quod est transitus contra Naban, quod est abscessio. Ubi enim per has omnes virtutes anima transierit, et ad summum perfectionis ascenderit, transit jam de saeculo, et abscedit sicut Henoch, qui non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Quod si videatur adhuc in saeculo esse, et in carne habitare, tamen non invenitur in ullo saeculari actu, quia transtulit illum Deus 113.0444B| in regionem virtutum.

(HIERON.) Hic moritur Moyses, terra promissionis ante conspecta. Nabo interpretatur conclusio, in qua finitur lex, et non invenitur ejus memoria, sed gratia Evangelii sine fine perseverat. Et notandum quod mansio transeuntium in montibus sita est, et adhuc profectu indiget: post montana enim ad campestria Moab et Jordanis fluenta descendimus, qui interpretatur descensio. Nihil enim tam periculosum quam gloriae cupiditas et jactantia, et animus conscientia virtutum tumidus.

VERS. 48.-- Ad campestria Moab. (ID.) In quadragesima secunda mansione, etc., usque ad et spinas quae suffocaverunt sementem verbi Dei de quibus dicitur: Versatus sum in miseria, dum mihi configitur 113.0444C| spina (Psal. XXXI).

  (ORIG.) Ultima mansio est, etc., usque ad profectum mentis indicant et incrementa virtutum.

  VERS. 51.-- Transieritis Jordanem, id est cum baptizati fueritis, quasi, cum deposito veteri homine cum actibus suis, indueritis novum (Col. III), qui renovatur in agnitione Dei.

VERS. 52.-- Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus.

Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram (Psal. CXXXVI).

VERS. 54.-- Pluribus dabitis latiorem. Quia qui 113.0444D| habent copiam virtutum, latitudinem sperant praemiorum: qui autem paucitate virtutum contenti sunt, secundum meritum suum retributionem percipiunt; unde: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus, etc. (II Cor. IX).

CAPUT XXXIV.

Locutusque est Dominus, etc. (ORIG., homil. 1 in Num.) Divinis numeris non omnes digni sunt, etc., usque ad tanquam de capite apostolorum procedebant.

Locutus est ergo Dominus ad Moysen in deserto Sina: illa scilicet quae superius breviter comprehendimus, 113.0445A| ubi praecipitur numerari a viginti annis et supra omnis qui procedit in virtute Israel, etc. Si quis ergo procedit in virtute, ille numeratur: nec in qualicunque virtute vel Aegyptiorum, vel Assyriorum, vel Graecorum; sed in virtute Israel, quae a Deo per Scripturas docetur, et per fidem apostolicam et evangelicam traditur.

(ORIG.) Ratio quoque tribuum distinctio ordinum, etc., usque ad ut possit ad Israeliticum numerum pertinere.

VERS. 7.-- Ad septentrionalem, etc. Dicunt Hebraei septentrionalem plagam incipere a mari magno quod Palaestinae, Phoenicis et Syriae (quae appellatur Coele) Ciliciaeque praetendit littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicitur, pervenientes 113.0445B| usque ad montem altissimum, autumant significari montem Armanum, vel Taurum, quod verius videtur.

VERS. 9.-- Ibuntque confinia, etc. A fine septentrionalis plagae, id est atrio Hena, tendunt fines usque ad Sephama, quam Hebraei Aphamiam vocant, et de Aphamia descendunt in Reblatha, quae est Antiochia Syriae. Unde addit, contra fontem, quem perspicuum est esse Danem, de quo Antiochia abundantissimis fruitur aquis.

  VERS. 13.-- Haec erit terra, etc. (ORIG.) In priori divisione trans Jordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad, et dimidiae tribu Manasse terra divisa est, etc., usque ad et ipsis moenibus juncta segregantur.

  113.0445C| (ID.) Videtur quoque quibusdam, etc., usque ad Hi sunt vere sacris numeris apud Deum numerati, imo quorum omnes numerati sunt capilli (Matth. X).

CAPUT XXXV.

VERS. 11.-- Decernite quae urbes. (AUG., quaest. 64 in Num.) Quid est quod ait, etc., usque ad si manifestum factum fuerit in judicio, quod nolens occiderit.

(RAB. in Num. ) Si forte pro conscientia peccatorum civitates terrae promissionis, etc., usque ad quia Sichem ab alienigenis comparata est centum agnis.

  VERS. 16.-- Reus, id est aeternae morti obnoxius; unde, Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui 113.0445D| in me credunt, etc. (Matth. XVIII). Et alibi: Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam aeternam (I Joan. III) Hic secundum Exodum ab altari jubetur avelli (Exod. XXI), quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris removetur, 113.0446A| nec revocatur ad veniam nisi per condignam poenitentiam.

  VERS. 28.-- Postquam autem ille obierit. (GREG., homil. 6 in Ezech.) Post mortem summi pontificis, homicida jubetur reverti in terram suam, quia humanum genus peccando sibi mortem intulit post mortem veri sacerdotis, id est Christi, absolutionem reatus accepit.

  VERS. 26.-- Ne polluatis terram habitationis vestrae. Polluit terram habitationis suae qui cruenta et nefaria facit opera, proximos scandalizando et spiritualiter interficiendo. Et nisi per confessionem peccatorum et condignam poenitentiam desideria carnis occidantur, terra corporis illius nullo modo mundabitur, nec Creator omnium in ejus anima habitabit, 113.0446B| ubi squalorem sordidae conversationis dominari videbit.

CAPUT XXXVI.

VERS. 1.-- Accesserunt autem et principes, etc. (RAB. in Num., tom. II.) Providere debent piae cogitationes, etc., usque ad ne si prava intentione gerantur, ab immundis spiritibus pervadantur; unde: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus (Matth. VI).

VERS. 6.-- Nubant. Simile dicit Apostolus: Cui vult nubat, tantum in Domino (I Cor. VII), id est, viro catholico, ne possessio scilicet bonorum operum et rectae fidei perdatur, si gentili aut Judaeo nupserit.

  Tropologice vero mulieri, id est, piae intentioni, 113.0446C| per bonam actionem, cui voluerit, licet se conjungere labori, sic tamen ut pietatem et religionem in omnibus conservet, ne operis sui pro quo aeternae haereditatis possessionem sperat, detrimentum patiatur, si alieno, id est terreno se conjunxerit.

(RAB.) Hoc fit cum quilibet de numero credentium Judaeorum doctori de gentibus credenti se jungit, ut ejus magisterio filios gignat, id est pietatis opera. Nomine etiam patrui dici possunt de gentibus electi, quia fratres sunt sanctorum praedicatorum, qui fuerunt in Judaea constituti. Non debet esse schisma in spiritali cognatione, ubi una est fides in professione. Et sicut est unus pastor, debet esse unum ovile: Omnes enim fratres sumus (Joan. X; Matth. XXIII; II Cor. XI).

113.0446D| Qui humilitatem habere studet, et in infirmitatibus suis complacet; sibi solemnitatem agit, et grata munera Deo tribuit, et rex suae conversationis existit, et progressu virtutum movetur, ambulans de virtute in virtutem.

(no apparatus)