ILLUSTRISSIMI ET POTENTISSIMI
SAXONIAE DUCIBVS, LANDGRAVIJS
Toringiæ, Marchionibus Misenæ, Comitibus Palatinis
Saxoniæ, Burggravijs Aldeburgi & Magdeburgi, Comitibus
Brenæ, dominis terræ Pleisensis, MAURICIO sacri
Imperij Archimarschalco & Electori, atque eius fratri
um saepenumero, illustrissimi Principes,
totius rei Metallicæ, ut Moderatus Columella Rusticæ,
magnitudinem, tanquam alicuius corporis granditatem,
considerassem : vel singulas eius partes, quasi
illius corporis membra, numerando percensuissem:
veritus sum, ne vita prius me deficeret, quàm universam
percipere possem, nedum literis consecrare:
nam quàm longe lateque hæc pateat, quot & quantarum
artium, si non magna, at aliquantula cognitio
metallicis ad eam tractandam necessaria sit, ex his nostris libris quisque
intelliget. Tametsi verò res Metallica sit amplissima, nec ulla ex parte à Græcis
& Latinis scriptoribus, qui extant, absoluta, perdifficiles habeat explicatus:
tamen quia veterrima est, & hominum generi maximè necessaria, atque
fructuosissima, non debere à nobis negligi videbatur. Etenim Agricultura
scientiarum nulla sine dubitatione vetustior, tamen hac res Metallica est
antiquior, vel saltem æqualis & coæva: nemo enim omnium mortalium unquam
absque instrumentis agrum coluit. Ea verò, ut etiam reliquarum artium, quarum
omne opus est in faciendo; instrumenta aut ex metallis facta sunt, aut sine
metallis non potuerunt confici: qua de causa res metallica hominibus etiam est
maxime necessaria. Nam cùm hi paucis istiusmodi artibus carere possint,
earumque maximus sit numerus, nulla sine instrumentis quicquam efficit: tum
omnium rerum, quibus magnæ divitiæ bona & honesta ratione acquiruntur,
nihil est arte metallica utilius: ex agris enim bene cultis (ut alias res omittam)
fructus capimus uberrimos, sed uberiores ex fodinis. Certe una fodina
sæpe multo maiores utilitatis fructus nobis præbet, quàm agri plurimi:
quocirca ex omnium ferè seculorum memoria cognoscimus, complures ex
metallis divites factos esse, & eadem multorum regum fortunas amplificasse:
sed de his nunc plura non dicam: quod eos locos in primo libro, partim huius
operis, partim alterius, inscripti De veteribus & novis metallis, tractaverim,
ac ea, quæ contra metalla & ipsos metallicos dicuntur, refellerim. Quanquam
autem res rustica, cum qua metallicam libenter confero, varie videtur esse
diffusa, tamen in multo plures, quàm hæc nostra, partes non distribuitur: nec
tam facile præcepta huius à me tradi possunt, quàm Columella illius tradidit:
quod ipse complures rei rusticæ scriptores, quos sequeretur, in manibus