Pagina:Anaplous Bosporou 1874.pdf/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
7
PER BOSPORUM NAVIGATIO.

campus [peninsulæ] cervicis sensim descendentis ad littus, et ne urbs sit insula prohibentis. Post est templum Telluris Almæ super mare, cujus quidem fastigium tecto caret, significantibus, opinor, antiquis vim Telluris liberam; parietes vero quibus clauditur sunt lapide expolito constructi.

XIII. Paulo supra Telluris adem sunt templa Cereris et Proserpinæ paria in quibus picturæ sat multæ, priscæ felicitatis insignes reliquiæ; statuæ autem exactæ artis, nihilo summa arte elaboratis inferiores.

XIV. Item ad recessum maris duæ ædes Plutonis et Junonis, quarum solum nomen exstat. Illam enim Persæ exusserunt in expeditione Darii contra Scythas ea ulciscentes qua [Byzantina] civitas commisisse contra regem accusabatur. Plutonis templum Philippus Macedo, quum urbem obsideret, inopia materie demolitus est; locorum vero cognomina memoria hominum retinuit. Hic enim Plutonis Acra, ille Heræa [Junonia] Acra dicitur. Polyido vati et filiis ejus illic quotannis mactantur victimæ, tum exeunte anno tum ineunte. Est vero gens Megarica.

2. erat templum Gb. — «Alma» om. Gb. Gc. ‖ 2-3. tecto carens significabat antiquam Terreæ libertatem Gb. templum non tectum designans antiquæ Telluris vim liberam Gc. ‖ 4. claudebatur erant Gb. ‖ 5. erant templa Gb. — Proserpinæ quam nominat Κόρην Gc. ‖ 7. inferiores erant Gb. ‖ 8. in abscessu maris Gb. ad recessum abscedentem a mari Gb. ad exitum sive abscessum maris Gc. κατὰ ἀπόβασιν τῆς θαλάσσης Gb. θαλάττης Gc. ‖ 9. in expeditione Cyri contra Scythas Gb. ‖ 12-13. Heræam (acram) id est Junoniam Gc. — ubi quotannis victimam primo anni die mactat gens Megarica Gb. ibique Juvenes quotannis hostias mactasse anno desinente et incipiente Gc.