3:1 Iamque deus posita fallacis imagine tauri 3:2 se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, 3:3 cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam 3:4 imperat et poenam, si non invenerit, addit 3:5 exilium, facto pius et sceleratus eodem. 3:6 orbe pererrato (quis enim deprendere possit 3:7 furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis 3:8 vitat Agenorides Phoebique oracula supplex 3:9 consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. 3:10 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis, 3:11 nullum passa iugum curvique inmunis aratri. 3:12 hac duce carpe vias et, qua requieverit herba, 3:13 moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.' 3:14 vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, 3:15 incustoditam lente videt ire iuvencam 3:16 nullum servitii signum cervice gerentem. 3:17 subsequitur pressoque legit vestigia gressu 3:18 auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. 3:19 iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: 3:20 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis 3:21 ad caelum frontem mugitibus inpulit auras 3:22 atque ita respiciens comites sua terga sequentis 3:23 procubuit teneraque latus submisit in herba. 3:24 Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae 3:25 figit et ignotos montes agrosque salutat. 3:26 Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros 3:27 et petere e vivis libandas fontibus undas. 3:28 silva vetus stabat nulla violata securi, 3:29 et specus in media virgis ac vimine densus 3:30 efficiens humilem lapidum conpagibus arcum 3:31 uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro 3:32 Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; 3:33 igne micant oculi, corpus tumet omne venenis, 3:34 tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 3:35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti 3:36 infausto tetigere gradu, demissaque in undas 3:37 urna dedit sonitum, longo caput extulit antro 3:38 caeruleus serpens horrendaque sibila misit. 3:39 effluxere urnae manibus sanguisque reliquit 3:40 corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. 3:41 ille volubilibus squamosos nexibus orbes 3:42 torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus 3:43 ac media plus parte leves erectus in auras 3:44 despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, 3:45 si totum spectes, geminas qui separat arctos. 3:46 nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant 3:47 sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, 3:48 occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, 3:49 hos necat adflati funesta tabe veneni. 3:50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: 3:51 quae mora sit sociis, miratur Agenore natus 3:52 vestigatque viros. tegumen derepta leoni 3:53 pellis erat, telum splendenti lancea ferro 3:54 et iaculum teloque animus praestantior omni. 3:55 ut nemus intravit letataque corpora vidit 3:56 victoremque supra spatiosi tergoris hostem 3:57 tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, 3:58 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis, 3:59 aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem 3:60 sustulit et magnum magno conamine misit. 3:61 illius inpulsu cum turribus ardua celsis 3:62 moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit 3:63 loricaeque modo squamis defensus et atrae 3:64 duritia pellis validos cute reppulit ictus; 3:65 at non duritia iaculum quoque vicit eadem, 3:66 quod medio lentae spinae curvamine fixum 3:67 constitit et totum descendit in ilia ferrum. 3:68 ille dolore ferox caput in sua terga retorsit 3:69 vulneraque adspexit fixumque hastile momordit, 3:70 idque ubi vi multa partem labefecit in omnem, 3:71 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. 3:72 tum vero postquam solitas accessit ad iras 3:73 causa recens, plenis tumuerunt guttura venis, 3:74 spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, 3:75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit 3:76 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras. 3:77 ipse modo inmensum spiris facientibus orbem 3:78 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, 3:79 inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis 3:80 fertur et obstantis proturbat pectore silvas. 3:81 cedit Agenorides paulum spolioque leonis 3:82 sustinet incursus instantiaque ora retardat 3:83 cuspide praetenta: furit ille et inania duro 3:84 vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 3:85 iamque venenifero sanguis manare palato 3:86 coeperat et virides adspergine tinxerat herbas; 3:87 sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu 3:88 laesaque colla dabat retro plagamque sedere 3:89 cedendo arcebat nec longius ire sinebat, 3:90 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum 3:91 usque sequens pressit, dum retro quercus eunti 3:92 obstitit et fixa est pariter cum robore cervix. 3:93 pondere serpentis curvata est arbor et ima 3:94 parte flagellari gemuit sua robora caudae. 3:95 Dum spatium victor victi considerat hostis, 3:96 vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, 3:97 unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum 3:98 serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' 3:99 ille diu pavidus pariter cum mente colorem 3:100 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: 3:101 ecce viri fautrix superas delapsa per auras 3:102 Pallas adest motaeque iubet supponere terrae 3:103 vipereos dentes, populi incrementa futuri. 3:104 paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 3:105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. 3:106 inde (fide maius) glaebae coepere moveri, 3:107 primaque de sulcis acies adparuit hastae, 3:108 tegmina mox capitum picto nutantia cono, 3:109 mox umeri pectusque onerataque bracchia telis 3:110 exsistunt, crescitque seges clipeata virorum: 3:111 sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, 3:112 surgere signa solent primumque ostendere vultus, 3:113 cetera paulatim, placidoque educta tenore 3:114 tota patent imoque pedes in margine ponunt. 3:115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat: 3:116 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus 3:117 exclamat 'nec te civilibus insere bellis!' 3:118 atque ita terrigenis rigido de fratribus unum 3:119 comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; 3:120 hunc quoque qui leto dederat, non longius illo 3:121 vivit et exspirat, modo quas acceperat auras, 3:122 exemploque pari furit omnis turba, suoque 3:123 Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres. 3:124 iamque brevis vitae spatium sortita iuventus 3:125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem, 3:126 quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. 3:127 is sua iecit humo monitu Tritonidis arma 3:128 fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: 3:129 hos operis comites habuit Sidonius hospes, 3:130 cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem. 3:131 Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri 3:132 exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque 3:133 contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, 3:134 tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, 3:135 hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper 3:136 exspectanda dies hominis, dicique beatus 3:137 ante obitum nemo supremaque funera debet. 3:138 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas 3:139 causa fuit luctus, alienaque cornua fronti 3:140 addita, vosque, canes satiatae sanguine erili. 3:141 at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, 3:142 non scelus invenies; quod enim scelus error habebat? 3:143 Mons erat infectus variarum caede ferarum, 3:144 iamque dies medius rerum contraxerat umbras 3:145 et sol ex aequo meta distabat utraque, 3:146 cum iuvenis placido per devia lustra vagantes 3:147 participes operum conpellat Hyantius ore: 3:148 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, 3:149 fortunaeque dies habuit satis; altera lucem 3:150 cum croceis invecta rotis Aurora reducet, 3:151 propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque 3:152 distat idem meta finditque vaporibus arva. 3:153 sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' 3:154 iussa viri faciunt intermittuntque laborem. 3:155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, 3:156 nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, 3:157 cuius in extremo est antrum nemorale recessu 3:158 arte laboratum nulla: simulaverat artem 3:159 ingenio natura suo; nam pumice vivo 3:160 et levibus tofis nativum duxerat arcum; 3:161 fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, 3:162 margine gramineo patulos incinctus hiatus. 3:163 hic dea silvarum venatu fessa solebat 3:164 virgineos artus liquido perfundere rore. 3:165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni 3:166 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, 3:167 altera depositae subiecit bracchia pallae, 3:168 vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis 3:169 Ismenis Crocale sparsos per colla capillos 3:170 colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. 3:171 excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque 3:172 et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. 3:173 dumque ibi perluitur solita Titania lympha, 3:174 ecce nepos Cadmi dilata parte laborum 3:175 per nemus ignotum non certis passibus errans 3:176 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. 3:177 qui simul intravit rorantia fontibus antra, 3:178 sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae 3:179 percussere viro subitisque ululatibus omne 3:180 inplevere nemus circumfusaeque Dianam 3:181 corporibus texere suis; tamen altior illis 3:182 ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. 3:183 qui color infectis adversi solis ab ictu 3:184 nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, 3:185 is fuit in vultu visae sine veste Dianae. 3:186 quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, 3:187 in latus obliquum tamen adstitit oraque retro 3:188 flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas, 3:189 quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem 3:190 perfudit spargensque comas ultricibus undis 3:191 addidit haec cladis praenuntia verba futurae: 3:192 'nunc tibi me posito visam velamine narres, 3:193 sit poteris narrare, licet!' nec plura minata 3:194 dat sparso capiti vivacis cornua cervi, 3:195 dat spatium collo summasque cacuminat aures 3:196 cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat 3:197 cruribus et velat maculoso vellere corpus; 3:198 additus et pavor est: fugit Autonoeius heros 3:199 et se tam celerem cursu miratur in ipso. 3:200 ut vero vultus et cornua vidit in unda, 3:201 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est! 3:202 ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora 3:203 non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. 3:204 quid faciat? repetatne domum et regalia tecta 3:205 an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud. 3:206 Dum dubitat, videre canes, primique Melampus 3:207 Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, 3:208 Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. 3:209 inde ruunt alii rapida velocius aura, 3:210 Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, 3:211 Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron 3:212 et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre 3:213 Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro 3:214 deque lupo concepta Nape pecudesque secuta 3:215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus 3:216 et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon 3:217 et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce 3:218 et niveis Leucon et villis Asbolos atris 3:219 praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello 3:220 et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce 3:221 et nigram medio frontem distinctus ab albo 3:222 Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne 3:223 et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati 3:224 Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor 3:225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae 3:226 per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa, 3:227 quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur. 3:228 ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, 3:229 heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat: 3:230 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!' 3:231 verba animo desunt; resonat latratibus aether. 3:232 prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit, 3:233 proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo: 3:234 tardius exierant, sed per conpendia montis 3:235 anticipata via est; dominum retinentibus illis, 3:236 cetera turba coit confertque in corpore dentes. 3:237 iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque, 3:238 etsi non hominis, quem non tamen edere possit 3:239 cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis 3:240 et genibus pronis supplex similisque roganti 3:241 circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus. 3:242 at comites rapidum solitis hortatibus agmen 3:243 ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt 3:244 et velut absentem certatim Actaeona clamant 3:245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur 3:246 nec capere oblatae segnem spectacula praedae. 3:247 vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre, 3:248 non etiam sentire canum fera facta suorum. 3:249 undique circumstant, mersisque in corpore rostris 3:250 dilacerant falsi dominum sub imagine cervi, 3:251 nec nisi finita per plurima vulnera vita 3:252 ira pharetratae fertur satiata Dianae. 3:253 Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo 3:254 visa dea est, alii laudant dignamque severa 3:255 virginitate vocant: pars invenit utraque causas. 3:256 sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne, 3:257 eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae 3:258 gaudet et a Tyria collectum paelice transfert 3:259 in generis socios odium; subit ecce priori 3:260 causa recens, gravidamque dolet de semine magni 3:261 esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit, 3:262 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, 3:263 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno 3:264 rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra 3:265 sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque 3:266 et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est 3:267 contenta, et thalami brevis est iniuria nostri. 3:268 concipit -- id derat -- manifestaque crimina pleno 3:269 fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno 3:270 de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae. 3:271 fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non 3:272 ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.' 3:273 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube 3:274 limen adit Semeles nec nubes ante removit 3:275 quam simulavit anum posuitque ad tempora canos 3:276 sulcavitque cutem rugis et curva trementi 3:277 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem, 3:278 ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. 3:279 ergo ubi captato sermone diuque loquendo 3:280 ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto, 3:281 Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi 3:282 nomine divorum thalamos iniere pudicos. 3:283 nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris, 3:284 si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta 3:285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, 3:286 det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' 3:287 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis 3:288 formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus. 3:289 cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, 3:290 quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto 3:291 numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' 3:292 laeta malo nimiumque potens perituraque amantis 3:293 obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit 3:294 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, 3:295 da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis 3:296 opprimere: exierat iam vox properata sub auras. 3:297 ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille 3:298 non iurasse potest. ergo maestissimus altum 3:299 aethera conscendit vultuque sequentia traxit 3:300 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis 3:301 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen; 3:302 qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat 3:303 nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, 3:304 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. 3:305 est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum 3:306 saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae: 3:307 tela secunda vocant superi; capit illa domumque 3:308 intrat Agenoream. corpus mortale tumultus 3:309 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. 3:310 inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo 3:311 eripitur patrioque tener (si credere dignum est) 3:312 insuitur femori maternaque tempora conplet. 3:313 furtim illum primis Ino matertera cunis 3:314 educat, inde datum nymphae Nyseides antris 3:315 occuluere suis lactisque alimenta dedere. 3:316 Dumque ea per terras fatali lege geruntur 3:317 tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, 3:318 forte Iovem memorant diffusum nectare curas 3:319 seposuisse graves vacuaque agitasse remissos 3:320 cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est, 3:321 quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.' 3:322 illa negat. placuit quae sit sententia docti 3:323 quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. 3:324 nam duo magnorum viridi coeuntia silva 3:325 corpora serpentum baculi violaverat ictu 3:326 deque viro factus (mirabile) femina septem 3:327 egerat autumnos; octavo rursus eosdem 3:328 vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae' 3:329 dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, 3:330 nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem 3:331 forma prior rediit, genetivaque venit imago. 3:332 arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa 3:333 dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto 3:334 nec pro materia fertur doluisse suique 3:335 iudicis aeterna damnavit lumina nocte; 3:336 at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam 3:337 facta dei fecisse deo) pro lumine adempto 3:338 scire futura dedit poenamque levavit honore. 3:339 Ille per Aonias fama celeberrimus urbes 3:340 inreprehensa dabat populo responsa petenti; 3:341 prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit 3:342 caerula Liriope, quam quondam flumine curvo 3:343 inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis 3:344 vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 3:345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, 3:346 Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset 3:347 tempora maturae visurus longa senectae, 3:348 fatidicus vates 'si se non noverit' inquit. 3:349 vana diu visa est vox auguris: exitus illam 3:350 resque probat letique genus novitasque furoris. 3:351 namque ter ad quinos unum Cephisius annum 3:352 addiderat poteratque puer iuvenisque videri: 3:353 multi illum iuvenes, multae cupiere puellae; 3:354 sed fuit in tenera tam dura superbia forma, 3:355 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. 3:356 adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos 3:357 vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti 3:358 nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. 3:359 Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum 3:360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, 3:361 reddere de multis ut verba novissima posset. 3:362 fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset 3:363 sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis, 3:364 illa deam longo prudens sermone tenebat, 3:365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, 3:366 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas 3:367 parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,' 3:368 reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi 3:369 ingeminat voces auditaque verba reportat. 3:370 ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem 3:371 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, 3:372 quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, 3:373 non aliter quam cum summis circumlita taedis 3:374 admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. 3:375 o quotiens voluit blandis accedere dictis 3:376 et mollis adhibere preces! natura repugnat 3:377 nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est 3:378 exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. 3:379 forte puer comitum seductus ab agmine fido 3:380 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. 3:381 hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, 3:382 voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem. 3:383 respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit 3:384 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit. 3:385 perstat et alternae deceptus imagine vocis 3:386 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam 3:387 responsura sono 'coeamus' rettulit Echo 3:388 et verbis favet ipsa suis egressaque silva 3:389 ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; 3:390 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! 3:391 ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; 3:392 rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' 3:393 spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora 3:394 protegit et solis ex illo vivit in antris; 3:395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; 3:396 extenuant vigiles corpus miserabile curae 3:397 adducitque cutem macies et in aera sucus 3:398 corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: 3:399 vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. 3:400 inde latet silvis nulloque in monte videtur, 3:401 omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa. 3:402 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas 3:403 luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; 3:404 inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 3:405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' 3:406 dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. 3:407 fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, 3:408 quem neque pastores neque pastae monte capellae 3:409 contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris 3:410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; 3:411 gramen erat circa, quod proximus umor alebat, 3:412 silvaque sole locum passura tepescere nullo. 3:413 hic puer et studio venandi lassus et aestu 3:414 procubuit faciemque loci fontemque secutus, 3:415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, 3:416 dumque bibit, visae correptus imagine formae 3:417 spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. 3:418 adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem 3:419 haeret, ut e Pario formatum marmore signum; 3:420 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus 3:421 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines 3:422 inpubesque genas et eburnea colla decusque 3:423 oris et in niveo mixtum candore ruborem, 3:424 cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: 3:425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, 3:426 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. 3:427 inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, 3:428 in mediis quotiens visum captantia collum 3:429 bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! 3:430 quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, 3:431 atque oculos idem, qui decipit, incitat error. 3:432 credule, quid frustra simulacra fugacia captas? 3:433 quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! 3:434 ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: 3:435 nil habet ista sui; tecum venitque manetque; 3:436 tecum discedet, si tu discedere possis! 3:437 Non illum Cereris, non illum cura quietis 3:438 abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba 3:439 spectat inexpleto mendacem lumine formam 3:440 perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus 3:441 ad circumstantes tendens sua bracchia silvas 3:442 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit? 3:443 scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. 3:444 ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, 3:445 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo? 3:446 et placet et video; sed quod videoque placetque, 3:447 non tamen invenio' -- tantus tenet error amantem -- 3:448 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens 3:449 nec via nec montes nec clausis moenia portis; 3:450 exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: 3:451 nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, 3:452 hic totiens ad me resupino nititur ore. 3:453 posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. 3:454 quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis 3:455 quove petitus abis? certe nec forma nec aetas 3:456 est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! 3:457 spem mihi nescio quam vultu promittis amico, 3:458 cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, 3:459 cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi 3:460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis 3:461 et, quantum motu formosi suspicor oris, 3:462 verba refers aures non pervenientia nostras! 3:463 iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; 3:464 uror amore mei: flammas moveoque feroque. 3:465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? 3:466 quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. 3:467 o utinam a nostro secedere corpore possem! 3:468 votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. 3:469 iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae 3:470 longa meae superant, primoque exstinguor in aevo. 3:471 nec mihi mors gravis est posituro morte dolores, 3:472 hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset; 3:473 nunc duo concordes anima moriemur in una.' 3:474 Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem 3:475 et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto 3:476 reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire, 3:477 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem 3:478 desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est, 3:479 adspicere et misero praebere alimenta furori!' 3:480 dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora 3:481 nudaque marmoreis percussit pectora palmis. 3:482 pectora traxerunt roseum percussa ruborem, 3:483 non aliter quam poma solent, quae candida parte, 3:484 parte rubent, aut ut variis solet uva racemis 3:485 ducere purpureum nondum matura colorem. 3:486 quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, 3:487 non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae 3:488 igne levi cerae matutinaeque pruinae 3:489 sole tepente solent, sic attenuatus amore 3:490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni; 3:491 et neque iam color est mixto candore rubori, 3:492 nec vigor et vires et quae modo visa placebant, 3:493 nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo. 3:494 quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, 3:495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' 3:496 dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu'; 3:497 cumque suos manibus percusserat ille lacertos, 3:498 haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. 3:499 ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam: 3:500 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit 3:501 verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo. 3:502 ille caput viridi fessum submisit in herba, 3:503 lumina mors clausit domini mirantia formam: 3:504 tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, 3:505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores 3:506 naides et sectos fratri posuere capillos, 3:507 planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. 3:508 iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: 3:509 nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem 3:510 inveniunt foliis medium cingentibus albis. 3:511 Cognita res meritam vati per Achaidas urbes 3:512 attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; 3:513 spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus 3:514 contemptor superum Pentheus praesagaque ridet 3:515 verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae 3:516 obicit. ille movens albentia tempora canis 3:517 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius 3:518 orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres! 3:519 namque dies aderit, quam non procul auguror esse, 3:520 qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber, 3:521 quem nisi templorum fueris dignatus honore, 3:522 mille lacer spargere locis et sanguine silvas 3:523 foedabis matremque tuam matrisque sorores. 3:524 eveniet! neque enim dignabere numen honore, 3:525 meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.' 3:526 talia dicentem proturbat Echione natus; 3:527 dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur. 3:528 Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: 3:529 turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque 3:530 vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 3:531 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras 3:532 attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum 3:533 aere repulsa valent et adunco tibia cornu 3:534 et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, 3:535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis, 3:536 femineae voces et mota insania vino 3:537 obscenique greges et inania tympana vincant? 3:538 vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti 3:539 hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, 3:540 nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas, 3:541 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, 3:542 non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? 3:543 este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, 3:544 illiusque animos, qui multos perdidit unus, 3:545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque 3:546 interiit: at vos pro fama vincite vestra! 3:547 ille dedit leto fortes: vos pellite molles 3:548 et patrium retinete decus! si fata vetabant 3:549 stare diu Thebas, utinam tormenta virique 3:550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! 3:551 essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, 3:552 non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent; 3:553 at nunc a puero Thebae capientur inermi, 3:554 quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum, 3:555 sed madidus murra crinis mollesque coronae 3:556 purpuraque et pictis intextum vestibus aurum, 3:557 quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam 3:558 adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. 3:559 an satis Acrisio est animi, contemnere vanum 3:560 numen et Argolicas venienti claudere portas: 3:561 Penthea terrebit cum totis advena Thebis? 3:562 ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque 3:563 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!' 3:564 hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum 3:565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. 3:566 acrior admonitu est inritaturque retenta 3:567 et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: 3:568 sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, 3:569 lenius et modico strepitu decurrere vidi; 3:570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, 3:571 spumeus et fervens et ab obice saevior ibat. 3:572 Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, 3:573 quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt; 3:574 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum 3:575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis 3:576 sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. 3:577 adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos 3:578 fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, 3:579 'o periture tuaque aliis documenta dature 3:580 morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum 3:581 et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!' 3:582 ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, 3:583 patria Maeonia est, humili de plebe parentes. 3:584 non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci, 3:585 lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit; 3:586 pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis 3:587 decipere et calamo salientis ducere pisces. 3:588 ars illi sua census erat; cum traderet artem, 3:589 "accipe, quas habeo, studii successor et heres," 3:590 dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit 3:591 praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. 3:592 mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, 3:593 addidici regimen dextra moderante carinae 3:594 flectere et Oleniae sidus pluviale capellae 3:595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi 3:596 ventorumque domos et portus puppibus aptos. 3:597 forte petens Delum Chiae telluris ad oras 3:598 adplicor et dextris adducor litora remis 3:599 doque levis saltus udaeque inmittor harenae: 3:600 nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo 3:601 coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis 3:602 admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas; 3:603 ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto 3:604 prospicio comitesque voco repetoque carinam. 3:605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes, 3:606 utque putat, praedam deserto nactus in agro, 3:607 virginea puerum ducit per litora forma. 3:608 ille mero somnoque gravis titubare videtur 3:609 vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: 3:610 nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. 3:611 et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto 3:612 corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! 3:613 quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis; 3:614 his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!" 3:615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas 3:616 ocior antemnas prensoque rudente relabi. 3:617 hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, 3:618 hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque 3:619 voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, 3:620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. 3:621 "non tamen hanc sacro violari pondere pinum 3:622 perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris" 3:623 inque aditu obsisto: furit audacissimus omni 3:624 de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe 3:625 exilium dira poenam pro caede luebat; 3:626 is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno 3:627 rupit et excussum misisset in aequora, si non 3:628 haesissem, quamvis amens, in fune retentus. 3:629 inpia turba probat factum; tum denique Bacchus 3:630 (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus 3:631 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, 3:632 "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae, 3:633 huc ope perveni? quo me deferre paratis?" 3:634 "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus 3:635 ede velis!" dixit; "terra sistere petita." 3:636 "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros! 3:637 illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus." 3:638 per mare fallaces perque omnia numina iurant 3:639 sic fore meque iubent pictae dare vela carinae. 3:640 dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti 3:641 "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete," 3:642 pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu 3:643 pars mihi significat, pars quid velit ore susurro. 3:644 obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi 3:645 meque ministerio scelerisque artisque removi. 3:646 increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; 3:647 e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno 3:648 nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque 3:649 explet opus Naxoque petit diversa relicta. 3:650 tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem 3:651 senserit, e puppi pontum prospectat adunca 3:652 et flenti similis "non haec mihi litora, nautae, 3:653 promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est! 3:654 quo merui poenam facto? quae gloria vestra est, 3:655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?" 3:656 iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras 3:657 ridet et inpellit properantibus aequora remis. 3:658 per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo 3:659 est deus) adiuro, tam me tibi vera referre 3:660 quam veri maiora fide: stetit aequore puppis 3:661 haud aliter, quam si siccam navale teneret. 3:662 illi admirantes remorum in verbere perstant 3:663 velaque deducunt geminaque ope currere temptant: 3:664 inpediunt hederae remos nexuque recurvo 3:665 serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis. 3:666 ipse racemiferis frontem circumdatus uvis 3:667 pampineis agitat velatam frondibus hastam; 3:668 quem circa tigres simulacraque inania lyncum 3:669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum. 3:670 exsiluere viri, sive hoc insania fecit 3:671 sive timor, primusque Medon nigrescere toto 3:672 corpore et expresso spinae curvamine flecti 3:673 incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit 3:674 "verteris?" et lati rictus et panda loquenti 3:675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat. 3:676 at Libys obstantis dum vult obvertere remos, 3:677 in spatium resilire manus breve vidit et illas 3:678 iam non esse manus, iam pinnas posse vocari. 3:679 alter ad intortos cupiens dare bracchia funes 3:680 bracchia non habuit truncoque repandus in undas 3:681 corpore desiluit: falcata novissima cauda est, 3:682 qualia dividuae sinuantur cornua lunae. 3:683 undique dant saltus multaque adspergine rorant 3:684 emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus 3:685 inque chori ludunt speciem lascivaque iactant 3:686 corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. 3:687 de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat) 3:688 restabam solus: pavidum gelidumque trementi 3:689 corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens 3:690 "corde metum Diamque tene!" delatus in illam 3:691 accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' 3:692 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,' 3:693 inquit 'ut ira mora vires absumere posset. 3:694 praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris 3:695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!' 3:696 protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes 3:697 clauditur in tectis; et dum crudelia iussae 3:698 instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, 3:699 sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis 3:700 sponte sua fama est nullo solvente catenas. 3:701 Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse 3:702 vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron 3:703 cantibus et clara bacchantum voce sonabat. 3:704 ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 3:705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem, 3:706 Penthea sic ictus longis ululatibus aether 3:707 movit, et audito clamore recanduit ira. 3:708 Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, 3:709 purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: 3:710 hic oculis illum cernentem sacra profanis 3:711 prima videt, prima est insano concita cursu, 3:712 prima suum misso violavit Penthea thyrso 3:713 mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores! 3:714 ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 3:715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum 3:716 turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, 3:717 iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem, 3:718 iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. 3:719 saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit 3:720 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!' 3:721 illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti 3:722 abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. 3:723 non habet infelix quae matri bracchia tendat, 3:724 trunca sed ostendens dereptis vulnera membris 3:725 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agaue 3:726 collaque iactavit movitque per aera crinem 3:727 avulsumque caput digitis conplexa cruentis 3:728 clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!' 3:729 non citius frondes autumni frigore tactas 3:730 iamque male haerentes alta rapit arbore ventus, 3:731 quam sunt membra viri manibus direpta nefandis. 3:732 talibus exemplis monitae nova sacra frequentant 3:733 turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.
Metamorphoses (Ovidius)/Liber III
E Wikisource
