Pagina:Arra aeternae salutis (1495) by Lambsheim.pdf/193

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Amen.

Alia oratio.

PEr illud dulce osculum quo oscularis parvulum mater genitorem. Tuum conserva populum et me indignum famulum reduc ad salvatorem. Amen.

Oratio sancti iohannis crisostomi. vel beati Bernhardi pulchra ad diuam virginem Mariam. Et largiuntur eam dicentibus indulgentie multe.

AD sanctitatis tue pedes dulcissima virgo Maria corpore prostratus et corde supplex oro, ut a te aliquid rogare me doceas, quod te audire et filium tuum exaudire delectet. Indignus sum gracie et minor cunctis miseratonibus peccatis obstantibus a te sanctissima audiri, et a filio tuo benedictissimo exaudiri non merear. Noli tamen ad te clamantem et vitam emendare cupientem pia repellere, quae