Omnem sollicitudinem (encyclica)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Omnem sollicitudinem
1864

editio: Pius IX - Acta
fons: Acta Pii IX vol. III p. 316

EPISTOLA ENCYCLICA AD ARCHIEPISCOPUM LEOPOLIENSEM, HALICIENSEM, ET CAMENECIENSEM RUTHENORUM ALIOSQUE EPISCOPOS EIUSDEM RITUS GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES . PIVS PAPA IX. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Omnem sollicitudinem vel a primis diuturni Pontificatus Nostri annis adhibuimus atque operam dedimus ad spirituale Orientalium Ecclesiarum bonum procurandum et fovendum, solemniter, inter cetera, declarantes sartas ac tectas religiose servandas et custodiendas peculiares catholicas Liturgias ( 1 ) , quas pariter Praedecessores Nostri maximo in pretio semper habuerunt. Qua porro in re luculentissima sunt quae Clemens VIII tradidit in sua Constitutione Magnus Dominus an. 1595, Paulus V in suo Brevi diei 10 Decembris 1615, ac potissimum, reliquis omissis, Benedictus XIV in suis encyclicis Litteris Demandata an. 1743, et Allatae sunt an. 1755.

Cum autem arctissimus existat nexus quo cum dogmaticis doctrinis disciplina praesertim liturgica coniungitur et consociatur, hinc Apostolica Sedes, infallibilis Fidei Magistra ac sapientissima Veritatis custos, vix ac deprehendit « periculosum et indecorum aliquem ritum in Orientalem Ecclesiam irrepsisse, illum damnavit, improbavit eiusque usum » ipsi próhibuit » ( 1) .

Rursus memorata cura illibatas servandi veteteres Liturgias impedimento non fuit quominus inter orientales ritus adsciscerentur etiam nonnulli ex aliis Ecclesiis accepti, quos, uti ad catholicos Armenos Gregorius XVI fel . record. scribebat ; Maiores vestri aut, quia rectiores visi fuerant, adamarunt, aut tamquam notam ab haereticis schismaticisqué eos discernentem aliquo abhinc tempore assumpserunt » (2) . Quapropter, ceu tradit idem Summus Pontifex, « ea regula omnino servanda est qua statuitur, inconsulta Sede Apostolica, in sacrae Liturgiae ritibus nihil esse innovandum etiam nomine instaurandi caeremonias, quae Liturgiis ab eadem Sede probatis magis conformes esse videantur, nisi ex gravissimis causis et accedente Sedis Apostolicae auctoritate >> (3) .

Hisce porro iuris principiis, quae pro universis orientalis ritus Ecclesiis sapienti consilio fuerunt sancita, regitur quoque, uti pluries data occasione declaratum est praesertim in superius memorato Brevi Pauli V, liturgica disciplina Ruthenonorum, quos non destiterunt Romani Pontifices singulari benevolentiae affectu ac peculiaribus favoribus prosequi ; et vix ac aliquod periculum imminere et eorum fidem in discrimen adduci perspectum est, Apostolica Sedes ad tantum malum avertendum vocem suam absque ulla mora attollere non praetermisit . Solemnia adhuc sunt verba, quibus usus est Decessor Noster Gregorius XVI fel . mem. ( 1 ) cum scilicet Ruthenorum natio, ut cuique exploratum est, in asperrima versaretur rerum conditione, qua ipsos ad usque tricies centena millia ex Catholicae Ecclesiae gremio miserrime avulsos et hodie lamentamur.

Nec pariter Ruthenorum nationi defuit eiusdem Apostolicae Sedis auxilium , cum graves et diuturnae controversiae in ecclesiastica Provincia Leopoliensi ob disciplinae et ritus varietatem, atque ob mutuas relationes , quae inter ecclesiasticos viros latini et graeci ritus ibi intercedebant, non absque christianae charitatis detrimento agitabantur, quae per conventionem seu concordiam ab Episcopis utriusque ritus propositam, et die 6 Octobris 1863 sancitam decreto S. Congregationis de Propaganda Fide pro negotiis orientalis ritus , feliciter fuerunt compositae ac diremptae. Verum miserrima rerum adiuncta in quibus eadem ecclesiastica Provincia, et potissimum finitima. Chelmensis Dioecesis in praesentiarum versatur , omnem Nostram vigilantiam et sollicitudinem iure ac merito rursus expostulant. Nuperrime siquidem ad Nos relatum est inter istos Catholicos GraecoRutheni ritus vel acrem controversiam de re liturgica temerario ausu excitatam esse, ac quosdam existere, licet in clericali ordine constitutos , qui rebus novis studentes sacras caeremonias alias immemorabili usu laudabiliter receptas, alias quoque Zamoscenae Synodi, quam Apostolica Sedes probavit ( 1) , sanctione solemniter confirmatas , proprio lubitu immutare pertentant. Sed quod magis Nos angit, et intima aegritudine cor Nostrum afficit , est quod recenter accepimus de miserrimo rerum statu quo affligitur Chelmensis Dioecesis . Siquidem, recedente eiusdem Episcopo paucis abhinc annis per Nos Ipsos instituto , et spirituali vinculo cum eadem Dioecesi adhuc illigato, quidam pseudo -administrator, quem Nos episcopali munere indignum iam pridem iudicavimus, minime dubitavit ecclesiasticam iurisdictionem usurpare, cuncta in memorata Ecclesia pessumdare, ac potissimum rem liturgicam canonice sancitam proprio marte confundere ac perturbare. Moerentes adhuc prae oculis habemus circulares die 20 Octobris anni 1873 editas, quibus infelix ille pseudo- administrator divini cultus exercitium sacramque liturgiam innovare audet, ea plane mente, ut in catholica Chelmensi Dioecesi schismaticorum liturgia inducatur ; et ad rudes ac simplices decipiendos, eosque facilius ad schisma 'impellendos ipse non erubescit in medium proferre nonnullas Apostolicae Sedis Constitutiones, earumque sanctionibus in suum sensum detortis fraudulenter abuti .

Porro quae in praecitatis litteris de re liturgica disponuntur nulla prorsus ac irrita existere nemo est qui non videat, eademque Nos nulla et prorsus irrita Apostolica Nostra Auctoritate declaramus. Imprimis enim memoratus pseudo-administrator quavis ecclesiastica iurisdictione penitus destituitur, quam scilicet nec legitimus Episcopus in suo discessu , nec postea Apostolica Sedes eidem umquam demandarunt, ac proinde ipsum per ostium non intrasse in ovile ovium, sed adscendisse aliunde ( 1 ), ac veluti intrusum habendum cuique perspectum et exploratum est . Ad haec Sacri Ecclesiae Canones antiquos orientales ritus legittime inductos religiose utique servandos praecipiunt, cum « Praedecessores Nostri Romani Pontifices satius consultiusque duxerint ritus huiusmodi, qua in parte nec Fidei catholicae adversantur, nec periculum generant animarum , aut ecclesiasticae derogant honestati, approbare seu permittere » ( 2) : at simul ipsi solemniter indicunt, nemini prorsus, hac Sancta Sede inconsulta, fas esse in re liturgica vel leviores innovationes peragere , quemadmodum satis abunde ticorum liturgia inducatur ; et ad rudes ac simplices decipiendos, eosque facilius ad schisma 'impellendos ipse non erubescit in medium proferre nonnullas Apostolicae Sedis Constitutiones, earumque sanctionibus in suum sensum detortis fraudulenter abuti .

Porro quae in praecitatis litteris de re liturgica disponuntur nulla prorsus ac irrita existere nemo est qui non videat, eademque Nos nulla et prorsus irrita Apostolica Nostra Auctoritate declaramus. Imprimis enim memoratus pseudo-administrator quavis ecclesiastica iurisdictione penitus destituitur, quam scilicet nec legitimus Episcopus in suo discessu , nec postea Apostolica Sedes eidem umquam demandarunt, ac proinde ipsum per ostium non intrasse in ovile ovium, sed adscendisse aliunde ( 1 ), ac veluti intrusum habendum cuique perspectum et exploratum est . Ad haec Sacri Ecclesiae Canones antiquos orientales ritus legittime inductos religiose utique servandos praecipiunt, cum « Praedecessores Nostri Romani Pontifices satius consultiusque duxerint ritus huiusmodi, qua in parte nec Fidei catholicae adversantur, nec periculum generant animarum, aut ecclesiasticae derogant honestati, approbare seu permittere » ( 2) : at simul ipsi solemniter indicunt, nemini prorsus, hac Sancta Sede inconsulta, fas esse in re liturgica vel leviores innovationes peragere , quemadmodum satis abunde commonstrant Apostolicae Constitutiones, quas initio retulimus. ii Nec ullius momenti est quod ad fucum faciendum adiicitur, nimirum liturgicas huiusmodi innovationes proponi, ut orientalis ritus expurgetur et ad nativam integritatem restituatur. Quandoquidem Ruthenorum liturgia nulla alia esse potest nisi quae vel a sanctis Ecclesiae Patribus fuit instituta , vel Synodorum canonibus sancita, vel legitimo usu inducta, Apostolica Sede sive expresse sive tacite semper adprobante : et siquae variationes , temporis lapsu in eadem Liturgia occurrerunt, eae profecto non inconsultis Romanis Pontificibus et potissimum ea mente invectae sunt, ut huiusmodi ritus a quavis haeretica et schismatica labe eximeretur, atque ita catholica dogmata ad incolumitatem fide tuendam, et bonum animarum promovendum rectius et clarius exprimerentur . Quocirca sub dolosa specie ritus expurgandi, eosque in integrum restituendi nihil aliud intenditur nisi parare insidias fidei Ruthenorum Chel mensium, quos ab Ecclesiae Catholicae gremio distrahere, et haeresi ac schismati devovere perditissimi homines adnituntur.

Sed acerbissimas inter, quibus undique premimur, angustias Nos reficit ac recreat praeclarissimum et plane heroicum fortis et constantis animi spectaculum nuperrime Deo, Angelis, et hominibus oblatum a Chelmensis Dioeceseos Ruthenis, qui iniqua pseudo-administratoris mandata reiicientes, mala quaeque perpeti atque ipsam vitam in extremum discrimen maluerunt adduci, quam avitae fidei iacturam facere et catholicos dimittere ritus, quos ipsi ab eorum maioribus receperunt et incorruptos ac illibatos se perpetuo servaturos conclamarunt.

Nos autem Deum omnibus precibus orare non intermittimus, ut dives in misericordia lumen gratiae suae in corda eorum, qui omne contra fas Chelmensem Dioecesim divexant, clementer effundat, ac simul miseris illis fidelibus omni prorsus auxilio et spirituali regimine destitutis potentem suam opem afferat, et optatae tranquillitatis solatium acceleret.

- Post haec Vos, Venerabiles Fratres, qui tanto studio ac singulari zelo demandatam Ruthenorum curam suscepistis, etiam in Domino hortamur , ut liturgicam disciplinam ab Apostolica Sede probatam , vel eadem sciente et non contradicente invectam religiose tueamini, quavis innovatione penitus interdicta, et accuratam Sacrorum Canonum hac in re editorum, ac potissimum Zamoscenae Synodi custodiam Parochis atque Sacerdotibus vel per severissimas, si opus fuerit, poenarum sanctiones praecipiendam curetis. Agitur enim de re gravissima, videlicet de salute animarum, cum illegitimae innovationes catholicam Fidem et sanctam Ruthenorum unionem in summum discrimen adducant. Quamobrem nulli curae, nulli labori parcendum est, nihilque intentatum relinqui debet, quo universae in re liturgica perturbationes istic a pravis hominibus excitatae vel ab eorum primordiis penitus comprimantur: quibus muneribus fortiter et suaviter obeundis Vos, Venerabiles Fratres, Dei opitulante gratia, minime defuturos confidimus.

Quod ut feliciter contingat Apostolicam Benedictionem Vobis, Venerabiles Fratres, et gregibus cuiusque Vestrum curae concreditis peramanter iu Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die decimatertia Maii MDCCCLXXIV. Pontificatus Nostri anno vicesimoctavo.

PIVS PP. IX.





(1) Benedictus XIV in suis Litteris Allatae sunt § 27 die 26 Iulii 1735. (2) Gregorius XVI in suis Litteris Studium paternae benevolentiae die 2 Maii 1836. (3) Gregorius XVI in suis Litteris Inter gravissimas diei 3 Februarii 1832. (1) Allocutio habita in Consistorio diei 22 Nov. 1838. (1) Benedictus XIII in suo Brevi Apostolatus Officium diei 19 Iulii 1724.

(1) Io. Cap. X. v. 1. (2) Benedictus XIV in sua Constitutione Etsi pastoralis edita die 26 Maii 1