Pactum foederis Urbani Grandieri

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Pactum foederis Urbani Grandieri
ca 1634


I.a.

mlE ntvL bbzlB ntS entvuj rfcL snetpp soN
tcap tpecca smebah eidh qsila toratsA qta
mecillop ciuh te .e sibon iuq rdnarG brU siredeof
. po te pulov noh nom suced munigriv merolf lum meroma
lemes terffo sboN .re arac illi teirbe oudirt bacinrof
te ealccE as baclucoc sdep bus gis gas ona ni
xilef giv na teviv tcap q ;ture suispi tagor sbon
.D delam son tni aetsop nev te moh art ni
mead ssoc tni fni ni tcaF
sanataS bubezleB rfcL
imilE nahtaiveL htoratsA
mod pcnirp mead te baid gam sop giS
tprcs htrblB

I.b.

Nos pptens Lcfr juvnte Stn Blzbb Lvtn Elm atq Astarot alisq hdie habems accept pact foederis Urb Grandr qui nobis e. et huic pollicem amorem mul florem virginum decus mon hon volup et op. fornicab triduo ebriet illi cara er. Nobs offret semel in ano sag sig sub peds coculcab sa Ecclae et nobs rogat ipsius erut; q pact vivet an vig felix in tra hom et ven postea int nos maled D. Fact in inf int coss daem Lcfr Belzebub Satanas Astaroth Leviathan Elimi Sig pos mag diab et daem princp dom Blbrth scrpt

I.c.

Nos praepotens Lucifer, juvante Satan, Belzebub, Leviathan, Elimi, atque Astaroth, allisque, hodie habemus acceptum pactum foederis Urbani Grandieri qui nobis est. Et huic pollicemur amorem mulierum, florem virginum, decus monacharum, honores, voluptates et opes. Fornicabitur triduo; ebrietas illi cara erit. Nobis offerit semel in anno sanguinis sigillum, sub pedibus conculcabit sacra ecclesiae et nobis rogationes ipsius erunt; quo pacto vivet annos viginti felix in terra hominum, et veniet postea inter nos maleficere Deo. Factum in infernis, inter consilia daemonum. Lucifer Belzebub Satanas Astaroth Leviathan Elimi Sigilla posuere magister diabolus et daemones principes domini. Baalberith, scriptor.

II.

Domine magisterque Lucifer te deum et principem agnosco, et polliceor tibi servire et obedire quandiu potero vivere. Et renuncio alterum Deum et Jesum Christum et alios sanctos atque sanctas et Ecclesiam Apostolicam et Romanam et omnia ipsius sacramenta et omnes orationes et rogationes quibus fideles possint intercedere pro me; et tibi polliceor quid faciam quotquot malum potero, et attrahere ad mala per omnes; et abrenuncio chrismam et baptismum, et omnia merita Jesu Christi et ipsius sanctorum; et si deero tuae servitui et adorationi; et si non oblationem mei ipsius fecero, ter quoque die, tibi do vitam meam sicut tuam. Feci hoc anno et die. Urb. Grandier. Extractum ex infernis.