Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

[II. ОТРЫВОК ИЗ ХРОНИКИ, ОТНОСЯЩИЙСЯ К РАЗДЕЛЕНИЮ ЦЕРКОВНЫХ И СВЕТСКИХ СУДОВ]

Eadmer. Hist. Nov., i. p. 6. Quedam de eis quae nova per Angliam servari (Willelmus) constituit ponam...

1. Non ergo pati volebat quenquam in omni dominatione constitutum Romanae urbis pontificem pro apostolico, nisi se jubente, recipere, aut ejus litteras si primitus sibi ostensae non fuissent ullo pacto suscipere.

2. Primatem quoque regni sui, archiepiscopum dico Cantuariensem seu Dorobernensem, si coacto generali episcoporum concilio praesideret, non sinebat quicquam statuere aut prohibere nisi quae suae voluntati accommoda et a se primo essent ordinata.

3. Nulli nihilo minus episcoporum suorum concessum iri permittebat, ut aliquem de baronibus suis seu ministris, sive incesto sive adulterio sive aliquo capitali crimine denotatum, publice nisi ejus praecepto implacitaret,aut excommunicaret aut ulla eclesiastici rigoris poena, constringeret.