Pagina:Agricola De re metallica.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Restat de malis & morbis metallicorum ac de modis quibus sibi ab ipsis cauere possunt: nam semper maiorem rationem ualetudinis sustentandæ, quàm lucri faciendi habere conuenit, ut liberè munerib. corporis fungi possimus. Eorum aunt malorum alia affligunt artus, alia lædunt pulmones, partim oculos, quæ dam deni homines interimunt. Aqua in quibus puteis inest multa & frigidior crura uitiare solet: etenim frigus est inimicum neruis. Sed fossores ad eam rem satis altos perones sibi comparent, qui crura tueantur ab aquarum frigore: cui consilio qui non paruerit, is magno afficietur incommodo ualetudinis: præsertim cùm uixerit ad senectutem. Contra uerò aliquæ fodinæ adeo siccæ sunt, ut prorsus aqua careant: quæ ariditas maius etiam malum dat operarijs: siquidem puluis, qui cietur & agitatur fossionibus, penetrans in asperam us arteriam & pulmones, parit difficultatem anhelitus & uitium, quod a)_sqma Græci nominant. Quod si uim corrodendi habuerit, pulmones exulcerat, & tabem ingignit in corporibus: hinc in metallis Carpati montis inuentæ sunt mulieres, quæ septem uiris nupserunt: quos omnes dira illa tabes immatura morte affecit. Aldebergi certe in Misena in fodinis reperitur pompholyx nigra, quæ us ad ossa exedit uulnera, & ulcera. Ferrum quo corrodit: at ob id claui earum casarum omnes sunt lignei. Quin etiam cadmiæ quoddam genus est quod operariorum pedes, aquis madidos, item manus exedit: pulmones & oculos lædit. Fodientes igitur sibi non modo perones comparent, sed chirothecas etiam ad cubitum us altas: & uesicas laxas illigent faciei. Per has enim puluis ne trahetur ad arteriam & pulmones, nec in oculos inuolabit: non dissimiliter apud Roma nos sibi cauebant minij confectores, ne puluerem eius lethalem haurirent. Tum difficultatem anhelitus parit aer immobilis manens tam in puteo quàm in cuniculo: cui malo remedia sunt machinæ spiritales, quas paulò antè exposui. Sed est aliud malum magis pestiferum, quod homini mox affert necem: in quibus puteis, uel fossis latentibus, uel cuniculis duricies saxorum igni frangitur, in his aer inficitur ueneno: siquidem uenæ & uenulæ commissuræ saxorum exhalant subtile quoddam uirus, ignis ui expressum ex rebus metallicis alijs fossilibus: quod ipsum cum fumo subleuatur, non aliter ac pompholy , quæ in officinis, in quibus uenæ metallicæ excoquuntur , ad superiorem parietis partem adhærescit: id si ex terra euolare nequiuerit, sed deciderit in lacunas, at eis innatauerit, periculum conflare solet. Etenim si quando aqua iactu lapidis aut alterius rei commota fuerit, rursus ex ipsis lacunis euolat: ita spiritu ductum homines inficit: sed idem magis efficit fumus igni nondum extincto. Corpora autem animantium isto ueneno infecta plerun continuo turgescunt, & omnem motum ac sensum amittunt, sine dolore intereunt. Homines etiam ex puteis scalarum gradibus ascendentes, ubi uirus incrementum sumpserit, rursus in eos decidunt: quia manus non faciunt suum officium globosæ & rotundæ ipsis uidentur esse, item pedes. Aut si bona fortuna parumper læsi ex his malis euaserint, pallidi sunt & similes mortuorum. Ita tunc nemo in eam ipsam fodinam uel in proximas descendat: aut si fuerit in eis, ascendat ocyus. Prouidi certè solertes fossores die Veneris ad uespetam incendunt struem lignorum : nec ante