Liber Proverbiorum (Anselmus Laudunensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber Proverbiorum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 113

Documenta Catholica Omnia pdf

Liber Proverbiorum

Liber Proverbiorum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 113.1116B

B. HIERONYMI EPISTOLA ET PROLOGUS DUPLEX DE LIBRIS SALOMONIS.

(Vide inter ejus Opera, tom. I , III et VIII .)

CAPUT PRIMUM. 113.1079C|

VERS. 1.-- Parabolae Salomonis. Notandum quod vulgata editio parabolas, quae Hebraice misle , Graece παροιμιας paraemias, id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quae enim parabolae (quia occulta sunt) nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quae saepe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolae bene dicantur; unde: Haec in proverbiis locutus sum vobis (Joan. VI), etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolae 113.1079D| Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatae ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; παράβολη Graece, Latine similitudines; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quae dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiae; de quo: Multiplicabitur 113.1080C| ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit (Luc. I). Sicut templi constructione et dedicatione, aedificationem Ecclesiae in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Israel, secundum testimonium turbae, quae occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus (Matth. XXI). Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: Ad sciendam sapientiam et disciplinam; id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.

VERS. 2.-- Ad intelligenda verba prudentiae. Id est, non solum sapientiam, quam perceperunt, amplectantur, et disciplinae virtutum inserviant, sed etiam verba prudentiae, quibus proficiant, auscultent 113.1080D| et solerter intelligant.

VERS. 5.-- Audiens sapiens, sapientior. Pulchre a sapientia incipit, quia optione sibi data sapientiam petiit et accepit.

Audiens sapiens, sapientior. Ostendit neminem tam sapientem in hac vita, qui non possit sapientior esse etiam dictis minorum. Audivit regina Saba Salomonem minor majorem, et sapientior rediit. Audivit 113.1081A| Moyses socerum multo inferiorem, et sapientior factus est.

Et intelligens. (RAB. in Prov., tom V.) Nemo jactet se de sua scientia, etc., usque ad ad sciendam sapientiam et disciplinam, etc.

VERS. 7.-- Timor Domini. (ID.) Duo sunt timores Domini, etc., usque ad Uterque in futuro cessabit, charitas nunquam excidet.

VERS. 8.-- Audi, fili mi, disciplinam. (ID.) Hactenus proverbialiter, etc., usque ad apud Hebraeos enim spiritus, qui gratiam praestat, genere feminino dicitur.

VERS. 9.-- Addatur gratia. His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectae operationis.

Et torques collo tuo, etc. Fulgor perfectae operationis, quae praedicationem (quae per collum procedit,) confirmet indeficienti virtutum connexione.

VERS. 10.-- Fili mi. Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus.

VERS. 11.-- Insidiemur. (RAB.) Vel generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias parant. Vel specialiter de illis qui vitae auctorem neci tradiderunt. (STRAB.) Cum generaliter ad omnes qui sanguini insidiantur hoc pertineat, etc., usque ad et se potius praesumendo perimunt.

Insontem frustra. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

VERS. 12.-- Deglutiamus eum, sicut infernus viventem. Exstinguamus memoriam virtutum et doctrinae 113.1081C| illius, ut etiam inter nos vixisse non memoretur.

VERS. 13.-- Omnem pretiosam substantiam reperiemus. Homines, scilicet, quos Christo adhaerentes videbant, quos putabant ab ejus amore et comitatu secernere si eum occiderent, et spoliis talium domos suas replere, id est, eorum animabus sua conventicula.

VERS. 14.-- Sortem mitte nobiscum. De latronibus generaliter patet, quia sociis, quos conquirunt, praedae portionem promittunt; sed et Christi persecutores, quoscunque sibi poterant, adjungebant, quos eum sequi videbant, extra synagogam faciebant, id est, sua communione privabant.

VERS. 16.-- Ad malum currunt. Non solum quod 113.1081D| facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad poenam pro facinore tolerandam propinquant.

VERS. 17.-- Frustra. (RAB.) Caetera de insidiatoribus Christi specialiter, etc., usque ad in pauperibus enim nihil habet causae.

VERS. 20.-- Sapientia. Hucusque persecutiones, quas Christo Judaei intulere; hinc ea, quae per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. Sapientia, id est Christus, loquitur foris, id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia.

113.1082A| (RAB.) Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent.

Foris. (ID.) Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: in platea vocem ejus.

In plateis dat vocem suam, etc. Quae ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lucem.

VERS. 21.-- In capite turbarum clàmitat, etc. (ID.) Quia etiam principibus, qui ei praevaluisse, ut crucifigeretur, videbantur, reatum homicidii, quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad poenitentiae remedium vocabat.

In foribus portarum urbis. (ID.) Urbs Domini, Ecclesia ex utroque populo adunata, etc., usque ad gratiam suam revocabat; ita ut, sicut Lucas ait: Multa turba sacerdotum obediret fidei (Act. VI).

VERS. 22.-- Usquequo. Jam Christum in carne vidistis miracula facientem, quem sprevistis: modo vel resuscitatum a morte diligite, et dimittet quod peccastis.

Parvuli. (RAB.) Parvuli dicuntur sensu tardiores, etc., usque ad quae filius ipse veniens perfectis sensu contulit?

VERS. 23.-- Convertimini. Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum.

Ad correctionem. Per apostolos Judaeos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.

VERS. 26.-- Ego quoque. (ID.) Similiter in psalmo, etc., usque ad quasi nihil contemnerent.

113.1082C| VERS. 27.-- Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciae a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam (Luc. XIX).

Quando venerit super vos. (RAB.) Potest haec tota correctio sapientiae, etc., usque ad quod enim sequitur,

VERS. 28.-- Mane consurgent et non invenient me, tempus judicii significat, quo alii in vitam, alii in opprobrium resurgent sempiternum.

Invocabunt. Non leguntur Judaei in obsidione Dominum invocasse; etsi qui invocaverunt, quia vere non poenituerunt, exauditi non sunt.

VERS. 29.-- Exosam habuerunt. Justus econtra Iniquos, inquit, odio habui, et legem tuam dilexi.

113.1082D| VERS. 31.-- Comedent igitur. (ID.) Quia vias meas ingredi noluerunt, etc., usque ad et bene tibi erit.

Suisque consiliis saturabuntur. Quibus dicebant, etc., usque ad potest accipi.

VERS. 32.-- Aversio. Aversio et prosperitas perdit, cum a timore conditoris aversus animus, ira ejusdem conditoris in his, quae peccat, nihil sustinere videtur adversi. Sed ut Job ait: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt.

Parvulorum. Sensu, unde supra, etc., usque ad sed quia avertunt, se interficiunt.

VERS. 33.-- Qui autem me audierit, absque terrore 113.1083A| requiescet, etc. Potest in hac vita intelligi, et in futura, etc., usque ad resurrectionis quiescet.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Fili mi. Duo hic notat, sapientiam esse de coelestibus, prudentiam de saecularibus.

Abscondit mandata Dei penes se, etc., usque ad quasi semen secus viam jactatum volucres tollant.

VERS. 2.-- Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur:

Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus.

Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.

VERS. 4.-- Et sicut thesauros. Qui thesauros effodit, 113.1083B| etc., usque ad nec quiescat, donec inveniat.

VERS. 5.-- Tunc intelliges. Timorem amicabilem, etc., usque ad sed etiam scientiam ipsius divinitatis (quae perpetuo beatum facit) invenies.

VERS. 6.-- Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc.

Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur.

Ex ore. Aeterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam (Isai. LVIII). Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.

113.1083C| VERS. 7.-- Custodiet. Ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet et simplices. Job simplex et rectus (Job. I); simplex, per innocentiam mansuetudinis, et rectus, per cautelam discretionis: simplex, nullum laedens, imo cunctis proficiens, rectus, a nullo corruptus.

VERS. 12.-- A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.

VERS. 13.-- Qui relinquunt iter. Pulchre, etc., usque ad finis ejus in tenebris exterioribus.

VERS. 14.-- Qui laetantur. Quia per vias tenebrosas ambulant, etc., usque ad noxiamque laetitiam salubri fletu castigarent.

VERS. 16.-- Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, 113.1083D| etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.

VERS. 17.-- Et relinquit ducem. Patet et de mente haeretica, etc., usque ad quam se die baptismi servaturam promiserat.

VERS. 18.-- Pacti Dei sui, etc. Quod cum viro suo tempore nuptiarum pepigit, Domino teste, quod fidem, scilicet castitatis sibi invicem servarent, vel in baptismo.

Inclinata est enim. Omnis conversatio adulterae ad interitum ducit, etc., usque ad id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.

VERS. 19.-- Ad eam non revertentur. Mortem scilicet, non mulierem, etc., usque ad non sibi attribuat, sed gratiae Dei.

113.1084A| VERS. 21.-- Qui enim. Hic rectis jungit simplices, etc., usque ad quae cum Christo in coelis regnat, perveniunt.

VERS. 22.-- Impii. De illis dicitur specialiter, etc., usque ad de fine bonorum, qui autem me audierit, absque terrore quiescet.

CAPUT III.

Fili mi, ne. Docet misericordiae operibus insistendum, etc., usque ad ornat actibus bonis, quem instruit.

VERS. 2.-- Pacem, id est, statum beatitudinis, etc., usque ad longo tempore in pacis quiete viveret.

VERS. 3.-- Misericordia et veritas. Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere 113.1084B| proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quae deleat peccata; veritas vero, quae compleat promissa.

Circumda eas gutturi tuo. In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.

VERS. 4.-- Et invenies gratiam. Coram Domino, etc., usque ad et proximis exemplum vivendi praebeat.

VERS. 5.-- Habe fiduciam in Domino. Ne metuas ob imbecillitatem tuam, etc., usque ad et quod jussit, ut implere valeas, donabit.

Ne sis sapiens. Videtur idem dixisse, etc., usque ad quae sit autem vera hominis sapientia sic ostendit:

VERS. 7.-- Time Deum et recede a malo. Quale est illud in Job, etc., usque ad divini timoris memoria 113.1084C| coercet.

VERS. 8.-- Sanitas quippe erit. In ossibus solida virtutum opera, etc., usque ad unde amplius roborentur, accipient.

VERS. 9.-- Honora Dominum de tua substantia. Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur.

Et de primitiis omnium. Non solum de substantia pecuniae, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.

VERS. 10.-- Implebuntur horrea tua saturitate. Thesaurizate vobis thesauros in coelo. Si sancti thesauros habent in coelo, etc., usque ad coelesti remuneratione, redditur.

Torcularia redundabunt. Quia interna suavitas aeternorum corda cunctorum fidelium in laude sui 113.1084D| conditoris accendit. Hic etenim dicit: Ut edatis, etc.

VERS. 11.-- Disciplinam. Sunt qui in prosperis serviunt Domino, etc., usque ad pietatem, quam in tranquillitate videbatur habere, amittat.

VERS. 12.-- Quem enim diligit Dominus corripit. Tanto ergo minus, etc., usque ad unde ipse ait: Ego quos amo, arguo et castigo.

VERS. 13.-- Beatus homo, etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui.

Et qui affluit prudentia. Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.

VERS. 14.-- Melior est. Non metuat de correctione 113.1085A| inopiae, quisquis opes acquisivit sapientiae, omnibus enim thesauris munus coeleste praecellit.

Primi et purissimi. Quia radix sapientiae timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.

VERS. 16.-- Longitudo dierum in dextera ejus et in sinistra. Visione suae divinitatis, etc., usque ad et in futuro vitam aeternam.

VERS. 17.-- Viae ejus. Actiones et doctrinae, etc., usque ad pacis et dilectionis exempla pertinent.

VERS. 18.-- Lignum vitae. Sicut in medio paradisi lignum vitae, etc., usque ad praesenti beatificabitur aspectu.

VERS. 19.-- Dominus sapientia. Typice, per filium Ecclesiam fidei soliditate locavit, stabilivit coelos 113.1085B| prudentia, cum per eum sublimium praedicatorum corda illustravit.

VERS. 20.-- Sapientia illius eruperunt abyssi. In diebus Noe, etc., usque ad quaeque minoribus in exemplum monstrent, examinant.

VERS. 21.-- Fili mi, ne effluant. Ne disciplina temporali fatigatus, sapientiae, quae tanta est, gratiam perdas, praecave.

VERS. 22.-- Et erit vita animae tuae. Habet anima tua vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris: quamvis caro disciplina correctionis aut etiam mortis prematur.

Et gratia faucibus tuis. Habet ergo sensus animi fauces suas, etc., usque ad: beatus vir qui sperat in eo.

VERS. 23.-- Tunc ambulabis fiducialiter. In via 113.1085C| nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur:

Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).

VERS. 24.-- Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.

VERS. 27.-- Noli prohibere benefacere eum qui. Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et aeternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quae observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse praemonet. Noli ergo, inquit, prohibere. 113.1085D| Ne audias a Domino cum Pharisaeis: Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis (Luc. XI).

VERS. 28.-- Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cras dabo. Non solum de eleemosynis, sed de omnibus mandatis Christi, qui ait: Vos amici mei estis, si feceritis (Joan. XV), etc.

VERS. 30.-- Non contendas adversus hominem. Non vetat contendere adversus eum qui male facit, ut corrigatur, quia hoc frustra non fit, quod certa necessitas cogit. Imo qui ait: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum (Matth. XVIII), ipse vult, ut errantem, quantum vales, ad viam veritatis reducas.

VERS. 32.-- Quia abominatio Domini est omnis 113.1086A| illusor. Omnis illusor, inquit; quia illusor est, qui vel verba Dei, quae novit, implere contemnit, vel eadem perverse intelligendo ac docendo corrumpit. Illusor est et ille, qui promissa ejus, quasi prava, despicit, ac iram districtionis, quasi tolerabilem; spernit. Necnon et ille qui proximorum simplicitati improbus insultat. Ideoque omnem hujusmodi illusorem merito divina abominatur justitia. Bene autem subditur:

Et cum simplicibus sermocinatio ejus, quia superbi, dum simplicibus illudunt, prudentiores se illis, quos irrident, judicant. Sed horum prudentia, ut Jacobus ait: terrena est, animalis, diabolica (Jacob. III). Sermocinatio autem Domini cum simplicibus est, quia illos sapientiae secretis illustrat, 113.1086B| quos terreni fastus ac duplicitatis nihil habere considerat. Unde ait: Abscondisti haec sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X).

VERS. 33.-- In domo impii. Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquae, quam quaerebat, acciperet, unde: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti, (Matth. XV), etc. Sed ad litteram saepe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.

VERS. 34.-- Illusores. Hos versus Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuerunt: Quia 113.1086C| Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV).

CAPUT IV.

VERS. 1.-- Audite, filii. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.

VERS. 3.-- Nam et ego. Nihil magis ad spem percipiendae sapientiae mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus.

Unigenitus coram matre. Quare autem Salomon se unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, 113.1086D| de vita decessit?

VERS. 4.-- Suscipiat, etc. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data: qui Verba dierum relegit, invenit.

VERS. 5.-- Posside. In omnibus quae possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.

VERS. 9.-- Dabit capiti. Patet de Salomone, etc., usque ad et corona insuper vitae in futuro dabitur.

VERS. 10.-- Audi, fili mi. Expositis his quae a patre acceperat, redit ad docendum auditorem sapientiam, quam coepit.

VERS. 11.-- Per semitas aequitatis. Semitae, id 113.1087A| est actiones aequitatis, etc., usque ad in viam pacis dirigentur.

VERS. 12.-- Et currens. Quo amplius et alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quae te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo, dum non provident, rapiuntur ad poenam.

VERS. 17.-- Comedunt panem impietatis. In actione scelerum, etc., usque ad testatur Scriptura.

VERS. 18.-- Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiae peraguntur, et aeternam ducunt ad vitam quae est perfecta dies.

VERS. 19.-- Via impiorum. Dicit de his, etc., 113.1087B| usque ad quia currens non habebit offendiculum.

VERS. 20.-- Fili mi, ausculta sermones meos. Auscultandum monet sermonibus suis, et recedendum a cogitationibus pravis.

VERS. 23.-- Omni custodia serva cor tuum. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, etc., usque ad modus aestimatur vitae.

VERS. 24.-- Remove a te. Duobus modis sciendum est, ut os tuum ne pravum loquatur aliquid: tua labia ne detractionibus assuescant custodias; et alios quoque, quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias.

VERS. 25.-- Et palpebrae. Iter justitiae, etc., usque ad meditando praevidere.

VERS. 26.-- Stabilientur. Ne levitate mentis a proposito 113.1087C| bono movearis, unde Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper (I Cor. XV).

VERS. 27.-- Ne declines. Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de caeteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur.

Averte pedem tuum. Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quaerunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quae docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire aeternam.

113.1087D| Fili mi, attende. Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab haereticorum nequitia prohibet.

Inclina aurem. Sapientiae inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, praecipue a fornicaria monet.

VERS. 2.-- Labia tua. Labia, etc., usque ad vel turpia faciendo commaculat.

VERS. 3.-- Favus enim. Cum in ore haeretico, etc., usque ad veritas a stultis aestimatur.

Labia meretricis. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem et formositatem corporis ad capiendos miseros quaerit.

Oleo guttur. Oleo Spiritus sancti fides catholica 113.1088A| consecratur: quo nitidius suum guttur ostentat, qui sua sensa patrum fide anteponit.

VERS. 4.-- Novissima autem. Potio absinthii intus amarescit, etc., usque ad quare autem idem gladius biceps sit dictus, aperit Dominus cum ait: Sed eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Luc. XII).

VERS. 6.-- Vagi, etc. Vagi sunt gressus haereticorum, etc., usque ad quia una eademque cunctis est agnita per totum orbem fidelibus.

VERS. 8.-- Longe fac. Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest.

VERS. 9.-- Ne des, etc. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas neque accepta vivendi spatia 113.1088B| ad libitum adversarii crudelis expendas.

 VERS. 10.-- Ne forte impleantur extranei. Ne daemoniorum facta adjuves, etc., usque ad utinam lateret.

Et gemas, etc. Ideo te castum custodi, etc., usque ad dicant quae sequuntur.

VERS. 12.-- Cur detestatus. De haereticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.

VERS. 14.-- In medio ecclesiae: idem est Graece, etc., usque ad alienam ab eis vitam ducere non timuit.

VERS. 15.-- Bibe aquam. Docet ab haereticis cavendum et custodiae Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis praedicas, ipse 113.1088C| serva, et tui rigatione sermonis infundere.

VERS. 16.-- Deriventur. Cum ipse servaveris, tunc et aliis praedica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia, juxta uniuscujusque qualitatem, dispensa.

VERS. 17.-- Habeto, etc. Aquas in plateis dividimus, et tamen soli habemus, quando et exterius late praedicationes fundimus, et tamen per eas laudes humanas non ambimus.

Nec sint alieni. --Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si ejus mentem, vel elatione dum praedicat, vel quolibet vitio corrumpunt. Solus autem aquas possidet, cum membris Ecclesiae fideliter connexus, ab extraneis se conservat.

VERS. 18.-- Sit vena. Sit doctrina tua, et quaecunque 113.1088D| nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiae; et laetare cum ea, cui ab adolescentia, id est ex quo credidisti, conjunctus es.

VERS. 19.-- Cerva charissima. Vel gratissima, ut quidem codices habent, sancta est Ecclesia, etc., usque ad, contra haereticorum fraudes instruimur.

Amore, etc. Non uxorio amori insistere docet; sed ne prima vivente aliam ducas, vel meretrici unquam socieris.

VERS. 21.-- Respicit Dominus. Non se putent adulteri noctis tenebris, etc., usque ad: et nox sicut dies illuminabitur.

VERS. 22.-- Iniquitates, etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.

113.1089A| VERS. 23.-- Ipse morietur. Quia de adulteris, etc., usque ad quia disciplinam vitae detestati sunt.

CAPUT VI.

VERS. 1.-- Fili mi. Litteraliter patet, etc., usque ad teipsum prius necesse est, quae dixeris, custodire.

VERS. 3.-- Suscita. Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed illum, cui praees, a peccati torpore praedicando suscita.

VERS. 4.-- Ne dederis somnum oculis, etc., usque ad sed haec propter mentis taedium digna invectione non corrigit.

VERS. 5.-- Eruere. Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et coelestis vitae pascua merearis intrare.

113.1089B| VERS. 6.-- Vade ad formicam. Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscae actionis quod recondidit proferre.

VERS. 9.-- Usquequo, piger, dormies, quando. Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et veniet tibi quasi viator.

VERS. 11.-- Egestas, et paupertas. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia improvisa et subitanea.

Si vero impiger. Fructus terreni, etc., usque ad quia mercedem laborum indeficientem percipiet.

VERS. 12.-- Homo apostata. Dixerat de haeresi et aliis vitiorum generibus, etc., usque ad quod nulla interius radice subsistat.

VERS. 16.-- Sex sunt. De eodem quam sit odibilis Deo seminando discordiam insinuat.

113.1089C| Detestatur anima. Secundum consuetudinem hominum loquitur, ut eum valde tales odisse significet, unde in Isaia: Solemnitates vestras odivit anima mea (Isa. I).

VERS. 17.-- Oculos, etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternae unitatis sciderunt.

VERS. 20.-- Conserva, fili. Nunc sub adulterae mulieris specie prohibet ab auditione haereseos.

VERS. 21.-- Liga ea in corde, id est, in cogitatione praecepta Dei fixa tene.

VERS. 22.-- Cum ambulaveris. Tanta sit meditatio divinae legis, etc., usque ad: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant.

Cum dormieris: in morte custodiant animam 113.1089D| tuam, ne rapiat hostis. Cum evigilaveris in resurrectione, loquere cum eis exspectando praemia, quae tibi, si ea servasses, promissa erant.

VERS. 25.-- Non concupiscat. Patet de adultera, sed haeretici si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.

VERS. 28.-- Pretium enim scorti. Brevis voluptas fornicationis, etc., usque ad sed post paululum ardentior redit.

VERS. 29.-- Nunquid potest homo abscondere ignem. Soli ei conceditur haereticorum libros legere, qui adeo solidatus est in fide catholica, ut verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea separari.

VERS. 30.-- Non grandis est culpa. Furtum non 113.1090A| ex se, etc., usque ad sed quia Jerusalem plura commisit.

VERS. 34.-- Quia zelus et furor viri non, etc. Et de Domino intelligendum est, etc., usque ad sive animam quamque fidelem corrumpere praesumit.

CAPUT VII.

VERS. 1.-- Fili mi. Haec periocha eadem quae superior plenius explicat.

VERS. 2.-- Et legem meam. Tam solerter serva, quae doceo, quasi nil recti sine his aspicias.

VERS. 4.-- Dic sapientiae, soror. Sapientiam ecclesiasticae doctrinae sororia tibi dilectione conjunge, ut haec te a pollutione servet haeretica, quae a vera castitate Ecclesiae probatur extranea.

113.1090B| VERS. 6.-- De fenestra. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia deseruit angustam viam quae ducit ad vitam.

VERS. 8.-- Juxta angulum, quia deflectit a rectitudine; et prope viam domus illius graditur: quia a via veritatis declinavit, merito viae domus meretricis vel haeretici appropiat.

VERS. 9.-- In obscuro advesperascente. Quia jam talis per caecitatem cordis, ad tenebras festinat peccati et damnationis.

VERS. 10.-- Et ecce mulier occurrit ornatu illi meretricio. Patent haec cuncta, etc., usque ad spirituali morte perimit.

VERS. 11.-- Nec valens in domo. Nulla est haeresis, quae primis contenta sit discipulis (hi enim 113.1090C| sunt domus ejus), sed semper novos, quos decipiat quaerit.

VERS. 13.-- Apprehensumque deosculatur juvenem, id est, falsorum verborum blandimentis tentat instabilem.

Et procaci vultu blanditur, dicens: Juxta litteram patet, etc., usque ad nam et Dominus ad discipulos: Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, etc. (Joan. XVI).

VERS. 16.-- Intexui funibus lectulum. Solent lecti, etc., usque ad per quam haeretica mens sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris, se texuisse gloriatur.

VERS. 17.-- Aspersi cubile meum. Promittunt se tales odorem coelestium habere virtutum, quibus 113.1090D| sua suorumque corda, velut funibus cubilia venusta, consecrantur, quasi, Christi bonus odor sumus Deo.

VERS. 18.-- Veni, inebriemur uberibus. Doctrinae sanctae poculis se invicem satiandos jactant haeretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur aeterna.

VERS. 20.-- Sacculum pecuniae secum tulit. Gloriam resurrectionis, immortalitatis decus, quo illius patriae cives laetificaret et ditaret.

VERS. 26.-- Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Ut ipse Salomon sapientissimus, etc., usque ad qui negaverit errat.

VERS. 27.-- Viae inferi domus ejus, penetrantes. 113.1091A| Sed de Ecclesia Dominus ait: Portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI).

Interiora mortis. Obscuriora et arctiora gehennae tormenta, quibus haereticos et fornicatores constat esse mergendos.

CAPUT VIII.

VERS. 1.-- Nunquid non sapientia, etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad haeresim et lasciviam miseri confluunt?

VERS. 2.-- In summis, etc. In monte discipulos simul et turbas docuit, etc, usque ad qui contra eum in occulto loquuntur?

VERS. 4.-- O viri, ad vos. Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque 113.1091B| feminae, id est, fluxae mentes sapientiae verba percipere nequeunt.

 VERS. 5.-- Intelligite, parvuli, etc. Manifestum est de Domino, etc., usque ad quos seducere valeat, quaerit.

VERS. 7.-- Labia mea. Duo testamenta, etc., usque ad ad praedicandum salutem universum aperta per orbem.

VERS. 13.-- Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.

VERS. 14.-- Meum est consilium. Non se extollat humana praesumptio: plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, ab hac humana infirmitas, 113.1091C| quidquid habet virtutis, accipit.

VERS. 15.-- Per me reges. Reges dicit apostolos, etc., usque ad ait enim: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV).

VERS. 17.-- Ego diligentes, etc. Qui diligit me, diligetur a Patre: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV). Mane quippe ad sapientiam vigilant, qui innovato mentis studio ad Christi visionem attingere satagunt.

VERS. 18.-- Mecum sunt divitiae. Opes superbas, opes excelsas dicit, etc., usque ad et promissa ipsius exspectamus in quibus est justitia.

VERS. 22.-- Dominus possedit me. Hucusque locutus est parabolice ad Filium, nunc vero quia mentionem fecerat de sapientia, et non dixerat quae 113.1091D| esset, et quantae dignitatis, quasi incidenter ostendit et commendat eam secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, dicit Dominus, etc. Viae Domini sunt opera, etc., usque ad caro enim ejus propter opera, divinitas ante opera.

VERS. 31.-- Ludens in orbe. Quia cum tempora et creaturae orbis terrae coepissent, ipse, quod erat, in Patre Filius manebat: hoc ideo, ne quis eum cum creaturis et temporibus esse prohiberet.

VERS. 34.-- Ad fores. Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.

CAPUT IX.

VERS. 1.-- Sapientia aedificavit. Quia de aeternitate 113.1092A| divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore saeculi disjunctos ad portandam Ecclesiae fabricam erexit.

Columnas septem. Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent.

VERS. 5.-- Venite, comedite panem meum. In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in pane corpus, in vino sanguis ejus, quo in altari satiamur.

VERS. 6.-- Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitae monita, ut quos perceptis suae incarnationis mysteriis reficit, doctrinae pariter instruat verbis.

VERS. 7.-- Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.

VERS. 8.-- Noli arguere. Non est timendum, etc., 113.1092B| usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum.

VERS. 12.-- Si sapiens. Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim sapiens fueris, etc.

VERS. 13.-- Mulier stulta. Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi mulier stulta, etc., quae est ei contraria, sedet, etc. Mulier, etc. Mulier hic haeresis est, etc., usque ad haec in supercilio mentis attollitur.

VERS. 16.-- Qui est parvulus. Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere.

VERS. 17.-- Aquae furtivae. Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat.

113.1092C| VERS. 18.-- Et ignoravit quod ibi. Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis coelorum convivae fidelium.

CAPUT X.

Parabolae Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat.

VERS. 1.-- Filius sapiens. Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem; qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.

VERS. 2.-- Nil proderunt. Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt.

113.1092D| VERS. 3.-- Non affliget Dominus. Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet.

VERS. 4.-- Egestatem operata. Qui negligenter vivit in hoc saeculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis aeternae beatitudinis remunerantur.

VERS. 5.-- Qui congregat. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem haec messis multa est, operarii vero pauci (Matth. IX). Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.

VERS. 6.-- Os autem impiorum. Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique 113.1093A| os illius iniquitas operuit qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quaesivit.

VERS. 7.-- Memoria. In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur.

VERS. 8.-- Stultus ceditur labiis, vel suis, quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus linguae (Isa. LXVI), vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; unde: Domine, libera animam meam a labiis iniquis (Psal. CXIX).

  VERS. 9.-- Qui ambulat, qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, nihil enim occultum quod non reveletur (Matth. X).

  VERS. 13.-- Virga in dorso ejus. Vindicta in sequenti 113.1093B| vita, etc., usque ad recte subditur: Sapientes abscondunt, etc.

  VERS. 15.-- Substantia divitis. Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quae a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.

  VERS. 18.-- Abscondunt scientiam, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.

  VERS. 23.-- Quasi per risum stultus operatur scelus. Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus 113.1093C| est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, praevidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.

VERS. 24.-- Quod timet impius, veniet super. De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet.

VERS. 25.-- Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.

  VERS. 26.-- Sicut acetum dentibus. Sicut haereticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non erant (I Joan. II).

  113.1093D| VERS. 28.-- Spes autem. Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit.

VERS. 29.-- Fortitudo simplicis via ejus, et pavor. Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt.

CAPUT XI.
  VERS. 1.-- Statera dolosa. Vel pecuniae vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.

  VERS. 2.-- Ubi fuerit superbia. Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinae, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.

  VERS. 7.-- Mortuo homine impio. Hoc Origenes 113.1094A| nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur.

  Exspectatio sollicitorum. Sollicitudo bonorum est implere Dei praecepta; at malorum scienter peccantium, quod aeternam rapientur ad poenam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia.

VERS. 9.-- Simulator. Haereticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur haeretica.

VERS. 12.-- Qui despicit, etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem 113.1094B| publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.

VERS. 14.-- Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia. Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur.

VERS. 15.-- Affligetur. Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet.

Qui autem cavet laqueos securus erit. Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium societate se immunem servat.

VERS. 21.-- Manus in manu. Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde praemissum est: Abominabile Domino cor pravum.

113.1094C| VERS. 22.-- Circulus aureus in naribus, etc. Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus.

VERS. 27.-- Bene consurgit diluculo qui quaerit bona, etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quae dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.

VERS. 28.-- Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum praemiorum bona faciunt in praesenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.

  113.1094D| VERS. 29.-- Qui stultus est. Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat.

  VERS. 30.-- Qui suscipit. Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat.

  VERS. 31.-- Si justus. Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.

CAPUT XII.

VERS. 1.-- Qui bonus est, etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quaerit, 113.1095A| ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quaerere, in prava actione perdurat.

  VERS. 4.-- Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.

VERS. 5.-- Cogitationes. Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini.

  VERS. 7.-- Verte impios. Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quaecunque membra hinc illuc perveniunt, quae sperabant, gaudia inveniunt.

VERS. 10.-- Novit, id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.

  Viscera autem impiorum crudelia, qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: Percutiunt 113.1095B| pueros et ancillas, dicentes: Moram facit Dominus meus venire.

  VERS. 12.-- Desiderium. Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis.

Radix autem justorum proficiet, fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient.

VERS. 16.-- Fatuus, etc. Qui in praesenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est.

Qui autem dissimulat: non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura irae ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.

VERS. 18.-- Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quae promittunt, ipsi perficiendo 113.1095C| ad vitam perveniunt; et aliis, quae sequantur, demonstrant

VERS. 19.-- Labium veritatis, etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est.

VERS. 23.-- Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere.

Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quae nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiae, 113.1095D| quam habere videbantur auferunt.

VERS. 24.-- Manus fortium. Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur.

Quae autem remissa. Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, moeror justi, etc.

  VERS. 25.-- Maeror in corde, etc., quia necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datae reconciliationis sermo laetificet vel reficiat.

  Qui negligit damnum, etc. Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit?

  113.1096A| VERS. 27.-- Non inveniet, etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus aeternae vitae claritas auro pretiosior emitur.

CAPUT XIII.

VERS. 1.-- Filius sapiens. Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat: ille, ne, cum arguitur, audiat.

  VERS. 4.-- Vult et non vult piger. Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: Vae peccatori terram duabus viis ingredienti.

  Anima autem operantium jussa dominica impinguabitur, quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: Sicut adipe (Psal. XXVI), etc.; vel, qui 113.1096B| piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.

VERS. 7.-- Est quasi dives, non vere, ut qui induebatur purpura et bysso (Luc. XVI); sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.

VERS. 11.-- Substantia, etc. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, etc., usque ad multiplicia supernae beatitudinis munera percipiet, de quo:

VERS. 12.-- Spes quae differtur, etc. Quia nimirum, etc., usque ad ipse est enim lignum vitae amplectentibus se.

VERS. 13.-- Qui detrahit. Aliter, etc., usque ad unde: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc.

  113.1096C| VERS. 14.-- Lex sapientis. Ex quo homo sapere incipit, utitur hac lege, ut mortem vitet et vitam acquirat.

  VERS. 16.-- Cum consilio, maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.

VERS. 20.-- Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur.

Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: 113.1096D| licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.

  VERS. 22.-- Bonus homo, etc., saepe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.

  VERS. 23.-- Multi cibi. Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit.

  VERS. 24.-- Qui parcit virgae odit filium suum, etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.

CAPUT XIV.
  VERS. 1.-- Sapiens, etc. Destruet male vivendo, 113.1097A| et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:

VERS. 3.-- In ore stulti. Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.

  VERS. 4.-- Ubi non, etc. Haec haerent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.

VERS. 6.-- Quaerit derisor sapientiam, etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quaerunt, nunquam prorsus inveniunt.

VERS. 7.-- Vade contra, etc. Ideo derisor sapientiam, quam quaerit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt.

  113.1097B| VERS. 10.-- Extraneus. Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: Dominus impiorum, etc.

  Sapiens timet et declinat. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter poenas ferat.

  VERS. 17.-- Impatiens, etc. Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos aestimatur.

  VERS. 19.-- Jacebunt mali ante bonos. Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia.

  VERS. 24.-- Fatuitas stultorum. Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.

VERS. 25.-- Liberat animas testis fidelis. Catholicus praedicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter 113.1097C| praedicat, et profert; haereticus mendacia.

  Profert mendacia. Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor.

  Versipellis, id est diabolus, qui mala, quae suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit aeterna, ducit ad tormenta.

  VERS. 26.-- In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis praestat, etc., usque ad speraverunt in Domino.

VERS. 27.-- Timor Domini. Haec est spes eorum, etc., usque ad unde, Initium sapientiae timor Domini (Psal. IX).

VERS. 30.-- Vita carnium. Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi 113.1097D| quae foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit:

Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quae humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quaeque perire.

CAPUT XV.

VERS. 1.-- Responsio mollis frangit iram. Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.

  VERS. 2.-- Ebullit stultitiam. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati praeponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra 113.1098A| Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant.

  VERS. 5.-- Stultus irridet. Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil praevidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinae correctioni.

  VERS. 7.-- Cor stultorum dissimile. Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati.

VERS. 10.-- Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno coelorum. Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.

  113.1098B| VERS. 15.-- Omnes dies. Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio.

  VERS. 17.-- Melius est vocari ad olera. Multo enim utilius est simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, etc., usque ad, discedite a me operarii iniquitatis.

VERS. 19.-- Pigrorum, quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non praepedit, adjungit:

  Via justorum absque offendiculo. Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia aeternae spei et internae contemplationis saltu adversa transiliunt.

VERS. 23.-- Laetatur homo. Humanum est de 113.1098C| sententia quasi prudenter prolata laetari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personae cui loquitur, diligenter inquirit.

VERS. 24.-- De inferno novissimo, etc. Primus infernus caecitas peccantis animae, et verae lucis scientia carentis, de quo: Descendunt in infernum viventes (Psal. LIV).

  VERS. 25.-- Viduae Ecclesiae, scilicet sponsae suae, pro cujus vita mori dignatus est.

  VERS. 26.-- Firmabitur: in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna praemia reddet.

  VERS. 30.-- Lux oculorum laetificat animam. Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim 113.1098D| magis fervet opus.

  Lux oculorum. Alia translatio: Videns bona oculus delectat corda bona, scilicet, Domini in terra viventium, quae, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius.

CAPUT XVI.

VERS. 1.-- Hominis est animum praeparare. Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini (Matth. X).

VERS. 2.-- Omnes viae. Ita actiones omnium bonorum, 113.1099A| scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.

VERS. 3.-- Revela Domino. Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.

VERS. 4.-- Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturae, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.

VERS. 5.-- Abominatio est. Quicunque tribuit sibi 113.1099B| bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se praetulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.

VERS. 7.-- Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinae religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.

VERS. 8.-- Melius est parum cum justitia, etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.

VERS. 10.-- Divinatio in labiis regis. Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret.

113.1099C| Pondus et statera. Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit.

VERS. 13.-- Voluntas regum, etc., id est, justorum. Multi reges et prophetae voluerunt videre, quae vos vidistis, et non viderunt. Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terrae saepe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.

VERS. 14.-- Nuntii mortis. Angeli Satanae, haeretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse.

Placabit. (HIER., de morte Fabiolae. ) David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit.

VERS. 15.-- In hilaritate vultus regis vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his 113.1099D| in aeternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam videbit omnis caro salutare Dei: sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum.

Et clementia ejus quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judaea usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini.

VERS. 22.-- Fons vitae. Quia ille praedicator vere suis auditoribus vias vitae aperit, etc., usque ad quae dicunt bona, fatuo corde contemnunt.

  VERS. 24.-- Favus mellis composita verba, etc. Multi per eloquentiam, etc., usque ad quae ex interna animae dulcedine procedunt.

  VERS. 26.-- Anima laborantis laborat sibi, etc. 113.1100A| Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quae dicit.

VERS. 27.-- Vir insipiens fodit malum. Potest hoc de haeretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: Lingua inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna (Jacob. III).

VERS. 29.-- Vir iniquus lactat amicum suum, etc. Potest hoc de haeretico et de omni fautore malorum accipi: quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.

VERS. 30.-- Qui attonitis oculis cogitat, etc. Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quae malorum suorum retributio sequatur, non videat.

  VERS. 32.-- Melior est patiens viro forti, etc. Minor 113.1100B| est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiae humilitate substernit.

VERS. 33.-- Sortes mittuntur in sinum. Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.

CAPUT XVII.

VERS. 1.-- Melior est buccella. Melius est parva bona eum charitate facere, sine scientia praedicandi (hoc est enim siccam buccellam esse) quam magis effulgere virtutibus, cum admistione discordiae.

VERS. 6.-- Corona senum, etc. Senes, patriarchae, prophetae, qui a filiis filiorum, id est successoribus apostolorum, divina laude celebrantur: 113.1100C| et gloria est praedicatorum Novi Testamenti, qui veterum patrum filii esse meruerunt.

VERS. 8.-- Gemma gratissima. Qui praemia futura fideliter exspectat, etc., usque ad prudenter intelligens, Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).

VERS. 12.-- Expedit magis ursae, etc. Facilius erat sanctis doctoribus furori gentilitatis occurrere, etc., usque ad, et hoc saepe facilius fit, quam haereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonum opus reducere.

VERS. 13.-- Qui. Aquam dimittere, etc., usque ad unde contra: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat.

VERS. 16.-- Quid prodest. Quid prodest populo 113.1100D| Judaeorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piae actionis habere neglexerit?

VERS. 17.-- Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.

  VERS. 18.-- Homo stultus plaudet manibus. Stultus est, qui cum fratris sui animam suscipiat regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione quidquid potest auxilii salutaris impendit.

  Animus gaudens. Qui interna sancti Spiritus consolatione laetatur, etc., usque ad gloriam dilectionis amisit.

  113.1101A| VERS. 24.-- In facie prudentis. In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt.

VERS. 26.-- Non est bonum damnum inferre justo. Et de ipso judice ac principe saeculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiae, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.

CAPUT XVIII.

VERS. 1.-- Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futurae damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria 113.1101B| cohibuit.

VERS. 4.-- Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiae. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.

  VERS. 9.-- Qui mollis et dissolutus. Qui enim coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.

  VERS. 11.-- Substantia divitis urbs roboris ejus. Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias.

  113.1101C| VERS. 13.-- Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiae noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.

VERS. 14.-- Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat.

Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim saepe iratus ea quae placatus, quia dixit, poeniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur.

  Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad 113.1101D| ac sibi libenter obtemperare faceret.

  VERS. 17.-- Justus prior. Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat.

  VERS. 19.-- Frater qui adjuvatur. Cum populus Judaeorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt.

  VERS. 23.-- Cum obsecrationibus loquetur pauper. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisaeus.

VERS. 24.-- Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judaeus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judaea natis, intelligi; quia magis 113.1102A| amarent credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos.

CAPUT XIX.

VERS. 1.-- Melior est pauper. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea, quae in Scripturis intelligit, operando proficit, quam eruditus, si in his, quae caute intellexerit, ad haeresim praedicandam labia detorquet.

VERS. 2.-- Ubi non, etc. Animae humanae scientia vitae coelestis necessaria est, etc., usque ad a statu beatitudinis in poenam miseriae et mortalitatis inciderunt.

VERS. 3.-- Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit 113.1102B| insana.

VERS. 4.-- Divitiae addunt amicos. Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos et eisdem praedicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certae beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicae fidei promissionem.

  VERS. 5.-- Testis falsus. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicae auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa saepius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.

VERS. 10.-- Non decent stultum. Non decent haereticum 113.1102C| deliciae Scripturarum quia his bene uti non novit, neque illum, qui adhuc servus est peccati, praeferri decet justis in regimine Ecclesiae.

  VERS. 11.-- Doctrina viri. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur:

  Et gloria ejus est iniqua praetergredi. Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.

VERS. 13.-- Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde poenituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus 113.1102D| dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terrae (Gen. VI).

Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.

VERS. 15.-- Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur:

  Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimae famae 113.1103A| sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.

VERS. 18.-- Erudi filium. Subjectum tibi, si errare conspicis, diligenter castiga; quod si castigari renuerit, ita caute erga illum age, ne quid in tuis verbis vel operibus, unde amplius peccet, inveniat. Huic concordat quod sequitur:

  VERS. 19.-- Qui impatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit. Si enim pro duritia contradicentis fratris in impatientiae vitium labaris, etc., usque ad cum enim pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.

  VERS. 22.-- Melior est pauper. Quam qui se per excellentiam virtutum viri nomine dignum dicens, fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona 113.1103B| quae gessit.

  VERS. 24.-- Abscondit piger manum. Nemo ita piger est, etc., usque ad manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare.

  VERS. 28.-- Devorat. Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit.

CAPUT XX.

VERS. 2.-- Luxuriosa res. Sequitur.

  VERS. 4.-- Aestate. Regnum Dei aestati comparatur, quia nunc moeroris nostri nubila transient, et vitae dies aeterni solis claritate fulgebunt.

  VERS. 7.-- Beatos post se filios relinquet. Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahae quibus non praesens, sed futura 113.1103C| beatitudo promittitur, unde, Rex qui sedit.

  VERS. 8.-- Rex qui sedit in solio judicii. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit.

VERS. 9.-- Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit:

  Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.

VERS. 11.-- Ex studiis suis intelligitur. Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiae, etc., usque ad sicut e contra: Amicus stultorum similis efficitur.

VERS. 12.-- Dominus fecit utrumque. Nemo ad praedicandum idoneus fratrem simplicem despiciat, 113.1103D| etc., usque ad dans unicuique secundum mensuram donationis suae.

VERS. 14.-- Malum est. Qui aeterna praemia in coelis praeparare desiderat, malum est, quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo, glorietur, aperte prospiciens, quia non sunt condignae passiones hujus temporis, etc.

VERS. 15.-- Est aurum et multitudo. Haec est gloriatio sapientis emptoris, etc., usque ad et vasis esse assimilanda pretiosis.

VERS. 17.-- Suavis est homini panis mendacii, etc. In quocunque membro quis amplius peccaverit, etc., usque ad quae in verbis superfluis in epulando defluxerat.

  113.1104A| VERS. 21.-- Haereditas. Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum.

VERS. 23.-- Abominatio est apud Deum pondus et pondus, statera dolosa, etc. Duplex pondus et stateram dolosam habet in corde suo, etc., usque ad vel animam suam Deo in baptismo consecratam.

  VERS. 25.-- Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet aeterna. Ideo subdit:

VERS. 26.-- Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotae est contraria corona vitae quam repromittit 113.1104B| Deus diligentibus se.

  VERS. 30.-- Livor vulneris. Cum enim extra percutimur, etc., usque ad quia sicut venter escas, ita mens pertractando excoquit curas.

CAPUT XXI.

VERS. 1.-- Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiae novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, 113.1104C| et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.

  VERS. 8.-- Perversa via. Juste coram Domino, etc., usque ad recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.

  VERS. 13.-- Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinae misericordiae dignum.

VERS. 15.-- Pavor operantibus iniquitatem. Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriae suae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quae temporaliter male fecerunt, non ambigunt.

  113.1104D| VERS. 16.-- In coetu gigantium. Daemonum, etc., usque ad ipso judice teste, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).

VERS. 18.-- Pro justo datur. Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiae curam non habuerunt.

VERS. 20.-- Thesaurus desiderabilis. Reprobi non tantum virtutes non assequi, etc., usque ad unde, Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. (Matth. X.)

VERS. 22.-- Civitatem fortium. Mundum scilicet, etc., usque ad ecclesiastica disciplina redarguit.

  113.1105A| VERS. 28.-- Testis mendax. Qui se Deo servire testatur, etc., usque ad per justitiam judicis post victoriam palmam percipit.

  VERS. 29.-- Vir impius. Judas, etc., usque ad quod negando deliquit.

CAPUT XXII.

VERS. 1.-- Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in coelis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur aeterna.

Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!

Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur 113.1105B| Pater qui in coelis est.

  VERS. 2.-- Dives et pauper. Neque divitem propter divitias honora, neque pro inopia pauperem despice: quia opus sunt divinum, et ad imaginem, et ad opus Dei factum.

  VERS. 3.-- Callidus vidit malum. Multi ex principibus crediderunt, etc., usque ad et in communibus consequuntur actibus.

VERS. 4.-- Finis modestiae. Quia nimirum perfectio virtutum est, etc., usque ad ne poenis forte mereatur subigi.

Divitiae et gloria. Finis modestiae timor Domini, gloria et vita, quia perfectio virtutum est in hac vita, ut caste timeamus Deum; finis virtutum in futuro, ut divitias promissae haereditatis, regni coelestis gloriam, 113.1105C| et vitam recipiamus aeternam.

VERS. 6.-- Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Graeca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.

VERS. 8.-- Qui seminat iniquitatem. Patet, quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, sustinebit vindictam. Sed quia sequitur:

Et virga irae suae. Illam iniquitatem videtur dicere, etc., usque ad unde: Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI).

VERS. 13.-- Dicet piger, ad bona opera, etc., usque ad aut, sicut alios justos, consumat tormentis.

  113.1105D| VERS. 16.-- Qui calumniatur. Constat, quia rapaces, et quae pauperibus auferunt, et quae juste videbantur possidere, perdunt, cum in judicio pro his, quae gesserunt, poenas recipiunt.

Fili mi. Hucusque titulus parabolarum Salomonis qui supra positus, etc., usque ad et cor apponere ad intelligendum quae sapientes loquantur, praecipiat.

VERS. 24.-- Noli esse amicus. Generaliter autem, etc., usque ad incipiant imitari.

Homini iracundo, neque ambules cum viro. Cuilibet, praecipue Judaeo, qui contra Christum et ejus discipulos vesana mente furebant, a quorum amicitia prohibentur, qui salvari curant: ne eorum 113.1106A| vicinia, et ipsi pereant, quod casu Judae fieri posse probatum est.

  VERS. 26.-- Noli esse cum his, qui defigunt manus. Noli esse cum his, etc., usque ad quo indutus videbaris?

  VERS. 28.-- Ne transgrediaris. Non transgrediaris terminos Catholicae fidei, quos ab initio statuere doctores.

  VERS. 29.-- Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.

CAPUT XXIII.

VERS. 1.-- Quando sederis. Allegorice legendum est, etc., usque ad unde bene subjungit:

VERS. 3.-- Ne desideres, hoc est, ne desideres 113.1106B| ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.

VERS. 4.-- Pone modum. De quo supra: Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres, scilicet terminos fidei, et veritatis datae a patribus.

VERS. 6.-- Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum haeretico loquaris, qui invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, aestimat, quae ignorat; ita haereticus, quae non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur?

Comede, etc. Securus, inquit, disce, quae dico, et age quae doceo; cum in his, quae docet, ipse fidem 113.1106C| certam non habeat, sciens se finxisse, quae docet.

VERS. 8.-- Cibos quos comederas. Sensus perversos, quos ab haereticis didiceras necesse est, ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem poenas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus humiliter favendum esse putaveras.

  VERS. 9.-- In auribus. Nolite sanctum dare canibus, neque mittas margaritas ante porcos. Sicut admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares: ita nunc, ne amore vanae gloriae seductus immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.

VERS. 10.-- Ne attingas, etc. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, etc., usque ad qui conversationem eorum bonam inquietando 113.1106D| laeserit, judicium Domini non evadit.

VERS. 17.-- Non aemuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae (Apoc. II).

VERS. 20.-- Noli esse in conviviis peccatorum. Carnes ad vescendum conferre, est in collocutione derogationis vicissim vitia proximorum dicere: de quorum poena mox subditur: Quia vacant potibus, etc.

  Dantes symbola consumentur. Symbolum, collatio, etc., usque ad detractionis suae languor occupavit.

VERS. 29.-- Cui vae, cujus. Quaerit disputando, etc., usque ad de quo Judaeis: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII).

113.1107A| Cui rixae? cui foveae? Rixae, quia concordiam non servat, etc., usque ad et saepissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc.

  Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quae nulla ferri causa pertulerunt.

Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit caecitatem.

  VERS. 30.-- Nonne his. Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari extra tempus et utilitatem in vino, et evacuandis certare calicibus, unde Isaias: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V).

  VERS. 33.-- Oculi tui videbunt. Pene naturale 113.1107B| vitium est, post vina in corde mulierem concupiscere, comitante etiam turpitudine verborum.

  VERS. 34.-- Et eris sicut dormiens. In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit.

  VERS. 35.emdash; Verberaverunt me. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.

CAPUT XXIV.

VERS. 1.-- Ne aemuleris. Ne desideres imitari quos praedictis vitiis videris implicari; sed sapientiae operam dare curato, unde subdit: Sapientia aedificabitur domus.

VERS. 4.-- Vir sapiens. Non omnis fortis sapiens, 113.1107C| sed e converso: quia etsi corpore debilis est, si adsit sapientia, omnino fortis, adversarii, id est diaboli, certamina vincit.

VERS. 7.-- Excelsa stulto. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in praesenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitae, nihil fuisse inveniet.

VERS. 8.-- Qui cogitat. Aperit, quem stultum dicat: non ingenio tardum, sed eum qui vel cogitando peccat.

VERS. 10.-- Si desperaveris. Nihil exsecrabilius desperatione: quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitae laboribus, et quod pejus est, in fidei certamine, constantiam perdit.

  113.1107D| VERS. 11.-- Erue eos. Erue eos qui ab haereticis decipiuntur, etc., usque ad si algore perituros, victu, veste recrea.

  VERS. 13.-- Comede, fili mi. Melli et favo comparat doctrinam sapientiae, etc., usque ad et mora percipitur.

  VERS. 15.-- Ne insidieris. Ne quaeras occasionem, etc., usque ad unde subjungit:

VERS. 16.-- Septies enim cadet. Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non poeniteant.

VERS. 17.-- Cum ceciderit inimicus tuus. Supra justo insidias vetuit, etc., usque ad ne te cadente in peccato, ille resipiscens sanetur.

113.1108A| VERS. 21.-- Time Dominum, fili mi. Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, etc. (Joan. III).

  Cum detractoribus. Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum.

VERS. 23.-- Haec quoque sapientibus. Quando reprobus quis repentino interitu rapitur a saeculo, etc., usque ad vel timore nunquam a via veritatis recedatur.

  VERS. 26.-- Labia deosculabitur. Osculum pacis et amoris signum est, etc., usque ad in melius conversos.

  VERS. 27.-- Praepara. Praeparato opere agrum 113.1108B| diligenter exercere, etc., usque ad intus tota virtutum fabrica fame boni crescente destruatur.

VERS. 30.-- Per agrum hominis pigri transivi, etc. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire, etc., usque ad vel diaboli persuasione quisque negligens perdit.

CAPUT XXV.

VERS. 1.-- Hae quoque parabolae. Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quae figuris aptae videntur.

VERS. 2.-- Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat.

Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc.

113.1108C| VERS. 3.-- Coelum sursum et terra deorsum. Sicut altitudo coeli et profunditas terrae ab hominibus sciri non potest, ita scientia apostolorum et prophetarum, qui arcana Divinitatis spiritu revelante cognoverunt, nostram fragilitatem transcendit.

VERS. 5.-- Aufer impietatem. Aufer impietatem, etc., usque ad ne per arrogantiam rigidi, plebis odium incurrant.

VERS. 6.-- Ne gloriosus appareas. Sicut superius praelatum, etc., usque ad unde: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis (I Petr. III).

VERS. 11.-- Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litterae velamine pandit.

VERS. 12.-- Inauris aurea margaritarum fulgens. 113.1108D| Recte humilis auditor, etc., usque ad gratioremque fulgorem gemmae ardentis annectit.

  VERS. 13.-- Sicut frigus. Importunum videtur tempore messis ningere, etc., usque ad prudenter agendo repausat.

  VERS. 14.-- Vir gloriosus. Idem videtur, Nec lactes quemquam labiis tuis. Sed illud est idem quod dicit Apostolus: Habentes speciem pietatis, veritatem autem ejus abnegantes (II Tim. III).

  VERS. 16.-- Mel invenisti, comede quod sufficit tibi. Potest et sic intelligi, etc., usque ad vel toties ad illum venias ut fastidiat.

  VERS. 19.-- Deus putridus et pes. Jeremias, etc., usque ad in die judicii nudus patebit.

  113.1109A| VERS. 20.-- Acetum in nitro qui cantat. Nitrum a Nitria provincia, etc., usque ad sed aquam lavationi habilem reddit.

VERS. 22.-- Prunas enim congregabis, id est, ardorem charitatis. Non enim doceret sapientia, ut bona inimico, mali causa, faceres. Fit enim saepe ut inimicus crebris victus beneficiis, odii ponat rigorem, et calorem charitatis menti apponat.

Ventus aquilo. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audire.

VERS. 24.-- Melius est sedere in angulo domatis, quam. Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum (Act. X), ubi Petrus ad superiora 113.1109B| ascendit ad orandum, pro superioribus in Graeco doma scriptum est.

VERS. 25.-- Aqua frigida. Aqua ergo frigida, etc., usque ad vel finito certamine ad palmam retributionis inducunt.

VERS. 26.-- Fons turbatus. Evenit saepe, ut qui majori praediti scientia fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere quam fragilitati humanae concessum est, in insipientiae foveam decidant, unde adjungit:

  VERS. 27.-- Sicut qui mel. Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur:

  VERS. 28.-- Sicut urbs patens, etc. Si enim murum silentii non habet, etc., usque ad contra semetipsam per multiloquium pugnat.

CAPUT XXVI.
113.1109C|

VERS. 1.-- Quomodo nix in aestate. Nix in aestate et pluviae in messe, etc., usque ad quod Arianae tempestatis calamitas probavit.

VERS. 2.-- Nam sicut avis. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis (Matth. XVI).

VERS. 4.-- Non respondeas . . . Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII).

VERS. 6.-- Claudus pedibus. Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiae suae gloriam 113.1109D| perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui haereticum sciens mittit ad praedicandum, claudus est pedibus: Et iniquitatem bibens; quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat.

  VERS. 9.-- Quomodo si spina nascatur. Spina nascitur in manu temulenti, etc., usque ad aut vituperationem quaerit aliorum.

  VERS. 11.-- Sicut canis. Canis vomens cibum quo pectus ejus premebatur, abjicit, etc., usque ad quam post confessionem, dum appetunt, resumunt.

  VERS. 12.-- Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni (Joan. IX), ut qui non vident videant, et qui vident, caeci fiant (Eccl. X).

  113.1110A| VERS. 13.-- Dicit piger. Multi cum verba exhortationis audiunt, etc., usque ad in suis jacere pravitatibus non desistunt.

VERS. 16.-- Sapientior, etc. Septem viri loquentes sententias, etc., usque ad et multos perfecisse monstraverunt.

VERS. 17.-- Sicut qui apprehendit. Noli verbis contendere, ad nihilum utile est nisi ad subversionem audientium. Quicunque simplex sensu est et duobus inter se jurgantibus, mordaci sermone capta ejus aure, cito incipit quasi canis latrare et contentiones generare, sed sapiens omnino vitat.

CAPUT XXVII.

VERS. 1. Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in 113.1110B| futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.

  VERS. 3.-- Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant.

  Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.

  VERS. 5.-- Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.

VERS. 7.-- Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.

VERS. 8.-- Sicut avis transmigrans. Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas.

113.1110C| VERS. 10.-- Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc

VERS. 14.-- Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluae laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus aequo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incoeperat, humano favore finiat.

VERS. 17.-- Ferrum ferro. Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.

VERS. 20.-- Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine 113.1110D| fine vivendi.

VERS. 23.-- Diligenter. Pastori Ecclesiae dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris.

VERS. 25.-- Aperta sunt prata. Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data.

VERS. 26.-- Agni sunt ad vestimentum. Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Haedis agrum comparas, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.

113.1111A| VERS. 27.-- Sufficiat tibi lac caprarum. Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad haedi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.

CAPUT XXVIII.

VERS. 1.-- Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit.

Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.

VERS. 5.-- Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus poena retribuatur aeterna.

113.1111B| VERS. 10.-- Qui decipit justos in via mea, etc. Qui per doctrinam haereticam decipit amatores justitiae, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.

VERS. 12.-- In exsultatione, etc. Non de praesentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et haereticis, et malis Catholicis potest accipi.

VERS. 14.-- Beatus homo, etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.

VERS. 22.-- Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quaelibet mundi bona desiderat, quae de futuro damna patiatur ignorat.

113.1111C| VERS. 28.-- Cum surrexerint impii. Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de poenitente: Respiciet homines, et dicet, Peccavi (Job. XXXIII). Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanae creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.

CAPUT XXIX.
  VERS. 1.-- Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:

  VERS. 6.-- Peccantem virum. Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam 113.1111D| proximo suo, incidet in eam.

  VERS. 9.-- Vir sapiens. Doctor fidelis et sapiens, etc., usque ad non auditur a stulto.

  VERS. 11.-- Totum spiritum suum. Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.

  VERS. 13.-- Pauper et creditor obviaverunt. Pauper, etc., usque ad unde, sine me nihil potestis facere.

VERS. 18.-- Cum prophetia. Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinae legis: qua populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat.

113.1112A| VERS. 20.-- Vidisti hominem. Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius verbositatis: nam saepe contingit, ut idiota aliquis citius verba correptionis accipiat, quam qui sua (quae novit, vel nosse putat) magis jactat, quam aliorum monita audiat.

  VERS. 21.-- Qui delicate a pueritia sua. Alia translatio pulchre: Qui deliciatur a pueritia sua, servus erit: novissime autem contristabitur. Sero enim malorum poenitet, qui in tenera aetate noluit.

VERS. 22.-- Vir iracundus. Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus.

VERS. 24.-- Qui cum fure participat, odit animam suam. Non solum a peccato, sed etiam a consensu 113.1112B| abstinere docet sapientia: ne audiat a districto judice: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Non enim fur solum, sed et ille reus tenetur, qui furti conscius, quaerente possessore non indicat. Et ne metu personae potentioris se excuset, addit: Qui timet Dominum, etc.

CAPUT XXX.

VERS. 1.-- Verba congregantis. Huc usque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis, quod perpenditur ab ipso nomine quo Graece ἐκκλησιαστής, latine congregans; Ecclesia enim convocatio.

Visio quam. Visio quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit 113.1112C| hominibus. Quisquis enim Spiritu Dei confortatus est, quae sequuntur humili corde dicit, stultissimus sum virorum, etc.

  VERS. 2.-- Stultissimus. Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua (Luc. XVI). Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III).

Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus saeculi, qui destruuntur.

VERS. 4.-- Quis ascendit in coelum. Filius Dei post resurrectionem, et nostrae resurrectionis tempore 113.1112D| descensurus est ad judicium.

Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur.

Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quae per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit.

Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium saecularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit.

  113.1113A| Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostrae fidei mysteria stultitiam vocas.

  VERS. 5.-- Omnis sermo. Proprietatem Graeci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita.

  Clypeus est, id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.

  VERS. 7.-- Duo rogavi te. Haec adhuc vir, etc., usque ad in oblivionem decidat aeternorum.

  VERS. 11.-- Generatio quae patri. Superius vitae puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius.

VERS. 14.-- Generatio quae pro dentibus gladios habet. Haec est, quae suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium 113.1113B| animas veneno allocutionis occidit.

VERS. 15.-- Sanguisugae duae sunt filiae. Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; Duae filiae, quae ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriae, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.

Tria sunt insaturabilia. Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.

  VERS. 16.-- Os vulvae, et terra quae non satiatur aqua, ut supra ignem, incendium gehennae, qui nunquam desinit.

113.1113C| VERS. 17.-- Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur.

Filii aquilae: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad coelum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.

VERS. 18.-- Tria sunt mihi difficilia. Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit.

VERS. 20.-- Talis est et via mulieris adulterae. Adultera quoque mens ut ea quae commemoravit, semper vaga est, quae ubi celare peccata poterit, negat se aliquid patrasse mali.

VERS. 24.-- Quatuor: scilicet minores videntur 113.1113D| justi in terra, quam reprobi, id est abjectiores; sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, quia aeterna quaerunt, et pro his pati desiderant.

VERS. 25.-- Formicae populus infirmus. Et Ecclesiae populus, etc., usque ad quibus vivat in aeternum.

VERS. 26.-- Lepusculus, alii choerogryllus, etc., usque ad sed hic quidam pro lepusculo hericium habent.

  (HIERON.) Habent enim Hebraea verbum saphan, quod murem et choerogyllum et leporem et hericium interpretantur.

  Lepusculus, etc. Haec est plebs Ecclesiae, quae invalida, quia injurias suas ulcisci non quaerit, et quia non suis viribus, sed in Dei auxilio sperare salutem 113.1114A| didicit, quod est cubile habere in petra, unde dicit cum Psalmista: Esto mihi in lapidem fortissimum, in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea es tu.

VERS. 27.-- Regem locusta. Locusta, etc., usque ad tamen instanter in suis locis Christo militare, et germina carnalium consuevit absumere voluptatum.

VERS. 28.-- Stellio manibus. Stellio alas non habet, etc., usque ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat.

  VERS. 29.-- Tria sunt quae gradiuntur. Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur.

  VERS. 31.-- Gallus, scilicet praedicatores, inter hujus saeculi tenebras verum mane nuntiantes.

  113.1114B| Et aries. Primus ordo sacerdotum, etc., usque ad postquam elevatus est in sublime.

  VERS. 33.-- Qui autem ubera fortiter premit, etc., usque ad quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur.

Et qui provocat iras, producit. Quid prior parabola ad litteram significet, aperit, etc., usque ad elicit sanguinem.

CAPUT XXXI.

VERS. 1.-- Verba Lamuelis. Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.

VERS. 3.-- Et divitias tuas. Hoc est, noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, etc., usque ad per illecebras saeculi merentur eradicari de terra 113.1114C| viventium.

  VERS. 4.-- Noli regibus. Haec et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.

  VERS. 6.-- Date siceram moerentibus. Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.

VERS. 8.-- Aperi os. Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.

VERS. 9.-- Aperi os tuum, decerne. Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire praecepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: Pauperis in judicio non misereberis (Exod. XIII). Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: Sed judicabit in justitia pauperes, et 113.1114D| arguet inaequitate pro mansuetis terrae.

  VERS. 10.-- Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac praemia.

Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum praedicare donavit, addidit:

VERS. 11.-- Confidit in ea cor viri. Vir, redemptor, etc., usque ad cum per praedicatores, quos deceperat, ad veritatem revocat.

Et spoliis non indigebit. Quia nunquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus justorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia 113.1115A| vel fidelis anima agit, desuper accipit recte subditur:

  VERS. 12.-- Reddet ei bonum et non malum. Reddet anima Christo bonum, etc., usque ad cui simile, serviamus illi, etc.

  VERS. 13.-- Quaesivit. Quibus operibus, etc., usque ad de hac retributione apertius subditur:

  VERS. 14.-- Facta est quasi navis institoris de longe. Navigator dicitur institor, eo quod acquirendis mercibus sedulus instat, etc., usque ad de quibus dicitur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

VERS. 15.-- De nocte. Sicut totus praesentis saeculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere.

Surrexit. Cum quis fidelis ad agendum proximorum 113.1115B| curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit:

Deditque praedam domesticis suis. Dat praedam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide praecesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit.

VERS. 16.-- Consideravit. Hodie et usque in finem saeculi mulier fortis, etc., usque ad quae sit beatitudinis plenitudo in regno Dei.

De fructu manuum suarum. Quia de fructiferis suorum fidelium factis, etc., usque ad et pro eis quid 113.1115C| potest, laborat.

VERS. 17.-- Accinxit. Cum se ad virtutum opera praeparat, etc., usque ad ut bonis operibus fulgeatis.

VERS. 18.-- Gustavit et vidit quia bona est. Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.

VERS. 19.-- Manum suam misit. Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI).

Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Colus 113.1115D| in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit:

VERS. 20.-- Manum suam aperuit inopi, et palmas suas. Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late 113.1116A| longeque praedicatores ad gentes aeternae salutis egentes dispersit.

VERS. 21.-- Non timebit. Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI).

  Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, etc. Sapientia scilicet, ad haereses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat.

  VERS. 22.-- Stragulatam vestem. Stragulata vestis est quae variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinae enim justificationes sanctorum sunt.

  VERS. 23.-- Nobilis in portis vir. Vir Dominus 113.1116B| qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis.

VERS. 24.-- Sindonem fecit et vendidit. In linteo sindonis subtilis, etc., usque ad gentes enim a vitiis ad virtutes, a diabolo migraverunt ad Christum.

VERS. 25.-- Fortitudo. Fortitudo ad tolerandum, etc., usque ad esto fortis adversus detractores.

VERS. 26.-- Os suum. Ad hoc tantum loquens os aperuit, etc., usque ad utrique convenit quod subjungit:

Lex clementiae. Ut non statim puniat ut lex Moysi, etc., usque ad et sic absolvit eam: Vade et amplius noli peccare.

VERS. 27.-- Consideravit. Quia cunctas conscientiae suae cogitationes subtiliter investigat, etc., usque 113.1116C| ad et quae didicit agenda, exercere non desinit.

Panem otiosa non comedit. Quia sacrum eloquium quod percipit, opere exsequitur, etc., usque ad non solum otiosae, sed verbosae et curiosae.

VERS. 28.-- Surrexerunt filii ejus. Quod futurum novit ut propheta, etc., usque ad sed in judicio quanta sit resurrectionis suae gloria demonstrabit.

VERS. 29.-- Multae filiae congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiae haereticorum, etc., usque ad quae fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.

VERS. 30.-- Fallax gratia et vana est pulchritudo. 113.1116D| Fallax est gloria laudis, etc., usque ad qualiter enim eam laudet, ostendit, Date ei de fructu.

VERS. 31.-- Date ei de fructu manuum suarum. Hoc vir ille, de quo supra dictum est, etc., usque ad et probante ac remunerante Deo, cui est honor et gloria.

(no apparatus)