Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/50

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
4
DIONYSII BYZANTII

V. Cujus promontorii mucrone quum in duas parles dividatur fluctus, altera quidem major et violentior praecipitat in Propontidem; altera vero debilior atque venandorum piscium ferax defluit in sinum Cornu nuncupatum, qui sub promontorium Bosporium est. Ipse sinus profundior quam pro navium statione, quippe qui super sexaginta stadia effundatur; idem tutus perinde ac si portus esset. quum circumdatus sit perpetuo montium colliumque cinctu ventos prohibentium. a tergo autem flumina devehant profundam mollemque terre aggerationem, in ore vero promontorium emineat ubi situm est Byzantium.

VI. Est autem urbs tota maritima, excepto isthmo quo continenti conjungitur. Magnitudo ambitus universi triginta quinque stadia complectitur; collum vero. quo prohibetur ne [urbs] sit insula, quinque. Prona vergit ad mare ca pars urbis qua fluctibus alluitur, neque ipsa profecto nisi a Thracio muro leniter in utrumque latus decrescit. In medio autem planities interjacet aequabiliter fusa exceptis promontoriis, atque inde campi versus utrumque mare expanduntur. Ipsum autem mare urbem circumlluit totam, statim. ab littore profundum et (luctuans: quippe impulsu pelagi Ponüci incitatum et angustiis freti el alterno littorum percussu ac repulsu. praeceps defertur ad urbem; ubi vero discissum fuit mucrone promontorii Bospori, pars ejus defluit in sinum magnum ac piscosum, desinitque in tenues

10. Dionysius Byzantius ait ambitum Byzantii circiter quadraginta stadia complexum fuisse Gb. ‖ 10-p. 5, l. 1. «complectitur... Nuncupatur autem» om. Gb.