Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VI. MAGNA ASSISA

Glanvill, De Legibus, Angliae, lib. II, c. 7

c. 7. Est autem magna assisa regale quoddam beneficium, clementia principis de consilio procerum populis indultum, quo vitae hominum et status integritati tam salubriter consulitur, ut in jure quod quis in libero soli tenemento possidet retinendo duelli casum declinare possint homines ambiguum. Ac per hoc contingit insperatae et praematurae mortis ultimum evadere supplicium, vel 6altem perennis infamiae obprobrium illius infesti et inverecundi verbi quod in ore victi turpiter sonat consecutivum. Ex aequitate autem maxima prodita est legalis ista institutio; jus enim quod post multas ct longas dilationes vix evincitur per duellum, per beneficium istius constitutionis commodius et acceleratius expeditur. Assisa enim ipsa tot non expectat essonia quot duellum, ut ex sequentibus liquebit. Ac per hoc et laboribus hominum parcitur ct sumptibus pauperum. Praeterea quanto magis ponderat in judiciis plurium idoneorum testium fides quam unius tantum, tanto majore aequitate nititur ista constitutio quam dutellum. Cum enim ex unius jurati testimonio procedat duellum, duodecim ad minus legalium hominum exigit ista constitutio juramenta.

Pervenitur autem ad assisam ipsam hoc ordine. Quare is qui se in assisam posuit ab initio, perquiret breve de pace habenda, ne de cetero ab adversario ponatur in placitum per breve, quo prius inter eos placitum fuit de tenemento unde tenens posuit se in assisam...

c. 10. Per talia autem brevia pacem perquirit is qui tenet, et in assisam se ponit, donec adversarius ad curiam veniens aliud breve perquirat, ut per quatuor legales milites de comitatu et de visineto eligantur duodecim milites legales de eodem visineto, qui super sacramentum suum dicant uter litigantium majus jus habeat in terra petita...

c. 12. Sed nota quod apparentibus in curia quatuor militibus die sibi praefixa, paratis duodecim alios eligere, de hoc ex aequo prodita est quaedam constitutio, juxta quam de consilio curiae ita solet res expediri, quod sive venerit sive non is qui tenet, ni-